Liber I. DE GRAMMATICA . 1 De disciplina et arte. Disciplina a discendo nomen accepit: unde et scientia dici potest. Nam scire dictum a discere, quia nemo nostrum scit, nisi qui discit. Aliter dicta disciplina, quia discitur plena. 2 Ars uero dicta est, quod artis praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse uocabulum g-apo g-tehs g-aretehs, id est a uirtute, quam scientiam uocauerunt. 3 Inter artem et disciplinam Plato et Aristoteles hanc differentiam esse uoluerunt, dicentes artem esse in his quae se et aliter habere possunt; disciplina uero est, quae de his agit quae aliter euenire non possunt. Nam quando ueris disputationibus aliquid disseritur, disciplina erit: quando aliquid uerisimile atque opinabile tractatur, nomen artis habebit. 2 De septem liberalibus disciplinis. Disciplinae liberalium artium septem sunt. Prima grammatica, id est loquendi peritia. Secunda rhetorica, quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in ciuilibus quaestionibus necessaria existimatur. Tertia dialectica cognomento logica, quae disputationibus subtilissimis uera secernit a falsis. 2 Quarta arithmetica, quae continet numerorum causas et diuisiones. Quinta musica, quae in carminibus cantibusque consistit. 3 Sexta geometrica, quae mensuras terrae dimensionesque conplectitur. Septima astronomia, quae continet legem astrorum. 3 De litteris communibus. Primordia grammaticae artis litterae communes existunt, quas librarii et calculatores sequuntur. Quarum disciplina uelut quaedam grammaticae artis infantia est; unde et eam Varro litterationem uocat. Litterae autem sunt indices rerum, signa uerborum, quibus tanta uis est, ut nobis dicta absentium sine uoce loquantur. Verba enim per oculos non per aures introducunt. 2 Usus litterarum repertus propter memoriam rerum. Nam ne obliuione fugiant, litteris alligantur. In tanta enim rerum uarietate nec disci audiendo poterant omnia, nec memoria contineri. 3 Litterae autem dictae quasi legiterae, quod iter legentibus praestent, uel quod in legendo iterentur. 4 Litterae Latinae et Graecae ab Hebraeis uidentur exortae. Apud illos enim prius dictum est aleph, deinde ex simili enuntiatione apud Graecos tractum est alpha, inde apud Latinos A. Translator enim ex simili sono alterius linguae litteram condidit, ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum et litterarum esse matrem. Sed Hebraei uiginti duo elementa litterarum secundum Veteris Testamenti libros utuntur; Graeci uero uiginti quattuor. Latini enim inter utramque linguam progredientes uiginti tria elementa habent. 5 Hebraeorum litteras a Lege coepisse per Moysen: Syrorum autem et Chaldaeorum per Abraham. Unde et cum Hebraeis et numero et sono concordant, solis characteribus discrepant. Aegyptiorum litteras Isis regina, Inachis filia, de Graecia ueniens in Aegyptum, repperit et Aegyptiis tradidit. Apud Aegyptios autem alias habuisse litteras sacerdotes, alias uulgus; sacerdotales ?????, ????????? uulgares. Graecarum litterarum usum primi Phoenices inuenerunt; unde et Lucanus (3, 220): Phoenices primi, famae si creditur, ausi mansuram rudibus uocem signare figuris. 6 Hinc est quod et Phoeniceo colore librorum capita scribuntur, quia ab ipsis litterae initium habuerunt. Cadmus Agenoris filius Graecas litteras a Phoenice in Graeciam decem et septem primus attulit; ?.?.?.?.?.?.?.?.?.?.?.?.?.?.C.?.?. His Palamedes Troiano bello tres adiecit ?.?.?. Post quem Simonides Melicus tres alias adiecit ?.?.? 7 ? litteram Pythagoras Samius ad exemplum uitae humanae primus formauit; cuius uirgula subterior primam aetatem significat, incertam quippe et quae adhuc se nec uitiis nec uirtutibus dedit. Biuium autem, quod superest, ab adolescentia incipit: cuius dextra pars ardua est, sed ad beatam uitam tendens: sinistra facilior, sed ad labem interitumque deducens. De qua sic Persius ait (3, 56): Et tibi qua Samios deduxit littera ramos, surgentem dextro monstrauit limite callem. 8 Quinque autem esse apud Graecos mysticas litteras. Prima ?, quae humanam uitam significat, de qua nunc diximus. Secunda ?, quae mortem significat. Nam iudices eandem litteram ? adponebant ad eorum nomina, quos supplicio afficiebant. Et dicitur Theta ??? ??? ???????, id est a morte. Unde et habet per medium telum, id est mortis signum. De qua quidam: O multum ante alias infelix littera theta. 9 Tertia ? figuram demonstrans Dominicae crucis, unde et Hebraice signum interpretatur. De qua dictum est in Ezechielo angelo (9, 4): 'Transi per medium Ierusalem, et signa thau in frontes uirorum gementium et dolentium.' Reliquas uero duas summam et ultimam sibi uindicat Christus. Ipse enim principium, ipse finis, dicens 'Ego sum ? et ?.' Concurrentibus enim in se inuicem ? ad ? usque deuoluitur, et rursus ? ad ? replicatur, ut ostenderet in se Dominus et initii decursum ad finem et finis decursum ad initium. 10 Omnes autem litterae apud Graecos et uerba conponunt et numeros faciunt. Nam Alpha littera apud eos uocatur in numeris unum. Ubi autem scribunt Beta, uocatur duo; ubi scribunt Gamma, uocatur in numeris ipsorum tres; ubi scribunt Delta, uocatur in numeris ipsorum quattuor; et sic omnes litterae apud eos numeros habent. 11 Latini autem numeros ad litteras non conputant, sed sola uerba componunt, excepto I et X littera, quae et figura crucem significat et in numero decem demonstrat. 4 De litteris latinis. Latinas litteras Carmentis nympha prima Italis tradidit. Carmentis autem dicta, quia carminibus futura canebat. Ceterum proprie uocata est Nicostrate. Litterae autem aut communes sunt aut liberales. 2 Communes dictae, quia multi eas in commune utuntur, ut scribere et legere. Liberales, quia eas tantum illi nouerunt, qui libros conscribunt recteque loquendi dictandique rationem nouerunt. 3 Litterarum duplex modus est: diuiduntur enim principaliter in duas partes, in uocales et consonantes. Vocales sunt quae directo hiatu faucium sine ulla conlisione uarie emittuntur. Et dictae uocales, quod per se uocem inpleant, et per se syllabam faciant nulla adhaerente consonante. Consonantes sunt, quae diuerso motu linguae uel inpressione labrorum efficiuntur. Et uocatae consonantes quia per se non sonant, sed iunctis uocalibus consonant. 4 Haec in duabus partibus diuiduntur: in semiuocalibus et in mutis. Semiuocales dictas eo, quod quiddam semis de uocalibus habeant. Ab E quippe uocali incipiunt, et desinunt in naturalem sonum ut F, L, M et ceterae. Mutae autem dictae, quia nisi subiectis sibi uocalibus nequaquam erumpunt. Si enim eis extremum uocalis detraxeris sonum, inclusum litterae murmur sonabit ut B, G, D et ceterae. Vocales autem et semiuocales et mutas a ueteribus sonas et semisonas et insonas dictas. 5 Inter uocales autem I et U apud Grammaticos uarias habent significationes. 6 Nam modo uocales sunt, modo semiuocales, modo mediae sunt. Vocales ideo sunt, quia solae positae syllabas faciunt et aliis consonantibus coniunguntur. Consonantes ideo habentur, quia interdum habent post se uocales in hisdem syllabis constitutas, ut 'Ianus', 'uates', et habentur pro consonantibus. 7 Mediae autem idcirco dicuntur, quoniam naturaliter solae medium sonum habent, ut 'illius', 'unius'. Coniunctae aliis pinguius sonant, ut 'Ianus', 'uanus'. Solae enim aliter sonant, aliter iunctae. I uero propterea interdum duplex dicitur, quia quotienscumque inter duas uocales inuenitur, pro duabus consonantibus habetur, ut 'Troia'. Geminatur enim ibi sonus eius. 8 V quoque littera proinde interdum nihil est, quia alicubi nec uocalis nec consonans est, ut quis. Vocalis enim non est, quia I sequitur; consonans non est, quia Q praecedit. Ideoque quando nec uocalis, nec consonans est, sine dubio nihil est. Eadem et digammon a Graecis uocatur, quando sibimet aliisque uocalibus iungitur: quae ideo digammon dicitur, quia duplex est instar F litterae, quae duplicem Gammam habet, ad cuius similitudinem coniunctas uocales digammon appellari grammatici uoluerunt, ut 'uotum', 'uirgo'. 9 Inter semiuocales autem quaedam liquidae dicuntur propterea, quia interdum in una syllaba postpositae aliis consonantibus deficiunt et a metro excluduntur. Ex quibus duae apud Latinos liquescunt L et R, ut 'fragor', 'flatus'. Reliquae M et N apud Graecos liquescunt: ut 'Mnestheus'. 10 Decem et septem autem Latinis litteris uetus scriptura constabat. Unde et legitimae nominantur illa ratione, scilicet uel quod ab E uocali incipiunt et in mutum sonum desinunt, ut sunt consonantes, uel quod a suo sono incipiunt et in uocalem E desinunt, ut sunt mutae et sunt A. B. C. D. E. F. G. I. L. M. N. O. P. R. S. T. et U. 11 H autem littera pro sola aspiratione adiecta postea est. Unde et a plerisque aspiratio putatur esse, non littera, quae proinde aspirationis nota dicitur, quia uocem eleuat. Aspiratio enim est sonus uberius elatus, cuius contraria est prosodia, sonus aequaliter flexus. 12 K litteram Saluius ludimagister primus Latinis adiecit, ut in sono discrimen faceret duarum litterarum C et Q; quae ideo superuacua dicitur, quia exceptis 'Kalendis' superflua iudicatur: per C enim uniuersa exprimimus. 13 Q litteram nec Graeci resonant, nec Hebraei. Exceptis enim Latinis hanc nulla alia lingua habet. Haec prius non erat. Unde et ipsa superuacua est uocata quia per C cuncta ueteres scripserunt. 14 X littera usque ad Augusti tempus nondum apud Latinos erat, et digne hoc tempore, quo Christi nomen innotuit, quod per eam, quae crucis signum figurat, scriptitatur, sed pro ea C et S scribebant, unde et duplex uocatur, quia pro C et S ponitur, unde et ex eisdem litteris conpositum nomen habet. 15 A Graecis autem duas litteras mutuauit Latinitas, Y et Z, propter nomina scilicet Graeca, et haec apud Romanos usque ad Augusti tempus non scribebantur, sed pro Z duas S ponebant, ut 'hilarissat'; pro Y uero I scribebant. 16 Unicuique autem litterae tria accidunt: nomen, quomodo uocetur; figura, quo caractere signetur; potestas, quae uocalis, quae consonans habeatur. A quibusdam et ordo adicitur, id est quae praecedit, quae sequitur, ut A prior sit, subsequens B. A autem in omnibus gentibus ideo prior est litterarum, pro eo quod ipsa prior nascentibus uocem aperiat. 17 Nomina autem litterarum gentes ex sono propriae linguae dederunt notatis oris sonis atque discretis. Nam postquam eas animaduerterunt, et nomina illis et figuras inposuerunt: figuras autem partim ex placito, partim ex sono litterarum formauerunt: ut puta I et O, quarum uni sicut exilis sonus, ita tenuis uirgula, alterius pinguis sonus, sicut et plena figura. Potestatem autem natura dedit, uoluntas ordinem et apicem. 18 Inter figuras litterarum et apicem ueteres dixerunt, apicem dictum propter quod longe sit a pedibus, et in cacumine litterae adponatur. Est enim linea iacens super litteram aequaliter ducta. Figura autem, qua tota littera scribitur. 5 De grammatica. Grammatica est scientia recte loquendi, et origo et fundamentum liberalium litterarum. Haec in disciplinis post litteras communes inuenta est, ut iam qui didicerant litteras per eam recte loquendi rationem sciant. Grammatica autem a litteris nomen accepit. ???????? enim Graeci litteras uocant. 2 Ars uero dicta est, quod artis praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse uocabulum ??? ??? ??????, id est a uirtute, quam scientiam uocauerunt. 3 Oratio dicta quasi oris ratio. Nam orare est loqui et dicere. Est autem oratio contextus uerborum cum sensu. Contextus autem sine sensu non est oratio, quia non est oris ratio. Oratio autem plena est sensu, uoce et littera. 4 Diuisiones autem grammaticae artis a quibusdam triginta dinumerantur, id est, partes orationis octo: uox articulata, littera, syllaba, pedes, accentus, positurae, notae, orthographia, analogia, etymologia, glossae, differentiae, barbarismi, soloecismi, uitia, metaplasmi, schemata, tropi, prosa, metra, fabulae, historiae. 6 De partibus orationis. Partes orationis primus Aristoteles duas tradidit, nomen et uerbum; deinde Donatus octo definiuit. Sed omnes ad illa duo principalia reuertuntur, id est, ad nomen et uerbum, quae significant personam et actum. Reliquae adpendices sunt et ex his originem trahunt. 2 Nam pronomen ex nomine nascitur, cuius officio fungitur, ut 'orator ille'. Aduerbium de nomine nascitur, ut 'doctus, docte'. Participium de nomine et uerbo, ut 'lego, legens'. Coniunctio uero et praepositio uel interiectio in conplexu istarum cadunt. Ideo et nonnulli quinque partes definierunt, quia istae superfluae sunt. 7 De nomine. Nomen dictum quasi notamen, quod nobis uocabulo suo res notas efficiat. Nisi enim nomen scieris, cognitio rerum perit. Propria nomina dicta quia specialia sunt. Unius enim tantum personam significant. Species propriorum nominum quattuor sunt: praenomen, nomen, cognomen, agnomen. Praenomen dictum eo, quod nomini praeponitur, ut 'Lucius', 'Quintus'. 2 Nomen uocatum, quia notat genus, ut 'Cornelius'. Cornelii enim omnes in eo genere. Cognomen, quia nomini coniungitur, ut 'Scipio'. Agnomen uero quasi accedens nomen, ut 'Metellus Creticus', quia Cretam subegit. Extrinsecus enim uenit agnomen ab aliqua ratione. Cognomentum autem uulgo dictum eo, quod nomini cognitionis causa superadiciatur, siue quod cum nomine est. 3 Appellatiua nomina inde uocantur, quia communia sunt et in multorum significatione consistunt. Haec in uiginti octo species diuiduntur, ex quibus corporalia dicta, quia uel uidentur uel tanguntur, ut 'caelum', 'terra'. 4 Incorporalia, quia carent corpus; unde nec uideri nec tangi possunt, ut 'ueritas', 'iustitia'. 5 Generalia, quia multarum rerum sunt, ut 'animal'. Nam et homo et equus et auis animal sunt. 6 Specialia, quia partem demonstrant, ut 'homo'. Species enim animalium homo. 7 Principalia, quia primam positionem habent, nec aliunde nascuntur, ut 'mons', 'fons'. 8 Deriuatiua eo, quod ex alio nomine deducantur, ut a monte 'montanus'. 9 Diminutiua, quia minuunt sensum, ut 'Graeculus', 'scholasticulus'. 10 Sono diminutiua, quia sic sonant sicut diminutiua, sed intellectu principalia sunt, ut 'tabula', 'fabula'. 11 Tota Graeca, quia ex toto Graece declinantur, ut 'Callisto'. Sic enim et Graecus et Latinus dicit. 12 Tota Latina, quia ex toto in Latinum uertuntur. Graecus dicit 'Odysseus', Latinus 'Ulixes'. 13 Media dicta quia ex parte Graeca sunt, ex parte Latina. Eadem et notha, quia corrumpunt ultimas syllabas manentibus prioribus, ut apud Graecos 'Alexandros', 'Menandros'; apud nos 'Alexander', 'Menander'. Dicta autem notha, quemadmodum nothus dicitur quisquis de dispari genere nascitur. 14 Synonyma, hoc est plurinomia, eo quod sit in pluribus nominibus significatio una, ut 'terra', 'humus', 'tellus'. Idem enim sunt omnia. 15 Homonyma, hoc est uninomia, eo quod sit in uno nomine significatio plurima, ut 'tumulus', nunc mons breuis, nunc tumens tellus, nunc sepulchrum. Est enim in uno nomine significatio diuersa. 16 Relatiua dicta eo, quod ad aliam referantur personam, ut 'magister', 'dominus', 'pater'. 17 Illa autem quae dicuntur ad aliquid qualiter se habentia, a contraria significatione dicta sunt, ut 'dexter'. Dici enim dexter non potest, nisi sinister fuerit. 18 Porro qualitatis nomina ex eo dicta, quia per ea qualis quisque sit ostenditur, ut 'sapiens', 'formosus', 'diues'. 19 Quantitatis, quia a mensura trahantur, ut 'longus', 'breuis'. 20 Patronymica dicuntur eo, quod trahuntur a patribus, ut 'Tydides' Tydei filius, 'Aeneius' Aeneae filius, quamuis et a matribus et a maioribus ducantur. 21 Ctetica, id est possessiua, a possessione, ut 'Euandrius ensis'. 22 Epitheta, quae Latine adiectiua uel superposita appellantur, eo quod ad inplendam sui significationem nominibus adiciantur, ut 'magnus', 'doctus'. Adicis ea personis, ut 'magnus philosophus', 'doctus homo', et plenus est sensus. 23 Actualia ab actu descendunt, ut 'dux', 'rex', 'cursor', 'nutrix', 'orator'. Gentis a gente ueniunt, ut 'Graecus', 'Romanus'. 24 Patriae a patria descendunt, ut 'Atheniensis', 'Thebanus'. Loci a loco, ut 'suburbanus'. 25 Verbialia dicuntur, quia de uerbo nascuntur, ut 'lector'. 26 Participalia, quae sic sonant sicut participia, ut 'legens'. Verbis similia, a uerbi similitudine dicta, ut 'contemplator'. Nam et uerbum est imperatiui modi, futuri temporis, et nomen, quia conparationem recipit. Haec omnes species a nominum appellatione descendunt. 27 Secunda pars nominis conparatio. Conparatio dicta quia ex alterius conparatione alterum praefert. Cuius gradus tres sunt: positiuus, conparatiuus, et superlatiuus. Positiuus dictus quia primus ponitur in conparationis gradu, ut 'doctus'. Conparatiuus ab eo, quod conparatus positiuo praefertur illi, ut 'doctior'; plus enim nouit quam doctus. Superlatiuus eo, quod conparatiuo superferatur, ut 'doctissimus'; plus enim scit quam doctior. 28 Genera dicta sunt quod generent, ut masculinum et femininum. Cetera nomina non sunt genera, sed hoc nominum ratio et auctoritas uoluit. Neutrum dictum quia nec hoc est nec illud, id est nec masculinum nec femininum. Commune dictum quia duobus generibus nomen unum communicat, ut 'hic' et 'haec canis'. 29 Cui contrarium est epicoenon, quia utrumque sexum sub uno genere enuntiat, ut 'hic piscis'. Est enim incerti sexus, quod nec natura nec oculis discernitur, sed sensus tantum peritia. Omne genus dictum, quia cunctis generibus seruit: masculino et feminino, et neutro et communi et omni. 30 Numerus uocatus quia per eum uel singularia uel pluralia nomina ostenduntur. Figura, quia uel simplicia uel conposita sunt. 31 Casus a cadendo dicti; per eos enim inflexa nomina uariantur et cadunt. Nominatiuus casus dictus quia per eum aliquid nominamus, ut 'hic magister'. Genetiuus, quia per eum genus cuiuscumque quaerimus, ut 'huius magistri filius', uel quod rem significamus, ut 'huius magistri liber'. 32 Datiuus, quia per eum nos dare alicui aliquid demonstramus, ut 'da huic magistro'. Accusatiuus, quia per eum aliquem accusamus, ut 'accuso hunc magistrum'. Vocatiuus, quia per eum aliquem uocamus, ut 'o magister'. Ablatiuus, quia per eum nos auferre aliquid cuiquam significamus, ut 'aufer a magistro'. 33 Hexaptota nomina dicta eo, quod per sex casus uarietates habent, ut est 'unus'. Pentaptota, quod tantum in quinque casibus uariantur, ut 'doctus'. Tetraptota, quod tantum in quattuor casibus declinentur, ut 'lateris'. Triptota, quod tantum in tribus, ut 'templum'. Diptota, quod tantum in duobus, ut 'Iuppiter'. Monoptota, quod uno tantum casu utuntur, ut frugi. 8 De pronomine. Pronomen dictum, quia pro uice nominis ponitur, ne fastidium faciat nomen ipsud dum iteratur. Nam cum dicimus, 'Vergilius scripsit Bucolica', addimus pronomen, 'ipse scripsit Georgica'; sicque uarietas significationis et fastidium tollit et ornatum inducit. 2 Pronomina autem aut finita sunt, aut infinita. Finita pronomina dicta eo, quod definiunt certam personam, ut 'ego'; me enim statim intelligis. Infinita dicuntur, quia non sunt certae personae. De absentibus enim dicitur et incertis, ut 'quis', 'quae', 'quod'. Minus quam finita appellantur quia commemorationem faciunt notae personae, ut 'ipse', 'iste'. Certum est enim de quo dicitur. 3 Possessiua uocantur eo, quod aliquid nos possidere ostendunt. Nam dum dico 'meus', 'tuus', definio aliquid meum esse, uel tuum. Relatiua dicuntur, quia ad interrogationem referuntur, ut 'quis est?' respondetur, 'is est'. Demonstratiua, eo quod habent demonstrandi significationem. Aliquem enim praesentem his demonstramus, ut 'hic', 'haec', 'hoc': quae tria et articuli nominantur. 4 Articuli autem dicti, quod nominibus artantur, id est conligantur, cum dicimus 'hic orator'. Inter articulum autem et pronomen hoc interest, quod articulus tunc est, quum nomini coniungitur, ut 'hic sapiens'. Cum uero non coniungitur, demonstratiuum pronomen est, ut 'hic et haec et hoc'. 5 Omnia autem pronomina aut primogenia sunt aut deductiua. Primogenia dicta sunt quia aliunde originem non trahunt. Haec uiginti et unum sunt. Finita tria: 'ego', 'tu', 'ille'. Infinita septem: 'quis', 'qualis', 'talis', 'quantus', 'tantus', 'quotus', 'totus'. Minus quam finita sex: 'iste', 'ipse', 'hic', 'is', 'idem', 'sui'. Possessiua quinque: 'meus', 'tuus', 'suus', 'noster', 'uester'. Reliqua autem deductiua dicuntur, quia ex istis deducta atque conposita existunt, ut 'quispiam', 'aliquis', et reliqua. 9 De uerbo. Verbum dictum eo, quod uerberato aere sonat, uel quod haec pars frequenter in oratione uersetur. Sunt autem uerba mentis signa, quibus homines cogitationes suas inuicem loquendo demonstrant. Sicut autem nomen significat personam, ita uerbum factum dictumque personae. In persona uerbi agentis et patientis significatio est. Nam 'scribo' personae factum est. Item 'scribor' personae factum indicat, sed eius a quo patitur. 2 Verborum genera duo sunt: grammaticorum atque rhetorum. Grammaticorum in tria cadunt tempora: praeteritum, instans, futurum, ut 'fecit', 'facit', 'faciet'. Rhetorum autem uniuersa oratio uerba dicuntur ueluti, 'uerbis bonis nos cepit', 'uerba bona habuit', ubi non tantum uerba, quae in tria cadunt tempora, sed uniuersa oratio est. Verborum species sunt formae, modi, coniugationes, et genera et tempora. 3 Formae uerborum inde dictae eo, quod nos ad unamquamque rem informent. Per has enim ostendimus quid agamus. Nam Meditatiua dicta est a meditantis sensu, ut 'lecturio', id est legere uolo. Inchoatiua post meditationem ab inchoantis indicio, ut 'calesco'. Frequentatiua a saepius agendo, ut 'lectito', 'clamito'. Formae enim sensum tenent, modi declinationem. Nam nescis quid sit declinatio, nisi prius didiceris quid sit sensus. 4 Modi dicti ab eo, quemadmodum sint in suis significationibus. Indicatiuus enim modus dicitur, quia significationem habet indicantis, ut 'lego'. Inperatiuus, quia sonum habet inperantis, ut 'lege'. Optatiuus, quia per ipsum aliquid agere optamus, ut 'utinam legerem'. Coniunctiuus, quia ei coniungitur aliquid, ut locutio plena sit. Nam quando dicis 'cum clamem', pendet sensus; quod si dicam 'cum clamem, quare putas quod taceam?' plenus est sensus. 5 Infinitus modus dicitur eo, quod tempora definiens personam uerbi non definit, ut 'clamare', 'clamasse'. Cui si adiungas personam: 'clamare debeo, debes, debet', fit quasi finitum. Inpersonalis dicitur, quia indiget personam nominis uel pronominis, ut 'legitur': addes personam 'a me', 'a te', 'ab illo', et plene sentitur. Sed infinitus modus personam tantum uerbi eget: inpersonalis uero uel pronominis personam uel nominis. 6 Coniugatio dicitur eo, quod per eam ad unum sonum multa coniungantur. Docet enim in quam syllabam exeat futurum tempus, ne per inperitiam quis dicat 'legebo' pro 'legam'. Harum prima et secunda mittunt futurum tempus in 'bo' et in 'bor', tertia in 'am' et in 'ar'. 7 Genera uerborum ideo dicta, quia gignant. Nam actiuo adicis R et gignit passiuum; rursum passiuo adimis R et parit actiuum. Ipsa autem actiua dicuntur quia aguntur, ut 'uerbero', et passiua, quia patiuntur, ut 'uerberor'; neutralia, quia nec agunt nec patiuntur, ut 'iaceo', 'sedeo'. His si R litteram adicis, non sonant Latine. Communia dicuntur quia et agunt et patiuntur, ut 'amplector'. Haec similiter, deposita R littera, Latina non sunt. Deponentia uero dicuntur, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiua, quod exit in 'dus', ut 'gloriandus'. 10 De aduerbio. Aduerbium dictum est eo, quod uerbis accedat, ut puta, 'bene lege'. 'Bene' aduerbium est, 'lege' uerbum. Inde ergo dictum aduerbium, quod semper uerbo iunctum adinpleatur. Verbum enim solum sensum inplet, ut 'scribo'. Aduerbium autem sine uerbo non habet plenam significationem, ut 'hodie'. Adicis illi uerbum, 'hodie scribo', et iuncto uerbo inplesti sensum. 11 De participio. Participium dictum, quod nominis et uerbi capiat partes, quasi particapium. A nomine enim uindicat sibi genera et casus, a uerbo tempora et significationes, ab utrisque numerum et figuram. 12 De coniunctione. Coniunctio dicta, quod sensus sententiasque coniungat. Haec enim per se nihil ualet, sed in copulatione sermonum quasi quoddam exhibet glutinum. Aut enim nomina sociat, ut 'Augustinus et Hieronymus': aut uerba, ut 'scribit et legit'. Una autem uis omnium, siue copulent, siue disiungant. 2 Copulatiuae autem coniunctiones dictae eo, quod sensum uel personas coniungant, ut 'ego et tu eamus ad forum'. Ipsud 'et' sensum coniunxit. Disiunctiuae dictae, quia disiungunt res aut personas, ut 'ego aut tu faciamus'. Subiunctiuae dicuntur, quia subiunguntur, ut 'que'. Dicimus enim 'regique hominique Deoque'; non dicimus, 'que regi, que homini'. 3 Expletiuae dictae, quia explent propositam rem, ut puta, 'si hoc non uis, saltim illud fac'. Communes nominantur, quia ubiuis ponuntur et subiunguntur, ut 'igitur hoc faciam', 'hoc igitur faciam'. 4 Causales dicuntur a causa eo, quod aliquid cogitent facere, ut puta, 'occido illum, quia habet aurum'; causa est. Rationales dicuntur a ratione, qua quisque utitur in faciendo, ut 'quomodo eum occidam, ne agnoscar? ueneno an ferro?' 13 De praepositione. Praepositio dicta, quod nominibus praeponatur et uerbis. Accusatiuae et ablatiuae praepositiones a casibus, quibus seruiunt, dictae. Loquellares uero, quia loquellis, id est uerbis semper cohaerent, nec aliquid ualent solae positae, ut 'di', 'dis'. Coniunctae uero uerbis figuram faciunt, ut 'diduco', distraho. 14 De interiectione. Interiectio uocata, quia sermonibus interiecta, id est interposita, affectum commoti animi exprimit, sicut cum dicitur ab exultante 'uah', a dolente 'heu', ab irascente 'hem', a timente 'ei'. Quae uoces quarumcumque linguarum propriae sunt, nec in aliam linguam facile transferuntur. 15 De litteris apud grammaticos. Quot sint articulatae uoces. Et dicta littera quasi legitera, eo quod legentibus iter praebeat uel in legendo iteretur. 16 De syllaba. Syllaba Graece, Latine conceptio siue conplexio dicitur. Nam syllaba dicta est ??? ??? ???????????? ?? ????????, id est a conceptione litterarum. ???????????? enim dicitur concipere. Unde uera illa est syllaba, quae ex pluribus nascitur litteris. Nam unam uocalem pro syllaba abusiue, non proprie dici, quae non tam syllaba dicenda est quam ratio temporum. Syllabae autem aut breues sunt, aut longae, aut communes. 2 Breues uocatae, quia numquam produci possunt. Longae, quia semper producuntur. Communes autem, quia pro scribentis arbitrio cum necessitas cogit et producuntur et corripiuntur. Lege Donatum. Ideo autem syllabae longae breuesque dicuntur, quia per uarias uocum moras aut dupla aut simpla spatia temporis habere uidentur. Dipthongae syllabae Graeco nomine dictae, quod in eis binae uocales iunguntur. 3 Ex his apud nos ueras esse quattuor: 'ae', 'oe', 'au', 'eu'. 'Ei' uero apud maiores tantum celebrata fuit. Syllaba autem apud metricos ideo semipes nominatur, quod sit dimidius pes. Nam pes duabus constat syllabis. Cum ergo syllaba una est, quasi dimidius pes est. Dionysius Lintius syllabarum omnium singulas formas aptissimas fecit, et ob id statua honoratus est. 17 De pedibus. Pedes sunt, qui certis syllabarum temporibus insistunt, nec a legitimo spatio umquam recedunt. Pedes dicti eo, quod per ipsos metra ambulent. Nam sicut nos pedibus incedimus, ita metra quasi pedibus gradiuntur. Pedes autem omnes centum uiginti quattuor sunt: disyllabi quattuor, trisyllabi octo, tetrasyllabi sedecim, pentasyllabi triginta duo, hexasyllabi sexaginta quattuor. Usque ad quattuor autem syllabas pedes dicuntur, reliqui syzygiae uocantur. 2 Ipsi autem pedes habent speciales causas nominum, quare ita uocentur. Pyrrichius dictus est, quia hic assidue uel in certamine, uel in ludo puerili saepius frequentabatur. Spondeus dicitur quia tractim sonat. Nam spondeus tractus quidam dicitur, id est sonus, qui fundebatur circa aures sacrificantum. Unde et hi, qui tibias canebant in sacris gentilium, spondiales nominabantur. 3 Trochaeus uero ab eo dictus est, quod celerem conuersionem faciat cantilenae, et quasi rota uelociter currat in metris. ?????? enim Graece rota dicitur. 4 Iambus dictus est eo, quod ????????? Graeci detrahere dixerunt. Huiusmodi enim carmine omnes inuectiones uel detractiones inplere poetae sunt soliti. Dictum autem nomen ab eo, quod ueluti uenenum quodammodo maledicti aut liuoris infundat. 5 Tribrachys qui et chorius appellatur, dictus tribrachys, quia sit ex tribus breuibus. 6 Molossus dictus a saltatione Molossorum, quam exercuerunt armati. 7 Anapaestus. Appellatur quia remissionibus et ludis hic pes magis dicatus est. 8 Dactylus a digito dictus, quod a longiori modo inchoans in duos desinit breues. Sic et iste pes iuncturam unam habet longam et duas breues. Unde et manus oppansa palma dicitur, et pendentes digiti dactili. 9 Amphibrachys, quod in utraque parte breuem habeat, longam in medio interiacentem. ?????? enim breuis dicitur. 10 Amphimacrus, quod duae hinc inde longae habent in medio inclusam breuem. ?????? enim longus dicitur. 11 Bacchius appellatus est eo, quod eo pede Bacchia, id est Liberi sacra celebrabantur. 12 Antibacchius uel Palimbacchius dictus quia iteratus a Bacchio est. 13 Proceleumaticus, quod sit ad celeuma canentium aptus. 14 Dispondeus autem et ditrochaeus et diiambus dicti quod geminis constant iambis, spondeis uel trochaeis. 15 Antispastus, quod sit ex contrariis syllabis, ex breui et longa, ex longa et breui. 16 Choriambus uero, quia ex hoc pede conpositum carmen choris aptissimum sit. 17 Ionici sane propter numerorum inaequalem sonum dicti. Habent enim binas longas syllabas binasque correptas. 18 Paeones dicti ab inuentore. Constant enim ipsi ex una longa et tribus breuibus, quae longa iuxta nomina eorum uariatim est constituta. 19 Epitriti uocati quod semper tres longas habeant syllabas et unam breuem. 20 Syzygiae autem sunt pentasyllabi et hexasyllabi pedes; et dictae apud Graecos ???????? quasi quaedam declinationes. Sed hi non sunt pedes, sed appellantur pentasyllabi et hexasyllabi, quia ultra quinque et sex syllabas non procedunt. Unde non oportet in carmine has syllabas quodlibet excedere nomen, ut 'Carthaginiensium', 'Hierosolymitanorum', et 'Constantinopolitanorum'. 21 Accidunt unicuique pedi arsis et thesis, id est eleuatio et positio uocis. Neque enim iter pedes dirigere poterunt, nisi alterna uice leuentur et ponantur, ut 'arma': 'ar' eleuatio est, 'ma' positio. In his duobus per diuisionem pedes legitimi colliguntur. Aequa diuisio est quotiens arsis et thesis aequali temporum diuisione caeduntur. 22 Dupla, quotiens ex his unum alterum duplo uincit. Sescupla uero est, quotiens unum alterum sescuplo superat. In simpla enim eius parte unus plus inuenitur: in dupla unus minus habetur. Sescum enim dimidium dicitur. Triplum est, quando maior pars ter continet totum minus, id est tria et unum. Epitritum est, quando minus continetur a maiore, et eius tertia pars. Caeduntur uero pedum membra uel per aequalitatem uel per duplum uel per sescuplum uel per triplum uel per epitritum. 23 Partimus ergo in aequa hos: Spondeum, Pyrrhichium, Dactylum, | Anapaestum, | Dispondeum, | Proceleumaticum, | Diiambum, | Ditrochaeum, | Antispastum, | Choriambum, | 24 Item dupla partimus hos pedes: Trochaeum, | Iambum, | Molossum, | Tribrachym, | Ionicum maiorem, | Ionicum minorem, | 25 Unus uero est tantum qui tripla partitione diuiditur, quae est maxima atque ideo minimis metris adest. Amphibrachys, | 26 Sescupli autem sunt hi: Amphimacrus, | Bacchius, | Antibacchius, | Paeon primus, | Paeon secundus, | Paeon tertius, | Paeon quartus, | 27 Restant, quos epitrita partitione diuidimus: Epitritus primus, | Epitritus secundus, | Epitritus tertius, | Epitritus quartus, | Sunt igitur aequi quidem decem, dupli uero sex, triplus unus, sescupli septem, epitriti quattuor. Unus uero tantum est qui tripla partitione diuiditur, quae est maxima atque ideo minimis metris adest. 28 Numerus autem syllabarum in pedibus a duabus usque ad sex protenditur; ulterius enim non procedit, quia usque ad sex syllabas tenduntur pedes. Tempora in pedibus sunt, ut quanta unusquisque pes habeat. Resolutio est pedum, quando pro una longa duae breues ponuntur, aut pro duabus longis quattuor breues, ut (Virg. Aen. 2, 17): Sectaque intexunt abiete costas. 'Abiete' nunc resolutio est spondei in proceleumatico, in qua resolutione semper synaloepham sequitur Vergilius. 29 Ex una autem longa duae breues fiunt: ex duabus autem breuibus longa numquam fit. Findi enim solida possunt, solidari scissa non possunt. Figura est, cuius nota syllabae agnoscuntur. Ubi enim circuli partem inferiorem bis positam aspicis, pyrrhichius est, ; ubi I geminam iacentem, spondeus, . Nam nota breuis inferior semicirculus est; nota longa I iacens est. 30 Metra in pedibus accidunt, ut a trochaeo trochaicum, a dactylo dactylicum, a iambo iambicum, de quibus paulo post dicendum est. 18 De accentibus. Accentus, qui Graece prosodia dicitur ex Graeco nomen accepit. Nam Graece ????, Latine 'ad' ??? Graece, Latine 'cantus' est. Hoc enim nomen de uerbo ad uerbum expressum est. Latini autem habent et alia nomina. Nam accentus et tonos et tenores dicunt, quia ibi sonus crescit et desinit. 2 Accentus autem dictus, quod iuxta cantum sit, sicut aduerbium quia iuxta uerbum est. Acutus accentus dictus, quod acuat et erigat syllabam, grauis, quod deprimat et deponat. Est enim contrarius acuto. Circumflexus, quia de acuto et graui constat. Incipiens enim ab acuto in grauem desinit, atque ita dum ascendit et descendit, circumflexus efficitur. Acutus autem et circumflexus similes sunt. 3 Nam uterque leuant syllabam. Grauis contrarius uidetur ambobus. Nam semper deprimit syllabas, cum illi leuent, ut (Lucan. 1, 15): Unde uenit Titan, et nox ibi sidera condit. 'Unde' hic grauis est. Minus enim sonat quam acutus et circumflexus. 4 Monosyllaba autem pars orationis si naturaliter breuis est, ut 'uir', aut positione longa, ut 'ars', acutum accentum habebit. Si uero naturaliter longa, ut 'res', circumflexum. Disyllaba pars orationis si priorem naturaliter longam habet et ultimam breuem, circumflectitur, ut 'Musa'; aliter acuitur. Trisyllaba pars orationis si mediam breuem habet, ut 'tibia', tunc primam acuimus. Si uero naturaliter longam habet secundam et ultimam breuem, ut 'Metellus', tunc mediam circumflectimus. 5 Tetrasyllaba autem pars orationis et pentasyllaba ratione trisyllabarum retinentur. Grauis accentus cum uno accentu poni potest in dictione una, cum utrisque numquam; ut 'Catullus'. In conposita dictione unus accentus est. 6 Accentus autem reperti sunt uel propter distinctionem, ut (Virg. Aen. 8, 83): 'Viridique in litore conspicitur sus' ne dicas 'ursus'; uel propter pronuntiationem, ne dicas 'meta' breuiter et non producta A 'meta'; uel discernendae ambiguitatis causa, ut 'ergo'. Nam cum producitur 'go' causam significat; cum corripitur, coniunctionem. 19 De figuris accentuum. Figurae accentuum decem sunt, quae a grammaticis pro uerborum distinctionibus adponuntur. ?????, id est acutus accentus, linea a sinistra parte in dexteram partem sursum ducta, fit ita: ´.º 2 ??????, id est grauis, linea a summo sinistrae in dexteram deposita, fit ita: `. 3 ???????????, id est circumflexus, linea de acuto et graui facta, exprimitur ita: ˆ.4 ??????, id est longa, uirgula, iacens est ita: . 5 ??????, id est breuis, pars est circuli inferior, iacens ita: . 6 ????, id est coniunctio, quia duo uerba conectit, subiecta uirgula uersui circumflexa, fit ita: . 7 Diastole, id est distinctio, quae e contrario separat, dextra pars circuli supposita uersui, fit ita: . 8 Apostrophus pars item circuli dextra et ad summam litteram adposita, fit ita: , qua nota deesse ostenditur in sermone ultima uocalis, ut 'tribunal' pro 'tribunale'. 9 ??????, quod interpretatur aspiratio, id est ubi H littera poni debet, tali figura notatur: . 10 ????, quod interpretatur siccitas, siue purum, id est, ubi H littera esse non debet, tali nota ostenditur: . 11 Quorum duorum accentuum figuram Latini ex ipsa littera aspirationis fecerunt. Unde si coniungas has, fecisti eandem aspirationis notam. Rursus si medium eius apicem scindis, ??????? et ????? facis. 20 De posituris. Positura est figura ad distinguendos sensus per cola et commata et periodos, quae dum ordine suo adponitur, sensum nobis lectionis ostendit. Dictae autem positurae uel quia punctis positis adnotantur, uel quia ibi uox pro interuallo distinctionis deponitur. Has Graeci ?????? uocant, Latini posituras. 2 Prima positura subdistinctio dicitur; eadem et comma. Media distinctio sequens est; ipsa et cola. Ultima distinctio, quae totam sententiam cludit, ipsa est periodus; cuius, ut diximus, partes sunt cola et comma; quarum diuersitas punctis diuerso loco positis demonstratur. 3 Ubi enim initio pronuntiationis necdum plena pars sensui est, et tamen respirare oportet, fit comma, id est particula sensus, punctusque ad imam litteram ponitur; et uocatur subdistinctio, ab eo quod punctum subtus, id est ad imam litteram, accipit. 4 Ubi autem in sequentibus iam sententia sensum praestat, sed adhuc aliquid superest de sententiae plenitudine, fit cola, mediamque litteram puncto notamus; et mediam distinctionem uocamus, quia punctum ad mediam litteram ponimus. 5 Ubi uero iam per gradus pronuntiando plenam sententiae clausulam facimus, fit periodus, punctumque ad caput litterae ponimus; et uocatur distinctio, id est disiunctio, quia integram separauit sententiam. 6 Hoc quidem apud oratores. Ceterum apud poetas ubi in uersu post duos pedes syllaba remanet, comma est, quia ibi post scansionem praecisio uerbi facta est. Ubi uero post duos pedes de parte orationis nihil superest, colon est. Totus autem uersus periodus est. 21 De notis sententiarum. Praeterea quaedam scripturarum notae apud celeberrimos auctores fuerunt, quasque antiqui ad distinctionem scripturarum carminibus et historiis adposuerunt. Nota est figura propria in litterae modum posita, ad demonstrandam unamquamque uerbi sententiarumque ac uersuum rationem. Notae autem uersibus adponuntur numero uiginti et sex, quae sunt nominibus infra scriptis. 2 Asteriscus adponitur in his quae omissa sunt, ut inlucescant per eam notam, quae deesse uidentur. Stella enim ????? dicitur Graeco sermone, a quo asteriscus est diriuatus. 3 Obolus, id est, uirgula iacens, adponitur in uerbis uel sententiis superflue iteratis, siue in his locis, ubi lectio aliqua falsitate notata est, ut quasi sagitta iugulet superuacua atque falsa confodiat. Sagitta enim Graece ?????? dicitur. 4 Obolus superne adpunctus ponitur in hisdem, de quibus dubitatur utrum tolli debeant necne adponi. Falsitate notatum est. 5 Lemniscus, id est, uirgula inter geminos punctos iacens, opponitur in his locis, quae sacrae Scripturae interpretes eodem sensu, sed diuersis sermonibus transtulerunt. 6 Antigraphus cum puncto adponitur, ubi in translationibus diuersus sensus habetur. 7 Asteriscus cum obolo. Hanc proprie Aristarchus utebatur in his uersibus, qui non suo loco positi erant. 8 Paragraphus ponitur ad separandas res a rebus, quae in conexu concurrunt, quemadmodum in Catalogo loca a locis et regiones a regionibus, in Agone praemia a praemiis, certamina a diuersis certaminibus separantur. 9 Positura est figura paragrapho contraria et ideo sic formata, quia sicut ille principia notat, ita ista fines a principiis separat. 10 Cryphia, circuli pars inferior cum puncto, ponitur in his locis, ubi quaestio dura et obscura aperiri uel solui non potuit. 11 Antisimma ponitur ad eos uersus quorum ordo permutandus est. Sic et in antiquis auctoribus positum inuenitur. 12 Antisimma cum puncto ponitur in his locis ubi in eodem sensu duplices uersus sunt, et dubitatur qui potius eligendus sit. 13 Diple. Hanc scriptores nostri adponunt in libris ecclesiasticorum uirorum ad separanda uel ad demonstranda testimonia sanctarum Scripturarum. 14 Diple ???? ??????. Hanc primus Leogoras Syracusanus posuit Homericis uersibus ad separationem Olympi a caelo. 15 Diple ?????????????, id est cum geminis punctis. Hanc antiqui in his opponebant quae Zenodotus Ephesius non recte adiecerat, aut detraxerat, aut permutauerat. In his et nostri ea usi sunt. 16 Diple ?????????? interponitur ad separandos in comoediis uel tragoediis periodos. 17 Auersa ??????????, quotiens strophe et antistrophus infertur. 18 Aduersa cum obolo ad ea ponitur quae ad aliquid respiciunt, ut (Virg. Aen. 10, 88): Nosne tibi Phrygiae res uertere fundo conamur? nos? an miseros qui Troas Achiuis obiecit? 19 Diple superne obolata ponitur ad conditiones locorum ac temporum personarumque mutatas. 20 Diple recta et aduersa superne obolata ponitur finita loco suo monade, significatque similem sequentem quoque esse. 21 Ceraunium ponitur quotiens multi uersus inprobantur, nec per singulos obolatur; ????????? enim fulmen dicitur. 22 Chrisimon. Haec sola ex uoluntate uniuscuiusque ad aliquid notandum ponitur. 23 Phi et Ro, id est ???????. Haec, ubi aliquid obscuritatis est, ob sollicitudinem ponitur. 24 Anchora superior ponitur ubi aliqua res magna omnino est. 25 Anchora inferior, ubi aliquid uilissime uel inconuenientius denuntiatum est. 26 Coronis nota tantum in fine libri adponitur. 27 Alogus nota quae ad mendas adhibetur. 28 Fiunt et aliae notulae librorum pro agnoscendis his quae per extremitates paginarum exponuntur, ut, ubi lector in liminare huiusmodi signum inuenerit, ad textum recurrens eiusdem sermonis uel uersiculi sciat esse expositionem, cuius similem superiacentem notam inuenerit. 22 De notis uulgaribus. Vulgares notas Ennius primus mille et centum inuenit. Notarum usus erat ut, quidquid pro contentione aut in iudiciis diceretur, librarii scriberent conplures simul astantes, diuisis inter se partibus, quot quisque uerba et quo ordine exciperet. Romae primus Tullius Tiro Ciceronis libertus commentus est notas, sed tantum praepositionum. 2 Post eum Vipsanius, Philargius, et Aquila libertus Maecenatis alius alias addiderunt. Deinde Seneca, contractu omnium digestoque et aucto numero, opus efficit in quinque milia. Notae autem dictae eo, quod uerba uel syllabas praefixis characteribus notent et ad notitiam legentium reuocent; quas qui didicerunt proprie iam notarii appellantur. 23 De notis iuridicis. Quaedam autem litterae in libris iuris uerborum suorum notae sunt, quo scriptio celeris breuiorque fiat. Scribebatur enim uerbi gratia per B et F 'bonum factum', per S et C 'senatus consultum', per R et P 'respublica', per P et R 'populus Romanus', per D et T 'dumtaxat', per supinam W litteram 'mulier', per P secundum naturam 'pupillus', per uerso capite 'pupilla', per unum K 'caput', per duo KK iuncta 'calumniae causa', per I et E 'iudex esto', per D et M 'dolum malum'. 2 Cuius generis plurimas consimiles notas in libris antiquis inuenimus. Has iuris notas nouicii imperatores a codicibus legum abolendas sanxerunt, quia multos per haec callidi ingenio ignorantes decipiebant, atque ita iusserunt scribendas in legibus litteras, ut nullos errores, nullas ambages afferant, sed sequenda et uitanda aperte demonstrarent. 24 De notis militaribus. In breuiculis quoque, quibus militum nomina continebantur, propria nota erat apud ueteres, qua inspiceretur quanti ex militibus superessent quantique in bello cecidissent. T Tau nota in capite uersiculi posita superstitem designabat; ? Theta uero ad uniuscuiusque defuncti nomen apponebatur. Unde et habet per medium telum, id est mortis signum. De qua Persius ait (4, 13): Et potis est nigrum uitio praefigere theta. 2 Cum autem inperitiam significare uellent, Labda littera usi sunt, sicut mortem significabant, cum ponebant Theta ad caput. In stipendiorum quoque largitione propriae erant notae. 25 De notis litterarum. Notas etiam litterarum inter se ueteres faciebant, ut quidquid occulte inuicem per scripturas significare uellent, mutue scriberent. Testis est Brutus, qui in his litteris ea quae acturus erat notabat, ignorantibus aliis quid sibi uellent haec litterae. 2 Caesar quoque Augustus ad filium, 'quoniam' inquit, 'innumerabilia accidunt assidue quae scribi alterutro oporteat et esse secreta, habeamus inter nos notas si uis tales ut, cum aliquid notis scribendum erit, pro unaquaque littera scribamus sequentem hoc modo, pro a b pro b c et deinceps eadem ratione ceteras; pro z autem littera redeundum erit ad duplex a a'. Quidam etiam uersis uerbis scribunt. 26 De notis digitorum. Sunt quaedam et digitorum notae, sunt et oculorum, quibus secum taciti proculque distantes conloquuntur. Sicut mos est militaris, ut quotiens consentit exercitus, quia uoce non potest, manu promittat. Alii, quia uoce non possunt, gladiorum motu salutant. 2 Ennius de quadam inpudica (Naeu. Com. 75): — Quasi in choro pila ludens datatim dat sese et communem facit. Alium tenet, alii adnutat, alibi manus est occupata, alii peruellit pedem, alii dat anulum exspectandum, a labris alium inuocat, cum alio cantat; adtamen aliis dat digito litteras. Et Salomon (Prouerb. 6, 13): 'Annuit oculo, terit pede, digito loquitur'. 27 De orthographia. Orthographia Graece, Latine recta scriptura interpretatur. Orto enim recte, graphia scriptura dicitur. Haec disciplina docet quemadmodum scribere debeamus. Nam sicut ars tractat de partium declinatione, ita orthographia de scribendi peritia, utputa 'ad', cum est praepositio, D litteram; cum est coniunctio, T litteram accipit. 2 'Haud', quando aduerbium est negandi, D littera terminatur et aspiratur in capite; quando autem coniunctio disiunctiua est, per T litteram sine aspiratione scribitur. 3 'Apud' praepositio per D scribitur, sicut 'ad patrem' quoniam ueteres saepe 'apud' pro 'ad' usi sunt duabus ex eis mediis litteris subtractis. 4 Interdum autem aliae litterae in locum aliarum litterarum rite ponuntur. B et P litteris quaedam cognatio est. Nam pro 'Burro' dicimus 'Pyrrhum'. C et G litterae quandam cognationem habent. Nam dum dicimus 'centum', et 'trecentos', postea dicimus 'quadringentos', G ponentes pro C. C et Q similiter cognatio est. Nam 'huiusce' per C, 'cuiusque' per Q scribimus. 'Cum' autem praepositio per C scribenda est; si autem aduerbium fuerit, per Q. Dicimus enim 'quum lego'. 'Deus' per E solam: 'daemon' per AE dipthonga est notandus. 5 'Equus', quod est animal, per E solam scribendum. 'Aequus', quod est iustus, per AE dipthonga scribendum. 'Exsul' addito S debet scribi, quia exsul dicitur qui extra solum est. 'Exultat' melius sine S littera scribitur. Nam cum ipsa X ex C et S constat, quomodo, cum in ea sit, rursus ei additur alia? 6 'Aequor' per dipthonga scribendum, quia ab aqua est nomen factum. 7 'Forsitan' per N scribendum in fine, quia integrum eius est 'si forte tandem'. 8 'Fedus', quod est deformis, per E solam scribendum est: 'foedus' quod est pactum, cum O et E dipthonga scribendum. 9 'Formosus' sine N scribitur, quia a forma uocatur. Siue etiam a formo, id est calido; calor enim sanguinis efficit pulcritudinem. 'Gnatus', quod est filius, per G scribendum, quia facit generatus. 10 H, quae aspirationis littera est, in Latino tantum uocalibus iungitur: ut 'honor', 'homo', 'humus', humilitas. Aspiratur autem et consonantibus, sed in Graecis et Hebraeis nominibus. 'Heus' autem et 'heu' interiectiones per H scribendae. 11 I littera inter duas uocales constituta, bis scribi quidam existimabant, ut in 'Troia' et 'Maia'. Hoc ratio non permittit. Numquam enim tres uocales in una syllaba scribuntur. Sed I littera inter duas uocales constituta pro duplici habetur. 12 'Id' pronomen neutri generis per D scribitur, ab eo quod est 'is, ea, id', quia facit 'idem'. Quod si uerbum est tertiae personae, per T notabitur, ab eo quod est 'eo, is, it', quia facit 'itur'. 13 K litteram antiqui praeponebant quotiens A sequebatur, ut 'kaput', 'kanna', 'kalamus'. Nunc autem 'Karthago' et 'kalendae' per eandem tantum scribuntur. Omnia autem Graeca nomina qualicumque sequente uocali per K sunt scribenda. 14 'Laetus' per dipthonga scribitur, quia laetitia a latitudine uocata est, cuius e contrario est tristitia, quae angustiam facit. L autem litteram interdum pro D littera utimur, ut 'latum' pro 'datum' et 'calamitatem' pro 'cadamitatem'; a cadendo enim nomen sumpsit calamitas. 15 'Maxumus' an 'maximus', et si qua similia sunt qualiter scribi debeant quaesitum est. Varro tradit Caesarem per I eiusmodi uerba enuntiare solitum esse et scribere. Inde propter auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam, ut 'maximus', 'optimus', 'pessimus' scribatur. 16 'Malo' per unum L scribendum, quia est 'magis uolo'. 'Malle' per duo LL, quia est 'magis uelle'. 'Nolo' quoque per unum L; et 'nolle' per duo. 'Nolo' enim 'neuolo' est; 'nolle', 'neuelle'. 17 'Os' si uultum aut ossum significat per O solam scribendum est; si personam, H praeponenda est. 18 'Ora' finium per O; 'hora' dierum per H scribendum. 'Onus' si de onere uenit, O sola scribendum; si de honore, cum H aspiratione. 19 'Praepositio' et 'praeterea' per dipthonga scribendum. 'Pene' uero, quod est coniunctio, per E; 'poena', quod est supplicium, per OE. 20 Q littera tunc recte ponitur, cum illi statim U littera sequitur, et alia quaelibet una pluresue uocales iunguntur, ita ut una syllaba fiat. Cetera per C scribuntur. 21 'Quae' pronomen cum A scribendum; 'que' coniunctio sine A. 'Quid' per D litteram scribitur, cum pronomen est; per T, cum uerbum: cuius positio est prima 'queo, quis, quit', et in conpositione 'nequeo, nequis, nequit'. 22 'Quod' quando pronomen est, per D est scribendum; quando numerus, per T, quia 'totidem' per T scribitur. 'Quotidie' per Q scribendum, non per C, ut sit 'quot diebus'. 23 R littera communionem habet cum S littera. Itaque apud anticos 'honos', 'labos', 'arbos' dicebatur, nunc 'honor', 'labor', 'arbor'. 24 'Sat' per T scribi oportet, quia integrum eius facit 'satis'. 'Sed' per D oportet scribi. Apud anticos enim sed 'sedum' dicebatur; nos finales duas litteras abscidimus. 25 'Tamtus', sicut et 'quamtus' in medio M habebant. 'Quam' enim et 'tam', unde et 'quamtitas', 'quamtus', 'tamtus'. 26 'Vae' interiectio cum A scribendum; 'ue' coniunctio sine A. 27 X?ps, quia Graecum est, per X scribendum. Ita et 'Xrisma'. 28 Y et Z litteris sola Graeca nomina scribuntur. Nam cum 'iustitia' sonum Z littera exprimat, tamen, quia Latinum est, per T scribendum est. Sic 'militia', 'malitia', 'nequitia', et cetera similia. 29 In dubiis quoque uerbis consuetudo ueterum erat ut, cum eadem littera alium intellectum correpta, alium producta haberet, longae syllabae apicem adponebant; utputa 'populus' arborem significaret, an hominum multitudinem, apice distinguebatur. Sic et ubi litterae consonantes geminabantur, sicilicum superponebant, ut 'cella', 'serra', 'asseres'. Veteres enim non duplicabant litteras, sed supra sicilicos adponebant; qua nota admonebatur lector geminandam esse litteram. 28 De analogia. Analogia Graece, Latine similium conparatio siue proportio nominatur. Cuius haec uis est ut, quod dubium est, ad aliquid simile, quod non est dubium, referatur, et incerta certis probentur. Octo autem modis conparatio analogiae colligitur: id est qualitate, conparatione, genere, numero, figura, casu, extremitatibus similium syllabarum, et similitudine temporum. 2 Si quid de iis unum defuerit, iam non est analogia, id est similitudo, sed est anomalia, id est extra regulam, ut 'lepus' et 'lupus'. Totum conuenit, sed dissentiunt casu; facit enim 'lupi', 'leporis'. Nam regulariter est, dum quaeris utrum 'trames' masculinum sit an femininum, similis est illi in omni declinatione 'limes', et erit masculinum. 3 Item 'funis' si incerti generis esse credis, similis est illi 'panis' in declinatione, et erit masculinum. Item ex conparatione positiuorum, ut si dicas 'doctus', 'magnus': positiui sunt et sui similes. Fit et per diminutionem, utputa 'funem' masculinum esse funiculus ostendit, sicut 'marmor' neutri esse generis marmusculum indicat. 4 Nam quod genus in principalitate est, id esse solet in diminutione. Sed hoc non semper, ut 'pistrinum', 'pistrilla'. Sed quia scire debemus ex positione id est primitiuo declinationem, ex diminutione genus colligere. 29 De etymologia. Etymologia est origo uocabulorum, cum uis uerbi uel nominis per interpretationem colligitur. Hanc Aristoteles ????????, Cicero adnotationem nominauit, quia nomina et uerba rerum nota facit exemplo posito; utputa 'flumen', quia fluendo creuit, a fluendo dictum. 2 Cuius cognitio saepe usum necessarium habet in interpretatione sua. Nam dum uideris unde ortum est nomen, citius uim eius intellegis. Omnis enim rei inspectio etymologia cognita planior est. Non autem omnia nomina a ueteribus secundum naturam inposita sunt, sed quaedam et secundum placitum, sicut et nos seruis et possessionibus interdum secundum quod placet nostrae uoluntati nomina damus. 3 Hinc est quod omnium nominum etymologiae non reperiuntur, quia quaedam non secundum qualitatem, qua genita sunt, sed iuxta arbitrium humanae uoluntatis uocabula acceperunt. Sunt autem etymologiae nominum aut ex causa datae, ut 'reges' a regendo et recte agendo, aut ex origine, ut 'homo', quia sit ex humo, aut ex contrariis ut a lauando 'lutum', dum lutum non sit mundum, et 'lucus', quia umbra opacus parum luceat. 4 Quaedam etiam facta sunt ex nominum deriuatione, ut a prudentia 'prudens'; quaedam etiam ex uocibus, ut a garrulitate 'garrulus'; quaedam ex Graeca etymologia orta et declinata sunt in Latinum, ut 'silua', 'domus'. 5 Alia quoque ex nominibus locorum, urbium, uel fluminum traxerunt uocabula. Multa etiam ex diuersarum gentium sermone uocantur. Unde et origo eorum uix cernitur. Sunt enim pleraque barbara nomina et incognita Latinis et Graecis. 30 De glossis. Glossa Graeca interpretatione linguae sortitur nomen. Hanc philosophi aduerbium dicunt, quia uocem illam, de cuius requiritur, uno et singulari uerbo designat. Quid enim illud sit in uno uerbo positum declarat, ut: 'conticescere est tacere'. 2 Item (Virg. Aen. 10, 314): Latus haurit apertum. 'haurit, percutit'. Item cum 'terminum' dicimus 'finem', aut 'populatas' interpretamur esse 'uastatas', et omnino cum unius uerbi rem uno uerbo manifestamus. 31 De differentiis. Differentia est species definitionis, quam scriptores artium de eodem et de altero nominant. Haec enim duo quadam inter se communione confusa, coniecta differentia secernuntur, per quam quid sit utrumque cognoscitur; ut cum quaeritur quid inter regem sit et tyrannum, adiecta differentia, quid uterque sit definitur, ut 'rex modestus et temperatus, tyrannus uero crudelis'. Inter haec enim duo differentia cum posita fuerit, quid sit utrumque cognoscitur. Sic et cetera. 32 De barbarismo. Barbarismus est uerbum corrupta littera uel sono enuntiatum. Littera, ut 'floriet', dum 'florebit' dicere oporteat; sono, si pro media syllaba prima producatur, ut 'latebrae', 'tenebrae'. Appellatus autem barbarismus a barbaris gentibus, dum latinae orationis integritatem nescirent. Unaquaeque enim gens facta Romanorum cum opibus suis uitia quoque et uerborum et morum Romam transmisit. 2 Inter barbarismum autem et barbarolexim hoc interest, quod barbarismus in uerbo latino fit, dum corrumpitur; quando autem barbara uerba latinis eloquiis inferuntur, barbarolexis dicitur. Item quando in prosa uitium fit sermonis, barbarismus uocatur; quando in metro, metaplasmus dicitur. 3 Barbarismus autem fit scripto et pronuntiatione. Scripto quattuor modis: si quis in uerbo litteram uel syllabam adiciat, mutet, transmutet, uel minuat. Pronuntiatione autem fit in temporibus, tonis, aspirationibus et reliquis quae sequuntur. 4 Per tempora quippe fit barbarismus, si pro longa syllaba breuis ponatur, aut pro breui longa. Per tonos, si accentus in alia syllaba commutetur. Per aspirationem, si adiciatur H littera ubi non debet, aut detrahatur ubi esse oportet. 5 Per hiatum, quotiens in pronuntiatione scinditur uersus antequam conpleatur, siue quotiens uocalis uocalem sequitur, ut 'Musae Aonides'. Fit barbarismus et per motacismos, iotacismos et labdacismos. 6 Motacismus est, quotiens M litteram uocalis sequitur, ut 'bonum aurum', 'iustum amicum'; sed hoc uitium aut suspensione M litterae, aut detractione uitamus. 7 Iotacismus est, quotiens in iota littera duplicatur sonus, ut 'Troia', 'Maia'; ubi earum litterarum adeo exilis erit pronuntiatio, ut unum iota, non duo sonare uideantur. 8 Labdacismus est, si pro una L duo pronuntientur, ut Afri faciunt, sicut 'colloquium' pro 'conloquium'; uel quotiens unam L exilius, duo largius proferimus. Quod contra est; nam unum largius, duo exilius proferre debemus. 9 Conlisio est, quotiens nouissimae syllabae finis in alterius principio est, ut 'matertera'. 33 De soloecismis. Soloecismus est plurimorum uerborum inter se inconueniens conpositio, sicut barbarismus unius uerbi corruptio. Verba enim non recta lege coniuncta soloecismus est, ut si quis dicat 'inter nobis' pro 'inter nos', aut 'date ueniam sceleratorum' pro 'sceleratis'. 2 Dictus autem soloecismus a Cilicibus, qui ex urbe Soloe, quae nunc Pompeiopolis appellatur, profecti, cum apud alios commorantes suam et illorum linguam uitiose inconsequenterque confunderent, soloecismo nomen dederunt. Unde et similiter loquentes soloecismos facere dicuntur. 3 Soloecismus autem apud poetas schema dicitur, quotiens in uersu necessitate metri factus inuenitur. Cum autem non inuenitur necessitas, permanet soloecismi culpa. 4 Soloecismus fit duobus modis: aut per partes orationis, aut per accidentia. Per partes orationis, si alteram partem pro altera ponamus, utputa si praepositiones aduerbiis adplicemus. Per accidentia fit, id est per ea quae acciduntur partibus, utputa per qualitates, per genera et numeros, figuras et casus. Per ista igitur omnia fiunt soloecismi, sicut Donatus exposuit. 5 Fiunt praeterea ex plurimis modis. Nam Lucilius centum genera soloecismorum dixit, quos omnes uitare potius quam sequi debet qui regulam recte loquendi tenere studet. 34 De uitiis. Vitia apud Grammaticos illa dicuntur, quae in eloquio cauere debemus. Sunt autem haec: barbarismus, soloecismus, acyrologia, cacenphaton, et reliqua. 2 Barbarismus est corruptio uerbi unius. Ut si tertiam syllabam quis producat in 'ignoscere'. 3 Soloecismus conpositio uitiosa uerborum. Ut si aliquis dicat 'inter hominibus' pro 'inter homines'. 4 Acyrologia non propria dictio, ut (Lucan 2, 15): Liceat sperare timenti. Proprium est autem timenti formidare, non sperare; et (Virg. Aen. 5, 287): Gramineo in campo. Proprium est 'graminosum' dicere campum, non 'gramineum'. Cacemphaton dictio obscena uel inconposite sonans. 5 Obscena, ut (Virg. Aen. 1, 579): His animum arrecti dictis. Inconposita, ut (Virg. Aen. 2, 27): Iuuat ire et Dorica castra. Mala enim fuit conpositio ab ea syllaba incipere, qua superior finierat. 6 Pleonasmos adiectio unius uerbi superuacua, ut (Virg. Georg. 2, 1): Hactenus aruorum cultus et sidera caeli. Neque enim alibi nisi in caelo sunt sidera. 7 Perissologia adiectio plurimorum uerborum superuacua, ut (Deuteron. 33, 6): 'uiuat Ruben et non moriatur': dum non sit aliud uiuere quam non mori. 8 Macrologia longiloquium, res non necessarias conprehendens, ut (Liu. frag. 64 M.): 'Legati non inpetrata pace retro unde uenerant domum reuersi sunt'. 9 Tautologia, idemloquium ut (Virg. Aen. 1, 546): Si fata uirum seruant, si uescitur aura aetherea, neque adhuc crudelibus occubat umbris. Totum enim quod repetitur una res est, sed crebro sermone adnuntiata. 10 Eclipsis est defectus dictionis, in quo necessaria uerba desunt, ut (Virg. Aen. 4, 138): Cui pharetra ex auro: deest enim 'erat'. 11 Tapinosis est humilitas, statum rei magnae dictis infirmans, ut (Virg. Aen. 1, 118): Apparent rari nantes in gurgite uasto. 12 'Gurgitem' posuit pro 'mare'. Cacosyntheton, uitiosa conpositio uerborum, ut (Virg. Aen. 9, 609): Versaque iuuencum terga fatigamus hasta. 13 Amphibolia, ambigua dictio, quae fit aut per casum accusatiuum, ut illud responsum Apollinis ad Pyrrhum (Enn. Ann. 179): Aio te, Aeacida, Romanos uincere posse. In quo non est certum, quem in ipso uersu monstrauerit esse uictorem. 14 Fit et per incertam distinctionem, ut (Virg. Aen. 1, 263): Bellum ingens geret Italia. Incerta distinctio, utrum 'bellum ingens' an 'ingens Italia'. 15 Fit et per commune uerbum, ut: 'Deprecatur Cato, calumniatur Cicero, praestolatur Brutus, dedignatur Antonius'; nec ostenditur in hac ambiguitate utrum ipsi alios, an alii ipsos deprecati sunt aut calumniati. 16 Fit et per homonyma, quo uno nomine multa significantur, ut 'acies' et non addas aut ferri, aut oculorum, aut militum. 35 De metaplasmis. Metaplasmus Graeca lingua, Latine transformatio dicitur. Qui fit in uno uerbo propter metri necessitatem et licentiam poetarum; cuius species istae sunt. 2 Prothesis adpositio in principio uerbi, ut 'gnato' pro 'nato' et 'tetulit' pro 'tulit '. Epenthesis adpositio in medium, ut (Virg. Aen. 3, 409): Maneant in relligione nepotes, pro 'religione' 'relliquias' pro 'reliquias', 'induperator' pro 'inperator'. 3 Paragoge adpositio in finem, ut 'admittier' pro 'admitti', 'magis' pro 'mage' et 'potestur' pro 'potest'. Aphaeresis abscisio de principio, ut 'temno' pro 'contemno'. Syncope abscisio de medio, ut 'forsan' pro 'forsitan'. Apocope abscisio de fine, ut 'sat' pro 'satis'. 4 Ectasis, productio contra naturam, ut (Virg. Aen. 1, 499): 'exercet Diana choros'. (Virg. Aen. 1, 2): 'Italiam fato' quum 'Italiam' correpte dici debeat. Systole correptio contra naturam, ut (Virg. Aen. 6, 773): 'urbemque Fidenam' cum prima syllaba produci debet. Ut quum dicimus 'Orion' correpte, dum producte dici oportet. Diaeresis discissio syllabae in duas, ut (Virg. Aen. 9, 26): 'diues pictai uestis', pro 'pictae', (Enn. Ann. 33): 'Albai longai', pro 'Albae longae'. 5 Episynaloephe conglutinatio duarum syllabarum in unam, ut 'Phaethon' pro 'Phaëthon', 'Neri' pro 'Nereï', 'aeripedem' pro 'aëripedem'. Synaloephe conlisio uocalium adiuncta uocalibus, ut (Virg. Aen. 9, 1): Atque ea diuersa penitus dum parte geruntur. 6 Ecthlipsis conlisio consonantium cum uocalibus, ut (Virg. Aen. 1, 3): Multum ille et terris iactatus et alto. Antithesis contrapositio litterae pro alia littera, ut 'inpete' pro 'impetu', 'olli' pro 'illi'. Metathesis transpositio litterae, ut 'Thymbre' pro 'Thymber', 'Euandre' pro 'Euander'. 7 Inter barbarismum et figuras, hoc est Latinam et perfectam elocutionem, metaplasmum esse, qui in uno sermone fit oratione uitiosus. Item inter soloecismum et schema, id est perfectam sermonum conexionem, figura est, quae fit contextu sermonum oratione uitiosa. Ergo metaplasmi et schemata media sunt et discernuntur peritia et inperitia. Fiunt autem ad ornatum. 36 De schematibus. Schemata ex Graeco in Latinum eloquium figurae interpretantur, quae fiunt in uerbis uel sententiis per uarias dictionum formas propter eloquii ornamentum. Haec dum multae sint apud Grammaticos, istae inueniuntur. 2 Prolempsis est praesumptio, ubi ea, quae sequi debent, anteponuntur, ut (Virg. Aen. 12, 161): Interea reges ingenti mole Latinus. Debuit enim sic dicere: 'Interea reges ingenti mole', et statim adicere, quod sequitur: 'procedunt castris', deinde dicere: 'Latinus', etc.; sed facta est pro ornamento praesumptio rei, et qui sequi debuerunt reges interpositi sunt in septem uersibus, et postea additum est: 'Procedunt castris'. Inde et praesumptio, quia anteposita sunt quae sequi debuerunt. 3 Zeugma est clausula, quum plures sensus uno uerbo clauduntur, quae fit tribus modis. Nam aut in primo, aut in postremo, aut in medio id uerbum ponitur, quod sententias iungit. In primo, ut (Lucil. 139): Vertitur oenophoris fundus, sententia nobis. In medio ut (Enn. Ann. 329): Graecia Sulpicio sorti data, Gallia Cottae. In postremo, ut (Ter. Andr. 68): Namque hoc tempore obsequium amicos, ueritas odium parit. 4 Hypozeuxis est figura superiori contraria, ubi in singulis sensibus propria unicuique clausula est, ut (Virg. Aen. 10, 149): Regem adit et regi memorat nomenque genusque. 5 Syllempsis est in dissimilibus clausulis aut pluralis dictio singulari uerbo finita, ut (Virg. Aen. 1, 553): Sociis et rege recepto, aut singularis dictio plurali uerbo expleta, ut (Virg. Ecl. 1, 81): Sunt nobis mitia poma, et pressi copia lactis. Supra enim 'sunt' dixit. Hic debuit dicere: 'est et pressi copia lactis' 6 Fit autem Syllempsis non solum per partes orationis, sed et per accidentia partibus. Nam ubi et pro multis unus et pro uno multi ponuntur, Syllempsis est. Pro multis unus, ut est illud (Virg. Aen. 2, 20): Uterumque armato milite conplent, cum non uno, sed multis militibus. Item pro uno multi, ut in Euangelio (Matth. 27, 44): 'Latrones qui crucifixi erant cum eo improperabant' ubi pro uno uterque inducitur blasphemasse. 7 Anadiplosis est, quando ab eodem uerbo quo prior uersus finiuit, sequens uersus incipit, ut est illud (Virg. Ecl. 8, 55): Certent et cygnis ululae, sit Tityrus Orpheus, Orpheus in siluis, inter delphinas Arion. 8 Anaphora est repetitio eiusdem uerbi per principia uersuum plurimorum, ut (Virg. Aen. 3, 157): Nos te Dardania incensa tuaque arma secuti, nos tumidum sub te permensi classibus aequor. 9 Epanaphora est in uno uersu per principia sensuum eiusdem uerbi repetitio, ut (Virg. Aen. 7, 759): Te nemus Anguitiae, uitrea te Focinus unda, te liquidi fleuere lacus. 10 Epizeuxis in uno sensu congeminatio uerbi, ut (Virg. Aen. 4, 660): Sic sic iuuat ire per umbras. 11 Epanalempsis est sermonis in principio uersus positi eiusdem in fine replicatio, ut est illud (Juuen. 14, 139): Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit. 12 Paronomasia est in significatione diuersa dictio pene ipsa, ut illud: 'Abire an obire te conuenit?' id est exulem fieri, an mori. 13 Schesis onomaton multitudo nominum coniunctorum quodam ambitu copulata, ut: Nubila, nix, grando, procellae, fulmina, uenti. 14 Paromoeon est multitudo uerborum ex una littera inchoantium, quale est apud Ennium (Ann. 109): O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti. Sed bene hoc temperat Virgilius, dum non toto uersu utitur hanc figuram, ut Ennius, sed nunc in principio uersus tantum, ut est illud (Aen. 1, 295): Saeua sedens super arma; nunc autem in fine, ut (Aen. 3, 183): Sola mihi tales casus Cassandra canebat. 15 Homoeoptoton est, quum plurima nomina per unum casum denuntiantur, ut illud (Virg. Aen. 12, 903): Sed neque currentem, sed nec cognoscit euntem, tollentemque manu saxumque inmane mouentem. 16 Homoeon teleuton est, quum uno modo uerba plurima finiuntur, ut (Cic. Catil. 2, 1): 'abiit, abcessit, euasit, erupit'. 17 Polyptoton est, cum diuersis casibus sententia uariatur, ut (Pers. 3, 84): Ex nihilo nihilum, ad nihilum nil posse reuerti. et (Pers. 5, 79): Marci Dama. — Papae! — Marco spondente, recusas? Marcus dixit. — Ita est. — Adsigna, Marce, tabellas. 18 Hirmos est sententia continuatae orationis tenorem suum usque ad ultimum seruans, ut (Virg. Aen. 1, 159): Est in secessu longo locus, insula portum, et reliqua. Hinc enim in longum uadit sensus usque ad illud (Virg. Aen. 1, 165): Horrentique atrum nemus inminet umbris. 19 Polysyntheton est dictio multis concatenata coniunctionibus, ut (Virg. Georg. 3, 344): Tectumque, laremque, armaque, Amicleumque canem. 20 Dialyton uel asyntheton est figura, quae e contrario sine coniunctionibus solute ac simpliciter effertur, ut: 'Venimus, uidimus, placuit'. 21 Antitheton, ubi contraria contrariis opponuntur et sententiae pulchritudinem reddunt, ut illud (Ouid, Met. 1, 19): Frigida pugnabant calidis, humentia siccis: mollia cum duris: sine pondere habentia pondus. 22 Hypallage, quotienscumque per contrarium uerba intelleguntur, ut (Virg. Aen. 3, 61): Dare classibus Austros, cum uentis naues demus, non nauibus uentos. 37 De tropis. Tropos Graeco nomine Grammatici uocant, qui Latine modi locutionum interpretantur. Fiunt autem a propria significatione ad non propriam similitudinem. Quorum omnium nomina difficillimum est adnotare, sed ex omnibus Donatus tredecim usui tradenda conscripsit. 2 Metaphora est uerbi alicuius usurpata translatio, sicut cum dicimus 'fluctuare segetes', 'gemmare uites', dum in his rebus fluctus et gemmas non inuenimus, in quibus haec uerba aliunde transferuntur. Sed hae atque aliae tropicae locutiones ad ea, quae intellegenda sunt, propterea figuratis amictibus obteguntur, ut sensus legentis exerceant, et ne nuda atque in promptu uilescant. 3 Fiunt autem metaphorae modis quattuor: ab animali ad animate, ut: Aligeros conscendit equos. Metaphorice loquens miscuit quadrupedi alas auis, et (Virg. Ecl. 6, 80): Quo cursu deserta petiuerit; miscuit uolatili cursum quadrupedis. Ab inanimali ad inanimale, ut Pontum pinus arat, sulcum premit alta carina. Miscuit usum terrae aquis, dum arare et sulcum premere ad terram pertineat, non ad mare. 4 Ab inanimali ad animale, ut 'florida iuuentus': miscuit flores inanimales iuuentuti, quae animam habet. Ab animali ad inanimale, ut: Tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanti cincta salo resonant, magnus cui perpete mento profluit Oceanus, et flumina crinibus errant. Mentum enim, tempora et crines non ad Oceanum pertinent, sed ad homines. 5 Sic et alia rerum nomina de alio genere in aliud genus decentissime decoris gratia transferuntur, ut oratio perornetur. Metaphora autem aut partis unius est, ut 'fluctuare segetes (non potes dicere 'segetare fluctus'), aut antistropha est, id est reciproca, ut 'remigium alarum'. Nam et alae nauium et alarum remigia dicuntur. 6 Catachresis est alienae rei nomen adpositum. Haec et a metaphora differt, quod illa uocabulum habenti largitur, haec, quia non habet proprium, alieno utitur, ut (Virg. Georg. 2, 131): Faciemque simillima lauro; et (Virg. Aen. 5, 157): Centaurus; nunc una ambae iunctisque feruntur frontibus, et longa sulcant uada salsa carina; dum facies et frons tantundem animalium et hominum sit. Quod nomen si poeta naui non adposuisset, quod proprium eidem parti diceret, non haberet. 7 Metalempsis est tropus a praecedente quod sequitur, ut (Pers. 3, 11): Quaeue manus cartae nodosaque uenit arundo. Nam per manum uerba, per arundinem litterae significatae sunt. 8 Metonymia, transnominatio ab alia significatione ad aliam proximitatem translata. Fit autem multis modis. Aut enim per id, quod continet, id, quod continetur, ostendit, ut 'theatra plaudunt', 'prata mugiunt', dum illic homines plaudunt, hic boues mugiant; aut contra per id, quod continetur, id, quod continet, ut (Virg. Aen. 2, 311): Iam proximus ardet Ucalegon; dum non ille, sed domus eius arderet. 9 Item per inuentorem id, quod inuentum est, ut (Ter. Eun. 732): Sine Cerere et Libero friget Venus; et (Virg. Aen. 9, 76): Conmixtam Vulcanus mittit ad astra fauillam. Vult enim per Cererem frumenti inuentricem intellegere panem, per Liberum inuentorem uitis uinum, per Venerem libidinem, per Vulcanum ignem. At contra per inuentum inuentorem demonstrat, ut (Plaut. frag. 159): Vinum precamur, pro Libero, qui uinum apud Graecos inuenit. 10 Item per efficientem, id quod efficitur, sicut 'pigrum frigus' quod pigros homines faciat, et 'timor pallidus' eo quod pallidos homines reddat. At contra per id quod efficitur, efficiens, ut (Virg. Aen. 5, 817): Iungit equos auri genitor spumantiaque addit frena feris. 'Spumantia frena' dixit, cum utique non ipsa faciant spumas, sed equus, qui ea gerit, spumis conspargat infusis. 11 Antonomasia est pro nomine, id est uice nominis posita, ut 'Maia genitus' pro Mercurio. Qui tropus fit modis tribus: ab animo, ut (Virg. Aen. 5, 407): Magnanimusque Anchisiades; a corpore, ut (Virg. Aen. 3, 619): Ipse arduus; extrinsecus, ut (Virg. Aen. 1, 475): Infelix puer atque inpar congressus Achilli. 12 Epitheton, supra nomen. Praeponitur enim proprio nomini, ut 'alma Ceres' (Virg. Georg. 1, 470): Obscenique canes, inportunaeque uolucres. Inter antonomasiam autem et epitheton hoc differt, quod antonomasia pro uice nominis ponitur, epitheton autem numquam est sine nomine. Quibus duobus tropis uel uituperamus aliquem, uel ostendimus, uel laudamus. 13 Synecdoche est conceptio, cum a parte totum, uel a toto pars intellegitur. Eo enim et per speciem genus, et per genus species demonstratur sed species pars est, genus autem totum. A toto enim pars intellegitur, ut (Virg. Aen. 6, 311): Quam multae glomerantur aues, ubi frigidus annus pontum fugat. Non enim totus annus frigidus est, sed pars anni, id est hiems. At contra a parte totum, ut (Virg. Aen. 2, 256): Flammas cum regia puppis extulerat. Ubi non solum puppis, sed nauis, et non nauis, sed qui in ea, et non omnes, sed unus flammas extulit. 14 Onomatopoeia est nomen adfictum ad imitandum sonum uocis confusae, ut 'stridor ualuarum', 'hinnitus equorum', 'mugitus boum', 'balatus ouium'. 15 Periphrasis est circumloquium, dum res una plurimis uerbis significatur, ut (Virg. Aen. 1, 387): Auras uitales carpit. Significauit enim per copulationem uerborum unam rem, hoc est uiuit. Hic autem tropus geminus est. Nam aut ueritatem splendide producit, aut foeditatem circuitu euitat. Veritatem splendide producit, sicut (Virg. Aen. 4, 584; 9, 459): Et iam prima nouo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile. Vult enim dicere: 'iam luciscebat', aut: 'dies ortus erat'. Foeditatem circuitu deuitat, sicut (Virg. Aen. 8, 405): Placitumque petiuit coniugis infusus gremio. Hoc enim circuitu euitat obscenitatem et decenter ostendit concubitum. 16 Hyperbaton transcensio, cum uerbum aut sententia ordine commutatur. Huius species quinque: anastrophe, hysteron proteron, parenthesis, tmesis, synthesis. Anastrophe est uerborum ordo praeposterus, ut: 'litora circum', pro 'circum litora'. 17 Hysteron proteron sententia ordine mutata ut (Virg. Aen. 3, 662): Postquam altos tetigit fluctus, et ad aequora uenit. Antea enim ad aequora uenit, et sic tetigit fluctus. 18 Parenthesis, ubi interponimus sententiam nostram, qua ex medio remota integer sermo perdurat, ut (Virg. Aen. 1, 643): Aeneas (neque enim patrius consistere mentem passus amor) rapidum ad naues praemittit Achaten. Est enim ordo: Aeneas rapidum praemittit Achaten. Nam illud in medio parenthesis est. 19 Tmesis est sectio unius nominis per interpositionem uerborum, ut (Virg. Aen. 1, 412): Multum nebulae circum dea fudit amictum, pro 'circumfudit'. 20 Synthesis est, ubi ex omni parte confusa sunt uerba, ut illud (Virg. Aen. 2, 348): Iuuenes, fortissima frustra pectora, si uobis audendi extrema cupido est certa sequi, quae sit rebus fortuna uidetis. Excessere omnes aditis arisque relictis dii, quibus inperium hoc steterat; succurritis urbi incensae; moriamur et in media arma ruamus. Ordo talis est: 'Iuuenes fortissima pectora, frustra succurritis urbi incensae, quia excesserunt dii. Unde si uobis cupido certa est me sequi audentem extrema, ruamus in media arma et moriamur'. 21 Hyperbole est excelsitas fidem excedens ultra quam credendum est, ut (Virg. Aen. 3, 423): Sidera uerberat unda; et (Virg. Aen. 1, 107): Terram inter fluctus aperit. Hoc enim modo ultra fidem aliquid augetur, nec tamen a tramite significandae ueritatis erratur, quamuis uerba quae indicantur excedant, ut uoluntas loquentis, non fallentis appareat. Quo tropo non solum augetur aliquid, sed et minuitur: augetur, ut 'uelocior Euro': minuitur, ut 'mollior pluma', 'durior saxo'. Allegoria est alieniloquium. 22 Aliud enim sonat, et aliud intellegitur, ut (Virg. Aen. 1, 184): Tres litore ceruos conspicit errantes. Ubi tres duces belli Punici, uel tria bella Punica significantur. Et in Bucolicis (3, 71): Aurea mala decem misi, id est ad Augustum decem eglogas pastorum. Huius tropi plures sunt species, ex quibus eminent septem: ironia, antiphrasis, aenigma, charientismos, paroemia, sarcasmos, astysmos. 23 Ironia est sententia per pronuntiationem contrarium habens intellectum. Hoc enim tropo callide aut per accusationem, aut per insultationem aliquid dicitur, ut est illud (Virg. Aen. 1, 140): Vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula Aeolus, et clauso uentorum carcere regnet. Et quomodo aula, si carcer est? Soluitur enim pronuntiatione. Nam carcer pronuntiatio est: iactet et aula ironia est; et totun per contrariam pronuntiationem adnuntiatur per ironiae speciem, quae laudando deridet. 24 Antiphrasis est sermo e contrario intellegendus, ut 'lucus', quia caret lucem per nimiam nemorum umbram; et 'manes', id est mites quum sint inmites et modesti, cum sint terribiles et inmanes; et 'Parcas' et 'Eumenides', Furiae quod nulli parcant uel benefaciant. Hoc tropo et nani Athlantes et caeci uidentes et uulgo Aethiopes argentei appellantur. 25 Inter ironiam autem et antiphrasim hoc distat, quod ironia pronuntiatione sola indicat quod intellegi uult, sicut cum dicimus omnia agenti male: 'Bonum est, quod facis'; antiphrasis uero non uoce pronuntiantis significat contrarium, sed suis tantum uerbis, quorum origo contraria est. 26 Aenigma est quaestio obscura quae difficile intellegitur, nisi aperiatur, ut est illud (Iudic. 14, 14): 'De comedente exiuit cibus, et de forte egressa est dulcedo', significans ex ore leonis fauum extractum. Inter allegoriam autem et aenigma hoc interest, quod allegoriae uis gemina est et sub res alias aliud figuraliter indicat; aenigma uero sensus tantum obscurus est, et per quasdam imagines adumbratus. 27 Charientismos est tropus, quo dura dictu gratius proferuntur, uti cum interrogantibus, 'numquid nos quaesierit aliquis? respondetur: 'Bona Fortuna'. Unde intellegitur neminem nos quaesisse. 28 Paroemia est rebus et temporibus adcommodatum prouerbium. Rebus, ut: 'Contra stimulum calces', dum significatur aduersis resistendum. Temporibus, ut: 'Lupus in fabula'. Aiunt enim rustici uocem hominem perdere, si eum lupus prior uiderit. Unde et subito tacenti dicitur istud prouerbium: 'Lupus in fabula'. 29 Sarcasmos est hostilis inrisio cum amaritudine, ut (Virg. Aen. 2, 547): Referes ergo haec, et nuntius ibis Pelidae genitoris; illi mea tristia facta degeneremque Neoptolemum narrare memento. 30 Huic contrarius est Astysmos, urbanitas sine iracundia, ut illud (Virg. Ecl. 3, 90): Qui Bauium non odit, amet tua carmina, Maeui, atque idem iungat uulpes et mulgeat hircos. Id est: qui Bauium non odit, pro poena ei contingat ut diligat Maeuium. Fuerunt autem Maeuius et Bauius poetae pessimi, et inimici Vergilii. Qui hos ergo diligit, faciat quae contra naturam sunt, id est, iungat uulpes et mulgeat hircos. 31 Homoeosis est, quae Latine interpretatur similitudo, per quam minus notae rei per similitudinem eius, quae magis nota est, panditur demonstratio. Huius species sunt tres: icon, parabolae, paradigma, id est imago, conparatio, exemplum. 32 Icon est imago, cum figuram rei ex simili genere conamur exprimere, ut (Virg. Aen. 4, 558): Omnia Mercurio similis, uocemque coloremque et crines flauos et membra decora iuuenta. Congrua enim est similitudo de specie, cuius persona inducitur. 33 Parabola conparatio ex dissimilibus rebus, ut (Lucan. 1, 205): Qualis in aruis aestiferae Libyae uisus leo comminus hostem consedit; ubi leoni Caesarem conparauit, non ex suo, sed ex alio genere similitudinem faciens. 34 Paradigma uero est exemplum dicti uel facti alicuius aut ex simili aut ex dissimili genere conueniens eius, quam proponimus, rei, ita: 'Tam fortiter periit apud Hipponem Scipio quam Uticae Cato'. 35 Similitudo autem tribus modis fit: a pari, a maiore, a minore. A pari (Virg. Aen. 1, 148): Ac ueluti magno in populo cum saepe coorta est seditio; a maiore ad minus (Lucan. 1, 151): Qualiter expressum uentis per nubila fulmen; a minore ad maius (Virg. Aen. 6, 119): Si potuit manes arcessere coniugis Orpheus, Threicia fretus cithara fidibusque canoris; quasi dicat, re parua et breui, id est, si ille cithara fretus, ego pietate. 38 De prosa. Prosa est producta oratio et a lege metri soluta. Prosum enim antiqui productum dicebant et rectum. Unde ait Varro apud Plautum 'prosis lectis' significari rectis; unde etiam quae non est perflexa numero, sed recta, prosa oratio dicitur, in rectum producendo. Alii prosam aiunt dictam ab eo, quod sit profusa, uel ab eo, quod spatiosius proruat et excurrat, nullo sibi termino praefinito. 2 Praeterea tam apud Graecos quam apud Latinos longe antiquiorem curam fuisse carminum quam prosae. Omnia enim prius uersibus condebantur; prosae autem studium sero uiguit. Primus apud Graecos Pherecydes Syrus soluta oratione scripsit; apud Romanos autem Appius Caecus aduersus Pyrrhum solutam orationem primus exercuit. Iam exhinc et ceteri prosae eloquentia contenderunt. 39 De metris. Metra uocata, quia certis pedum mensuris atque spatiis terminantur, neque ultra dimensionem temporum constitutam procedunt. Mensura enim Graece ?????? dicitur. 2 Versus dicti ab eo, quod pedibus in ordine suo dispositi certo fine moderantur per articulos, quae caesa et membra nominantur. Qui ne longius prouoluerentur quam iudicium posset sustinere, modum statuit ratio unde reuerteretur; et ab eo ipsum uersum uocatum, quod reuertitur. 3 Huic adhaeret rythmus, qui non est certo fine moderatus, sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus currit; qui Latine nihil aliud quam numerus dicitur, de quo est illud (Virg. Ecl. 9, 45): Numeros memini, si uerba tenerem. 4 Carmen uocatur quidquid pedibus continetur: cui datum nomen existimant seu quod carptim pronuntietur, unde hodie lanam, quam purgantes discerpunt, 'carminare' dicimus: seu quod qui illa canerent carere mentem existimabantur. 5 Metra uel a pedibus nuncupata, uel a rebus quae scribuntur, uel ab inuentoribus, uel a frequentatoribus, uel a numero syllabarum. A pedibus metra uocata, ut dactylica, iambica, trochaica. 6 A trochaeo enim trochaicum metrum nascitur, a dactylo dactylicum; sic et alia a suis pedibus. A numero, ut hexametrum, pentametrum, trimetrum. Nam senarios uersus nos ex numero pedum uocamus. Hos Graeci, quia geminos feriunt, trimetros dicunt. Hexametros autem Latinos primum fecisse Ennius traditur; eosque 'longos' uocant. 7 Ab inuentoribus metra appellata dicuntur, ut Anacreonticum, Sapphicum, Archilochium. Nam Anacreontica metra Anacreon conposuit; Sapphica Sappho mulier edidit; Archilochios Archilochus quidam scripsit; Colophonios Colophonius quidam exercuit. Sotadeorum quoque repertor est Sotades genere Cretensis. Simonidia quoque metra Simonides poeta lyricus conposuit. 8 A frequentatoribus, ut Asclepiadia. Non enim ea Asclepius inuenit, sed proinde ita uocata quod ea idem elegantissime et frequentissime usus sit. 9 A rebus quae scribuntur, ut heroicum, elegiacum, bucolicum. Heroicum enim carmen dictum, quod eo uirorum fortium res et facta narrantur. Nam heroes appellantur uiri quasi aerii et caelo digni propter sapientiam et fortitudinem. Quod metrum auctoritate cetera metra praecedit; unus ex omnibus tam maximis operibus aptus quam paruis, suauitatis et dulcedinis aeque capax. 10 Quibus uirtutibus nomen solus obtinuit, ut heroicum uocaretur ad memorandas scilicet eorum res. Nam et prae ceteros simplicissimus habetur constatque duobus pedibus, dactylo et spondeo, ac saepe pene uel ex hoc uel ex illo; nisi quod temperantissimus fit utriusque mixtura quam si instruatur a singulis. 11 Omnibus quoque metris prior est. Hunc primum Moyses in cantico Deuteronomii longe ante Pherecyden et Homerum cecinisse probatur. Unde apparet antiquiorem fuisse apud Hebraeos studium carminum quam apud gentiles, siquidem et Iob Moysi temporibus adaequatus hexametro uersu, dactylo spondeoque, decurrit. 12 Hunc apud Graecos Achatesius Milesius fertur primus conposuisse, uel, ut alii putant, Pherecydes Syrus. Quod metrum ante Homerum Pythium dictum est, post Homerum heroicum nominatum. 13 Pythium autem uocatum uolunt eo, quod hoc genere metri oracula Apollinis sint edita. Nam cum in Parnaso Pythonem serpentem in uindictam matris sagittis insequeretur, accolae Delphici hoc illum metro hortati sunt, dicentes, ut ait Terentianus (1591 K.), ?? ?????, ?? ?????, ?? ?????. 14 Elegiacus autem dictus eo, quod modulatio eiusdem carminis conueniat miseris. Terentianus hos elegos dicere solet, quod clausula talis tristibus, ut tradunt, aptior esset modis. 15 Hic autem uix omnino constat a quo sit inuentus, nisi quia apud nos Ennius eum prior usus est. Nam apud Graecos sic adhuc lis Grammaticorum pendet, ut sub iudice res relegata sit. Nam quidam eorum Colophonium quendam, quidam Archilochum auctorem atque inuentorem uolunt. 16 Bucolicum, id est pastorale carmen, plerique Syracusis primum conpositum a pastoribus opinantur, nonnulli Lacedaemone. Namque transeunte in Thraciam Xerxe rege Persarum, cum Spartanae uirgines sub hostili metu neque egredi urbem neque pompam chorumque agrestem Dianae de more exercerent, turba pastorum, ne religio praeteriret, eundem inconditis cantibus celebrarunt. Appellatur autem Bucolicum de maiori parte, quamuis opilionum caprariorumque sermones in eis et cantica inserantur. 17 Hymnos primum Dauid prophetam in laudem Dei conposuisse ac cecinisse manifestum est. Deinde apud gentiles prima Memmia Timothoe fecit in Apollinem et Musas, quae fuit temporibus Ennii longe post Dauid. Hymni autem ex Graeco in Latinum laudes interpretantur. 18 Epithalamia sunt carmina nubentium, quae decantantur ab scholasticis in honorem sponsi et sponsae. Haec primum Salomon edidit in laudem Ecclesiae et Christi. Ex quo gentiles sibi epithalamium uindicarunt, et istius generis carmen adsumptum est. Quod genus primum a gentilibus in scenis celebrabatur, postea tantum in nuptiis haesit. Vocatum autem epithalamium eo, quod in thalamis decantetur. 19 Threnos, quod Latine lamentum uocamus, primus uersu Ieremias conposuit super urbem Hierusalem quando subuersa est et populum Israel quando subuersus est et captiuus ductus est. Post hunc apud Graecos Simonides poeta lyricus. Adhibebantur autem funeribus atque lamentis: similiter et nunc. 20 Epitaphium Graece, Latine supra tumulum. Est enim titulus mortuorum, qui in dormitione eorum fit, qui iam defuncti sunt. Scribitur enim ibi uita, mores et aetas eorum. 21 Poesis dicitur Graeco nomine opus multorum librorum, poema unius, idyllion paucorum uersuum, distichon duorum, monostichon unius. 22 Epigramma est titulus, quod in Latinum superscriptio interpretatur; ??? enim super, ?????? littera uel scriptio dicitur. 23 Epodon in poemate clausula breuis est. Dictum autem epodon, quod adcinatur ad speciem elegiaci, ubi praemisso uno longiore, alter breuior conponitur, atque in singulis quibusque maioribus sequentes minores quasi clausulae recinunt. 24 Clausulas autem lyrici appellant quasi praecisos uersus integris subiectos, ut est apud Horatium (Epod. 2, 1): Beatus ille, qui procul negotiis, deinde sequitur praecisus: Ut prisca gens mortalium; sic et deinceps alterni, quibus aliqua pars deest, et ipsi praecedentibus similes, sed minores. 25 Centones apud Grammaticos uocari solent, qui de carminibus Homeri seu Vergilii ad propria opera more centonario ex multis hinc inde conpositis in unum sarciunt corpus, ad facultatem cuiusque materiae. 26 Denique Proba, uxor Adelphi, centonem ex Vergilio de Fabrica mundi et Euangeliis plenissime expressit, materia conposita secundum uersus, et uersibus secundum materiam concinnatis. Sic quoque et quidam Pomponius ex eodem poeta inter cetera stili sui otia Tityrum in Christi honorem conposuit: similiter et de Aeneidos. 40 De fabula. Fabulas poetae a fando nominauerunt, quia non sunt res factae, sed tantum loquendo fictae. Quae ideo sunt inductae, ut fictorum mutorum animalium inter se conloquio imago quaedam uitae hominum nosceretur. Has primus inuenisse traditur Alcmeon Crotoniensis, appellanturque Aesopiae, quia is apud Phrygas in hac re polluit. 2 Sunt autem fabulae aut Aesopicae, aut Libysticae. Aesopicae sunt, cum animalia muta inter se sermocinasse finguntur, uel quae animam non habent, ut urbes, arbores, montes, petrae, flumina. Libysticae autem, dum hominum cum bestiis, aut bestiarum cum hominibus fingitur uocis esse conmercium. 3 Fabulas poetae quasdam delectandi causa finxerunt, quasdam ad naturam rerum, nonnullas ad mores hominum interpretati sunt. Delectandi causa fictas, ut eas, quas uulgo dicunt, uel quales Plautus et Terentius conposuerunt. 4 Ad naturam rerum fabulas fingunt, ut 'Vulcanus claudus', quia per naturam numquam rectus est ignis, ut illa triformis bestia (Lucret. 5, 903): Prima leo, postrema draco, media ipsa Chimaera: id est caprea, aetates hominum per eam uolentes distinguere; quarum ferox et horrens prima adolescentia, ut leo; dimidium uitae tempus lucidissimum, ut caprea, eo quod acutissime uideat; tunc fit senectus casibus inflexis, draco. 5 Sic et Hippocentauri fabulam esse confictam, id est hominem equo mixtum, ad exprimendam humanae uitae uelocitatem, quia equum constat esse uelocissimum. 6 Ad mores, ut apud Horatium mus loquitur muri et mustela uulpeculae, ut per narrationem fictam ad id quod agitur uerax significatio referatur. Unde et Aesopi tales sunt fabulae ad morum finem relatae, uel sicut in libro Iudicum (9, 8) ligna sibi regem requirunt et loquuntur ad oleam et ad ficum et ad uitem et ad rubum; quod totum utique ad mores fingitur ut ad rem, quae intenditur, ficta quidem narratione, sed ueraci significatione ueniatur. 7 Sic et Demosthenes orator fabulam usus est aduersus Philippum, qui cum ab Atheniensibus postularet ut sibi decem oratores darentur, et discederet, finxit ille hanc fabulam qua dissuaderet, dicens lupos aliquando pastoribus, quorum diligentiam decipere uoluissent, suasisse ut in amicitiam conuenirent, ea tamen condicione, ut si canes, in quibus erat causa iurgiorum, iure illis traderentur: adnuisse pastores et in spem securitatis dedisse canes, quos ouium suarum uigilantissimos custodes habebant. Tunc lupi, adempta omni formidine, omne quod in gregibus illis erat, non pro satietate tantum, uerum etiam pro libidine lacerauerunt. Philippum quoque principes populi postulare, quo facilius possit opprimere spoliatam custodibus urbem. 41 De historia. Historia est narratio rei gestae, per quam ea, quae in praeterito facta sunt, dinoscuntur. Dicta autem Graece historia ??? ??? ????????, id est a uidere uel cognoscere. Apud ueteres enim nemo conscribebat historiam, nisi is qui interfuisset, et ea quae conscribenda essent uidisset. Melius enim oculis quae fiunt deprehendimus, quam quae auditione colligimus. 2 Quae enim uidentur, sine mendacio proferuntur. Haec disciplina ad Grammaticam pertinet, quia quidquid dignum memoria est litteris mandatur. Historiae autem ideo monumenta dicuntur, eo quod memoriam tribuant rerum gestarum. Series autem dicta per translationem a sertis florum inuicem conprehensarum. 42 De primis auctoribus historiarum. Historiam autem apud nos primus Moyses de initio mundi conscripsit. Apud gentiles uero primus Dares Phrygius de Graecis et Troianis historiam edidit, quam in foliis palmarum ab eo conscriptam esse ferunt. 2 Post Daretem autem in Graecia Herodotus historiam primus habitus est. Post quem Pherecydes claruit his temporibus quibus Esdras legem scripsit. 43 De utilitate historiae. Historiae gentium non inpediunt legentibus in his quae utilia dixerunt. Multi enim sapientes praeterita hominum gesta ad institutionem praesentium historiis indiderunt, siquidem et per historiam summa retro temporum annorumque supputatio conprehenditur, et per consulum regumque successum multa necessaria perscrutantur. 44 De generibus historiae. Genus historiae triplex est. Ephemeris namque appellatur unius diei gestio. Hoc apud nos diarium uocatur. Nam quod Latini diurnum, Graeci ephemerida dicunt. 2 Kalendaria appellantur, quae in menses singulos digeruntur. Annales sunt res singulorum annorum. 3 Quaequae enim digna memoriae domi militiaeque, mari ac terrae per annos in commentariis acta sunt, ab anniuersariis gestis annales nominauerunt. 4 Historia autem multorum annorum uel temporum est, cuius diligentia annui commentarii in libris delati sunt. Inter historiam autem et annales hoc interest, quod historia est eorum temporum quae uidimus, annales uero sunt eorum annorum quos aetas nostra non nouit. Unde Sallustius ex historia, Liuius, Eusebius et Hieronymus ex annalibus et historia constant. 5 Item inter historiam et argumentum et fabulam interesse. Nam historiae sunt res uerae quae factae sunt; argumenta sunt quae etsi facta non sunt, fieri tamen possunt; fabulae uero sunt quae nec factae sunt nec fieri possunt, quia contra naturam sunt. LIBER II - DE RHETORICA ET DIALECTICA. I. DE RHETORICA EIVSQVE NOMINE. [1] Rhetorica est bene dicendi scientia in ciuilibus quaestionibus, [eloquentia copia] ad persuadendum iusta et bona. Dicta autem Rhetorica Graeca appellatione APO TOU RETORIZEIN, id est a copia locutionis. RESIS enim apud Graecos locutio dicitur, RETOR orator. [2] Coniuncta est autem Grammaticae arti Rhetorica. In Grammatica enim scientiam recte loquendi discimus; in Rhetorica uero percipirmus qualiter ea, quae didicimus, proferamus. II. DE INVENTORIBVS RHETORICAE ARTIS. [1] Haec autem disciplina a Graecis inuenta est, a Gorgia, Aristotele, Hermagora, et translata in Latinum a Tullio uidelicet et Quintiliano [et Titiano], sed ita copiose, ita uarie, ut eam lectori admirari in promptu sit, conprehendere inpossibile. [2] Nam membranis retentis quasi adhaerescit memoriae series dictionis, ac mox repositis recordatio omnis elabitur. Huius disciplinae perfecta cognitio oratorem facit. III. DE NOMINE ORATORIS ET PARTIBVS RHETORICAE. [1] Orator est igitur uir bonus, dicendi peritus. Vir bonus consistit natura, moribus, artibus. Dicendi peritus consistit artificiosa eloquentia, quae constat partibus quinque: inuentione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione, et fine officii, quod est aliquid persuadere. [2] Ipsa autem peritia dicendi in tribus rebus consistit: natura, doctrina, usu. Natura ingenio, doctrina scientia, usus adsiduitate. Haec sunt enim quae non solum in oratore, sed in unoquoque homine artifice expectantur, ut aliquid efficiat. IV. DE TRIBVS GENERIBVS CAVSARVM. [1] Genera causarum tria sunt, deliberatiuum, demonstratiuum, iudiciale. Deliberatiuum genus est, in quo de quibuslibet utilitatibus uitae, quid aut debeat aut non debeat fieri, tractatur. Demonstratiuum, in quo laudabilis persona aut reprehensibilis ostenditur. [2] Iudiciale, in quo de ipsius personae facto aut poenae aut praemii sententia datur. Dictum autem iudiciale eo, quod iudicet hominem, et sententia sua ostendat utrum laudabilis praemio dignus sit, aut certe reus condemnari liberarique supplicio. [3] Deliberatiuum genus uocatur eo, quod de unaquaque re in eo deliberatur. Huius genus duplex est, suasio et dissuasio, id est de expetendo et fugiendo, id est de faciendo et non faciendo. [4] Suasoria autem in tribus locis diuiditur: honesto, utili, et possibili. Haec differt aliquid a deliberatiua, quia suasoria eget alteram personam, deliberatiua interdum et apud se agit. In suasoria autem duae sunt quae plus ualent: spes et metus. [5] Demonstratiuum dictum, quod unamquamque rem aut laudando aut uituperando demonstrat. Quod genus duas habet species: laudem et uituperationem. Laudis ordo tribus temporibus distinguitur: ante ipsum, in ipsum, post ipsum. [6] Ante ipsum, ut (Virg. Aen. 1,605): Quae te tam laeta tulerunt saecula? In ipsum, ut (Virg. Aen. 1,597): O sola infandos Troiae miserata labores. Post ipsum, ut (Virg. Aen. 1,607): In freta dum fluuii current, dum montibus umbrae lustrabunt, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt. [7] Pari ordine e contrario et in uituperatione hominis haec forma seruanda est, ante hominem, in hominem, post hominem. Locus communis ad demonstratiuum uituperationis genus pertinet. Quod tamen ab eo in aliquo differt. Nam uituperatio, quae contraria est laudis, specialiter in certam facientis personam adhibetur. [8] Communis uero locus generaliter in facti crimen praeponitur. Vnde et communis locus dicitur, quia absente persona non tam in hominem, quantum in ipsum crimen exponitur. Omne enim uitium non in uno tantum, sed etiam commune in plurimis inuenitur. V. DE GEMINO STATV CAVSARVM. [1] Status apud Rhetores dicitur ea res, in qua causa consistit, id est constitutio. Graeci autem statum a contentione STASIN dicunt. Latini autem non solum a pugna, per quam expugnent propositionem aduersarii, sed quod in eo pars utraque consistat. Fit autem ex intentione et depulsione. [2] Status autem causarum sunt duo: rationalis et legalis. De rationali oriuntur coniectura, finis, qualitas, translatio. De fine iudicialis et negotialis. De iudiciali absoluta et adsumptiua. De adsumptiua concessio, remotio criminis, relatio criminis, conpensatio. De concessione purgatio et deprecatio. [3] Coniecturalis status est cum factum, quod alio obicitur, ab alio pernegatur. Definitiuus status est, cum id, quod obicitur, non hoc esse contenditur, sed quid illud sit adhibitis definitionibus adprobatur. Qualitas est, dum qualis res sit quaeritur: et quia de ui et genere negotii controuersia agitur, constitutio generalis appellatur. [4] Translatio est cum causa ex eo pendet, quod non aut is agere uidetur, quem oportet, aut non apud quos, quo tempore, qua lege, quo crimine, qua poena oporteat. Translatiua constitutio, quod actio translationis et commutationis indigere uidetur. [5] Iudicialis est, in qua aequi et recti natura et praemia aut poenae ratio quaeritur. Negotialis est, in qua quid iuris ex ciuili more et aequitate sit consideratur. Adsumptiua est, quae ipsa ex se nihil dat firmi ad recusationem, [foris autem aliquid defensionis adsumit]. [6] Concessio est, cum reus non ad id, quod factum est, defendit, sed ut ignoscatur postulat. Quod nos ad poenitentes probauimus pertinere. Remotio criminis est cum id crimen, quod infertur ab se et ab sua culpa, ui et potestate in alium reus demouere conatur. [7] Relatio criminis est, cum ideo iure factum dicitur, quod aliquis ante iniuria lacessitus sit. Conparatio est, cum aliud aliquod alterius factum honestum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud, quod arguitur, dicitur esse conmissum. [8] Purgatio est, cum factum quidem conceditur, sed culpa remouetur. Haec partes habet tres: inprudentiam, casum, necessitatem. Deprecatio est, cum et peccasse et consultu peccasse reus confitetur, et tamen ut ignoscatur postulat. Quod genus perraro potest accidere. [9] Item ex legali statu haec oriuntur, id est scriptum et uoluntas, leges contrariae, ambiguitas, collectio siue ratiocinatio et definitio legalis. Scriptum et uoluntas est, quando uerba ipsa uidentur cum sententia scriptoris dissidere. Legis contrariae status est, quando inter se duae leges aut plures discrepare noscuntur. Ambiguitas est, cum id, quod scriptum est, duas aut plures res significare uidetur. Collectio uel ratiocinatio est, quando ex eo, quod scriptum est, aliud quoque, quod non scriptum est, inuenitur. Definitio legalis est, cum uis quasi in definitiua constitutione, in quo posita sit, quaeritur. [10] Status ergo tam rationales quam legales a quibusdam certius decem et octo connumerati sunt. Ceterum secundum Rhetoricos Tullii decem et nouem reperiuntur propterea, quia translationem inter rationales principaliter adfixit status. Inde se ipse etiam Cicero reprehendens translationem legalibus statubus adplicauit. VI. DE TRIPERTITA CONTROVERSIA. [1] Tripertita controuersia iuxta Ciceronem aut simplex est, aut iuncta. Et si iuncta erit, considerandum est utrum ex pluribus quaestionibus iuncta sit, an ex aliqua conparatione. Controuersia simplex est, quae absolutam continet unam quaestionem hoc modo: Corinthiis bellum indicamus, an non? [2] Iuncta est ex pluribus quaestionibus, in qua plura quaeruntur hoc pacto: Vtrum Carthago diruatur, an Carthaginensibus reddatur, an eo colonia deducatur? Ex conparatione, utrum potius, aut quid potissimum quaeritur, ad hunc modum: Vtrum exercitus in Macedoniam contra Philippum mittatur, qui sociis sit auxilio, an teneatur in Italia, ut quam maximae contra Hannibalem copiae sint? VII. DE QVATTVOR PARTIBVS ORATIONIS. [1] Partes orationis in Rhetorica arte quattuor sunt: exordium, narratio, argumentatio, conclusio. Harum prima auditoris animum prouocat, secunda res gestas explicat, tertia fidem adsertionibus facit, quarta finem totius orationis conplectitur. [2] Inchoandum est itaque taliter, ut beniuolum, docilem, uel adtentum auditorem faciamus: beniuolum precando, docilem instruendo, adtentum excitando. Narrandum est ita, ut breuiter atque aperte loquamur; argumentandum est ita, ut primum nostra firmemus, dehinc aduersa confringamus; concludendun ita, ut concitemus animos audientis inplere quae dicimus. VIII. DE QVINQVE MODIS CAVSARVM. [1] Species causarum sunt quinque: [id est] honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum. Honestum causae genus est, cui statim sine oratione nostra fauet animus auditoris. Admirabile, a quo est alienatus animus eorum, qui audituri sunt. Humile est, quod neclegitur ab auditore. [2] Anceps est, in quo aut iudicatio dubia est, aut causa honestatis et turpitudinis particeps, ut beniuolentiam pariat et offensam. Obscurum, in quo aut tardi auditores sunt, aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa cernitur inplicata. IX. DE SYLLOGISMIS. [1] Syllogismus Graece, Latine argumentatio appellatur. Argumentatio autem dicta est, quasi argutae mentis oratio, qua inuentum probabile exequimur. Syllogismus igitur est propositionis et adsumptionis confirmationisque extrema conclusio aut ex ambigentis incerto, aut ex fiducia conprobantis. [2] Constat enim tribus partibus: propositione, adsumptione, conclusione. Propositione, ut puta, "quod bonum est, turpem usum habere non potest" Consensit audiens; adsumpsit ille "pecunia turpem usum habet" Concluditur, "ergo pecunia bonum non est" [3] Syllogismis autem non solum rhetores, sed maxime dialectici utuntur, licet Apostolus saepe proponat, adsumat, confirmet atque concludat: quae, ut diximus, propriae artis Dialecticae et Rhetoricae sunt. [4] Syllogismorun apud rhetores principalia genera duo sunt: inductio et ratiocinatio. Inductionis membra sunt tria: prima propositio, secunda inlatio, quae et adsumptio dicitur, tertia conclusio. [5] Inductio est, quae rebus non dubiis captat adsensionem eius, cum instituta est, siue inter philosophos, siue inter rhetores, siue inter sermocinantes. Propositio inductionis est, quae similitudines concedendae rei necessario unius inducit aut plurium. [6] Inlatio inductionis est, quae et adsumptio dicitur, quae rem, de qua contenditur, et cuius causa similitudines habitae sunt, introducit. Conclusio inductionis est, quae aut concessionem inlationis confirmat, aut quid ex ea conficiatur declarat. Ratiocinatio est oratio, qua id, de quo est quaestio, conprobatur. [7] Ratiocinationis modi sunt duo. Primus enthymema, qui est inperfectus syllogismus atque rhetoricus. Secundus epichirema, qui est inrhetoricus et Iatior syllogismus. [8] Enthymema igitur Latine interpretatur mentis conceptio, quem inperfectum syllogismum solent artigraphi nuncupare. Nam in duabus partibus eius argumenti forma consistit, quando id, quod ad fidem pertinet faciendam, utitur, syllogismorum lege praeterita, ut est illud: "Si tempestas uitanda est, non est igitur nauigandum" Ex sola enim propositione et conclusione constat esse perfectum, unde magis rhetoribus quam dialecticis conuenire iudicatum est. [9] Enthymematis membra sunt quinque: primum conuincibile, secundum ostentabile, tertium sententiale, quartum exemplabile, quintum collectiuum. [10] Conuincibile est, quod euidenti ratione conuincitur, sicut fecit Cicero pro Milone (79): "Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius uitam si putetis per uos restitui posse, nolitis,Ostentabile est, quod certa rei demonstratione constringit, sicut Cicero in Catilina (1,2): "Hic tamen uiuit, immo etiam in senatum uenit" Sententiale est, quod sententia generalis adducit, ut apud Terentium (Andr. 68): Obsequium amicos, ueritas odium parit. [12] Exemplabile est, quod alicuius exempli conparatione euentum simile conminatur, sicut Cicero in Philippicis (2,1): "Te miror, Antoni, quorum exempla imitaris, eorum exitus non pertimescere" [13] Collectiuum est, cum in unum quae argumentata sunt colliguntur, sicut ait Cicero pro Milone (41): "Quem igitur cum gratia noluit, hunc uoluit cum aliquorum querella. Quem iure, quem loco, quem tempore non est ausus: hunc iniuria, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitauit occidere" [14] Praeterea secundum Victorinum enthymematis est altera definitio ex sola propositione, sicut iam dictum est, quae ita constat: Si tempestas uitanda est, non est nauigatio requirenda. [15] Ex sola adsumptione, ut est illud: Si inimicus est, occidit; inimicus autem [est]. Et quia illi deest conclusio, enthymema uocatur. [16] Sequitur epichirema, descendens de ratiocinatione latior et executior rhetoricis syllogismis, latitudine distans et productione sermonis a dialecticis syllogismis, propter quod rhetoribus datur. Hic autem constat modis tribus. Primus modus tripertitus est, secundus quadripertitus, tertius quinquepertitus. [17] Tripertitus epichirematicus syllogismus est, qui constat membris tribus, id est propositione, adsumptione, conclusione. Quadripertitus est, qui constat ex membris quattuor: prima propositione, secunda adsumptione et una propositionis siue adsumptionis coniuncta, tertia probatione et conclusione. [18] Quinquepartitus itaque est, qui constat ex membris quinque, id est prima propositione, secunda eius probatione, tertia adsumptione, quarta eius probatione, quinta conclusione. Hunc Cicero ita facit in arte Rhetorica (de Inu. 1,12): "Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari. Eadem enim res alii genus, alii pars esse potest; eidem genus et pars non potest,uel cetera, quousque syllogismi huius membra claudantur. X. DE LEGE. [1] Lex est constitutio populi, quam maiores natu cum plebibus sancierunt. Nam quod Rex uel Imperator edicit, constitutio uel edictum uocatur. Institutio aequitatis duplex est, nunc in legibus, nunc in moribus. Inter legem autem et mores hoc interest, quod lex scripta est, mos uero est uetustate probata consuetudo, siue lex non scripta. Nam lex a legendo uocata, quia scripta est. [2] Mos autem longa consuetudo est, de moribus tracta tantundem. Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex; nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio conmendet. [3] Porro si ratione lex consistat, lex erit omne iam quod ratione constiterit, dumtaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conueniat, quod saluti proficiat. Vocata autem consuetudo, quia in communi est usu. [4] Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut "uir fortis petatpraemium" aut uetat, ut "sacrarum uirginum nuptias nulli petere liceat" aut punit, ut "qui caedem fecerit, capite plectatur" [5] Factae sunt autem leges, ut earum metu humana coherceatur audacia, tutaque sit inter inprobos innocentia, et in ipsis inprobis formidato supplicio refrenetur nocendi facultas. Legis enim praemio aut poena uita moderatur humana. [6] Erit autem lex honesta, iusta, possibilis, secundum naturam, secundum consuetudinem patriae, loco temporique conueniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captionem contineat, nullo priuato commodo, sed pro communi ciuium utilitate conscripta. XI. DE SENTENTIA. [1] Sententia est dictum inpersonale, ut (Ter. Andr. 68): Obsequium amicos, ueritas odium parit. Huic si persona fuerit adiecta, chria erit, ita: "offendit Achilles Agamemnonem uera dicendo,"Metrophanes promeruit gratiam Mithridatis obsequendo" [2] Nam inter chrian et sententiam hoc interest, quod sententia sine persona profertur; chria sine persona numquam dicitur. Vnde si sententiae persona adiciatur, fit chria; si detrahatur, fit sententia. XII. DE CATASCEVA ET ANASCEVA. [1] Catasceua est confirmatio propositae rei. Anasceua autem contraria superiori est. Reuincit enim non fuisse, aut non esse, quod natum, aut factum, aut dictum esse proponitur; ut si quis Chimaeram neget fuisse, aut fuisse confirmet. [2] Inter haec et thesin hoc interesse, quod thesis, quamuis et ipsa habeat disputationem in utramque partem, tamen incertae rei quasi quaedam deliberatio uel cohortatio est. Catasceua autem et anasceua in his rebus, quae uerisimiles non sunt, sed pro ueris proponuntur, plerumque uersantur. [3] Anasceuae prima diuisio est inconueniens et mendacium. Inconuenientis species sunt, quod inhonestum est et quod inutile. Item inhonestum tractatur aut in dictis aut in factis. In dictis, ut si qui indecora et non respondentia auctoritati dixisse dicatur; uelut si aliqui infamet Catonem illum Censorium, iuuentutem illum ad nequitiam et luxuriam cohortatum. [4] In factis, ut si qui abhorrens aliquid a sanctimonia et nomine suo fecisse dicatur; ut est fabula de adulterio Martis et Veneris. Mendacium tres habet species: incredibile, quod factum non esse credatur, ut adolescentem, qui de Siculo litore ingredientes Africam classes uiderit. [5] Inpossibile est ut Clodius insidias Miloni fecerit et idem occisus sit a Milone. Contrarium est; nam si insidias fecit, occidit. Occisus est; non fecit insidias. Haec distributio in contrarium reformata catasceua prodeerit. [Vt gradus omnes constituamus, honestum, utile, uerisimile, possibile, consentaneum, uel ex diuerso inhonestum, inutile, parum uerisimile, inpossibile, contrarium.] Oportebit tamen principia sic ordinare, ut aut credendum esse ueterum auctoritati, aut fabulis fidem non habendam esse dicamus. [6] Et ad id postremum in anasceua requiramus, ne quid aliud significare uoluerint, qui ista finxerunt: ut Scyllam non marinam, sed maritimam feminam, nec succinctam canibus, sed rapacem aliquam et inhospitalem uenientibus extitisse. XIII. DE PROSOPOEIA. [1] Prosopoeia est, cum inanimalium et persona et sermo fingitur. Cicero in Catilina (1,27): "Etenim si mecum patria mea, quae mihi uita mea multo est carior, loqueretur, dicens,et cetera. [2] Sic et montes et flumina uel arbores loquentes inducimus, personam inponentes rei quae non habet naturam loquendi; quod et tragoedis usitatum et in orationibus frequentissime inuenitur. XIV. DE ETHOPOEIA. [1] Ethopoeiam uero illam uocamus, in qua hominis personam fingimus pro exprimendis affectibus aetatis, studii, fortunae, laetitiae, sexus, maeroris, audaciae. Nam cum piratae persona suscipitur, audax, abrupta, temeraria erit oratio: cum feminae sermo simulatur, sexui conuenire debet oratio: iam uero adolescentis et senis, et militis et imperatoris, et parasiti et rustici et philosophi diuersa oratio dicenda est. [2] Aliter enim loquitur gaudio affectus, aliter uulneratus. In quo genere dictionis illa sunt maxime cogitanda, quis loquatur et apud quem, de quo et ubi et quo tempore: quid egerit, quid acturus sit, aut quid pati possit, si haec consulta neclexerit. XV. DE GENERIBVS QVAESTIONVM. [1] Genera quaestionum duo sunt, quorum unum est finitum, alterum infinitum. Finitum UPOTHESIS Graece, Latine causa dicitur, ubi cum certa persona controuersia est. [2] Infinitum, quod Graece THESIS, Latine propositum nominatur. Hoc personam non habet certam, nec inest [in] aliqua certa circumstantia, id est, nec locus, nec tempus. In causa uero certa omnia sunt, unde quasi pars causae est propositum. XVI. DE ELOCVTIONE. [1] Iam uero in elocutionibus illud uti oportebit, ut res, locus, tempus, persona audientis efflagitat, ne profana religiosis, ne inuerecunda castis, ne leuia grauibus, ne lasciua seriis, ne ridicula tristibus misceantur. Latine autem et perspicue loquendum. [2] Latine autem loquitur, qui uerba rerum uera et naturalia persequitur, nec a sermone atque cultu praesentis temporis discrepat. Huic non sit satis uidere quid dicat, nisi id quoque aperte et suauiter dicere; ne id quidem tantum, nisi id quod dicat et facere. XVII. DE TRIMODO DICENDI GENERE. [1] Dicenda sunt quoque summissa leniter, incitata grauiter, inflexa moderate. Hoc est enim illud trimodum genus dicendi: humile, medium, grandiloquum. Cum enim magna dicimus, granditer proferenda sunt; cum parua dicimus, subtiliter; cum mediocria, temperate. [2] Nam in paruis causis nihil grande, nihil sublime dicendum est, sed leni ac pedestri more loquendum. In causis autem maioribus, ubi de Deo uel hominum salute referimus, plus magnificentiae et fulgoris est exhibendum. [3] In temperatis uero causis, ubi nihil agitur ut agat, sed tantummodo ut delectetur auditor, inter utrumque moderate dicendum est: sed et quamuis de magnis rebus quisque dicat, non tamen semper granditer docere debet, sed summisse, cum docet; temperate, cum aliquid laudat uel uituperat; granditer, cum ad conuersionem auersos animos prouocat. Vtenda tamen uerba in summisso genere sufficientia, in temperato splendentia, in grandi uehementia. XVIII. DE COLO, COMMATE, ET PERIODIS. [1] Conponitur autem instruiturque omnis oratio uerbis, comma et colo et periodo. Comma particula est sententiae. Colon membrum. Periodos ambitus uel circuitus. Fit autem ex coniunctione uerborum comma, ex commate colon, ex colo periodos. [2] Comma est iuncturae finitio, utputa (Cic. Mil. 1): "Etsi uereor, iudices,ecce unum comma; sequitur et aliud comma: "ne turpe sit pro fortissimo uiro dicere,et factum est colon, id est membrum, quod intellectum sensui praestat; sed adhuc pendet oratio, sicque deinde ex pluribus membris fit periodos, id est extrema sententiae clausula: "ita ueterem iudiciorum morem requirunt" Periodos autem longior esse non debet quam ut uno spiritu proferatur. XIX. DE VITIIS LITTERARVM ET VERBORVM ET SENTENTIARVM CAVENDIS. [1] Praeterea purum et honestum oratoris eloquium carere debet omnibus uitiis tam in litteris, quam in uerbis, quam etiam in sententiis. [2] In litteris, ut iunctura apta et conueniens sit; et sic obseruandum, ne praecedentis uerbi extrema uocalis in eandem uocalem primam incidat uerbi sequentis, ut "feminae Aegyptiae" Quae structura melior fit, si consonantes uocalibus adplicantur. Trium quoque consonantium, quae in se incidentes stridere et quasi rixare uidentur, uitanda iunctura est, id est, R, S, X, ut: "ars studiorum,"rex Xerxes,"error Romuli" Fugienda est et consonans M inlisa uocalibus, ut "uerum enim" XX. DE IVNCTVRIS VERBORVM. [1] In uerbis quoque cauenda sunt uitia, ut non inpropria uerba ponantur, quae Graeci Acyrologian uocant. Amanda est ergo proprietas, sic tamen ut aliquando propter humilitatem sordidi aut spurci uocabuli translatis nominibus sit utendum, non tamen longe accitis, sed ut ueris proxima et cognata uideantur. [2] Fugienda etiam Hyperbata longiora, quae fieri sine aliorum sensuum confusione non possunt. Ambiguitas quoque et uitium illud cauendum, cum quidam iactatione eloquentiae ducti, quod uno aut duobus uerbis significare poterant, interpositis inanibus uocibus longa et circumflexa ambage concludunt: quod uitium Perissologia[n] uocatur. [3] Cui contrarium criminis uitium est et breuitatis studio etiam necessaria uerba furari. Fugienda sunt quoque, sicut in litteris et uerbis, ita et in sententiis uitia, quae inter prima Grammaticorum studia cognoscuntur. [4] Sunt autem Cacemphaton, Tautologia, Ellipsis, Acyrologia, Macrologia, Perissologia, Pleonasmos et his similia. At contra orationem extollit et exornat †energia tum† Emphasis, quae plus quiddam quam dixerit intellegi facit; ut si dicas: "Ad gloriam Scipionis ascendit,et Vergilius (Aen. 2,262): Demissum lapsi per funem. Cum enim dicit lapsi, altitudinis imaginem suggerit. Huic contraria uirtus est, uerbis minuere quae natura sua magna sunt. XXI. DE FIGVRIS VERBORVM ET SENTENTIARVM. [1] Augetur et ornatur oratio etiam figuris uerborum ac sententiarum. Nam quia directa et perpetua oratio fatigationem atque fastidium tam dicendi quam audiendi creat, flectenda est et in alias uersanda formas, ut et dicentem reficiat, et ornatior fiat, et iudicem diuerso uultu audituque deflectat. E quibus plurimae superius a Donato in schematibus artis Grammaticae adnotatae sunt. [2] Vnde tantum illa hic interponi oportuit, quae in poemate aut numquam aut difficulter fiunt, in oratione autem libere. [3] [Anadiplosis est congeminatio uerborum, ut (Cic. Catil. 1,2): "hic tamen uiuit, uiuit, etiam in senatum uenit" [4] Climax est gradatio, cum ab eo, quo sensus superior terminatur, inferior incipit, ac dehinc quasi per gradus dicendi ordo seruatur, ut est illud Africani: "ex innocentia nascitur dignitas, ex dignitate honor, ex honore imperium, ex imperio libertas" Hanc figuram nonnulli catenam appellant, propter quod aliud in alio quasi nectitur nomine, atque ita res plures in geminatione uerborum trahuntur. Fit autem hoc schema non solum in singulis uerbis, sed etiam in contexione uerborum, ut apud Gracchum: "pueritia tua adulescentiae tuae inhonestamentum fuit, adulescentia senectuti dedecoramentum, senectus reipublicae flagitium" Sic et apud Scipionem: "ui atque ingratis coactus cum illo sponsionem feci, facta sponsione ad iudicem adduxi, adductum primo coetu damnaui, damnatum ex uoluntate dimisi" [5] Antitheta, quae Latine contraposita appellantur: quae, dum ex aduerso ponuntur, sententiae pulchritudinem faciunt, et in ornamento locutionis decentissima existunt, ut Cicero (Catil. 2,25): "ex hac parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido; hinc denique aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, uirtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignauia, temeritate, cum uitiis omnibus; postremo copia cum egestate; bona ratio cum perdita; mens sana cum amentia; bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit" In huiusmodi certamine ac praelio, huiusmodi locutionis ornamento liber Ecclesiasticus usus est, dicens (33,15): "contra malum bonum, et contra mortem uita: sic contra pium peccator: et sic intuere in omnia opera altissimi, bina et bina, unum contra unum" [6] Synonymia est, quotiens in conexa oratione pluribus uerbis unam rem significamus, ut ait Cicero (Catil. 1,8): "nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas" Et item (Catil. 1,10): "non feram, non patiar, non sinam" [7] Epanodos, quam regressionem nostri uocant (Cic. Ligar. 19): "principium dignitas erat pene par; non par fortasse eorum, quae sequebantur" [8] Antapodosis, quotiens media primis et ultimis conueniunt [ut est] (Cic. c. cont. Metell. frag. 5): "uestrum iam hoc factum reprehendo, patres conscripti, non meum, ac pulcherrimum quidem factum: uerum, ut dixi, non meum, sed uestrum" [9] Paradiastole est, quotiens id, quod dicimus, interpretatione discernimus (cf. Rutil. Lup. 1,4): "cum te pro astuto sapientem appellas, pro inconsiderato fortem, pro inliberali diligentem" [10] Antanaclasis est, quae eodem uerbo contrarium exprimit sensum. Querebatur quidam de filio, cum mortem suam expectaret, respondente: "non expecto, immo peto, inquit, ut expectes" [11] Antimetabole est conuersio uerborum, quae ordine mutato contrarium efficit sensum: " non ut edam uiuo, sed ut uiuam edo" Et illud (Cic. Phil. 4,8): "si consul Antonius, Brutus hostis: si conseruator reipublicae Brutus, hostis Antonius" [12] Exoche (Cic. Mil. 59): "Quis eos appellauit? Appius. Quis produxit? Appius" [13] Nunc figuras sententiarum, quas operae pretium sit cognoscere, persequamur. [14] Sententia est dictum inpersonale, ut (Ter. Andr. 68): Obsequium amicos, ueritas odium parit. Huic si persona fuerit adiecta, Chria erit, ita: "offendit Achilles Agamemnonem uera dicendo" "Metrophanes promeruit gratiam Mithridatis obsequendo" Nam inter chriam et sententiam hoc interest, quod sententia sine persona profertur, chria sine persona numquam dicitur. Vnde si sententiae persona adiciatur, fit chria; si detrahatur, fit sententia. [15] Sententiarum species multae. Aliae enim sunt indicatiuae, aliae sunt pronuntiatiuae, ut (Virg. Aen. 4,373): Nusquam tuta fides; aliae imperatiuae, ut (Virg. Aen. 4,223): Vade, age, nate, uoca Zephyros, et labere pinnis. Aliae admiratiuae (Virg. Aen. 1,11): Tantaene animis caelestibus irae? [16] Aliae conparatiuae (Lucil. iu. frag.?): Si uinco et pereo, quid ibi me uincere praestat? Aliae superlatiuae, quae cum aliquo motu animi et indignatione promuntur (Virg. Aen. 3,57): Quid non mortalia pectora coges, auri sacra fames! [17] Aliae interrogatiuae [ut] (Virg. Aen. 8,113): Iuuenes, quae causa subegit ignotas temptare uias? Quid genus, unde domum? Pacemne huc fertis, an arma? [18] Aliae responsiuae, ut "illinc,"istinc" Aliae deprecatiuae, ut (Virg. Aen. 6,365): Eripe me his, inuicte, malis! Aliae promissiuae, ut (Virg. Aen. 1,257): Parce metu, manent inmota tuorum. Aliae concessiuae quae inpulsione prohibeant, ut (Virg. Aen. 4,381): I, sequere Italiam uentis, pete regna per undas. Quae tamen ne non intellecta sit persuasio, permixta sunt aliqua quae uetent latenter, ut "uentis,"per undas" Aliae demonstratiuae, ut: "en,"ecce" Aliae optatiuae, ut (Virg. Aen. 8,560): O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos. [19] Aliae derogatiuae, ut: "nequaquam" Aliae, quae cum exclamatione proferuntur, ut (Petron. 68): Quis furor, o ciues, pacem conuertit in arma? Et Cicero (Cat. 1,9): "O dii inmortales, ubinam gentium sumus?’ [20] Aliae exhortatiuae, cum ad sententiam prouocamus, ut (Virg. Aen. 8,364): Aude, hospes, contemnere opes. [21] Aliae dehortatiuae, cum a contrario uitio peccatoque reducimus. Sunt et adfirmatiuae, ut: "quidni,"quippe" [22] Praeceptiuae, ut (cf. Virg. Georg. 1,299): Nudus ara, sere nudus, et habebis frigore messes. [23] Vetatiuae, ut (Virg. Georg. 2,299): Neue inter uites corylum sere, neue flagella summa pete. [24] Negatiuae, ut: "non,"minime" Sunt et miratiuae, ut (Hieronym. epist. ad Rust. 4,6) "Papae! uiuere non licet, et fornicare libet?’ [25] Dolentis, [ut] (cf. Ouid, Heroid. 5,149): Ei mihi, quod nullus amor est sanabilis herbis. Flentis [ut]. Similitudinis, sic (Virg. Aen. 5,588): Vt quondam Creta fertur Labyrinthus in alta. Admonentis [ut]. Inridentis [ut]. Gementis [ut]. Exhortatiuae [ut]. Consolatiuae [ut]. Conmiserantis [ut]. Quorum quot sunt figurae, tot et in pronuntiando uoces. [26] Sunt et Amphidoxae, quarum pars honesta est, pars inhonesta, ut (Ouid, Met. 2,53): Non est tua tuta uoluntas: magna petis, Phaithon. [27] Sunt et aliae, procatalempsis, cum id, quod nobis obici puterat, ante praesumimus ad diluendum, ut (Cic. Diu. in Caec. 1): "Si quis uestrum iudices, aut eorum, qui adsunt, forte mirantur" Sunt et aporiae, dubitatio simulantis nescire se quae scit, aut quomodo dicatur. [28] Koeno(no)sis autem dicitur conmunicatio consilii cum iudicibus aut aduersariis, ut si dicas: "Vos consulo, iudices, aut uos aduersarii, quid me facere conuenerit, aut quid uos facturi fuissetis" [29] Paradoxon est, cum dicimus inopinatum aliquid accidisse, ut Flacco Cicero (cf. Flacc. 1): "Cuius laudis praedicator esse debuerit, eius periculi deprecatorem esse factum" [30] Epitrope, id est permissio, cum aliqua ipsis iudicibus aut aduersariis permittimus aestimanda, ut Caluus in Vati[ci]nio: "Perfrica frontem, et dic te digniorem qui praetor fieres quam Catonem" [31] Parrhesia est oratio libertatis et fiduciae plena (Cic. Mil. 72): "occidi non Spurium Maelium,et cetera. Qua figura caute utendum est, ut Cicero: praemisit enim factionem. [32] Ethopoeia est, cum sermonem ex aliena persona inducimus, ut pro Caelio Tullius facit Appium Caecum cum Clodia loquentem. [33] Energia est rerum gestarum aut quasi gestarum sub oculis inductio, de qua locuti iam sumus. [34] Metathesis est, quae mittit animos iudicum in res praeteritas aut futuras, hoc modo: "Reuocate mentis ad spectaculum expugnatae miserae ciuitatis, et uidere uos credite incendia, caedes, rapinas, direptiones, liberorum corporum iniurias, captiuitates matronarum, trucidationes senum" In futurum autem anticipatio eorum, quae dicturus est aduersarius, ut Tullio pro Milone, cum mittit animos iudicum in eum reipublicae statum, (qui) futurus est, etiamsi occiso Milone Clodius uiueret. [35] Aposiopesis est, cum id, quod dicturi uidebamur, silentio intercipimus (Virg. Aen. 1,135): Quos ego, sed motos praestat conponere fluctus. [36] Epanalempsis est digressio: "Tulit calor me dicendi et dignitas rerum paulo longius quam uolebam, sed redeo ad causam" [37] Anamnesis est commemoratio eius rei, quod oblitos fuisse nos fingimus. [38] †Aparisis† est, cum id, quod in animos iudicum quasi deposueramus, opportune reposcimus. [39] Aetiologia est, cum proponimus aliquid, eiusque causam et rationem reddimus. [40] Characterismus, descriptio figurae alicuius expressa, ut (Virg. Aen. 4,558): Omnia Mercurio similis, uocemque coloremque et crines flauos et membra decora iuuenta. ATHROISMOS, cum plures sensus breuiter expeditos in unum locum coaceruant, et cum quadam festinatione decurrit, ut Cicero (Cic. Catil. 3,1): "Rempublicam, Quirites, uitamque omnium uestrorum, bona, fortunas, coniuges, liberosque uestros,et cetera. [41] Ironia est, cum per simulationem diuersum quam dicit intellegi cupit. Fit autem aut cum laudamus eum quem uituperare uolumus, aut uituperamus quem laudare uolumus. Vtriusque exemplum erit, si dicas amatorem reipublicae Catilinam, hostem reipublicac Scipionem. [42] Diasyrmos ea, quae magna sunt, uerbis minuit, aut minima extollit. [43] †Efon† est, quotiens in eodem sensu diutius immoramur: "Cui tandem pepercit? cuius amicitiae fidem custodiuit? cui bono inimicus non fuit? quando non aut accusauit aliquem, aut uerberauit, aut prodidit?’ [44] Epangelia est promissio, qua iudicem adtentum facimus, pollicentes nos aliqua magna aut minima dicturos. [45] Prosopopoeia est, cum inanimalium et persona et sermo fingitur. Cicero in Catilina (1,27): "etenim si mecum patria mea, quae mihi uita mea multo est carior, loqueretur dicens,et cetera. [46] Parathesis est, cum quasi deponimus aliquid inperfectum apud memoriam iudicum, repetituros nos dicentes, cum oportunum fuerit. [47] Peusis, id est soliloquium, cum ad interrogata ipsi nobis respondemus. [48] Synaeresis est, cum differimus aliquid, petentes ut aliud interim nos permittant dicere]. XXII. DE DIALECTICA. [1] Dialectica est disciplina ad disserendas rerum causas inuenta. Ipsa est philosophiae species, quae Logica dicitur, id est rationalis definiendi, quaerendi et disserendi potens. Docet enim in pluribus generibus quaestionum quemadmodum disputando uera et falsa diiudicentur. [2] Hanc quidam primi philosophi in suis dictionibus habuerunt; non tamen ad artis redegere peritiam. Post hos Aristoteles ad regulas quasdam huius doctrinae argumenta perduxit, et Dialecticam nuncupauit, pro eo quod in ea de dictis disputatur. Nam LEKTON dictio dicitur. Ideo autem post Rhetoricam disciplinam Dialectica sequitur, quia in multis utraque communia existunt. XXIII. DE DIFFERENTIA DIALECTICAE ET RHETORICAE ARTIS. [1] Dialecticam et Rhetoricam Varro in nouem disciplinarum libris tali similitudine definiuit: "Dialectica et Rhetorica est quod in manu hominis pugnus adstrictus et palma distensa: illa uerba contrahens, ista distendens" [2] Dialectica siquidem ad disserendas res acutior: Rhetorica ad illa quae nititur docenda facundior. Illa ad scholas nonnumquam uenit: ista iugiter procedit in forum. Illa requirit rarissimos studiosos: haec frequenter et populos. [3] Solent autem Philosophi antequam ad isagogen ueniant exponendam, definitionem Philosophiae ostendere, quo facilius ea, quae ad eam pertinent, demonstrentur. XXIV. DE DEFINITIONE PHILOSOPHIAE. [1] Philosophia est rerum humanarum diuinarumque cognitio cum studio bene uiuendi coniuncta. Haec duabus ex rebus constare uidetur, scientia et opinatione. [2] Scientia est, cum res aliqua certa ratione percipitur; opinatio autem, cum adhuc incerta res latet et nulla ratione firma uidetur, utputa sol utrumne tantus quantus uidetur, an maior sit quam omnis terra: item luna globosa sit an concaua, et stellae utrumne adhaereant caelo, an per aerem libero cursu ferantur: caelum ipsum qua magnitudine, qua materia constat: utrum quietum sit et inmobile, an incredibili celeritate uoluatur: quanta sit terrae crassitudo, aut quibus fundamentis librata et suspensa permaneat. [3] Ipsud autem nomen Latine interpretatum amorem sapientiae profitetur. Nam Graeci FILO- amorem, SOFIAN sapientiam dicunt. Philosophiae species tripertita est: una naturalis, quae Graece Physica appellatur, in qua de naturae inquisitione disseritur: altera moralis, quae Graece Ethica dicitur, in qua de moribus agitur: tertia rationalis, quae Graeco uocabulo Logica appellatur, in qua disputatur quemadmodum in rerum causis uel uitae moribus ueritas ipsa quaeratur. [4] In Physica igitur causa quaerendi, in Ethica ordo uiuendi, in Logica ratio intellegendi uersatur. Physicam apud Graecos primus perscrutatus est Thales Milesius, unus ex septem illis sapientibus. Hic enim ante alios caeli causas atque uim rerum naturalium contemplata ratione suspexit, quam postmodum Plato in quattuor definitiones distribuit, id est Arithmeticam, Geometricam, Musicam, Astronomiam. [5] Ethicam Socrates primus ad corrigendos conponendosque mores instituit, atque omne studium eius ad bene uiuendi disputationem perduxit, diuidens eam in quattuor uirtutibus animae, id est prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. [6] Prudentia est in rebus, qua discernuntur a bonis mala. Fortitudo, qua aduersa aequanimiter tolerantur. Temperantia, qua libido concupiscentiaque rerum frenatur. Iustitia, qua recte iudicando sua cuique distribuunt. [7] Logicam, quae rationalis uocatur, Plato subiunxit, per quam, discussis rerum morumque causis, uim earum rationabiliter perscrutatus est, diuidens eam in Dialecticam et Rhetoricam. Dicta autem Logica, id est rationalis. LOGOS enim apud Graecos et sermonem significat et rationem. [8] In his quippe tribus generibus Philosophiae etiam eloquia diuina consistunt. Nam aut de natura disputare solent, ut in Genesi et in Ecclesiaste: aut de moribus, ut in Prouerbiis et in omnibus sparsim libris: aut de Logica, pro qua nostri Theoreticam sibi uindicant, ut in Cantico canticorum, et Euangeliis. [9] Item aliqui doctorum Philosophiam in nomine et partibus suis ita definierunt: Philosophia est diuinarum humanarumque rerum, in quantum homini possibile est, probabilis scientia. Aliter: Philosophia est ars artium et disciplina disciplinarum. Rursus: Philosophia est meditatio mortis, quod magis conuenit Christianis qui, saeculi ambitione calcata, conuersatione disciplinabili, similitudine futurae patriae uiuunt. Philosophia diuiditur in duas partes: prima inspectiua; secunda actualis. [10] Alii definierunt Philosophiae rationem in duabus consistere partibus, quarum prima inspectiua est, secunda actualis. Inspectiua diuiditur in tribus modis, id est prima in naturalem; secunda in doctrinalem; tertia in diuinam. Doctrinalis diuiditur in quattuor, id est, prima in Arithmeticam, secunda Musicam, tertia Geometriam, quarta Astronomiam. [11] Actualis diuiditur in tribus, id est, prima in moralem, secunda dispensatiuam, tertia ciuilem. Inspectiua dicitur, qua supergressi uisibilia, de diuinis aliquid et caelestibus contemplamur, eaque mente solummodo inspicimus, quoniam corporeum supergrediuntur obtutum. [12] Naturalis dicitur, ubi uniuscuiusque rei natura discutitur, quia nihil generatur in uita: sed unumquodque his usibus deputatur, in quibus a creatore definitum est, nisi forte cum uoluntate Dei aliquod miraculum prouenire monstratur. [13] Diuinalis dicitur, quando aut ineffabilem naturam Dei, aut spiritales creaturas ex aliqua parte, profundissima qualitate disserimus. [14] Doctrinalis dicitur scientia, quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes, uel ab aliis accidentibus, ut est par, inpar, uel ab huiuscemodi, in sola ratiocinatione tractamus. Cuius species sunt quattuor: Arithmetica, Geometrica, Musica, Astronomia. [15] Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se. Geometrica est disciplina magnitudinis inmobilis et formarum. Musica est disciplina quae de numeris loquitur qui ad aliquid sunt, his qui inueniuntur in sonis. Astronomia est disciplina, quae cursus caelestium siderumque figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. [16] Porro actualis dicitur, quae res propositas operationibus suis explicat. Cuius partes sunt tres, moralis, dispensatiua et ciuilis. Moralis dicitur, per quam mos uiuendi honestus adpetitur, et instituta ad uirtutem tendentia praeparantur. Dispensatiua dicitur, cum domesticarum rerum sapienter ordo disponitur. Ciuilis dicitur, per quam totius ciuitatis utilitas administratur. XXV. DE ISAGOGIS PORPHYRII. [1] Post Philosophiae definitiones, in quibus generaliter omnia continentur, nunc Isagogas Porphyrii expediamus. Isagoga quippe Graece, Latine introductio dicitur, eorum scilicet qui Philosophiam incipiunt: continens in se demonstrationem primarum rationum de qualibet re quid sit, suaque certa ac substantiali definitione declaretur. [2] Nam posito primo genere, deinde species et alia, quae uicina esse possunt, subiungimus ac discretis communionibus separamus, tamdiu interponentes differentias, quousque ad proprium eius de quo quaerimus signata eius expressione perueniamus, ut puta: Homo est animal rationale, mortale, terrenum, bipes, risu capax. [3] Genus animal cum dictum est, substantia hominis declarata est. Est enim ad hominem genus animal, sed quia late patebat, adiecta est species, terrenum: iam exclusum est id quod aut aethereum aut humidum [suspicabatur]. Differentia uero, ut bipes, quae propter animalia posita est quae multis pedibus innituntur. Item rationale, propter illa quae ratione egeant: mortale autem propter id quod angelus [non] est. [4] Postea discretis atque seclusis adiectum est proprium in parte postrema [risus capax]: est enim solum hominis, quod ridet. Sic perfecta est omni ex parte definitio ad hominem declarandum. Cuius disciplinae definitionem plenam existimauerunt Aristoteles et Tullius ex genere et differentiis consistere. [5] Quidam postea pleniores in docendo eius perfectam substantialem definitionem in quinque partibus, ueluti membris suis, diuiderunt. Quarum prima est de genere, secunda de specie, tertia de differentia, quarta de proprio, quinta de accidenti. [6] Genus, ut animal. Est enim uocabulum generale et commune omnium animam habentium. Species, ut homo. Est enim specialitas, qua separatur a ceteris animantibus. Differentia, ut rationale, mortale. His enim duobus differt homo a ceteris. [7] Cum enim dicitur rationale, discernitur ab inrationalibus mutis, quae non habent rationem. Cum [dicitur] mortale, discernitur ab angelis, qui nesciunt mortem. Proprium, ut risibile. Homo est enim quod ridet, et hoc praeter hominem nullius animalis est. Accidens, ut color in corpore, doctrina in animo. [8] Haec enim temporum uarietate et accidunt et mutantur: et est ex omnibus his quinque partibus oratio plenae sententiae, ita: Homo est animal rationale, mortale, risibile, boni malique capax. Sic etiam in omni oratione substantiali tamdiu interponere debemus species et differentias, quam diu seclusis omnibus, quae hoc idem esse possunt, ad id perueniatur, ut proprietas iam certa teneatur. [9] Isagogas autem ex Graeco in Latinum transtulit Victorinus orator, commentumque eius quinque libris Boetius edidit. XXVI. DE CATEGORIIS ARISTOTELIS. [1] Sequuntur Aristotelis categoriae, quae Latine praedicamenta dicuntur: quibus per uarias significationes omnis sermo conclusus est. [2] Instrumenta categoriarum sunt tria, id est prima aequiuoca; secunda uniuoca; tertia denominatiua. Aequiuoca sunt, quando multarum rerum nomen unum est, sed non eadem definitio, ut leo. Nam quantum ad nomen pertinet, et uerus et pictus et caelestis leo dicitur; quantum ad definitionem pertinet, aliter uerus definitur, aliter pictus, aliter caelestis. [3] Vniuoca sunt, quando duarum aut plurimarum rerum unum nomen est et definitio, ut uestis. Nam et birrus et tunica et nomen uestis possunt accipere et eius definitionem. Ergo hoc uniuocum in generibus esse intellegitur, quia et nomen et definitionem dat formis suis. [4] Denominatiua, id est deriuatiua, dicuntur quaecumque ab aliquo solo differentiae casu secundum nomen habent appellationem, ut a bonitate bonus, et a malitia malus. [5] Categoriarum autem species decem sunt, id est substantia, quantitas, qualitas, relatio, situs, locus, tempus, habitus, agere et pati. [6] Substantia est, quae proprie et principaliter dicitur, quae neque de subiecto praedicatur, neque in subiecto est, ut aliqui homo uel aliqui equus. Secundae autem substantiae dicuntur, in quibus speciebus illae, quae principaliter substantiae primo dictae sunt, insunt atque clauduntur, ut in homine Cicero. [7] Quantitas est mensura, per quam aliquid uel magnum uel minus ostenditur, ut longus, breuis. Qualitas est, ut qualis sit, orator an rusticus, niger aut candidus. Relatio est, quae refertur ad aliquid. Cum enim dicitur filius, demonstratur et pater. Haec relatiua simul incipiunt. Namque seruus ac dominus uno tempore exordium nominis sumunt, nec aliquando inuenitur dominus prior seruo, nec seruus domino. Alterum enim alteri praeesse non potest. [8] Locus est ubi sit, in foro, in platea. Loci autem motus partes sex habet, dextram et sinistram, ante et retro, sursum atque deorsum. Partes quoque istae sex duo habent [id est, situm et tempus. Situm, ut] longe et prope. Tempus, ut: heri, hodie. Porro situs a positione dictus, ut quis aut stet, aut sedeat, aut iaceat. [9] Habitus ab habendo aliquid dictus, ut habere scientiam in mente, uirtutem in corpore, circa corpus uestimentum, et cetera, quae ad habendi modum, designato a doctoribus numero, conprehenditur. [10] Iam uero agere et pati ab agentis et patientis significatione consistunt. Nam scribo uocis actum habet, quoniam facientis rem indicat. Scribor patientis est, quoniam pati se ostendit. In his enim nouem generibus, quorum exempli gratia quaedam posita sunt, uel in ipso substantiae genere, quod est OUSIA, innumerabilia reperiuntur. Nam et ea quae intellectu capimus, id ad alterutrum horum decem praedicamentorum sermone uulgamus. [11] Plena enim sententia de his ita est: Augustinus, magnus orator, filius illius, stans in templo, hodie, infulatus, disputando fatigatur. Vsia autem substantia est, id est proprium, quae ceteris subiacet; reliqua nouem accidentia sunt. Substantia autem dicitur ab eo, quod omnis res ad se ipsam subsistit. Corpus enim subsistit, et ideo substantia est. [12] Illa uero accidentia, quae in subsistente atque subiecto sunt, substantiae non sunt, quia non subsistunt, sed mutantur; sicut color uel forma. [13] De subiecto autem et in subiecto quasi de ipso et in ipso. Vbi enim dicitur de subiecto, substantia est, quasi dicatur de substantia. Vbi autem dicitur in subiecto, accidentia sunt, id est, quae accidunt in substantia; ut quantitas, qualitas, uel figura. De subiecto igitur genera et species, in subiecto accidentia sunt. Ex his nouem accidentibus tria intra usiam sunt, quantitas [et], qualitas et situs. Haec enim sine usia esse non possunt. Extra usiam uero sunt locus, tempus et habitus; intra et extra usiam sunt relatio, facere et pati. [14] Appellatas autem categorias constat, quia non possunt nisi ex subiectis agnosci. Quis enim quid sit homo possit agnoscere, nisi aliquem hominem sibi ponat ante oculos, quasi subiectum nomini? [15] Hoc opus Aristotelis intellegendum est, quando, sicut dictum est, quidquid homo loquitur, inter decem ista praedicamenta habentur. Proficiet etiam ad libros intellegendos, qui siue Rhetoribus siue Dialecticis adplicantur. XXVII. DE PERIHERMENIIS. [1] Sequitur dehinc liber Perihermenias subtilissimus nimis, et per uarias formas iterationesque cautissimus, de quo dicitur: Aristoteles, quando Perihermenias scriptitabat, calamum in mente tinguebat. [2] Praefatio Perihermeniarum. Omnis quippe res, quae una est et uno significatur sermone, aut per nomen significatur, aut per uerbum: quae duae partes orationis interpretantur totum, quidquid conceperit mens ad loquendum. Omnis enim elocutio conceptae rei mentis interpres est. [3] Hanc Aristoteles, uir in rerum expressione et faciendis sermonibus peritissimus, Perihermeniam nominat, quam interpretationem nos appellamus; scilicet quod res mente conceptas prolatis sermonibus interpretetur per cataphasin et apophasin, id est adfirmationem et negationem. Per adfirmationem, ut homo currit; per negationem, ut homo non currit. [4] In his itaque Perihermeniis supra dictus philosophus de septem speciebus tractat, id est de nomine, de uerbo, de oratione, de enuntiatione, de adfirmatione, de negatione, de contradictione. [5] Nomen est uox significatiua secundum placitum, sine tempore, cuius nulla pars est significatiua separata, ut Socrates. Verbum est, quod significat tempus, cuius pars nihil extra significat, sed semper eorum, quae de altero dicuntur, nota[t], ut cogitat, disputat. Oratio est uox significatiua, cuius partium aliquid separatum significatiuum est, ut Socrates disputat. Enuntiatiua oratio est uox significatiua de eo quod est aliquid uel non est, ut Socrates est, Socrates non est. [6] Adfirmatio est enuntiatio alicuius de aliquo, ut Socrates est. Negatio est alicuius ab aliquo, ut Socrates non est. Contradictio est adfirmationis et negationis oppositio, ut Socrates disputat, Socrates non disputat. [7] [Haec omnia in libro Perihermeniarum minutissime diuisa et subdiuisa tractantur, quarum rerum definitiones hic breuiter sufficiat intimasse, quando in ipso conpetens explanatio reperitur. Vtilitas] Perihermeniarum haec est, quod ex his interpretamentis syllogismi fiunt. Vnde et analytica pertractantur. XXVIII. DE SYLLOGISMIS DIALECTICIS. [1] Sequuntur dehinc Dialectici syllogismi, ubi totius eius artis utilitas et uirtus ostenditur; quorum conclusio plurimum lectorem adiuuat ad ueritatem inuestigandam tantum, ut absit ille error decipiendi aduersarium per sophismata falsarum conclusionum. [2] Formulae categoricorum, id est praedicatiuorum syllogismorum, sunt tres. [3] Primae formulae modi sunt nouem. Primus modus est, qui conducit, id est, qui colligit ex uniuersalibus dedicatiuis dedicatiuum uniuersale directim, ut: "Omne iustum honestum: omne honestum bonum: omne igitur iustum bonum" [4] Secundus modus est, qui conducit ex uniuersalibus dedicatiuis et abdicatiuis abdicatiuum uniuersale directim, ut: "Omne iustum honestum: nullum honestum turpe: nullum igitur iustum turpe. [5] Tertius modus est, qui conducit ex dedicatiuis particulari et uniuersali dedicatiuum particulare directim, ut: "Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: quoddam igitur iustum utile" [6] Quartus modus est, qui conducit ex particulari dedicatiua et uniuersali abdicatiua abdicatiuum particulare directim, ut: "Quoddam iustum honestum: nullum honestum turpe: quoddam igitur iustum non est turpe" [7] Quintus modus est, qui conducit ex uniuersalibus dedicatiuis particulare dedicatiuum per reflexionem, ut: "Omne iustum honestum: omne honestum bonum: quoddam igitur bonum iustum" [8] Sextus modus est, qui conducit ex uniuersali dedicatiua et uniuersali abdicatiua abdicatiuum uniuersale per reflexionem, ut: "Omne iustum honestum: nullum honestum turpe: nullum igitur turpe iustum" [9] Septimus modus est, qui conducit ex particulari et uniuersali dedicatiuo dedicatiuum particulare per reflexionem, ut: "Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: quoddam igitur utile iustum" [10] Octauus modus est, qui conducit ex uniuersalibus abdicatiua et dedicatiua particulare abdicatiuum per reflexionem, ut: "Nullum turpe honestum: omne honestum iustum: quoddam igitur turpe non est iustum" [11] Nonus modus est, qui conducit ex uniuersali abdicatiua et particulari dedicatiua abdicatiuum particulare per reflexionem, ut: "Nullum turpe honestum: quoddam honestum iustum: quoddam igitur iustum non est turpe" [12] Formulae secundae modi sunt quattuor: Primus modus est, qui conducit ex uniuersalibus dedicatiua et abdicatiua abdicatiuum uniuersale directim, ut: "Omne iustum honestum: nullum turpe honestum: nullum igitur turpe iustum" [13] Secundus modus est, qui conducit ex uniuersalibus abdicatiua et dedicatiua abdicatiuum uniuersale directim, ut: "Nullum turpe honestum: omne iustum honestum: nullum igitur turpe iustum" [14] Tertius modus est, qui conducit ex particulari dedicatiua et uniuersali abdicatiua abdicatiuum particulare directim, ut: "Quoddam iustum honestum: nullum turpe honestum: quoddam igitur iustum non est turpe" [15] Quartus modus est, qui conducit ex particulari abdicatiua et uniuersali dedicatiua abdicatiuum particulare directim, ut: "Quoddam iustum non est turpe: omne malum turpe; quoddam igitur iustum non est malum" [16] Formulae tertiae modi sunt sex. Primus modus est, qui conducit ex dedicatiuis uniuersalibus dedicatiuum particulare tam directim quam reflexim, ut: "Omne iustum honestum: omne honestum iustum: omne iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum, quoddam bonum honestum’ [17] Secundus modus est, qui conducit ex dedicatiuis particulari et uniuersali dedicatiuum ex particulari directim, ut: "Quoddam iustum honestum: omne iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum" [18] Tertius modus est, [qui conducit] ex dedicatiuis uniuersali et particulari dedicatiuum particulare directim, ut: "Omne iustum honestum: quoddam iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum" [19] Quartus modus est, qui conducit ex uniuersali dedicatiua et [particulari] abdicatiua abdicatiuum particulare directim, ut: "Omne iustum honestum: nullum iustum malum: quoddam igitur honestum non est malum" [20] Quintus modus est, qui conducit ex dedicatiua particulari et abdicatiua uniuersali abdicatiuum particulare directim, ut: "Quoddam iustum honestum: nullum iustum malum: quoddam igitur honestum non est malum" [21] Sextus modus est, qui conducit ex dedicatiua uniuersali et abdicatiua particulari abdicatiuum particulare directim, ut: "Omne iustum honestum: quoddam iustum non est malum: quoddam igitur honestum non est malum" [22] Has formulas categoricorum syllogismorum qui plene nosse desiderat, librum legat qui inscribitur Perihermenias Apulei, et quae subtilius sunt tractata cognoscet. Distincta enim atque considerata ad magnas intellegentiae uias lectorem, praestante Domino, utiliter introducunt. Nunc ad Hypotheticos syllogismos ordine sequenti ueniamus. [23] Modi syllogismorum Hypotheticorum, qui fiunt cum aliqua conclusione, sunt septem. Primus modus est: "Si dies est, lucet: est autem dies: lucet igitur" Secundus modus est: "Si dies est, lucet: non lucet: non est igitur dies" Tertius modus est ita: "Non et dies est et non lucet: atqui dies est: lucet igitur" [24] Quartus modus est ita: "Aut dies est, aut nox: atqui dies est: nox igitur non est" Quintus modus est ita: "Aut dies est, aut nox: atqui nox non est: dies igitur est" Sextus modus est ita: "Non et dies est et non lucet: dies autem [est]: nox igitur non est" [25] Septimus modus est ita: "Non dies et nox: atqui nox non est: dies igitur est" Modos autem Hypotheticorum syllogismorum si quis plenius nosse desiderat, librum legat Marii Victorini qui inscribitur de Syllogismis Hypotheticis. [26] Hinc ad Dialecticas definitionum species accedamus, quae tanta dignitate praecellunt ut possint indiciorum aperte manifestationes et quaedam indicia dictionum ostendere. XXIX. DE DIVISIONE DEFINITIONVM EX MARII VICTORINI LIBRO ABBREVIATA. [1] Definitio est Philosophorum, quae in rebus exprimendis explicat quid res ipsa sit, qualis sit, et quemadmodum membris suis constare debeat. Est enim oratio breuis uniuscuiusque rei naturam a communione diuisam propria significatione concludens. Diuisio definitionum in partes quindecim habetur. [2] Prima species definitionis est OUSIODES, id est substantialis, quae proprie et uere dicitur definitio, ut est: "Homo animal rationale, mortale, sensus disciplinaeque capax" Haec enim definitio per species et differentias descendens uenit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo. [3] Secunda species definitionis est, quae Graece ENNOEMATIKE dicitur, Latine notio nuncupatur, quam notionem communi, non proprio nomine possumus dicere. Haec isto modo semper efficitur: "Homo est, quod rationali conceptione (et) exercitio praeest animalibus cunctis" Non enim dixit quid est homo, sed quid agat, quasi quodam signo in notitiam deuocato. In ista enim et in reliquis notitia rei profertur, non substantialis explicatio declaratur; et quia illa substantialis est, definitionum omnium obtinet principatum. [4] Tertia species definitionis est, quae Graece POIOTES dicitur, Latine qualitatiua uocatur: quia ex qualitate nomen accepit pro eo quod quid, quale sit id, quod sit, euidenter ostendit. Cuius exemplum tale est: "Homo est, qui ingenio ualet, artibus pollet et cognitione rerum, aut quod agere debet eligit, aut animaduersione quod inutile sit contemnit" His enim qualitatibus expressus ac definitus homo est. [5] Quarta species definitionis est, quae Graece UPOGRAFIKE, Latine a Tullio descriptio nominatur, quae adhibita circuitione dictorum factorumque rem, quae sit, descriptione declarat. Quaeritur enim quid auarus sit, quid crudelis, quid luxuriosus, et uniuersa luxuriosi, auari, crudelis natura describitur; ut, si luxuriosum uolumus definire, dicimus: Luxuriosus est uictus non necessarii, sed sumptuosi et onerosi appetens, in deliciis adfluens, in libidine promptus. Haec et alia definiunt luxuriosum, sed per descriptionem definiunt. Quae species definitionis oratoribus magis apta est quam Dialecticis, quia latitudines habet, quae similitudo in bonis rebus ponitur et in malis. [6] Quinta species definitionis est, quam Graece KATA [ANTI] LEKSIN, Latine aduerb[i]um dicimus. Haec uocem illam, de cuius re quaeritur, alio sermone designat, uno ac singulari; et quodammodo quid illud sit in uno uerbo positum, uno uerbo alio declarat, ut: "Conticescere est tacere" Item cum terminum dicimus finem, aut populatas interpretatur esse uastatas. [7] Sexta species definitionis est, quam Graeci KATA DIAFORAN, nos per differentiam dicimus. Scriptores uero artium de eodem et de altero nominant, ut cum quaeritur quid intersit inter regem et tyrannum, adiecta differentia, quid uterque sit definitur; id est, rex est modestus et temperans, tyrannus uero inpius et inmitis. [8] Septima species definitionis est, quam Graeci KATA METAFORAN, Latini per translationem dicunt, ut Cicero in Topicis (32): "Litus est, qua fluctus eludit" Hoc uarie tractari potest. Modo enim ut moneat, modo ut designet, modo ut uituperet aut laudet. Vt moneat: "Nobilitas est uirtutis maiorum apud posteros sarcina" Vt designet: "Apex est arx corporis" Vt laudet: "Adulescentia est flos aetatis" Vt uituperet: "Diuitiae sunt breuis uitae longum uiaticum" [9] Octaua species definitionis est, quam Graeci KATA AFAIRESIN TOU ENANTIOU, Latini per priuantiam contrarii eius, quod definitur, dicunt: "Bonum est, quod malum non est. Iustum est, quod iniustum non est,et his similia. Hoc autem genere definitionis uti debemus, cum contrarium notum est, ut: "Si bonum est quod prodest cum honestate, id quod tale non est malum est" [10] Nona species definitionis est, quam Graeci KATA UPOTUPOSIN, Latini per quandam imaginationem dicunt, ut: "Aeneas est Veneris et Anchisae filius" Haec semper in indiuiduis uersatur, quae Graeci ATOMA appellant. [11] Decima species definitionis est, quam Graeci KATA ANALOGIAN, Latini iuxta rationem dicunt; ut si quaeratur quid sit animal, respondeatur: "Vt homo" Rem enim quaesitam praedictum declarabit exemplum. Hoc est autem proprium definitionis, quid sit illud quad quaeritur declarare. [12] Vndecima species definitionis est, quam Graeci KAT ELLEIPES OLOKLEROU OMOIOU GENOUS, Latini per indigentiam pleni ex eodem genere dicunt. Vt si quaeratur quid sit triens, respondeaturque: "Cui bessis deest ut sit assis" [13] Duodecima species definitionis est, quam Graeci KATA EPAINON, id est, per laudem; ut Tullius pro Cluentio (146): "Lex est mens et animus et consilium et sententia ciuitatis" Et aliter (Cic. Phil. 2,113): "Pax est tranquilla libertas" Fit et per uituperationem, quam Graeci PSOGON uocant, ut (ibid.): "Seruitus est postremum malorum omnium, non modo bello, sed morte quoque repellenda" [14] Tertiadecima species definitionis est, quam Graeci KATA TO PROS TI, Latini ad aliquid uocant, ut est illud: "Pater est, cui est filius" "Dominus est, cui est seruus" [15] Quartadecima species definitionis est KATA TON ORON, ut Cicero in Rhetoricis (Inu. 1,42): "Genus est, quod plures amplectitur partes" Item "Pars [est], quae subest generi" [16] Quinta decima species definitionis est, quam Graeci KATA AITIOLOGIAN, Latini secundum rei rationem uocant, ut: "Dies est sol supra terras, nox est sol sub terris" Scire autem debemus praedictas species definitionum Topicis merito esse sociatas, quoniam inter quaedam argumenta sunt positae, et nonnullis locis commemorantur in Topicis. Nunc ad Topica ueniamus, quae sunt argumentorum sedes, fontes sensuum et origines dictionum. XXX. DE TOPICIS. [1] Topica est disciplina inueniendorum argumentorum. Diuisio Topicorum, siue locorum ex quibus argumenta dicuntur, triplex est. Nam alia in eo ipso, de quo agitur, haerent; alia, quae dicuntur effecta, quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur; alia, quae adsumuntur extrinsecus. Argumenta, quae in eo ipso, de quo agitur, haerent, in tribus diuisa sunt. Prima, a toto; secunda, a parte; tertia, a nota. [2] Argumentum a toto, cum definitio adhibetur ad id, quod quaeritur, sicut ait Cicero (Marcell. 26): "Gloria est laus recte factorum magnorumque in republica fama meritorum" [3] A partibus est argumentum, cum is, qui se defendit, aut negat factum, aut factum esse iure defendit. [4] A nota est argumentum, cum ex ui nominis argumentum aliquod eligatur, ut Cicero (Pis. 19): "Consulem, inquam, quaerebam, quem in isto maiali inuenire non poteram" [5] Effecta argumenta sunt, quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur. Sunt autem numero quattuordecim; id est, primum a coniugatis argumentum est, cum declinatur a nomine et fit uerbum, ut Cicero Verrem dicit euerrisse prouinciam; uel nomen a uerbo, cum latrocinari dicitur latro. Nomen est a nomine; Terentius (Andr. 218): Interceptio est amentium, haud amantium; dummodo distet unius appellationis postremitas, in alia uocis declinatione formata. [6] Secundum argumentum a genere est, cum de eodem genere sententia dicitur, ut Vergilius (Aen. 4,569): Varium et mutabile genus. [7] Tertium ab specie argumentum est, cum generali quaestioni fidem species facit, ut (Virg. Aen. 7,363): Non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor. A simili argumentum est, quando rebus aliquibus similia proferuntur (Virg. Aen. 10,333): Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium Iliacis campis. [8] A differentia argumentum est, quando per differentiam aliqua separantur, ut Vergilius (Aen. 10,581): Non Diomedis equos, nec currum cernis Achillis. A contrariis argumentum dicitur, quando res discrepantes sibinmet opponuntur, ut Vergilius (Aen. 9,95): Mortaline manu factae inmortale carinae fas habeant, certusque incerta pericula lustres, Aeneas? [9] A consequentibus argumentum dicitur, quando positam rem aliquid ineuitabiliter consequitur, ut Vergilius (Aen. 1,529): Non ea uis animo, nec tanta superbia uictis. Ab antecedentibus argumentum est, quando aliqua ex his, quae prius gesta sunt, conprobantur, ut Cicero pro Milone (44): "Cum non dubitauerit aperire quid cogitauerit, uos potestis dubitare quid fecerit?’ [10] A repugnantibus argumentum est, quando illud, quod obicitur, aliqua contrarietate destruitur, ut Cicero (Deiot. 15): "Is igitur non modo de tali periculo liberatus, sed honore amplissimo ditatus, domi te interficere uoluisset" [11] A coniugatis argumentum est, cum contra probabiliter ostenditur quid sit ex re quaque uenturum, ut Vergilius (Aen. 8,147): Nos si pellant, nihil adfore credunt, quis omnem Hesperiam [penitus] sua sub iuga mittant. [12] A causis argumentum est, quando consuetudine communi res quaeque tractatur, ut Terentius (Andr. 582): Ego nonnihil ueritus sum dudum abs te cauere, ne faceres quod uulgus seruorum solet, dolis ut me deluderes. Ab effectis argumentum est, cum [ex] his, quae facta sunt, aliquid adprobatur, ut Vergilius (Aen. 4,13): Degeneres animos timor arguit. [13] A conparatione argumentum est, quando per conlationem personarum siue causarum sententiae ratio sub inputatione formatur, ut Vergilius (Aen. 10,81): Tu potes Aenean manibus subducere Graium, nos aliquid contra Rutulos iuuisse nefandum est? [14] Item argumenta quae ducuntur extrinsecus, quae Graece ATECHNOUS, id est artis expertes uocant, ut est testimonium. Testimonium uero constat re. [15] Haec diuiditur [in] quinque modis: id est, primo ex persona, secundo ex naturae auctoritate, tertio ex temporibus auctoritatum, quarto ex dictis factisque maiorum, quinto ex tormentis. Tertius ergo superior modus, qui est ex temporibus, in octo species deriuatur. Prima ingenio, secunda opibus, tertia aetate, quarta fortuna, quinta arte, sexta usu, septima necessitate, octaua concursione fortuitorum. Testimonium omne est, quod ab aliqua externa re sumitur ad faciendam fidem. Persona non qualiscumque est quae testimonii pondus habet ad faciendam fidem, sed morum probitate debet esse laudabilis. [16] Naturae auctoritas est quae maxime uirtute consistit. Testimonia multa sunt quae adferant auctoritatem: id est, ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas et concursio rerum fortuitarum. A dictis factisque maiorum petitur fides, cum priscorum dicta factaque memorantur. A tormentis fides praebetur, post quae nemo creditur uelle mentiri. [17] Ea uero quae tractantur in tempore, quia suis nominibus plana sunt, definitionem non indigent. Memoriae quoque condendum est Topica oratoribus, Dialecticis, poetis et iurisperitis communiter quidem argumenta praestare; sed quando aliquid specialiter probant, ad Rhetores, poetas, iurisperitosque pertinent; quando uero generaliter disputant, ad philosophos attinere manifestum est. [18] Mirabile plane genus operis, in unum potuisse colligi, quidquid mobilitas ac uarietas humanae mentis in sensibus exquirendis per diuersas causas poterat inuenire, conclusum liberum ac uoluntarium intellectum. Nam quocumque se uerterit, quascumque cogitationes intrauerit, in aliquid eorum, quae praedicta sunt, necesse est cadat ingenium. XXXI. DE OPPOSITIS. [1] Contrariorum genera quattuor sunt, quae Aristoteles ANTIKEIMENA, id est opposita uocat, propter quod sibi uelut ex aduerso uidentur obsistere, ut contraria; nec tamen omnia quae opponuntur sibi contraria sunt, sed omnia a contrario opposita sunt. Primum genus est contrariorum, quod iuxta Ciceronem diuersum uocatur, pro eo quod tantum contrarie sibi opponuntur, ut non eorum sint quibus opponuntur, ut sapientia stultitia. [2] Quod genus in tres species diuiditur. Nam sunt quaedam eius quae medium habent; et sunt quaedam quae sine medio sunt; et quaedam sunt quae habent medium et tamen sine nomine sunt, nisi utrumque ei uocabulum creet. Candidum et nigrum medium habent, quia inter eos saepe color pallidus uel fuscus inuenitur. [3] Sine medio sunt, quotiens unum de duobus accidit, ut sanitas uel infirmitas. Horum nihil est medium. Ea autem quorum media sine nomine sunt, ut felix infelix, medium habent non felix. Secundum genus est relatiuorum, quae ita sibi opponuntur ut ad se conferantur, sicut duplum simplum. [4] Hoc solum oppositorum genus ad se refertur. Non est enim maius, nisi ad minus referatur; et simplum, nisi ad duplum. Nam relatiuum relatiuo ita opponitur ut hoc ipsum, quod opponitur, aut eius sit, cui opponitur, (aut ad id) quocumque modo referatur. Dimidium enim opponitur duplo, eiusque dupli medium est, sed ita illi opponitur ut eius sit, cui opponitur. [5] Sic et paruum opponitur magno, ita ut ipsud paruum ad magnum, cui opponitur, sit paruum. Nam superiora quae dicuntur contraria ita sibi opponuntur ut eorum non sint, quibus opponuntur, nec ad ea quocumque modo referantur; siquidem iniquitas iustitiae ita contraria est ut non eiusdem iustitiae iniquitas sit, aut ad illam sit iniquitas. [6] Tertium genus est oppositorum habitus uel orbatio. Quod genus Cicero priuationem uocat, qua ostendit aliquid quempiam habuisse, unde priuatus est. Cuius species sunt tres: quarum prima est in re, secunda in loco, tertia in tempore congruo. In re, ut caecitas uisio. In loco, ut caecitatis et uisionis in oculis locus est. In tempore congruo, ut infantem non dicere sine dentibus eum, cui dentes adhuc aetas parua negauit. Non enim est priuatus dentibus, quos nondum habuit. [7] Quartum uero genus ex confirmatione et negatione opponitur, ut Socrates disputat, Socrates non disputat. Haec a superioribus ideo differt, quod illa singillatim dici possunt, haec nisi conexe dici non possunt. Quod genus quartum apud Dialecticos multum habet conflictum, et appellatur ab eis ualde oppositum, siquidem et tertium non recipit. [8] Nam ex illis quaedam habere tertium possunt, ut in contrariis candidum et nigrum. Tertium eius nec candidum nec nigrum, sed fuscum uel pallidum. In relatiuis quoque, ut multa et pauca. Tertium eius nec multa nec pauca, sed mediocria. In habitu uel orbatione, ut uisio et caecitas. Tertium eius, nec caecitas nec uisio, sed lippitudo. Hic ergo legit, non legit: tertium nihil habet. LIBER III - DE MATHEMATICA. MATHEMATICA Latine dicitur doctrinalis scientia, quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas est, quam intellectu a materia separantes uel ab aliis accidentibus, ut est par, inpar, uel ab aliis huiuscemodi in sola ratiocinatione tractamus. Cuius species sunt quattuor: id est Arithmetica, Musica, Geometria et Astronomia. Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se. Musica est disciplina quae de numeris loquitur, qui inueniuntur in sonis. Geometria est disciplina magnitudinis et formarum. Astronomia est disciplina quae cursus caelestium siderum atque figuras contemplatur omnes atque habitudines stellarum. Quas disciplinas deinceps paulo latius indicamus, ut earum causae conpetenter possint ostendi. I. DE VOCABVLO ARITHMETICAE DISCIPLINAE. [1] Arithmetica est disciplina numerorum. Graeci enim numerum ARITHMON dicunt. Quam scriptores saecularium litterarum inter disciplinas mathematicas ideo primam esse uoluerunt, quoniam ipsa ut sit nullam aliam indiget disciplinam. [2] Musica autem et Geometria et Astronomia, quae sequuntur, ut sint atque subsistant istius egent auxilium. II. DE AVCTORIBVS EIVS. [1] Numeri disciplinam apud Graecos primum Pythagoram autumant conscripsisse, ac deinde a Nicomacho diffusius esse dispositam; quam apud Latinos primus Apuleius, deinde Boetius transtulerunt. III. QVID SIT NVMERVS. [1] Numerus autem est multitudo ex unitatibus constituta. Nam unum semen numeri esse, non numerum. Numero nummus nomen dedit, et a sui frequentatione uocabulum indidit. Vnus a Graeco nomen trahit; Graeci enim unum ENA dicunt: sic duo et tres, quos illi DUO et TRIA appellant. [2] Quattuor uero a figura quadrata nomen sumpserunt. Quinque autem non secundum naturam, sed secundum placitum uoluntatis uocabulum acceperunt ab eo, qui numeris nomina indidit. Sex autem et septem a Graeco ueniunt. [3] In multis enim nominibus quae in Graeco aspirationem habent, nos pro aspiratione S ponimus. Inde est pro EX sex, [et] pro EPTA septem, sicut pro herpillo herba serpillum. Octo uero per translationem, sicut illi et nos: ita illi ENNEA, nos nouem: illi DEKA, nos decem. [4] Dicti autem decem a Graeca etymologia, eo quod ligent et coniungant infra iacentes numeros. Nam DESMOS coniungere uel ligare apud eos dicitur. Porro uiginti dicti quod sint decem bis geniti, U pro B littera posita. Triginta, quod a ternario denario gignantur: sic usque ad nonaginta. [5] Centum uero uocati a cantho, quod est circulum; ducenti a duo centum. Sic et reliqui usque ad mille. Mille autem a multitudine, unde et militia, quasi multitia: inde et milia, quae Graeci mutata littera myriada uocant. IV. QVID PRAESTENT NVMERI. [1] Ratio numerorum contemnenda non est. In multis enim sanctarum scripturarum locis quantum mysterium habent elucet. Non enim frustra in laudibus Dei dictum est (Sap. 11,21): 'Omnia in mensura et numero et pondere fecisti.' [2] Senarius namque [numerus] qui partibus suis perfectus est, perfectionem mundi quadam numeri [sui] significatione declarat. Similiter et quadraginta dies, quibus Moyses et Helias et ipse Dominus ieiunauerunt, sine numerorum cognitione non intelleguntur. [3] Sic et alii in scripturis sacris numeri existunt, quorum figuras nonnisi noti huius artis scientiae soluere possunt. Datum est etiam nobis ex aliqua parte sub numerorum consistere disciplina, quando horas per eam dicimus, quando de mensuum curriculo disputamus, quando spatium anni redeuntis agnoscimus. [4] Per numerum siquidem ne confundamur instruimur. Tolle numerum in rebus omnibus, et omnia pereunt. Adime saeculo conputum, et cuncta ignorantia caeca conplectitur, nec differri potest a ceteris animalibus, qui calculi nesciunt rationem. V. DE PRIMA DIVISIONE PARIVM ET INPARIVM. [1] Numerus diuiditur in [his] paribus et inparibus. Par numerus diuiditur in his: pariter par, pariter inpar, et inpariter par. Inpar numerus diuiditur in his: primum et simplum, secundum et conpositum, tertium mediocrem; qui quodammodo primus et incompositus est, alio uero modo secundus et conpositus est. [2] Par numerus est, qui in duabus aequis partibus diuidi potest, ut II, IV et VIII. Inpar uero numerus est, qui diuidi aequis partibus nequit, uno medio uel deficiente uel superante, ut III, V, VII, IX et reliqui. [3] Pariter par numerus est, qui secundum parem numerum pariter diuiditur, quousque ad indiuisibilem perueniat unitatem; ut puta LXIV habet medietate XXXII, hic autem XVI, XVI uero VIII, octonarius IV, quaternarius II, binarius unum, qui singularis indiuisibilis est. [4] Pariter inpar est, qui in partes aequas recipit sectionem, sed partes eius mox indissecabiles permanent, ut VI, X et XXXVIII, L. Mox enim hunc numerum diuideris, incurris in numerum quem secare non possis. [5] Inpariter par numerus est, cuius partes etiam diuidi possunt, sed usque ad unitatem non perueniunt, ut XXIV. Hi enim in medietatem diuisi XII faciunt rursumque in aliam medietatem VI, deinde in aliam tres; et ultra diuisionem non recipit sectio illa, sed ante unitatem inuenitur terminus, quem secare non possis. [6] Inpariter inpar est, qui ab inpari numero inpariter mensuratur, ut XXV, XLIX; qui dum sint inpares numeri, ab inparibus etiam partibus diuiduntur, ut septies septeni XLIX et quinquies quini XXV. Inparium numerorum alii simplices sunt, alii conpositi, alii mediocres. [7] Simplices sunt, qui nullam aliam partem habent nisi solam unitatem, ut ternarius solam tertiam, et quinarius solam quintam, et septenarius solam septimam. His enim una pars sola est. Conpositi sunt, qui non solum unitate metiuntur, sed etiam alieno numero procreantur, ut nouem, XV et XXI. Dicimus enim ter terni, et septies terni, ter quini, et quinquies quini. [8] Mediocres numeri sunt, qui quodammodo simplices et inconpositi esse uidentur, alio uero modo et conpositi; [ut] uerbi gratia, nouem ad XXV dum conparatus fuerit, primus est et inconpositus, quia non habet communem numerum nisi solum monadicum: ad quindecim uero si conparatus fuerit, secundus est et compositus, quoniam inest illi communis numerus praeter monadicum, id est ternarius numerus; qui(a) nouem mensurat ter terni, et quindecim ter quini. [9] Item parium numerorum alii sunt superflui, alii diminutiui, alii perfecti. Superflui sunt, quorum partes simul ductae plenitudinem suam excedunt, ut puta duodenarius. Habet enim partes quinque: duodecimam, quod est unum; sextam, quod duo; quartam, quod tria; tertiam, quod quattuor; dimidiam, quod sex. Vnum enim et duo, et tria, et quattuor, et sex simul ducta XVI faciunt et longe a duodenario excedunt: sic et alii similes plurimi, ut duodeuicesimus, et multi tales. [10] Diminutiui numeri sunt, qui partibus suis computati minorem summam efficiunt, utputa denarius, cuius partes sunt tres: decima, quod est unum; quinta, quod duo; dimidia, quod quinque. Vnum enim et duo et quinque simul ducta octonarium faciunt, longe a denario minorem. Similis est huic octonarius, uel alii plurimi qui in partes redacti infra consistunt. [11] Perfectus numerus est, qui suis partibus adinpletur, ut senarius; habet enim tres partes, sextam, tertiam, [et] dimidiam: sexta eius unum est, tertia duo, dimidia tres. Haec partes in summam ductae, id est unum et duo et tria simul eundem consummant perficiuntque senarium. Sunt autem perfecti numeri intra denarium VI, intra centenarium XXVIII, intra millenarium CCCCXCVI. VI. DE SECVNDA DIVISIONE TOTIVS NVMERI. [1] Omnis numerus (1) aut secundum se consideratur, (2) aut ad aliquid. (1) Iste diuiditur sic: alii enim sunt aequales, alii inaequales. (2) Iste diuiditur sic: alii sunt maiores, alii sunt minores. Maiores diuiduntur sic: multiplices, superparticulares, superpartientes, multiplices superparticulares, multiplices superpartientes. Minores diuiduntur sic: submultiplices, subsuperparticulares, subsuperpartientes, submultiplices subsuperparticulares, submultiplices subsuperpartientes. [2] Per se numerus est, qui sine relatione aliqua dicitur, ut III. IV. V. VI, et ceteri similes. Ad aliquid numerus est, qui relatiue ad alios conparatur; ut uerbi gratia IV ad II dum conparatus fuerit, duplex dicitur [et multiplex], VI ad III, VIII ad IV, X ad V; et iterum III ad unum triplex, VI ad II, IX ad III et ceteri. [3] Aequales numeri dicuntur, qui secundum quantitatem aequales sunt, ut uerbi gratia II ad II, III ad III, X ad X, C ad C. Inaequales numeri sunt, qui ad inuicem conparati inaequalitatem demonstrant, ut III ad II, IV ad III, V ad IV, X ad VI; et uniuersaliter maior minori aut minor maiori huiusmodi dum conparatus fuerit, inaequalis dicitur. [4] Maior numerus est, qui habet in se illum minorem numerum, ad quem conparatur, et aliquid plus; ut uerbi gratia quinarius numerus trinario numero fortior est, eo quod habet quinarius numerus in se trinarium numerum et alias partes eius duas, et reliqui tales. [5] [Minor numerus est, qui continetur a maiori, ad quem conparatur, cum aliqua parte sui, ut ternarius ad quinarium. Continetur enim ab eo cum duabus partibus suis.] Multiplex numerus est, qui habet in se minorem numerum bis, aut ter, aut quater, aut multipliciter; ut uerbi gratia II ad unum dum conparati fuerint, duplex est; III ad unum, triplex; IV quadruplex, et reliqui. [6] Econtra submultiplex numerus est, qui intra multiplicem continetur bis, aut ter, aut quater, aut multipliciter; ut uerbi gratia unus a II bis continetur, a III ter, a IV quater, a V quinquies, et ab aliis multipliciter. [7] Superparticularis numerus est, dum fortior continet intra se inferiorem numerum, circa quem conparatur, similiter et unam partem eius; ut uerbi gratia III ad II dum conparati fuerint, continent intra se II et alium unum, qui media pars est duorum; IV ad III dum conparati fuerint, continent in se III, et alium unum, qui est tertia pars trium. Iterum V ad IV dum conparati fuerint, habent in se quaternarium numerum, et alium unum, qui quarta pars esse dicitur quaternarii numeri, et ceteri tales. [8] Superpartiens numerus est, qui in se inferiorem numerum totum continet, et super hoc alteras partes eius II, aut III, aut IV, aut V, aut alias; ut uerbi gratia V ad III dum conparati fuerint, habent in se quinarius numerus trinarium, et super hoc alias partes eius II; VII ad IV dum conparati fuerint, habent in se IV, et alias III partes eius; IX ad V dum conparati fuerint, habent in se V, et alias IV partes eius. [9] Subsuperpartiens numerus est, qui continetur in numero superpartienti cum aliquibus partibus suis duabus aut tribus aut pluribus; [ut] uerbi gratia III continentur a V cum aliis II partibus suis; V a IX cum IV partibus suis. [10] Subsuperparticularis numerus est minor, qui continetur in fortiori numero cum alia una parte sua, aut media, aut tertia, aut quarta, aut quinta; ut uerbi gratia II ad III, III ad IV, IV ad V, et ceteri. [11] Multiplex superparticularis numerus est, qui, dum conparatus ad inferiorem sibi numerum fuerit, continet in se totum inferiorem numerum multipliciter cum aliqua parte eius; ut uerbi gratia V ad II dum conparati fuerint, continent in se bis II, IV, et unam partem eius; IX ad IV dum conparati fuerint, continent in se bis IV, VIII, et unam partem eius. [12] [Submultiplex [sub]superparticularis numerus est qui, dum ad fortiorem sibi numerum conparatus fuerit, continetur ab eo multipliciter cum alia una parte sua; ut uerbi gratia II ad V dum conparati fuerint, continentur ab eo bis cum una parte sua.] Multiplex superpartionalis numerus est, qui dum conparatus ad inferiorem sibi numerum fuerit, continet eum multipliciter cum aliis partibus eius; ut uerbi gratia VIII ad III dum conparati fuerint, continent in se bis III, cum aliis II partibus eius; XIV ad VI dum conparati fuerint, continent intra se bis VI cum aliis II partibus eius; [XVI ad VII dum conparati fuerint, continent eum bis cum aliis II partibus eius; XXI ad IX dum conparati fuerint, continent intra se bis IX cum aliis III partibus eius]. [13] Submultiplex superpartionalis numerus est, qui dum ad fortiorem sibi conparatus fuerit, continetur ab eo multipliciter cum aliquibus partibus suis; ut uerbi gratia III ad VIII continentur bis cum II partibus suis; IV ad XI continentur bis cum III partibus suis. VII. DE TERTIA DIVISIONE TOTIVS NVMERI. [1] Numeri (1) aut discreti sunt, (2) aut continentes. Iste diuiditur sic: (1) lineales, (2) superficiosi, (3) solidi. Discretus numerus est, qui a discretis monadibus continetur, ut uerbi gratia III. IV. V. VI. et reliqui. [2] Continens numerus est, qui coniunctis monadibus continetur; [ut] uerbi gratia ternarius numerus in magnitudine intellegatur, id est in linea, aut spatium aut solidum dicitur continens: similiter quaternarius et quinarius numeri. [3] Linealis numerus est, qui inchoans a monade linealiter scribitur usque ad infinitum. Vnde alpha ponitur pro designatione linearum, quoniam haec littera unum significat apud Graecos (sequitur figura). [4] Superficialis numerus est, qui non solum longitudine, sed et latitudine continetur, ut trigonus, quadratus, quinqueangulus uel circulatus numeri, et ceteri, qui semper in plano pede, id est superficie continentur. Trigonus numerus est ita (seq. figura). Quadratus numerus est ita (seq. figura). Quinqueangulus ita (seq. figura). [5] Circularis numerus est ita, qui dum similiter multiplicatus fuerit, a se inchoans ad se conuertitur, ut uerbi gratia quinquies quini XXV, ita (seq. figura). Solidus numerus est, qui longitudine et latitudine uel altitudine continetur, ut sunt pyramides, qui in modum flammae consurgunt, ita (seq. figura). [6] Cubus, ut sunt tesserae, ita (seq. figura). Sphaerae, quibus est aequalis undique rotunditas, ita (seq. figura). Sphaericus autem numerus est, qui a circulato numero multiplicatus a se inchoat et in se conuertitur. Quinquies quini XXV. Hic circulus dum in se ipsum multiplicatus fuerit, facit sphaeram, id est quinquies XXV CXXV. VIII. DE DIFFERENTIA ARITHMETICAE, GEOMETRIAE ET MVSICAE. [1] Inter Arithmeticam [autem] et Geometriam et Musicam hoc interest, ut media inuenias. In Arithmetica primo sic quaeris. Coniungis extrema, et diuidis, et facis medium: utputa fac extrema esse VI et XII, simul iungis et faciunt X et VIII: partiris media et facis IX, quod est analogicum arithmeticae, ut medius quot monadibus superat primum, his superetur ab extremo. Superant enim IX VI tribus monadibus, his superatur a XII. [2] Secundum geometriam uero ita quaeris. Extrema multiplicata tantum faciunt, quantum et media duplicata, utputa VI et XII multiplicata facient septuagies dipondius, media VIII et IX multiplicata tantundem faciunt. [3] Secundum musicam ita: Qua parte superat medius primum, eadem parte superatur medius ab extremo. Vtputa VI et VIII; duabus partibus superant, quae duae partes tertia media, VII[I], superatur ab ultima nona. IX. QVOT NVMERI INFINITI EXISTVNT. [1] Numeros autem infinitos esse certissimum est, quoniam in quocumque numero finem faciendum putaueris, idem ipse non dico uno addito augeri, sed quamlibet sit magnus, et quamlibet ingentem multitudinem continens, in ipsa ratione atque scientia numerorum non solum duplicari, uerum etiam multiplicari potest. [2] Ita uero suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse cuicumque alteri possit. Ergo et dispares inter se atque diuersi sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes infiniti sunt. X. DE INVENTORIBVS GEOMETRIAE ET VOCABVLO EIVS. [1] Geometriae disciplina primum ab Aegyptiis reperta dicitur, quod, inundante Nilo et omnium possessionibus limo obductis, initium terrae diuidendae per lineas et mensuras nomen arti dedit. Quae deinde longius acumine sapientium profecta et maris et caeli et aeris spatia metiuntur. [2] Nam prouocati studio sic coeperunt post terrae dimensionem et caeli spatia quaerere: quanto interuallo luna a terris, a luna sol ipse distaret, et usque ad uerticem caeli quanta se mensura distenderet, sicque interualla ipsa caeli orbisque ambitum per numerum stadiorum ratione probabili distinxerunt. [3] Sed quia ex terrae dimensione haec disciplina coepit, ex initio sui et nomen seruauit. Nam geometria de terra et de mensura nuncupata est. Terra enim Graece GE uocatur, METRA mensura. Huius disciplinae ars continet in se lineamenta, interualla, magnitudines et figuras, et in figuris dimensiones et numeros. XI. DE QVADRIPERTITA DIVISIONE GEOMETRIAE. [1] Geometriae quadripertita diuisio est, in planum, in magnitudinem numerabilem, in magnitudinem rationalem, et in figuras solidas. [2] Planae figurae sunt, quae longitudine et latitudine continentur, quae sunt iuxta Platonem numero quinque. Numerabilis magnitudo est, quae numeris arithmeticae diuidi potest. [3] Magnitudines rationales sunt, quorum mensuram scire possumus, inrationales uero, quorum mensurae quantitas cognita non habetur. XII. DE FIGVRIS GEOMETRIAE. [1] Figurae solidae sunt, quae longitudine, latitudine et altitudine continentur, ut est cubus, cuius species quinque in plano. Quarum prima circulus est figura plana, quae uocatur circumducta; cuius in medio punctus est, quo cuncta conuergunt, quod centrum geometriae uocant, Latini punctum circuli nuncupant (sequitur figura). [2] Quadrilatera figura est in plano quadrata; quae sub quattuor rectis lineis iacet, ita (seq. figura). Dianatheton grammon figura plana, [ita] (seq. figura). Orthogonium, id est rectiangulum figura plana. Est enim triangulum et habet angulum rectum (seq. figura). Isopleuros figura plana, recta et subter constituta (seq. figura). [3] Sphaera est figura in rotundum formata, partibus cunctis aequalis (seq. figura). Cubus est figura propria solida, quae longitudine, latitudine et altitudine continetur (seq. figura). [4] Cylindrus est figura quadrata, habens superius semicirculum (seq. figura). [5] Conon, figura quae ab amplo in angustum finit, sicut orthogonium (seq. figura). [6] Pyramis est figura, quae in modum ignis ab amplo in acumen consurgit; ignis enim apud Graecos PUR appellatur (seq. figura). [7] Sicut autem infra X omnis est numerus, ita intra hunc circulum omnium figurarum concluditur ambitus (seq. figura). Prima autem figura huius artis punctus est, cuius pars nulla est. Secunda linea, praeter latitudinem longitudo. Recta linea est, quae ex aequo in suis punctis iacet. Superficies uero, quod longitudines et latitudines solas habet. Superficiei uero fines lineae sunt, quorum formae ideo in superioribus decem figuris positae non sunt, quia inter eas inueniuntur. XIII. DE NVMERIS GEOMETRIAE. [1] Numeros autem secundum Geometriam ita quaeris. Extrema quippe eius multiplicata tantum faciunt, quantum et media duplicata: utputa VI et XII multiplicata faciunt septuagies dipondius, media VIII et IX multiplicata tantundem faciunt. [XIV. EXPOSITIO FIGVRARVM INFRA SCRIPTARVM. [1] Alia ratio in motu stellarum similiter octo figuris colligitur: aut quod diametra sint aut quadrata aut trigona aut hexagona aut asyndeta aut simul aut circumferens, id est superferens aut superfertur. Diametra sunt quando quinque signa intersunt. Tetragona, quando duo. Hexagona, quando unum. Asyndeton, quando nullum. Simul, quando in eadem particula sunt. Superferens, quando superuenit aut actum facit. Superfertur quando antecedit. Trigona, quando tria media. [2] Item secundum rationem aliam sunt octo differentiae, id est: signum, partes, fines, conuentu, retrogradu an recto itinere, latitudo et longitudo. [3] Ratio interioris formae. Posset huius loci talis quaestio nasci. Cum in ordine numeri prius VIII sint, hic prius IX posuit, quoniam in ratione arithmeticae uel geometriae plus sunt VIII quam IX. VIII enim cubus est uel solidum, id est corpus quod plus inuenire non potest. IX uero superficies sunt, id est res quae plena non est, sed indigeat perfectionem. [4] Hic duo cubi, id est duae soliditates, hoc modo inueniuntur. Senarius primus perfectus est; diuiditur enim paribus numeris sic: sexta per as; in tertia per dupondios; ter bini, sex; in dimidium, id est bis terni, sex. Aliud quod ita diuidas per pares numeros inuenies, quod a proposito conueniens sit. [5] Inter primum in ordine, id est X, qui propter primum perfectum numerum cum primo uersu multiplicans sexies noueni, LIV; nouies seni, LIV. ÝFacitque materia tot partes habuisse cognoscitur non inmerito duobus,Ý (e) quibus habet unum in tali ordine: I, II, III, IV, IX, VIII, alios simul XXVII.] DE MVSICA XV. DE MVSICA ET EIVS NOMINE. [1] Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens. Et dicta Musica per deriuationem a Musis. Musae autem appellatae APO TOU MASAI, id est a quaerendo, quod per eas, sicut antiqui uoluerunt, uis carminum et uocis modulatio quaereretur. [2] Quarum sonus, quia sensibilis res est, praeterfluit in praeteritum tempus, inprimiturque memoriae. Inde a poetis Iouis et Memoriae filias Musas esse confictum est. Nisi enim ab homine memoria teneantur soni, pereunt, quia scribi non possunt. XVI. DE INVENTORIBVS EIVS. [1] Moyses dicit repertorem musicae artis fuisse Tubal, qui fuit de stirpe Cain ante diluuium. Graeci uero Pythagoram dicunt huius artis inuenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa. Alii Linum Thebaeum et Zetum et Amphion in musica arte primos claruisse ferunt. [2] Post quos paulatim directa est praecipue haec disciplina et aucta multis modis, eratque tam turpe Musicam nescire quam litteras. Interponebatur autem non modo sacris, sed et omnibus sollemnibus, omnibusque laetis, uel tristioribus rebus. [3] Vt enim in ueneratione diuina hymni, ita in nuptiis Hymenaei, et in funeribus threni, et lamenta ad tibias canebantur. In conuiuiis uero lyra uel cithara circumferebatur, et accubantibus singulis ordinabatur conuiuiale genus canticorum. XVII. QVID POSSIT MVSICA. [1] Itaque sine Musica nulla disciplina potest esse perfecta, nihil enim sine illa. Nam et ipse mundus quadam harmonia sonorum fertur esse conpositus, et coelum ipsud sub harmoniae modulatione reuolui. Musica mouet affectus, prouocat in diuersum habitum sensus. [2] In proeliis quoque tubae concentus pugnantes accendit, et quanto uehementior fuerit clangor, tanto fit ad certamen animus fortior. Siquidem et remiges cantus hortatur, ad tolerandos quoque labores musica animum mulcet, et singulorum operum fatigationem modulatio uocis solatur. [3] Excitos quoque animos musica sedat, sicut de Dauid legitur, qui ab spiritu inmundo Saulem arte modulationis eripuit. Ipsas quoque bestias, necnon et serpentes, uolucres atque delphinas ad auditum suae modulationis musica prouocat. Sed et quidquid loquimur, uel intrinsecus uenarum pulsibus commouemur, per musicos rhythmos harmoniae uirtutibus probatur esse sociatum. XVIII. DE TRIBVS PARTIBVS MVSICAE. [1] Musicae partes sunt tres, id est, harmonica, rhythmica, metrica. Harmonica est, quae decernit in sonis acutum et grauem. Rhythmica est, quae requirit incursionem uerborum, utrum bene sonus an male cohaereat. [2] Metrica est, quae mensuram diuersorum metrorum probabili ratione cognoscit, ut uerbi gratia heroicon, iambicon, elegiacon, et cetera. XIX. DE TRIFORMI MVSICAE DIVISIONE. [1] Ad omnem autem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem constat esse naturam. Prima est harmonica, quae ex uocum cantibus constat. Secunda organica, quae ex flatu consistit. Tertia rhythmica, quae pulsu digitorum numeros recipit. [2] Nam aut uoce editur sonus, sicut per fauces, aut flatu, sicut per tubam uel tibiam, aut pulsu, sicut per citharam, aut per quodlibet aliud, quod percutiendo canorum est. XX. DE PRIMA DIVISIONE MVSICAE QVAE HARMONICA DICITVR. [1] Prima diuisio Musicae, quae harmonica dicitur, id est, modulatio uocis, pertinet ad comoedos, tragoedos, uel choros, uel ad omnes qui uoce propria canunt. Haec ex animo et corpore motum facit, et ex motu sonum, ex quo colligitur Musica, quae in homine uox appellatur. [2] Vox est aer spiritu uerberatus, unde et uerba sunt nuncupata. Proprie autem uox hominum est, seu inrationabilium animantium. Nam in aliis abusiue non proprie sonitum uocem uocari, ut: 'uox tubae infremuit', (Virg. Aen. 3,556): Fractasque ad litore uoces. Nam proprium est ut litorei sonent scopuli, et (Virg. Aen. 9,503): At tuba terribilem sonitum procul aere canoro. Harmonia est modulatio uocis, et concordantia plurimorum sonorum, uel coaptatio. [3] Symphonia est modulationis temperamentum ex graui et acuto concordantibus sonis, siue in uoce, siue in flatu, siue in pulsu. Per hanc quippe uoces acutiores grauioresque concordant, ita ut quisquis ab ea dissonuerit, sensum auditus offendat. Cujus contraria est diaphonia, id est uoces discrepantes, uel dissonae. [4] Euphonia est suauitas uocis. Haec et melos a suauitate et melle dicta. [5] Diastema est uocis spatium ex duobus uel pluribus sonis aptatum. [6] Diesis est spatia quaedam et deductiones modulandi atque uergentes de uno in altero sono. [7] Tonus est acuta enuntiatio uocis. Est enim harmoniae differentia et quantitas, quae in uocis accentu uel tenore consistit: cuius genera in quindecim partibus musici diuiderunt, ex quibus hyperlydius nouissimus et acutissimus, hypodorius omnium grauissimus. [8] Cantus est inflexio uocis, nam sonus directus est; praecedit autem sonus cantum. [9] Arsis est uocis eleuatio, hoc est initium. Thesis uocis positio, hoc est finis. [10] Suaues uoces sunt subtiles et spissae, clarae atque acutae. Perspicuae uoces sunt, quae longius protrahuntur, ita ut omnem inpleant continuo locum, sicut clangor tubarum. [11] Subtiles uoces sunt, quibus non est spiritus, qualis est infantium, uel mulierum, uel aegrotantium, sicut in neruis. Quae enim subtilissimae cordae sunt, subtiles ac tenues sonos emittunt. [12] Pingues sunt uoces, quando spiritus multus simul egreditur, sicut uirorum. Acuta uox tenuis, alta, sicut in cordis uidemus. Dura uox est, quae uiolenter emittit sonos, sicut tonitruum, sicut incudis sonus, quotiens in durum malleus percutitur ferrum. [13] Aspera uox est rauca, et quae dispergitur per minutos et indissimiles pulsus. Caeca uox est, quae, mox emissa fuerit, conticescit, atque suffocata nequaquam longius producitur, sicut est in fictilibus. Vinnola est uox mollis atque flexibilis. Et uinnola dicta a uinno, hoc est cincinno molliter flexo. [14] Perfecta autem uox est alta, suauis et clara: alta, ut in sublime sufficiat; clara, ut aures adinpleat; suauis, ut animos audientium blandiat. Si ex his aliquid defuerit, uox perfecta non est. XXI. DE SECVNDA DIVISIONE, QVAE ORGANICA DICITVR. [1] Secunda est diuisio organica in his, quae spiritu reflante completa in sonum uocis animantur, ut sunt tubae, calami, fistulae, organa, pandoria, et his similia instrumenta. [2] Organum uocabulum est generale uasorum omnium musicorum. Hoc autem, cui folles adhibentur, alio Graeci nomine appellant. Vt autem organum dicatur, magis ea uulgaris est Graecorum consuetudo. [3] Tuba primum a Tyrrhenis inuenta, de quibus Vergilius (Aen. 8,526): Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor. Adhibebatur autem non solum in proeliis, sed in omnibus festis diebus propter laudis uel gaudii claritatem. Vnde et in Psalterio dicitur (81,4): 'Canite in initio mensis tuba, in die insignis sollemnitatis uestrae.' Praeceptum enim fuerat Iudaeis ut in initio nouae lunae tuba clangerent, quod etiam et hucusque faciunt. [4] Tibias excogitatas in Phrygia ferunt: has diu quidem funeribus tantum adhibitas, mox et sacris gentilium. Tibias autem appellatas putant, quod primum de ceruinis tibiis cruribusque hinnulorum fierent, deinde per abusionem ita coeptas uocari etiam quae non de cruribus ossibusque essent. Hinc et tibicen, quasi tibiarum cantus. [5] Calamus nomen est proprium arboris a calendo, id est fundendo uoces uocatus. [6] Fistulam quidam putant a Mercurio inuentam, alii a Fauno, quem Graeci uocant Pan. Nonnulli eam ab Idi pastore Agrigentino ex Sicilia. Fistula autem dicta, quod uocem emittat. Nam FOS Graece uox, STOLIA missa appellatur. [7] Sambuca in musicis species est symphoniarum. Est enim genus ligni fragilis, unde et tibiae conponuntur. [8] Pandorius ab inuentore uocata. De quo Vergilius (Ecl. 2,32): Pan primus calamos cera coniungere plures instituit, Pan curat ouis ouiumque magistros. Fuit enim apud gentiles deus pastoralis, qui primus dispares calamos ad cantum aptauit, et studiosa arte conposuit. XXII. DE TERTIA DIVISIONE, QVAE RYTHMICA NVNCVPATVR. [1] Tertia est diuisio rythmica, pertinens ad neruos et pulsum, cui dantur species cithararum diuersarum, tympanum quoque, cymbalum, sistrum, acetabula aenea et argentea, uel alia quae metallico rigore percussa reddunt cum suauitate tinnitum et cetera huiuscemodi. [2] Citharae ac psalterii repertor Tubal, ut praedictum est, perhibetur. Iuxta opinionem autem Graecorum citharae usus repertus fuisse ab Apolline creditur. Forma citharae initio similis fuisse traditur pectori humano, quo uti uox a pectore, ita ex ipsa cantus ederetur, appellatamque eadem de causa. Nam pectus Dorica lingua KITHARA uocari. [3] Paulatim autem plures eius species extiterunt, ut psalteria, lyrae, barbitae, phoenices et pectides, et quae dicuntur Indicae, et feriuntur a duobus simul. Item aliae atque aliae, et quadrata forma uel trigonali. [4 Chordarum etiam numerus multiplicatus, et conmutatum genus. Veteres autem citharam fidiculam uel fidicem nominauerunt, quia tam concinunt inter se chordae eius, quam bene conueniat inter quos fides sit. Antiqua autem cithara septemchordis erat. Vnde et Vergilius (Aen. 6,646): Septem discrimina uocum. [5] Discrimina autem ideo, quod nulla chorda uicinae chordae similem sonum reddat. Sed ideo septem chordae, uel quia totam uocem implent, uel quia septem motibus sonat caelum. [6] Chordas autem dictas a corde, quia sicut pulsus est cordis in pectore, ita pulsus chordae in cithara. Has primus Mercurius excogitauit; idemque prior in neruos sonum strinxit. [7] Psalterium, quod uulgo canticum dicitur, a psallendo nominatum, quod ad eius uocem chorus consonando respondeat. Est autem similitudo citharae barbaricae in modum DELTA literae; sed psalterii et citharae haec differentia est, quod psalterium lignum illud concauum, unde sonus redditur, superius habet, et deorsum feriuntur chordae, et desuper sonant. Cithara uero concauitatem ligni inferius habet. Psalterium autem Hebraei decachordon usi sunt propter numerum Decalogi legis. [8] Lyra dicta APO TOU LUREIN, id est a uarietate uocum, quod diuersos sonos efficiat. Lyram primum a Mercurio inuentam fuisse dicunt, hoc modo. Cum regrediens Nilus in suos meatus uaria in campis reliquisset animalia, relicta etiam testudo est. Quae cum putrefacta esset, et nerui eius remansissent extenti intra corium, percussa a Mercurio sonitum dedit; ad cuius speciem Mercurius lyram fecit et Orpheo tradidit, qui eius rei maxime erat studiosus. [9] Vnde existimatur eadem arte non feras tantum, sed et saxa atque siluas cantus modulatione adplicuisse. Hanc musici propter studii amorem, et carminis laudem etiam inter sidera suarum fabularum commentis conlocatam esse finxerunt. [10] Tympanum est pellis uel corium ligno ex una parte extentum. Est enim pars media symphoniae in similitudinem cribri. Tympanum autem dictum quod medium est, unde et margaritum medium tympanum dicitur; et ipsud, ut symphonia, ad uirgulam percutitur. [11] Cymbala acitabula quaedam sunt, quae percussa inuicem se tangunt et faciunt sonum. Dicta autem cymbala, quia cum ballematia simul percutiuntur; cum enim Graeci dicunt SUN, BALA ballematia. [12] Sistrum ab inuentrice uocatum. Isis enim regina Aegyptiorum id genus inuenisse probatur. Iuuenalis (13,93): Isis et irato feriat mea lumina sistro. Inde et hoc mulieres percutiunt, quia inuentrix huius generis mulier. Vnde et apud Amazonas sistro ad bellum feminarum exercitus uocabatur. [13] Tintinabulum de sono uocis nomen habet, sicut [et] plausus manuum, stridor ualuarum. [14] Symphonia uulgo appellatur lignum cauum ex utraque parte pelle extenta, quam uirgulis hinc et inde musici feriunt, fitque in ea ex concordia grauis et acuti suauissimus cantus. XXIII. DE NVMERIS MVSICIS. [1] Numeros autem secundum musicam ita quaeris. Positis extremis, utputa VI et decas dipondius, uides quot monadibus superetur VI a XII, et est VI monadibus: ducis per quadratum, sexies seni faciunt XXXVI. Coniungis extrema illa prima, VI ad XII, simul efficiunt XVIII. Partiris tricies sexies per decas octo, efficit dipondius. Hos iungis cum summa minore, id est sexies, erunt VIII et erit medium inter VI et XII. Quapropter VIII superant VI duabus monadibus, id est tertia de VI, et superantur VIII a XII quattuor monadibus, tertia portione. Qua parte ergo superat, eadem superatur. [2] Sed haec ratio quemadmodum in mundo est ex uolubilitate circulorum, ita et in microcosmo in tantum praeter uocem ualet, ut sine ipsius perfectione etiam homo symphoniis carens non constet. Eiusdem musicae perfectione etiam metra consistunt in arsi et thesi, id est eleuatione et positione. DE ASTRONOMIA XXIV. DE ASTRONOMIAE NOMINE. [1] Astronomia est astrorum lex, quae cursus siderum et figuras et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. XXV. DE INVENTORIBVS EIVS. [1] Astronomiam primi Aegyptii inuenerunt. Astrologiam uero et natiuitatis obseruantiam Chaldaei primi docuerunt. Abraham autem instituisse Aegyptios Astrologiam Iosephus auctor adseuerat. Graeci autem dicunt hanc artem ab Atlante prius excogitatam, ideoque dictus est sustinuisse caelum. [2] Quisquis autem ille fuit, motu caeli et ratione animi excitatus per temporum uices, per astrorum ratos definitosque cursus, per interuallorum spatia moderata, considerauit dimensiones quasdam et numeros, quae definiendo ac secernendo in ordinem nectens Astrologiam repperit. XXVI. DE INSTITVTORIBVS EIVS. [1] In utraque autem lingua diuersorum quidem sunt de astronomia scripta uolumina, inter quos tamen Ptolemaeus rex Alexandriae apud Graecos praecipuus habetur: hic etiam et canones instituit, quibus cursus astrorum inueniatur. XXVII. DE DIFFERENTIA ASTRONOMIAE ET ASTROLOGIAE. [1] Inter Astronomiam autem et Astrologiam aliquid differt. Nam Astronomia caeli conuersionem, ortus, obitus motusque siderum continet, uel qua ex causa ita uocentur. Astrologia uero partim naturalis, partim superstitiosa est. [2] Naturalis, dum exequitur solis et lunae cursus, uel stellarum certas temporum stationes. Superstitiosa uero est illa quam mathematici sequuntur, qui in stellis auguriantur, quique etiam duodecim caeli signa per singula animae uel corporis membra disponunt, siderumque cursu natiuitates hominum et mores praedicare conantur. XXVIII. DE ASTRONOMIAE RATIONE. [1] Astronomiae ratio modis plurimis constat. Definit enim quid sit mundus, quid [sit] caelum, quid sphaerae situs et cursus, quid axis caeli et poli, quae sint climata caeli, qui cursus solis et lunae atque astrorum, et cetera. XXIX. DE MVNDO ET EIVS NOMINE. [1] Mundus est is qui constat ex caelo, [et] terra et mare cunctisque sideribus. Qui ideo mundus est appellatus, quia semper in motu est; nulla enim requies eius elementis concessa est. XXX. DE FORMA MVNDI. [1] Forma mundi ita demonstratur. Nam quemadmodum erigitur mundus in septentrionalem plagam, ita declinatur in australem. Caput autem eius et quasi facies orientalis regio est, ultima pars septentrionalis est. XXXI. DE CAELO ET EIVS NOMINE. [1] Caelum philosophi rotundum, uolubile atque ardens esse dixerunt; uocatumque hoc nomine, eo quod tamquam uas caelatum inpressa signa habeat stellarum. [2] Distinxit enim eum Deus claris luminibus, et inpleuit sole scilicet et lunae orbe fulgenti, et astrorum micantium splendentibus signis adornauit. Hoc autem Graece OURANOS dicitur APO TOU ORASTHAI, id est a uidendo, eo quod aer perspicuus sit et ad speculandum purior. XXXII. DE SPHAERAE CAELESTIS SITV. [1] Sphaera caeli est species quaedam in rotundo formata, cuius centrum terra est ex omnibus partibus aequaliter conclusa. Hanc sphaeram nec principium habere dicunt nec terminum, ideo quod in rotundum, quasi circulus, unde incipiat uel ubi desinat non facile conprehendatur. [2] Philosophi autem mundi septem caelos, id est planetas, globorum consono motu introduxerunt, quorum orbibus conexa memorant omnia, quos sibi innexos et uelut insertos uersari retro, et [e] contrario ceteris motu ferri arbitrantur. XXXIII. DE EIVSDEM SPHAERAE MOTV. [1] Sphaerae motus duobus axibus uoluitur, quorum unus est septentrionalis, qui numquam occidit, appellaturque Boreus; alter Australis, qui numquam uidetur, et Austronotius dicitur. [2] His duobus polis moueri sphaeram caeli dicunt, et cum motu eius sidera in ea fixa ab oriente usque ad occidentem circuire, septentrionibus breuiores gyros iuxta cardinem peragentibus. XXXIV. DE EIVSDEM SPHAERAE CVRSV. [1] Sphaera caeli ab oriente et occidente semel in die et nocte uertitur uiginti quattuor horarum spatiis, quibus sol cursum suum super terras et sub terras sua uolubilitate concludit. XXXV. DE CELERITATE CAELI. [1] Tanta celeritate sphaera caeli dicitur currere ut, nisi aduersus praecipitem eius cursum astra currerent, qui eam remorarent, mundi ruinam faceret. XXXVI. DE AXE CAELI. [1] Axis est septentrionis linea recta, quae per mediam pilam sphaerae tendit; et dicta axis quod in ea sphaera ut rota uoluitur, uel quia ibi plaustrum est. XXXVII. DE CAELESTIBVS POLIS. [1] Poli sunt circuli, qui currunt per axem. Horum alter est Septentrionalis, qui numquam occidit, appellaturque Boreus; alter Australis, qui numquam uidetur, et Austronotius dicitur; et dicti poli quod sint axium cycli ex usu plaustrorum, a poliendo scilicet nominati; sed polus Boreus semper uidetur, Austronotius numquam, quia dextra caeli altiora sunt, pressa Austri. XXXVIII. DE CARDINIBVS CAELI. [1] Cardines caeli extremae partes sunt axis. Et dictae cardines eo, quod per eos uertitur caelum, uel quia sicut cor uoluuntur. XXXIX. DE CONVEXIS CAELI. [1] Conuexa autem caeli extrema eius sunt, a curuitate dicta, ut est illud: Conuexum quotiens cludit nox humida caelum. Conuexum enim curuum est, quasi conuersum seu inclinatum, et in modum circuli flexum. XL. DE IANVIS CAELI. [1] Ianuae caeli duae sunt, oriens et occasus. Nam una porta sol procedit, alia se recipit. XLI. DE GEMINA FACIE CAELI. [1] Facies caeli uel caput orientalis regio, ultima septentrionalis. De qua Lucanus (4,106): Sic mundi pars ima iacet, quam Zona niualis perpetuaeque premunt hiemes. XLII. DE QVATTVOR PARTIBVS CAELI. [1] Climata caeli, id est plagae uel partes, quattuor sunt, ex quibus prima pars orientalis est, unde aliquae stellae oriuntur. Secunda occidentalis, ubi nobis aliquae stellae occidunt. Tertia septentrionalis, ubi sol peruenit in diebus maioribus. Quarta australis, ubi sol peruenit noctibus maioribus. [2] Oriens autem ab exortu solis est nuncupatus. Occidens, quod diem faciat occidere atque interire. Abscondit enim lumen mundo et tenebras supcrinducit. Septentrio autem a septem stellis axis uocatus, quae in ipso reuolutae rotantur. Hic proprie et uertex dicitur eo quod uertitur. [3] Meridies autem uocata, uel quia ibi sol facit medium diem quasi medidies, uel quia tunc purius micat aether. Merum enim purum dicitur. [4] Sunt et alia septem climata caeli, quasi septem lineae ab oriente in occidentem, sub quibus et mores hominum dispares atque animalia specialiter diuersa nascuntur, quae uocata sunt a locis quibusdam famosis; quorum primum est Merois, secundum Syene, tertium Catachoras, id est Africa, quartum Rhodus, quintum Hellespontus, sextum Mesopontum, septimum Borusthenes. XLIII. DE HEMISPHAERIIS. [1] Haemisphaeria dimidia pars sphaerae est. Hemisphaerion supra terra est ea pars caeli quae a nobis tota uidetur; Hemisphaerion sub terra est quae uideri non potest, quam diu sub terra fuerit. XLIV. DE QVINQVE CIRCVLIS CAELI. [1] Zonae caeli quinque sunt, quarum distinctionibus quaedam partes temperie sua incoluntur, quaedam inmanitate frigoris aut caloris inhabitabiles existunt. Quae ideo zonae uel circuli appellantur, eo quod in circumductione sphaerae existunt. [2] Quorum primus circulus ideo ARKTIKOS appellatur, eo quod intra eum Arctorum signa inclusa prospiciuntur. Secundus circulus, THERINOS qui TROPIKOS dicitur, quia in eo circulo sol Aquilonis finibus aestatem faciens ultra eum circulum non transit, sed statim reuertitur; et inde TROPIKOS appellatur. [3] Tertius circulus EMERINOS, qui a Latinis ideo aequinoctialis appellatur, eo quod sol, cum ad eum orbem peruenerit, aequinoctium facit. EMERINOS enim Latine dies dicitur atque nox, quo circulo dimidia sphaerae pars constituta prespicitur. Quartus autem circulus ANTARKTIKOS uocatus eo quod contrarius sit circulo, quem ARKTIKON nominamus. [4] Quintus circulus CHEIMERINOS TROPIKOS, qui a Latinis hiemalis siue brumalis appellatur, ideo quia sol cum ad eum circulum peruenerit, hiemem his, qui ad Aquilonem sunt, facit, et aestatem his, qui in Austri partibus conmorantur. XLV. DE ZODIACO CIRCVLO. [1] Zodiacus [autem] circulus [est], qui ex linearum quinque angulis, [et] ex una linea constat. XLVI. DE CANDIDO CIRCVLO. [1] Lacteus circulus uia est, quae in sphaera uidetur, a candore dicta, quia alba est. Quam aliqui dicunt uiam esse qua circuit sol, et ex splendoris ipsius transitu ita lucere. XLVII. DE MAGNITVDINE SOLIS. [1] Magnitudo solis fortior terrae est, unde et eodem momento, quum oritur, et orienti simul et occidenti aequaliter apparet. Quod uero tamquam cubitalis nobis uidetur, considerare oportet quantum sol distat a terris, quae longitudo facit ut paruus uideatur a nobis. XLVIII. DE MAGNITVDINE LVNAE. [1] Magnitudo quoque lunae minor fertur esse quam solis. Nam dum sol superior sit a luna, et tamen a nobis maior quam luna uidetur, iam si prope nos accessisset, multo maior quam luna conspiceretur. Sicut autem sol fortior est terrae, ita terra fortior [est] lunae per aliquam quantitatem. XLIX. DE NATVRA SOLIS. [1] Sol dum igneus sit, prae nimio motu conuersionis suae amplius incalescit. Cuius ignem dicunt philosophi aqua nutriri, et e contrario elemento uirtutem luminis et caloris accipere. Vnde uidemus eum saepius madidum atque rorantem. L. DE CVRSV SOLIS. [1] Solem per se ipsum moueri, non cum mundo uerti. Nam si fixus caelo maneret, omnes dies et noctes aequales existerent; sed quoniam alio loco cras occasurum, alio occidisse hesterno uidemus, apparet eum per se ipsum moueri, non cum mundo uerti. Spatiis enim inaequalibus orbes annuos conficit propter temporum mutationes. Oriens diem facit, occidens noctem inducit. [2] Nam uadens longius ad meridiem hiemem facit, ut hibernis humoribus ac pruinis terra pinguescat. Accedens propius ad septentrionem aestatem reddit, ut fruges maturitate durentur, et quae sunt in humidis incocta, feruefacta mitescant. LI. DE EFFECTV SOLIS. [1] Sol oriens diem facit, occidens noctem inducit; nam dies est sol super terras, nox est sol sub terras. Ex ipso enim sunt horae: ex ipso dies, cum ascenderit: ex ipso etiam nox, cum occiderit: ex ipso menses et anni numerantur; ex ipso uicissitudines temporum fiunt. [2] Quando autem per meridiem currit, uicinior terrae est; quando uero iuxta septentrionem, sublimis attollitur. [Cui ideo Deus diuersa cursus instituit loca et tempora, ne, dum semper in isdem moraretur locis, cottidiano uapore eius consumeret; sed ut Clemens ait: 'Cursus diuersos accipit, quibus aeris temperies pro ratione temporum dispensatur, et ordo uicissitudinum permutationumque seruatur. Nam dum ad superiora conscenderit, uer temperat: ubi ad summum uenerit, aestiuos accendit calores: decedens rursus autumni temperiem reddit. Vbi uero ad inferiorem redit circulum, ex glaciali conpage caeli rigorem nobis hiberni frigoris derelinquit.'] (sequitur figura circularis, quae in medio habet medium [est] mundi, circa autem stationes solis sic inscriptas: hic ortus solis in natale Domini; sexta hora diei; occasus in natale Domini; occasus in aequinoctio; occasus solis in natale Iohannis; semper media nox; ortus solis in natale Iohannis; hic ortus solis in aequinoctio.) LII. DE ITINERE SOLIS. [1] Sol oriens per meridiem iter habet. Qui postquam ad occasum uenerit et Oceano se tinxerit, per incognitas sub terra uias uadit et rursus ad orientem recurrit. LIII. DE LVMINE LVNAE. [1] Lunam quidam philosophi dicunt proprium lumen habere, globique eius unam partem esse lucifluam, aliam uero obscuram, [ita: (sequitur figura)] et paulatim se uertendo diuersas formas efficere. [2] Alii e contra aiunt lunam non suum lumen habere, sed solis radiis inluminari. Vnde et eclipsim patitur, si inter ipsam et solem umbra terrae interueniat. [Sol enim illi loco superior est. Hinc euenit ut, quando sub illo est, parte superiore luceat, inferiore uero, quam habet ad terras, obscura sit.] LIV. DE FORMIS LVNAE. [1] Prima figura lunae bicornis est, ita (sequitur figura). Secunda sectilis [habet, ita] (seq. figura). Tertia dimidia [habet ita] (seq. figura). Quarta plena [ita] (seq. figura). Quinta iterum dimidia [ex maiore] [ita] (seq. figura). Sexta iterum sectilis [ita] (seq. figura). Septima bicornis [ita] (seq. figura). [2] Septima autem semis et uicesima secunda semis in suo orbe mediae sunt (seq. figura). Ceterae [autem] pro portione sunt. LV. DE INTERLVNIO LVNAE. [1] Interlunium lunae est tempus illud inter deficientem et nascentem lunam. Est autem trigesima dies, quo luna non lucet. Quae ideo tunc uideri non potest, quia soli coniuncta obscuratur; sed eodem momento renascens paulatim ab eo recedendo uidetur. LVI. DE CVRSV LVNAE. [1] Luna amissi ac recepti luminis uicibus menstrua spatia moderat. Quae ideo obliquo incedit cursu et non recto, ut sol, scilicet ne incidat in centrum terrae et frequenter patiatur eclipsim. [2] Vicinus est enim eius circulus terrae. Crescens autem orientem cornibus spectat, decrescens occidentem: merito, quia occasura et amissura est lumen. LVII. DE VICINITATE LVNAE AD TERRAS. [1] Luna uicinior est terris quam sol. Inde et breuiori orbe celerius peragit cursum suum. Nam iter, quod sol in diebus trecentis sexaginta quinque peragit, ista per triginta dies percurrit. Vnde et antiqui menses in luna, annos autem in solis cursum posuerunt. LVIII. DE ECLIPSI SOLIS. [1] Eclipsis solis est, quotiens luna trigesima ad eandem lineam, qua sol uehitur, peruenit, eique se obiiciens solem obscurat. Nam deficere nobis sol uidetur, dum illi orbis lunae opponitur. LIX. DE ECLIPSI LVNAE. [1] Eclipsis lunae est, quotiens in umbram terrae luna incurrit. Non enim suum lumen habere, sed a sole inluminari putatur, unde et defectum patitur si inter ipsam et solem umbra terrae interueniat. [2] Patitur autem hoc quinta decima luna eo usque, quam diu centrum atque umbram obstantis terrae exeat uideatque solem, uel a sole uideatur. LX. DE DIFFERENTIA STELLARVM, SIDERVM, ET ASTRORVM. [1] Stellae et sidera et astra inter se differunt. Nam stella est quaelibet singularis. Sidera uero sunt stellis plurimis facta, ut Hyades, Pleiades. Astra autem stellae grandes, ut Orion, Bootes. Sed haec nomina scriptores confundunt, et astra pro stellis et stellas pro sideribus ponunt. LXI. DE LVMINE STELLARVM. [1] Stellas non habere proprium lumen, sed a sole inluminari dicuntur, sicut et luna. LXII. DE STELLARVM SITV. [1] Stellae inmobiles sunt et cum caelo fixae perpetuo motu feruntur, neque cadunt per diem, sed solis splendore obscurantur. LXIII. DE STELLARVM CVRSV. [1] Sidera aut feruntur, aut mouentur. Feruntur, quae caelo fixa sunt et cum caelo uoluuntur. Mouentur uero quaedam [sicut] planetae, id est erraticae, quae cursus suos uagos certa tamen definitione conficiunt. LXIV. DE VARIO CVRSV STELLARVM. [1] Stellae pro eo, quod per diuersos orbes caelestium planetarum feruntur, quaedam celerius exortae serius occidunt: quaedam tardius exortae citius ad occasum perueniunt: aliae pariter oriuntur et non simul occidunt: omnes autem suo tempore ad cursum proprium reuertuntur. LXV. DE STELLARVM INTERVALLIS. [1] Stellae inter se diuersis interualiis distant a terra, propterea dispari claritate magis minusue nostris oculis apparent. Nam multae maiores sunt his quas uidemus conspicuas, sed longius positae paruae uidentur a nobis. LXVI. DE CIRCVLARI NVMERO STELLARVM. [1] Numerus circularis stellarum est, per quod cognosci dicitur in quanto tempore circulum suum unaquaeque stella percurrat, siue per longitudinem, siue per latitudinem. [2] Nam Luna totannis fertur explere circulum suum, Mercurius annis XX, Lucifer annis IX, Sol annis XIX, Vesper [annis] XV, Phaethon annis XII, Saturnus [annis] XXX. Quibus peractis ad reuersionem circuli sui isdem signis et partibus reuertuntur. [3] Quaedam sidera radiis solis praepedita anomala fiunt, aut retrograda, aut stationaria, iuxta quod et poeta meminit dicens (Lucan. 10,201): Sol tempora diuidit aeui: mutat nocte diem, radiisque potentibus astra ire uetat, cursusque uagos ratione moratur. LXVII. DE STELLIS PLANETIS. [1] Quaedam stellae ideo planetae dicuntur, id est errantes, quia per totum mundum uario motu discurrunt. Vnde pro eo, quod errant, retrograda dicuntur, uel anomala efficiuntur, id est, quando particulas addunt et detrahunt. Ceterum quando tantum detrahunt, retrograda dicuntur; stationem autem faciunt, quando stant. LXVIII. DE PRAECEDENTIA ET ANTEGRADATIONE STELLARVM. [1] Praecedentia uel antegradatio stellarum est, dum stella motum suum agere uidetur, et aliquid praeter consuetudinem praecedit. LXIX. DE REMOTIONE VEL RETROGRADATIONE STELLARVM. [1] Remotio uel retrogradatio stellarum est, in quo stella, dum motum suum agat, simul et retrorsum moueri uidetur. LXX. DE STATV STELLARVM. [1] Status stellarum est, qua dum stella semper mouetur, tamen in aliquibus locis stare uidentur. LXXI. DE NOMINIBVS STELLARVM, QVIBVS EX CAVSIS NOMINA ACCEPERVNT. [1] Sol appellatus eo quod solus appareat, obscuratis fulgore suo cunctis sideribus. [2] Luna dicta quasi Lucina, ablata media syllaba. De qua Vergilius (Ecl. 4,10): Casta faue Lucina. Sumpsit autem nomen per deriuationem a solis luce, eo quod ab eo lumen accipiat, acceptum reddat. [3] Stellae dictae a stando, quia fixae stant semper in caelo nec cadunt. Nam quod uidemus [e] caelo stellas quasi labi, non sunt stellae, sed igniculi ab aethere lapsi; qui fiunt, dum uentus altiora petens aethereum ignem secum trahit, qui tractu suo imitatur stellas cadentes. Nam stellae cadere non possunt: inmobiles enim, ut praedictum est, sunt, et cum caelo fixae feruntur. [4] Sidera dicta, quod ea nauigantes considerando dirigunt ad cursum consilium, ne fallacibus undis aut uentis alibi deducantur. Quaedam autem stellae idcirco signa dicuntur, quia ea nautae obseruant in gubernandis remigiis, contemplantes aciem fulgoremque eorum, quibus rebus status caeli futurus ostenditur. [5] Sed et omnes homines ea intendunt ad praeuidendas aeris qualitates per aestatem et hiemem uernalemque temperiem. Ortu enim uel occasu suo certis stationibus temporum qualitatem significant. [6] Signorum primus Arcton, qui in axe fixus septem stellis in se reuolutis rotatur. Nomen est Graecum, quod Latine dicitur ursa; quae quia in modum plaustri uertitur, nostri eam Septentrionem dixerunt. [7] Triones enim proprie sunt boues aratorii, dicti eo quod terram terant, quasi teriones. Septentriones autem non occidere axis uicinitas facit, quia in eo sunt. [8] Arctophylax dictus, quod Arcton, id est Helicem Vrsam, sequitur. Eundem et Booten dixerunt, eo quod plaustro haeret: signum multis spectabile stellis, inter quas Arcturus est. [9] Arcturus sidus est post caudam maioris ursae posita in signo Bootae. Vnde Arcturus dictus est, quasi ARKTOU OURA, quia Bootis praecordiis conlocata est. Oritur autem autumnali tempore. [10] Orion austro ante Tauri uestigia fulget, et dictus Orion ab urina, id est ab inundatione aquarum. Tempore enim hiemis obortus mare et terras aquis ac tempestatibus turbat. [11] Hunc Latini Iugulam uocant, quod sit armatus, ut gladius, et stellarum luce terribilis atque clarissimus; in quo si haec fulgent omnia, serenitas portenditur, si obscuratur his acies, tempestas cernitur inminere. [12] Hyades dictae APO TOU UEIN, id est a suco et pluuiis. Nam pluuiae Graece UETOS dicitur. Ortu quippe suo efficiunt pluuias. Vnde et eas Latini suculas appellauerunt, quia, quando nascuntur, pluuiarum signa monstrantur. De quibus Vergilius (Aen. 1,744): Arcturum pluuiasque Hyadas. Sunt autem septem in fronte Tauri, et oriuntur tempore uernali. [13] Pliades a pluralitate dictae, quia pluralitatem Gracci APO TOU PLEISTON appellant. Sunt enim stellae septem ante genua Tauri; ex quibus sex uidentur, nam latet una. Has Latini Vergilias dicunt a temporis significatione, quod est uer, quando exoriuntur. Nam occasu suo hiemem, ortu aestatem, primaeque nauigationis tempus ostendunt. [14] Canicula stella, quae et Sirius dicitur, aestiuis mensibus in medio centro caeli est: et dum sol ad eam ascenderit, coniuncta cum sole duplicatur calor ipsius, et dissoluuntur corpora et uaporantur. Vnde et ex ipsa stella dies caniculares dicuntur, quando et molestae sunt purgationes. [15] Canis autem uocatur propter quod corpora morbo afficiat, uel propter flammae candorem, quod eiusmodi sit ut prae ceteris lucere uideatur. Itaque quo magis eam cognoscerent, Sirion appellasse. [16] Cometes stella est dicta eo quod comas luminis ex se fundat. Quod genus sideris quando apparuerit, aut pestilentiam, aut famem, aut bella significat. [17] Cometae autem Latine crinitae appellantur, quia in modum crinium flammas spargunt; quas Stoici dicunt esse ultra triginta, quarum nomina et effectus quidam Astrologi scripserunt. [18] Lucifer dictus eo quod inter omnia sidera plus lucem ferat; est autem unus ex planetis. Hic proprie et iubar dicitur eo quod iubas lucis effundat, sed et splendor solis ac lunae et stellarum iubar uocatur, quod in modum iubae radii ipsorum extendantur. [19] Vesperus stella [est] occidentalis, quam cognominatam perhibent ab Hespero Hispaniae rege. Est autem et ipsa ex quinque stellis planetis, noctem ducens et solem sequens. Fertur autem quod haec stella oriens luciferum, occidens uesperum facit. De qua Statius (Theb. 6,241): Et alterno dependitur unus in ortu. [20] Planetae stellae sunt quae non sunt fixae in caelo, ut reliquae, sed in aere feruntur. Dictae autem planetae APO TES PLANES, id est ab errore. Nam interdum in austrum, interdum in septentrionem, plerumque contra mundum, nonnumquam cum mundo feruntur. Quarum nomina Graeca sunt Phaethon, Phaenon, Pyrion, Hesperus, Stilbon. [21] Has Romani nominibus deorum suorum, id est Iouis, Saturni, Martis, Veneris, atque Mercurii sacrauerunt. Decepti enim et decipere uolentes in eorum adulationem, qui sibi aliquid secundum amorem praestitissent, sidera ostendebant in caelo, dicentes quod Iouis esset illud sidus et illud Mercurii: et concepta est opinio uanitatis. Hanc opinionem erroris diabolus confirmauit, Christus euertit. [22] Iam uero illa, quae ab ipsis gentilibus signa dicuntur, in quibus et animantium imago de stellis formatur, ut Arcton, [ut] Aries, Taurus, Libra et huiusmodi alia; hi, qui sidera peruiderunt, in numerum stellarum speciem corporis superstitiosa uanitate permoti finxerunt, ex causis quibusdam deorum suorum et imagines et nomina conformantes. [23] Nam Arietem primum signum, cui, ut Librae, mediam mundi lineam tradunt, propter Ammonem Iouem ideo uocauerunt, in cuius capite, qui simulacra faciunt, arietis cornua fingunt. [24] Quod signum gentiles ideo inter signa primum constituerunt, quia in Martio mense, qui est anni principium, solem in eo signo cursum suum agere dicunt. Sed et Taurum inter sidera conlocant, et ipsum in honorem Iouis, eo quod in bouem sit fabulose conuersus, quando Europam transuexit. [25] Castorem quoque et Pollucem post mortem inter notissima sidera constituere: quod signum Gemini dicunt. [26] Cancrum quoque inde dixerunt, eo quod cum ad id signum mense Iunio sol uenerit, retrograditur in modum cancri, breuioresque dies facit. Hoc enim animal incertam habet primam partem, denique ad utramque partem gressum dirigit, ita ut prior pars sit posterior et posterior prior. [27] Leonem in Graecia ingentem Hercules occidit, et propter uirtutem suam hunc inter duodecim signa constituit. Hoc signum sol cum adtigerit, nimium calorem mundo reddit, et annuos flatus Etesias facit. [28] Virginis etiam signum idcirco intra astra conlocauerunt, propter quod isdem diebus, in quibus per eum sol decurrit, terra exusta solis ardore nihil pariat. Est enim hoc tempus canicularium dierum. [29] Libram autem uocauerunt ab aequalitate mensis ipsius, quia VIII kal. Octobres sol per illud signum currens aequinoctium facit. Vnde et Lucanus (4,58): Ad iustae pondera librae. [30] Scorpium quoque et Sagittarium propter fulgura mensis ipsius appellauerunt. Sagittarius uir equinis cruribus deformatus, cuius sagittam et arcum adiungunt, ut ex eo mensis ipsius fulmina demonstrarentur. Vnde et sagittarius est uocatus. [31] Capricorni figuram ideo inter sidera finxerunt, propter capr[e]am Iouis nutricem; cuius posteriorem partem corporis in effigiem piscis ideo formauerunt, ut pluuias eiusdem temporis designarent, quas solet idem mensis plerumque in extremis habere. [32] Porro Aquarium et Piscem ab imbribus temporum uocauerunt, quod hieme, quando in his signis sol uehitur, maiores pluuiae profunduntur. Et miranda dementia gentilium, qui non solum pisces, sed etiam arietes et hircos et tauros, ursas et canes et cancros et scorpiones in caelum transtulerunt. Nam et aquilam et cignum propter Iouis fabulas inter caeli astra eius memoriae causa conlocauerunt. [33] Perseum quoque et uxorem eius Andromedam, posteaquam sunt mortui, in caelum receptos esse crediderunt; ita ut imagines eorum stellis designarent, eorumque appellare nominibus non erubescerent. [34] Aurigam etiam Ericthonium in caeli astra conlocauerunt, propter quod uidissent eum primum quadrigas iunxisse. Mirati sunt enim ingenium eius ad imitationem Solis accessisse, et propter hoc nomen eius post mortem inter sidera posuerunt. [35] Sic Callisto, Lycaonis regis filia, dum a Ioue compressa et fabulose a Iunone in ursae fuisset speciem uersa, quae Graece ARKTOS appellatur, post interfectionem ipsius nomen eius Iouis cum filio in stellis Septentrionalibus transtulit, eamque Arcton, filium autem eius Arctophylax appellauit. [36] Sic Lyra pro Mercurio in caelum locata; sic Centaurus Chiron, propter quod nutrierit Aesculapium et Achillem, inter astra dinumeratus est. [37] Sed quolibet modo superstitionis haec ab hominibus nuncupentur, sunt tamen sidera quae Deus in mundi principio condidit, ac certo motu distinguere tempora ordinauit. [38] Horum igitur signorum obseruationes, uel geneses, uel cetera superstitiosa, quae se ad cognitionem siderum coniungunt, id est ad notitiam fatorum, et fidei nostrae sine dubitatione contraria sunt, sic ignorari debent a Christianis, ut nec scripta esse uideantur. [39] Sed nonnulli siderum pulcritudine et claritate perlecti in lapsus stellarum caecatis mentibus conruerunt, ita ut per subputationes noxias, quae mathesis dicitur, euentus rerum praescire posse conentur: quos non solum Christianae religionis doctores, sed etiam gentilium Plato, Aristoteles, atque alii rerum ueritate conmoti concordi sententia damnauerunt, dicentes confusionem rerum potius de tali persuasione generari. [40] Nam sicut genus humanum ad uarios actus nascendi necessitate premerentur, cur aut laudem mereantur boni aut mali legum percipiant ultionem? Et quamuis ipsi non fuerint caelesti sapientiae dediti, ueritatis tamen testimonio errores eorum merito perculerunt. [41] Ordo autem iste septem saecularium disciplinarum ideo a Philosophis usque ad astra perductus est, scilicet ut animos saeculari sapientia implicatos a terrenis rebus abducerent, et in superna contemplatione conlocarent. LIBER IV - DE MEDICINA. I. DE MEDICINA. [1] Medicina est quae corporis uel tuetur uel restaurat salutem: cuius materia uersatur in morbis et uulneribus. [2] Ad hanc itaque pertinent non ea tantum quae ars eorum exhibet, qui proprie Medici nominantur, sed etiam cibus et potus, tegmen et tegumen. Defensio denique omnis atque munitio, qua [sanum] nostrum corpus aduersus externos ictus casusque seruatur. II. DE NOMINE EIVS. [1] Nomen autem Medicinae a modo, id est temperamento, inpositum aestimatur, ut non satis, sed paulatim adhibeatur. Nam in multo contristatur natura, mediocriter autem gaudet. Vnde et qui pigmenta et antidota satis uel assidue biberint, uexantur. Inmoderatio enim omnis non salutem, sed periculum affert. III. DE INVENTORIBVS MEDICINAE. [1] Medicinae autem artis auctor ac repertor apud Graecos perhibetur Apollo. Hanc filius eius Aesculapius laude uel opere ampliauit. [2] Sed postquam fulminis ictu Aesculapius interiit, interdicta fertur medendi cura; et ars simul cum auctore defecit, latuitque per annos pene quingentos usque ad tempus Artaxerxis regis Persarum. Tunc eam reuocauit in lucem Hippocrates Asclepio patre genitus in insula Coo. IV. DE TRIBVS HAERESIBVS MEDICORVM. [1] Hi itaque tres uiri totidem haereses inuenerunt. Prima Methodica inuenta est ab Apolline, quae remedia sectatur et carmina. Secunda Enpirica, id est experientissima, inuenta est ab Aesculapio, quae non indiciorum signis, sed solis constat experimentis. Tertia Logica, id est rationalis, inuenta ab Hippocrate. [2] Iste enim discussis aetatum, regionum, uel aegritudinum qualitatibus, artis curam rationabiliter perscrutatus est, infirmitatum per quam causas ratione adhibita perscrutetur, [curam rationabiliter perscrutatus est]. Enpirici enin experientiam solam sectantur: Logici experientiae rationem adiungunt: Methodici nec elementorum rationem obseruant, nec tempora, nec aetates, nec causas, sed solas morborum substantias. V. DE QVATTVOR HVMORIBVS CORPORIS. [1] Sanitas est integritas corporis et temperantia naturae ex calido et humido, quod est sanguis; unde et sanitas dicta est, quasi sanguinis status. [2] Morbi generali uocabulo omnes passiones corporis continentur; quod inde ueteres morbum nominauerunt, ut ipsa appellatione mortis uim, quae ex eo nascitur, demonstrarent. Inter sanitatem autem et morbum media est curatio, quae nisi morbo congruat, non perducit ad sanitatem. [3] Morbi omnes ex quattuor nascuntur humoribus, id est ex sanguine et felle, melancholia et phlegmate. [Ex ipsis enim reguntur sani, ex ipsis laeduntur infirmi. Dum enim amplius extra cursum naturae creuerint, aegritudines faciunt.] Sicut autem quattuor sunt elementa, sic et quattuor humores, et unusquisque humor suum elementum imitatur: sanguis aerem, cholera ignem, melancholia terram, phlegma aquam. Et sunt quattuor humores, sicut quattuor elementa, quae conseruant corpora nostra. [4] Sanguis ex Graeca etymologia uocabulum sumpsit, quod uegetetur et sustentetur et uiuat. Choleram Graeci uocauerunt, quod.unius diei spatio terminetur; unde et cholera, id est fellicula, nominata est, hoc est, fellis effusio. Graeci enim fel CHOLEN dicunt. [5] Melancholia dicta ec quod sit ex nigri sanguinis faece admixta abundantia fellis. Graeci enim MELAN nigrum uocant, fel autem CHOLEN appellant. [6] Sanguis Latine uocatus quod suauis sit, unde et homines, quibus dominatur sanguis, dulces et blandi sunt. [7] Phlegma autem dixerunt quod sit frigida. Graeci enim rigorem FLEGMONEN appellant. Ex his quattuor humoribus reguntur sani, ex ipsis laeduntur infirmi. Dum enim amplius extra cursum naturae creuerint, aegritudines faciunt. Ex sanguine autem et felle acutae passiones nascuntur, quas Graeci OXEA uocant. Ex phlegmate uero et melancholia ueteres causae procedunt, quas Graeci CHRONIA dicunt. VI. DE ACVTIS MORBIS. [1] OXEIA est acutus morbus qui aut cito transit aut celerius interficit, ut pleurisis, phrenesis. OXU enim acutum apud Graecos et uelocem significat. CHRONIA est prolixus corporis morbus qui multis temporibus remoratur, ut podagra, pthisis. CHRONOS enim apud Graecos tempus dicitur. Quaedam autem passiones ex propriis causis nomen acceperunt. [2] Febris a feruore dicta; est enim abundantia caloris. [3] Frenesis appellata siue ab inpedimento mentis; Graeci enim mentem FRENAS uocant; seu quod dentibus infrendant. Nam frendere est dentes concutere. Est autem perturbatio cum exagitatione et dementia ex cholerica ui effecta. [4] Cardia(ca) uocabulum a corde sumpsit, dum ex aliquo timore aut dolore afficitur. Cor enim Graeci KARDIAN uocant. Est enim cordis passio cum formidabili metu. Lethargia a somno uocata. [5] Est enim oppressio cerebri cum obliuione et somno iugi, ueluti stertentis. [6] Synanchis a continentia spiritus et praefocatione dicta. Graeci enim SUNAGCHEIN continere dicunt. Qui enim hoc uitio laborant, dolore faucium praefocantur. [7] Fleumon est feruor stomachi cum extensione atque dolore [siue FLEGMONE est inquietudo cum rubore et dolore et tensione et duritia et uastitate]. Quae cum coeperit fieri, et febris consequitur. Vnde et dicta est FLEGMONE, APO FLEGEI, id est inflammans. Sic enim sentitur et inde nomen accepit. [8] Pleurisis est dolor lateris acutus cum febre et sputo sanguinolento. Latus enim Graece PLEURA dicitur, unde [et] pleuritica passio nomen accepit. [9] Peripleumonia est pulmonis uitium cum dolore uehementi et suspirio. Graeci enim pulmonem PLEUMONA uocant, unde et aegritudo dicta est. [10] Apoplexia est subita effusio sanguinis, qua suffocati intereunt. Dicta autem apoplexia, quod ex letali percussu repentinus casus fiat. Graeci enim percussionem APOPLEXIN uocant. [11] Spasmus Latine contractio subita partium aut neruorum cum dolore uehementi. Quam passionem a corde nominatam dixerunt, qui in nobis principatum uigoris habet. Fit autem duobus modis, aut ex repletione, aut ex inanitione. [12] Tetanus maior est contractio neruorum a ceruice ad dorsum. Telum lateris dolor est. [13] Dictum autem ita a medicis, quod dolore corpus transuerberet, quasi gladius. [14] Ileos dolor intestinarum: Vnde et illa dicta sunt. Graece enim ÝiliosÝ obuoluere dicitur, quod se intestinae prae dolore inuoluant. Hi et turminosi dicuntur, ab intestinarum tormento. [15] UDROFOBIA, id est aquae metus. Graeci enim UDOR aquam, FOBON timorem dicunt, unde et Latini hunc morbum ab aquae metu lymphaticum uocant. Fit autem [aut] ex canis rabidi morsu, aut ex aeris spuma in terra proiecta, quam si homo uel bestia tetigerit, aut dementia repletur aut in rabiem uertitur. [16] Carbunculus dictus, quod in ortu suo rubens sit, ut ignis, postea niger, ut carbo extinctus. [17] Pestilentia est contagium, quod dum unum adprehenderit, celeriter ad plures transit. Gignitur enim ex corrupto aere, et in uisceribus penetrando innititur. Hoc etsi plerumque per aerias potestates fiat, tamen sine arbitrio omnipotentis Dei omnino non fit. [18] Dicta autem pestilentia, quasi pastulentia, quod ueluti incendium depascat, ut (Virg. Aen. 5,683): Toto descendit corpore pestis. Idem et contagium a contingendo, quia quemquem tetigerit, polluit. Ipsa et inguina ab inguinum percussione. [19] Eadem et lues a labe et luctu uocata, quae tanto acuta est ut non habeat spatium temporis quo aut uita speretur aut mors, sed repentinus languor simul cum morte uenit. VII. DE CHRONICIS MORBIS. [1] Chronia est prolixus morbus qui multis temporibus remoratur, ut podagra, pthisis. CHRONOS enim apud Graecos tempus dicitur. [2] Cephalea ex causa uocabulum habet. Capitis enim passio est, et Graeci caput KEFALEN uocant. [3] Scothomia ab accidenti nomen sumpsit, quod repentinas tenebras ingerat oculis cum uertigine capitis. Vertigo autem est quotienscumque uentus consurgit, et terram in circuitum mittit. [4] Sic et in uertice hominis arteriae et uenae uentositatem ex resoluta humectatione gignunt, et in oculis gyrum faciunt. Vnde et uertigo nuncupata est. [5] Epilemsia uocabulum sumsit, quod mentem adpendens pariter etiam corpus possideat. Graeci enim adpensionem EPILEPSIAN appellant. Fit autem ex melancholico humore, quotiens exuberauerit et ad cerebrum conuersus fuerit. Haec passio et caduca uocatur, eo quod cadens aeger spasmos patiatur. [6] Hos etiam uulgus lunaticos uocant, quod per lunae cursum comitetur eos insidia daemonum. Item et laruatici. Ipse est et morbus comitialis, id est maior et diuinus, quo caduci tenentur. Cui tanta uis est ut homo ualens concidat spumetque. [7] Comitialis autem dictus, quod apud gentiles cum comitiorum die cuiquam accidisset, comitia dimittebantur. Erat autem apud Romanos comitiorum dies sollennis in kalendis Ianuarii. [8] Mania ab insania uel furore uocata. Nam Graecorum uetustas furorem MANIKEN appellabant, siue ab iniquitate, quam Graeci ÝmanieÝ uocauerunt, siue a diuinatione, quia diuinare Graece MANEIN dicitur. [9] Melancholia dicta est a nigro felle. Graeci enim nigrum MELAN uocant, fel autem CHOLEN appellant. Epilemsia autem in phantasia fit; melancholia in ratione; mania in memoria. [10] Typi sunt frigidae febres, qui abusiue tipi appellantur ab herba quae in aqua nascitur. Latine forma atque status dicitur. Est enim accessionum uel recessionum reuolutio per statuta temporum interualla. [11] Reuma Graece, Latine eruptio siue fluor appellatur. Catarrhus est fluor reumae iugis ex naribus, quae dum ad fauces uenerit, BRAGCHOS uocatur; dum ad thoracem uel pulmonem, PTUSIS dicitur. [12] Coryza est quotiens infusio capitis in ossa uenerit narium, et prouocationem fecerit cum sternutatione; unde et coryza nomen accepit. [13] Branchos est praefocatio faucium a frigido humore. Graeci enim guttur BRAGCHOS dicunt, circa quem fauces sunt, quas nos corrupte brancias dicimus. [14] Raucedo amputatio uocis. Haec et arteriasis uocatur, eo quod uocem raucam et clausam reddat ab arteriarum iniuria. Suspirium nomen sumpsit, quia inspirationis difficultas est, quam Graeci DUSPNOIAN dicunt, id est praefocationem. [15] Peripleumonia a pulmonibus nomen accepit. Est enim pulmonis tumor cum spumarum sanguinearum effusione. [16] Haemoptois emissio sanguinis per ora, unde et nomen accepit. AIMA enim sanguis dicitur. [17] Tisis est ulceratio et tumor in pulmonibus, qui in iuuenibus facilius uenire solet. FTHISIS autem apud Graecos dicta, quod sit consumtio totius corporis. [18] Tussis Graece ab altitudine uocatur, quod a profundo pectoris ueniat. Cuius contraria est superior in faucibus, ubi uua titillat. [19] Apostoma a collectione nomen accepit. Nam collectiones Graeci apostomas uocant. [20] Enpiis dicta ab apostoma intrinsecus uel in latere uel in stomacho cum dolore et febribus et tussi et abundantibus spumis et purulentiis. [21] Hepaticus morbus e iecoris passione nomen accepit. Graeci enim iecur EPAR uocant. [22] Lienosis ab splene uocabulum sumpsit. Graeci enim SPLEN lien dicunt. [23] Hydropis nomen sumpsit ab aquoso humore cutis. Nam Graeci UDOR aquam uocauerunt. Est enim humor subcutaneus cum inflatione turgente et anhelitu foetido. [24] Nefresis a renum languore nomen accepit. Renes enim Graeci NEFROUS dicunt. [25] Paralesis dicta a corporis inpensatione, facta ex multa infrigidatione, aut in toto corpore, aut in parte. [26] Cacexia nomen sumpsit a corporis iniuria [uel habitu]. KACHEXIAN enim malam uexationem Graeci uocauerunt. Fit autem haec passio intemperantia aegrotantis, uel curatione mala medicaminis; aut post aegritudinem tarda resumptio. [27] Atrofia nomen accepit a diminutione corporis. Nam Graeci nutrimenti cessationem ATROFIAN dicunt. Est enim tenuitas corporis ex causis latentibus et paulatim conualescentibus. [28] Sarcia est superfluum carnis incrementum, quo ultra modum corpora saginantur. Graeci enim carnem SARKA uocant. [29] Sciasis uocata a parte corporis, quam uexat. Nam uertebrorum ossa, quorum summitas iliorum initio terminatur, Graeci ISCHIA uocant. Fit autem de phlegma quotiens descenderit in recta ossa, et efficitur ibi glutinatio. [30] Podagram Graeci a retentione pedum dicunt nominatam, et a ferali dolore. Siquidem omne, quod inmite fuerit, abusiue agreste uocamus. [31] Artriticus morbus ab articulorum passione uocabulum sumpsit. [32] Cauculus petra est quae in uesica fit, unde et nomen accepit. Gignitur autem ex materia phlegmatica. [33] Stranguria dicta est, eo quod stringat urinarum difficultatem. [34] Satiriasis iuge desiderium Veneris cum extensione naturalium locorum. Dicta passio a Satyris. [35] Diarria iugis uentris cursus sine uomitu. [36] Disinteria est diuisio continuationis, id est ulceratio intestini. Dis enim diuisio est, intera intestina. Fit autem antecedente fluore, quem Graeci DIARROIAN uocant. [37] Lienteria dicta, quod cibum tamquam per lenia intestinae nullis obstantibus faciat prolabi. [38] Colica passio nomen sumpsit ab intestino, quem Graeci KOLON appellant. [39] Ragadiae dicuntur, eo quod fissurae sint rugis collectae circa orificium. Haec et emorroidae a sanguinis fluore dictae. Graeci enim sanguinem AIMA dicunt. VIII. DE MORBIS QVI IN SVPERFICIE CORPORIS VIDENTVR. [1] Alopicia est capillorum fluor circumscriptis pilis fuluis, aeris qualitatem habentibus: uocata hoc nomine a similitudine animalis uulpeculae, quam Graeci ALOPEKA uocant. [2] Parotidae sunt duritiae uel collectiones, quae ex febribus aut ex aliquo alio nascuntur in aurium uicinitates, unde et PAROTIDES sunt appellatae. OTA enim Graece auricula dicitur. [3] Lentigo est uestigia macularum paruula in rotunditatem formata, ab specie lenticulae dicta. [4] Erisipela est quem Latini sacrum ignem appellant, id est execrandum per antiphrasim. Siquidem in superficie rubore flammeo cutes rubescunt. Tunc mutuo rubore quasi ab igni uicina inuaduntur loca, ita ut etiam febris excitetur. [5] Serpedo est rubor cutis cum pustularum extantia, et nomen sumpsit a serpendo, eo quod serpiat membra. [6] Inpetigo est sicca scabies prominens a corpore cum asperitate et rotunditate formae. Hanc uulgus sarnam appellant. [7] Prurigo uocata est a perurendo et ardendo. [8] Nyctalmos est passio, quae per diem uisus patentibus oculis denegatur et nocturnis inruentibus tenebris redhibetur, aut uersa uice, ut plerique uolunt, die redditur, nocte negatur. [9] Verrucae aliud sunt: satiriasis aliud. Verrucae singulatim sunt, satiriasis uero una fortior, et circa ipsam plures inueniuntur. [10] Scabies et lepra. Vtraque passio asperitas cutis cum pruritu et squamatione, sed scabies tenuis asperitas et squamatio est. Hinc denique nomen accepit, quae ita ueluti purgamenta amittat. Nam scabies quasi squamies. [11] Lepra uero asperitas cutis squamosa lepidae herbae similis, unde et nomen sumpsit: cuius color nunc in nigredinem uertitur, nunc in alborem, nunc in ruborem. In corpore hominis ita lepra dinoscitur: si uariatim inter sanas cutis partes color diuersus appareat, aut si ita se ubique diffundat, ut omnia unius coloris quamuis adulteri faciat. [12] Elefantiacus morbus dicitur ex similitudine elephanti, cuius naturaliter dura pellis et aspera nomen morbo in hominibus dedit; quia corporis superficiem similem facit elephantorum cuti, siue quia ingens passio est, sicut animal ipsud ex quo deriuatum ducit nomen. [13] Hicteris Graeci appellant a cuiusdam animalis nomine, quod sit coloris fellei. Hunc morbum Latini arcuatum dicunt, a similitudine caelestis arcus. Auriginem uero Varro appellari ait a colore auri. Regium autem morbum inde aestimant dictum, quod uino bono et regalibus cibis facilius curetur. [14] Cancer a similitudine maritimi animalis uocatum. Vulnus sicut medici dicunt nullis medicamentis sanabile. At ergo praecidi solet a corpore membrum, ubi nascitur, ut aliquantum diutius uiuat: tamen inde mortem, quamlibet tardius, adfuturam. [15] Furunculus est tumor in acutum surgens, dictus quod feruet, quasi feruunculus; unde et Graece ANTHRAX dicitur, quod sit ignitus. [16] Ordeolus est paruissima ac purulenta collectio in pilis palpebrium constituta, in medio lata et ex utroque conducta, hordei granum similans: unde et nomen accepit. [17] Oscedo est qua infantum ora exulcerantur, dicta ex languore oscitantium. [18] Frenusculi ulcera circa rictum oris, similia his quae fiunt iumentis asperitate frenorum. [19] Vlcus putredo ipsa; uulnus, quod ferro fit, quasi ui. Et ulcus, quod olet, quasi olcus, unde et ulcera. [20] Pustula est in superficie corporis turgida ueluti collectio. [21] Papula est paruissima cutis erectio, circumscripta cum rubore; et ideo papula, quasi pupula. [22] Syringio. Sanies dicta, quia ex sanguine nascitur. Excitato enim calore uulneris sanguis in saniem uertitur. Nam sanies non fit in quocumque loco, nisi ubi sanguis aduenerit; quia omne, quod putrescit, nisi calidum et humidum fuerit, quod est sanguis, putrefieri non potest. Sanies autem et tabes sibi differunt. Fluere enim sanie uiuorum est, tabe mortuorum. [23] Cicatrix est obductio uulneris, naturalem colorem partibus seruans: dicta quod obducat uulnera atque obcaecat. IX. DE REMEDIIS ET MEDICAMINIBVS. [1] Medicinae curatio spernenda non est. Meminimus enim et Esaiam Ezechiae languenti aliquid medicinale mandasse, et Paulus apostolus Timotheo modicum uinum prode esse dixit. [2] Curatio autem morborum tribus generibus constat: Pharmacia, quam Latini medicamina uocant: Chirurgia, quam Latini manuum operationem appellant; manus enim apud Graecos CHEIR uocatur: Diaeta, quam Latini regulam nuncupant; est enim obseruatio legis et uitae. Sunt autem omni curationi species tres: primum genus diaeticum, secundum pharmaceuticum, tertium chirurgicum. Diaeta est obseruatio legis et uitae. [3] Pharmacia est medicamentorum curatio. Chirurgia ferramentorum incisio; nam ferro exciduntur quae medicamentorum non senserint medicinam. [4] Antiquior autem medicina herbis tantum et sucis erat. Talis enim medendi usus coepit, deinde ferro et ceteris medicamentis. [5] Omnis autem curatio aut ex contrariis aut ex similibus adhibetur. Ex contrariis, ut frigidum calido, uel humido siccum; sicut et in homine superbia sanari non potest, nisi humilitate sanetur. [6] Ex similibus uero, sicut ligamentum uulneri rotundo rotundum, uel oblongo oblongum adponitur. Ligatura enim ipsa non eadem membris et uulneribus omnibus, sed similis simili coaptatur, quae duo etiam ipsa adiutoria nominibus suis significant. [7] Nam antidotum Graece, Latine ex contrario datum dicitur. Contraria enim contrariis medicinae ratione curantur. At contra ex simili, ut PIKRA, quae interpretatur amara, quia gustus eius amarus est. Ex conuenienti enim nomen accepit, quia amaritudo morbi amaritudine solui solet. [8] Omnia autem medicamenta ex propriis causis habent uocabula. Hiera enim dicta quasi diuina. Arteriaca, quod apta sint gutturis meatui, et tumores faucium et arteriarum leniant. Tiriaca est antidotum serpentinum quo uenena pelluntur, ut pestis peste soluatur. Catartica Graece, Latine purgatoria dicuntur. [9] Catapotia, eo quod modicum potetur, seu inglutiatur. Diamoron a suco morae nomen sumpsit, ex quo conficitur; sicut diacodion, quia ex codia, id est ex papauere fit; sicut diaspermaton, quia ex seminibus conponitur. [10] Electuarium uocatum eo quod molle sorbeatur. Trociscos dictus quia in modum rotulae deformatur; TROCHOS enim Graece rota dicitur. Collyria Latinum sonat, quod uitia oculorum detergant. Epitima, eo quod superponatur aliis adiutoriis praecedentibus. [11] Cataplasma, eo quod inductio sola sit. Inplastrum, eo quod inducatur. Malagma, quod sine igne maceretur et conprehendatur. Enema Graece, Latine relaxatio dicitur. Pessaria dicta quod intus iniciantur. [12] Medicinam iumentorum Chiron quidam Graecus inuenit. Inde pingitur dimidia parte homo, dimidia equus. Dictus autem Chiron APO TOU CHEIRIZESTHAI, quia chirurgus fuit. [13] Creticos dies medici uocant, quibus, credo, ex iudicio infirmitatis hoc nomen inpositum est, quod quasi iudicent hominem, et sententia sua aut puniant aut liberent. X. DE LIBRIS MEDICINALIBVS. [1] Aforismus est sermo breuis, integrum sensum propositae rei scribens. [2] Prognostica praeuisio aegritudinum, uocata a praenoscendo. Oportet enim medicum et praeterita agnoscere, et praesentia scire, et futura praeuidere. [3] Dinamidia, potestas herbarum, id est uis et possibilitas. Nam in herbarum cura uis ipsa DUNAMIS dicitur; [4] unde et dinamidia nuncupatur, ubi eorum medicinae scribuntur. Butanicum herbarum dicitur quod ibi herbae notentur. XI. DE INSTRVMENTIS MEDICORVM. [1] Enchiridion dictum quod manu adstringatur, dum plurima contineat ferramenta; CHEIR enim Graece manus uocatur. [2] Phlebotomum ab incisione uocatum; nam incisio Graece TOME dicitur. [3] Similaria. Angistrum. Spatomele. Guua, quae a Latinis a similitudine cucurbita, a suspirio uentosa uocatur. Denique animata spiritu per igniculum, dehinc praeciso corpori superposita omne, quod intra cutem uel altius aestuat, siue humorem, siue sanguinem, euocat in superficiem. [4] Clistere. Pila a pisendis seminibus, id est terendis. Hinc et pigmenta, eo quod in pila et pilo aguntur, quasi piligmenta. Est enim pila uas concauum et medicorum aptum usui, in quo proprie ptisanae fieri et pigmenta concidi solent. [5] Varro autem refert Pilumn[i]um quendam in Italia fuisse, qui pinsendis praefuit aruis, unde [et] pilumni et pistores. Ab hoc igitur pilum et pilam inuentam, quibus far pinsitur, et ex eius nomine ita appellata. Pilum autem est unde contunditur quidquid in pila mittitur. [6] Mortarium, quod ibi iam semina in puluerem redacta et mortua condiantur. [7] Coticula est in qua circunducta collyria resoluuntur. Erit enim lenis. Nam aspera frangi potius quam resolui collyrium facit. XII. DE ODORIBVS ET VNGVENTIS. [1] Odor uocatus ab aere. [2] Thymiama lingua Graeca uocatur, quod sit odorabile. Nam thymum dicitur flos qui odorem refert. De quo Vergilius (Georg. 4,169): Redolentque thymo. [3] Incensum dictum quia igne consumitur, dum offertur. Tetraidos formulae incensi in longitudinem porrectae, [4] quae fiunt ex quattuor pigmentis. Quattuor enim Graece TETTARA, formula EIDOS dicitur. [5] Stacten est incensum quod ex pressura manat, dictum a Graecis PARA TO STAZEIN STAKTE, id est obtritum. [6] Mirobalanum, quia fit ex glande odorata. De quo Horatius (C. 3,29,4): Et Pressa tuis balanus capillis. Oleum est purum nullique rei admixtum. Vnguentum uero est omne quod ex communi oleo confectum aliarum specierum conmixtione augetur, odoris iucunditatem sumens et longius redolens. [7] Vnguenta autem quaedam dicuntur a locis, ut telinum, cuius Iulius Caesar meminit, dicens: Corpusque suaui telino unguimus. Hoc conficiebatur in insula Telo, quae est una ex Cycladibus. [8] Sunt et quaedam ab inuentorum nomine, ut amaracinum. Nam quidam tradunt regium quendam puerum Amaracum nomine complura unguentorum genera ferentem casu prolapsum esse, et maiorem ex commixtione odorem creasse. Vnde nunc optima unguenta amaracina dicuntur: sunt autem ex genere florum. [9] Item alia quae [a] materiae suae qualitate dicuntur, ut rosaceum a rosa, quiprinum a flore quipro; unde et propriae materiae odorem referunt. [10] Ex his quaedam simplicia unguenta sunt, quae ex una tantum specie existunt, unde et sui nominis referunt odoratum, ut anetinum: est enim sincerum ex oleo et aneto tantum. Conposita autem sunt quae pluribus admixtis fiunt; unde et nominis sui odorem non habent, quia obtinentibus aliis, quae admiscentur, incertum odorem ducunt. Cerotum. Calasticum. Marciatum. XIII. DE INITIO MEDICINAE. [1] Quaeritur a quibusdam quare inter ceteras liberales disciplinas Medicinae ars non contineatur. Propterea, quia illae singulares continent causas, ista uero omnium. Nam et Grammaticam medicus scire debet, ut intellegere uel exponere possit quae legit. [2] Similiter et Rhetoricam, ut ueracibus argumentis ualeat definire quae tractat. Necnon et Dialecticam propter infirmitatum causas ratione adhibita perscrutandas atque curandas. Sic et Arithmeticam propter numerum horarum in accessionibus et periodis dierum. [3] Non aliter et Geometriam propter qualitates regionum et locorum situs, in quibus doceat quid quisque obseruare oporteat. Porro Musica incognita illi non erit, nam multa sunt quae in aegris hominibus per hanc disciplinam facta leguntur; sicut de Dauid legitur, qui ab spiritu inmundo Saulem arte modulationis eripuit. Asclepiades quoque medicus phreneticum quendam per symphoniam pristinae sanitati restituit. [4] Postremo et Astronomiam notam habebit, per quam contempletur rationem astrorum et mutationem temporum. Nam sicut ait quidam medicorum, cum ipsorum qualitatibus et nostra corpora commutantur. [5] Hinc est quod Medicina secunda Philosophia dicitur. Vtraque enim disciplina totum hominem sibi uindicat. Nam sicut per illam anima, ita per hanc corpus curatur. LIBER V - DE LEGIBVS ET TEMPORIBVS. I. DE AVCTORIBVS LEGVM. [1] Moyses gentis Hebraicae primus omnium diuinas leges sacris litteris explicauit. Phoroneus rex Graecis primus leges iudiciaque constituit. [2] Mercurius Trimegistus primus leges Aegyptiis tradidit. Solon primus leges Atheniensibus dedit. Lycurgus primus Lacedaemoniis iura ex Apollinis auctoritate confinxit. [3] Numa Pompilius, qui Romulo successit in regno, primus leges Romanis edidit; deinde cum populus seditiosos magistratus ferre non posset, Decemuiros legibus scribendis creauit, qui leges ex libris Solonis in Latinum sermonem translatas duodecim tabulis exposuerunt. [4] Fuerunt autem hi: Appius Claudius, Genucius, Veterius, Iulius, Manlius, Sulpicius, Sextius, Curatius, Romilius, Postumius. Hi Decemuiri legum conscribendarum electi sunt. [5] Leges autem redigere in libris primus consul Pompeius instituere uoluit, sed non perseuerauit obtrectatorum metu. Deinde Caesar coepit [id] facere, sed ante interfectus est. [6] Paulatim autem antiquae leges uetustate atque incuria exoleuerunt, quarum etsi nullus iam usus est, notitia tamen necessaria uidetur. [7] Nouae a Constantino Caesare coeperunt et reliquis succedentibus, erantque per mixtae et inordinatae. Postea Theodosius minor Augustus ad similitudinem Gregoriani et Hermogeniani codicem factum constitutionum a Constantini temporibus sub proprio cuiusque imperatoris titulo disposuit, quem a suo nomine Theodosianum uocauit. II. DE LEGIBVS DIVINIS ET HVMANIS. [1] Omnes autem leges aut diuinae sunt, aut humanae. Diuinae natura, humanae moribus constant; ideoque haec discrepant, quoniam aliae aliis gentibus placent. [2] Fas lex diuina est, ius lex humana. Transire per alienum fas est, ius non est. III. QVID DIFFERVNT INTER SE IVS, LEGES ET MORES. [1] Ius generale nomen est, lex autem iuris est species. Ius autem dictum, quia iustum [est]. Omne autem ius legibus et moribus constat. [2] Lex est constitutio scripta. Mos est uetustate probata consuetudo, siue lex non scripta. Nam lex a legendo uocata, quia scripta est. [3] Mos autem longa consuetudo est de moribus tracta tantundem. Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex: nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio commendet. [4] Porro si ratione lex constat, lex erit omne iam quod ratione constiterit, dumtaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conueniat, quod saluti proficiat. Vocata autem consuetudo, quia in communi est usu. IV. QVID SIT IVS NATVRALE. [1] Ius autem naturale [est], aut ciuile, aut gentium. Ius naturale [est] commune omnium nationum, et quod ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur; ut uiri et feminae coniunctio, liberorum successio et educatio, communis omnium possessio, et omnium una libertas, adquisitio eorum quae caelo, terra marique capiuntur. [2] Item depositae rei uel commendatae pecuniae restitutio, uiolentiae per uim repulsio. Nam hoc, aut si quid huic simile est, numquam iniustum [est], sed naturale aequumque habetur. V. QVID SIT IVS CIVILE. [1] Ius ciuile est quod quisque populus uel ciuitas sibi proprium humana diuinaque causa constituit. VI. QVID SIT IVS GENTIVM. [1] Ius gentium est sedium occupatio, aedificatio, munitio, bella, captiuitates, seruitutes, postliminia, foedera pacis, indutiae, legatorum non uiolandorum religio, conubia inter alienigenas prohibita. Et inde ius gentium, quia eo iure omnes fere gentes utuntur. VII. QVID SIT IVS MILITARE. [1] Ius militare est belli inferendi sollemnitas, foederis faciendi nexus, signo data egressio in hostem uel commissio. Item signo dato receptio; item flagitii militaris disciplina, si locus deseratur; item stipendiorum modus, dignitatum gradus, praemiorum honor, ueluti cum corona uel torques donantur. [2] Item praedae decisio, et [pro] personarum qualitatibus et labori iusta diuisio; item principis portio. VIII. QVID SIT IVS PVBLICVM. [1] Ius publicum est in sacris et sacerdotibus, in magistratibus. IX. QVID SIT IVS QVIRITVM. [1] Ius Quiritum est proprie Romanorum, quo nulli tenentur nisi Quirites, id est Romani, tamquam de legitimis hereditatibus, de cretionibus, de tutelis, de usucapionibus; quae iura apud alium nullum populum reperiuntur, sed propria sunt, Romanorum et in eosdem solos a constituta. [2] Constat autem ius Quiritum ex legibus et plebiscitis, constitutionibus principum et edictis; siue prudentium responsis. X. QVID SIT LEX. [1] Lex est constitutio populi, qua maiores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt. XI. QVID SC1TA PLEBIVM. [1] Scita sunt quae plebes tantum constituunt; et uocata scita quod ea plebs sciat, uel quod sciscitatur et rogatur ut fiat. XII. QVID SENATVSCONSVLTVM. [1] Senatusconsultum, quod tantum senatores populis consulendo decernunt. XIII. QVID CONSTITVTIO ET EDICTVM. [1] Constitutio uel edictum, quod rex uel imperator constituit uel edicit. XIV. QVID RESPONSA PRVDENTVM. [1] Responsa sunt quae iurisconsulti respondere dicuntur consulentibus; unde et responsa Pauli dicta. Fuerunt enim quidam prudentes et arbitri aequitatis, qui institutiones ciuilis iuris conpositas ediderunt, quibus dissidentium lites contentionesque sopirent. XV. DE LEGIBVS CONSVLARIBVS ET TRIBVNITIIS. [1] Quaedam etiam leges dicuntur ab his qui condiderunt, ut consulares, tribuniciae, Iuliae, Corneliae. Nam [et] sub Octauiano Caesare suffecti consules Papius et Poppaeus legem tulerunt, quae a nominibus eorum appellatur Papia Poppaea, continens patrum praemia pro suscipiendis liberis. [2] Sub eodem quoque imperatore Falcidius tribunus plebis legem fecit, ne quis plus [in] extraneis testamento legaret quam ut quarta pars superesset heredibus. Ex cuius nomine lex Falcidia nuncupata est. Aquilius quoque [legem condidit, quae hactenus Aquilia nuncupatur.] XVI. DE LEGE SATVRA. [1] Satura uero lex est quae de pluribus simul rebus eloquitur, dicta a copia rerum et quasi a saturitate; unde et saturas scribere est poemata uaria condere, ut Horatii, Iuuenalis et Persii. Lex nouella. XVII. DE LEGIBVS RHODIIS. [1] Rhodiae leges naualium conmerciorum sunt, ab insula Rhodo cognominatae, in qua antiquitus mercatorum usus fuit. XVIII. DE PRIVILEGIIS. [1] Priuilegia autem sunt leges priuatorum, quasi priuatae leges. Nam priuilegium inde dictum, quod in priuato feratur. XIX. QVID POSSIT LEX. [1] Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut: 'Vir fortis petat praemium,' aut uetat, ut: 'Sacrarum uirginum nuptias nulli petere liceat,' aut punit, ut: 'Qui caedem fecerit, capite plectatur.' Eius enim praemio aut poena uita moderatur humana. XX. QVARE FACTA EST LEX. [1] Factae sunt autem leges ut earum metu humana coerceatur audacia, tutaque sit inter inprobos innocentia, et in ipsis inpiis formidato supplicio refrenetur nocendi facultas. XXI. QVALIS DEBEAT FIERI LEX. [1] Erit autem lex honesta, iusta, possibilis, secundum naturam, secundum consuetudinem patriae, loco temporique conueniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captionem contineat, nullo priuato commodo, sed pro communi ciuium utilitate conscripta. XXII. DE CAVSIS. [1] PRAGMA Graecum est, quod Latine dicitur causa, unde et pragmatica negotia dicuntur, et actor causarum et negotiorum pragmaticus nuncupatur. XXIII. DE TESTIBVS. [1] Testes [sunt quibus ueritas quaeritur in iudicio]. Hos quisque ante iudicium sibi placitis alligat, ne cui sit postea liberum aut dissimulare aut subtrahere se; unde et alligati appellantur. Item testes dicti quod testamento adhiberi solent; sicut signatores, quod testamentum signant. XXIV. DE INSTRVMENTIS LEGALIBVS. [1] Voluntas generale nomen omnium legalium instrumentorum; quae quia non ui, sed uoluntate procedit, ideo tale nomen accepit. [2] Testamentum uocatum quia, nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari potest nec sciri quid in eo scriptum sit, quia clausum et obsignatum est; et inde dictum testamentum, quia non ualet nisi post testatoris monumentum, unde et Apostolus (Hebr. 9,17), 'Testamentum,' inquit, 'in mortuis confirmatur.' [3] Testamentum sane in Scripturis sanctis non hoc solum dicitur, quod non ualet nisi testatoribus mortuis, sed omne pactum et placitum testamentum uocabant. Nam Laban et Iacob testamentum fecerunt, quod utique etiam inter uiuos ualeret, et in Psalmis legitur (82,6): 'Aduersum te testamentum disposuerunt,' hoc est, pactum; et innumerabilia talia. [4] Tabulae testamenti ideo appellatae sunt, quia ante chartae et membranarum usum in dolatis tabulis non solum testamenta, sed etiam epistolarum alloquia scribebantur; unde et portitores earum tabellarii uocabantur. [5] Testamentum iuris ciuilis est quinque testium subscriptione firmatum. [6] Testamentum iuris praetorii est septem testium signis signatum: sed illud apud ciues fit, inde ciuile; istud apud praetores, inde iuris praetorii. Testamentum autem signare notare est, id est ut notum sit quod scriptum est. [7] Holographum testamentum est manu auctoris totum conscriptum atque subscriptum; unde et nomen accepit. Graeci enim OLON totum, GRAFEN litteram dicunt. [8] Inritum testamentum est, si is qui testauit capite diminutus est, aut si non rite factum sit. [9] Inofficiosum testamentum est, quod frustra liberis exheredatis sine officio naturalis pietatis in extraneas personas redactum est. [10] Ruptum testamentum inde uocatur, eo quod nascente postumo, neque exheredato nominatim, neque herede instituto, disrumpitur. [11] Suppressum testamentum est, quod in fraude heredum uel legatariorum seu libertorum non est palam prolatum: quod si non latet, tamen si praedictis personis non proferatur, supprimi tamen uidetur. [12] Nuncupatio est, quam in tabulis cerisque testator recitat, dicens: 'Haec ut in his tabulis cerisque scripta sunt, ita dico, ita lego: itaque uos, ciues Romani, testimonium mihi perhibete,' et hoc dicitur nuncupatio: nuncupare est enim palam nominare et confirmare. [13] Ius liberorum est coniugum sine liberis inuicem pro loco pignorum hereditatis alterna conscriptio. [14] Codicillum, ut ueteres aiunt, sine dubio ab auctore dictum, qui hoc scripturae genus instituit. Est autem scriptura nullam indigens sollemnitatem uerborum, sed solam testatoris uoluntatem qualicumque scripturae significatione expressam. Cuius beneficio uoluntatibus defunctorum constat esse subuentum propter legalium uerborum difficultatem, aut certe propter necessitatem adhibendorum sollemnium, ita ut qui scribit titulum eiusdem scripturae codicillum uocet. Sicut autem codicillus fit uice testamenti, ita epistola uice codicillorum. [15] Cretio est certus dierum numerus, in quo institutus heres aut adit hereditatem, aut finito tempore cretionis excluditur, nec liberum illi est ultra capiendae hereditatis. [16] Cretio autem appellata quasi decretio, id est decernere uel constituere, ut puta: 'ille heres mihi esto': additurque, 'cernitoque infra dies tot.' Adeundarum autem hereditatum centesimus statutus erat dies, quibus non esset cretio addita. [17] Fideicommissum dictum, ut fiat quod a defuncto committitur. Nam fides dicta eo quod fiat; quod tamen non in directis uerbis, sed precatiuis exposcitur. [18] Pactum dicitur inter partes ex pace conueniens scriptura, legibus ac moribus conprobata; et dictum pactum quasi ex pace factum, ab eo quod est paco, unde et pepigit. [19] Placitum quoque similiter ab eo, quod placeat. Alii dicunt pactum esse quod uolens quisque facit; placitum uero etiam nolens conpellitur, ueluti quando quisque paratus sit in iudicio ad respondendum; quod nemo potest dicere pactum, sed placitum. [20] Mandatum dictum, quod olim in commisso negotio alter alteri manum dabat. [21] Ratum uero, quasi rationabile et rectum, unde et qui pollicetur dicit: 'Ratum esse profiteor', hoc est, firmum atque perpetuum. [22] Rite autem esse non recte, sed ex more. Chirographum. Cautio. [23] Emtio et uenditio est rerum commutatio atque contractus ex conuenientia ueniens. [24] Emtio autem dicta, quod a me tibi sit: uenditio quasi uenundatio, id est a nundinis. [25] Donatio est cuiuslibet rei transactio. Dictam autem dicunt donationem quasi doni actionem, et dotem quasi do item. Praecedente enim in nuptiis donatione, dos sequitur. [26] Nam antiquus nuptiarum erat ritus quo se maritus et uxor inuicem emebant, ne uideretur uxor ancilla, sicut habemus in iure. Inde est quod praecedente donatione uiri sequitur dos uxoris. [27] Donatio usufructuaria ideo dicitur, quod donator ex ea usum fructum adhuc retinet, seruato cui donatum est iure. [28] Donatio directa ideo nuncupatur, quia et iure et usu statim transit in alterum, nec ultra aliquid inde ad ius donatoris retorquetur. [29] Condiciones proprie testium sunt, et dictae condiciones a condicendo, quasi condiciones, quia non ibi testis unus iurat, sed duo uel plures. Non enim in unius ore, sed in duorum aut trium testium stat omne uerbum. Item condiciones, quod inter se conueniat sermo testium, quasi condictiones. [30] Stipulatio est promissio uel sponsio; unde et promissores stipulatores uocantur. Dicta autem stipulatio ab stipula. Veteres enim, quando sibi aliquid promittebant, stipulam tenentes frangebant, quam iterum iungentes sponsiones suas agnoscebant [siue quod stipulum iuxta Paulum iuridicum firmum appellauerunt]. [31] Sacramentum est pignus sponsionis; uocatum autem sacramentum, quia uiolare quod quisque promittit perfidiae est. XXV. DE REBVS. [1] Hereditas est res quae morte alicuius ad quempiam peruenit, uel legata testamento, uel possessione retenta. Dicta autem hereditas a rebus aditis, siue ab aere, quia qui possidet agrum et censum soluit; Ýinde et res.Ý [2] Res sunt quae in nostro iure consistunt. Iura autem sunt quae a nobis iuste possidentur nec aliena sunt. [3] Dicta autem res a recte habendo, ius a iuste possidendo. Hoc enim iure possidetur quod iuste, hoc iuste quod bene. Quod autem male possidetur, alienum est. Male autem possidet qui uel sua male utitur uel aliena praesumit. Possidet autem iuste qui non inretitur cupiditate. Qui autem cupiditate tenetur, possessus est, non possessor. [4] Bona sunt honestorum seu nobilium, quae proinde bona dicuntur, ut non habeant turpem usum, sed ea homines ad res bonas utantur. [5] Peculium proprie minorum est personarum siue seruorum. Nam peculium est quod pater uel dominus filium suum uel seruum pro suo tractare patitur. Peculium autem a pecudibus dictum, in quibus ueterum constabat uniuersa substantia. [6] Bonorum possessio est ius possessionis, certo ordine certoque titulo adquisita. [7] Intestata hereditas est quae testamento scripta non est, aut, si scripta sit, iure tamen nequaquam est adita. [8] Caduca inde dicitur, quia eius heredes ceciderunt. [9] Familia herciscunda est diuisio hereditatis inter heredes. Herciscunda enim apud ueteres diuisio nuncupabatur. [10] Communi diuidendo est inter eos quibus communis res est, quae actio iubet postulantibus his arbitrum dari, cuius arbitratu res diuidatur. [11] Finium regundorum actio dicta eo quod per eam regantur fines utrique, ne dissipentur, dummodo non angustiore quinque pedum loco ea controuersia sit. [12] Locatio est res ad usum data cum definitione mercedis. [13] Conductio est res in usum accepta cum constituta mercede. [14] Res credita est quae in obligationem ita deducta est, ut ex tempore, quo contrahebatur, certum sit eam deberi. [15] Vsura est incrementum fenoris, ab usu aeris crediti nuncupata. [16] Commod(at)um est id quod nostri iuris est et ad alterum temporaliter translatum est cum modo temporis, quamdiu apud eum sit, unde et commod(at)um dictum est. [17] Precarium est dum prece creditor rogatus permittit debitorem in possessione fundi sibi obligati demorari, et ex eo fructus capere. Et dictum precarium quia prece aditur, quasi precadium, R pro D littera commutata. [18] Mutuum appellatum est quia id, quod a me tibi datur, ex meo tuum fit. [19] Depositum est pignus commendatum ad tempus, quasi diu positum. Deponere autem quis uidetur, cum aliquid metu furti, incendii, naufragii, apud alium custodiae causa deponit. [20] Interest autem in loquendi usu inter pignus et arram. Nam pignus est quod datur propter rem creditam, quae dum redditur, statim pignus aufertur. Arra uero est, quae primum pro re bonae fidei contractu empta, ex parte datur, et postea conpletur. [21] Est enim arra conplenda, non auferenda; unde qui habet arram non reddit sicut pignus, sed desiderat plenitudinem; et dicta arra a re, pro qua traditur. Item inter pignus, fiduciam et hypothecam hoc interest. [22] Pignus enim est quod propter rem creditam obligatur, cuius rei possessionem solam ad tempus consequitur creditor. Ceterum dominium penes debitorem est. [23] Fiducia est, cum res aliqua sumendae mutuae pecuniae gratia uel mancipatur uel in iure ceditur. [24] Hypotheca est, cum res commodatur sine depositione pignoris, pacto uel cautione sola interueniente. [25] Momentum dictum a temporis breuitate, ut [quam cito] quam statim saluo negotio reformetur, nec in ullam moram produci debeat quod repetitur; sicut nec ullum spatium est momenti, cuius tam breuis est temporis punctus ut in aliquam moram nullo modo producatur. [26] Instrumentum est unde aliquid construimus, ut cultrus, calamus, ascia. [27] Instructum, quod per instrumentum efficitur, ut baculus, codex, tabula. [28] Vsus, quem in re instructa utimur, ut in baculo innitere, in codice legere, in tabula iudere; sed et ipse fructus agrorum, quia eo utimur, usus uocatur. Haec sunt illa tria. [29] Vsusfructus autem uocatus quia solo usu habetur eius fructus, manente apud alium iure. [30] Vsucapio est adeptio dominii per continuationem iustae possessionis, uel biennii aut alicuius temporis. [31] Mancipatio dicta est quia manu res capitur. Vnde oportet eum, qui mancipio accipit, conprehendere id ipsum, quod ei mancipio datur. [32] Cessio est propriae rei concessio, sicut est illud: 'Cedo iure propinquitatis.' Cedere enim dicimus quasi concedere, id est, quae propria sunt; nam aliena restituimus, non cedimus. Nam cedere proprie dicitur, qui contra ueritatem alteri consentit, ut Cicero (Ligar. 7,22): 'Cessit' inquit 'amplissimi uiri auctoritati, uel potius paruit.' [33] Interdictum est quod a iudice non in perpetuum, sed pro reformando momento ad tempus interim dicitur, salua propositione actionis eius. [34] Pretium uocatum eo quod prius eum damus, ut pro eius uice rem, quam adpetimus, possidere debeamus. [35] Commercium dictum a mercibus, quo nomine res uenales appellamus. Vnde mercatus dicitur coetus multorum hominum, qui res uendere uel emere solent. [36] Integri restitutio est causae uel rei reparatio. Causa redintegratur, quae ui potestatis expleta non est. [37] Res redintegratur, quae ui potestatis ablata atque extorta est. XXVI. DE CRIMINIBVS IN LEGE CONSCRIPTIS. [1] Crimen a carendo nomen: ut furtum, falsitas et cetera, quae non occidunt, sed infamant. [2] Facinus dictum a faciendo malum, quod noceat alteri. [3] Flagitium a flagitando corruptelam libidinis, qua noceat sibi. [4] Haec sunt duo genera omnium peccatorum. Vis est uirtus potestatis, per quam causa siue res uel aufertur uel extorquetur. [5] Vis priuata est, si quisque ante iudicium armatis hominibus quemquam a suo deiecerit uel expugnauerit. [6] Vis publica est, si quis ciuem ante populum uel iudicem uel regem appellantem necauerit, aut torserit siue uerberauerit uel uinxerit. [7] Dolus est mentis calliditas, ab eo quod deludat. Aliud enim agit, et aliud simulat. Petronius aliter existimat dicens: 'Quid est, iudices, dolus? Nimirum ubi aliquid factum est quod legi dolet. Habetis dolum, accipite nunc malum.' [8] Calumnia est iurgium alienae litis, a caluendo, id est decipiendo dicta. [9] Falsitas appellata a fando aliud quam uerum est. [10] Iniuria est iniustitia. Hinc est apud Comicos (? Plaut. Mil. 436): 'Iniuria's'; qui audet aliquid contra ordinem iuris. [11] Seditio dicitur dissensio ciuium, quod seorsum alii ad alios eunt. Nam hi maxime turbatione rerum et tumultu gaudent. [12] Sacrilegium proprie est sacrarum rerum furtum. Postea et in idolorum cultu haesit hoc nomen. [13] Adulterium est inlusio alieni coniugii, quod, quia alterius torum commaculauit, adulterii nomen accepit. [14] Stuprum. Raptus proprie est inlicitus coitus, a conrumpendo dictus; unde et qui 'rapto potitur,' stupro fruitur. [15] Homicidii uocabulum conpositum est ex homine et caede. Qui enim caedem in hominem fecisse conpertus erat, homicidam ueteres appellabant. [16] Parricidii actio non solum in eum dabatur qui parentem, id est uel patrem uel matrem interemisset, sed et in eum qui fratrem occiderat; et dictum parricidium quasi parentis caedem. [17] Interneciuum iudicium in eum dabatur qui falsum testamentum fecerat et ob id hominem occiderat. Accusatorem eius possessio bonorum sequebatur. Interneciui autem significatio est, quasi quaedam hominis enectio. Nam praepositionem inter pro e ponebant. Naeuius (trag. 52): 'Mare interbibere'; et Plautus (frag. 87): 'Interluere mare': id est, ebibere et eluere. [18] Furtum est rei alienae clandestina contrectatio, a furuo, id est fusco uocatum, quia in obscuro fit. Furtum autum capitale crimen apud maiores fuit ante poenam quadrupli. [19] Peruasio est rei alienae manifesta praesumptio. Furtum autem earum rerum fit, quae de loco in locum transferri possunt: peruasio autem et earum quae transferuntur et earum quae inmobilia sunt. [20] Infitiatio est negatio debitae rei, cum a creditore deposcitur. Idem et abiuratio, id est rei creditae abnegatio. [21] Ambitus iudicium in eum est, qui largitione honorem capit et ambit, amissurus dignitatem, quam munere inuadit. [22] Peculatus iudicium in eos datur qui fraudem aerario faciunt, pecuniamque publicam interuertunt. Nam a pecunia peculatum esse dictum. Non autem sic iudicatur furtum rei publicae, sicut rei priuatae. Nam ille sic iudicatur ut sacrilegus, quia fur est sacrorum. [23] Repetundarum accusatur, qui pecunias a sociis cepit. In hoc iudicio reus si ante moriatur, in bona eius iudicium redditur. [24] Incesti iudicium in uirgines sacratas uel propinquas sanguine constitutum est. Qui enim talibus miscuntur incesti, id est incasti habentur. [25] Maiestatis reatu tenentur hi qui regiam maiestatem laeserunt uel uiolauerunt, uel qui rempublicam prodiderunt uel cum hostibus consenserunt. [26] Piaculum dictum pro eo quod expiari potest; commissa sunt enim quae erant quoquo ordine expianda. XXVII. DE POENIS IN LEGIBVS CONSTITVTIS. [1] Dupliciter malum appellatur: unum, quod homo facit, alterum, quod patitur. Quod facit, peccatum est; quod patitur, poena. Malum autem tunc plenum est, cum et praeteritum est et inpendet, ut sit et dolor et metus. [2] Poena dicta quod puniat. Est autem epithetum nomen, et sine adiectione non habet plenum sensum: adicis poena carceris, poena exilii, poena mortis, et inples sensum. [3] Supplicium proprie dictum non qui quoquo modo punitur, sed ita damnatur ut bona eius consecrentur et in publico redigantur. Nam supplicia dicebantur supplicamenta. Et supplicium dicitur, de cuius damnatione delibatur aliquid Deo; unde et supplicare. [4] Octo genera poenarum in legibus contineri Tullius scribit: id est damnum, uincula, uerbera, talionem, ignominiam, exilium, seruitutem et mortem. His namque poenis uindicatur omne perpetratum peccatum. [5] Damnum a diminutione rei uocatum. [6] Vincula a uinciendo, id est artando dicta, eo quod constringant atque retineant; uel quia ui ligant. [7] Conpedes dicti quia continent pedes. [8] Peducae sunt laquei quibus pedes inlaqueantur, dictae a pedibus capiendis. [9] Catenae autem, quod capiendo teneant utraque uestigia, ne progrediantur. Item catenae, quod se capiendo teneant plurimis nodis. [10] Manicae sunt uincula quibus manus capiuntur; licet et manicae tunicarum sunt. [11] Nerui. [12] Boia est torques damnatorum, quasi iugum in boue ex genere uinculorum est. [13] Carcer, in quo custodiuntur noxii. Et dictus carcer quod eo homines coerceantur includanturque, quasi arcer, ab arcendo scilicet. Locum autem in quo seruantur noxii, carcerem dicimus numero tantum singulari; unde uero emittuntur quadrigae, carceres uocamus numero tantum plurali. [14] Verbera dicta, quia cum agitantur, aerem uerberant. Hinc flagra et plagae et flagella, quia cum flatu et strepitu in corpore sonant. Nam plagae, quasi flagae; sed plagae et flagra primae positionis sunt, flagella autem per diminutionem dicta. [15] Anguilla est qua coercentur in scholis pueri, quae uulgo scotica dicitur. [16] Fustes sunt quibus iuuenes pro criminibus feriuntur, appellati quod praefixi in fossis stent; quos palos rustici uocant. [17] Vectes dicti quod manibus uectentur, unde ostia saxaque uelluntur; sed hi ad poenas legum non pertinent. [18] Virgae sunt summitates frondium arborumque, dictae quod uirides sint, uel quod uim habeant arguendi; quae si lenis fuerit, uirga est; si certe nodosa uel aculeata, scorpio rectissimo nomine, quia arcuato uulnere in corpus infigitur. [19] Ictus proprie flagellorum sunt, ab agitando uocati. [20] Vngulae dictae quod effodiant. Haec et fidiculae, quia his rei in eculeo torquentur, ut fides inueniatur. [21] Eculeus autem dictus quod extendat. [22] Tormenta uero, quod torquendo mentem inueniant. [23] Est et latomia supplicii genus ad uerberandum aptum, inuentum a Tarquinio Superbo ad poenam sceleratorum. Iste enim prior latomias, tormenta, fustes, metalla atque exilia adinuenit, et ipse prior regibus exilium meruit. [24] Talio est similitudo uindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit. Hoc enim et natura et lege est institutum, ut 'laedentem similis uindicta sequatur.' Vnde et illud est legis (Matth. 5,38): 'Ocutum pro oculo, dentem pro dente.' Talio autem non solum ad iniuriam referendam, sed etiam pro beneficio reddendo ponitur. Est enim communis sermo et iniuriae et beneficentiae. [25] Ignominium, eo quod desinat habere honestatis nomen is qui in aliquo crimine deprehenditur. Dictum est autem ignominium quasi sine nomine, sicut ignarus sine scientia, sicut ignobilis sine nobilitate. [26] Hoc quoque et infamium, quasi sine bona fama. Fama autem dicta quia fando, id est loquendo, peruagatur per traduces linguarum et aurium serpens. Est autem nomen et bonarum rerum et malarum. Nam fama felicitatis interdum est, ut illud, 'inlustris fama,' quod laus est: malarum, ut Vergilius (Aen. 4,174): Fama, malum qua non aliud uelocius ullum. [27] Fama autem nomen certilocum non habet, quia plurimum mendax est, adiciens multa uel demutans de ueritate: quae tamdiu uiuit, quamdiu non probat. At ubi probaueris, esse cessat, et exinde res nominatur, non fama. [28] Exilium dictum quasi extra solum. Nam exul dicitur qui extra solum est. Vnde postliminium redeuntibus, hoc est de exilio reducendis, qui sunt eiecti in iniuria, id est extra limen patriae. Diuiditur autem exilium in relegatis et deportatis. [29] Relegatus est, quem bona sua sequuntur: deportatus, quem non sequuntur. [30] Proscriptio exilii procul damnatio, quasi porro scriptio. Item proscriptus, quia palam scriptus. [31] Metallum est ubi exules depo(r)tantur ad eruendam uenam marmoraque secanda in crustis. [32] Seruitus a seruando uocata. Apud antiquos enim qui in bello a morte seruabantur, serui uocabantur. Haec est sola malorum omnium postrema, quae liberis omni supplicio grauior est; nam ubi libertas periit, una ibi perierunt et omnia. [33] Mortium uero diuersi casus, ex quibus crux uel patibulum, in quo homines adpensi cruciantur uel patiuntur; unde et nomina habent. [34] Patibulum enim uulgo furca dicitur, quasi ferens caput. Suspensum enim et stranguilatum ex eo exanimat; sed patibuli minor poena quam crucis. Nam patibulum adpensos statim exanimat, crux autem subfixos diu cruciat; unde et in Euangelio latronibus, ut morerentur et de ligno ante sabbatum deponerentur, crura confracta sunt, quia ligno suspensi cito mori non poterant. [35] In ipso quoque genere necis differt. Crudelius est enim in aqua spiritum torquentes extingui, ignibus uri, frigore et fame necari, canibus et bestiis exponi. Nam ferro mori aetas quoque maior optauit. Gladius enim sine grauiore cruciatu conpendiosa morte uitam finire nouit. [36] Culleum est parricidale uasculum ab occulendo, id est claudendo dictum. Est autem uter ex corio factus, in quo parricidae cum simio et gallo et serpente inclusi in mare praecipitantur. Omnium autem istarum mortium genus animaduersio nominatur. [37] Animaduersio enim est, quando iudex reum punit; et dicitur animaduertere, id est animum illuc aduertere, intendere utique ad puniendum reum, quia iudex est. [38] Ideo autem Romani aquam et ignem interdicebant quibusdam damnatis, quia aer et aqua cunctis patent et omnibus data sunt; ut illi non fruerentur quod omnibus per naturam concessum est. XXVIII. DE CHRONICAE VOCABVLO. [1] Chronica Graece dicitur quae Latine temporum series appellatur, qualem apud Graecos Eusebius Caesariensis episcopus edidit, et Hieronymus presbyter in Latinam linguam conuertit. CHRONOS enim Graece, Latine tempus interpretatur. XXIX. DE MOMENTIS ET HORIS. [1] Tempora autem momentis, horis, diebus, mensibus, annis, lustris, saeculis, aetatibus diuiduntur. Momentum est minimum atque angustissimum tempus, a motu siderum dictum. [2] Est enim extremitas horae in breuibus interuallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit. Hora Graecum nomen est, et tamen Latinum sonat. Hora enim finis est temporis, sicut et ora sunt finis mans, fluuiorum, uestimentorum. XXX. DE DIEBVS. [1] Dies est praesentia solis, siue sol supra terras, sicut nox sol sub terris. Vt enim dies aut nox sit, causa est aut supra terram sol, aut sub terris. Dies legitimus uiginti quattuor horarum, usque dum dies et nox spatia sui cursus ab oriente usque ad alium orientalem solem caeli uolubilitate concludat. Abusiue autem dies unus est spatium ab oriente sole usque ad occidentem. [2] Sunt autem diei spatia duo, interdianum atque nocturnum; et est dies quidem horarum uiginti quattuor, spatium autem horarum duodecim. [3] Vocatus autem dies a parte meliore. Vnde et in usu est ut sine commemoratione noctis numerum dicamus dierum, sicut et in lege diuina scriptum est (Genes. 1,5): 'Factum est uespere et mane dies unus.' [4] Dies secundum Aegyptios inchoat ab occasu solis: secundum Persas ab ortu solis: secundum Athenienses a sexta hora diei; secundum Romanos a media nocte. Vnde et tunc gallicinium est, quorum uox diei ostendit praeconium, quando et mesonyctius afflatus fit. [5] Dies dicti a diis, quorum nomina Romani quibusdam sideribus sacrauerunt. Primum enim diem a Sole appellauerunt, qui princeps est omniun siderum, sicut et idem dies caput est cunctorum dierum. [6] Secundum a Luna, quae Soli et splendore et magnitudine proxima est, et ex eo mutuat lumen. Tertium ab stella Martis, quae Vesper uocatur. Quartum ab stella Mercurii, quam quidam candidum circulum dicunt. [7] Quintum ab stella Iouis, quam Phaethontem aiunt. Sextum a Veneris stella, quam Luciferum asserunt, quae inter omnia sidera plus lucis habet. Septimus ab stella Saturni, quae sexto caelo locata triginta annis fertur explere cursum suum. [8] Proinde autem ex his septem stellis nomina dierum gentiles dederunt, eo quod per eosdem aliquid sibi effici existimarent, dicentes habere a Sole spiritum, a Luna corpus, a Mercurio ingenium et linguam, a Venere uoluptatem, a Marte sanguinem, a Ioue temperantiam, a Saturno humorem. Talis quippe extitit gentilium stultitia, qui sibi finxerunt tam ridiculosa figmenta. [9] Apud Hebraeos autem dies prima una sabbati dicitur, qui apud nos dies dominicus est, quem gentiles Soli dicauerunt. Secunda sabbati secunda feria, quem saeculares diem Lunae uocant. Tertia sabbati tertia feria, quem diem illi Martis uocant. Quarta sabbati quarta feria, qui Mercurii dies dicitur a paganis. [10] Quinta sabbati quinta feria est, id est quintus a die dominico, qui apud gentiles Iouis uocatur. Sexta sabbati sexta feria dicitur, qui apud eosdem paganos Veneris nuncupatur. Sabbatum autem septimus a dominico dies est, quem gentiles Saturno dicauerunt et Saturni nominauerunt. Sabbatum autem ex Hebraeo in Latinum requies interpretatur, eo quod Deus in eo requieuisset ab omnibus operibus suis. [11] Melius autem in uocabulis dierum de ore Christiano ritus loquendi ecclesiasticus procedit. Tamen si quem forte consuetudo traxerit, ut illud exeat ex ore quod inprobat corde, intellegat illos omnes, de quorum nominibus appellati sunt hi dies, homines fuisse: et propter beneficia quaedam mortalia, quia plurimum potuerunt et eminuerunt in hoc saeculo, delati sunt eis ab amatoribus suis diuini honores et in diebus et in sideribus; sed primum a nominibus hominum sidera nuncupata, et a sideribus dies sunt appellati. [12] A fando autem feriae nuncupatae sunt, quod sit in eis nobis tempus dictionis, id est in diuino uel humano officio fari. Sed ex his festos dies hominum causa institutos, feriatos diuinorum sacrorum. [13] Partes diei tres sunt: mane, meridies et suprema. [14] Mane lux matura et plena, nec iam crepusculum. Et dictum mane a mano; manum enim antiqui bonum dicebant. Quid enim melius luce? Alii mane aestimant uocari a Manibus, quorum conuersatio a luna ad terram est. Alii putant ab aere, quia manus, id est rarus, est atque perspicuus. [15] Meridies dicta quasi medidies, hoc est medius dies; uel quia tunc purior dies est. Merum enim purum dicitur. In toto enim die nihil clarius meridie, quando sol de medio caelo rutilat et omnem orbem pari claritate inlustrat. [16] Suprema est postrema pars diei, quando sol cursum suum in occasum uertit: dicta quod superest ad partem ultimam diei. [17] Serum uocatum a clausis seris, quando iam nox uenit, ut unusquisque somno tutior sit. [18] Hodie quasi hoc die; et quotidie, non cotidie, ut sit quot diebus. [19] Cras quod est postea. [20] Hesternum est pridie; et dictum hesternum ab eo quod iam dies ipse sit a nobis extraneus et praetereundo alienus. [21] Pridie autem quasi priori die. [22] Perendie, id est per ante diem, uel in antecessum, id est prius. XXXI. DE NOCTE. [1] Nox a nocendo dicta, eo quod oculis noceat. Quae idcirco lunae ac siderum lucem habet, ne indecora esset, et ut consolaretur omnes nocte operantes, et ut quibusdam animantibus, quae lucem solis ferre non possunt, ad sufficientiam temperaretur. [2] Noctis autem et diei alternatio propter uicissitudinem dormiendi uigilandique effecta est, et ut operis diurni laborem noctis requies temperet. [3] Noctem autem fieri, aut quia longo itinere lassatur sol, et cum ad ultimum caeli spatium peruenit, elanguescit ac tabefactus efflat suos ignes; aut quia eadem ui sub terras cogitur qua super terras pertulit lumen, et sic umbra terrae noctem facit. Vnde et Vergilius (Aen. 2,250): Ruit Oceano nox, inuoluens umbra magna terramque polumque. [4] Noctis partes septem sunt, id est uesper, crepusculum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. [5] Vesperum ab stella occidentali uocatum, quae solem occiduum sequitur et tenebras sequentes praecedit. De qua Vergilius (Aen. 1,374): Ante diem clauso conponit uesper Olympo. [6] Tenebras autem dictas, quod teneant umbras. [7] Crepusculum est dubia lux. Nam creperum dubium dicimus, hoc est inter lucem et tenebras. [8] Conticinium est quando omnes silent. Conticescere enim silere est. [9] Intempestum est medium et inactuosum noctis tempus, quando agi nihil potest et omnia sopore quieta sunt. Nam tempus per se non intellegitur, nisi per actus humanos. [10] Medium autem noctis actum caret. Ergo intempesta inactuosa, quasi sine tempore, hoc est sine actu, per quem dinoscitur tempus; unde est: 'Intempestiue uenisti.' Ergo intempesta dicitur quia caret tempora, id est actum. [11] Gallicinium propter gallos lucis praenuntios dictum. [12] Matutinum est inter abscessum tenebrarum et aurorae aduentum; et dictum matutinum quod hoc tempus inchoante mane sit. [13] Diluculum quasi iam incipiens parua diei lux. Haec et aurora, quae solem praecedit. [14] Est autem aurora diei clarescentis exordium et primus splendor aeris, qui Graece NOS dicitur; quam nos per deriuationem auroram uocamus, quasi eororam. Vnde est illud (Virg. Aen. 2,417): et laetus Eoos Eurus equis. et (Virg. Aen. 1,489): Eoasque acies. XXXII. DE HEBDOMADA. [1] Hebdomada dicta a numero septem dierum, quorum repetitione et menses et anni et saecula peraguntur; EPTA enim Graeci septem dicunt. Hanc nos septimanam uocamus, quasi septem luces. Nam mane lux est. Octauus autem dies idem primus est, ad quem reditur et a quo rursus hebdomadae series orditur. XXXIII. DE MENSIBVS. [1] Mensis nomen est Graecum de lunae nomine tractum. Luna enim MENE Graeco sermone uocatur; unde et apud Hebraeos menses legitimi non ex solis circulo, sed ex lunae cursu enumerantur, quod est de noua ad nouam. [2] Aegyptii autem primi propter lunae uelociorem cursum, et ne error conputationis eius uelocitate accideret, ex solis cursu diem mensis adinuenerunt; quoniam tardior solis motus facilius poterat conprehendi. [3] Ianuarius mensis a Iano dictus, cuius fuit a gentilibus consecratus; uel quia limes et ianua sit anni. Vnde et bifrons idem Ianus pingitur, ut introitus anni et exitus demonstraretur. [4] Februarius nuncupatur a Februo, id est PIutone, cui eo mense sacrificabatur. Nam Ianuarium diis superis, Februarium diis Manibus Romani consecrauerunt. Ergo Februarius a Februo, id est Plutone, non a febre, id est aegritudine nominatus. [5] Martius appellatus propter Martem Romanae gentis auctorem, uel quod eo tempore cuncta animantia agantur ad marem et ad concumbendi uoluptatem. [6] Idem appellatur et mensis nouorum, quia anni initium mensis est Martius. Idem et nouum uer ab indiciis scilicet germinum, quia in eo uiridantibus fructibus nouis transactorum probatur occasus. [7] Aprilis pro Venere dicitur, quasi Aphrodis; Graece enim AFRODITE Venus dicitur; uel quia hoc mense omnia aperiuntur in florem, quasi Aperilis. [8] Maius dictus a Maia matre Mercurii; uel a maioribus natu, qui erant principes reipublicae. Nam hunc mensem maioribus, sequentem uero minoribus Romani consecrauerunt. [9] Vnde et Iunius dicitur. Antea enim populus in centurias seniorum et iuniorum diuisus erat. [10] Iulius uero et Augustus de honoribus hominum, Iulii et Augusti Caesarum, nuncupati sunt. Nam prius Quintilis et Sextilis uocabantur: Quintilis, quia quintus erat a Martio, quem principem anni testantur esse Romani; Sextilis similiter, quod sextus. [11] September nomen habet a numero et imbre, quia septimus est a Martio et imbres habet. Sic et October, Nouember atque December ex numero et imbribus acceperunt uocabula; quem numerum decurrentem December finit, pro eo quod denarius numerus praecedentes numeros claudit. [12] Kalendas autem, Nonas et Idus propter festos dies Romani instituerunt; uel propter officia magistratuum. In his enim diebus conueniebatur in urbibus. [13] Quidam autem Kalendas a colendo appellari existimant. Apud ueteres enim omnium mensuum principia colebantur, sicut et apud Hebraeos. Idus autem plerique Latinorum ab edendo dictum putant, quod hi dies apud ueteres epularum essent. [14] Nonae a nundinis uocatae. Nundinae enim sunt publicae conuentiones siue mercimonia. XXXIV. DE SOLSTITIIS ET AEQVINOCTIIS. [1] Solstitium dictum quasi solis statio, quod tunc sole stante crescant dies uel noctes. Aequinoctium appellatum quod tunc dies et nox horarum spatio aequali consistunt. [2] Duo sunt autem solstitia: unum aestiuum, VIII Kal. Iul., de quo tempore remeare sol ad inferiores incipit circulos; aliud hiemale, VIII Kal. Ian., quo tempore sol altiores incipit circulos petere. Vnde hiemalis solstitii dies minimus, sicut aestiui maximus inuenitur. [3] Item duo sunt aequinoctia, unum uernale et aliud autumnale, quae Graeci ISEMERIAS uocant. Sunt autem haec aequinoctia die VIII Kal. Apr. et VIII Kal. Oct., quia annus olim in duas tantum partes diuidebatur, hoc est in aestiuum et hiemale solstitium, et in duo hemisphaeria. XXXV. DE TEMPORIBVS ANNI. [1] Tempora anni quattuor sunt: uer, aestas, autumnus et hiems. Dicta sunt autem tempora a communionis temperamento, quod inuicem se humore, siccitate, calore et frigore temperent. Haec et curricula dicuntur, quia non stant, sed currunt. [2] Constat autem post factum mundum ex qualitate cursus solis tempora in ternos menses fuisse diuisa. Quorum temporum talem ueteres faciunt discretionem, ut primo mense uer nouum dicatur, secundo adultum, tertio praeceps. [3] Sic [et] aestas in suis tribus mensibus, noua, adulta et praeceps. Sic [et] autumnus, nouus, adultus et praeceps. Item hiems, noua, adulta et praeceps siue extrema. Vnde est illud (Virg. Georg. 1,340): Extremae sub casu hiemis. Ver autem dictum quod uiret. Tunc enim post hiemem uestitur tellus herbis, et in florem cuncta rumpuntur. [4] Aestas dicitur ab aestu, id est a calore; et aestas quasi usta, id est exusta et arida. Nam calor aridus est. [5] Autumnus a tempestate uocatus quando et folia arborum cadunt et omnia maturescunt. [6] Hiemem ratio hemisphaerii nuncupauit, quia tunc breuiori sol uoluitur circulo. Vnde et hoc tempus bruma dicitur, quasi BRACHUS, id est breuis; uel a cibo, quod maior sit tunc uescendi appetitus. Edacitas enim Graece BROMA appellatur; unde et inbrumarii dicuntur quibus fastidium est ciborum. [7] Hibernus autem inter hiemem et uernum est, quasi hieuernus; qui plerumque a parte totum, hiemem, significat. Haec tempora singulis etiam caeli partibus adscribuntur. [8] Ver quippe orienti datur, quia tunc ex terris omnia oriuntur; aestas uero meridiano, eo quod pars eius calore flagrantior sit; hiems septemtrioni, eo quod frigoribus et perpetuo gelu torpet; autumnus occiduo, propter quod graues morbos habet, unde et tunc omnis folia arborum defluit. Vt autem autumnus abundet morbis, facit hoc confinium frigoris et caloris, et conpugnantia inter se contrariorum aerum. XXXVI. DE ANNIS. [1] Annus est solis anfractus, cum peractis trecentis sexaginta quinque diebus ad eadem loca siderum redit. Annus autem dictus quia mensibus in se recurrentibus uoluitur. Vnde et anulus [dicitur], quasi annuus, id est circulus, quod in se redeat; [ut] Vergilius (Georg. 2,402): Atque in se sua per uestigia uoluitur annus. [2] Sic enim apud Aegyptios indicabatur ante inuentas litteras picto dracone caudam suam mordente, quia in se recurrit. Alii annum dicunt APO TOU ANANEOUSTHAI, id est ab innouatione; renouatur enim semper. [3] Tria sunt autem genera annorum. Aut enim lunaris annus est triginta dierum; aut solstitialis, qui duodecim continet menses; aut magnus, omnibus planetis in eundem locum recurrentibus, qui fit post annos solstitiales plurimos. [4] Aera singulorum annorum est constituta a Caesare Augusto, quando primum censu exagitato Romanum orbem descripsit. Dicta autem aera ex eo, quod omnis orbis aes reddere professus est reipublicae. XXXVII. DE OLYMPIADIBVS ET LVSTRIS ET IVBILEIS. [1] Olympias apud Graecos constituta apud Elidem Graeciae ciuitatem, Eliis agentibus agonem et quinquennale certamen, quattuor mediis annis uacantibus; et ob hoc Elidum certaminis tempus olympiadem uocauerunt, quadriennio in una olympiade supputato. [2] Lustrum uero est PENTETERIS, id est quinquennium, quod quinto anno dicitur condi propter olympiadas a Romanis; adhuc enim consules, adhuc aera nondum erat. Est enim quinquennale tempus. Ideo uero sic uocatum, eo quod censu per quinquennium in republica peracto urbs Roma lustrabatur. [3] Iubileus interpretatur remissionis annus. Est enim Hebraicus et sermo et numerus, qui septenis annorum hebdomadibus, id est, quadraginta nouem annis texitur; in quo clangebantur tubae, et ad omnes reuertebatur antiqua possessio, debita absoluebantur, confirmabantur libertates. [4] Hunc numerum etiam in diebus Pentecosten et ipsi celebramus post Domini resurrectionem, remissa culpa et totius debiti chirographo euacuato, ab omni nexu liberi suscipientes aduenientem in nos gratiam Spiritus sancti. XXXVIII. DE SAECVLIS ET AETATIBVS. [1] Saecula generationibus constant; et inde saecula, quod se sequantur: abeuntibus enim aliis alia succedunt. Hunc quidam quinquagesimum annum dicunt, quem Hebraei iubileum uocant. [2] Ob hanc causam et ille Hebraeus, qui propter uxorem et liberos amans dominum suum aure pertusa seruitio subiugatus, seruire iubetur in saeculum, hoc est usque ad annum quinquagesimum. [3] Aetas plerumque dicitur et pro uno anno, ut in annalibus, et pro septem, ut hominis, et pro centum, et pro quouis tempore. Vnde et aetas tempus, quod de multis saeculis instruitur. Et dicta aetas, quasi aeuitas, id est similitudo aeui. [4] Nam aeuum est aetas perpetua, cuius neque initium neque extremum noscitur, quod Graeci uocant AIONAS; quod aliquando apud eos pro saeculo, aliquando pro aeterno ponitur. Vnde et apud Latinos est deriuatum. [5] Aetas autem proprie duobus modis dicitur: aut enim hominis, sicut infantia, iuuentus, senectus: aut mundi, cuius prima aetas est ab Adam usque ad Noe; secunda a Noe usque ad Abraham; tertia ab Abraham usque ad Dauid; quarta a Dauid usque ad transmigrationem Iuda in Babyloniam; quinta deinde [a transmigratione Babylonis] usque ad aduentum Saluatoris in carne; sexta, quae nunc agitur, usque quo mundus iste finiatur. [6] Quarum decursus per generationes et regna ita inspicitur. XXIX. DE DESCRIPTIONE TEMPORVM. [1] Prima aetas in exordio sui continet creationem mundi. Primo enim die Deus [in] lucis nomine condidit angelos; secundo in firmamenti appellatione caelos; tertio in discretionis uocabulo speciem aquarum et terrae; quarto luminaria caeli; quinto animantia ex aquis; sexto animantia ex terra et hominem, quem appellauit Adam. Prima aetas. [2] Adam ann. CCXXX genuit Seth, a quo filii Dei. [CCXXX]. Seth ann. CCV genuit Enos, qui coepit inuocare nomen Domini. [CCCCXXXV]. Enos ann. CXC genuit Cainan. [DCXXV]. Cainan ann. CLXX genuit Malalehel. [DCCXCV]. Malalehel ann. CLXV genuit Iareth. [DCCCCLX]. [3] Iareth ann. CLXII genuit Enoc, qui translatus est. [MCXXII]. Enoc ann. CLXV genuit Matusalam. [MCCLXXXVII]. [4] Matusalam ann. CLXVII genuit Lamech. [MCCCCLIV]. Lamech ann. CLXXXVIII genuit Noe. Arca aedificatur. [MDCXLII]. Noe autem ann. DC factum est diluuium. [IIMCCXLII] [Noe uero D cum esset annorum genuit tres filios, Sem, Cham et Iaphet. Cuius sexcentesimo uitae anno factum est diluuium. Sunt autem ab Adam usque ad cataclismum anni IIMCCLII]. Secunda aetas. [5] Sem [cum esset annorum C] ann. II post diluuium genuit Arfaxat, a quo Chaldaei. [IIMCCXLIV]. Arfaxat ann. CXXXV genuit Sala, a quo Samaritae et Indi. [IIMCCCLXXIX]. Sala ann. CXXX genuit Heber, a quo Hebraei. [IIMDIX]. [6] Heber ann. CXXXIV genuit Falec. Turris aedificatur [hoc tempore diuisae sunt linguae et per orbem terrae facta est dispersio in aedificatione turris]. [IIMDCXLIII]. Falec ann. CXXX genuit Ragau. Dii primum adorantur. [IIMDCCLXXIII]. Ragau ann. CXXXII genuit Seruc. Regnum inchoat Scytharum. [IIMDCCCCV]. Seruc ann. CXXX genuit Nachor. [7] Regnum Aegyptiorum nascitur. [IIIMXXXV]. Nachor ann. LXXIX genuit Thara. Regnum Assyriorum et Siciniorum exoritur. [IIIMCXIV]. Thara ann. LXX genuit Abraham. Zoroastres magicam repperit. [IIIMCLXXXIV]. Tertia aetas. [8] Abraham ann. C genuit Isaac et Ismahel, a quo Ismahelitae. [IIIMCCLXXXIV]. Isaac ann. LX genuit Iacob. Argiuorum regnum inchoat. [IIIMCCCXLIV]. Iacob ann. XC genuit Ioseph. Phoroneus Graeciae leges dedit. [IIIMCCCCXXXIV]. Ioseph ann. CX. [9] Graecia segetes habere coepit. [IIIMDXLIV]. Hebraeorum [in Aegypto] seruitus ann. CXLIV. Athlans astrologiam inuenit. [IIIMDCLXXXVIII]. Moyses ann. XL. Hebraei litteras habere coeperunt. [IIIMDCCXXVIII]. [10] Iosue ann. XXVII. Ericthonius in Troia [primus] quadrigam iunxit. [IIIMDCCLV]. Gothonihel ann. XL. Catmus litteras Graecis dedit. [IIIMDCCXCV]. Aoth ann. LXXX. Fabulae fictae [sunt]. [IIIMDCCCLXXV]. Debbora ann. XL. Apollo [medicinae artem inuenit] citharam repperit. [IIIMDCCCCXV]. [11] Gedeon ann. XL. Mercurius lyram condidit. [IIIMDCCCCLV]. Abimelech ann. III. Chorus in Graecia inuentus. [IIIMDCCCCLVIII]. Tola ann. XXIII. Priamus regnauit in Troia. [IIIMDCCCCLXXXI]. Iair ann. XXII. Carmentis Latinas litteras repperit. [IVMIII]. Iepte ann. VI. Hercules flammis se iniecit. [IVMIX]. Abessa ann. VII. Alexander Helenam rapuit. [IVMXVI]. [12] Abdon ann. VIII. Troia capta est. [IVMXXIV]. Samson ann. XX. Ascanius Albam condidit. [IVMXLIV]. Eli [sacerdos] ann. XL. Arca testamenti capitur. [IVMLXXXIV]. Samuhel et Saul ann. XL. Homerus fuisse putatur. [IVMCXXIV]. Quarta aetas. [13] Dauid ann. XL. Carthago a Didone conditur. [Gad, Nathan et Asaph prophetauerunt.] [IVMCLXIV]. Salomon ann. XL. Templum Hierosolymis aedificatur. [IVMCCIV]. [14] Roboam ann. XVII. Regnum Israhel et Iuda diuiditur. [IVMCCXXI]. Abia ann. III. Sub quo Abimelech pontifex fuit. [IVMCCXXIV]. Asab ann. XLI. Achias, Amos, Ieu, Iohel [et Azarias] prophetauerunt. [IVMCCLXV]. [15] Iosaphat ann. XXV. Prophetauit Helias, Abdias, et Micheas. [IVMCCXC]. Ioram ann. VIII. Prophetauit Helias et Heliseus. [IVMCCXCVIII]. Ochozias ann. I. Helias rapitur. [IVMCCXCIX]. Athalia ann. VII. Ionadab sacerdos claruit. [IVMCCCVI]. [16] Ioasann. XL. Heliseus moritur. [IVMCCCXLVI]. Amasias ann. XXIX. Carthago condita. [IVMCCCLXXV]. Ozias ann. LII. Olympias a Graecis instituitur. [IVMCCCCXXVII]. Ioathan ann. XVI. Romulus nascitur. [IVMCCCCXLIII]. [17] Acaz ann. XVI. Roma conditur. [IVMCCCCLIX]. Ezechias ann. XXIX. Senatus Romae fit. [IVMCCCCLXXXVIII]. Manasses ann. LV. Sibylla Samia claruit. [IVMDXLIII]. Amon ann. XXI. Census primum agitur. [IVMDLV]. [18] Iosias ann. XXXII. Thales philosophus agnoscitur. [IVMDLXXXVII]. Ioachim ann. XI. Nabuchodonosor Iudaeam capit. [IVMDXCVIII]. Sedechias ann. XI. Templum Hierosolymis incensum est. [IVMDCIX]. Quinta aetas. [19] Hebraeorum captiuitas ann. LXX. Iudith historia conscribitur. [IVMDCLXXIX]. Darius ann. XXXIV. Iudaeorum captiuitas soluitur. [IVMDCCXIII]. Xerxes ann. XX. Sophocles et Euripides tragoedi celebrantur [celeberrimi ac insignes habentur]. [IVMDCCXXXIII]. [20] Artaxerxes ann. XL. Esdras incensam legem renouat. [IVMDCCLXXIII]. Darius [qui et Nothus] ann. XIX. Haec aetas habuit Platonem [IVMDCCXCII]. Artarxerxes ann. XL. Hester historia expletur. [IVMDCCCXXXII]. [21] Artarxerxes [qui et Ochus] ann. XXVI. Demosthenes et Aristoteles praedicantur. [IVMDCCCLVIII]. Xerxes [Ochi filius] ann. IV. Xenocrates inlustris habetur. [IVMDCCCLXII]. Darius [Arsami filius] ann. VI. Alexander Hierosolymam cepit. [IVMDCCCLXVIII]. [22] Alexander [Macedo] ann. V. [Alexander] Asiam obtinuit. [IVMDCCCLXXIII]. Ptolomaeus ann. XL. Macchabaeorum liber inchoat primus. [IVMDCCCCXIII] Philadelphus ann. XXXVIII. Septuaginta interpretes agnoscuntur. [IVMDCCCCLI]. Euergetes ann. XXVI. Iesus Sapientiae librum conponit. [IVMDCCCCLXXVII]. [23] Philopater ann. XVII. Macchabaeorum secundi libri historia. [IVMDCCCCXCIV]. Epiphanes ann. XXIV. Romani Graecos obtinuerunt. [VMXVIII]. Philometer ann. XXXV. Scipio Africam uicit. [VMLIII]. [24] Euergetes ann. XXIX. Brutus Hispaniam subegit. [VMLXXXII]. Soter ann. XVII. Thraces Romanis subiciuntur. [VMXCIX]. Alexander ann. X. Syria [a] Romanis subiecta est. [VMCIX]. [25] Ptolomaeus ann. VIII. Rhetorica ars Romae coepit. [VMCXVII]. Dionysius ann. XXX. Pompeius Iudaeam capit. [VMCXLVII]. Cleopatra ann. II. Aegyptus Romanis subditur. [VMCXLIX]. Iulius [Caesar] ann. V. Hic prior monarchiam tenuit. [VMCLIV]. Sexta aetas. [26] Octauianus ann. LVI. Christus nascitur. [VMCCX]. Tiberius ann. XXIII. Christus cruci figitur. [VMCCXXXIII]. Gaius Caligula ann. IV. Matthaeus Euangelium [suum] scripsit. [VMCCXXXVII]. Claudius ann. XIV. Marcus Euangelium edidit. [VMCCLI]. [27] Nero ann. XIV. Petrus et Paulus necantur. [VMCCLXV]. Vespasianus ann. X. Hierosolyma a Tito subuertitur. [VMCCLXXV]. [28] Titus ann. II. Hic facundus et pius fuit. [VMCCLXXVII]. Domitianus ann. XVI. Iohannes in Pathmos relegatur. [VMCCXCIII]. Nerua ann. I. Iohannes Ephesum redit. [VMCCXCIV]. Traianus ann. XIX. Iohannes apostolus requiescit. [VMCCCXIII]. [29] Hadrianus ann. XXI. Aquila interpres habetur. [VMCCCXXXIV]. Antoninus [Pius] ann. XXII. Valentinus et Marcion agnoscuntur. [VMCCCLVI]. Antoninus [Verus] ann. XIX. Cataphrygarum haeresis oritur. [VMCCCLXXV]. [30] Commodus ann. XIII. Theodotion interpres habetur. [VMCCCLXXXVIII]. Helius Pertinax ann. I. Nihil habet historiae. [VMCCCLXXXIX]. Seuerus ann. XVIII. Symmachus interpres habetur. [VMCCCCVII]. [31] Antoninus ann. VII. Quinta editio Hierosolymis inuenitur. [VMCCCCXIV]. Macrinus ann. I. Huius breuitas uitae nihil gestorun habet. [VMCCCCXV]. Aurelius ann. III. Sabellius oritur. [VMCCCCXVIII]. [32] Alexander ann. XIII. Origenes insignis habetur. [VMCCCCXXXI]. Maximus ann. III. Iste Germanos uicit. [VMCCCCXXXIV]. Gordianus ann. VII. Hic de Parthis et Persis triumphauit. [VMCCCCXLI]. [33] Philippus ann. VII. Hic primus Christianus imperator fuit. [VMCCCCXLVIII]. Decius ann. I. Antonius monachus claruit. [VMCCCCXLIX]. Gallus ann. II. Nouatus haeresim condidit. [VMCCCCLI]. Valerianus ann. XV. Cyprianus martyrio coronatur. [VMCCCCLXVI]. [34] Claudius ann. II. Iste Gothos ab Illyrico expulit. [VMCCCCLXVIII]. Aurelianus ann. V. Iste Christianos persequitur. [VMCCCCLXXIII]. Tacitus ann. I. [Nihil memorabile egit.] [VMCCCCLXXIV]. [35] Probus ann. VI. Manichaeorum haeresis orta est. [VMCCCCLXXX]. Carus ann. II. Iste de Persis triumphat. [VMCCCCLXXXII]. Diocletianus ann. XX. Iste diuinis libris adustis, martyria facit. [VMDII]. Galerius ann. II. [Nihil dignum historiae contulit]. [VMDIV]. [36] Constantinus ann. XXX. Nicaena synodus congregatur. [VMDXXXIV]. Constantius ann. XXIV. Anthropomorphitarum haeresis oritur. [VMDLVIII]. Iulianus ann. II. Hic ex Christiano paganus efficitur. [VMDLX]. [37] Iouianus ann. I. Iste iterum Christianus effectus est. [VMDLXI]. Valentinianus ann. XIV. Gothi haeretici efficiuntur. [VMDLXXV]. Gratianus ann. VI. Priscillianus agnoscitur. [VMDLXXXI]. Valentinianus ann. IX. Hieronymus in Bethleem praedicatur. [VMDXC]. Theodosius ann. III. Iohannes Anachoreta claruit. [VMDXCIIl]. [38] Arcadius ann. XIII. Iohannes Chrysostomus floruit. [VMDCVI]. Honorius ann. XV. Augustinus Episcopus claruit. [VMDCXXI]. Theodosius ann. XXVII. Nestorius haeresiarches extitit. [VMDCXLVIII]. [39] Marcianus ann. VI. Chalcedonensis synodus agitur. [VMDCLIV]. Leo maior ann. XVI. Aegyptus errore Dioscori latrat. [VMDCLXX]. Zenon ann. XVII. Acephalorum haeresis orta est. [VMDCLXXXVII]. [40] Anastasius ann. XXVII. Fulgentius Episcopus praedicatur. [VMDCCXIV]. Iustinus ann. VIII. Acephalorum haeresis abdicatur. [VMDCCXXII]. Iustinianus ann. XXXIX. Wandali Africa extinguntur. [VMDCCLXI]. Iustinus ann. XI. Armeni fidem Christi suscipiunt. [VMDCCLXXII]. [41] Tiberius ann. VII. Langobardi Italiam capiunt. [VMDCCLXXIX]. Mauricius ann. XXI. Gothi catholici efficiuntur. [VMDCCC]. Phocas ann. VII. Romani caeduntur a Persis [VMDCCCVII]. [42] Heraclius septimum decimum agitannum. [VMDCCCXXIV]. [Huius quinto et quarto religiosissimi principis Sisebuti] Iudaei [in] Hispania Christiani efficiuntur. [Colligitur omne tempus ab exordio mundi usque in praesentem gloriosissimi Recesuinti principis annum X, qui est aera DCXCVI, ann. VMDCCCLVII]. Residuum sextae aetatis tempus Deo soli est cognitum. LIBER VI. DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS I. DE VETERI ET NOVO TESTAMENTO. [1] Vetus Testamentum ideo dicitur, quia ueniente Nouo cessauit. De quo Apostolus meminit dicens (Corinth. ii. 5,17): 'uetera transierunt, et ecce facta sunt noua.' [2] Testamentum [autem] Nouum ideo nuncupatur, quia innouat. Non enim illud discunt nisi homines renouati ex uetustate per gratiam, et pertinentes iam ad Testamentum Nouum, quod est regnum caelorum. [3] Hebraei autem Vetus Testamentum, Esdra auctore, iuxta numerum litterarum suarum in uiginti duos libros accipiunt, diuidentes eos in tres ordines: Legis scilicet, Prophetarum et Hagiographorum. [4] Primus ordo Legis in quinque libris accipitur, quorum primus est Bresith, quod est Genesis; secundus Veelle Semoth, quod est Exodus; tertius Vaiicra, quod est Leuiticum; quartus Vaiedabber, quod est Numerus; quintus Elleaddebarim, quod est Deuteronomium. [5] Hi sunt quinque libri Moysi, quos Hebraei Thora, Latini Legem appellant. Proprie autem Lex appellatur, quae per Moysen data est. [6] Secundus ordo est prophetarum, in quo continentur libri octo, quorum primus Iosuae Benun: qui latine Iesu Naue dicitur; secundus Sophtim, quod est Iudicum; tertius Samuel, qui est Regum primus; quartus Malachim, qui est Regum secundus; quintus Esaias; sextus Ieremias; septimus Ezechiel; octauus Thereazar, qui dicitur Duodecim Prophetarum, qui libri, quia sibi pro breuitate adiuncti sunt, pro uno accipiuntur. [7] Tertius [est] ordo Hagiographorum, id est sancta scribentium, in quo sunt libri nouem, quorum primus Iob; secundus Psalterium; tertius Masloth, quod est Prouerbia Salomonis; quartus Coheleth, quod est Ecclesiastes; quintus Sir hassirim, quod est Canticum canticorum; sextus Daniel; septimus Dibre haiamim, quod est uerba dierum, hoc est Paralipomenon; octauus Esdras; nonus Hester; qui simul omnes quinque, octo et nouem fiunt uiginti duo, sicut superius conprehensi sunt. [8] Quidam autem Ruth et Cinoth, quod Latine dicitur Lamentatio Ieremiae, Hagiographis adiciunt, et uiginti quattuor uolumina Testamenti Veteris faciunt, iuxta uiginti quattuor seniores qui ante conspectum Dei adsistunt. [9] Quartus est apud nos ordo Veteris Testamenti eorum librorum qui in canone Hebraico non sunt. Quorum primus Sapientiae liber est; secundus Ecclesiasticus; tertius Thobias; quartus Iudith; quintus et sextus Macchabaeorum; quos licet Iudaei inter apocrypha separant, ecclesia tamen Christi inter diuinos libros et honorat et praedicat. [10] In Nouo autem Testamento duo sunt ordines. Primus euangelicus, in quo sunt Matthaeus, Marcus, Lucas et Iohannes. Secundus apostolicus, in quo sunt Paulus in quattuordecim Epistolis, Petrus in duabus, Iohannes in tribus, Iacobus et Iudas in singulis, Actus Apostolorum, et Apocalypsin Iohannis. [11] Summa autem utriusque Testamenti trifarie distinguitur: id est in historia, in moribus, in allegoria. Rursus ista tria multifarie diuiduntur: id est quid a Deo, quid ab angelis, uel ab hominibus gestum dictumque sit; quid a prophetis nuntiatum de Christo et corpore eius; quid de diabolo et membris ipsius; quid de ueteri et nouo populo; quid de praesenti saeculo et futuro regno atque iudicio. II. DE SCRIPTORIBVS ET VOCABVLIS SANCTORVM LIBRORVM. [1] Veteris Testamenti secundum Hebraeorum traditionem hi perhibentur auctores. Primus Moyses diuinae historiae cosmographiam in quinque uoluminibus edidit, quod Pentatichum nominatur. [2] Pentateuchus autem a quinque uoluminibus dicitur; PENTE enim Graece quinque, TEUCHOS uolumen uocatur. [3] Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi et generatio saeculi in eo contineatur. [4] Exodus uero exitum ab Aegypto, uel egressum populi Israelis digerit, et ex ea causa nomen accepit. [5] Leuiticus appellatus eo quod Leuitarum ministeria et diuersitatem uictimarum exequitur, totusque in eo ordo Leuiticus adnotatur. [6] Numerorum liber uocatur eo quod in eo egressae de Aegypto tribus dinumerantur, et quadraginta duarum per eremum mansionum in eo discriptio continetur. [7] Deuteronomium Graeco sermone appellatur, quod Latine interpretatur secunda lex, id est repetitio et euangelicae legis praefiguratio; quae sic ea habet quae priora sunt, ut tamen noua sint omnia quae in eo replicantur. [8] Iosue liber nomen accepit a Iesu filio Naue, cuius historiam continet; scriptorem uero eius eundem Iosue Hebraei adseuerant; in cuius textu post Iordanis transitum regna hostium subuertuntur, terra populo diuiditur et per singulas urbes, uiculos, montes atque confinia Ecclesiae caelestisque Hierusalem spiritalia regna praefigurantur. [9] Iudicum nominatur a principibus populi, qui praefuerunt in Israel post Moysen et Iosue, antequam Dauid et ceteri reges existerent. Hunc librum edidisse creditur Samuel. Liber Samuel eiusdem Samuelis natiuitatem et sacerdotium et gesta describit; idcirco et ab eo nomen accepit. [10] Et quamuis hic liber Saul et Dauid historiam contineat, utrique tamen ad Samuel referuntur, quia ipse uncxit Saul in regnum, ipse Dauid in regem futurum. Cuius libri primam partem conscripsit idem Samuel, sequentia uero eius usque ad calcem scripsit Dauid. [11] Malachim liber proinde appellatur, eo quod reges Iudae et Israeliticae gentis gestaque eorum per ordinem digerat temporum. Melachim enim Hebraice, Latine Regum interpretatur. Hunc librum Ieremias primus in unum uolumen coegit. Nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. [12] Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum uel reliquorum dicere possumus, quia ea, quae in lege uel regum libris uel omissa uel non plene relata sunt, in isto summatim ac breuiter explicantur. [13] Librum Iob quidam Moysen scripsisse arbitrantur, alii unum ex prophetis, nonnulli uero eundem Iob post plagam suae passionis scriptorem fuisse existimant, arbitrantes ut, qui certamina spiritalis pugnae sustinuit, ipse narraret quas uictorias expediuit. [14] Principia autem et fines libri Iob apud Hebraeos prosa oratione contexta sunt, media autem ipsius ab eo loco, quo ait (3,3): 'pereat dies in qua natus sum,' usque ad eum locum (42,6): 'idcirco ego me reprehendo et ago poenitentiam,' omnia heroico metro discurrunt. [15] Psalmorum liber Graece psalterium, Hebraice nabla, Latine organum dicitur. Vocatus autem Psalmorum [liber] quod, uno propheta canente ad psalterium, chorus consonando responderet. Titulus autem in psalmis Hebraicus ita est, Sepher Thehilim, quod interpretatur uolumen hymnorum. [16] Auctores autem psalmorum qui ponuntur in titulis: Moyses scilicet et Dauid et Salomon, Asaph, Ethan et Idithun et filii Core, Eman, Ezraithae et reliquorum, quos Esdras uno uolumine conprehendit. [17] Omnes autem psalmi apud Hebraeos metrico carmine constant esse conpositi. Nam in more Romani Flacci et Graeci Pindari, nunc alii iambo currunt, nunc Alcaico personant, nunc Sapphico nitent trimetro, uel tetrametro pede incedentes. [18] Salomon, filius Dauid, rex Israel iuxta numerum uocabulorum suorum tria uolumina edidit, quorum primus est Masloth: quem Graeci Parabolas, Latini Prouerbiorum nominant, eo quod in ipso sub conparatiua similitudine figuras uerborum et imagines ueritatis ostenderit. [19] Ipsam autem ueritatem ad intellegendum legentibus reseruauit. Secundum librum Coheleth uocauit, qui Graece Ecclesiastes dicitur, Latine Contionator, eo quod sermo eius non specialiter ad unum, sicut in Prouerbiis, sed ad uniuersos generaliter dirigatur, docens omnia, quae in mundo cernimus, caduca esse et breuia, et ob hoc minime adpetenda. [20] Tertium librum Sir hassirim praenotauit, qui in Latinam linguam uertitur Canticum canticorum, ubi per epithalamium carmen coniunctionem Christi et Ecclesiae mystice canit. Dictum autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis praeferatur, quae in Scripturis sacris habentur, sicut quaedam in lege dicuntur sancta, quibus maiora sunt sancta sanctorum. [21] Horum autem trium librorum carmina hexametris et pentametris uersibus apud suos conposita perhibentur, ut Iosippus Hieronymusque scribunt. [22] Esaias, euangelista potius quam propheta, edidit librum suum, cuius omne textum eloquentiae prosa incedit. Canticum uero hexametro et pentametro uersu discurrit. [23] Hieremias similiter edidit librum suum cum threnis eius, quos nos Lamenta uocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adhibeantur; in quibus quadruplicem diuerso metro conposuit aphabetum, quorum duo prima quasi Sapphico metro scripta sunt, quia tres uersiculos, qui sibi nexi suntet ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit. [24] Tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris iidem terni uersus incipiunt. [25] Quartum alphabetum simile primo et secundo habetur. Ezechiel et Daniel a uiris quibusdam sapientibus scripti esse perhibentur, quorum Ezechiel principia et fines multis habet obscuritatibus inuoluta. Daniel uero claro sermone regna orbis pronuntiat et tempus aduentus Christi manifestissima praedicatione adnotat. [26] Hi sunt quattuor prophetae qui Maiores uocantur, quia prolixa uolumina condiderunt. Libri duodecim prophetarum auctorum suorum nominibus praenotantur; qui propterea dicuntur Minores, quia sermones eorum breues sunt. [27] Vnde et conexi sibimet inuicem in uno uolumine continentur, quorum nomina sunt: Osee, Iohel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Naum, Abacuc, Sophonias, Aggeus, Zacharias et Malachias. [28] Esdra liber auctoris sui titulo praenotatur, in cuius textu eiusdem Esdrae Nehemiaeque sermones pariter continentur. Nec quemquam moueat quod unus Esdrae dicitur liber, quia secundus, tertius et quartus non habentur apud Hebraeos, sed inter apocryphos deputantur. [29] Hester librum Esdras creditur conscripsisse. In quo eadem regina sub figura Ecclesiae Dei populum a seruitute et morte eripuisse scribitur, atque, interfecto Aman, qui interpretatur iniquitas, diei celebritas in posteros mittitur. [30] Liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est, unde et ipse titulus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc Iudaei Philonis esse adfirmant, qui proinde Sapientiae nominatur, quia in eo Christi aduentus, qui est sapientia Patris, et passio eius euidenter exprimitur. [31] Librum autem Ecclesiasticum certissime Iesus filius Sirach, Hierosolymita, nepos Iesu sacerdotis magni, conposuit, de quo meminit et Zacharias, qui liber apud Latinos propter eloquii similitudinem Salomonis titulo praenotatur. [32] Dictus autem Ecclesiasticus eo quod de totius Ecclesiae disciplina religiosae conuersationis magna cura et ratione sit editus. Hic et apud Hebraeos reperitur, sed inter apocryphos habetur. [33] Iudith uero et Tobiae, siue Machabaeorum libri quibus auctoribus scripti sunt minime constat. Habent autem uocabula ex eorum nominibus, quorum gesta scribunt. [34] Quattuor libros Euangeliorum quattuor Euangelistae singulariter conscripserunt. [35] Primus Matthaeus conscripsit Euangelium litteris Hebraicis et sermonibus in Iudaea initians euangelizare ab humana Christi natiuitate dicens (1,1): 'Liber generationis Iesu Christi filii Dauid, filii Abraham'; significans descendisse corporaliter ex semine patriarcharum Christum, sicut promissum erat in prophetis per Spiritum sanctum. [36] Secundus Marcus plenus sancto Spiritu scripsit Euangelium Christi eloquio Graeco in Italia, secutus Petrum ut discipulus. Is initium ab spiritu prophetali fecit dicens (1,3): 'Vox clamantis in deserto, parate uiam Domino': ut ostenderet Christum post adsumptionem carnis Euangelium praedicasse in mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus est, sicut scriptum est (Ierem. 1,5): 'Et prophetam in gentibus posui te.' [37] Tertius Lucas, inter omnes euangelistas Graeci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Graecia, Euangelium scripsit Theophilo Episcopo, initians a sacerdotali spiritu dicens (1,5): 'Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos Zacharias,' ut manifestaret Christum post natiuitatem carnis et praedicationem Euangelii hostiam fuisse effectum pro salute mundi. [38] Ipse est sacerdos de quo dictum est in Psalmis (110,4): 'Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisededi.' Vbi enim Christus aduenit, sacerdotium Iudaeorum obmutuit, lex et prophetia cessauit. [39] Quartus Iohannes scripsit Euangelium ultimus in Asia, incipiens a Verbo, ut ostenderet eundem Saluatorem, qui pro nobis dignatus est nasci et pati, ipsum ante saecula Dei Verbum esse, ipsum a caelo uenisse, et post mortem ad caelum iterum remeasse. [40] Hi sunt quattuor Euangelistae, quos per Ezechielem Spiritus sanctus significauit in quattuor animalibus. Propterea autem quattuor animalia, quia per quattuor mundi partes fides Christianae religionis eorum praedicatione disseminata est. [41] Animalia autem dicta sunt quoniam propter animam hominis praedicatur Euangelium Christi. Nam et oculis plena erant intus et foris, quoniam praeuident Euangelia quae dicta sunt a prophetis, et quae promiserit in priori. [42] Crura autem eorum recta, quia nihil prauum in Euangeliis est; et alas senas, tegentes crura et facies suas; reuelata sunt enim quae tegebantur in aduentum Christi. Euangelium autem interpretatur bona adnuntiatio. [43] Graece enim EU bonum, AGGELIA adnuntiatio dicitur. Vnde et angelus nuntius interpretatur. [44] Paulus Apostolus suas scripsit Epistolas quattuordecim, e quibus nouem septem ecclesiis scripsit, reliquas discipulis suis Timotheo, Tito et Philemoni. [45] Ad Hebraeos autem Epistola plerisque Latinis eius esse incerta est propter dissonantiam sermonis, eandemque alii Barnaban conscripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur. [46] Petrus scripsit duas nominis sui Epistolas, quae Catholicae ideo nominantur, quia non uni tantum populo uel ciuitati, sed uniuersis gentibus generaliter scriptae sunt. [47] Iacobus et Iohannes et Iudas suas scripserunt Epistolas. [48] Actus Apostolorum primordia fidei Christianae in gentibus et nascentis Ecclesiae historiam digerit. Actuum Apostolorum scriptorem Lucam esse euangelistam, in quo opere nascentis Ecclesiae infantia texitur, et apostolorum historia retinetur. [49] Vnde et Actus Apostolorum dicitur. Apocalypsin librum Iohannes euangelista scripsit eo tempore, quo ob euangelii praedicationem in insulam Pathmon traditur relegatus. Apocalypsin autem ex Graeco in Latinum reuelatio interpretatur. Reuelatio enim dicitur manifestatio eorum quae abscondita erant, iuxta quod et ipse Iohannes dicit (1,1): 'Apocalypsin Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere seruis suis.' [50] Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum sanctum loquentes ad eruditionem nostram et praecepta uiuendi et credendi regulam conscripserunt. [51] Praeter haec alia uolumina apocrypha nuncupantur. Apocrypha autem dicta, id est secreta, quia in dubium ueniunt. Est enim eorum occulta origo nec patet Patribus, a quibus usque ad nos auctoritas ueracium scripturarum certissima et notissima successione peruenit. [52] In iis apocryphis etsi inuenitur aliqua ueritas, tamen propter multa falsa nulla est in eis canonica auctoritas; quae recte a prudentibus iudicantur non esse eorum credenda, quibus adscribuntur. [53] Nam multa et sub nominibus prophetarum, et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia sub nomine apocryphorum auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt. III. DE BIBLIOTHECIS. [1] Bibliotheca a Graeco nomen accepit, eo quod ibi recondantur libri. Nam BIBLION librorum, THEKE repositio interpretatur. [2] Bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba post incensam Legem a Chaldaeis, dum Iudaei regressi fuissent in Hierusalem, diuino afflatus Spiritu reparauit, cunctaque Legis ac Prophetarum uolumina quae fuerant a gentibus corrupta correxit, totumque Vetus Testamentum in uiginti duos libros constituit, ut tot libri essent in Lege quot habebantur et litterae. [3] Apud Graecos autem bibliothecam primus instituisse Pisistratus creditur, Atheniensium tyrannus, quam deinceps ab Atheniensibus auctam Xerxes, incensis Athenis, euexit in Persas, longoque post tempore Seleucus Nicanor rursus in Graeciam rettulit. [4] Hinc studium regibus urbibusque ceteris natum est conparandi uolumina diuersarum gentium, et per interpretes in Graecam linguam uertendi. [5] Dehinc magnus Alexander uel successores eius instruendis omnium librorum bibliothecis animum intenderunt; maxime Ptolomaeus cognomento Philadelphus omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum aemularetur, non solum gentium scripturas, sed etiam et diuinas litteras in bibliothecam suam contulit. Nam septuaginta milia librorum huius temporibus Alexandriae inuenta sunt. IV. DE INTERPRETIBVS. [1] Hic etiam et ab Eleazaro pontifice petens Scripturas Veteris Testamenti, in Graecam uocem ex Hebraica lingua per septuaginta interpretes transferre curauit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit. [2] Siquidem singuli in singulis cellulis separati ita omnia per Spiritum sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicuius eorum codice inuentum esset quod in ceteris uel in uerborum ordine discreparet. [3] Fuerunt et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua in Graecum sacra eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus et Theodotion, sicut etiam et uulgaris illa interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis Quinta Editio nuncupatur. [4] Praeterea sextam et septimam editionem Origenes miro labore repperit, et cum ceteris editionibus conparauit. [5] Presbyter quoque Hieronymus trium linguarum peritus ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas conuertit, eloquenterque transfudit. Cuius interpretatio merito ceteris antefertur; nam [est] et uerborum tenacior, et perspicuitate sententiae clarior [atque, utpote a Christiano, interpretatio uerior]. V. DE EO QVI PRIMVM ROMAM LIBROS ADVEXIT. [1] Romae primus librorum copiam aduexit Aemilius Paulus, Perse Macedonum rege deuicto; deinde Lucullus e Pontica praeda. Post hos Caesar dedit Marco Varroni negotium quam maximae bibliothecae construendae. [2] Primum autem Romae bibliothecas publicauit Pollio, Graecas simul atque Latinas, additis auctorum imaginibus in atrio, quod de manubiis magnificentissimum instruxerat. VI. QVI APVD NOS BIBLIOTHECAS INSTITVERVNT. [1] Apud nos quoque Pamphilus martyr, cuius uitam Eusebius Caesariensis conscripsit, Pisistratum in sacrae bibliothecae studio primus adaequare contendit. Hic enim in bibliotheca sua prope triginta uoluminum milia habuit. [2] Hieronymus quoque atque Gennadius ecclesiasticos scriptores toto orbe quaerentes ordine persecuti sunt, eorumque studia in uno uoluminis indiculo conprehenderunt. VII. QVI MVLTA SCRIPSERVNT. [1] Marcus Terentius Varro apud Latinos innumerabiles libros scripsit. Apud Graecos quoque Chalcenterus miris attollitur laudibus, quod tantos libros ediderit quantos quisque nostrum alienos scribere propria manu uix possit. [2] De nostris quoque apud Graecos Origenes in scripturarum labore tam Graecos quam Latinos operum suorum numero superauit. Denique Hieronymus sex milia librorum eius legisse fatetur. [3] Horum tamen omnium studia Augustinus ingenio uel scientia sui uicit. Nam tanta scripsit ut diebus ac noctibus non solum scribere libros eius quisquam, sed nec legere quidem occurrat. VIII. DE GENERIBVS OPVSCVLORVM. [1] Opusculorum, genera esse tria. Primum genus excerpta sunt, quae Graece scholia nuncupantur; in quibus ea quae uidentur obscura uel difficilia summatim ac breuiter praestringuntur. [2] Secundum genus homiliae sunt, quas Latini uerbum appellant, quae proferuntur in populis. Tertium tomi, quos nos libros uel uolumina nuncupamus. Homiliae autem ad uulgus loquuntur, tomi uero, id est libri, maiores sunt disputationes. Dialogus est conlatio duorum uel plurimorum, quem Latini sermonem dicunt. Nam quos Graeci dialogos uocant, nos sermones uocamus. [3] Sermo autem dictus quia inter utrumque seritur. Vnde in Vergilio (Aen. 6,160): Multa inter se serebant. Tractatus est ***. [4] Differt autem sermo, tractatus et uerbum. Sermo enim alteram eget personam; tractatus specialiter ad se ipsum est; uerbum autem ad omnes. Vnde et dicitur: 'Verbum fecit ad populum.' [5] Commentaria dicta, quasi cum mente. Sunt enim interpretationes, ut commenta iuris, coninienta Euangelii. [6] Apologeticum est excusatio, in quo solent quidam accusantibus respondere. In defensione enim aut negatione sola positum est; et est nomen Graecum. [7] Panegyricum est licentiosum et lasciuiosum genus dicendi in laudibus regum, in cuius conpositione homines multis mendaciis adulantur. Quod malum a Graecis exortum est, quorum leuitas instructa dicendi facultate et copia incredibili multas mendaciorum nebulas suscitauit. [8] Fastorum libri sunt in quibus reges uel consules scribuntur, a fascibus dicti, id est potestatibus. Vnde et Ouidii libri Fastorum dicuntur, quia de regibus et consulibus editi sunt. [9] Prooemium est initium dicendi. Sunt enim prooemia principia librorum, quae ante causae narrationem ad instruendas audientium aures coaptantur. Cuius nomen plerique latinitatis periti sine translatione posuerunt. Hoc autem uocabulum apud nos interpretatum praefatio nuncupatur, quasi praelocutio. [10] Praecepta sunt quae aut quid faciendum aut quid non faciendum docent. Quid faciendum, ut: 'Dilige [Dominum] Deum tuum,' et: 'honora patrem tuum et matrem tuam.' Quid non faciendum, ut: 'Non moechaberis,' 'Non furtum facies.' [11] Similiter et gentilium praecepta uel iubent uel uetant. Iubent faciendum, ut (Virg. Georg. 1,299): Nudus ara, sere nudus. Vetant, ut (Virg. Georg. 2,299): Neue inter uites corylum sere, neue flagella summa pete. [12] Primus autem praecepta apud Hebraeos Moyses scripsit; apud Latinos Marcius uates primus praecepta conposuit. Ex quibus est illud (1): Postremus dicas, primus taceas. [13] Parabolae et problemata nominibus suis indicant altius se perscrutari oportere. Parabola quippe alicuius rei similitudinem prae se gerit. Quod licet sit uocabulum Graecum, iam tamen pro Latino usurpatur. Et notum est quod in parabolis quae dicuntur rerum similitudines rebus, de quibus agitur, conparant. [14] Problemata autem, quae Latine appellantur propositiones, quaestiones sunt habentes aliquid quod disputatione soluendum sit. [15] Quaestio autem est quaesitio, cum quaeritur an sit, quid sit, quale sit. [16] Argumentum uero dictum quasi argutum, uel quod sit argute inuentum ad conprobandas res. [17] Epistolam proprie Graeci uocant, quod interpretatur Latine missa. STOLA enim siue STOLOI missa uel missi. [18] Ante cartae et membranarum usum in dedolatis ex ligno codicellis epistolarum alloquia scribebantur, unde et portitores earum tabellarios uocauerunt. IX. DE CERIS. [1] Cerae litterarum materies, paruulorum nutrices, ipsae (Dracont. Satisf. 63): Dant ingenium pueris, primordia sensus. Quarum studium primi Graeci tradidisse produntur. Graeci autem et Tusci primum ferro in ceris scripserunt; postea Romani iusserunt ne graphium ferreum quis haberet. [2] Vnde et apud scribas dicebatur: 'Ceram ferro ne caedito.' Postea institutum ut cera ossibus scriberent, sicut indicat Atta in Satura dicens (12): Vertamus uomerem in cera mucroneque aremus osseo. Graphium autem Graece, Latine scriptorium dicitur. Nam GRAFE scriptura est. X. DE CARTIS. [1] Cartarum usum primum Aegyptus ministrauit, coeptum apud Memphiticam urbem. Memphis enim ciuitas est Aegyptiorum, ubi cartae usus inuentus est primum, sicut ait Lucanus (4,135): Conficitur bibula Memphitis carta papyro. [2] Bibulam autem papyrum dixit quod humorem bibat. Carta autem dicta quod carptim papyri tegmen decerptum glutinatur. Cuius genera quam plura sunt. Prima et praecipua Augustea regia, maioris formae in honorem Octauiani Augusti appellata. [3] Secunda Libyana, ob honorem Libyae prouinciae. Tertia hieratica dicta [eo] quod ad sacros libros eligebatur, similis Augusteae, sed subcolorata. [4] Quarta Taeneotica, a loco Alexandriae qui ita uocatur, ubi fiebat. Quinta Saitica, ab oppido Sai. [5] Sexta Corneliana, a Cornelio Gallo praefecto Aegypti primum confecta. Septima emporetica, quod ea merces inuoluuntur, cum sit scripturis minus idonea. XI. DE PERGAMENIS. [1] Pergameni reges cum carta indigerent, membrana primi excogitauerunt. Vnde et pergamenarum nomen hucusque tradente sibi posteritate seruatum est. Haec et membrana dicuntur, quia ex membris pecudum detrahuntur. [2] Fiebant autem primum coloris lutei, id est crocei, postea uero Romae candida membrana reperta sunt; quod apparuit inhabile esse, quod et facile sordescant, aciemque legentiuni laedant; cum peritiores architecti neque aurea lacunaria ponenda in bibliothecis putent neque pauimenta alia quam e Carysteo marmore, quod auri fulgor hebetat et Carystei uiriditas reficiat oculos. [3] Nam et qui nummulariam discunt, denariorum formis myrteos pannos subiciunt, et gemmarum sculptores scarabaeorum terga, quibus nihil est uiridius, subinde respiciunt, et pictores [idem faciunt, ut laborem uisus eorum uiriditate recreent]. [4] Membrana autem aut candida aut lutea aut purpurea sunt. Candida naturaliter existunt. Luteum membranum bicolor est, quod a confectore una tinguitur parte, id est crocatur. De quo Persius (3,10): Iam liber et positis bicolor membrana capillis. [5] Purpurea uero inficiuntur colore purpureo, in quibus aurum et argentum liquescens patescat in litteris. XII. DE LIBRIS CONFICIENDIS. [1] Quaedam nomina librorum apud gentiles certis modulis conficiebantur. Breuiori forma carmina atque epistolae. At uero historiae maiori modulo scribebantur, et non solum in carta uel membranis, sed etiam et in omentis elephantinis textilibusque maluarum foliis atque palmarum. [2] Cuius generis Cinna sic meminit (11): Haec tibi Arateis multum inuigilata lucernis carmina, quis ignis nouimus aerios, leuis in aridulo maluae descripta libello Prusiaca uexi munera nauicula. [3] Circumcidi libros Siciliae primum increbuit. Nam initio pumicabantur. Vnde et Catullus ait (1,1): Cui dono lepidum nouum libellum arido modo pumice expolitum? XIII. DE LIBRORVM VOCABVLIS. [1] Codex multorum librorum est; liber unius uoluminis. Et dictus codex per translationem a codicibus arborum seu uitium, quasi caudex, quod ex se multitudinem librorum quasi ramorum contineat. [2] Volumen liber est a uoluendo dictus, sicut apud Hebraeos uolumina Legis, uolumina Prophetarum. [3] Liber est interior tunica corticis, quae ligno cohaeret. De quo Vergilius sic (Ecl. 10,67): Alta liber haeret in ulmo. Vnde et liber dicitur in quo scribimus, quia ante usum cartae uel membranarum de libris arborum uolumina fiebant, id est conpaginabantur. Vnde et scriptores a libris arborum librarios uocauerunt. XIV. DE LIBRARIIS ET EORVM INSTRVMENTIS. [1] Librarios antea bibliopolas dictos. Librum enim Graeci BIBLON uocant. Librarii autem iidem et antiquarii uocantur: sed librarii sunt qui et noua scribunt et uetera; antiquarii, qui tantummodo uetera, unde et nomen sumpserunt. [2] Ab scribendo autem scriba nomen accepit, officium exprimens uocabuli qualitate. [3] Instrumenta scribae calamus et pinna. Ex his enim uerba paginis infiguntur; sed calamus arboris est, pinna auis; cuius acumen in dyade diuiditur, in toto corpore unitate seruata, credo propter mysterium, ut in duobus apicibus Vetus et Nouum Testamentum signaretur, quibus exprimitur uerbi sacramentum sanguine Passionis effusum. [4] Dictus autem calamus quod liquorem ponat. Vnde et apud nautas calare ponere dicitur. [5] Pinna autem a pendendo uocata, id est uolando. Est enim, ut diximus, auium. [6] Foliae autem librorum appellatae siue ex similitudine foliorum arborum, seu quia ex follibus fiunt, id est ex pellibus, qui de occisis pecudibus detrahi solent; cuius partes paginae dicuntur, eo quod sibi inuicem conpingantur. [7] Versus autem uulgo uocati quia sic scribebant antiqui sicut aratur terra. A sinistra enim ad dexteram primum deducebant stilum, deinde conuertebantur ab inferiore, et rursus ad dexteram uersus; quos et hodieque rustici uersus uocant. [8] Scheda est quod adhuc emendatur, et necdum in libris redactum est; et est nomen Graecum, sicut et tomus. XV. DE CANONIBVS EVANGELIORVM. [1] Canones Euangeliorum Ammonius Alexandriae primus excogitauit, quem postea Eusebius Caesariensis secutus plenius conposuit. Qui ideo facti sunt, ut per eos inuenire et scire possimus qui reliquorum Euangelistarum similia aut propria dixerunt. [2] Sunt autem numero decem, quorum primus continet numeros in quibus quattuor eadem dixerunt: Matthaeus, Marcus, Lucas, Iohannes. Secundus, in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Lucas. Tertius, in quibus tres: Matthaeus, Lucas, Iohannes. Quartus, in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Iohannes. [3] Quintus, in quibus duo: Matthaeus, Lucas. Sextus, in quibus duo: Matthaeus, Marcus. Septimus, in quibus duo: Matthaeus, Iohannes. Octauus, in quibus duo: Lucas, Marcus. Nonus, in quibus duo: Lucas, Iohannes. [4] Decimus, in quibus singuli eorum propria quaedam dixerunt. Quorum expositio haec est. Per singulos enim Euangelistas numerus quidam capitulis adfixus adiacet, quibus numeris subdita est aera quaedam mineo notata, quae indicat in quoto canone positus sit numerus, cui subiecta est aera. [5] Verbi gratia: Si est aera .1., in primo canone; si secunda, in secundo; si tertia, in tertio; et sic per ordinem usque ad decimum perueniens. [6] Si igitur, aperto quolibet Euangelio, placuerit scire qui reliquorum Euangelistarum similia dixerunt, adsumes adiacentem numerum capituli, et requires ipsum numerum in suo canone quem indicat, ibique inuenies quot et qui dixerint; et ita demum in corpore inquisita loca, quae ex ipsis numeris indicantur, per singula Euangelia de eisdem dixisse inuenies. XVI. DE CANONIBVS CONCILIORVM. [1] Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur. Regula autem dicta quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam uel quod regat, uel quod normam recte uiuendi praebeat, uel quod distortum prauumque quid corrigat. [2] Canones autem generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt. In praecedentibus namque annis, persecutione feruente, docendarum plebium minime dabatur facultas. [3] Inde Christianitas in diuersas haereses scissa est, quia non erat licentia [episcopis] in unum conuenire, nisi tempore supradicti imperatoris. Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregare. [4] Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Nicaeno de omni orbe terrarum conuenientes, iuxta fidem euangelicam et apostolicam, secundum post Apostolos symbolum tradiderunt. [5] Inter cetera autem concilia quattuor esse uenerabiles synodos, quae totam principaliter fidem conplectunt, quasi quattuor euangelia, uel totidem paradisi flumina. [6] Harum prior Nicaena synodus trecentorum decem et octo episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est. In qua Arianae perfidiae blasphemia condemnata, quam de inaequalitate sanctae Trinitatis idem Arius adserebat; consubstantialem Deo patri Deum filium ÝidemÝ sancta synodus per symbolum definiuit. [7] Secunda synodus centum quinquaginta Patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium, sanctum Spiritum Deum esse negantem, condemnans, consubstantialem Patri et Filio sanctum Spiritum demonstrauit, dans symboli formam quam tota Graecorum et Latinorum [confessio] in ecclesiis praedicat. [8] Tertia synodus Ephesina prima ducentorum episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita, quae Nestorium duas personas in Christo adserentem iusto anathemate condemnauit, ostendens manere in duabus naturis unam Domini [nostri] Iesu Christi personam. [9] Quarta synodus Chalcedonensis sexcentorum triginta sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua Eutychem Constantinopolitanum abbatem Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eius defensorem Dioscorum, quondam Alexandrinum Episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis haereticis una Patrum sententia condemnauit; praedicans eadem synodus Christum Dominum sic natum de Virgine, ut in eo substantiam et diuinae et humanae confiteamur naturae. [10] Haec sunt quattuor synodi principales, fidei doctrinam plenissime praedicantes; sed et si qua sunt concilia quae sancti Patres spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quattuor auctoritatem omni manent stabilita uigore, quorum gesta in hoc opere condita continentur. [11] Synodum autem ex Graeco interpretari comitatum uel coetum. [12] Concilii uero nomen tractum ex more Romano. Tempore enim, quo causae agebantur, conueniebant omnes in unum communique intentione tractabant. Vnde et concilium a communi intentione dictum, quasi concilium. Nam cilia oculorum sunt. Vnde et considium consilium, D in L litteram transeunte. [13] Coetus uero conuentus est uel congregatio, a coeundo, id est conueniendo in unum. Vnde et conuentum est nuncupatum, sicut conuentus coetus uel concilium, a societate multorum in unum. XVII. DE CYCLO PASCHALI. [1] Paschalem cyclum Hippolytus episcopus temporibus Alexandri imperatoris primus conscripsit. Post quem probatissimi auctores Eusebius Caesariensis, Theophilus Alexandrinus, Prosper quoque natione Aquitanus atque Victorius, amplificatis eiusdem festiuitatis rationibus, multiplices circulos ediderunt. [2] Cuius quidem rationem beatissimus Cyrillus Alexandriae urbis episcopus in nonaginta quinque annos per quinquies decem nouies calculans, quoto Kal. uel luna debeat paschalis sollemnitas celebrari, summa breuitate notauit. [3] Cyclum autem uocatum eo quod in orbe digestum sit, et quasi in circulo dispositum ordinem conplectat annorum sine uarietate et sine ulla arte. [4] Vnde factum est ut cuiusque materiae carmina simplici formitate facta cyclica uocarentur. Hinc et laterculum dictum, quod ordinem habeat stratum annorum. [5] CYCLVS PRIMVS DECEMNOVENALIS. Lunae B. Com. an. II. Idus April. XX. C. VI. Kal. April. XVI. Em. XVI. Kal. Mai. XVII. C. VI. Idus April. XX. B. C. IX. Kal. April.XV. E. II.Idus April. XVI. C. II. Non. April. XIX. E. VIII. Kal. Mai. XX. B. C. V. Idus April. XV. C. II. Kal. April. XVIII. E. XII. Kal. Mai. XIX. C. Non. April. XV. B. C. V. Kal. April. XVII. E. XVI. Kal. Mai. XVIII. C. VI. Idus April. XXI. C. IX. Kal. April. XVII. B. E. XI. Idus April. XVII. C. II. Non. April. XX. E. VIII. Kal. Mai. XXI. [6] SECVNDVS CYCLVS LVNAE. C. V. Idus April. XVIII. B. C. II. Kal. April. XX. E. XII. Kal. Mai. XXI. C. Non. April. XVII. C. V. Kal. April. XX. B. E. XVI. Kal. Mai. XX. C. Kal. April. XVI. E. XI. Kal. Mai. XVII. C. Idus April. XX. B. C. V. Kal. April. XV. E. XV. Kal. Mai. XVI. C. V. Idus April. XIX. C. VIII. Kal. April. XV. B. E. Idus April. XV. C. Non. April. XVIII. C. V. Kal. April. XXI. E. IV. Idus April. XV. B. C. Kal. April. XVII. E. XI. Kal. Mai. XVIII. [7] TERTIVS CYCLVS LVNAE. C. VIII. Idus April. XV. C. IV. Kal. April. XVIII. B. E. XV. Kal. Mai. XVIII. C. V. Idus April. XXI. C. VIII. Kal. April. XVII. E. XVIII. Kal. Mai. XVIII. B. C. Non. April. XX. E. VII. Kal. Mai. XVI. C. IV. Idus April. XXII. C. VI. Non. April. XX. B. E. XI. Kal. Mai. XX. C. VIII. Idus April. XVI. C. IV. Kal. April.XIX. E. XIV. Kal. Mai. XX. B. C. IV. Non. April. XV. C. VIII. Kal. April. XVIII. E. XVIII. Kal. Mai. XVIII. [8] QVARTVS CYCLVS LVNAE. C. III. Kal. April. XIX. B. E. XIV. Kal. Mai. XV. C. II. Idus April. XIX. C. VII. Kal. April. XV. E. XVII. Kal. Mai. XVI. B. C. VIII. Idus April. XVIII. C. IV. Kal. April. XXI. E. III. Idus April. XV. C. III. Non. April. XVIII. B. E. X. Kal. Mai. XVIII. C. XVIII. Kal. Mai. XXI. C. III. Kal. April. XVII. E. XIII. Kal. Mai. XVIII. B. C. IV. Idus April. XX. C. VII. Kal. April. XVI. E. XVII. Kal. Mai. XVI. C. VII. Idus April. XX. B. C. XI. Kal. April. XV. E. III. Idus April. XVI. C. III. Non. April. XIX. E. IX. Kal. Mai. XX. [9] QVINTVS CYCLVS LVNAE. B. C. VII. Idus April. XVI. C. III. Kal. April. XIX. E. XIII. Kal. Mai.XX. C. II. Non. April. XVI. B. C. VII. Kal. April. XVII. E. XVIII. Kal. Mai. XIX. C. II. Kal. April. XV. E. XII. Kal. Mai. XVI. B. C. III. Idus April. XVIII. C. III. Non. April. XXI. E. XVI. Kal. Mai. XV. C. VI. Idus April. XVIII. B. C. III. Kal. April. XX. E. XIII. Kal. Mai. XXI. C. II. Non. April. XVII. C. VI. Kal. April. XX. B. E. XVII. Kal. Mai. XX. C. II. Kal. April. XVI. E. XII. Kal. Mai. XVI. post cuius expletionem ad primum exordium recurrendum. [A conditione mundi usque ad hunc nouissimum cyclum conputantur anni.] [10] Antiquitus Ecclesia pascha quarta decima luna cum Iudaeis celebrabat, quocumque die occurreret. Quem ritum sancti Patres in Nicaena synodo prohibuerunt, constituentes non solum lunam paschalem et mensem inquirere, sed etiam et diem resurrectionis Dominicae obseruare; et ob hoc pascha a quarta decima luna usque ad uicesimam primam extenderunt, ut dies Dominicus non omitteretur. [11] Paschae autem uocabulum non Graecum, sed Hebraeum est; nec a passione, quoniam PASCHEIN Graece dicitur pati, sed a transitu Hebraeo uerbo pascha appellata est, eo quod tunc populus Dei ex Aegypto transierit. Vnde et in Euangelio (Ioann.13,1): 'Cum uidisset,' inquit, 'Iesus quia uenit hora ut transiret de mundo ad Patrem.' [12] Cuius nox ideo peruigilia ducitur, propter aduentum regis ac Dei nostri, ut tempus resurrectionis eius nos non dormientes, sed uigilantes inueniat. Cuius noctis duplex ratio est: siue quod in ea et uitam tunc recepit, cum passus est; siue quod postea eadem hora, qua resurrexit, ad iudicandum uenturus est. [13] Eo autem modo agimus pascha, ut non solum mortem et resurrectionem Christi in memoriam reuocemus, sed etiam cetera, quae circa eum adtestantur, ad sacramentorum significationem inspiciamus. [14] Propter initium enim nouae uitae et propter nouum hominem, quem iubemur induere et exuere ueterem, expurgantes uetus fermentum, ut simus noua consparsio, quoniam pascha nostrum inmolatus est Christus. Propter hanc ergo uitae nouitatem primus mensis nouorum in mensibus anni celebrationi paschali mystice adtributus est. [15] Quod uero tertiae hebdomadae die pascha celebratur, id est qui dies occurrit a quarta decima in uicesimam primam, hoc significat quia in toto tempore saeculi, quod septenario dierum numero agitur, nunc tertium tempus hoc sacramentum aperuit. [16] Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia; ubi iam manifestatum est sacramentum prius occultum in prophetico aenigmate: ideo et propter haec tria saeculi tempora resurrectio Domini triduana est. [17] Quod uero a quarta decima luna usque ad uicesimam primam per dies septem paschalis dies quaeritur, propter ipsum numerum septenarium, quo uniuersitatis significatio saepe figuratur; qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur propter instar uniuersitatis, unde et Iohannes Apostolus in Apocalypsin ad septem scribit ecclesias. [18] Ecclesia uero adhuc in ista mortalitate carnis constituta propter ipsam mutabilitatem lunae nomine in Scripturis significatur. [19] Varia autem obseruantia opinionum paschalis festiuitatis interdum errorem gignit. Latini namque a III Non. Mart. usque in III Non. Apr. primi mensis lunam inquirunt; et si quinta decima luna die Dominico prouenerit, in alium Dominicum pascha protrahunt. [20] Graeci primi mensis lunam ab VIII Id. Mart. usque in diem Non. Apr. obseruant; et si decima quinta luna die Dominico incurrerit, sanctum pascha celebrant. Huiusmodi ergo dissensio inter utrosque paschalem regulam turbat. [21] Communis annus dicitur, qui duodecim tantum lunas, hoc est dies CCCLIV habet. Dictus autem communis quia saepe duo ita coniuncti incedunt ut inuicem se in paschali sollemnitate sequantur. Nam embolismus annus semper solus est. [22] Embolismus annus est qui tredecim menses lunares, id est CCCLXXXIV dies habere monstratur. Ipse est annus sancto Moysi diuinitus reuelatus, in quo iubentur hi, qui longius habitabant, in secundo mense pascha celebrare. [23] Embolismus autem nomen Graecum est, quod interpretatur Latine superaugmentum; eo quod expleat numerum annorum communium, quibus undecim lunares dies deesse cernuntur. [24] Embolismi autem anni et communes sic inueniuntur. Si enim a quarta decima luna paschae praecedentis usque ad quartam decimam sequentis CCCLXXXIV dies fuerint, embolismus annus est; si CCCLIV, communis [est]. [25] Bissextus est per annos quattuor unus dies adiectus. Crescit enim per singulos annos quarta pars assis. At ubi quarto anno assem conpleuerit, bissextum unum facit. [26] Dictus autem bissextus quia bis sexies ductus assem facit, quod est unus dies; sicut et quadrantem propter quater ductum; quod est bissextus quem super dierum cursum in anno sol facit. [siue quod nequeat anno suo introduci, nisi bis sextum nonas Martias conputaueris, hoc est et primo die sexto nonas Martias et, addito bis sexto, alio die sexto nonas Martias iteraueris.] [27] A VI autem Non. Mart. usque in diem prid. Kal. Ian., in lunae cursu bissextus adponitur atque inde detrahitur. [28] Intercalares autem dies idcirco uocantur, quia interponuntur ut ratio lunae solisque conueniat. Calare enim ponere dicitur, intercalare interponere. [29] Epactas Graeci uocant, Latini adiectiones annuas lunares, quae per undenarium numerum usque ad tricenarium in se reuoluuntur. Quas ideo Aegyptii adiciunt, ut lunaris emensio rationi solis aequetur. [30] Luna enim iuxta cursum suum uiginti nouem semis dies lucere dinoscitur, et fiunt in anno lunares dies CCCLIV; remanent ad cursum anni solaris dies undecim, quos Aegyptii adiciunt. [31] Vnde et adiectiones uocantur: absque his non inuenies luna quota sit in quolibet anno et mense et die. Istae epactae semper XI Kal. April. reperiuntur in eadem luna quae fuerit eo die. [32] Continentur autem circulo decemnouenali; sed cum ad uiginti nouem epactas peruenerint, qui est circulus nonus decimus, iam sequenti anno non addes super uiginti nouem undecim, ut decem adnunties detractis triginta, sed inde reuerteris, ut undecim pronunties. XVIII. DE RELIQVIS FESTIVITATIBVS. [1] Festiuitas dicta a festis diebus, quasi festiditas, eo quod in eis sola res diuina fit. Quibus contrarii sunt fasti, in quibus ius fatur, id est dicitur. Sollemnitas a sacris dicitur, ita suscepta ut mutari ob religionem non debeat, ab ÝsolitoÝ, id est firmo atque solido nominata. [uel ex eo, quod soleat fieri in anno.] [2] Celebritas autem uocatur quod non ibi terrena, sed caelestia tantum agantur. [3] Pascha festiuitatum omnium prima est, de cuius uocabulo iam superius dictum est. [4] Pentecoste, sicut et pascha, apud Hebraeos celebris dies erat, quod post quinque decadas paschae colebatur; unde et uocabulum sumpsit. PENTE enim Graece quinque, in quo die secundum legem panes propositionis de nouis frugibus offerebantur. [5] Cuius figuram annus iubileus in Testamento Veteri gessit, qui nunc iterum per figuram repromissionis aeternam requiem praefigurat. [6] Epiphania Graece, Latine apparitio [siue manifestatio] uocatur. Eo enim die Christus sideris indicio Magis apparuit adorandus. Quod fuit figura primitiae credentiuin gentium. [7] Quo die [et] Dominici baptismatis sacramentum et permutatae in uinum aquae, factorum per Dominum signorum principia extiterunt. [8] Duae sunt autem epiphaniae: prima, in qua natus Christus [et] pastoribus Hebraeorum angelo nuntiante apparuit; secunda, in qua ex gentium populis stella indice praesepis cunabula Magos adoraturos exhibuit. [9] Scenopegia sollemnitas Hebraeorum, de Graeco in Latinum tabernaculorum dedicatio interpretatur; quae celebrabatur a Iudaeis in memoriam expeditionis, cum ab Aegypto promoti in tabernaculis agebant, et ex eo scenopegia. SKENE enim Graece tabernaculum dicitur. Quae sollemnitas apud Hebraeos Septembri mense celebrabatur. [10] Neomenia apud nos kalendae, apud Hebraeos autem, quia secundum lunarem cursum menses supputantur, et Graece MENE luna appellatur, inde neomenia, id est noua luna. [11] Erant enim apud Hebraeos ipsi dies kalendarum ex legali institutione sollemnes, de quibus in Psalterio dicitur (81,4): 'Canite initio mensis tuba, in die insigni sollemnitatis uestrae.' [12] Encaenia est noua templi dedicatio. Graece enim KAINON dicitur nouum. Quando enim aliquid nouum dedicatur, encaenia dicitur. Hanc dedicationis templi sollemnitatem Iudaei Octobri mense celebrabant. [13] Dies Palmarum ideo dicitur, quia in eo Dominus et Saluator noster, sicut Propheta cecinit, Hierusalem tendens asellum sedisse perhibetur. Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obuiam ei clamauerunt (Ioann. 12,13): 'Osanna, benedictus qui uenit in nomine Domini rex Israel.' [14] Vulgus autem ideo hunc diem Capitilauium uocant, quia [in eo] tunc moris est lauandi capita infantium, qui unguendi sunt ne obseruatione quadragesimae sordidata ad unctionem accederent. [15] Hoc autem die symbolum conpetentibus traditur propter confinem Dominicae paschae sollemnitatem; ut qui iam ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem, quam confiteantur, agnoscant. [16] Coena Dominica dicta est, eo quod in eo die Saluator pascha cum suis discipulis fecerit; quod et hodieque, sicut est traditum, celebratur, sanctumque in eo chrisma conficitur, atque initium noui et ueteris testamenti cessatio declaratur. [17] Sabbatum ab Hebraeis ex interpretatione uocabuli sui requies nominatur, quod Deus in ipso, perfecto mundo, requieuisset. [18] Siquidem et eo die requieuit Dominus in sepulchro, ut quietis illius mysterium confirmaret; quod Iudaeis obseruandum in umbra futuri praeceptum est. Sed postquam Christus in sepultura sua eius figuram adinpleuit, obseruatio eius quieuit. [19] Dominicus dies proinde uocatur, quia in eo resurrectionis Domini nostri gaudium celebratur. Qui dies non Iudaeis, sed Christianis in resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festiuitatem suam. [20] Illis enim solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum; resurrectio autem nullius erat qui resurgens a mortuis non moreretur. [21] Postquam autem facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite Ecclesiae quod corpus Ecclesiae speraret in finem, iam dies Dominicus, id est octauus, qui et primus, celebrari coepit. XIX. DE OFFICIIS. [1] Officiorum plurima genera esse, sed praecipuum illud quod in sacris diuinisque rebus habetur. Officium autem ab efficiendo dictum, quasi efficium, propter decorem sermonis una mutata littera; uel certe ut quisque illa agat quae nulli officiant, sed prosint omnibus. [2] Vespertinum officium est in noctis initio, uocatum ab stella Vespere, quae surgit oriente nocte. [3] Matutinum uero officium est in lucis initio, ab stella Lucifero appellatum, quae oritur inchoante mane. Quorum duorum temporum significatione ostenditur ut die ac nocte semper Deus laudetur. [4] Missa tempore sacrificii est, quando catechumeni foris mittuntur, clamante leuita: 'Si quis catechumenus remansit, exeat foras'; et inde missa, quia sacramentis altaris interesse non possunt qui nondum regenerati noscuntur. [5] Chorus est multitudo in sacris collecta; et dictus chorus quod initio in modum coronae circum aras starent et ita psallerent. Alii chorum dixerunt a concordia, quae in caritate consistit; quia, si caritatem non habeat, respondere conuenienter non potest. [6] Cum autem unus canit, Graece monodia, Latine sicinium dicitur; cum uero duo canunt, bicinium appellatur; cum multi, chorus. Nam chorea ludicrum cantilenae uel saltationes classium sunt. [7] Antiphona ex Graeco interpretatur uox reciproca; duobus scilicet choris alternatim psallentibus ordine commutato, siue de uno ad unum. Quod genus psallendi Graeci inuenisse traduntur. [8] Responsorios Itali tradiderunt. Quos inde responsorios cantus uocant, quod alio desinente id alter respondeat. Inter responsorios autem et antiphonam hoc differt, quod in responsoriis unus uersum dicit, in antiphonis autem uersibus alternant chori. [9] Lectio dicitur quia non cantatur, ut psalmus uel hymnus, sed legitur tantum. Illic enim modulatio, hic sola pronuntiatio quaeritur. [10] Canticum est uox cantantis in laetitiam. [11] Psalmus autem dicitur qui cantatur ad Psalterium, quod usum esse Dauid prophetam in magno mysterio prodit historia. Haec autem duo in quibusdam Psalmorum titulis iuxta musicam artem alternatim sibi adponuntur. [12] Nam canticum Psalmi est, cum id quod organum modulatur, uox postea cantantis eloquitur. Psalmus uero cantici, cum quod humana uox praeloquitur, ars organi modulantis imitatur. Psalmus autem a psalterio dicitur, unde nec mos est ex alio opere eum conponi. [13] Tres autem gradus sunt in cantando: primus succentoris, secundus incentoris, tertius accentoris. [14] Diapsalma quidam Hebraeum uerbum esse uolunt, quo significatur semper; id est, quod illa, quibus hoc interponitur, sempiterna esse confirment. [15] Quidam uero Graecum uerbum existimant, quo significatur interuallum psallendi; ut psalma sit quod psallitur, diapsalma uero interpositum in psallendo silentium: ut quemadmodum synpsalma dicitur uocis copulatio in cantando, ita diapsalma disiunctio earum, ubi quaedam requies distincta continuationis ostenditur. [16] Vnde illud probabile est, non coniungendas sententias in psallendo, ubi diapsalma interposita fuerit; quia ideo interponitur, ut conuersio sensuum uel personarum esse noscantur. [17] Hymnus est canticum laudantium, quod de Graeco in Latinum laus interpretatur, pro eo quod sit carmen laetitiae et laudis. Proprie autem hymni sunt continentes laudem Dei. Si ergo sit laus et non sit Dei, non est hymnus: si sit et laus et Dei laus, et non cantetur, non est hymnus. Si ergo et in laudem Dei dicitur et cantatur, tunc est hymnus. [18] Cui contrarium est threnum, quod est carmen lamenti et funeris. [19] Alleluia duorum uerborum interpretatio est, hoc est laus Dei, et est Hebraeum. Ia enim unum est de decem nominibus, quibus apud Hebraeos Deus uocatur. [20] Amen significat uere, siue fideliter, quod et ipsud Hebraeum est. Quae duo uerba amen et alleluia nec Graecis nec Latinis nec barbaris licet in suam linguam omnino transferre uel alia lingua adnuntiare. Nam quamuis interpretari possint, propter sanctiorem tamen auctoritatem seruata est ab Apostolis in his propriae linguae antiquitas. [21] Tanto enim sacra sunt nomina ut etiam Iohannes in Apocalypsin referat se Spiritu reuelante uidisse et audisse uocem caelestis exercitus tamquam uocem aquarum multarum et tonitruum ualidorum dicentium: amen et alleluia: ac per hoc sic oportet in terris utraque dici, sicut in caelo resonant. [22] Osanna in alterius linguae interpretationem in toto transire non potest. Osi enim saluifica interpretatur; anna interiectio est, motum animi significans sub deprecantis affectu. [23] Integre autem dicitur osianna, quod nos corrupta media uocali littera et elisa dicimus osanna, sicut fit in uersibus cum scandimus. Littera enim prima uerbi sequentis extremam prioris uerbi ueniens excludit, et dicitur Hebraice osanna, quod interpretatur saluifica, subaudiendo uel: populum tuum, uel: totum mundum. [24] Offertorium tali ex causa sumpsit uocabulum. Fertum enim dicitur oblatio quae altari offertur et sacrificatur a pontificibus, a quo offertorium nominatum, quasi propter fertum. [25] Oblatio uocatur quia offertur. [26] Dona proprie diuina dicuntur, munera hominum. [27] Nam munera dicuntur obsequia, quae pauperes diuitibus loco munerum soluunt. Itaque munus homini datur, donum Deo. Vnde etiam in templis donaria dicimus. Munera autem uocantur quia manibus uel accipiuntur uel dantur. [28] Duo sunt autem quae offeruntur: donum et sacrificium. [29] Donum dicitur quidquid auro argentoque aut qualibet alia specie efficitur. [30] Sacrificium autem est uictima et quaecumque in ara cremantur seu ponuntur. Omne autem quod Deo datur, aut dedicatur aut consecratur. Quod dedicatur, dicendo datur; unde et appellatur. Vnde errant qui consecrationem dedicationem putant significari. [31] Immolatio ab antiquis dicta eo quod in mole altaris posita uictima caederetur. Vnde et mactatio post immolationem est. Nunc autem immolatio panis et calicis conuenit, libatio autem tantummodo calicis oblatio est. [32] Hinc est illud (Eccles. 50,17): 'Et libauit de sanguine uuae.' Sicut et saecularium quidam poetarum (Virg. Aen. 7,133): 'Nunc,' inquit, 'pateras libate Ioui.' Libare ergo proprie fundere est, sumptumque nomen ex Libero quodam, qui in Graecia usum repperit uitis. [33] Hostiae apud ueteres dicebantur sacrificia quae fiebant antequam ad hostem pergerent. [34] Victimae uero sacrificia quae post uictoriam, deuictis hostibus, immolabant. Et erant uictimae maiora sacrificia quam hostiae. Alii uictimam dictam putauerunt, quia ictu percussa cadebat, uel quia uincta ad aras ducebatur. [35] Holocaustum illud est, ubi totum igne consumitur quod offertur. Antiqui enim cum maxima sacrificia administrarent, solebant totas hostias in sacrorum consumere flamma, et ipsa erant holocaustomata. OLON enim Graece totum dicitur, KAUSIS incensio, et holocaustum totum incensum. [36] Caerimoniae apud Latinos dicuntur sacra omnia quae apud Graecos orgia uocantur. Proprie autem uisum est doctoribus a carendo appellari caerimonias, quasi carimonias; eo quod ea quae in sacris diuinis offeruntur, in suo usu id carerent homines; quod nomen etiam in usu est litterarum sanctarum. [37] Alii caerimonias proprie in obseruationibus Iudaeorum credunt; abstinentiam scilicet quarundam escarum secundum ueterem legem, eo quod obseruantes careant his rebus quibus se abstinuerunt. [38] Sacrificium dictum quasi sacrum factum, quia prece mystica consecratur in memoriam pro nobis Dominicae passionis; unde hoc eo iubente corpus Christi et sanguinem dicimus. Quod dum sit ex fructibus terrae, sanctificatur et fit sacramentum, operante inuisibiliter Spiritu Dei; cuius panis et calicis sacramentum Graeci Eucharistian dicunt, quod Latine bona gratia interpretatur. Et quid melius sanguine et corpore Christi? [39] Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res gesta ita fit ut aliquid significare intellegatur, quod sancte accipiendum est. Sunt autem sacramenta baptismum et chrisma, corpus et sanguis [Domini]. [40] Quae ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum uirtus diuina secretius salutem eorundem sacramentorum operatur; unde et a secretis uirtutibus uel a sacris sacramenta dicuntur. [41] Quae ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt, quia sanctus in ea manens Spiritus eundem sacramentorum latenter operatur effectum. [42] Vnde, seu per bonos seu per malos ministros intra Dei ecclesiam dispensentur, tamen quia sanctus Spiritus mystice illa uiuificat, qui quondam Apostolico in tempore uisibilibus apparebat operibus, nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum adtenuantur, quia (1 Cor. 3,7): 'neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus'; unde et Graece mysterium dicitur, quod secretam et reconditam habeat dispositionem. [43] Baptismum Graece, Latine tinctio interpretatur; quae idcirco tinctio dicitur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius inmutatur, et longe aliud quam erat efficitur. [44] Prius enim foedi eramus deformitate peccatorum, in ipsa tinctione reddimur pulchri dealbatione uirtutum; unde et in Canticis scribitur canticorum (8,5): 'Quae est ista quae ascendit dealbata?' [45] Cuius mysterium non aliter nisi sub Trinitatis designatione, id est Patris et Filii et Spiritus sancti, cognominatione conpletur, dicente Domino ad Apostolos (Matth. 28,19): 'Ite docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.' [46] Sicut enim in tribus testibus stat omne uerbum, ita hoc sacramentum confirmat ternarius numerus nominum diuinorum. [47] Quod autem per aquam baptismum datur, haec ratio est. Voluit enim Dominus ut res illa inuisibilis per congruentem, sed profecto contrectabilem et uisibilem inpenderetur elementum, super quem etiam in principio ferebatur Spiritus sanctus. [48] Nam sicut aqua purgatur exterius corpus, ita latenter eius mysterio per Spiritum sanctum purificatur et animus. [49] Cuius sanctificatio ita est. Inuocato enim Deo descendit Spiritus sanctus de caelis, et medicatis aquis sanctificat eas de semetipso; et accipiunt uim purgationis, ut in eis et caro et anima delictis inquinata mundetur. [50] Chrisma Graece, Latine unctio nominatur; ex cuius nomine et Christus dicitur, et homo post lauacrum sanctificatur. [51] Nam sicut in baptismo peccatorum remissio datur, ita per unctionem sanctificatio spiritus adhibetur; et hoc de pristina disciplina, qua ungui in sacerdotium et in regnum solebant, ex quo et Aaron a Moyse unctus est. [52] Quae dum carnaliter fit, spiritaliter proficit; quomodo et in ipsa baptismi gratia uisibilis actus, quod in aqua mergimur, sed spiritalis effectus, quod delictis mundamur. [53] Hoc significat illud unguentum, quod peccatrix mulier super pedes, et ea quae dicitur non fuisse peccatrix, super caput Iesu fudisse scribuntur. [54] Manus inpositio ideo fit, ut per benedictionem aduocatus inuitetur Spiritus sanctus. Tunc enim ille Paracletus post mundata et benedicta corpora libens a Patre descendit, et quasi super baptismi aquam tamquam super pristinam sedem recognoscens quiescit. Nam legitur quod in principio aquis superferebatur Spiritus sanctus. [55] Exorcismus Graece, Latine coniuratio, siue sermo increpationis est aduersus diabolum, ut discedat: sicut est illud in Zacharia (3,1): 'Et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Dei, et Satan stabat a dextris eius, ut aduersaretur ei; et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet in te Dominus, qui elegit Hierusalem.' [56] Hoc est exorcismus increpare et coniurare aduersus diabolum; unde sciendum est quod non creatura Dei in infantibus exorcizatur aut exsufflatur, sed ille sub quo sunt omnes qui cum peccato nascuntur. Est enim princeps peccatorum. [57] Symbolum per linguam Graecam signum uel cognitio interpretatur. Discessuri enim Apostoli ad euangelizandum in gentibus hoc sibi praedicationis signum uel indicium posuerunt. [58] Continet autem confessionem Trinitatis et unitatem Ecclesiae et omne Christiani dogmatis sacramentum. Quod symbolum fidei et spei nostrae non scribitur in carta et atramento, sed in tabulis cordis carnalibus. [59] Oratio petitio dicitur. Nam orare est petere, sicut exorare inpetrare. Constat autem oratio loco et tempore. Loco, quia non ubique, cum prohibeamur a Christo in publico, sed ubi opportunitas dederit aut necessitas inportauerit. Neque enim contra praeceptum reputatur ab Apostolis factum, quia in carcere audientibus custodibus orabant et canebant Deo. [60] De tempore uero dictum est (1 Thess. 5,17): 'Sine intermissione orate,' sed hoc [in] singularibus. Nam est obseruatio quarundam horarum communium, quae diei interspatia signant, tertia, sexta et nona; similiter et noctis. [61] Sed ideo haec orandi horae diuisae sunt, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsud nos ad officium tempus admoneat; quae tempora in Scripturis inueniuntur. [62] Primum enim Spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est. Petrus, qua die uisionem communicationis in illo uasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat. Idem etiam cum Iohanne hora nona templum adiit, quando paralyticum sanitati reformauit. [63] Sed et Danielum legimus haec tempora in oratione obseruasse, et utique ex Israelis disciplina, ut ne minus quam ter die adoremus. Debitores enim sumus trium, Patris et Filii et Spiritus sancti; exceptis utique et aliis legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur, ingressus lucis ac noctis siue uigiliarum; [64] sed et cibum non prius sumere quam interposita oratione. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria, quia priora caelestia quam terrena. Qui autem uult orationem suam uolare ad Deum, faciat illi duas alas, ieiunium et eleemosynam, et ascendet celeriter et exaudietur. [65] Ieiunium est parsimonia uictus abstinentiaque ciborum, cui nomen est inditum ex quadam parte uiscerum tenui semper et uacua, quod uulgo ieiunum uocatur. Vnde ieiunii nomen creditur deriuatum, quod sui inedia uiscera uacua et exinanita existant. Ieiunium autem et statio dicitur. [66] Statio autem de militari exemplo nomen accepit, pro eo quod nulla laetitia obueniens castris stationem militum rescindit. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrat disciplinam; unde et milites numquam inmemores sacramenti magis stationibus parent. [67] Discernunt autem quidam inter ieiunium et stationem. Nam ieiunium est indifferenter cuiuslibet diei abstinentia, non secundum legem, sed secundum propriam uoluntatem; statio autem est obseruatio statutorum dierum uel temporum. [68] Dierum, ut quartae feriae et sextae feriae ieiunium ex ueteri lege praeceptum: de qua statione in Euangelio dixit ille (Luc. 18,12): 'Ieiuno bis in sabbato,' id est quarta et sexta sabbati. [69] Temporum autem, quae legalibus ac propheticis institutionibus terminatis temporibus statuta sunt, ut ieiunium quarti, quinti, septimi, ac decimi mensis; uel, sicut in Euangelio (Matth. 9,15), dies illi in quibus ablatus est sponsus; uel sicut obseruatio quadragesimae, quae in uniuerso orbe institutione Apostolica obseruatur circa confinium Dominicae passionis. [70] His tertium genus quidam adiciunt quam Xerophagiam dicunt, abstinentiam scilicet ciborum humentium. Vnde et nomen hoc datum, eo quod siccis quidam escis utantur. [71] Poenitentia appellata, quasi punitentia, eo quod ipse homo in se poenitendo puniat quod male admisit. Nam nihil aliud agunt, quos ueraciter poenitet, nisi ut id, quod male fecerunt, inpunitum esse non sinant. Eo quippe modo sibi non parcentibus ille parcit, cuius altum iustumque iudicium nullus contemptor euadit. [72] Perfecta est autem poenitentia, praeterita deflere et futura non admittere. Haec secunda in similitudine fontis est, ut si forte inpugnante diabolo aliquod peccatum inrepserit, huius satisfactione purgetur. [73] Satisfactio autem est causas peccatorum et suggestiones excludere et ultra peccatum non iterare. [74] Reconciliatio uero est, quae post conplementum poenitentiae adhibetur. Nam sicut conciliamur Deo, quando primum a gentilitate conuertimur, ita reconciliamur, quando post peccatum poenitendo regredimur. [75] Exomologesis Graeco uocabulo dicitur, quod Latine confessio interpretatur, cuius nominis duplex significatio est. Aut enim in laude intellegitur confessio, sicut est: 'Confitebor tibi Domine Pater caeli et terrae': aut dum quisque confitetur sua peccata ab eo indulgenda, cuius indeficiens est misericordia. [76] Ex hoc igitur Graeco uocabulo exprimitur et frequentatur exomologesis, qua delictum nostrum Domino confitemur; non quidem ut ignaro, cuius cognitioni nihil occultum est; sed confessio est rei scilicet eius quae ignoratur professa cognitio. [77] Vtile enim sibi ac iucundum quisquam esse existimauerat rapere, adulterare, furari; sed ubi haec aeternae damnationi obnoxia esse cognouit, cognitis his, confitetur errorem. [78] Confessio autem erroris professio est desinendi: desinendum ergo a peccatis est, dum confessio est. Confessio autem antecedit, remissio sequitur. Ceterum extra ueniam est qui peccatum cognoscit nec cognitum confitetur. [79] Itaque exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, habitu atque uictu, sacco et cinere incubare, corpus sordibus obscurare, animum maeroribus deicere, illa, quae peccant, tristi tractatione mutare. [80] Litaniae autem Graeco nomine appellantur, quae Latine dicuntur rogationes. Inter litanias uero et exomologesin hoc differt, quod exomologesis pro sola confessione peccatorum agitur; litaniae uero, quae indicuntur propter rogandum Deum et inpetrandam in aliquo misericordiam eius. [81] Sed nunc iam utrumque uocabulum sub una designatione habetur, nec distat uulgo utrum litaniae an exomologesis dicantur. Supplicationis autem nomen quodammodo nunc ex gentilitate retinetur. [82] Nam feriae aut legitimae erant apud eos aut indictae. Indictae autem, quia paupertas antiqua Romanorum ex conlatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum. Vnde supplicia dicuntur supplicationes, quae fiebant de bonis passorum supplicia. Sacrae enim res de rebus execrandorum fiebant. LIBER VII. DE DEO, ANGELIS ET SANCTIS. I. DE DEO. [1] Beatissimus Hieronymus, uir eruditissimus et multarum linguarum peritus, Hebraeorum nominum interpretationem primus in Latinam linguam conuertit. Ex quibus pro breuitate praetermissis multis quaedam huic operi adiectis interpretationibus interponenda studui. [2] Vocabulorum enim expositio satis indicat quid uelit intellegi. Habent enim quaedam ex propriis causis nominum rationem. In principio autem decem nomina ponimus, quibus apud Hebraeos Deus uocatur. [3] Primum apud Hebraeos Dei nomen El dicitur; quod alii Deum, alii etymologiam eius exprimentes ISCHUROS, id est fortem interpretati sunt, ideo quod nulla infirmitate opprimitur, sed fortis est et sufficiens ad omnia perpetranda. [4] Secundum nomen Eloi. [5] Tertium Eloe, quod utrumque in Latino Deus dicitur. Est autem nomen in Latinum ex Graeca appellatione translatum. Nam Deus Graece DEOS, FOBOS dicitur, id est timor, unde tractum est Deus, quod eum colentibus sit timor. [6] Deus autem proprie nomen est Trinitatis pertinens ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Ad quam Trinitatem etiam reliqua quae in Deo infra sunt posita uocabula referuntur. [7] Quartum nomen Dei dicitur Sabaoth, quod uertitur in Latinum exercituum siue uirtutum, de quo in Psalmo ab angelis dicitur (23,10): 'Quis est iste rex gloriae? Dominus uirtutum.' [8] Sunt enim in huius mundi ordinatione uirtutes multae, ut angeli, archangeli, principatus et potestates, cunctique caclestis militiae ordines, quorum tamen ille Dominus est. Omnes enim sub ipso sunt eiusque dominatui subiacent. [9] Quintum Elion, quod interpretatur in Latinum excelsus, quia supra caelos est, sicut scriptum est de eo (Ps. 113,4): 'Excelsus Dominus; super caelos gloria eius.' Excelsus autem dictus pro ualde celsus. Ex enim pro ualde ponitur, sicut eximius, quasi ualde eminens. [10] Sextum Eie, id est, qui est. Deus enim solus, quia aeternus est, hoc est, quia exordium non habet, essentiae nomen uere tenet. Hoc enim nomen ad sanctum Moysen per angelum est delatum. [11] Quaerenti enim quod esset nomen eius, qui eum pergere praecipiebat ad populum ex Aegypto liberandum, respondit (Exod. 3,14): 'Ego sum, qui sum: et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad uos'; tamquam in eius conparatione, qui uere est, quia incommutabilis est, ea, quae commutabilia, facta sunt quasi non sint. [12] Quod enim dicitur fuit, non est: et quod dicitur erit, nondum est. Deus autem esse tantum nouit, fuisse et futurum esse non nouit. [13] Solus enim Pater cum Filio et Spiritu sancto ueraciter est. Cuius essentiae conparatum esse nostrum non esse est. Vnde et in conloquio dicimus: 'Viuit Deus,' quia essentia uita uiuit, quam mors non habet. [14] Septimum Adonai, quod generaliter interpretatur Dominus, quod dominetur creaturae cunctae, uel quod creatura omnis dominatui eius deseruiat. Dominus ergo et Deus, uel quod dominetur omnibus, uel quod timeatur a cunctis. [15] Octauum Ia, quod in Deo tantum ponitur, quod etiam in alleluia in nouissima syllaba sonat. [16] Nonum Tetragrammaton, hoc est quattuor litterarum, quod proprie apud Hebraeos in Deo ponitur, iod, he, iod, he, id est, duabus ia, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt. Dicitur autem ineffabilis, non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest; et ideo, quia de eo nihil digne dici potest, ineffabilis est. [17] Decimum Saddai, id est, omnipotens. Vocatus autem omnipotens eo quod omnia potest, sed a faciendo quod uult, non a patiendo quod non uult. Quod si ei accideret, nequaquam esset omnipotens; facit enim quidquid uult, et inde omnipotens. [18] Item omnipotens, quia ipsius sunt omnia quae ubique sunt; solus enim totius mundi habet imperium. Dicuntur autem et alia quaedam in Deum substantialiter nomina, ut inmortalis, incorruptibilis, incommutabilis, aeternus. Vnde et merito cunctae praeponitur creaturae. [19] Inmortalis, sicut de eo scriptum est (1 Timoth. 6,16): 'Qui solus habet inmortalitatem': quia in eius natura nulla est commutatio. Nam omnis mutabilitas non inconuenienter mortalitas dicitur; secundum quam et anima dicitur mori, non quia in corpus uel in aliquam alteram substantiam mutatur et uertitur, sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est aut fuit, secundum id quod destitit esse quod erat, mortalis utique deprehenditur; ac per hoc solus Deus dicitur inmortalis, quia solus incommutabilis. [20] Incorruptibilis appellatur quia corrumpi et dissolui non potest nec diuidi. Quidquid enim capit diuisionem et interitum capit. Ille nec diuidi potest nec interire; inde incorruptibilis est. Incommutabilis est quia semper manet et mutari nescit. [21] Nec proficit, quia perfectus est, nec deficit, quia aeternus est. [22] Aeternus est, quia sine tempore est. Non enim habet initium neque finem. Hinc et sempiternus, eo quod sit semper aeternus. A quibusdam autem aeternus ab aethere creditur dictus, quoniam caelum sedes eius habetur. Vnde est illud (Ps. 114,16): 'Caelum caeli Domino': et haec ista quattuor unum significant, nam una eademque res dicitur, siue dicatur aeternus Deus, siue inmortalis, siue incorruptibilis, siue inmutabilis. [23] Inuisibilis, quia numquam per substantiam suam apparuit oculis mortalium Trinitas, nisi per speciem subiectae creaturae eademque corporeae. Nam nemo potest ipsam manifestationem essentiae Dei uidere et uiuere, sicut et dictum est Moysi; unde et Dominus in Euangelio dicit (Ioann. 1,18): 'Deum nemo uidit umquam.' Res est enim inuisibilis, ideoque non oculo, sed corde quaerendus est. [24] Inpassibilis, quia nullis perturbationibus afficitur, quibus fragilitas humana subcumbit. Non enim adtingunt eum ullae passiones, ut libido, iracundia, cupiditas, timor, maeror, inuidia, et cetera quibus mens humana turbatur. [25] Sed cum dicitur Deum irasci aut zelare aut dolere, nostro usu dicitur. Apud Deum enim perturbatio nulla est, apud quem tranquillitas summa est. [26] Simplex autem dicitur siue non amittendo quod habet, seu quia non aliud est ipse et aliud quod in ipso est, sicut in homine, cuius aliud [est] esse, [et] aliud sapere. [27] Nam et esse potest, et sapiens non esse; Deus autem habet essentiam, habet et sapientiam; sed quae habet, hoc et est, et omnia unus est; ac proinde simplex est, quia non in eo aliquid accidentis est, sed et quod est, et quod in ipso est, essentialiter est, excepto quod relatiue ad quamcumque personam est. [28] Summe bonus, quia incommutabilis est. Creatura uero bonum, sed non summum est, quia mutabilis est. Et dum sit quidem bonum, non tamen esse potest et summum. [29] Incorporeus autem uel incorporalis ideo dicitur Deus, ut spiritus credatur uel intellegatur esse, non corpus. Nam dum dicitur spiritus, eius significatur substantia. [30] Inmensus, quia cuncta concludit, ipse a nullo concluditur; sed omnia intra eius omnipotentiam coartantur. [31] Perfectus dicitur quia nihil ei possit adici. Adtamen de consummatione alicuius facti perfectio dicitur. Deus autem, qui non est factus, quomodo est perfectus? [32] Sed hoc uocabulum de usu nostro sumpsit humana inopia, sicut et reliqua uerba, quatenus id quod ineffabile est utcumque dici possit, quoniam de Deo nihil digne humanus sermo dicit, sicut sunt et alia. [33] Creator dictus pro totius mundi rebus ab ipso creatis. Nihil enim est quod non originem a Deo traxerit. Ipse et unus, quia diuidi non potest, uel quia nihil aliud esse potest quod tantundem capiat potestatis. [34] Haec igitur, quae de Deo dicta sunt, ad totam pertinent Trinitatem propter unam et coaeternam substantiam, siue in Patre, siue in Filio eius unigenito in forma Dei, siue in Spiritu sancto, qui unus Spiritus est Dei Patris et Filii eius unigeniti. [35] Sunt et quaedam uocabula ex usu nostro ad Deum sumpta, de membris nostris, siue de inferioribus; et quia in propria natura inuisibilis et incorporeus est, pro efficientiis tamen causarum in ipso rerum species adscribuntur, ut more locutionis nostrae facilius se ipsum insinuet: ut quia omnia uidet, dicatur oculus; et propter quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem quod auertitur, ambulat; pro eo quod spectat, stat. [36] Sic et in ceteris horum similibus ab humanis mentibus trahitur similitudo ad Deum, sicut est obliuiscens et memorans. Hinc est quod et Propheta dicit (Ierem. 51,14): 'Iurauit Dominus exercituum per animam suam': non quod Deus animam habeat, sed hoc nostro narrat affectu. [37] Nam et facies Dei in Scripturis sanctis non caro, sed diuina cognitio intellegitur, eadem ratione qua per faciem conspectam quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione dicitur Deo (Psalm. 80,4): 'Ostende nobis faciem tuam': ac si dicatur: 'Da nobis cognitionem tuam.' [38] Sic et uestigia Dei dicuntur, quia nunc Deus per speculum agnoscitur, ad perfectum uero omnipotens reperitur, dum in futurum facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur, cuius nunc uestigia conprehendere conantur, hoc est, quem uidere per speculum dicitur. [39] Nam et situs et habitus et locus et tempus in Deum non proprie, sed per similitudinem translate dicuntur; quippe (Psalm. 99,1) 'sedere super Cherubin' dicitur, quod est ad situm; et (Psalm. 104,6): 'Abyssum tamquam uestimentum amictus,' quod est ad habitum; et (Psalm. 102,28): ' Anni tui non deficient,' quod ad tempus pertinet; et (Psalm. 139,8): 'Si ascendero in caelum, tu ibi es,' quod ad locum. [40] Nam et in Propheta (Amos 2,13): 'Plaustri portantis fenum' species ad Deum dicitur. Et haec omnia per figuram Deus, quia nihil est horum ad proprietatem substantiae eius. II. DE FILIO DEI. [1] Multis etiam modis Christus appellari in scripturis inuenitur diuinis. Nam ipse Dei Patris Vnigenitus filius, dum esset aequalis Patri, propter salutem nostram formam serui accepit. Proinde quaedam nomina in illo ex diuinitatis substantia, quaedam ex dispensatione susceptae humanitatis adsumpta sunt. [2] Christus namque a chrismate est appellatus, hoc est unctus. Praeceptum enim fuerat Iudaeis ut sacrum conficerent unguentum, quo perungui possent hi qui uocabantur ad sacerdotium uel ad regnum: et sicut nunc regibus indumentum purpurae insigne est regiae dignitatis, sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regiam conferebat; et inde Christi dicti a chrismate, quod est unctio. [3] Nam chrisma Graece, Latine unctio nuncupatur, quae etiam Domino nomen adcommodauit facta spiritalis, quia Spiritu unctus est a Deo Patre, sicut in Actibus (4,27): 'Collecti sunt enim in hac ciuitate aduersus sanctum Filium tuum, quem uncxisti': non utique oleo uisibili, sed gratiae dono, quod uisibili significatur unguento. [4] Non est autem Saluatoris proprium nomen Christus, sed communis nuncupatio potestatis. Dum enim dicitur Christus, commune dignitatis nomen est; dum Iesus Christus, proprium est uocabulum Saluatoris. [5] Christi autem nomen nusquam alibi omnino nec in aliqua gente fuit, nisi tantum in illo regno ubi Christus prophetabatur, et unde uenturus erat. [6] Messias autem Hebraice dicitur, Graece Christus, Latina autem locutione unctus. [7] Iesus Hebraice, Graece SOTER, Latine autem salutaris siue saluator interpretatur, pro eo quod cunctis gentibus salutifer uenit. [8] Etymologiam autem nominis huius etiam Euangelista significat, dicens (Matth. 1,21): 'Vocabis nomen eius Saluator, quia ipse saluum faciet populum suum.' Sicut enim Christus significat regem, ita Iesus significat saluatorem. [9] Non itaque nos saluos facit quicumque rex, sed rex Saluator. Quod uerbum Latina lingua antea non habebat, sed habere poterat, sicut potuit, quando uoluit. [10] Emmanuel ex Hebraeo in Latinum significat 'nobiscum Deus,' scilicet quia per Virginem natus Deus hominibus in carne mortali apparuit, ut terrenis uiam salutis ad caelum aperiret. Ad diuinitatis substantiam quae pertinent ista sunt: Deus, Dominus. [11] Deus autem dictus propter unitam cum Patre substantiam. Dominus propter seruientem creaturam. [12] Deus autem et homo, quia Verbum et caro. Vnde et bis genitus dicitur, siue quia Pater eum genuit sine matre in aeternitate, siue quia mater sine patre in tempore. [13] Vnigenitus autem uocatur secundum diuinitatis excellentiam, quia sine fratribus; Primogenitus, secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionis gratiam fratres habere dignatus est, quibus esset primogenitus. [14] Homousion Patri ab unitate substantiae appellatur. Substantia enim uel essentia Graece OUSIA dicitur, OMO- unum. Vtrumque igitur coniunctum sonat una substantia. Hoc enim uocatur Homousion, quod est (Ioann. 10,30): 'Ego et Pater unum sumus,' hoc est, eiusdem cum Patre substantiae. [15] Quod nomen etsi scriptum in sanctis litteris non inueniatur, in assertione tamen totius Trinitatis defenditur, quia datur ratio unde recte dici ostendatur; sicut et Pater in illis libris nusquam Ingenitus legitur, sed tamen dicendus esse atque credendus non dubitatur. [16] Homoeusion, similis substantiae, quia qualis Deus, talis est et imago eius. Inuisibilis Deus et imago inuisibilis. [17] Principium, eo quod ab ipso sint omnia, et quia ante eum nihil. [18] Finis, uel quia dignatus est in fine temporum humiliter in carne nasci et mori, et iudicium nouissimum ipse suscipere, uel quia quidquid agimus ad illum referimus. Et cum ad eum peruenerimus, ultra quod quaeramus non habemus. [19] Os Dei est, quia Verbum eius est. Nam sicut pro uerbis, quae per linguam fiunt, saepe dicimus illa et illa lingua, ita et pro Dei uerbo os ponitur, quia mos est ut ore uerba formentur. [20] Verbum autem ideo dicitur, quia per eum Pater omnia condidit, siue iussit. [21] Veritas, quia non fallit, sed tribuit quod promisit. Vita, quia creauit. Imago dicitur propter parem similitudinem Patris. [22] Figura est, quia suscipiens formam serui operum uirtutumque similitudine Patris in se imaginem atque inmensam magnitudinem designauit. [23] Manus Dei est, quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc et dextera propter effectum operis totius creaturae, quae per ipsum formata est. Brachium, quia ab ipso omnia continentur. [24] Virtus, pro eo quod omnem potestatem Patris in semetipso habeat, et omnem caeli terraeque creaturam gubernet, contineat atque regat. [25] Sapientia, pro eo quod ipse reuelet mysteria scientiae et arcana sapientiae. Sed tamen cum sit Pater et Spiritus sanctus sapientia et uirtus et lumen et lux, proprie tamen his nominibus Filius nuncupatur. [26] Splendor autem appellatur propter quod manifestat. Lumen, quia inluminat. Lux, quia ad ueritatem contemplandam cordis oculos reserat. [27] Sol, quia inluminator. Oriens, quia luminis fons et inlustrator est rerum, et quod oriri nos faciat ad uitam aeternam. [28] Fons, quia rerum origo est, uel quod satiat sitientes. Ipse quoque A et ‡. Alpha enim litteram nulla praecedit; prima est enim litterarum, sicut et Filius Dei; ipse enim se principium Iudaeis interrogantibus esse respondit. Vnde et Iohannes in Apocalypsi proprie ipsam litteram ponens ait (22,13): 'Ego sum A et ‡, primus et nouissimus.' Primus, quia ante eum nihil est. Nouissimus, quia iudicium nouissimum ipse suscepit. [29] Mediator, quia inter Deum et hominem medius constitutus est, ut hominem ad Deum perduceret; unde et illum Graeci MESITEN uocant. [30] Paracletus, id est aduocatus, quia pro nobis intercedit apud Patrem, sicut de eo dicit Iohannes (1 Ep. 2,1): 'Aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum.' [31] Paracletus autem Graecum est, quod Latine dicitur aduocatus. Quod nomen et Filio et Spiritui sancto adscribitur, iuxta quod et Dominus in Euangelio ait (Ioann. 14,16): 'Rogabo Patrem, et alium paracletum dabit uobis.' [32] Intercessor autem ideo uocatur, quia pro culpa nostra remouenda curam gerit, et pro abluendis nostris criminibus curam inpendit. [33] Sponsus, quia descendens de caelo adhaesit Ecclesiae, ut pace Noui Testamenti essent duo in carne una. [34] Angelus dicitur propter adnuntiationem paternae ac suae uoluntatis. Vnde [et] apud Prophetam (Esai. 9,6) 'magni consilii angelus' legitur, dum sit Deus et Dominus angelorum. [35] Missus dicitur eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum, unde et idem dicit (Ioann. 16,28): 'Ego a Patre exii, et ueni in hunc mundum.' Homo autem dicitur quia natus est. [36] Propheta, quia futura reuelauit. Sacerdos, quia pro nobis hostiam se obtulit. Pastor, quia custos. Magister, quia ostensor. Nazarenus uero a loco. Nazareus a merito, id est sanctus siue mundus, quia peccatum non fecit. [37] Siquidem et de aliis inferioribus rebus nominum species ad se trahit Christus, ut facilius intellegatur. Dicitur enim Panis, quia caro. [38] Vitis, quia sanguine ipsius redempti sumus. Flos, quia electus. Via, quia per ipsum ad Deum imus. Ostium, quia per ipsum ad Deum ingredimur. Mons, quia fortis. Petra, quia firmitas est credentium. [39] Lapis angularis, uel quia duos parietes e diuerso, id est de circumcisione et praeputio, uenientes in unam fabricam Ecclesiae iungit, uel quod pacem in se angelis et hominibus facit. [40] Lapis offensionis, quia ueniens humilis offenderunt in eum increduli homines, et factus est petra scandali, sicut dicit Apostolus (1 Corinth. 1,23): 'Iudaeis quidem scandalum.' [41] Fundamentum autem ideo uocatur, quia fides in eo firmissima est, uel quia super eum catholica Ecclesia constructa est. [42] Nam et Christus Agnus pro innocentia; et Ouis propter patientiam; et Aries propter principatum; et Haedus propter similitudinem carnis peccati; [43] et Vitulus pro eo quod pro nobis est immolatus; et Leo pro regno et fortitudine; et Serpens pro morte et sapientia; idem et Vermis, quia resurrexit; [44] Aquila, propter quod post resurrectionem ad astra remeauit. Nec mirum si uilibus significationibus figuretur, qui usque ad nostrarum passionum seu carnis contumelias descendisse cognoscitur. [45] Qui dum sit Dei Patris coaeternus ante saecula Filius, postquam uenit plenitudo temporis, propter salutem nostram formam serui accepit, et factus est Filius Dei hominis filius. [46] Vnde et quaedam de illo in Scripturis secundum formam Dei, quaedam secundum formam serui dicuntur. Quorum, exempli gratia, duo quaedam commemorantur, ut singula ad singula referantur. Secundum formam enim Dei de se ipso dixit (Ioann. 10,30): 'Ego et Pater unum sumus': secundum formam serui (Ioann. 14,28): 'Quoniam Pater maior me est.' [47] Homines autem minus intellegentes quid pro quid dicatur, ea quae propter formam serui dicta sunt uolunt transferre ad formam Dei; et rursus ea quae dicta sunt ut ad se inuicem personae referantur, uolunt nomina esse naturae atque substantiae, et faciunt errorem in fide. [48] Sic autem Dei filio coniuncta est humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona. Solus igitur homo pertulit crucem, sed propter unitatem personae et Deus dicitur pertulisse. [49] Hinc est quod scribitur (1 Corinth. 2,8): 'Si enim cognouissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.' Filium ergo Dei crucifixum fatemur, non ex uirtute diuinitatis, sed ex infirmitate humanitatis: non ex suae naturae permansione, sed ex nostra susceptione. III. DE SPIRITV SANCTO. [1] Spiritus sanctus ideo praedicatur Deus, quia ex Patre Filioque procedit, et substantiam eius habet. Neque enim aliud de Patre procedere potuit quam quod ipse est Pater. [2] Spiritus autem dictus secundum id quod ad aliquid refertur spiratus; et spirans utique spiritu inspirans est, et ex eo appellatus Spiritus est. Proprio autem modo quodam dicitur Spiritus sanctus secundum quod refertur ad Patrem et Filium, quod eorum spiritus sit. [3] Nam et hoc nomen, quod Spiritus dicitur, non secundum id quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliquam naturam significat. [4] Omnis enim incorporea natura spiritus in Scripturis sacris appellatur, unde non tantum Patri et Filio et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturae et animae hoc uocabulum congruit. [5] Ideo igitur Spiritus Dei sanctus uocatur, quia Patris et Filii sanctitas est. Nam cum sit et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus, proprie tamen ipse uocatur Spiritus sanctus, tamquam sanctitas coessentialis et consubstantialis amborum. [6] Spiritus sanctus ideo non dicitur genitus, ne duo in Trinitate Filii suspicentur. Ideo non praedicatur ingenitus, ne duo Patres in ipsa Trinitate credantur. [7] Procedens autem dicitur testimonio Domini dicentis (Ioann. 16,12): 'Multa adhuc habeo quae uobis loquar, sed non potestis illa modo audire. Veniet autem Spiritus ueritatis, qui a Patre procedit, et de meo accipiet: ille uobis indicabit omnia.' Hic autem non solum natura procedit, sed semper ad peragenda opera Trinitatis indesinenter procedit. [8] Hoc autem interest inter nascentem Filium et procedentem Spiritum sanctum, quod Filius ex uno nascitur, Spiritus sanctus ex utroque procedit; et ideo dicit Apostolus (Rom. 8,9): 'Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.' [9] Spiritus sanctus ex opere etiam et angelus intellegitur. Dictum est enim de illo (Ioann. 16,13): 'Et quae uentura sunt adnuntiabit uobis'; et utique angelus Graece, Latine nuntius interpretatur. Vnde et duo angeli apparuerunt Loth, in quibus Dominus singulariter appellatur, quos intellegimus Filium et Spiritum sanctum, nam Pater numquam legitur missus. [10] Spiritus sanctus, quod dicitur Paracletus, a consolatione dicitur; PARAKLESIS enim Latine consolatio appellatur. Christus enim eum Apostolis lugentibus misit, postquam ab eorum oculis ipse in caelum ascendit. [11] Consolator enim tristibus mittitur, secundum illam eiusdem Domini sententiam (Matth. 5,4): 'Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur.' Ipse etiam dixit (Matth. 9,15): 'Tunc lugebunt filii sponsi, cum ab eis ablatus fuerit sponsus.' [12] Item Paracletus, pro eo quod consolationem praestet animabus, qui gaudium temporale amittunt. Alii Paracletum [dicunt] Latine oratorem uel aduocatum interpretantur. Ipse enim Spiritus sanctus dicit; ipse docet; per ipsum datur sermo sapientiae; ab ipso sancta Scriptura inspirata est. [13] Spiritus sanctus ideo septiformis nuncupatur, propter dona quae de unitatis eius plenitudine particulatim quique, ut digni sunt, consequi promerentur. Ipse enim Spiritus sapientiae et intellectus: Spiritus consilii et fortitudinis: Spiritus scientiae et pietatis: Spiritus timoris Domini. [14] Spiritus autem principalis in Psalmo quinquagesimo legitur, ubi quia tertio spiritus repetitur, nonnulli Trinitatem intellexerunt ideo quia scriptum est (Ioann. 4,24): 'Deus Spiritus est.' Quod enim non est corpus, et tamen est, uidetur restare ut spiritus sit. Intellegunt enim ibi nonnulli Trinitatem significari: in Spiritu principali Patrem: in Spiritu recto Filium: in Spiritu sancto Spiritum sanctum. [15] Spiritus sanctus ideo donum dicitur, eo quod datur. A dando enim donum est nuncupatum. Notissimum est enim Dominum Iesum Christum, cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in caelum, dedisse Spiritum sanctum, quo credentes inpleti linguis omnium gentium loquebantur. [16] In tantum autem donum Dei est, in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. Apud se autem Deus est: apud nos donum est; sed sempiterne Spiritus sanctus donum est, distribuens singulis, prout uult, gratiarum dona. [17] Nam et prophetias quibus uult inpertit, et peccata quibus uult dimittit. Nam peccata sine Spiritu sancto non donantur. [18] Spiritus sanctus inde proprie caritas nuncupatur, uel quia naturaliter eos, a quibus procedit, coniungit et se unum cum eis esse ostendit, uel quia in nobis id agit ut in Deo maneamus, et ipse in nobis. [19] Vnde et in donis Dei nihil maius est caritate, et nullum est maius donum Dei quam Spiritus sanctus. [20] Ipse est et gratia, quae quia non meritis nostris, sed uoluntate diuina gratis datur, inde gratia nuncupatur. Sicut autem unicum Dei Verbum proprie uocamus nomine Sapientiae, cum sit uniuersaliter et Spiritus sanctus et Pater ipse sapientia, ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur uocabulo Caritatis, cum sit et Pater et Filius uniuersaliter caritas. [21] Spiritus sanctus Digitus Dei esse in libris Euangelii apertissime declaratur. Cum enim unus Euangelista dixisset (Luc. 11,20): 'In digito Dei eicio daemonia': alius hoc idem ita dixit (Matth. 12,28): 'In spiritu Dei eicio daemonia.' Vnde et digito Dei scripta est lex, data die quinquagesimo ab occisione agni, et die quinquagesimo uenit Spiritus sanctus a passione Domini nostri Iesu Christi. [22] Ideo autem digitus Dei dicitur, ut eius operatoria uirtus cum Patre et Filio significetur. Vnde et Paulus ait (1 Cor. 12,11): 'Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, diuidens singulis prout uult.' Sicut autem per baptismum in Christo morimur et renascimur, ita Spiritu signamur, quod est digitus Dei et spiritale signaculum. Spiritus sanctus idcirco in columbae specie uenisse scribitur, ut natura eius per auem simplicitatis et innocentiae declararetur. Vnde et Dominus (Matth. 10,16): 'Estote,' inquit, 'simplices sicut columbae.' Haec enim auis corporaliter ipso felle caret, habens tantum innocentiam et amorem. [23] Spiritus sanctus inde nomine ignis appellatur, pro eo quod in Apostolorum Actibus per diuisionem linguarum ut ignis apparuit, qui et insedit super unumquemque eorum. [24] Propterea autem diuersarum linguarum gratiam apostolis dedit, ut idonei efficerentur fidelium eruditioni populorum. [25] Quod uero supra singulos sedisse memoratur, id causa est, ut intellegatur per plures non fuisse diuisus, sed mansisse in singulis totus, sicut fere ignibus mos est. [26] Hanc enim habet naturam ignis accensus, ut quanti ad eum, quanti ad 'crinem purpurei splendoris' aspexerint, tantis uisum suae lucis inpertiat, tantis ministerium sui muneris tribuat, et ipse nihilominus in sua integritate permaneat. [27] Spiritus sanctus nomine aquae appellatur in Euangelio, Domino clamante et dicente (Ioann. 7,38): 'Si quis sitit, ueniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina aquae uiuae fluent de uentre eius.' Euangelista autem exposuit unde diceret. Secutus enim ait: 'Hoc enim dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.' [28] Sed aliud est aqua sacramenti, aliud aqua quae significat Spiritum Dei. Aqua enim sacramenti uisibilis est: aqua Spiritus inuisibilis est. Ista abluit corpus, et significat quod fit in anima: per illum autem Spiritum sanctum ipsa anima mundatur et saginatur. [29] Spiritus sanctus ideo unctio dicitur, Iohanne testante apostolo, quia sicut oleum naturali pondere superfertur omni liquori, ita in principio superferebatur Spiritus sanctus aquis. Vnde et Dominus oleo exultationis, hoc est Spiritu sancto, legitur fuisse unctus. [30] Sed et Iohannes apostolus Spiritum sanctum unctionem uocat dicens (1 Ep. 2,27): 'Et uos,' inquit, 'unctionem quam accepistis ab eo, permaneat in uobis; et necesse non habetis ut aliquis doceat uos: sed sicut unctio eius docet uos de omni re.' Ipse est enim Spiritus sanctus unctio inuisibilis. IV. DE TRINITATE. [1] Trinitas appellata quod fiat totum unum ex quibusdam tribus, quasi Triunitas; ut memoria, intellegentia et uoluntas, in quibus mens habet in se quandam imaginem diuinae Trinitatis. Nam dum tria sint, unum sunt, quia et singula in se manent et omnia in omnibus. [2] Pater igitur et Filius et Spiritus sanctus trinitas et unitas. Idem enim unum, idem [et] tria. In natura unum, in personis tria. Vnum propter maiestatis communionem, tria propter personarum proprietatem. [3] Nam alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus: sed alius quidem non aliud, quia pariter simplex pariterque incommutabile bonum et coaeternum. [4] Pater solus non est de alio; ideo solus appellatur ingenitus. Filius solus de Patre est natus; ideo solus dicitur genitus. Spiritus sanctus solus de Patre et Filio procedit; ideo solus amborum nuncupatur spiritus. [5] In hac Trinitate alia appellatiua nomina, alia propria sunt. Propria sunt essentialia, ut Deus, Dominus, Omnipotens, Inmutabilis, Inmortalis. Et inde propria, quia ipsam substantiam significant qua unum sunt. [6] Appellatiua uero Pater et Filius et Spiritus sanctus, Ingenitus et Genitus et Procedens. Eadem et relatiua, quia ad se inuicem referuntur. Cum enim dicitur Deus, essentia est, quia ad se ipsum dicitur. Cum uero dicitur Pater et Filius et Spiritus sanctus, relatiue dicuntur, quia ad se inuicem referuntur. [7] Nam Pater non ad se ipsum, sed ad Filium relatiue dicitur, quia est ei filius: sic et Filius relatiue dicitur, quia est ei pater: sic et Spiritus sanctus, quia est Patris Filiique spiritus. [8] His enim appellationibus hoc significatur, quod ad se inuicem referuntur, non ipsa substantia qua unum sunt. Proinde Trinitas in relatiuis personarum nominibus est; deitas non triplicatur, sed in singularitate est; quia si triplicatur, deorum inducimus pluralitatem. [9] Nomen autem deorum in angelis et sanctis hominibus ideo pluraliter dicitur, propter quod non sint merito aequales. [10] De quibus Psalmus (81,6): 'Ego dixi: Dii estis.' De Patre autem et Filio et Spiritu sancto propter unam et aequalem diuinitatem non nomen deorum, sed Dei esse ostenditur, sicut ait Apostolus (1 Cor. 8,6): 'Nobis tamen unus Deus,' uel sicut uoce diuina dicitur (Marc. 12,29): 'Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est,' scilicet ut et Trinitas sit, et unus Dominus Deus sit. [11] Fides apud Graecos de Trinitate hoc modo est: una OUSIA, ac si dicat una natura aut una essentia: tres UPOSTASEIS, quod resonat in Latinum uel tres personas uel tres substantias. [12] Nam Latinitas proprie non dicit de Deo nisi essentiam; substantiam uero non proprie dicit, sed abusiue; quoniam uere substantia apud Graecos persona intellegitur, non natura. V. DE ANGELIS. [1] Angeli Graece uocantur, Hebraice malachoth, Latine uero nuntii interpretantur, ab eo quod Domini uoluntatem populis nuntiant. [2] Angelorum autem uocabulum officii nomen est, non naturae. Semper enim spiritus sunt, sed cum mittuntur, uocantur angeli. [3] Quibus ideo pictorum licentia pinnas faciunt, ut celerem eorum in cuncta discursum significent, sicut et iuxta fabulas poetarum uenti pinnas habere dicuntur, propter uelocitatem scilicet. Vnde et Scriptura sacra dicit (Psalm. 104,3): 'Qui ambulat super pinnas uentorum.' [4] Nouem autem esse ordines angelorum sacrae Scripturae testantur, id est angeli, archangeli, throni, dominationes, uirtutes, principatus, potestates, cherubim et seraphim. Quorum officiorum uocabula cur ita dicta sint, interpretando exequimur. [5] Angeli uocantur propter quod de caelis ad adnuntiandum hominibus mittuntur. Angelus enim Graece, Latine nuntius dicitur. [6] Archangeli Graeca lingua summi nuntii interpretantur. Qui enim parua uel minima adnuntiant, angeli; qui uero summa, archangeli nuncupantur. Archangeli dicti eo quod primatum teneant inter angelos; ARCHOS enim Graece, Latine princeps interpretatur. Sunt enim duces et principes, sub quorum ordine unicuique angelorum officia deputata sunt. [7] Nam quia archangeli angelis praesunt Zacharias propheta testatur dicens (2,3): 'Ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius, et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muro habitabitur Hierusalem.' [8] Si enim in ipsis officiis angelorum nequaquam potestates superiores inferiores disponerent, nullo modo hoc, quod homini diceret angelus, ab angelo cognouisset. [9] Quidam autem archangelorum priuatis nominibus appellantur, ut per uocabula ipsa in opere suo quid ualeant designetur. [10] Gabriel Hebraice in linguam nostram uertitur fortitudo Dei. Vbi enim potentia diuina uel fortitudo manifestatur, Gabriel mittitur. [11] Vnde et eo tempore, quo erat Dominus nasciturus et triumphaturus de mundo, Gabriel uenit ad Mariam, ut illum adnuntiaret qui ad debellandas aerias potestates humilis uenire dignatus est. [12] Michael interpretatur, Qui sicut Deus. Quando enim aliquid in mundo mirae uirtutis fit, hic archangelus mittitur. Et ex ipso opere nomen est eius, quia nemo ualet facere quod facere potest Deus. [13] Raphael interpretatur curatio uel medicina Dei. Vbicumque enim curandi et medendi opus necessarium est, hic archangelus a Deo mittitur; et inde medicina Dei uocatur. [14] Vnde et ad Tobiam idem archangelus missus oculis eius curationem adhibuit, et caecitate detersa uisum ei restituit. Nominis enim interpretatione et angeli officium designatur. [15] Vriel interpretatur ignis Dei, sicut legimus apparuisse ignem in rubo. Legimus etiam ignem missum desuper, et inplesse quod praeceptum est. [16] Throni autem et dominationes et principatus et potestates et uirtutes, quibus uniuersam caelestem societatem Apostolus conplectitur, ordines angelorum et dignitates intelleguntur; et pro hac ipsa distributione officiorum alii throni, alii dominationes, alii principatus, alii potestates dicuntur, pro certis dignitatibus quibus inuicem distinguntur. [17] Virtutes angelicae quaedam ministeria perhibentur, per quos signa et miracula in mundo fiunt; propter quod et Virtutes dicuntur. [18] Potestates sunt, quibus uirtutes aduersae subiectae sunt, et inde Potestatum nomine nuncupantur, quia maligni spiritus eorum potestate coercentur, ne tantum mundo noceant quantum cupiunt. [19] Principatus sunt hi qui angelorum agminibus praesunt. Qui pro eo, quod subditos angelos ad explendum ministerium diuinum disponunt, principatus uocabulum acceperunt. Nam alii sunt qui administrant, alii qui adsistunt, sicut et per Danielum dicitur (7,10): 'Milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia adsistebant ei.' [20] Dominationes sunt ii qui etiam Virtutibus et Principatibus praeeminent, qui pro eo, quod ceteris angelorum agminibus dominantur, Dominationes uocantur. [21] Throni sunt agmina angelorum, qui Latino eloquio sedes dicuntur; et uocati Throni quia illis conditor praesidet, et per eos iudicia sua disponit. [22] Cherubin autem et ipsi sublimes caelorum potestates et angelica ministeria perhibentur; qui ex Hebraeo in linguam nostram interpretantur scientiae multitudo. Sunt enim sublimiora agmina angelorum, qui pro eo, quod uicinius positi diuina scientia ceteris amplius pleni sunt, Cherubin, id est plenitudo scientiae, appellantur. [23] Ipsa sunt illa duo animalia super propitiatorium arcae ficta ex metallo, propter significandam angelorum praesentiam, in quorum medio ostenditur Deus. [24] Seraphin quoque similiter multitudo est angelorum, qui ex Hebraeo in Latinum ardentes uel incendentes interpretantur. Qui idcirco ardentes uocantur, quia inter eos et Deum nulli angeli consistunt; et ideo quanto uicinius coram eo consistunt, tanto magis luminis claritate diuini inflammantur. [25] Vnde et ipsi uelant faciem et pedes sedentis in throno Dei; et idcirco cetera angelorum turba uidere Dei essentiam plene non ualent, quoniam Cherubin eam tegit. [26] Haec igitur uocabula agminum angelorum ita sunt specialia ordinum singulorum, ut tamen sint ex parte communia omnium. Nam dum Throni sedes Dei in quorundam angelorum ordine specialiter designentur, tamen per Psalmistam (79,2): 'Qui sedes super Cherubin,' dicitur. [27] Sed ideo isti ordines angelorum priuatis nominibus appellantur, quia hoc ipsud officium in proprio ordine plenius acceperunt. Et cum sint omnibus communia, proprie tamen haec nomina suis ordinibus deputantur. [28] Vnicuique enim, sicut praedictum est, propria officia sunt iniuncta, quae promeruisse eos in mundi constat exordio. Nam quia angeli et locis et hominibus praesunt, per Prophetam testatur angelus dicens (Daniel. 10,13): 'Princeps regni Persarum restitit mihi.' [29] Vnde apparet nullum esse locum cui angeli non praesint. Praesunt enim et auspiciis operum omnium. [30] Hic est ordo uel distinctio angelorum, qui post lapsum malorum in caelesti uigore steterunt. Nam postquam apostatae angeli ceciderunt, hi perseuerantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Vnde et post caeli creationem in principio reperitur (Genes. 1,6,8): 'Fiat firmamentum, et uocatum est firmamentum caelum.' [31] Nimirum ostendentis quod post ruinam angelorum malorum hi, qui permanserunt, firmitatem aeternae perseuerantiae consecuti sunt, nullo iam lapsu auersi, nulla superbia cadentes, sed firmiter in Dei amore et contemplatione manentes, nihil aliud dulce habent nisi eum a quo creati sunt. [32] Quod autem duo Seraphim in Esaia (6,2) leguntur, figuraliter Veteris et Noui Testamenti significationem ostendunt. Quod uero faciem et pedes Dei operiunt, quia praeterita ante mundum et futura post mundum scire non possumus, sed media tantum eorum testimonio contemplamur. [33] Singuli senas alas habent, quia de fabrica tantum mundi, quae in sex diebus facta sunt, in praesenti saeculo nouimus. Quod clamat ter Sanctus alter ad alterum, Trinitatis in una diuinitate demonstrat mysterium. VI. DE HOMINIBVS QVI QVODAM PRAESAGIO NOMEN ACCEPERVNT. [1] Plerique primorum hominum ex propriis causis originem nominum habent. Quibus ita prophetice indita sunt uocabula, ut aut futuris aut praecedentibus eorum causis conueniant. [2] In quibus tamen manente spiritali sacramento, nunc tantum ad litteram intellectum historiae persequimur. Vbi autem etymologiae interpretationem non attigimus, solam ipsam in Latino etymologiam posuimus. [3] Quod autem unum nomen Hebraicum aliter atque aliter interpretatur, hoc secundum accentuum et litterarum euenit diuersitatem, ut in uariis significationibus nomina commutentur. [4] Adam, sicut beatus Hieronymus tradit, homo siue terrenus siue terra rubra interpretatur. Ex terra enim facta est caro, et humus hominis faciendi materies fuit. [5] Eua interpretatur uita siue calamitas siue uae. Vita, quia origo fuit nascendi: calamitas et uae, quia praeuaricatione causa extitit moriendi. A cadendo enim nomen sumpsit calamitas. [6] Alii autem dicunt: ob hoc Eua uita et calamitas appellata, quia saepe mulier uiro causa salutis est, saepe calamitatis et mortis, quod est uae. [7] Cain possessio interpretatur, unde etymologiam ipsius exprimens pater eius ait (Genes. 4,1): 'Cain, id est, Possedi hominem per Deum.' Idem et lamentatio, eo quod pro interfecto Abel interfectus sit, et poenam sui sceleris dederit. [8] Abel luctus interpretatur, quo nomine praefigurabatur occidendus. Idem et uanitas, quia cito solutus est atque subtractus. [9] Seth interpretatur resurrectio, eo quod post fratris interfectionem natus sit, quasi resurrectionem fratris ex mortuis suscitaret. Idem et positio, quia posuit eum Deus pro Abel. [10] Enos iuxta propriae linguae uarietatem homo uel uir dicitur. Et congrue hoc uocabulum habuit. De eo enim scriptum est (Genes. 4,26): 'Tunc initium fuit inuocandi nomen Domini'; licet plerique Hebraeorum arbitrentur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine eius fabricata sint idola. [11] Enoch dedicatio. In ipsius enim nomine ciuitatem postea aedificauit Cain. [12] Cainan lamentatio uel possessio eorum; sicut enim Cain possessio, ita deriuatum nomen, quod est Cainan, facit possessio eorum. [13] Matusalam interpretatur mortuus est. Euidens etymologia nominis. Quidam enim eum cum patre translatum fuisse, et diluuium praeterisse putauerunt. Ob hoc signanter transfertur: mortuus est, ut ostenderetur non uixisse eum post diluuium, sed in eodem cataclysmo fuisse defunctum. Soli enim octo homines in arca diluuium euaserunt. [14] Lamech percutiens. Iste enim percussit et interfecit Cain: quod etiam ipse postea perpetrasse uxoribus confitetur. [15] Noe requies interpretatur, pro eo quod sub illo omnia retro opera quieuerunt per diluuium. Vnde et pater eius uocans nomen eius Noe dixit (Genes. 5,29): 'Iste requiescere nos facit ab omnibus operibus nostris.' [16] Sem dicitur nominatus, quod nomen ex praesagio posteritatis accepit. Ex ipso enim patriarchae et apostoli et populus Dei. Ex eius quoque stirpe et Christus, cuius ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen in gentibus. [17] Chain calidus, et ipse ex praesagio futuri cognominatus. Posteritas enim eius eam terrae partem possedit, quae uicino sole calentior est. Vnde et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Kam dicitur. [18] Iapheth latitudo. Ex eo enim populus gentium nascitur; et quia lata est ex gentibus multitudo credentium, ab eadem latitudine Iapheth dictus est. Canaan filius Cham interpretatur motus eorum. [19] Quod quid est aliud nisi opus eorum? Pro motu enim patris, id est pro opere eius, maledictus est. [20] Arfaxat sanans depopulationem. [21] Chus Hebraice Aethiops interpretatur; a posteritate sui generis nomen sortitus. Ab ipso enim sunt progeniti Aethiopes. [22] Nembroth interpretatur tyrannus. Iste enim prior arripuit insuetam in populo tyrannidem, et ipse adgressus est aduersus Deum impietatis aedificare turrem. [23] Heber transitus. Etymologia eius mystica est, quod ab eius stirpe transiret Deus, nec perseueraret in eis, tralata in gentibus gratia. Ex ipso enim sunt exorti Hebraei. [24] Phaleg diuisio, cui pater propterea tale nomen inposuit, quia tunc natus est, quando per linguas terra diuisa est. Thara exploratio ascensionis. [25] Melchisedech rex iustus. Rex, quia ipse postea imperauit Salem. Iustus, pro eo quod discernens sacramenta Legis et Euangelii, non pecudum uictimas, sed oblationem panis et calicis in sacrificio obtulit. [26] Loth declinans. Factis enim Sodomorum non consensit, sed eorum inlicita carnis incendia declinauit. [27] Moab ex patre. Et totum nomen etymologiam habet. Concepit enim eum primogenita filia de patre. [28] Ammon, cuius causa nomen redditur filius populi mei, sic deriuatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo. Ammi enim, a quo dicti sunt Ammonitae, uocatur populus meus. [29] Sarai interpretatur princeps mea, eo quod esset unius tantummodo domus materfamilias. Postea causa nominis inmutata, ablata de fine I littera, dicitur Sara, id est princeps. Omnium quippe gentium futura princeps erat, sicut et Dominus pollicitus fuerat ad Abraham (Gen. 17,16): 'Dabo tibi ex Sara filium, et benedicam ei, et erit in gentes, et reges populorum erunt ex ea.' [30] Agar aduena, uel conuersa. Fuit enim. [conplexui Abrahae aduena causa generandi data, quae post contemptum, angelo increpante, conuersa est ad Saram.] [31] Cethura thymiama. [32] Ismahel interpretatur auditio Dei; sic enim scriptum est (Genes. 16,11): 'Et uocauit nomen eius Ismahel, quia exaudiuit eum Deus.' [33] Esau trinomius est, et ex propriis causis uarie nuncupatur. Dicitur enim Esau, id est rufus, ob coctionem scilicet rufae lentis ita appellatus, cuius edulio primogenita perdidit. Edom autem ob ruborem corporis dictus est, quod Latine sanguineus dicitur. Seir uero, quod fuerit hispidus et pilosus; quando enim natus est, totus sicut pellis pilosus erat. [34] Atque idem tribus nominibus appellatur: Esau, id est rufus: Edom, id est sanguineus: Seir, id est pilosus, quia non habuit lenitatem. [35] Rebecca patientia, siue quae multum acceperit. Lia laboriosa, utique generando. [36] Plurimos enim dolores quam Rachel fecunditate pariendi experta est. [37] Rachel interpretatur ouis. Pro ea enim Iacob pauit oues Laban. [38] Zelpha os hians. Bala inueterata. Dina transfertur in causam. Iurgii enim in Sichimis causa extitit. [39] Thamar amaritudo pro uiris mortuis. Item et commutans. Mutauit enim se in habitu meretricis, quando cum socero suo concubuit. [40] Phares diuisio, ab eo quod diuiserit membranula secundarum, diuisoris, id est phares, sortitus est nomen. Vnde et Pharisaei, qui se quasi iustos a populo separabant, diuisi appellabantur. [41] Zara frater eius, in cuius manu erat coccinum, interpretatur oriens; siue quia primus apparuit, siue quod plurimi ex eo iusti nati sunt, ut in libro Paralipomenon continetur, Zara, id est oriens, appellatus est. [42] Iob in Latinum uertitur dolens; et recte dolens, propter percussionem carnis et passiones dolorum. Calamitates enim suas nominis etymologia praefigurauit. [43] Pharao nomen est non hominis, sed honoris, sicut et apud nos Augusti appellantur reges, cum propriis nominibus censeantur. Exprimitur autem in Latino Pharao denegans eum, utique Deum, siue dissipator eius. Populi enim Dei fuit afflictor. [44] Iannes marinus, siue ubi est signum. Cessit enim et defecit signum eius coram signis Moysi; unde et dixerunt magi (Exod. 8,19): 'Hic digitus Dei est.' [45] Mambres mare pellicium siue mare in capite. Denique Moyses interpretatur sumptus ex aqua. [46] Inuenit eum ad ripam fluminis expositum filia Pharaonis, quem colligens adoptauit sibi; uocauitque nomen eius Moysen, eo quod de aqua sumpsisset eum. [47] Aaron mons fortitudinis interpretatur, propter quod turibulum accipiens in medio superstitum et interemptorum obuiam stetit, et ruinam mortis quasi quidam mons fortis exclusit. [48] Eleazar Dei adiutorium. Balac praecipitans, siue deuorans. Balaam uanus populus. [49] Phinees ori parcens. Transfixit enim pugione Zambri cum scorto Madianitide, et Domini furorem placauit, ut parceret. [50] Zambria iste lacessiens uel amaricans. Proprie enim nomen ab amaritudine figuratum, quod peccando amaricauerit populum. [51] Raab latitudo, uel fames, siue impetus. Iosue interpretatur saluator. Ipse enim in figura Christi populum a deserto saluauit, et in terram repromissionis induxit. [52] Caleph quasi cor, aut canis. [53] Othoniel tempus eius Deus, uel responsio Dei. Aoth gloriosus. Barach fulgurans. Debbora apis uel loquax. Apis, quia fuit ad bellum promptissima, dimicans aduersus Sisaram, quo perempto cecinit canticum; inde loquax. [54] Iahel ascensio. Gedeon experimentum iniquitatis eorum. Frequentibus enim documentis informatus est quali praesagio contra hostes futuram uictoriam expediret, ex quo futuro experimento etymologiam nominis sumpsit. Abimelech pater meus rex. [55] Tola uermiculum, uel coccinum. Iair inluminans. Iephte aperiens, uel apertus. Esebon cogitatio, siue uinculum maeroris. [56] Abdo seruus eius. Samson sol eorum, uel solis fortitudo. Fuit enim uirtute clarus, et liberauit Israel de hostibus. Dalila paupercula, uel situla. Booz in fortitudine, [siue] in quo robur. [57] Noemi, quam interpretare possumus consolatam, eo quod marito et liberis peregre mortuis, nurum Moabitidem in consolatione sua tenuit. [58] Ruth interpretatur festinans. Alienigena enim erat ex populo gentili, quae relicta patria festinauit transire in terram Israel, dicens socrui suae (Ruth 1,16): 'Quocunque perrexeris, pergam.' [59] Anna gratia eius interpretatur, quia, dum prius esset sterilis natura, postremo Dei gratia fecundata est. Heli Deus meus. [60] Ophni discalciatus. Filius enim fuit Heli electus in ministerium sacerdotii, cuius amissionem suo expressit uocabulo. Apostolus enim ait (Ephes. 6,15): 'Calciati pedes in praeparationem Euangelii pacis.' [61] Et Propheta (Isai. 52,7): 'Quam speciosi pedes qui adnuntiant pacem!' Iste ergo discalciatus interpretatur, ut eius nomine Veteris Testamenti sacerdotium a ueteri populo significaretur ablatum. [62] Phinees frater Ophni os mutum interpretatur, quo significatur sacerdotii ueteris et doctrinae silentium. Samuel nomen eius Deus. Iessai insulae sacrificium, uel incensum. [63] Saul petitio [interpretatur]. Notum est enim quomodo Hebraeorum populus eum sibi regem petierit, et accepit non secundum Deum, sed secundum suam uoluntatem. [64] Dauid fortis manu, utique quia fortissimus in proeliis fuit. Ipse et desiderabilis, in stirpe scilicet sua, de qua praedixerat Propheta (Agg. 2,7): 'Veniet desideratus cunctis gentibus.' [65] Salomon tribus nominibus fuisse perhibetur. Primum uocabulum eius Salomon dicitur, id est pacificus, eo quod in regno eius pax fuerit. Secundum nomen Ididia, eo quod fuerit dilectus et amabilis Domino. Tertium uocabulum eius Coheleth, quod Graece appellatur Ecclesiastes, Latine Contionator, quod ad populum loqueretur. [66] Ionathan columbae donum. [67] Absalon patris pax per antiphrasin, eo quod bellum aduersus patrem gessisset, siue quod in ipso bello Dauid pacatum fuisse legitur filio, adeo ut etiam magno cum dolore extinctum plangeret. [68] Roboam latitudo populi, et ipsud per antiphrasin, quod decem tribubus ab eo separatis, duae tantum ei relictae sint. [69] Abia pater Dominus, uel pater fuit. Asa tollens, siue sustollens. Iosaphat Domini iudicium. Ioram, qui est excelsus. Achazias adprehendens Dominum. [70] Athalia tempus Domini. Ioas spirans, uel Domini robur. [71] Amasias populum tollens. Ozias fortitudo Domini. Azarias auxilium Domini. Ozias autem ipse est qui Azarias duplici nomine. Iste est qui, inlicitum sibi sacerdotium uindicare conatus, lepra in fronte percussus est. Ioatham est perfectus. [72] Pulchram etymologiam nominis. Fecit enim rectum in conspectu Domini, et portam templi aedificauit excelsam. [73] Achaz adprehendens. Ezechias fortis Dominus. Manasse obliuiosus. Per multa enim scelera et sacrilegia reliquerat et oblitus fuerat Deum. [siue quod oblitus est Deus peccatorum illius.] [74] Amon fidelis uel onustus. Iosias, ubi est incensum Domini, propria etymologia nominis. Iste [est] enim qui simulacra conbussit. [75] Ioachaz robustus. Ioachim, ubi est praeparatio. Eliachim Dei resurrectio. Ieconias praeparatio Domini. Sedechias iustus Domini. [76] Ieroboam iudicatio siue causa populi, uel, ut quidam aiunt, diuisio interpretatur, pro eo quod in regno eius diuisus sit populus Israel, et praecisus a regno stirpis Dauid. Diuisionis enim populi causa iste extitit. Zambri psalmus uel canticum meum. [77] Omri crispans meus. Achab frater patris. [78] Iezabel fluxus sanguinis, uel fluens sanguinem: sed melius, ubi est sterquilinium. Praecipitata enim deorsum comederunt carnes eius canes, sicut praedixerat Helias (4 Reg. 9,37): 'Et erunt,' inquit, 'carnes Iezabel sicut stercus super faciem terrae.' [79] Ochozias adprehendens Deum. Iehu ipse, uel est. Ioatha robustus. Sella umbra eius, uel petitio. Manahem consolans. Paceas aperiens. [80] Nabuchodonosor prophetia lagunculae angustae, siue prophetans istiusmodi signum, pro somnio scilicet futurorum quod uidisse narratur, et Daniel interpretatus est; siue sessio in agnitione angustiae, pro his qui in captiuitatem ab eo ducti sunt. [81] Zorobabel apud Hebraeos ex tribus integris nominibus traditur esse conpositus: zo iste, ro magister, babel proprie Babylonium sonat; et efficitur nomen Zorobabel, iste magister de Babylone. In Babylone enim ortus est, ubi et princeps gentis Iudaeae extitit. VII. DE PATRIARCHIS. [1] Quorundam patriarcharum etymologiae notandae sunt, ut sciamus quid in suo uocabulo resonant. Nam plerique eorum ex causis propriis nomina acceperunt. Patriarchae interpretantur patrum principes. ARCHOS enim Graece princeps est. [2] Abram primum uocatus est pater uidens populum, propter Israel scilicet tantum. Postea appellatus est Abraham, quod transfertur pater multarum gentium, quod erat adhuc per fidem futurum. Gentium autem non habetur in nomine, sed subauditur, iuxta illud (Genes. 17,5): 'Erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te.' [3] Isaac ex risu nomen accepit. Riserat enim pater, quando ei promissus est, admirans in gaudio. Risit et mater, quando per illos tres uiros promissus est, dubitans in gaudio. Ex hac ergo causa nomen accepit Isaac; interpretatur enim risus. [4] Sciendum autem quod quattuor in Veteri Testamento absque ullo uelamine nominibus suis, antequam nascerentur, uocati sunt: Ismahel, Isaac, Salomon et Iosias. [5] Lege Scripturas. Iacob subplantator interpretatur, siue quod in ortu plantam nascentis fratris adprehenderit, siue quod postea fratrem arte deceperit. Vnde et Esau dixit (Genes. 27,36): 'Iuste uocatum est nomen euis Iacob, subplantauit enim me ecce secundo.' [6] Israel uir uidens Deum. Tunc enim hoc nomen accepit, quando tota nocte luctatus uicit in certamine angelum, et oriente lucifero benedictus est. Inde propter uisionem Dei Israel appellatus est, sicut et ipse ait (Genes. 32,30): 'Vidi Dominum et salua facta est anima mea.' [7] Ruben interpretatur uisionis filius. Sic enim, quando eum peperit Lia, uocauit nomen eius Ruben dicens (Genes. 29,32): 'Quia uidit Deus humilitatem meam.' [8] Simeon interpretatur auditio. Sic enim dixit Lia, quando peperit eum (Genes. 29,33): 'Quia exaudiuit me Deus.' [9] Leui additus. Dixit enim Lia, quando peperit eum, non ambigens de amore uiri (Genes. 29,34): 'Nunc mecum erit uir meus, quia peperi ei tres filios.' [10] Iudas confessio dicitur. Quando enim peperit eum Lia, laudem Domino rettulit dicens (Genes. 29,35): 'Nunc super hoc confitebor Domino,' et ob id uocatus est Iudas. A confessione itaque nomen eius [est] dictum, quod est gratiarum actio. [11] Issachar interpretatus est merces. Is quippe dicitur est, sachar merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum uiri, qui Racheli debebatur, ad se emerat Lia. Vnde et dum natus est, dixit Lia (Genes. 30,18): 'Dedit Deus mercedem meam.' [12] Zabulon interpretatur habitaculum. Sextum enim hunc filium genuerat Lia: propterea iam secura dixit (Genes. 30,20): 'Habitabit mecum uir meus.' Vnde et filius eius uocatus est habitaculum. [13] Nephtalim. De conuersione, siue conparatione causa nominis eius est. Vnde et dixit Rachel, cum eum peperisset ancilla eius Bala (Genes. 30,8): 'Habitare me fecit Deus habitationem cum sorore mea.' [14] Dan interpretatur iudicium. Bala enim dum eum peperisset, dixit Rachel domina eius (Genes. 30,6): 'Iudicauit me Dominus, et exaudiens dedit mihi filium.' Causam nominis expressit, ut ab eo quod iudicasset Dominus, filio ancillae iudicii nomen inponeret. [15] Gad ab euentu, siue procinctu uocatus est. Quando enim peperit eum Zelpha, dixit domina eius Lia: In fortuna, id est quod dicitur, in procinctu uel euentu. [16] Aser beatus dicitur. Dum enim peperisset eum Zelpha, dixit Lia (Genes. 30,13): 'Beata ego, et beatificant me mulieres': et ab eo, quod beata dicatur, ex etymologia nominis beatum uocauit. [17] Ioseph ab eo, quod sibi alium addi mater optauerat, uocauit augmentum. Hunc Pharao Zaphanath appellauit, quod Hebraice absconditorum repertorem sonat, pro eo quod obscura somnia reuelauit et sterilitatem praedixit. [18] Tamen, quia hoc nomen ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo Zaphanath Aegyptio sermone saluator mundi, eo quod orbem terrae ab inminenti famis excidio liberarit. [19] Beniamin interpretatur filius dexterae, quod est uirtutis. Dextera enim appellatur iamin. Mater quippe eius moriens uocauerat nomen eius Benoni, id est filius doloris mei. Pater hoc mutauit, filium dexterae nominans. [20] Manasses dictus ab eo, quod sit pater eius oblitus laborum suorum. Ita enim Hebraice uocatur obliuio. [21] Ephraim, eo quod auxerit eum Deus; et ex hoc uocabulo in linguam nostram transfertur augmentum. VIII. DE PROPHETIS. [1] Quos gentilitas uates appellant, hos nostri prophetas uocant, quasi praefatores, quia porro fantur et de futuris uera praedicunt. Qui autem [a] nobis prophetae, in Veteri Testamento uidentes appellabantur, quia uidebant ea quae ceteri non uidebant, et praespiciebant quae in mysterio abscondita erant. [2] Hinc est quod scriptum est in Samuele (1 Reg. 9,9): 'Eamus ad uidentem.' Hinc Esaias (Esai. 6,1): 'Vidi,' inquit, 'Dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum.' Et Ezechiel (1,1): 'Aperti sunt caeli et uidi uisiones Dei.' [3] Quorundam autem prophetarum etymologiae nominum adnotandae sunt. Vocabula enim eorum satis ostendunt quid in futuris factis dictisque suis praenuntiassent. Helias interpretatur Dominus Deus. [4] Ex futuri igitur praesagio sic uocatus. Nam dum altercaretur in sacrificio cum quadringentis sacerdotibus Baal, inuocato nomine Domini descendit de caelo ignis super holocaustum. 'Quod cum uidisset onmis populus, cecidit in faciem suam et ait: Dominus ipse est Deus' (3 Reg. 18,39). [5] Ex hac igitur causa tale prius nomen accepit, pro eo quod per eum postea cognouerit populus Dominum Deum. Idem et fortis Dominus interpretatur, uel propter quod interfecit eosdem sacerdotes, uel propter quod Achab aduersitatem tolerauit. [6] Helisaeus Domini salus interpretatur; uocabulum autem et idem ex futuri praesagio suscepit. Denique et multas uirtutes fecit et famem pellens populum a morte saluauit. Nathan dedit, siue dantis. [7] Esaias interpretatur saluator Domini. Et merito; Saluatorem enim uniuersarum gentium eiusque sacramenta amplius quam ceteri praedicat. [8] Ieremias excelsus Domini, pro eo quod dictum est ei (Ierem. 1,10): 'Constitui te super gentes et regna.' Ezechiel fortitudo Dei. [9] Daniel iudicium Dei, siue quia in presbyterorum iudicio sententiam diuinae examinationis exhibuit, dum reperta eorum falsitate Susannam ab interitu liberauit; siue quod uisiones et somnia, quibus per singula quaedam et aenigmata futura monstrabantur, sagaci mente discernens aperuit. Hic et desideriorum uir appellatus est, quia panem desiderii non manducauit et uinum concupiscentiae non bibit. [10] Ozec saluator, aut saluans. Dum enim iram Dei in populum Israel ob crimen idolatriae prophetasset, domui Iudae salutem pronuntiauit. Propter quod Ezechias rex Iuda, sublatis idolis, quos praecedentes reges consecrauerant, templum Domini purgasse ac purificasse monstratur. [11] Iohel Dominus Deus, siue incipiens Deo, uel fuit Dei. Haec enim eius uocabulum resonat etymologia incerta. [12] Amos populus auulsus. Prophetia enim eius ad populum fuit Israel, quia iam auulsus erat a Domino, et aureis uitulis seruiebat, siue auulsus a regno stirpis Dauid. [13] Nahum gemens, siue consolator. Increpat enim ciuitatem sanguinum, et post euersionem illius consolatur Sion dicens (Nahum 1,15): 'Ecce super montes pedes euangelizantis et adnuntiantis pacem.' [14] Habacuc amplexans; qui uel ex eo, quod amabilis Domini fuit, uocatur amplexatio, uel quod in certamen cum Deo congreditur, amplexantis, id est luctantis, sortitus est nomen. Nullus enim tam audaci uoce ausus est Deum ad disceptationem iustitiae prouocare, cur in rebus humanis et mundi istius tanta rerum uersatur iniquitas. [15] Micheas, quis hic, uel quis iste? [16] Sophonias speculum, uel arcanum Domini interpretatur. Vtrumque ad prophetam conuenit; ipsi enim sciunt mysteria Dei. Vnde et ad Ezechiel dicitur (3,17): 'Speculatorem te posui.' Et alibi (Amos 3,7): 'Non faciet Dominus quicquam, nisi reuelauerit seruis suis prophetis.' [17] Abdias seruus Domini. Sicut enim Moyses famulus Domini et apostolus seruus Christi, ita iste legatus ad gentes missus uenit et praedicat, quae prophetali digna sunt ministerio et seruitute: inde seruus Domini. [18] Ionas interpretatur columba, siue dolens. Columba pro gemitu, quando in uentre ceti triduo fuit. Dolens autem uel propter tristitiam, quam habuit de salute Niniuitarum, uel propter hederam subito arescentem, cuius umbraculo tegebatur contra solis ardorem. [19] Ipse est et Amathi, Sareptanae uiduae filius, ut Iudaei adfirmant, quem resuscitauit Helias, matre postea ad eum dicente (3 Reg. 17,24): 'Nunc cognoui quia uir Dei es tu, et uerbum Dei in ore tuo est ueritatis.' Ob hanc causam ipsum puerum Amathi uocitatum. Amathi enim ex Hebraeo in Latinam linguam ueritas dicitur; [et] ex eo quod uerum Helias locutus est, ille, qui suscitatus est, filius nuncupatus est ueritatis. [20] Zacharias memoria Domini. Septuagesimo enim anno desolationis templi conpleto, Zacharia praedicante, memoratus est Dominus populum suum, iussuque Darii reuersus est Dei populus, et reaedificatum est et urbs et templum. [21] Aggaeus in Latino festinus et laetus resonat. Destructum enim templum aedificandum prophetat, et post luctum captiuitatis regressionis laetitiam praedicat. [22] Malachias interpretatur angelus Domini, id est nuntius. Quidquid enim loquebatur, quasi a Domino essent mandata, ita credebantur; et inde ita eius nomen Septuaginta transtulerunt dicentes (Malach. 1,1): 'Adsumptio uerbi Domini super Israel in manu angeli eius.' [23] Esdras adiutor. Nehemias consolator a Domino. Quodam enim praesagio futuri nomina ista sortiti sunt. Fuerunt enim in adiutorium et consolationem omni illius populo redeunti ad patriam. Nam et templum Domini iidem reaedificauerunt, et murorum ac turrium opus ipsi restaurauerunt. Ananias gratia Dei. [24] Idem et Sidrac lingua Chaldaea, quod interpretatur decorus meus. [25] Azarias auxilium Domini. Idem et Abdenago, quod in Latinum uertitur seruiens taceo. [26] Misahel, qui populus Domini. Ipse et Misac, quod interpretatur risus uel gaudium. [27] Ahia frater meus. Semeia audiens Dominum. Asaph [congregans]. Ethan [robustus siue ascensus]. [28] Idithun transiliens eos, siue saliens eos. Quosdam enim inhaerentes humo, curuatos in terram, et ea quae in imo sunt cogitantes, et in rebus transeuntibus spem ponentes transiliuit canendo iste, qui uocatur transiliens. [29] Eman accipiens, uel formido eorum. Ethan robustus. Barachia benedictus Domini, uel benedictus Dominus. Olda districtio, siue diuerticulum. Iudith laudans, uel confitens. Hester absconsa. [30] Zacharias [memoria Domini, ob hoc quod canit (Luc. 1,72): 'Memorare testamenti sancti sui']. [31] Iohannes [baptista, Domini gratia, eo quod sit limes prophetiae, praenuntius gratiae, siue initium baptismatis, per quod gratia ministratur]. [32] Hi sunt prophetae Veteris Nouique Testamenti, quorum finis Christus, cui dicitur a Patre (Ierem. 1,5): 'Et prophetam in gentibus posui te.' Prophetiae autem genera septem sunt. [33] Primum genus ecstasis, quod est mentis excessus; sicut uidit Petrus uas illud summissum de caelo in stupore mentis cum uariis animalibus. [34] Secundum genus uisio; sicut apud Esaiam dicentem (Esai. 6,1): 'Vidi Dominum sedentem super solium excelsum.' Tertium genus somnium; sicut Iacob subnixam in caelo scalam dormiens uidit. Quartum genus per nubem; sicut ad Moysen et ad Iob post plagam loquitur Deus. [35] Quintum genus uox de caelo; sicut ad Abraham sonuit dicens (Genes. 22,12): 'Ne inicias manum tuam in puerum.' Et ad Saulum in uia (Act. 9,4): 'Saule, Saule, quid me persequeris?' [36] Sextum genus accepta parabola; sicut apud Salomonem in Prouerbiis, et apud Balaam, cum euocaretur a Balac. Septimum genus repletio sancti Spiritus; sicut pene apud omnes prophetas. [37] Alii tria genera uisionum [esse] dixerunt. Vnum secundum oculos corporis; sicut uidit Abraham tres uiros sub ilice Mambre, et Moyses ignem in rubo, et discipuli transfiguratum Dominum in monte inter Moysen et Heliam, et cetera huiusmodi. [38] Alterum secundum spiritum, quo imaginamur ea quae per corpus sentimus; sicut uidit Petrus discum illum submitti de caelo cum uariis animalibus, et sicut Esaias Deum in sede altissima non corporaliter, sed spiritaliter uidit. [39] Non enim Deum forma corporea circumterminat, sed quemadmodum figurate, non proprie multa dicuntur, ita etiam figurate multa monstrantur. [40] Tertium autem genus uisionis est, quod neque corporeis sensibus, neque illa parte animae qua corporalium [rerum] imagines capiuntur, sed per intuitum mentis quo intellecta conspicitur ueritas sicut Daniel praeditus mente uidit quod Balthasar uiderat corpore, sine quo genere illa duo uel infructuosa sunt, uel etiam in errorem mittunt. Omnia tamen haec genera Spiritus sanctus moderatur. [41] Habere autem prophetiam non solum bonus, sed etiam et malus potest. Nam inuenimus Saulem regem prophetasse. Persequebatur enim sanctum Dauid, et inpletus Spiritu sancto prophetare coepit. IX. DE APOSTOLIS. [1] Apostoli missi interpretantur. Hoc enim eorum nomen indicat. Nam sicut Graece AGGELOI, Latine nuntii uocantur, ita Graece Apostoli, Latine missi appellantur. Ipsos enim misit Christus euangelizare per uniuersum mundum, ita ut quidam Persas Indosque penetrarent docentes gentes, et facientes in nomine Christi magna et incredibilia miracula, ut adtestantibus signis et prodigiis crederetur illis in his quae dicebant et uiderant. Habent autem plerique ex his causas suorum uocabulorum. [2] Petrus a petra nomen accepit, hoc est a Christo, super quem est fundata Ecclesia. Non enim a Petro petra, sed Petrus a petra nomen sortitus est, sicut non Christus a Christiano, 'sed Christianus a Christo uocatur; ideoque ait Dominus (Matth. 16,18): 'Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam,' quia dixerat Petrus: 'Tu es Christus filius Dei uiui'; deinde ei Dominus: 'Super hanc,' inquit, 'petram,' quam confessus es, 'aedificabo ecclesiam meam.' Petra enim erat Christus, super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus. [3] Cephas dictus eo quod in capite sit constitutus Apostolorum; KEFALE enim Graece caput dicitur, et ipsud nomen in Petro Syrum est. [4] Simon Bar-iona in lingua nostra sonat filius columbae, et est nomen Syrum pariter et Hebraeum. Bar quippe Syra lingua filius, Iona Hebraice columba; utroque sermone dicitur Bariona. [5] Alii simpliciter accipiunt, quod Simon, id est Petrus, filius sit Iohannis, iuxta illam interrogationem (Ioh. 21,15): 'Simon Iohannis, diligis me?' et uolunt scriptorum uitio deprauatum, ut pro Bar-Iohannem, hoc est filium Iohannis, Barione scriptum sit, una detracta syllaba. Iohanna autem interpretatur Domini gratia. [6] Et fuisse Petrum trinomium: Petrum, Cephan, et Simon Bariona: Simon autem Hebraice interpretatur audiens. [7] Saulus Hebraeo sermone temptatio dicitur, eo quod prius in temptatione Ecclesiae sit uersatus. Persecutor enim erat: inde nomen habet istud, quando persequebatur Christianos. [8] Postea mutato nomine de Saulo factus est Paulus, quod interpretatur mirabilis, siue electus. Mirabilis, uel quia multa signa fecit, uel quia ab oriente usque ad occasum euangelium Christi in omnibus gentibus praedicauit. [9] Electus, sicut in Actibus apostolorum Spiritus sanctus dicit (13,2): 'Segregate mihi Barnaban et Paulum ad opus, quod elegi eos.' Latino autem sermone Paulus a modico dictus, unde et ipse ait (1 Cor. 15,9): 'Ego autem sum minimus omnium apostolorum.' Quando enim Saulus, superbus, elatus; quando Paulus, humilis, modicus. [10] Ideo sic loquimur: 'paulo post uidebo te,' id est post modicum. Nam quia modicus factus est, ipse dicit: 'Ego enim sum nouissimus [omnium] apostolorum,' et (Eph. 3,8): 'Mihi minimo omnium sanctorum.' Cephas autem et Saulus ideo mutato nomine sunt uocati, ut essent etiam ipso nomine noui, sicut Abraham et Sarra. [11] Andreas frater Petri carne, et cohaeres gratia. Secundum Hebraeam etymologiam interpretatur decorus, siue respondens; sermone autem Graeco a uiro uirilis appellatur. [12] Iohannes quodam uaticinio ex merito nomen accepit. Interpretatur enim, In quo est gratia, uel Domini gratia. Amplius enim eum ceteris Apostolis dilexit Iesus. [13] Iacobus Zebedaei a patre cognominatur, quem relinquens cum Iohanne uerum patrem secuti sunt. Hi sunt filii tonitrui, qui etiam Boanerges ex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt. Hic est Iacobus filius Zebedaei, frater Iohannis, qui post ascensionem Domini ab Herode manifestatur occisus. [14] Iacobus Alphaei ob distinctionem prioris cognominatus, qui dicitur filius Zebedaei, sicut iste filius Alphaei. [15] Cognomentum igitur ambo a patre sumpserunt. Iste est Iacobus minor, qui in Euangelio frater Domini nominatur, quia Maria uxor Alphaei soror fuit matris Domini, quam Mariam Cleophae Iohannes euangelista cognominat, a patre, siue a gentilitate familiae, aut quacumque alia causa ei nomen inponens. Alphaeus autem Hebraeo sermone in Latino exprimitur millesimus, siue doctus. [16] Philippus os lampadarum, uel os manuum. Thomas abyssus, uel geminus, unde et Graece Didymus appellatur. Bartholomeus filius suspendentis aquas, uel filius suspendentis me. Syrum est, non Hebraeum. [17] Matthaeus in Hebraeo donatus exprimitur. Idem et appellatus Leui ex tribu a qua ortus fuit. In Latino autem ex opere publicani nomen accepit, quia ex publicanis fuit electus et in apostolatum translatus. [18] Simon Cananeus ad distinctionem Simonis Petri, de uico Galileae Cana, ubi aquas Dominus mutauit in uinum. Ipse est qui in alio euangelista scribitur Zelotes. Cana quippe zelum interpretatur. [19] Iudas Iacobi, qui alibi appellatur Lebbaeus, figuratum nomen habet a corde, quod nos diminutiue corculum possumus appellare; ipse in alio euangelista Thaddaeus scribitur, quem ecclesiastica tradit historia missum Edessam ad Abgarum regem. [20] Iudas Iscariotes uel a uico in quo ortus est, uel ex tribu Issachar uocabulum sumpsit, quodam praesagio futuri in condemnationem sui. Issachar enim interpretatur merces, ut significaretur pretium proditoris quo uendidit Dominum, sicut scriptum est (Matth. 27,9): '[Et] acceperunt mercedem meam, triginta argenteos, pretium quod adpretiatus sum ab eis.' [21] Matthias, qui inter Apostolos sine cognomine solus habetur, interpretatur donatus, ut subaudiatur pro Iuda. Iste enim in locum eius electus est ab Apostolis, cum pro duobus sors mitteretur. [22] Marcus excelsus mandato, utique propter Euangelium Altissimi, quod praedicauit. [23] Lucas ipse consurgens, siue ipse eleuans (eo quod eleuauerit praedicationem Euangelii post alios]. [24] Barnabas filius prophetae, uel filius consolationis. X. DE RELIQVIS IN EVANGELIO NOMINIBVS. [1] Maria inluminatrix, siue stella maris. Genuit enim lumen mundi. Sermone autem Syro Maria domina nuncupatur; et pulchre; quia Dominum genuit. [2] Elisabeth Dei mei saturitas, uel Dei mei iuramentum. Magdalena turris. [3] Martha inritans, [uel] prouocans. Sermone autem Syro interpretatur dominans. [4] Nathanael donum Dei [quia dolus, id est simulatio, dono Dei in eo non fuit]. Zebedaeus donatus, siue fluens iste. [5] Zacchaeus iustus, siue iustificatus, aut iustificandus. Syrum est nomen, non Hebraeum. [6] Lazarus adiutus [eo quod sit a morte resuscitatus]. Herodes pellicius, gloriosus. [7] Caiphas inuestigator, aut sagax, aut uomens ore. Inique enim ore suo iustum condemnauit, quamuis hoc mysterio prophetali adnuntiasset. [8] Pontius declinans consilium, utique Iudaeorum. Accepta enim aqua lauit manus suas dicens (Matth. 27,24): 'Innocens ego sum a sanguine iusti huius.' [9] Pilatus os malleatoris [quia dum Christum ore suo et iustificabat et condemnabat, more malleatoris utraque ferit]. [10] Barabba filius magistri eorum; absque dubio Iudaeorum magistri, qui est diabolus, homicidiorum auctor, qui usque hodie regnat in eis. XI. DE MARTYRIBVS. [1] Martyres Graeca lingua, Latine testes dicuntur, unde et testimonia Graece martyria nuncupantur. Testes autem ideo uocati sunt, quia propter testimonium Christi passiones sustinuerunt, et usque ad mortem pro ueritate certauerunt. [2] Quod uero non testes (quod Latine utique possemus), sed Graece martyres appellamus, familiarius Ecclesiae auribus hoc Graecum uerbum sonat, sicut multa Graeca nomina quae pro Latinis utimur. [3] Martyrum primus in Nouo Testamento Stephanus fuit, qui Hebraeo sermone interpretatur norma, quod prior fuerit in martyrio ad imitationem fidelium. Idem autem ex Graeco sermone in Latinum uertitur coronatus; et hoc prophetice ut, quod sequeretur in re, uaticinio quodam futuri prius in uocabulo resonaret. Passus est enim, et quod uocabatur accepit. Stephanus enim corona dicitur; humiliter lapidatus, sed sublimiter coronatus. [4] Duo sunt autem martyrii genera, unum in aperta passione, alterum in occulta animi uirtute. Nam multi hostis insidias tolerantes, et cunctis carnalibus desideriis resistentes per hoc, quod se omnipotenti Deo in corde mactauerunt, etiam pacis tempore martyres facti sunt, qui etiam si persecutionis tempus existeret, martyres esse potuerunt. XII. DE CLERICIS. [1] Cleros et clericos hinc appellatos, quia Matthias sorte electus est, quem primum per Apostolos legimus ordinatum. KLEROS enim Graece sors uel hereditas dicitur. [2] Propterea ergo dicti clerici, quia de sorte sunt Domini, uel quia Domini partem habent. Generaliter autem clerici nuncupantur omnes qui in ecclesia Christi deseruiunt, quorum gradus et nomina haec sunt: [3] ostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus, presbyter, episcopus. [4] Ordo episcoporum quadripertitus est, id est in patriarchis, archiepiscopis, metropolitanis atque episcopis. [5] Patriarcha Graeca lingua summus patrum interpretatur, quia primum, id est apostolicum, retinet locum; et ideo, quia summo honore fungitur, tali nomine censetur, sicut Romanus, Antiochenus et Alexandrinus. [6] Archiepiscopus Graeco uocabulo quod sit summus episcoporum. Tenet enim uicem apostolicam et praesidet tam metropolitanis quam episcopis ceteris. [7] [Metropolitani autem a mensura ciuitatum uocati.] Singulis enim prouinciis praeeminent, quorum auctoritati et doctrinae ceteri sacerdotes subiecti sunt, sine quibus nihil reliquos episcopos agere licet. Sollicitudo enim totius prouinciae ipsis commissa est. [8] Omnes autem superius designati ordines uno eodemque uocabulo episcopi nominantur, sed inde priuato nomine quidam utuntur, propter distinctionem potestatum quam singulariter acceperunt. [9] Patriarcha pater principum. [10] ARCHON enim princeps. Archiepiscopus princeps episcoporum. Metropolitanus. [11] Episcopatus autem uocabulum inde dictum, quod ille, qui superefficitur, superintendat, curam scilicet subditorum gerens. SKOPEIN enim Latine intendere dicitur. [12] Episcopi autem Graece, Latine speculatores interpretantur. Nam speculator est praepositus in Ecclesia; dictus eo quod speculatur, atque praespiciat populorum infra se positorum mores et uitam. [13] Pontifex princeps sacerdotum est, quasi uia sequentium. Ipse et summus sacerdos, ipse pontifex maximus nuncupatur. Ipse enim efficit sacerdotes atque leuitas: ipse omnes ordines ecclesiasticos disponit: ipse quod unusquisque facere debeat ostendit. [14] Antea autem pontifices et reges erant. Nam maiorum haec erat consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos uel pontifex. Vnde et Romani imperatores pontifices dicebantur. [15] Vates a ui mentis appellatos, cuius significatio multiplex est. Nam modo sacerdotem, modo prophetam significat, modo poetam. [16] Antistes sacerdos dictus ab eo quod ante stat. Primus est enim in ordine Ecclesiae, et supra se nullum habet. [17] Sacerdos autem nomen habet conpositum ex Graeco et Latino, quasi sacrum dans; sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sacrificando uocatus est. Consecrat enim et sanctificat. [18] Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur. Hi in capite habebant pilleum, in quo erat breuis uirga desuper habens lanae aliquid. Quod cum per aestum ferre non possent, filo tantum capita religare coeperunt. [19] Nam nudis penitus eos capitibus incedere nefas erat. Vnde a filo, quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. Verum festis diebus filo deposito pilleum inponebant pro sacerdotii eminentia. [20] Presbyter Graece, Latine senior interpretatur, non pro aetate, uel decrepita senectute; sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt, presbyteri nominantur. [21] Ideo autem et presbyteri sacerdotes uocantur, quia sacrum dant, sicut episcopi, qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent; quia nec chrismate frontem signant, nec Paracletum Spiritum dant, quod solis deberi episcopis lectio Actuum apostolorum demonstrat. Vnde et apud ueteres idem episcopi et presbyteri fuerunt, quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis. [22] Leuitae ex nomine auctoris uocati. De Leui enim leuitae exorti sunt, a quibus in templo Dei mystici sacramenti ministeria explebantur. Hi Graece diacones, Latine ministri dicuntur, quia sicut in sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio habetur. [23] Hypodiacones Graece, quos nos subdiaconos dicimus, qui ideo sic appellantur, quia subiacent praeceptis et officiis leuitarum. Oblationes enim in templo Dei a fidelibus ipsi suscipiunt, et leuitis superponendas altaribus deferunt. Hi apud Hebraeos Nathanei uocantur. [24] Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis uocati. Illi enim praedicant populis quid sequantur, isti canunt ut excitent ad conpunctionem animos audientium; licet et quidam lectores ita miseranter pronuntiant, ut quosdam ad luctum lamentationemque conpellant. [25] Idem etiam et pronuntiatores uocantur, quod porro adnuntiant. Tanta enim et tam clara erit eorum uox, ut quamuis longe positorum aures adinpleant. [26] Cantor autem uocatus quia uoce modulatur in cantu. Huius duo genera dicuntur in arte musica, sicut ea docti homines Latine dicere potuerunt, praecentor et succentor. Praecentor scilicet, qui uocem praemittit in cantu. [27] Succentor autem qui subsequenter canendo respondet. [28] Concentor autem dicitur, quia consonat; qui autem consonat nec concinit, nec concentor erit. [29] Acolythi Graece, Latine ceroferarii dicuntur, a deportandis cereis, quando legendum est Euangelium, aut sacrificium offerendum. [30] Tunc enim accenduntur luminaria ab eis et deportantur, non ad effugandas tenebras, dum sol eodem tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum, ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur de qua in Euangelio legitur (Ioh. 1,9): 'Erat lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.' [31] Exorcistae ex Graeco in Latino adiurantes siue increpantes uocantur. Inuocant enim super cathecumenos, uel super eos qui habent spiritum inmundum, nomen Domini Iesu, adiurantes per eum ut egrediatur ab eis. [32] Ostiarii idem et ianitores, qui in Veteri Testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur eum inmundus in omni re. Dicti autem ostiarii, quod praesint ostiis templi. [33] Ipsi enim tenentes clauem omnia intus extraque custodiunt, atque inter bonos et malos habentes iudicium fideles recipiunt, respuunt infideles. XIII. DE MONACHIS. [1] Monachus Graeca etymologia uocatus, eo quod sit singularis. MONAS enim Graece singularitas dicitur. Ergo si solitarius interpretatur uocabulum monachi, quid facit in turba qui solus est? Plura sunt autem genera monachorum. [2] Coenobitae, quos nos In commune uiuentes possumus appellare. Coenobium enim plurimorum est. [3] Anachoritae sunt qui post coenobialem uitam deserta petunt et soli habitant per deserta; et ab eo, quod procul ab hominibus recesserunt, tali nomine nuncupantur; sed anachoritae Heliam et Iohannem, coenobitae Apostolos imitantur. [4] Eremitae hi sunt, qui et anachoritae, ab hominum conspectu remoti, eremum et desertas solitudines appetentes. Nam eremum dicitur quasi remotum. [5] Abba autem Syrum nomen, significat in Latino pater, quod Paulus Romanis scribens exposuit dicens (8,15): 'In quo clamamus: Abba pater': in uno nomine duabus usus linguis. Dicit enim abba Syro nomine patrem, et rursus Latine nominat itidem patrem. XIV. DE CETERIS FIDELIBVS. [1] Christianus, quantum interpretatio ostendit, de unctione deducitur, siue de nomine auctoris et creatoris. A Christo enim Christiani sunt cognominati, sicut a Iuda Iudaei. De magistri quippe nomine cognomen sectatoribus datum est. [2] Christiani autem olim a Iudaeis quasi opprobrio Nazaraei uocabantur, pro eo quod Dominus noster atque Saluator a uico quodam Galileae Nazaraeus sit appellatus. [3] Non se autem glorietur Christianum, qui nomen habet et facta non habet. Vbi autem nomen secutum fuerit opus, certissime ille est Christianus, quia se factis ostendit Christianum, ambulans sicut et ille ambulauit a quo et nomen traxit. [4] Catholicus uniuersalis siue generalis interpretatur. Nam Graeci uniuersale KATHOLIKON uocant. [5] Orthodoxus est recte credens, et ut credit [recte] uiuens. ORTHOS enim Graece recte dicitur, DOKSA gloria est: hoc est uir rectae gloriae. Quo nomine non potest uocari, qui aliter uiuit quam credit. [6] Neophytus Graece, Latine nouellus et rudis fidelis, uel nuper renatus interpretari potest. [7] Catechumenus dictus pro eo, quod adhuc doctrinam fidei audit, necdum tamen baptismum recepit. Nam KATECHOUMENOS Graece auditor interpretatur. [8] Conpetens uocatus, quia post instructionem fidei conpetit gratiam Christi; inde et a petendo conpetentes uocati. [9] Laicus popularis. LAOS enim Graece populus dicitur. [10] Proselytus, id est aduena et circumcisus qui miscebatur populo Dei, Graecum est. [8,0] Isidorus Hispalensis - Etymologiarum - Liber VIII - De ecclesia et sectis. [8,1] Caput I. DE ECCLESIA ET SYNAGOGA. (1) Ecclesia Graecum est, quod in Latinum uertitur conuocatio, propter quod omnes ad se uocet. Catholica, uniuersalis, g-apou g-tou g-kaq' g-olon, id est secundum totum. Non enim sicut conuenticula haereticorum in aliquibus regionum partibus coartatur, sed per totum terrarum orbem dilatata diffunditur. (2) Quod etiam Apostolus adprobat ad Romanos dicens (1,8): «Gratias ago Deo meo pro omnibus uobis, quia fides uestra adnuntiatur in uniuerso mundo». Hinc et uniuersitas ab uno cognominata est, propter quod in unitatem colligitur. Unde Dominus in Euangelio (Luc- 11,23): «Qui mecum non colligit, spargit». (3) Cur autem Ecclesia cum una sit, a Iohanne septem scribuntur, nisi ut una catholica septiformi plena Spiritu designetur? Sicut (et) de Domino nouimus dixisse Salomonem (Prouerb- 9,1): «Sapientia aedificauit sibi domum et excidit columnas septem,» quae tamen septem una esse non ambigitur, dicente Apostolo (1 Timoth- 3,15): «Ecclesia Dei uiui, quae est columna et firmamentum ueritatis». (4) Inchoauit autem Ecclesia a loco ubi uenit de caelo Spiritus sanctus, et inpleuit uno loco sedentes. (5) Pro peregrinatione autem praesenti Ecclesia Sion dicitur, eo quod ab huius peregrinationis longitudine posita promissionem rerum caelestium speculetur; et idcirco Sion, id est speculatio, nomen accepit. (6) Pro futura uero patriae pace Hierusalem uocatur. Nam Hierusalem pacis uisio interpretatur. Ibi enim absorpta omni aduersitate pacem, quae est Christus, praesenti possidebit obtutu. (7) Synagoga Graece congregatio dicitur, quod proprium nomen Iudaeorum populus tenuit. Ipsorum enim proprie synagoga dici solet, quamuis et ecclesia dicta sit. (8) Nostram uero Apostoli numquam synagogam dixerunt, sed semper ecclesiam, siue discernendi causa, siue quod inter congregationem, unde synagoga, et conuocationem, unde ecclesia nomen accepit, distet aliquid; quod scilicet congregari et pecora solent, quorum et greges proprie dicimus; conuocari autem magis est utentum ratione, sicut sunt homines. [8,2] Caput II. DE RELIGIONE ET FIDE. (1) Dogma a putando philosophi nominauerunt, id est, «hoc puto esse bonum,» «hoc puto esse uerum». (2) Religio appellata, quod per eam uni Deo religamus animas nostras ad cultum diuinum uinculo seruiendi. Quod uerbum conpositum est a relegendo, id est eligendo, ut ita Latinum uideatur religio sicut eligio. (3) Tria sunt autem quae in religionis cultu ad colendum Deum in hominibus perquiruntur, id est fides, spes, caritas. In fide, quid credendum; in spe, quid sperandum; in caritate, quid sit amandum. (4) Fides est qua ueraciter credimus id quod nequaquam uidere ualemus. Nam credere iam non possumus quod uidemus. Proprie autem nomen fidei inde est dictum, si omnino fiat quod dictum est aut promissum. Et inde fides uocata, ab eo quod fit illud quod inter utrosque placitum est, quasi inter Deum et hominem; hinc et foedus. (5) Spes uocata quod sit pes progrediendi, quasi «est pes». Unde et e contrario desperatio. Deest enim ibi pes, nullaque progrediendi facultas est; quia dum quisque peccatum amat, futuram gloriam non sperat. (6) Caritas Graece, Latine dilectio interpretatur, quod duos in se liget. Nam dilectio a duobus incipit, quod est amor Dei et proximi; de. qua Apostolus (Rom- 13,10) «Plenitudo», inquit, «legis dilectio». (7) Maior est autem haec omnibus, quia qui diligit et credit et sperat. Qui autem non diligit, quamuis multa bona faciat, frustra laborat. Omnis autem dilectio carnalis non dilectio, sed magis amor dici solet. Dilectionis autem nomen tantum in melioribus rebus accipi solet. [8,3] Caput III. DE HAERESI ET SCHISMATE. (1) Haeresis Graece ab electione uocatur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod melius illi esse uidetur, ut philosophi Peripatetici, Academici, et Epicurei et Stoici, uel sicut alii qui peruersum dogma cogitantes arbitrio suo de Ecclesia recesserunt. (2) Inde ergo haeresis, dicta Graeca uoce, ex interpretatione electionis, qua quisque arbitrio suo ad instituenda, siue ad suscipienda quaelibet ipse sibi elegit. Nobis uero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliqui de arbitrio suo induxerit. (3) Apostolos Dei habemus auctores, qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus adsignauerunt. Itaque etiamsi angelus de caelis aliter euangelizauerit, anathema uocabitur. (4) Secta a sequendo et tenendo nominata. Nam sectas dicimus habitus animorum, ac instituta circa disciplinam uel propositum, quem tenendo sequuntur, longe alia in religionis cultu opinantes quam ceteri. (5) Schisma ab scissura animorum uocata. Eodem enim cultu, eodem ritu credit ut ceteri; solo congregationis delectatur discidio. Fit autem schisma cum dicunt homines, «nos iusti sumus,» «nos sanctificamus inmundos,» et cetera similia. (6) Superstitio dicta eo quod sit superflua aut superinstituta obseruatio. Alii dicunt a senibus, quia multis annis superstites per aetatem delirant et errant superstitione quadam, nescientes quae uetera colant aut quae ueterum ignari adsciscant. (7) Lucretius autem superstitionem dicit superstantium rerum, id est caelestium et diuinorum quae super nos stant; sed male dicit. Haereticorum autem dogmata ut facile possint agnosci, causas eorum uel nomina demonstrare oportuit. [8,4] Caput IV. DE HAERESIBUS IUDAEORUM. (1) Iudaei confessores interpretantur. Multos enim ex his sequitur confessio, quos antea perfidia possidebat. (2) Hebraei transitores dicuntur. Quo nomine admonentur ut de peioribus ad meliora transeant, et pristinos errores relinquant. (3) Pharisaei (negant Christum uenisse nec nulla in rebus praedictis communicant) (Pharisaei et Saducaei inter se contrarii sunt. Nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur Diuisi, eo quod traditionum et obseruationum, quas illi g-deuterehseis uocant, iustitiam praeferunt. Unde et diuisi uocantur a populo, quasi per iustitiam.) (4) Saducaei (negant resurrectionem, dicentes dictum esse in Genesi (3,19): «Dudum terra es, et in terram ibis».) (Sadducaei interpretantur iusti. Vindicant enim sibi quod non sunt, corporis resurrectionem negant, et animam interire cum corpore praedicant. Hi quinque tantum libros Legis recipiunt, Prophetarum uaticinia respuunt.) (5) Essei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos omnem abstinentiam. (Galilaei dicunt Christum uenisse et docuisse eos ne dicerent dominum Caesarem neque eius monitis uterentur.) (6) Masbothei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos in omni re sabbatizare. (7) Genistae (praesumunt quoniam de genere Abrahae sunt) (dicti eo quod de genere Abrahae esse glorientur. Nam cum in Babyloniam uenisset populus Dei, plerique relinquentes uxores suas Babylonicis mulieribus adhaeserunt: quidam autem Israeliticis tantum coniugiis contenti, uel ex eis geniti, dum reuersi essent de Babylonia, diuiserunt se ab omni populo et adsumserunt sibi hoc nomen iactantiae.) (8) Meristae appellati eo quod separent Scripturas, non credentes omnibus Prophetis, dicentes aliis et aliis spiritibus illos prophetasse. (9) (Meris enim Graece.) Samaritae (qui in locum, Israhel captiuo abducto in Babyloniam, translati sunt, uenientes in terram regionis Samariae, ex parte Israhelitarum consuetudinem, quam per sacerdotem reductum didicerunt, tenent, ex parte gentilem, quam in natiuitatis suae terra habuerunt. Nam in obseruationibus suis a Iudaeis omnino separantur, quorum superstitio proculdubio omnibus nota est.) (Samaritae dicti quod Legem solam custodiant. Nam Prophetas non recipiunt.) (10) (Herodiani. Haec haeresis temporibus Saluatoris surrexit. Hi Herodem magnificabant, dicentes ipsum esse Christum). (11) Hemerobaptistae (qui cotidie corpora sua et domum et supellectile lauant) (eo quod cotidie uestimenta sua et corpora lauent.) [8,5] Caput V. DE HAERESIBUS CHRISTIANORUM. (1) Quidam etiam haeretici, qui de Ecclesia recesserunt, ex nomine suorum auctorum nuncupantur; quidam uero ex causis quas elegentes instituerunt. (2) Simoniani dicti a Simone magicae disciplinae perito, cui Petrus in Actibus apostolorum maledixit, pro eo quod ab Apostolis Spiritus sancti gratiam pecunia emere uoluisset. Hi dicunt creaturam non a Deo, sed a uirtute quadam superna creatam. (3) Menandriani a Menandro mago, discipulo Simonis nuncupati; qui mundum non a Deo, sed ab angelis factum asserunt. (4) Basilidiani a Basilide appellati, qui inter reliquas blasphemias passum Iesum abnegauit. (5) Nicolaitae dicti a Nicolao, diacono ecclesiae Hierosolymorum, qui cum Stephano et ceteris constitutus est a Petro; qui propter pulchritudinem relinquens uxorem, ut qui uellet eam uteretur, uersa est in stuprum talis consuetudo, ut inuicem coniugia commutarentur. Quos Iohannes in Apocalypsi inprobat dicens (2,6): «Sed hoc habes, quod odisti facta Nicolaitarum». (6) Gnostici propter excellentiam scientiae se ita appellare uoluerunt. Animam naturam Dei esse dicunt, bonum et malum Deum suis dogmatibus fingunt. (7) Carpocratiani a Carpocrate quodam uocantur, qui dixit Christum hominem fuisse tantum, et de utroque sexu progenitum. (8) Cerinthiani a Cerintho quodam nuncupati. Hi inter cetera circumcisionem obseruant; mille annos post resurrectionem in uoluptate carnis futuros praedicant. Unde et Graece Chiliastae, Latine Miliasti sunt appellati. (9) Nazaraei dicti, qui dum Christum, qui a uico Nazaraeus est appellatus, filium Dei confiteantur, omnia tamen ueteris Legis custodiunt. (10) Ophitae a colubro nominati sunt. Coluber enim Graece OFIS dicitur. Colunt enim serpentem, dicentes ipsum in paradiso induxisse uirtutis cognitionem. (11) Valentiniani a Valentino quodam Platonico sectatore uocati, qui g-aiohna, id est saecula quaedam, in originem Dei creatoris induxit; Christum quoque de Virgine nihil corporis adsumpsisse, sed per eam quasi per fistulam transisse adseruit. (12) Apellitae, quorum Apelles princeps fuit, qui, creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faciens, Deum legis Israhel illum igneum adfirmans, dixit Christum non Deum in ueritate, sed hominem in phantasia apparuisse. (13) Archontiaci a principibus appellantur, qui uniuersitatem, quam Deus condidit, opera esse archangelorum defendunt. (14) Adamiani uocati, quod Adae imitentur nuditatem; unde et nudi orant, et nudi inter se mares feminaeque conueniunt. (15) Caiani proinde sic appellati, quoniam Cain adorant. (16) Sethiani nomen acceperunt a filio Adam, qui uocatus est Seth, dicentes eundem esse Christum. (17) Melchisedechiani uocati pro eo, quod Melchisedech sacerdotem Dei non hominem fuisse, sed uirtutem Dei esse arbitrantur. (18) Angelici uocati, quia angelos colunt. (19) Apostolici hoc sibi nomen ideo praesumpserunt, quod nihil possidentes proprium, nequaquam recipiunt eos qui ali quid in hoc mundo utuntur. (20) Cerdoniani a Cerdone quodam nominati; qui duo contraria principia adserunt. (21) Marcionistae a Marcione Stoico philosopho appellati, qui Cerdonis dogma secutus, alterum bonum, alterum iustum Deum adseruit, tamquam duo principia creatoris et bonitatis. (22) Artotyritae ab oblatione uocati. Panem enim et caseum offerunt, dicentes primis hominibus oblationem a fructibus terrae et a fructibus ouium fuisse celebratam. (23) Aquarii appellati, eo quod aquam solam offerunt in calice sacramenti. (24) Seueriani a Seuero exorti uinum non bibunt: Vetus Testamentum et resurrectionem non recipiunt. (25) Tatiani a Tatiano quodam uocati, qui et Encratitae dicti, quia carnes abominantur. (26) Alogii uocantur tamquam sine Verbo. g-logos enim Graece uerbum dicitur. Deum enim Verbum non credunt, respuentes Iohannis euangelium et Apocalypsin. (27) Cataphrygiis nomen prouincia Phrygia dedit, quia ibi extiterunt. Auctores eorum Montanus, Prisca et Maximilla fuerunt. Hi aduentum Spiritus Sancti non in Apostolis, sed in se traditum adserunt. (28) Catharoe propter munditiam ita se nominauerunt. Gloriantes enim de suis meritis, negant paenitentibus ueniam peccatorum: uiduas, si nupserint, tamquam adulteras damnant: mundiores se ceteris praedicant. Qui nomen suum si cognoscere uellent, mundanos se potius quam mundos uocarent. (29) Pauliani a Paulo Samosateno exorti sunt, qui dixit non semper fuisse Christum, sed a Maria sumpsisse initium. (30) Hermogeniani ab Hermogene quodam uocati, qui materiam non natam introducens, Deo non nato eam comparauit, matremque elementorum et deam adseruit; quos Apostolus inprobat, elementis seruientes. (31) Manichei a quodam Persa extiterunt, qui uocatus est Manes. Hic duas naturas et substantias introduxit, id est bonam et malam, et animas ex Deo quasi ex aliquo fonte manare adseruit. Testamentum Vetus respuunt: Nouum ex parte recipiunt. (32) Anthropomorphitae dicti pro eo, quod simplicitate rustica Deum habere humana membra, quae in diuinis libris scripta sunt, arbitrantur; g-anthrohpos enim Graece, Latine homo interpretatur: ignorantes uocem Domini, qui ait (Ioh- 4,24): «Spiritus est Deus». Incorporeus est enim, nec membris distinguitur, nec corporis mole censetur. (33) Heraclitae ab Heraclio auctore exorti. Monachos tantum recipiunt, coniugia respuunt, regna caelorum paruulos habere non credunt. (34) Nouatiani a Nouato Romae urbis presbytero exorti, qui aduersus Cornelium cathedram sacerdotalem conatus inuadere, haeresim instituit, nolens apostatas suscipere, et rebaptizans baptizatos. (35) Montani haeretici dicti, quod tempore persecutionis in montibus latuerunt; qua occasione se a catholicae Ecclesiae corpore diuiserunt. (36) Ebionitae ab Ebione dicti. Hi semiiudaei sunt, et ita tenent Euangelium ut Legem carnaliter seruent: aduersus quos ad Galatas Apostolus scribens inuenitur. (37) Photiniani a Photino Gallograeciae Sirmiae episcopo nuncupati, qui Ebionitarum haeresim suscitans adseruit Christum a Maria per Ioseph nuptiali coitu fuisse conceptum. (38) Aeriani ab Aerio quodam nuncupati sunt. Hi offerre sacrificium pro defunctis spernunt. (39) Aetiani ab Aetio sunt uocati. Idemque Eunomiani, ab Eunomio quodam dialectico, Aetii discipulo, ex cuius nomine magis innotuerunt: dissimilem Patri asserentes Filium et Filio Spiritum sanctum. Dicunt etiam nullum inputari peccatum in fide manentium. (40) Origeniani Origene auctore exorti sunt, dicentes quod non possit Filius uidere Patrem, nec Spiritus sanctus Filium. Animas quoque in mundi principio dicunt peccasse, et pro diuersitate peccatorum de caelis usque ad terras diuersa corpora quasi uincula meruisse, eaque causa factum fuisse mundum. (41) Noetiani a quodam Noeto uocati, qui dicebat Christum eundem esse et Patrem et Spiritum sanctum, ipsamque Trinitatem in officiorum nominibus, non in personis accipiunt. Unde et Patripassiani uocantur, quia Patrem passum dicunt. (42) Sabelliani ab eodem Noeto pullulasse dicuntur, cuius discipulum perhibent fuisse Sabellium, ex cuius nomine maxime innotuerunt; unde et Sabelliani uocati sunt. Hi unam personam Patris et Filii et Spiritus sancti astruunt. (43) Ariani ab Ario Alexandrino presbytero orti sunt, qui coaeternum Patri Filium non agnoscens, diuersas in Trinitate substantias adseruit, contra illud quod ait Dominus (Ioh. 10,30): «Ego et Pater unum sumus». (44) Macedoniani a Macedonio Constantinopolitano episcopo dicti sunt, negantes Deum esse Spiritum sanctum. (45) Apollinaristae ab Apollinare uocati sunt, dicentes Christum corpus tantummodo sine anima suscepisse. (46) Antidicomaritae appellati sunt pro eo, quod Mariae uirginitati contradicunt, adserentes eam post Christum natum uiro suo fuisse conmixtam. (47) Metangismonitae ideo tale nomen acceperunt, quia g-aggos Graece uas dicitur. Adserunt enim sic esse in Patre Filium, tamquam uas minus intra uas maius. (48) Patriciani a quodam Patricio nuncupati sunt, qui substantiam humanae carnis a diabolo conditam dicunt. (49) Coluthiani a quodam Colutho nominati, qui dicunt Deum non facere mala, contra illud quod scriptum est (Isai- 45,7): «Ego Deus, creans mala». (50) Floriani a Florino, qui e contrario dicunt Deum creasse male, contra id quod scriptum est (Genes- 1,31): «Fecit Deus omnia bona». (51) Donatistae a Donato quodam Afro nuncupati, qui de Numidia ueniens totam pene Africam sua persuasione decepit, adserens minorem Patre Filium, et minorem Filio Spiritum sanctum, et rebaptizans catholicos. (52) Bonosiaci a Bonoso quodam episcopo exorti produntur, qui Christum filium Dei adoptiuum, non proprium adserunt. (53) Circumcelliones dicti eo, quod agrestes sint, quos Cotopitas uocant, supradictae haeresis habentes doctrinam. Hi amore martyrii semetipsos perimunt, ut uiolenter de hac uita discedentes martyres nominentur. (54) Priscillianistae a Priscilliano uocati, qui in Hispania ex errore Gnosticorum et Manichaeorum permixtum dogma conposuit. (55) Luciferiani a Lucifero Sirmiae episcopo orti, qui episcopos catholicos, qui Constantii persecutione perfidiae Arianorum consentientes erant, et postea correcti redire in catholicam delegerunt, damnantes, siue quod crediderunt, siue quod se credidisse simulauerant; quos Ecclesia catholica materno recepit sinu, tamquam Petrum post fletum negationis. Hanc illi matris caritatem superbe accipientes eosque recipere nolentes ab Ecclesiae communione recesserunt et cum ipso Lucifero auctore suo, qui mane oriebatur, cadere meruerunt. (56) Iouinianistae a Iouiniano quodam monacho dicti, adserentes nullam nuptarum et uirginum esse distantiam, nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes esse discrimen. (57) Eluidiani ab Eluidio nominati, qui dicunt post natum Christum alios Mariam filios de uiro Ioseph peperisse. (58) Paterniani a Paterno quodam exorti (qui) inferiores corporis partes a diabolo factas opinantur. (59) Arabici nuncupati, eo quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore mori, atque in nouissimum utrumque resurgi. (60) Tertullianistae dicti a Tertulliano presbytero Africanae prouinciae, ciuitatis Carthaginensis, animam inmortalem esse, sed corpoream praedicantes, et animas hominum peccatorum post mortem in daemones uerti putantes. (61) Tessarescaedecatitae dicti, quia XIV luna pascha cum Iudaeis obseruandum contendunt. Nam g-tessares quattuor significat, et g-deka decem. (62) Nyctages a somno nuncupati, quod uigilias noctis respuant, superstitionem esse dicentes iura temerari diuina, qui noctem ad requiem tribuit. (63) Pelagiani a Pelagio monacho exorti. Hi liberum arbitrium diuinae gratiae anteponunt, dicentes sufficere uoluntatem ad inplenda iussa diuina. (64) Nestoriani a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui beatam Virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo adseruit genetricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret Deitatis: nec unum Christum in uerbo Dei et carne credidit, sed separatim atque seiunctim alterum filium Dei, alterum hominis praedicauit. (65) Eutychiani dicti ab Eutyche Constantinopolitano abbate, qui Christum post humanam adsumptionem negauit adsistere de duabus naturis, sed solam in eo diuinam adseruit esse naturam. (66) Acephali dicti, id est sine capite quem sequuntur haeretici. Nullus enim corum reperitur auctor, a quo exorti sunt. Hi trium Chalcedonensium capitulorum inpugnatores duarum in Christo substantiarum proprietatem negant, et unam in eius persona naturam praedicant. (67) Theodosiani et Gaianitae appellati a Theodosio et Gaiano, qui temporibus Iustiniani principis in Alexandria populi peruersi electione uno die sunt ordinati episcopi. Hi errores Eutychis et Dioscori sequentes Chalcedonense concilium respuunt: ex duabus unam in Christo naturam adserunt, quam Theodosiani corruptam, Gaianitae incorruptam contendunt. (68) Agnoitae et Tritheitae a Theodosianis exorti sunt; ex quibus Agnoitae ab ignorantia dicti, quia peruersitati, a qua exorti sunt, id adiciunt, quod Christi diuinitas ignoret futura, quae sunt scripta de die et hora nouissima, non recordantes Christi personam in Esaia loquentis (63,4): «Dies iudicii in corde meo». Tritheitae uero uocati, quod sicut tres personas in Trinitate, ita quoque tres adstruunt Deos esse, contra illud quod scriptum est (Deuteron- 6,4): «Audi, Israel; Dominus Deus tuus Deus unus est». (69) Sunt et aliae haereses sine auctore et sine nominibus: ex quibus aliae triformem putant esse Deum: aliae Christi diuinitatem passibilem dicunt: aliae Christi de Patre natiuitati initium temporis dant: aliae liberationem hominum apud inferos factam Christi descensione (non) credunt: aliae animam imaginem Dei negant: aliae animas conuerti in daemones et in quacumque animalia existimant: aliae de mundi statu dissentiunt: aliae innumerabiles mundos opinantur: aliae aquam Deo coaeternam faciunt: aliae nudis pedibus ambulant: aliae cum hominibus non manducant. (70) Haec sunt haereses aduersus catholicam fidem exortae, et ab Apostolis et a sanctis Patribus uel Conciliis praedamnatae: quae dum in se multis erroribus diuisae inuicem sibi dissentiant, communi tamen nomine aduersus Ecclesiam Dei conspirant. Sed et quicumque aliter Scripturam sanctam intellegit quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest. [8,6] Caput VI. DE PHILOSOPHIS GENTIUM. (1) Philosophi Graeca appellatione uocantur, qui Latine amatores sapientiae interpretantur. Est enim Philosophus qui diuinarum et humanarum (rerum) scientiam habet, et omnem bene uiuendi tramitem tenet. (2) Nomen Philosophorum primum a Pythagora fertur exortum. Nam dum antea Graeci ueteres sophistas, id est sapientes, aut doctores sapientiae semetipsos iactantius nominarent, iste interrogatus quid profiteretur, uerecundo nomine philosophum, id est amatorem sapientiae se esse respondit, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum uidebatur. (3) Ita deinceps posteris placuit ut, quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque uel sibi uel aliis uideretur excellere, non nisi philosophus uocaretur. Idem autem philosophi triplici genere diuiduntur: nam aut Physici sunt, aut Ethici, aut Logici. (4) Physici dicti, quia de naturis tractant. Natura quippe Graece g-fusi uocatur. Ethici, quia de moribus disputant. (5) Mores enim apud Graecos eqh appellantur. (6) Logici autem, quia in natura et in moribus rationem adiungunt. Ratio enim Graece g-logos dicitur. Diuisi sunt autem et hi in haeresibus suis, habentes quidam nomina ex auctoribus, ut Platonici, Epicurei, Pythagorici: alii a locis conuenticulorum et stationum suarum, ut Peripatetici, Stoici, Academici. (7) Platonici a Platone philosopho dicti. Hi animarum creatorem esse Deum, corporum angelos asserunt; per multos annorum circulos in diuersa corpora redire animas dicunt. Stoici a loco dicti. (8) Porticus enim fuit Athenis, quam poikilhn stoan appellabant, in qua picta erant gesta sapientium atque uirorum fortium historiae. In hac porticu sapientes philosophabantur, ex quo et Stoici dicti sunt. Graece enim porticus stoa dicitur. Hanc sectam primus Zenon instituit. (9) Hi negant sine uirtute effici quemquam beatum. Omne peccatum uniforme esse asserunt, dicentes: «Sic ille nocens erit qui paleas furauerit quam qui aurum; qui mergum occiderit quam qui equum. Non enim animal crimen, sed animus facit». (10) Hi etiam animam cum corpore perire dicunt, animam quoque. Virtutem continentiae esse negant. Affectant gloriam aeternam, cum se fateantur non esse aeternos. (11) Academici appellati a uilla Platonis Academia Athenarum, ubi idem Plato docebat. Hi omnia incerta opinantur; sed, sicut fatendum est multa incerta et occulta esse, quae uoluit Deus intelligentiam hominis excedere, sic tamen plurima esse quae possint et sensibus capi et ratione conprehendi. (12) Hanc sectam Arcesilaus Cyrenaicus philosophus repperit; cuius sectator fuit Democritus, qui dixit tamquam in puteo alto, ita ut fundus nullus sit, ita in occulto iacere ueritatem. (13) Peripatetici a deambulatione dicti, eo quod Aristoteles auctor eorum deambulans disputare solitus esset. Hi dicunt quandam particulam animae esse aeternam: de reliquo magna ex parte mortalem. (14) Cynici ab inmunditia inpudentiae nuncupati. Contra humanam enim uerecundiam in propatulo coire cum coniugibus eis mos erat, censentes licitum honestumque esse palam cum uxore concumbere, quia coniugium iustum est, publice id praedicantes agendum, ut canes in uicis uel plateis. Unde et a canibus, quorum uitam imitabantur, etiam uocabulum nomenque traxerunt. (15) Epicurei dicti ab Epicuro quodam philosopho amatore uanitatis, non sapientiae, quem etiam ipsi philosophi porcum nominauerunt, quasi uolutans in caeno carnali, uoluptatem corporis summum bonum adserens; qui etiam dixit nulla diuina prouidentia instructum esse aut regi mundum. (16) Sed originem rerum atomis, id est insecabilibus ac solidis corporibus adsignauit, quorum fortuitis concursionibus uniuersa nascantur et nata sint. Adserunt autem Deum nihil agere; omnia constare corporibus: animam nihil aliud esse quam corpus. Unde et dixit: «Non ero, posteaquam mortuus fuero». (17) Gymnosophistae nudi per opacas Indiae solitudines perhibentur philosophari, adhibentes tantum genitalibus tegmina. Gymnasium enim ex eo dictum est, quod iuuenes nudi exercerentur in campo, ubi pudenda sola tantum operiunt. Hi et a generando se cohibent. (18) Theologi autem idem sunt qui et Physici. Dicti autem Theologi, quoniam in scriptis suis de Deo dixerunt. Quorum uaria constat opinio, quid Deus esset dum quaererent. Quidam enim corporeo sensu hunc mundum uisibilem ex quattuor elementis Deum esse dixerunt, ut Dionysius Stoicus. Alii uero spiritaliter intellexerunt mentem esse Deum, ut Thales Milesius. (19) Quidam animum in omnibus commanentem et lucidum, ut Pythagoras. Quidam Deum sine tempore incommutabilem, ut Plato. Quidam mentem solutam, ut Cicero. Quidam et spiritum et mentem, ut Maro. Inuentum enim solummodo Deum, non ut inuenerunt, exposuerunt, quia euanuerunt in cogitationibus suis. Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt. (20) (Item) Platonici quidem Deum curatorem et arbitrum et iudicem asserunt. Epicurei otiosum et inexercitatum. De mundo autem Platonici adfirmant incorporalem; Stoici corporalem; Epicurus atomis; Pythagoras ex numeris; Heraclitus ex igni. (21) Unde et Varro ignem mundi animum dicit, proinde quod in mundo ignis omnia gubernet, sicut animus in nobis. Quam uanissime: «Qui cum est,» inquit, «in nobis, ipsi sumus: cum exit, emorimur». Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur. (22) Hi philosophorum errores etiam et apud Ecclesiam induxerunt haereses. Inde g-aiohnes et formae nescio quae, inde apud Arium Trinitas nominis, et apud Valentinum Platonicus furor. (23) Inde Marcionis Deus melior de tranquillitate: ab Stoicis enim uenerat; et ut anima interire dicatur, Epicurus obseruatur; et ut carnis restitutio negetur, de uana omnium philosophorum schola sumitur; et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est; et ubi quid de igneo Deo legitur, Heraclitus interuenit. Eadem materia apud haereticos et philosophos uolutatur, idem retractatus inplicantur. [8,7] Caput VII. DE POETIS. (1) Poetae unde sint dicti, sic ait Tranquillus (de poet- 2): «Cum primum homines exuta feritate rationem uitae habere coepissent, seque ac deos suos nosse, cultum modicum ac sermonem necessarium commenti sibi, utriusque magnificentiam ad religionem deorum suorum excogitauerunt. (2) Igitur ut templa illis domibus pulchriora, et simulacra corporibus ampliora faciebant, ita eloquio etiam quasi augustiore honorandos putauerunt, laudesque eorum et uerbis inlustrioribus et iucundioribus numeris extulerunt. Id genus quia forma quadam efficitur, quae g-poiohtes POIOTES dicitur, poema uocitatum est, eiusque fictores poetae». (3) Vates a ui mentis appellatos Varro auctor est; uel a uiendis carminibus, id est flectendis, hoc est modulandis: et proinde poetae Latine uates olim, scripta eorum uaticinia dicebantur, quod ui quadam et quasi uesania in scribendo commouerentur; uel quod modis uerba conecterent, uiere antiquis pro uincire ponentibus. Etiam per furorem diuini eodem erant nomine, quia et ipsi quoque pleraque uersibus efferebant. (4) Lyrici poetae apo tou lhrein, id est a uarietate carminum. Unde et lyra dicta. (5) Tragoedi dicti, quod initio canentibus praemium erat hircus, quem Graeci g-trago uocant. Unde et Horatius (A- P- 220): Carmine qui tragico uilem certauit ob hircum. Iam dehinc sequentes tragici multum honorem adepti sunt, excellentes in argumentis fabularum ad ueritatis imaginem fictis. (6) Comoedi appellati siue a loco, quia circum pagos agebant, quos Graeci g-kohma uocant, siue a comisatione. Solebant enim post cibum homines ad eos audiendos uenire. Sed comici priuatorum hominum praedicant acta; tragici uero res publicas et regum historias. Item tragicorum argumenta ex rebus luctuosis sunt: comicorum ex rebus laetis. (7) Duo sunt autem genera comicorum, id est, ueteres et noui. Veteres, qui et ioco ridiculares extiterunt, ut Plautus, Accius, Terentius. Noui, qui et Satirici, a quibus generaliter uitia carpuntur, ut Flaccus, Persius, Iuuenalis uel alii. Hi enim uniuersorum delicta corripiunt, nec uitabatur eis pessimum quemque describere, nec cuilibet peccata moresque reprehendere. Unde et nudi pinguntur, eo quod per eos uitia singula denudentur. (8) Saturici autem dicti, siue quod pleni sint omni facundia, siue a saturitate et copia: de pluribus enim simul rebus loquuntur; seu ab illa lance quae diuersis frugum uel pomorum generibus ad templa gentilium solebat deferri; aut a satyris nomen tractum, qui inulta habent ea quae per uinolentiam dicuntur. (9) Quidam autem poetae Theologici dicti sunt, quoniam de diis carmina faciebant. (10) Officium autem poetae in eo est ut ea, quae uere gesta sunt, in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conuersa transducant. Unde et Lucanus ideo in numero poetarum non ponitur, quia uidetur historias conposuisse, non poema. (11) Apud poetas autem tres characteres esse dicendi: unum, in quo tantum poeta loquitur, ut est in libris Vergilii Georgicorum: alium dramaticum, in quo nusquam poeta loquitur, ut est in comoediis et tragoediis: tertium mixtum, ut est in Aeneide. Nam poeta illic et introductae personae loquuntur. [8,8] Caput VIII. DE SIBYLLIS. (1) Sibyllae generaliter dicuntur omnes feminae uates lingua Graeca. Nam g-sohs Aeolico sermone deos, g-boulehn Graeci mentem nuncupant, quasi dei mentem. Proinde igitur, quia diuinam uoluntatem hominibus interpretari solebant, Sibyllae nominatae sunt. (2) Sicut enim omnis uir prophetans uel uates dicitur uel propheta, ita omnis femina prophetans Sibylla uocatur. Quod nomen ex officio, non ex proprietate uocabuli est. (3) Decem autem Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur. Quarum prima de Persis fuit; secunda Libyssa; tertia Delphica in templo Delphii Apollinis genita, quae ante Troiana bella uaticinata est, cuius plurimos uersus operi suo Homerus inseruit. (4) Quarta Cimmeria in Italia; quinta Erythraea nomine Herophila in Babylone orta, quae Graecis Ilium petentibus uaticinata est perituram esse Troiam, et Homerum mendacia scripturum. Dicta autem Erythraea, quia in eadem insula eius inuenta sunt carmina. Sexta Samia, quae Phemonoe dicta est, a Samo insula, unde fuit cognominata. (5) Septima Cumana, nomine Amalthea, quae nouem libros adtulit Tarquinio Prisco, in quibus erant decreta Romana conscripta. Ipsa est et Cumaea, de qua Vergilius (Ecl- 4,4): Ultima Cumaei uenit iam carminis aetas. Dicta autem Cumana a ciuitate Cumas, quae est in Campania, cuius sepulchrum in Sicilia adhuc manet. (6) Octaua Hellespontia in agro Troiano nata, quae scribitur Solonis et Cyri fuisse temporibus; nona Phrygia, quae uaticinata est Ancyrae, decima Tiburtina, nomine Albunea. (7) Quarum omnium carmina efferuntur, in quibus de Deo et de Christo et gentibus multa scripsisse manifestissime conprobantur. Celebrior autem inter ceteras ac nobilior Erythraea perhibetur. [8,9] Caput IX. DE MAGIS. (1) Magorum primus Zoroastres rex Bactrianorum, quem Ninus rex Assyriorum proelio interfecit: de quo Aristoteles scribit quod uicies centum milia uersuum ab ipso condita indiciis uoluminum eius declarentur. (2) Hanc artem multa post saecula Democritus ampliauit, quando et Hippocrates medicinae disciplina effloruit. Apud Assyrios autem magicae artes copiosae sunt testante Lucano (6,427): Quis noscere fibra facta queat, quis prodat aues, quis fulgura caeli seruet, et Assyria scrutetur sidera cura? (3) Itaque haec uanitas magicarum artium ex traditione angelorum malorum in toto terrarum orbe plurimis saeculis ualuit. Per quandam scientiam futurorum et infernorum et uocationes eorum inuenta sunt aruspicia, augurationes, et ipsa quae dicuntur oracula et necromantia. (4) Nec mirum de magorum praestigiis, quorum in tantum prodiere maleliciorum artes ut etiam Moysi simillimis signis resisterent, uertentes uirgas in dracones, aquas in sanguinem. (5) Fertur et quaedam maga famosissima Circe, quae socios Ulixis mutauit in bestias. Legitur et de sacrificio quod Arcades deo suo Lycaeo immolabant, ex quo quicumque sumerent in bestiarum formas conuertebantur. (6) Hinc apparet non esse in toto dubium, quod nobilis ille poeta scribit de quadam femina, quae magicis artibus excellebat (Virg- Aen- 4,487): «Haec,» inquit, «se carminibus promittit soluere mentes quas uelit, ast aliis duras inmittere curas; sistere aquam fluminis, et uertere sidera retro; nocturnosque ciet manes; mugire uidebis sub pedibus terram, et descendere montibus ornos». (7) Quid plura, si credere fas est, de Pythonissa, ut prophetae Samuelis animam de inferni abditis euocaret, et uiuorum praesentaret conspectibus; si tamen animam prophetae fuisse credamus, et non aliquam phantasmaticam inlusionem Satanae fallacia factam? (8) Prudentius quoque de Mercurio sic ait (1 con- Symmach- 90): Traditur extinctas sumpto moderamine uirgae in lucem reuocasse animas, ast alios damnasse neci. Et post paululum adiecit: Murmure nam magico tenues excire figuras, atque sepulchrales scite incantare fauillas. Vita itidem spoliare alios ars noxia nouit. (9) Magi sunt, qui uulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi et elementa concutiunt, turbant mentes hominum, ac sine ullo ueneni haustu uiolentia tantum carminis interimunt. (10) Unde et Lucanus (6,457): Mens hausti nulla sanie polluta ueneni incantata perit. Daemonibus enim adcitis audent uentilare, ut quisque suos perimat malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur et uictimis, et saepe contingunt corpora mortuorum. (11) Necromantii sunt, quorum praecantationibus uidentur resuscitati mortui diuinare, et ad interrogata respondere. g-nekros enim Graece mortuus, g-manteia diuinatio nuncupatur: ad quos sciscitandos cadaueri sanguis adicitur. Nam amare daemones sanguinem dicitur. Ideoque quotiens necromantia fit, cruor aqua miscitur, ut cruore sanguinis facilius prouocentur. (12) Hydromantii ab aqua dicti. Est enim hydromantia in aquae inspectione umbras daemonum euocare, et imagines uel ludificationes eorum uidere, ibique ab eis aliqua audire, ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibentur sciscitari. (13) Quod genus diuinationis a Persis fertur adlatum. Varro dicit diuinationis quattuor esse genera, terram, aquam, aerem et ignem. Hinc geomantiam, hydromantiam, aeromantiam, pyromantiam dictam. (14) Diuini dicti, quasi deo pleni: diuinitate enim se plenos adsimulant et astutia quadam fraudulenta hominibus futura coniectant. Duo sunt (autem) genera diuinationis: ars et furor. (15) Incantatores dicti sunt, qui artem uerbis peragunt. (16) Arioli uocati, propter quod circa aras idolorum nefarias preces emittunt, et funesta sacrificia offerunt, iisque celebritatibus daemonum responsa accipiunt. (17) Haruspices nuncupati, quasi horarum inspectores: dies enim et horas in agendis negotiis operibusque custodiunt, et quid per singula tempora obseruare debeat homo, intendunt. Hi etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicunt. (18) Augures sunt, qui uolatus auium et uoces intendunt, aliaque signa rerum uel obseruationes inprouisas hominibus occurrentes. Idem et auspices. Nam auspicia sunt quae iter facientes obseruant. (19) Dicta sunt autem auspicia, quasi auium aspicia, et auguria, quasi auium garria, hoc est auium uoces et linguae. Item augurium, quasi auigerium, quod aues gerunt. (20) Duo sunt autem genera auspiciorum: unum ad oculos, alterum ad aures pertinens. Ad oculos scilicet uolatus; ad aures uox auium. (21) Pythonissae a Pythio Apolline dictae, quod is auctor fuerit diuinandi. (22) Astrologi dicti, eo quod in astris auguriantur. (23) Genethliaci appellati propter natalium considerationes dierum. Geneses enim hominum per duodecim caeli signa describunt, siderumque cursu nascentium mores, actus, euenta praedicare conantur, id est, quis quale signo fuerit natus, aut quem effectum habeat uitae qui nascitur. (24) Hi sunt qui uulgo Mathematici uocantur; cuius superstitionis genus Constellationes Latini uocant, id est notationes siderum, quomodo se habeant cum quisque nascitur. (25) Primum autem idem stellarum interpretes magi nuncupabantur, sicut de his legitur qui in Euangelio natum Christum adnuntiauerunt; postea hoc nomine soli Mathematici. (26) Cuius artis scientia usque ad Euangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde natiuitatem alicuius de caelo interpretaretur. (27) Horoscopi dicti, quod horas natiuitatis hominum speculantur dissimili et diuerso fato. (28) Sortilegi sunt qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas sanctorum sortes uocant, diuinationis scientiam profitentur, aut quarumcumque scripturarum inspectione futura promittunt. (29) Salisatores uocati sunt, quia dum eis membrorum quaecumque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significare praedicunt. (30) Ad haec omnia pertinent et ligaturae execrabilium remediorum, quae ars medicorum condemnat, siue in praecantationibus, siue in characteribus, uel in quibuscumque rebus suspendendis atque ligandis. (31) In quibus omnibus ars daemonum est ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. Unde cuncta uitanda sunt a Christiano, et omni penitus execratione repudianda atque damnanda. (32) Auguria autem auium Phryges primi inuenerunt. (33) Praestigium uero Mercurius primus dicitur inuenisse. Dictum autem praestigium, quod praestringat aciem oculorum. (34) Aruspicinae artem primus Etruscis tradidisse dicitur quidam Tages. Hic ex +oris+ aruspicinam dictauit, et postea non apparuit. (35) Nam dicitur fabulose, arante quodam rustico, subito hunc ex glebis exiluisse et aruspicinam dictasse, qua die et mortuus est. Quos libros Romani ex Tusca lingua in propriam mutauerunt. [8,10] Caput X. DE PAGANIS. (1) Pagani ex pagis Atheniensium dicti, ubi exorti sunt. Ibi enim in locis agrestibus et pagis gentiles lucos idolaque statuerunt, et a tali initio uocabulum pagani sortiti sunt. (2) Gentiles sunt qui sine lege sunt, et nondum crediderunt. Dicti autem gentiles, quia ita sunt ut fuerunt geniti, id est, sicut in carne descenderunt sub peccato, scilicet idolis seruientes et necdum regenerati. (3) Proinde gentiles primitus nuncupantur: ipsi dicuntur Graece Ethnici. Ethnici ex Graeco in Latinum interpretantur gentiles. g-ehthos enim Graece gens dicitur. (4) Post fidem autem non debere uocari gentes siue gentiles eos qui ex gentibus credunt; sicut post fidem dici iam non potest Iudaeus, testante Paulo Apostolo et dicente iam Christianis (1 Cor- 12,2): «Quoniam cum gentes essetis,» hoc est, infideles. (5) Apostatae dicuntur, qui post baptismum Christi susceptum ad idolorum cultum et sacrificiorum contaminationem reuertuntur. Est autem nomen Graecum. [8,11] Caput XI. DE DIIS GENTIUM. (1) Quos pagani deos asserunt, homines olim fuisse produntur, et pro uniuscuiusque uita uel meritis coli apud suos post mortem coeperunt, ut apud Aegyptum Isis apud Cretam Iouis, apud Mauros Iuba, apud Latinos Faunus, apud Romanos Quirinus. (2) Eodem quoque modo apud Athenas Minerua, apud Samum Iuno, apud Paphos Venus, apud Lemnos Vulcanus, apud Naxos Liber, apud Delos Apollo. In quorum etiam laudibus accesserunt et poetae, et conpositis carminibus in caelum eos sustulerunt. (3) Nam quorundam et inuentiones artium cultu peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Vulcano fabrica. Ab actibus autem uocantur, ut Mercurius, quod mercibus praeest; Liber a libertate. (4) Fuerunt etiam et quidam uiri fortes aut urbium conditores, quibus mortuis homines, qui eos dilexerunt, simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solacium; sed paulatim hunc errorem persuadentibus daemonibus ita in posteris inrepsisse, ut quos illi pro sola, nominis memoria honorauerunt, successores deos existimarent atque colerent. (5) Simulacrorum usus exortus est, cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines uel effigies, tamquam in caelum receptis, pro quibus se in terris daemones colendi supposuerunt, et sibi sacrificari a deceptis et perditis persuaserunt. (6) Simulacra autem a similitudine nuncupata, eo quod manu artificis ex lapide aliaue materia eorum uultus imitantur in quorum honore finguntur. Ergo simulacra uel pro eo quod sunt similia, uel pro eo quod simulata atque conficta; unde et falsa sunt. (7) Et notandum quod Latinus sermo sit in Hebraeis. Apud eos enim idolum siue simulacrum Semel dicitur. Iudaei dicunt quod Ismael primus simulacrum luto fecerit. (8) Gentiles autem primum Prometheum simulacrum hominum de luto finxisse perhibent, ab eoque natam esse artem simulacra et statuas fingendi. Unde et poetae ab eo homines primum factos esse confingunt figurate propter effigies. (9) Apud Graecos autem Cecrops, sub quo primum in arce oliua orta est, et Atheniensium urbs ex Mineruae appellatione nomen sortita est. (10) Hic primus omnium Iouem appellauit, simulacra repperit, aras statuit, uictimas inmolauit, nequaquam istiusmodi rebus in Graecia umquam uisis. (11) Idolatria idolorum seruitus siue cultura interpretatur. Nam latreia Graece, Latine seruitus dicitur, quae quantum ad ueram religionem adtinet, nonnisi uni et soli Deo debetur. (12) Hanc sicut inpia superbia siue hominum siue daemonum sibi exhiberi uel iubet uel cupit, ita pia humilitas uel hominum uel angelorum sanctorum sibi oblatam recusat, et cui debetur ostendit. (13) Idolum autem est simulacrum quod humana effigie factum et consecratum est, iuxta uocabuli interpretationem. g-eidos enim Graece formam sonat, et ab eo per diminutionem idolum deductum aeque apud nos formulam facit. Igitur omnis forma uel formula idolum se dici exposcit. (14) Inde idolatria omnis circa omnem idolum famulatus et seruitus. Quidam uero Latini ignorantes Graece inperite dicunt idolum ex dolo sumpsisse nomen, quod diabolus creaturae cultum diuini nominis inuexit. (15) Daemonas a Graecis dictos aiunt, quasi g-dahmonas, id est peritos ac rerum scios. Praesciunt enim futura multa, unde et solent responsa aliqua dare. (16) Inest enim illis cognitio rerum plus quam infirmitati humanae, partim subtilioris sensus acumine, partim experientia longissimae uitae, partim per Dei iussum angelica reuelatione. Hi corporum aeriorum natura uigent. (17) Ante transgressionem quidem caelestia corpora gerebant. Lapsi uero in aeriam qualitatem conuersi sunt, nec aeris illius puriora spatia, sed ista caliginosa tenere permissi sunt, qui eis quasi carcer est usque ad tempus iudicii. Hi sunt praeuaricatores angeli, quorum Diabolus princeps est. (18) Diabolus Hebraice dicitur deorsum fluens, quia quietus in caeli culmine stare contempsit, sed superbiae pondere deorsum corruens cecidit. Graece uero diabolus criminator uocatur, quod uel crimina, in qua ipse inlicit, ad Deum referat, uel quia electorum innocentiam criminibus fictis accusat; unde et in Apocalypsi uoce angelica dicitur (12,10): «Proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos in conspectu Dei nostri die ac nocte». (19) Satanas in Latino sonat aduersarius, siue transgressor. Ipse est enim aduersarius, qui est ueritatis inimicus, et semper sanctorum uirtutibus contraire nititur. Ipse et transgressor, quia praeuaricator effectus in ueritate, qua conditus est, non stetit. Idem et temptator, quia temptandam iustorum innocentiam postulat, sicut in Iob scribitur. (20) Antichristus appellatur, quia contra Christum uenturus est. Non, quomodo quidam simplices intellegunt, Antichristum ideo dictum quod ante Christum uenturus sit, id est post cum ueniat Christus. Non sic, sed Antichristus Graece dicitur, quod est Latine contrarius Christo. anti enim Graece in Latino contra significat. (21) Christum enim se mentietur, dum uenerit; et contra eum dimicabitur; et aduersabitur sacramentis Christi, ut ueritatis eius euangelium soluat. (22) Nam et templum Hierosolymis reparare, et omnes ueteris legis caerimonias restaurare temptabit. Sed et ille Antichristus est qui negat esse Deum Christum. Contrarius enim Christo est. Omnes enim, qui exeunt de Ecclesia et ab unitate fidei praeciduntur, et ipsi Antichristi sunt. (23) Bel idolum Babylonium est, quod interpretatur uetus. Fuit enim hic Belus pater Nini, primus rex Assyriorum, quem quidam Saturnum appellant; quod nomen et apud Assyrios et apud Afros postea cultum est, unde et lingua Punica Bal deus dicitur. Apud Assyrios autem Bel uocatur quadam sacrorum suorum ratione et Saturnus et Sol. (24) Belphegor interpretatur simulacrum ignominiae. Idolum enim fuit Moab, cognomento Baal, super montem Phegor, quem Latini Priapum uocant, deum hortorum. (25) Fuit autem de Lampsaco ciuitate Hellesponti, de qua pulsus est; et propter uirilis membri magnitudinem in numero deorum suorum eum Graeci transtulerunt, et in numen sacrauerunt hortorum; unde et dicitur praeesse hortis propter eorum fecunditatem. (26) Belzebub idolum fuit Accaron, quod interpretatur uir muscarum. Zebub enim musca uocatur. Spurcissimum igitur idolum ideo uirum muscarum uocatum propter sordes idolatriae, siue pro inmunditia. Belial - - -. (27) Behemoth ex Hebraea uoce in Latina lingua animal sonat, propter quod de excelsis ad terrena cecidit, et pro merito suo ut animal brutum effectus sit. Ipse est et Leuiathan, id est serpens de aquis, quia in huius saeculi mare uolubili uersatur astutia. Leuiathan autem interpretatur additamentum eorum. (28) Quorum scilicet, nisi hominum quibus in paradiso semel culpam praeuaricationis intulit, et hanc usque ad aeternam mortem cottidie persuadendo adicit uel extendit? (29) Quaedam autem nomina deorum suorum gentiles per uanas fabulas ad rationes physicas conantur traducere, eaque in causis elementorum conposita esse interpretantur. Sed hoc a poetis totum fictum est, ut deos suos ornarent aliquibus figuris, quos perditos ac dedecoris infamia plenos fuisse historiae confitentur. Omnino enim fingendi locus uacat, ubi ueritas cessat. (30) Saturnus origo deorum et totius posteritatis a paganis designatur. Hunc Latini a satu appellatum ferunt, quasi ad ipsum satio omnium pertineat rerum, uel a temporis longitudine, quod saturetur annis. (31) Unde et eum Graeci Cronos nomen habere dicunt, id est tempus, quod filios suos fertur deuorasse, hoc est annos, quos tempus produxerit, in se reuoluit, uel quod eo semina, unde oriuntur, iterum redeunt. (32) Hunc Caeli patris abscidisse genitalia dicunt, quia nihil in caelo de seminibus nascitur. Falcem tenet, inquiunt, propter agriculturam significandam, uel propter annos et tempora, quod in se redeant, uel propter sapientiam, quod intus acuta sit. (33) In aliquibus autem ciuitatibus Saturno liberos suos apud gentiles inmolabant, quod Saturnum poetae liberos suos deuorasse solitum tradiderunt. (34) Iouis fertur a iuuando dictus, et Iuppiter quasi iuuans pater, hoc est, omnibus praestans. Hunc et priuato titulo Iouem Optimum dixerunt, dum fuisset incestus in suis, inpudicus in extraneis. (35) Quem modo taurum fingunt propter Europae raptum; fuit enim in naui cuius insigne erat taurus: modo Danaes per imbrem aureum appetisse concubitum; ubi intellegitur pudicitiam mulieris ab auro fuisse corruptam: modo in similitudine aquilae, propter quod puerum ad stuprum rapuerit: modo serpentem, quia reptauerit, et cygnum, quia cantauerit. (36) Et ideo non figurae istae sunt, sed plane de ueritate scelera. Unde turpe erat tales deos credi, quales homines esse non debeant. (37) Ianum dicunt quasi mundi uel caeli uel mensuum ianuam: duas Iani facies faciunt, propter orientem et occidentem. Cum uero faciunt eum quadrifrontem et Ianum geminum appellant, ad quattuor mundi partes hoc referunt, uel ad quattuor elementa siue tempora. Sed dum hoc fingunt, monstrum, non deum faciunt. (38) Neptunum aquas mundi praedicant; et dictus ab eis Neptunus, quasi nube tonans. (39) Vulcanum uolunt ignem; et dictus Vulcanus quasi uolans candor, uel quasi uolicanus, quod per aerem uolat. Ignis enim e nubibus nascitur. (40) Unde etiam Homerus dicit eum praecipitatum de aere in terras, quod omne fulmen de aere cadit. Idcirco autem Vulcanus de femore Iunonis fingitur natus, quod fulmina de imo aere nascantur. (41) Claudus autem dicitur Vulcanus, quia per naturam numquam rectus (est) ignis, sed quasi claudus eiusmodi speciem motumque habet. Ideo autem in fabrorum fornace eundem Vulcanum auctorem dicunt, quia sine igne nullum metalli genus fundi extendique potest. (42) Pluton Graece, Latine Diespiter uel Ditis pater; quem alii Orcum uocant, quasi receptorem mortium. Unde et orca nuncupatur uas quod recipit aquas. Ipse et Graece Charon. (43) Liberum a liberamento appellatum uolunt, quod quasi mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus liberentur; quod idem Liber muliebri et delicato corpore pingitur. Dicunt enim mulieres ei adtributas et uinum propter excitandam libidinem. Unde et frons eius pampino cingitur. (44) Sed ideo coronam uiteam et cornu habet, quia cum grate et moderate uinum bibitur, laetitiam praestat; cum ultra modum, excitat lites, id est quasi cornua dat. Idem autem et Lyaeus apo tou luein, quod multo uino membra soluantur. Iste et Graece g-Dionusos a monte Indiae Nysa, ubi dicitur esse nutritus. Ceterum est et Nysa ciuitas, in qua colitur idem Liber, unde Nysaeus dictus est. (45) Mercurium sermonem interpretantur. Nam ideo Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inter homines medius. Ideo et g-ermehs Graece, quod sermo, uel interpretatio, quae ad sermonem utique pertinet, ermhneia dicitur. (46) Ideo et mercibus praeesse, quia inter uendentes et ementes sermo fit medius. Qui ideo fingitur habere pinnas, quia citius uerba discurrunt. Unde et uelox et errans inducitur: alas eius in capite et in pedibus significare uolucrem fieri per aera sermonem. (47) Nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur. Ideo autem furti magistrum dicunt, quia sermo animos audientium fallit. Virgam tenet, qua serpentes diuidit, id est uenena. (48) Nam bellantes ac dissidentes interpretum oratione sedantur; unde secundum Liuium legati pacis caduceatores dicuntur. Sicut enim per fetiales bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat. (49) Hermes autem Graece dicitur g-apo g-tehs g-ermehneias, Latine interpres; qui ob uirtutem multarumque artium scientiam Trimegistus, id est ter maximus nominatus est. Cur autem eum capite canino fingunt, haec ratio dicitur, quod inter omnia animalia canis sagacissimum genus et perspicax habeatur. (50) Martem deum belli esse dicunt, et Martem appellatum quia per uiros pugnatur, ut sit Mars mas; licet et tria sint genera consuetudinum, sicut Scytharum, ubi et feminae et uiri in pugna eunt: Amazonum, ubi solae feminae: Romanorum aliarumque gentium, ubi soli mares. (51) Item Martem quasi effectorem mortium. Nam a Marte mors nuncupatur. Hunc et adulterum dicunt, quia belligerantibus incertus est. (52) Quod uero nudo pectore stat, ut bello se quisque sine formidine cordis obiciat. Mars autem apud Thracos Gradiuus dicitur, eo quod in bello gradum inferant qui pugnant, aut quod inpigre gradiantur. (53) Apollinem quamuis diuinatorem et medicum uellent, ipsum tamen etiam Solem dixerunt, quasi solum. Ipsum Titan, quasi unum ex Titanis, qui aduersus Iouem non fecit. (54) Ipsum Phoebum, quasi ephebum, hoc est adolescentem. Unde et sol puer pingitur, eo quod cottidie oriatur et noua luce nascatur. Pythium quoque eundem Apollinem uocari aiunt a Pythone inmensae molis serpente, cuius non magis uenena quam magnitudo terrebat. (55) Hunc Apollo sagittarum ictibus sternens nominis quoque spolia reportauit, ut Pythius uocaretur. Unde et ob insigne uictoriae Pythia sacra celebranda constituit. (56) Dianam quoque germanam eius similiter lunam et uiarum praesidem aiunt. Unde et uirginem uolunt, quod uia nihil pariat. Et ideo ambo sagittas habere finguntur, quod ipsa duo sidera de caelo radios usque ad terras emittant. Dianam autem uocatam quasi Duanam, quod luna et die et nocte appareat. (57) Ipsam et Lucinam adseuerant, eo quod luceat. Eandem et Triuiam, eo quod tribus fungatur figuris. De qua Vergilius (Aen- 4,511): Tria uirginis ora Dianae, quia eadem Luna, eadem Diana, eadem Proserpina uocatur. (58) Sed cum Luna fingitur (Prudent- 1 con- Symm- 363): Sublustri splendet amictu. cum subcincta iacit calamos, Latonia uirgo est: cum subnixa sedet solio, Plutonia coniux. Latonia autem Diana, eo quod Latonae fuerit filia. (59) Cererem, id est terram, a creandis frugibus adserunt dictam, appellantes eam nominibus plurimis. Dicunt etiam eam et Opem, quod opere melior fiat terra: (60) Proserpinam, quod ex ea proserpiant fruges: (61) Vestam, quod herbis uel uariis uestita sit rebus, uel a ui sua stando. Eandem et Tellurem et Matrem magnam fingunt, turritam cum tympano et gallo et strepitu cymbalorum. Matrem uocatam, quod plurima pariat; magnam, quod cibum gignat; almam, quia uniuersa animalia fructibus suis alit. Est enim alimentorum nutrix terra. (62) Quod simulacrum eius cum claui fingitur, quia tellus hieme clauditur, uere aperitur ut fruges nascantur. Quod tympanum habet, significare uolunt orbem terrae. (63) Quod curru uehi dicitur, quia ipsa est terra quae pendet in aere. Quod sustinetur rotis, quia mundus rotatur et uolubilis est. Quod leones illi subiciunt mansuetos, ut ostendant nullum genus esse tam ferum quod non subigi possit aut superari ab ea. (64) Quod in capite turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae ciuitates quasi insignitas turribus constare. Quod sedes finguntur circa eam, quia cum omnia moueantur, ipsam non moueri. (65) Quod Corybantes eius ministri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnes pro terra sua debere pugnare. Quod gallos huic deae ut seruirent fecerunt, significant qui semine indigeant, terram sequi oportere; in ea quippe omnia reperire. (66) Quod se apud eam iactant, praecipitur, inquiunt, ut qui terram colunt ne sedeant; semper enim esse quod agant. Cymbalorum autem aereorum sonitus, ferramentorum crepitus in colendo agro: sed ideo aere, quod terram antiqui aere colebant, priusquam ferrum esset inuentum. (67) Eandem Vestam et ignem esse perhibent, quia terram ignem habere non dubium est, ut ex Aetna Vulcanoque datur intellegi. Et ideo uirginem putant, quia ignis inuiolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat. (68) Ouidius in Fastis (6,291): Nec tu aliud Vestam quam uiuam intellege flammam; nataque de flamma corpora nulla uides. Propterea et uirgines ei seruire dicuntur, eo quod sicut ex uirgine, ita nihil ex igne nascatur. (69) Iunonem dicunt quasi ianonem, id est ianuam, pro purgationibus feminarum, eo quod quasi portas matrum natorum pandat, et nubentum maritis. Sed hoc philosophi. Poetae autem Iunonem Iouis adserunt sororem et coniugem: ignem enim et aerem Iouem, aquam et terram Iunonem interpretantur; quorum duorum permixtione uniuersa gignuntur. (70) Et sororem dicunt quod mundi pars est; coniugem, quod commixta concordat. Unde et Vergilius (Georg- 2,325): Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether coniugis in gremium descendit. (71) Minerua apud Graecos g-Athehneh dicitur, id est, femina. Apud Latinos autem Mineruam uocatam quasi deam et munus artium uariarum. Hanc enim inuentricem multorum ingeniorum perhibent, et inde eam artem et rationem interpretantur, quia sine ratione nihil potest contineri. (72) Quae ratio, quia ex solo animo nascitur, animumque putant esse in capite et cerebro, ideo eam dicunt de capite Iouis esse natam, quia sensus sapientis, qui inuenit omnia, in capite est. (73) In cuius pectore ideo caput Gorgonis fingitur, quod illic est omnis prudentia, quae confundit alios, et inperitos ac saxeos conprobat: quod et in antiquis Imperatorum statuis cernimus in medio pectore loricae, propter insinuandam sapientiam et uirtutem. (74) Haec Minerua et Tritonia dicitur. Triton enim Africae palus est, circa quam fertur uirginali apparuisse aetate, propter quod Tritonia nuncupata est. Unde et tanto procliyius dea credita, quanto minus origo eius innotuit. (75) Pallas autem dicta uel ab insula Pallene in Thracia, in qua nutrita est; uel apo tou pallein to doru, id est ab hastae concussione; uel quod Pallantem gigantem occiderit. (76) Venerem exinde dicunt nuncupatam, quod sine ui femina uirgo esse non desinat. Hanc Graeci Afrodithn uocant propter spumam sanguinis generantem. (77) g-Afros enim Graece spuma uocatur. Quod autem fingunt Saturnum Caelo patri genitalia abscidisse, et sanguinem fluxisse in mare, atque eo spuma maris concreta Venus nata est, illud aiunt quod per coitum salsi humoris substantia est; et inde Afrodithn Venerem dici, quod coitus spuma est sanguinis, quae ex suco uiscerum liquido salsoque constat. (78) Ideo autem Venerem Vulcani dicunt uxorem, quia Venerium officium nonnisi calore consistit, unde est (Virg- Georg- 3,97): Frigidus in Venerem senior. (79) Nam quod Saturnus dicitur patri Caelo uirilia amputasse, quae in mare cadentia Venerem creauerunt, quod ideo fingitur quia nisi humor de caelo in terram descenderit, nihil creatur. (80) Cupidinem uocatum ferunt propter amorem. Est enim daemon fornicationis. Qui ideo alatus pingitur, quia nihil amantibus leuius, nihil mutabilius inuenitur. Puer pingitur, quia stultus est et inrationabilis amor. Sagittam et facem tenere fingitur. Sagittam, quia amor cor uulnerat; facem, quia inflammat. (81) Pan dicunt Graeci, Latini Siluanum, deum rusticorum, quem in naturae similitudinem formauerunt; unde et Pan dictus est, id est omne. Fingunt enim eum ex uniuersali elementorum specie. (82) Habet enim cornua in similitudinem radiorum solis et lunae. Distinctam maculis habet pellem, propter caeli sidera. Rubet eius facies ad similitudinem aetheris. Fistulam septem calamorum gestat, propter harmoniam caeli, in qua septem sunt soni et septem discrimina uocum. (83) Villosus est, quia tellus conuestita est agituentibus. Pars eius inferior foeda est, propter arbores et feras ut pecudes. Caprinas ungulas habet, ut soliditatem terrae ostendat, quem uolunt rerum et totius naturae deum; unde Pan quasi omnia dicunt. (84) Isis lingua Aegyptiorum terra appellatur, quam Isin uolunt esse. Fuit autem Isis regina Aegyptiorum, Inachis regis filia, quae de Graecia ueniens Aegyptios litteras docuit, et terras colere instituit; propter quod et terram eius nomine appellauerunt. (85) Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus. Ipse est Apis rex Argiuorum, qui nauibus transuectus in Aegyptum, cum ibidem mortuus fuisset, Serapis appellatus est; propterea quia arca, in qua mortuus ponitur, quam sarcophagum uocant, g-soros dicitur Graece, et ibi eum uenerari sepultum coeperunt, priusquam templum eius esset instructum. Velut g-soros et Apis, Sorapis primo, deinde una littera commutata Serapis dictus est. (86) Apis fuit apud Aegyptios taurus Serapi consecratus, et ab eo ita cognominatus, quem Aegyptus instar numinis colebat, eo quod de futuris daret quaedam manifesta signa. Apparebat enim in Menphis. Quem centum antistites prosequebantur et repente uelut lymphatici praecanebant. Huius capitis imaginem sibi in eremo Iudaei fecerunt. (87) Fauni a fando, uel g-apo g-tehs g-fohnehs dicti, quod uoce, non signis ostendere uiderentur futura. In lucis enim consulebantur a paganis, et responsa illis non signis, sed uocibus dabant. (88) Genium autem dicunt, quod quasi uim habeat omnium rerum gignendarum, seu a gignendis liberis; unde et geniales lecti dicebantur a gentibus, qui nouo marito sternebantur. (89) Haec et alia sunt gentilium fabulosa figmenta, quae interpretata sic habentur, ut ea non intellecta damnabiliter tamen adorent. (90) Fatum autem dicunt esse quidquid dii fantur, quidquid Iuppiter fatur. A fando igitur fatum dicunt, id est a loquendo. Quod nisi hoc nomen iam in alia re soleret intellegi, quo corda hominum nolumus inclinare, rationabiliter possumus a fando fatum appellare. (91) Non enim abnuere possumus esse scriptum in litteris sanctis (Psalm- 61,12): «Semel locutus est Deus: duo haec audiui,» et cetera. Quod enim dictum est, «semel locutus est,» intellegitur inmobiliter, hoc est incommutabiliter est locutus; sicut nouit incommutabiliter omnia quae futura sunt, et quae ipse facturus est. (92) Tria autem fata fingunt in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus, propter tria tempora: praeteritum, quod in fuso iam netum atque inuolutum est: praesens, quod inter digitos neentis traicitur: futurum, in lana quae colo inplicata est, et quod adhuc per digitos neentis ad fusum tamquam praesens ad praeteritum traiciendum est. (93) Parcas kata antifrasin appellatas, quod minime parcant. Quas tres esse uoluerunt: unam, quae uitam hominis ordiatur; alteram, quae contexat; tertiam, quae rumpat. Incipimus enim cum nascimur, sumus cum uiuimus, desiimus cum interimus. (94) Fortunam a fortuitis nomen habere dicunt, quasi deam quandam res humanas uariis casibus et fortuitis inludentem; unde et caecam appellant, eo quod passim in quoslibet incurrens sine ullo examine meritorum, et ad bonos et ad malos uenit. Fatum autem a fortuna separant: et fortuna quasi sit in his quae fortuitu ueniunt, nulla palam causa; fatum uero adpositum singulis et statutum aiunt. (95) Aiunt et tres Furias feminas crinitas serpentibus, propter tres affectus, quae in animis hominum multas perturbationes gignunt, et interdum cogunt ita delinquere, ut nec famae nec periculi sui respectum habere permittant. Ira, quae uindictam cupit; cupiditas, quae desiderat opes: libido, quae appetit uoluptates. Quae ideo Furiae appellantur, quod stimulis suis mentem feriant et quietam esse non sinant. (96) Nymphas deas aquarum putant, dictas a nubibus. Nam ex nubibus aquae, unde deriuatum est. Nymphas deas aquarum, quasi numina lympharum. Ipsas autem dicunt et Musas quas et nymphas, nec inmerito. Nam aquae motus musicen efficit. (97) Nympharum apud gentiles uaria sunt uocabula. Nymphas quippe montium Oreades dicunt, siluarum Dryades, fontium Hamadryades, camporum Naides, maris Nereides. (98) Heroas dicunt a Iunone traxisse nomen. Graece enim Iuno Hra appellatur. Et ideo nescio quis filius eius secundum Graecorum fabulam g-Erohs fuit nuncupatus; hoc uidelicet uelut mysticum significante fabula, quod aer Iunoni deputetur, ubi uolunt heroas habitare. Quo nomine appellant alicuius meriti animas defunctorum, quasi g-aeroas, id est uiros aerios et caelo dignos propter sapientiam et fortitudinem. (99) Penates gentiles dicebant omnes deos quos domi colebant. Et penates dicti, quod essent in penetralibus, id est in secretis. Hi dii quomodo uocabantur, uel quae nomina habuerint, ignoratur. (100) Manes deos mortuorum dicunt, quorum potestatem inter lunam et terram asserunt; a quibus et mane dictum existimant; quos putant ab aere, qui g-manos, id est rarus est, manes dictos, siue quia late manant per auras, siue quia mites sunt, inmanibus contrarii, nomine hoc appellantur. Apuleius autem ait eos g-kata g-antifrasin dici manes, hoc est mites ac modestos, cum sint terribiles et inmanes, ut Parcas, ut Eumenides. (101) Laruas ex hominibus factos daemones aiunt, qui meriti mali fuerint. Quarum natura esse dicitur terrere paruulos et in angulis garrire tenebrosis. (102) Lamias, quas fabulae tradunt infantes corripere ac laniare solitas, a laniando specialiter dictas. (103) Pilosi, qui Graece Panitae, Latine Incubi appellantur, siue Inui ab ineundo passim cum animalibus. Unde et Incubi dicuntur ab incumbendo, hoc est stuprando. Saepe enim inprobi existunt etiam mulieribus, et earum peragunt concubitum: quos daemones Galli Dusios uocant, quia adsidue hanc peragunt inmunditiam. (104) Quem autem uulgo Incubonem uocant, hunc Romani Faunum ficarium dicunt. Ad quem Horatius dicit (C- 3,18,1): Faune, Nympharum fugientium amator, per meos fines et aprica rura lenis incedas. LIBER IX. DE LINGVIS, GENTIBVS, REGNIS, MILITIA, CIVIBVS, AFFINITATIBVS I. DE LINGVIS GENTIVM. [1] Linguarum diuersitas exorta est in aedificatione turris post diluuium. Nam priusquam superbia turris illius in diuersos signorum sonos humanam diuideret societatem, una omnium nationum lingua fuit, quae Hebrae uocatur; quam Patriarchae et Prophetae usi sunt non solum in sermonibus suis, uerum etiam in litteris sacris. Initio autem quot gentes, tot linguae fuerunt, deinde plures gentes quam linguae; quia ex una lingua multae sunt gentes exortae. [2] Linguae autem dictae in hoc loco pro uerbis quae per linguam fiunt, genere locutionis illo quo is qui efficit per id quod efficitur nominatur; sicut os dici solet pro uerbis, sicut manus pro litteris. [3] Tres sunt autem linguae sacrae: Hebraea, Graeca, Latina, quae toto orbe maxime excellunt. His enim tribus linguis super crucem Domini a Pilato fuit causa eius scripta. Vnde et propter obscuritatem sanctarum Scripturarum harum trium linguarum cognitio necessaria est, ut ad alteram recurratur dum siquam dubitationem nominis uel interpretationis sermo unius linguae adtulerit. [4] Graeca autem lingua inter ceteras gentium clarior habetur. Est enim et Latinis et omnibus linguis sonantior: cuius uarietas in quinque partibus discernitur. Quarum prima dicitur KOINU, id est mixta, siue communis quam omnes utuntur. [5] Secunda Attica, uidelicet Atheniensis, qua usi sunt omnes Graeciae auctores. Tertia Dorica, quam habent Aegyptii et Syri. Quarta Ionica, quinta Aeolica, quas AIOLISTI locutos dixerunt. Et sunt in obseruatione Graecae linguae eiusmodi certa discrimina; sermo enim eorum ita est dispertitus. [6] Latinas autem linguas quattuor esse quidam dixerunt, id est Priscam, Latinam, Romanam, Mixtam. Prisca est, quam uetustissimi Italiae sub Iano et Saturno sunt usi, incondita, ut se habent carmina Saliorum. Latina, quam sub Latino et regibus Tusci et ceteri in Latio sunt locuti, ex qua fuerunt duodecim tabulae scriptae. [7] Romana, quae post reges exactos a populo Romano coepta est, qua Naeuius, Plautus, Ennius, Vergilius poetae, et ex oratoribus Gracchus et Cato et Cicero uel ceteri effuderunt. Mixta, quae post imperium latius promotum simul cum moribus et hominibus in Romanam ciuitatem inrupit, integritatem uerbi per soloecismos et barbarismos corrumpens. [8] Omnes autem Orientis gentes in gutture linguam et uerba conlidunt, sicut Hebraei et Syri. Omnes mediterraneae gentes in palato sermones feriunt, sicut Graeci et Asiani. Omnes Occidentis gentes uerba in dentibus frangunt, sicut Itali et Hispani. [9] Syrus et Chaldaeus uicinus Hebraeo est in sermone, consonans in plerisque et litterarum sono. Quidam autem arbitrantur linguam ipsam esse Chaldaeam, quia Abraham de Chaldaeis fuit. Quod si hoc recipitur, a quomodo in Danielo Hebraei pueri linguam, quam non nouerant, doceri iubentur? [10] Omnem autem linguam unusquisque hominum siue Graecam, siue Latinam, siue ceterarum gentium aut audiendo potest tenere, aut legendo ex praeceptore accipere. Cum autem omnium linguarum scientia difficilis sit cuiquam, nemo tamen tam desidiosus est ut in sua gente positus suae gentis linguam nesciat. Nam quid aliud putandus est nisi animalium brutorum deterior? Illa enim propriae uocis clamorem exprimunt, iste deterior qui propriae linguae caret notitiam. [11] Cuiusmodi autem lingua locutus est Deus in principio mundi, dum diceret: 'Fiat lux,' inueniri difficile est. Nondum enim erant linguae. Item qua lingua insonuit postea exterioribus hominum auribus, maxime ad primum hominem loquens, uel ad prophetas, uel dum corporaliter sonuit uox dicentis Dei: 'Tu es Filius meus dilectus'; ubi a quibusdam creditur illa lingua una et sola, quae fuit antequam esset linguarum diuersitas. In diuersis quippe gentibus creditur quod eadem lingua illis Deus loquatur quam ipsi homines utuntur, ut ab eis intellegatur. [12] Loquitur autem Deus hominibus non per substantiam inuisibilem, sed per creaturam corporalem, per quam etiam et hominibus apparere uoluit, quando locutus est. Dicit etiam Apostolus (1 Cor. 13,1): 'Si linguis hominum loquar et angelorum.' Vbi quaeritur qua lingua angeli loquantur; non quod angelorum aliquae linguae sint, sed hoc per exaggerationem dicitur. [13] Item quaeritur qua lingua in futurum homines loquantur: nusquam reperitur. Nam dicit Apostolus (1 Cor. 13,8): 'Siue linguae, cessabunt.' [14] Ideo autem prius de linguis, ac deinde de gentibus posuimus, quia ex linguis gentes, non ex gentibus linguae exortae sunt. II. DE GENTIVM VOCABVLIS. [1] Gens est multitudo ab uno principio orta, siue ab alia natione secundum propriam collectionem distincta, ut Graeciae, Asiae. Hinc et gentilitas dicitur. Gens autem appellata propter generationes familiarum, id est a gignendo, sicut natio a nascendo. [2] Gentes autem a quibus diuisa est terra, quindecim sunt de Iaphet, triginta et una de Cham, uiginti et septem de Sem, quae fiunt septuaginta tres, uel potius, ut ratio declarat, septuaginta duae; totidemque linguae, quae per terras esse coeperunt, quaeque crescendo prouincias et insulas inpleuerunt. [3] Filii Sem quinque singulariter gentes singulas procreauerunt. Quorum primus Elam, a quo Elamitae principes Persidis: secundus Assur, a quo Assyriorum pullulauit imperium: tertius Arphaxat, a quo gens Chaldaeorum exorta est: quartus Ludi, a quo Lydii: quintus Aram, a quo Syri, quorum metropolis fuit Damascus. [4] Filii Aram, nepotes Sem, quattuor: Hus et Vl et Gether et Mes. Hus Traconitidis conditor, qui inter Palaestinam et Coelesyriam tenuit principatum, unde fuit Iob, secundum quod scriptum est (Iob 1,1): 'Vir erat in terra Hus': secundus Vl, a quo Armenii: tertius Gether, a quo Acarnanii siue Curiae: quartus Mes, a quo sunt hi qui uocantur Maeones. [5] Posteritas Arphaxat filii Sem; Heber nepos Arphaxat, a quo Hebraei; Iectam filius Heber, a quo Indorum orta est gens; Sale filius Iectam, a quo Bactriani, licet eos alii Scytharum exules suspicantur. [6] Ismael filius Abraham, a quo Ismaelitae, qui nunc corrupto nomine Saraceni, quasi a Sarra, et Agareni ab Agar. [7] Nabaioth filius Ismael, a quo Nabathei, qui ab Euphrata in mare Rubrum inhabitant. [8] Moab et Ammon filii Loth, a quo Moabitae et Ammonitae. [9] Edom filius Esau, a quo Idumaei. Haec sunt gentes quae de Sem stirpe descendunt, possidentes terram meridianam ab ortu solis usque ad Phoenices. [10] Filii Cham quattuor, ex quibus ortae sunt gentes haec: Chus, a quo Aethiopes progeniti; Mesraim, a quo Aegyptii perhibentur exorti. [11] Phut, a quo Libyi. Vnde et Mauretaniae fluuius usque in praesens Phut dicitur, omnisque circa eum regio Phuthensis. [12] Chanaam, a quo Afri et Phoenices et Chananaeorum decem gentes. [13] Item ex nepotibus Cham filii Chus, nepotes Cham sex. Filii Chus: Saba et Heuila, Sabatha, Rhegma, Seba, Cuza. [14] Saba, a quo progeniti et appellati Sabaei, de quibus Vergilius (Georg. 2,117): Solis est thurea uirga Sabaeis. Hi sunt et Arabes. [15] Heuila, a quo Getuli in parte remotioris Africae heremo cohaerentes. [16] Sabatha, a quo Sabatheni, qui nunc Astabari nominantur. [17] Rhegma uero et Seba et Cuza paulatim antiqua uocabula perdiderunt, et quae nunc a ueteribus habeant ignorantur. [18] Filii Rhegma, Saba et Dadan. Hic Saba per Sin litteram scribitur in Hebraeo; ille autem superior Saba per Samech, a quo appellatos Sabaeos: interpretatur autem nunc Saba Arabia. [19] Dadan, a quo gens est Aethiopiae in occidentali plaga. Filii Mesraim Labaim, a quo Libyi, qui quondam Phuthaei uocabantur. [20] Casloim, a quo Philistiim, quos ueteres ALLOFULOUS, nos modo corrupte Palaestinos uocamus. [21] Ceterae sex gentes ignotae sunt, quia bello Aethiopico subuersae usque ad obliuionem praeteritorum nominum peruenerunt. [22] Filii Chanaam undecim, ex quo Chananaeorum decem gentes, quorum terram his expulsis Iudaei possiderunt. Quorum primogenitus Sidon, a quo Sidones. Vnde et urbs eorum in Phoenice Sidon uocatur. [23] Secundus Cheth, a quo Chetaei. Tertius Iebus, a quo Iebusaei, quorum fuit Hierusalem. Quartus Amorrhaeus, a quo Amorrhaei. Quintus Gergesaeus, a quo Gergesaei. Sextus Heuaeus, a quo Heuaei. Ipsi sunt Gabaonitae, a ciuitate Gabaon, qui supplices uenerunt ad Iesum. [24] Septimus Aracaeus, qui Arcas condidit oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm. Octauus Sinaeus, a quo Sinaei. Nonus Aradius, a quo Aradii sunt, qui Aradum insulam possiderunt angusto fretu a Phoenicis litore separatam. [25] Decimus Samareus, a quo Syriae nobilis ciuitas, quae uocatur Coeles. Vndecimus Amathaeus. Haec sunt gentes de stirpe Cham, quae a Sidone usque ad Gaditanum fretum omnem meridianam partem tenent. Item tribus filiorum Iafeth. [26] Filii igitur Iaphet septem nominantur: Gomer, ex quo Galatae, id est Galli. [27] Magog, a quo arbitrantur Scythas et Gothos traxisse originem. [28] Madai, a quo Medos existere putant. [29] Iauan, a quo Iones, qui et Graeci. Vnde et mare Ionium. Thubal, a quo Iberi, qui et Hispani; licet quidam ex eo et Italos suspicentur. [30] Mosoch, ex quo Cappadoces. Vnde et urbs apud eos usque hodie Mazaca dicitur. [31] Thiras, ex quo Thraces; quorum non satis inmutatum uocabulum est, quasi Tiraces. [32] Filii Gomer, nepotes Iaphet. Aschanaz, a quo Sarmatae, quos Graeci Rheginos uocant. [33] Riphath, a quo Paphlagones. Gotorna, a quo sunt Phryges. [34] Filii Iauan Elisa, a quibus Graeci Elisaei, qui uocantur Aeolides. Vnde et lingua quinta Graece AIOLIS appellatur. [35] Tharsis, a quo Cilices, ut Iosephus arbitratur. Vnde et metropolis ciuitas eorum Tharsus dicitur. [36] Cethim, a quo Citii, id est Cyprii, a quibus hodieque urbs Citium nominatur. [37] Dodanim, a quo Rhodii. Haec sunt gentes de stirpe Iaphet, quae a Tauro monte ad aquilonem mediam partem Asiae et omnem Europam usque ad Oceanum Brittanicum possident, nomina et locis et gentibus relinquentes; de quibus postea inmutata sunt plurima, cetera permanent ut fuerunt. [38] Nam multarum gentium uocabula partim manserunt, ita ut hodieque appareat unde fuerant deriuata, sicut ex Assur Assyrii, ex Heber Hebraei: partim uero temporis uetustate ita mutata sunt, ut uix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutantes, nec omnium, sed aliquarum ex istis origines gentium potuerunt reperire. [39] Nam quod ex filio Cham, qui uocatur Mesraim, Aegyptii sunt exorti, nulla hic resonat origo uocabuli, sicut nec Aethiopum, qui dicuntur ad eum filium Cham pertinere qui Chus appellatus est. Et si omnia considerentur, plura tamen gentium mutata quam manentia uocabula apparent; quibus postea nomina diuersa dedit ratio. Namque Indi ab Indo flumine dicti sunt, qui ab occidentali parte eos includit. [40] Seres a proprio oppido nomen sortiti sunt, gens ad Orientem sita, apud quos de arboribus lana contexitur. De quibus est illud: Ignoti facie, sed noti uellere Seres. [41] Gangaridae populi sunt inter Assyrios Indosque, habitantes circa Gangen fluuium. Vnde etiam Gangaridae nuncupati sunt. [42] Hircani dicti a silua Hircania, ubi sunt plurimae tigres. [43] Bactriani Scythae fuerunt, qui suorum factione a sedibus suis pulsi iuxta Bactron Orientis fluuium consederunt, ex cuius uocabulo et nomen sortiti. Huius gentis rex fuit Zoroastres, inuentor magicae artis. [44] Parthi quoque et ipsi ab Scythis originem trahunt. Fuerunt enim eorum exules, quod etiam eorum uocabulo manifestatur. Nam Scythico sernione exules 'parthi' dicuntur. Hi, similiter ut Bactriani, domesticis seditionibus Scythia pulsi solitudines iuxta Hircaniam primum furtim occupauerunt, deinde pleraque finium etiam uirtute obtinuerunt. [45] Assyrii ab Assur filio Sem uocati, gens potentissima, quae ab Euphrate usque ad Indorum fines omnem in medio tenuit regionem. [46] Medi a rege suo cognominati putantur. Namque Iason, Peliaci regis frater, a Peliae filiis Thessalia pulsus est cum Medea uxore sua; cuius fuit priuignus Medus rex Atheniensium, qui post mortem Iasonis Orientis plagam perdomuit, ibique Mediam urbem condidit, gentemque Medorum nomine suo appellauit. Sed inuenimus in Genesi quod Madai auctor gentis Medorum fuit, a quo et cognominati, ut superius dictum est. [47] Persae a Perseo rege sunt uocati, qui e Graecia Asiam transiens, ibi barbaras gentes graui diuturnoque bello perdomuit, nouissime uictor nomen subiectae genti dedit. Persae autem ante Cyrum ignobiles fuerunt, et nullius inter gentes loci habebantur. Medi semper potentissimi fuerunt. [48] Chasdei, qui nunc Chaldaei uocantur, a Chased filio Nachor fratris Abrahae cognominati sunt. [49] Sabaei dicti APO TOU SEBESTHAI, quod est supplicari et uenerari, quia diuinitatem per ipsorum tura ueneramus. Ipsi sunt et Arabes, quia in montibus Arabiae sunt, qui uocantur Libanus et Antilibanus, ubi tura colliguntur. [50] Syri a Surim uocati perhibentur, qui fuit nepos Abraham ex Cethura. Quos autem ueteres Assyrios, nunc nos uocamus Syros, a parte totum appellantes. [51] Hebraei uocati sunt ab Heber, qui pronepos fuit Sem. [52] Israelitae uero ab Israel filio Isaac. Nam patriarcham Hebraeorum fuisse Israel, a quo duodecim Iudaeorum tribus Israelis uocabulum sortitae sunt. Iudaeis autem scissura decem tribuum nomen inposuit. Nam antea Hebraei siue Israelitae nuncupabantur. [53] Ex quo autem in duo regna Dei populus est diuisus, tunc duae tribus, quae de stirpe Iuda reges habebant, Iudaeorum nomen sortitae sunt. Reliqua pars decem tribuum, quae in Samaria regem sibi constituit, ob populi magnitudinem pristinum nomen retinuit Israel. [54] Samaritanorum gens sumpsit exordium ab Assyriis, qui transmigrati habitauerunt in Samaria, qui Latine interpretantur custodes, eo quod captiuato Israel isti in terram regionis eorum ad custodiam conlocati sunt. [55] Phoenix, Cadmi frater, de Thebis Aegyptiorum in Syriam profectus, apud Sidonem regnauit, eosque populos ex suo nomine Phoenices, eamque prouinciam Phoeniciam nuncupauit. [56] Sidones autem a ciuitate quae uocatur Sidon traxisse uocabulum perhibentur. [57] Saraceni dicti, uel quia ex Sarra genitos se praedicent, uel sicut gentiles aiunt, quod ex origine Syrorum sint, quasi Syriginae. Hi peramplam habitant solitudinem. Ipsi sunt et Ismaelitae, ut liber Geneseos docet, quod sint ex Ismaele. Ipsi Cedar a filio Ismaelis. Ipsi Agareni ab Agar; qui, ut diximus, peruerso nomine Saraceni uocantur, quia ex Sarra se genitos gloriantur. [58] Philistaei ipsi sunt Palaestini, quia P litteram sermo Hebraeus non habet, sed pro eo Phi Graeco utitur. Inde Philistaei pro Palaestinis dicuntur, a ciuitate utique sua. Idem et Allophyli, id est alienigenae, ob hoc, quia semper fuerunt inimici Israel, et longe ab eorum genere ac societate separati. [59] Chananei appellati de Chanaam filio Cham, quorum terram Iudaei possiderunt. Ex cuius origine fuit Emor, pater Sichem, a quo Amorrhaei sunt nuncupati. [60] Aegyptii ab Aegypto quodam rege uocati sunt. Nam antea Aerii dicebantur. Inter pretantur autem lingua Hebraica Aegyptii adfligentes, eo quod adflixerint Dei populum, priusquam diuino auxilio liberarentur. [61] Armenius ex Thessalia unus de numero ducum Iasonis, qui ad Colchos profecti sunt, recollecta multitudine, quae amisso rege Iasone passim uagabantur, Armeniam condidit, gentique ex suo uocabulo nomen dedit. [62] Limes est Persicus, qui Scythas ab eis diuidit, Scytha cognominatus, a quo limite Scythae a quibusdam perhibentur uocati, gens antiquissima semper habita. Hi Parthos Bactrianosque; feminae autem eorum Amazonum regna condiderunt. [63] Massagetae ex Scytharum origine sunt. Et dicti Massagetae quasi graues, id est fortes Getae. Nam sic Liuius argentum graue dicit, id est massas. Hi sunt, qui inter Scythas atque Albanos septentrionalibus locis inhabitant. [64] Amazones dictae sunt, seu quod simul uiuerent sine uiris, quasi AMA ZON, siue quod adustis dexterioribus mammis essent, ne sagittarum iactus inpediretur, quasi ANEU MAZON. Nudabant enim quam adusserant mammam. Has Titianus Vnimammas dicit. Nam hoc est Amazon, quasi ANEU MAZOU, id est sine mamma. Has iam non esse, quod earum partim ab Hercule, partim ab Achille uel Alexandro usque ad internicionem deletae sunt. [65] In partes Asiaticae Scythiae gentes, quae posteros se Iasonis credunt, albo crine nascuntur ab adsiduis niuibus; et ipsius capilli color genti nomen dedit. Et inde dicuntur Albani. Horum glauca oculis, id est picta, inest pupilla, adeo ut nocte plus quam die cernant. Albani autem uicini Amazonum fuerunt. [66] Hugnos antea Hunnos uocatos, postremo a rege suo Auares appellatos, qui prius in ultima Maeotide inter glacialem Tanaim et Massagetarum inmanes populos habitauerunt. Deinde pernicibus equis Caucasi rupibus, feras gentes Alexandri claustra cohibente, eruperunt, et orientem uiginti annis tenuerunt captiuum, et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annuum uectigal exegerunt. [67] Troianorum gens antea Dardana a Dardano nominata. Nam Dardanus et Iasius fratres e Graecia profecti; ex his Iasius ad Thraciam, Dardanus ad Phrygiam peruenit, ibique primus regnauit. Post quem filius eius Ericthonius, deinde nepos eius Tros, a quo Troiani nuncupati sunt. [68] Galatae Galli esse noscuntur, qui in auxilium a rege Bithyniae euocati, regnum cum eo parta uictoria diuiserunt; sicque deinde Graecis admixti primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae nuncupantur. [69] Graeci ante Thessali a Thessalo, postea a Graeco rege Graeci sunt nuncupati. Nam Graeci proprie Thessali sunt. [70] Lapithas autem gentem Thessaliae fuisse aiunt, circa Penion amnem olim inhabitantem, a Lapitha Apollinis filia nuncupatos. [71] Sicyonii Graeci sunt nuncupati, a Sicyone rege. Hi primum Agialei uocabantur, a rege Agealeo, qui primus Sicyonis imperauit; a quo et Agealea ciuitas nuncupata est, quae nunc Peloponensis uocatur a Pelope rege suo. Ipsi sunt et Arcades, ab Arcade rege Iouis et Callistae filio dicti. [72] Danai a Danao rege uocati. Idem et Argiui, ab Argo conditore cognominati. Postquam autem rex Graecorum Apis mortuus est, huic filius Argus successit in regnum, et ex eo Argiui appellati sunt; qui etiam ab eis post obitum [ut] deus haberi coepit, templo et sacrificio honoratus. [73] Achaei, qui et Achiui, ab Achaeo Iouis filio dicti. [74] Pelasgi nominati, quia cum uelis passis uerno tempore aduenisse Italiam uisi sunt, ut aues. Primo enim eos Varro Italiam adpulisse commemorat. Graeci uero Pelasgos a Iouis et Larissae filio perhibent dictos. [75] Myrmidones fuerunt Achilli socii: Dolopes Pyrrhi. Dicti autem sunt Myrmidones propter astutiam, quasi MURMEKES, id est formicae. Eratosthenes autem dicit dictos Myrmidonas a Myrmidone duce, Iouis et Eurymedusae filio. [76] Cecropi Atheniensium regi successit Cranaus, cuius filia Atthis nomen et regionis et gentis dedit. Et ex ea Attici cognominati, qui sunt Athenienses. [77] Ion, uir fortis, ex suo nomine eosdem Athenienses uocauit Iones. [78] Macedones a nomine Emathionis regis antea Emathii nuncupati sunt: postea Macedones dicti. [79] Epirotae a Pyrrho Achilli filio prius Pyrrhidae, postea uero Epiro rege É ad Italiam transire praesumpserunt. [80] Dorus Neptuni et Ellepis filius fuit, unde Dori et originem et nomen ducunt. Sunt autem pars Graeciae gentis; ex quibus etiam cognominata est tertia lingua Graecorum, quae Dorica appellatur. [81] Lacedaemones a Lacedaemone Semelae filio dicti. Hi diu perseuerantes in bellum contra Messenios, ueriti ne diuturnitate proelii spem prolis amitterent, praeceperunt ut uirgines eorum cum iuuenibus domi relictis concumberent; sicque ex promiscuo uirginum concubitu iuuenes de incertis parentibus nati ex nota materni pudoris Spartani uocati sunt. Nam ipsos esse Spartanos, quos et Lacedaemonios. [82] Thraces ex filio Iaphet, qui uocatus est Thiras, et orti et cognominati, ut superius dictum est, perhibentur; licet gentiles eos ex moribus ita dictos existimant, quod sint truces. Saeuissimi enim omnium gentium fuerunt, unde et multa de eis fabulosa memorantur: quod captiuos diis suis litarent, et humanum sanguinem in ossibus capitum potare soliti essent. De quibus Vergilius (Aen. 3,44): Heu fuge crudeles terras, fuge litus auarum; quasi crudelium et auarorum. [83] Istrorum gens originem a Colchis ducit, qui missi ad Argonautas persequendos, ut a Ponto intrauerunt Istrum fluuium, a uocabulo amnis, quo a mari recesserunt, appellati sunt. [84] Romani a Romuli nomine nuncupati, qui urbem Romam condidit gentique et ciuitati nomen dedit. Hi antea a Saturno Saturnii, a Latino Latini uocati sunt. Nam Latinus Italiae rex fuit, qui ex suo nomine Latinos appellauit, qui postea Romani nuncupati sunt. Hi et Quirites dicti, quia Quirinus dictus est Romulus, quod semper hasta utebatur, quae Sabinorum lingua curis dicitur. [85] Italus quoque et Sabinus et Sicanus fratres fuerunt, ex quibus nomina populis inposita et regionibus sunt. Nam ab Italo ItaIi, a Sabino Sabini, a Sicano Sicani cognominati sunt, qui et Siculi, id est Sicilienses. [86] Tusci ItaIiae gens est a frequentia sacrorum et turis uocata, id est APO TOU THUSIAZEIN. [87] Vmbri Italiae gens, sed Gallorum ueterum propago, qui Appenninum montem incolunt; de quibus historiae perhibent eo quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerint, [et ob hoc] OMBRIOUS Graece nominatos. [88] Marsi gens Italiae dicta a comite Liberi Marsya, qui usum illis uitium ostendit; et ob hoc illi statuam fecerunt, quam postea Romani uictis Marsis tulerunt. Marsos autem Graeci Oscos uocant, quasi OTHSKOUS, quod multas serpentes habeant, et OFIS serpens dicatur. Inlaesos autem esse carminum maleficiis. Inhabitant autem plagam Appennini montis simul cum Vmbris. [Alexander historiographus ait: 'Vulscos quidam appellatos aiunt a Vulsco Antiphatae Laestrygonis filio. Fabius quoque Sicolicis profectos corrupto nomine Vulscos ait dictos'] [89] Gothi a Magog filio Iaphet nominati putantur, de similitudine ultimae syllabae, quos ueteres magis Getas quam Gothos uocauerunt; gens fortis et potentissima, corporum mole ardua, armorum genere terribilis. De quibus Lucanus (2,54): Hinc Dacus premat inde Getes occurrat Iberis. [90] Daci autem Gothorum soboles fuerunt, et dictos putant Dacos, quasi Dagos, quia de Gothorum stirpe creati sunt. De quibus ille (Paulinus ad Nicetam 17): Ibis arctoos procul usque Dacos. [91] Bessi barbari fuerunt, qui a multitudine bouum sic uocati creduntur. De quibus quidam (Paulin. ad Nic. 243): Qui colit terrae medio uel ille diuitis multo boue pilleatus accola ripae. [92] Gipedes pedestri proelio magis quam equestre sunt usi, ex hac causa uocati. [93] Sarmatae patentibus campis armati inequitabant prius quam eos Lentulus Danubio prohiberet; atque inde ob studio armorum Sarmatae nuncupati existimantur. [94] Lanus fluuius fertur ultra Danubium, a quo Alani dicti sunt, sicut et populi inhabitantes iuxta Lemannum fluuium Alemanni uocantur. De quibus Lucanus (1,396): Deseruere cauo tentoria fixa Lemanno. [95] Langobardos uulgo fertur nominatos prolixa barba et numquam tonsa. [96] Vindilicus amnis ab extremis Galliae erumpens, iuxta quem fluuium inhabitasse, et ex eo traxisse nomen Vandali perhibentur. [97] Germanicae gentes dictae, quod sint inmania corpora inmanesque nationes saeuissimis duratae frigoribus; qui mores ex ipso caeli rigore traxerunt, ferocis animi et semper indomiti, raptu uenatuque uiuentes. Horum plurimae gentes uariae armis, discolores habitu, linguis dissonae, et origine uocabulorum incertae; ut Tolosates, Amsiuari, Quadi, Tuungri, Marcomanni, Bruteri, Chamaui, Blangiani, Tubantes; quorum inmanitas barbariae etiam in ipsis uocabulis horrorem quendam significat. [98] Sueui pars Germanorum fuerunt in fine Septentrionis. De quibus Lucanus (2,51): Fundit ab extremo flauos aquilone Sueuos. Quorum fuisse centum pagos et populos multi prodiderunt. Dicti autem Sueui putantur a monte Sueuo, qui ab ortu initium Germaniae facit, cuius loca incoluerunt. [99] Burgundiones quondam, a Romanis subacta interiori Germania, per castrorum limites positi a Tiberio Caesare in magnam coaluerunt gentem, atque ita nomen ex locis sumpserunt; quia crebra per limites habitacula constituta burgos uulgo uocant. Hi postea rebelles Romanis effecti plus quam octoginta milia armatorum ripae Rheni fluminis insederunt, et nomen gentis obtinuerunt. [100] Saxonum gens in Oceani litoribus et paludibus inuiis sita, uirtute atque agilitate habilis. Vnde et appellata, quod sit durum et ualidissimum genus hominum et praestans ceteris piraticis. [101] Franci a quodam proprio duce uocari putantur. Alii eos a feritate morum nuncupatos existimant. Sunt enim in illis mores inconditi, naturalis ferocitas animorun. [102] Brittones quidam Latine nominatos suspicantur, eo quod bruti sint, gens intra Oceanum interfuso mari quasi extra orbem posita. De quibus Vergilius (Ecl. 1,67): Toto diuisos orbe Britannos. [103] Scotti propria lingua nomen habent a picto corpore, eo quod aculeis ferreis cum atramento uariarum figurarum stigmate adnotentur. [104] Galli a candore corporis nuncupati sunt. GALA enim Graece lac dicitur. Vnde et Sibylla sic eos appellat, cum ait de his (Virg. Aen. 8,660): Tunc lactea colla auro innectuntur. [105] Secundum diuersitatem enim caeli et facies hominum et colores et corporum quantitates et animorum diuersitates existunt. Inde Romanos graues, Graecos leues, Afros uersipelles, Gallos natura feroces atque acriores ingenio peruidemus, quod natura climatum facit. [106] Galli autem Senones antiquitus Xenones dicebantur, quod Liberum hospitio recepissent; postea X in S litteram commutata est. [107] Vacca oppidum fuit iuxta Pyrenaeum, a quo sunt cognominati Vaccei, de quibus creditur dixisse poeta (cf. Virg. Aen. 4,42): Lateque uagantes Vaccei. Hi Pyrenaei iugis peramplam montis habitant solitudinem. Idem et Vascones, quasi Vaccones, C in S litteram demutata. [108] Quos Gnaeus Pompeius edomita Hispania et ad triumphum uenire festinans de Pyrenaei iugis deposuit et in unum oppidum congregauit. Vnde et Conuenarum urbs nomen accepit. [109] Hispani ab Ibero amne primum Iberi, postea ab Hispalo Hispani cognominati sunt. [110] Galleci a candore dicti, unde et Galli. Reliquis enim Hispaniae populis candidiores existunt. Hi Graecam sibi originem adserunt. Vnde et naturali ingenio callent. [111] Siquidem post finem Troiani belli Teucrum morte Aiacis fratris inuisum patri Telamoni, dum non reciperetur in regnum, Cyprum concessisse, ibique urbem nomine antiquae patriae Salamina condidisse, inde ad Galleciam profectus et positis sedibus ex loco genti nomen dedisse. [112] Astures gens Hispaniae, uocati eo, quod circa Asturam flumen septi montibus siluisque crebris inhabitent. [113] Cantabri gens Hispaniae a uocabulo urbis et Iberi amnis, cui insidunt, appellati. Horum animus pertinax et magis ad latrocinandum et ad bellandum, uel ad perpetiendum uerbera semper parati. [114] Celtiberi ex Gallis Celticis fuerunt, quorum ex nomine appellata est regio Celtiberia. Nam ex flumine Hispaniae Ibero, ubi considerunt, et ex Gallis, qui Celtici dicebantur, mixto utroque uocabulo Celtiberi nuncupati sunt. [115] Afri appellati ab uno ex posteris Abrahae, qui uocabatur Afer, qui dicitur duxisse aduersus Libyam exercitum, et ibi uictis hostibus considisse, eiusque posteros ex nomine ataui et Afros et Africam nuncupasse. [116] Poeni autem Carthaginenses sunt a Phoenicibus nuncupati, qui cum Didone profecti sunt. [117] Tyrios uero a Tyria urbe Phoenicum nominatos, de qua profecti sunt et in Africae litus uenerunt. [118] Getuli Getae dicuntur fuisse, qui ingenti agmine a locis suis nauibus conscendentes, loca Syrtium in Libya occupauerunt, et quia ex Getis uenerant, deriuato nomine Getuli cognominati sunt. Vnde et opinio est apud Gothos ab antiqua cognatione Mauros consanguinitate propinquos sibi uocare. [119] Africam autem initio habuere Libyes, deinde Afri, post haec Getuli, postremum Mauri et Numides. [120] Mauri et Numidae, ut Afri putant, sic sumpserunt exordium et uocabulum. Nam postquam in Hispania Hercules interiit, et exercitus eius conpositus ex uariis gentibus, amisso duce, passim sibi sedes quaerebant, ex eo numero Medi et Persae et Armenii nauibus in Africam transuecti proxima mari loca occupauere. [121] Sed Persae, dum materiam in agris pro construendis domiciliis non inuenirent, et ignara lingua commercium prohiberet, per patentes agros et diuersas solitudines uagabantur, et a pabulationibus uagabundis semetipsos propria lingua Numides appellauerunt, id est sine oppido uagos et errantes. [122] Medi autem cum Libyis se miscuerunt, qui proxima Hispania inhabitabant; quorum nomen paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros propter Medos appellantes, licet Mauri ob colorem a Graecis uocentur. Graeci enim nigrum MAURON uocant. Aestifero quippe calore afflati speciem atri coloris ducunt. [123] Massylia ciuitas Africae est, non longe ab Atlante et hortis Hesperidum; a qua ciuitate Massyli uocati sunt, quos nos corrupte Massulos uocamus, de quibus Vergilius (Aen. 4,483): Hic mihi Massylae gentis monstrata sacerdos. [124] Gaulalum gentes sunt a meridie usque Oceanum Hesperium peruagantes. His nomen Gauloe insula dedit, quae est iuxta Aethiopiam, ubi nec serpens nascitur neque uiuit. [125] Garamantes populi Africae prope Cyrenas inhabitantes, a Garamante rege Apollinis filio nominati, qui ibi ex suo nomine Garama oppidum condidit. Sunt autem proximi gentibus Aethiopum. De quibus Vergilius (Ecl. 8,44): Extremi Garamantes. Extremi autem, quia saeui et a consortio humanitatis remoti. Hesperii uero sunt, qui circa Hispaniam conmorantur. [126] Nam Hispania Hesperia. [127] Aethiopes dicti a filio Cham, qui uocatus est Chus, ex quo originem trahunt. Chus enim Hebraica lingua Aethiops interpretatur. [128] Hi quondam ab Indo flumine consurgentes, iuxta Aegyptum inter Nilum et Oceanum, in meridie sub ipsa solis uicinitate insiderunt, quorum tres sunt populi: Hesperi, Garamantes et Indi. Hesperi sunt occidentis, Garamantes Tripolis, Indi orientis. [129] Trochoditae gens Aethiopum, ideo nuncupati, quod tanta celeritate pollent ut feras cursu pedum adsequantur. [130] Pamphagi, et hi in Aethiopia sunt: quibus esca est quidquid mandi potest et omnia fortuitu gignentia; unde et appellati. [131] Icthyophagi, quod uenando in mari ualeant, et piscibus tantum alantur. Hi post Indos montanas regiones tenent, quos subactos Alexander Magnus piscibus uesci prohibuit. [132] Anthropophagi gens asperrima sub regione Siricum sita, qui quia humanis carnibus uescuntur, ideo anthropophagi nominantur. Itaque sicut his, ita et ceteris gentibus per saecula aut a regibus, aut a locis, aut a moribus, aut ex quibuslibet aliis causis inmutata uocabula sunt, ita ut prima origo nominis eorum temporum uetustate non pateat. [133] Iam uero hi qui Antipodae dicuntur, eo quod contrarii esse uestigiis nostris putantur, ut quasi sub terris positi aduersa pedibus nostris calcent uestigia, nulla ratione credendum est, quia nec soliditas patitur, nec centrum terrae; sed neque hoc ulla historiae cognitione firmatur, sed hoc poetae quasi ratiocinando coniectant. [134] Titanas autem quosdam in Graecia ferunt fuisse robustos et excellentes uiribus populos, quos ferunt fabulae ab irata contra deos terra ad eius ultionem creatos. [135] Vnde et Titanes dicti sunt APO TES TISEOS, id est ab ultione, quod quasi ulciscendae matris Terrae causa in deos armati existerent, quos fabulae a Ioue bello fuisse superatos atque extinctos fingunt, propter quod e caelo iactis fulminibus interierunt. III. DE REGNIS MILITIAEQVE VOCABVLIS. [1] Regnum a regibus dictum. Nam sicut reges a regendo uocati, ita regnum a regibus. [2] Regnum uniuersae nationes suis quaeque temporibus habuerunt, ut Assyrii, Medi, Persae, Aegyptii, Graeci, quorum uices sors temporum ita uolutauit ut alterum ab altero solueretur. Inter omnia autem regna terrarum duo regna ceteris gloriosa traduntur: Assyriorum primum, deinde Romanorum, ut temporibus, et locis inter se ordinata atque distincta. [3] Nam sicut illud prius et hoc posterius, ita illud in oriente, hoc in occidente exortum est: denique in illius fine huius initium confestim fuit. Regna cetera ceterique reges uelut adpendices istorum habentur. [4] Reges a regendo uocati. Sicut enim sacerdos a sacrificando, ita et rex a regendo. Non autem regit, qui non corrigit. Recte igitur faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. Vnde et apud ueteres tale erat prouerbium: 'Rex eris, si recte facias: si non facias, non eris.' [5] Regiae uirtutes praecipuae duae: iustitia et pietas. Plus autem in regibus laudatur pietas; nam iustitia per se seuera est. [6] Consules appellati a consulendo, sicut reges a regendo, sicut leges a legendo. Nam cum Romani regum superbam dominationem non ferrent, annua imperia binosque consules sibi fecerunt. Nam fastum regium non beniuolentia consulentis, sed superbia dominantis erat. Hinc igitur consules appellati, uel a consulendo ciuibus, uel a regendo cuncta consilio. [7] Quos tamen ideo mutandos per annos singulos elegerunt, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Inde autem duo pares, quia unus rem ciuilem, alter rem militarem administrabant. Regnauerunt autem annis quadringentis sexaginta septem. [8] Proconsules suffecti erant consulibus, et dicti proconsules eo quod uicem consulis fungerentur, sicut procurator curatori, id est actori. [9] Exconsules autem dicti, quod iam a consulatu exierint, siue discesserint peracto uicis suae anno. [10] Dictatores quinto anno post reges expulsos Romani sibi creauerunt, dum gener Tarquinii ad iniuriam soceri uindicandam ingentem aduersus Romam collegisset exercitum. [11] Hi quinquennii temporis imperio utebantur. Plus enim erant honore quam consules, qui annuas potestates tenebant. Et dicti dictatores, quasi principes et praeceptores. Vnde et magistri populi nominabantur. Vnde et edicta dicuntur. [12] Caesarum nomen a Iulio coepit, qui bello ciuili commoto primus Romanorum singularem optinuit principatum. Caesar autem dictus, quod caeso mortuae matris utero prolatus eductusque fuerit, uel quia cum caesarie natus sit. A quo et imperatores sequentes Caesares dicti, eo quod comati essent. Qui enim execto utero eximebantur, Caesones et Caesares appellabantur. [13] Iulius autem dictus, quia ab Iulo Aeneae filio originem duxit, ut confirmat Vergilius (Aen. 1,288): Iulius, a magno demissum nomen Iulo. [14] Imperatorum autem nomen apud Romanos eorum tantum prius fuit apud quos summa rei militaris consisteret, et ideo imperatores dicti ab imperando exercitui: sed dum diu duces titulis imperatoriis fungerentur, senatus censuit ut Augusti Caesaris hoc tantum nomen esset, eoque is distingueretur a ceteris gentium regibus; quod et sequentes Caesares hactenus usurpauerunt. [15] Solet enim fieri ut primi regis nomen etiam reliqui possideant, sicut apud Albanos ex Siluii nomine omnes reges Albanorum Siluiii appellati sunt; sicut apud Persas Arsacidae: apud Aegyptios Ptolomei; apud Athenienses Cecropidae. [16] Augustus ideo apud Romanos nomen imperii est, eo quod olim augerent rempublicam amplificando. Quod nomen primitus senatus Octauio Caesari tradidit, ut quia auxerat terras, ipso nomine et titulo consecraretur. [17] Dum autem idem Octauianus iam Caesar et imperator appellaretur, uel Augustus, postea uero dum Iudos spectaret, et pronuntiatum esset illi a populo ut uocaretur et Dominus, statim manu uultuque auerso indecoras adulationes repressit et Domini appellationem ut homo declinauit, atque insequenti die omnem populum grauissimo edicto corripuit, Dominumque se post haec appellari ne a liberis quidem suis permisit. Fuit autem filius A[c]tiae, quae nata est de sorore Iulii Caesaris. [18] Reges autem ob hanc causam apud Graecos BASILEIS uocantur, quod tamquam bases populum sustinent. Vnde et bases coronas habent. Quanto enim quisque magis praeponitur, tanto amplius pondere laborum grauatur. [19] Tyranni Graece dicuntur. Idem Latine et reges. Nam apud ueteres inter regem et tyrannum nulla discretio erat, ut (Virg. Aen. 7,266): Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni. Fortes enim reges tyranni uocabantur. Nam tiro fortis. De qualibus Dominus loquitur dicens (Prouerb. 8,15): 'Per me reges regnant et tyranni per me tenent terram.' [20] Iam postea in usum accidit tyrannos uocari pessimos atque inprobos reges, luxuriosae dominationis cupiditatem et crudelissimam dominationem in populis exercentes. [21] Princeps et dignitatis modo significatur et ordinis, sicut est illud Vergilianum (Aen. 9,535): Princeps ardentem coniecit lampada Turnus, pro primus. Dictus autem princeps a capiendi significatione, quod primus capiat, sicut municeps ab eo quod munia capiat. Dux dictus eo quod sit ductor exercitus. [22] Sed non statim, quicumque principes uel duces sunt, etiam reges dici possunt. In bello autem melius ducem nominari quam regem. Nam hoc nomen exprimit in proelio ducentem. Vnde et Vergilius (Aen. 10,370): Ducis Euandri. Sallustius (Hist. 4, frag. 7 M.): 'Quo cupidius in ore ducis se quisque bonum.' Non dixit 'in ore consulis.' [23] Monarchae sunt, qui singularem possident principatum, qualis fuit Alexander apud Graecos, et Iulius apud Romanos. Hinc et monarchia dicitur. MONAS quippe singularitas Graeco nomine, ARCHE principatus est. [24] Tetrarchae sunt quartam partem regni tenentes: nam TETTARA quattuor sunt; qualis fuit apud Iudaeam Philippus. [25] Patricii inde uocati sunt, pro eo quod sicut patres filiis, ita prouideant reipublicae. [26] Praefecti dicti, quod praetoria potestate praesint. [27] Praetores, idem qui et praefecti, quasi praepositores. [28] Praesides uero dicti, qui alicuius loci tutelam praesidialiter tenent. [29] Tribuni uocati, quod militibus siue plebibus iura tribuunt. [30] Chiliarchae sunt qui mille praesunt, quos nos millenarios nuncupamus; et est Graecum nomen. [31] Centuriones dicti, eo quod centum praesint militibus; sicut quinquagenarii, quia in capite sunt quinquaginta militum; sicut decani, ab eo quod decem militibus praeferuntur. [32] Miles dictus, quia mille erant ante in numero uno, uel quia unus est ex mille electus. Romulus autem primus ex populo milites sumpsit et appellauit. Liber uero primus militiae ordinem docuit. [33] Miles aut ordinarius dicitur, aut extraordinarius. Ordinarius est, qui per ordinem militat, nec adhuc aliquem consecutus est gradum honoris. Est enim gregarius, id est humilis militiae. Extraordinarius uero, qui ob uirtutem promouetur ex ordine. [34] Emeriti dicuntur ueterani solutique militia, qui iam in usu proelii non sunt, et quia mereri militare dicitur, ab stipendiis scilicet quae merentur. Idem et ueterani dicuntur, quia iam in usu proelii non sunt, sed post multos militiae labores quietis suffragium consequuntur. [35] Equestres milites dicti quod equo sedeant. Item militat ille in equestri ordine. [36] Tirones dicuntur fortes pueri, qui ad militiam delegantur atque armis gerendis habiles existunt. Hi enim non ex sola professione natiuitatis, sed aspectu et ualitudine corporis existimantur. Vnde et tirones dicti, quique antequam sacramento probati sint, milites non sunt. [37] Romanae autem militiae mos fuit puberes primos exercere armis. Nam sexto decimo anno tirones militabant, quo etiam solo sub custodibus agebant, de quibus Vergilius (Aen. 7,162): Et primo flore iuuentus. [38] Seruos sane numquam militasse constat, nisi seruitute deposita, excepto Hannibalis tempore, cum post Cannense proelium in tanta necessitate fuissent Romani, ut ne liberandorum quidem seruorum daretur facultas. [39] Desertores uocati eo, quod desertis militaribus officiis euagantur. Hi in alios numeros militiae nomen dare prohibentur, sed si non magni temporis culpam contraxerint, caesi numeris suis restituuntur. Sed et qui deserunt exercitum ad hostes transeuntes et ipsi desertores uocantur. [40] Conscripti milites dicuntur, quia in tabulis conferuntur ab eo qui eos ducturus est, sicut transcripti uocantur cum de alia in aliam legionem transeunt; et inde transcripti, quia nomina dant, ut transcribantur. [41] Obtiones dicti, quod sint electi. Nam optare eligere est, sicut est illud (Virg. Aen. 3,109): Optauitque locum regno, id est elegit. [42] Excubitores dicuntur, pro eo quod excubias semper agunt. Sunt enim ex numero militum et in porticibus excubant propter regalem custodiam. Excubiae autem diurnae sunt, uigiliae nocturnae. Vnde et uigiles. [43] Velites erant apud Romanos genus militiae, a uolitando uocati. Lecti enim agilitate iuuenes cum armis suis post terga equitum consedebant, et mox cum ad hostes uentum esset, equis desiliebant, et continuo pedites ipsi, ex alia parte equitibus, per quos aduecti fuerant, dimicantibus, hostem perturbabant. Ab his igitur uelitibus elephanti quondam Hannibalis retro acti, cum regi iam a suis non possent, fabrili scalpro inter aures adacto necabantur. [44] Castra sunt ubi miles steterit. Dicta autem castra quasi casta, uel quod illic castraretur libido. Nam numquam his intererat mulier. [45] Militia autem a militibus dicta; aut a multis, quasi multitia, quasi negotium multorum; aut a mole rerum, quasi moletia. [46] Legio sex milium armatorum est, ab electo uocata, quasi lecti, id est armis electi. Proprie autem Macedonum phalanx, Gallorum caterua, nostra legio dicitur. [47] Legio habet sexaginta centurias, manipulos triginta, cohortes duodecim, turmas ducentas. [48] Centuria est pars exercitus in centenos milites diuisa. Vnde et qui his praesunt centuriones dicuntur. [49] Subcenturiati uero sunt, non qui in prima, sed qui in secunda centuria sunt, quasi sub prima centuria: tamen structi etiam ipsi et in speculis positi in bello sunt; ut si prima defecerit, isti, quos sub se diximus, laborantibus primis subueniunt. Vnde et ad insidiandum ponitur subcenturiatus, quasi armis dolosis instructus. [50] Manipulus ducentorum est militum. Manipuli autem dicti sunt milites, siue quia bellum primo manu incipiebant, siue quod antequam signa essent, manipulos sibi, id est fasciculos stipulae uel herbae alicuius pro signis faciebant, a quo signo manipulares milites cognominati sunt. De quibus Lucanus (1,296): Conuocat armatos extemplo ad signa maniplos. [51] Turma triginta equites sunt. Romani enim equites in una tribu trecenti fuerunt. De singulis enim centuriis decem dabantur et fiebant turma. [52] Cohors quingentos milites habet. Tria sunt militiae genera: sacramentum, euocatio, coniuratio. [53] Sacramentum, in quo post electionem iurat unusquisque miles se non recedere a militia, nisi post conpleta stipendia, id est, militiae tempora; et hi sunt qui habent plenam militiam. Nam uiginti et quinque annis tenentur. [54] Euocatio, dum ad subitum bellum non solum miles sed et ceteri euocantur. Vnde etiam consul solebat dicere: 'Qui rempublicam saluam esse uult, me sequatur.' [55] Coniuratio, quae fit in tumultu, quando uicinum urbis periculum singulos iurare non patitur, sed repente colligitur multitudo et tumultuosa in ira conflatur. Haec et tumultuatio dicitur. [56] In acie autem istae fere formae sunt: exercitus, classis, nodus, cuneus, alae, cornua, agmen; quae formas et nomina ab ipsis rebus, de quibus translata sunt, mutuantur. [57] Acies dicta, quod ferro armata sit et acumine gladiorum. [58] Exercitus multitudo ex uno genere, ab exercitatione belli uocata. [59] Cuneus est collecta in unum militum multitudo. Vnde propter quod in unum coit, ipsa coitio in unum cuneus nominatus est, quasi couneus, eo quod in unum omnes cogantur. [60] Classes dictae propter diuisionem exercitus, qui postea manipuli dicti sunt. Vnde et Vergilius (Aen. 2,30): Classibus hic locus, hic acies certare solebant. [61] Iam postea et classica nauium dicta. Nodus proprie est densa peditum multitudo, sicut turma equitum. Nodum autem dictum pro difficultate, quod uix possit resolui. Alae in exercitu triginta equites esse dicuntur. [62] Alae autem equites ob hoc dicti, quia tegunt pedites alarum uice. [63] Cornua uocantur extremitas exercitus, quod intorta sit. [64] Agmen dicitur cum exercitus iter facit, ab agendo uocatum, id est eundo. Plautus (Most. 562): 'Quo te agis?' Ipse est enim exercitus ambulans. Nam agmen dicitur, quod in longitudine directum est, quale solet esse cum exercitus portis procedit. Quidquid fuerit aliud, abusiue dicitur. IV. DE CIVIBUS. [1] De imperiis militiaeque uocabulis ex parte dictum est, deinceps ciuium nomina summatim subiungimus. [2] Ciues uocati, quod in unum coeuntes uiuant, ut uita communis et ornatior fiat et tutior. [3] Domus unius familiae habitaculum est, sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani. Est autem domus genus, familia, siue coniunctio uiri et uxoris. Incipit autem a duobus, et est nomen Graecum. [4] Nam familia est liberi ex liberis legibus suscepti, a femore. Genus autem a gignendo et progenerando dictum, aut a definitione certorum prognatorum, ut nationes, quae propriis cognationibus terminatae gentes appellantur. [5] Populus est humanae multitudinis, iuris consensu et concordi communione sociatus. Populus autem eo distat a plebibus, quod populus uniuersi ciues sunt, connumeratis senioribus ciuitatis. [Plebs autem reliquum uulgus sine senioribus ciuitatis.] [6] Populus ergo tota ciuitas est; uulgus uero plebs est. Plebs autem dicta a pluralitate; maior est enim numerus minorum quam seniorum. Populus uero SOUCHNAMOIS dicitur, id est SITOASIS . Vnde et populus dictus est. Graece autem populus LAOS dicitur, a lapidibus. Vulgus est passim inhabitans multitudo, quasi quisque quo uult. [7] Tribus dicuntur tamquam curiae et congregationes distinctae populorum, et uocatae tribus ab eo quod in principio Romani trifarie fuerunt a Romulo dispertiti: in senatoribus, militibus et plebibus. Quae tamen tribus nunc multiplicatae nomen pristinum retinent. [8] Senatui nomen aetas dedit, quod seniores essent. Alii a sinendo dictos accipiunt senatores. Ipsi enim agendi facultatem dabant. [9] Senatus consultus a consulendo et tractando est dictus, quod sic fit, ut consuleat et nocere non possit. [10] Patres autem, ut Sallustius (Cat. 6) dicit, a curae similitudine uocati sunt. Nam sicut patres filios suos, ita illi rempublicam alebant. [11] Patres conscripti, quia dum Romulus decem curias senatorum elegisset, nomina eorum praesenti populo in tabulas aureas contulit, atque inde patres conscripti uocati. [12] Primi ordinis senatorum dicuntur inlustres, secundi spectabiles, tertii clarissimi. Iam inferius quartum aliquod genus non est. Quamuis autem senatoria quisque origine esset, usque ad legitimos annos eques Romanus erat; deinde accipiebat honorem senatoriae dignitatis. [13] Censores apud ueteres Romanos erant. Est enim nomen censoris dignitas iudicialis. Censere enim iudicare est. Item censores sunt patrimoniorum iudices, a censu aeris appellati. [14] Iudices dicti quasi ius dicentes populo, siue quod iure disceptent. Iure autem disputare est iuste iudicare. Non est autem iudex, si non est in eo iustitia. [15] Praesides rectores prouinciae sunt, dicti quod praesunt. [16] Praetores autem quasi praeceptores ciuitatis et principes. Idem et quaestores quasi quaesitores, eo quod quaestionibus praesunt. Consilium enim et causa apud eos est. [17] Proceres sunt principes ciuitatis, quasi procedes, quod ante omnes honore praecedant. Vnde et capita trabium, quae eminent extra parietes, proceres dicuntur, eo quod primo procedant. [18] Hinc ad primores facta translatio, quod a cetera multitudine prominent. Tribuni dicti quod plebi uel iura uel opem tribuunt. Constituti sunt autem sexto anno post reges exactos. Dum enim plebs a senatu et consulibus premeretur, tunc ipsa sibi tribunos quasi proprios iudices et defensores creauit, qui eorum libertatem tuerentur, et eos aduersus iniuriam nobilitatis defenderent. Vnde et defensores dicti, eo quod plebem sibi commissam contra insolentiam inproborum defendant. At contra nunc quidam euersores, non defensores existunt. [19] Numerarii uocati sunt, quia publicum nummum aerariis inferunt. [20] Functi, ab eo quod fungantur officio et honore aliquo dicti. Hinc et defunctos mortuos dicimus, qui conpleuerunt uitae officia; nihil enim iam faciunt. [21] Municipes sunt in eodem municipio nati, ab officio munerum dicti, eo quod publica munia accipiunt. Munia enim officia sunt. Vnde et inmunes dicuntur, qui nullum gerunt officium. [22] Municipales originales ciues et in locum officium gerentes. [23] Decuriones dicti, quod sint de ordine curiae. Officium enim curiae administrant. Vnde non est decurio, qui summam non intulit uel curiam participauit. [24] Curiales autem idem et decuriones. Et dicti curiales, quia ciuilia munera procurant et exequuntur. [25] Principales, magistrati et duumuirales curialium officiorum ordines sunt. Principales dicti, quod primi sint magistratibus. [26] Magistrati uero, quod maiores sunt reliquis officiis. Duumuirales **. [27] Tabellio uocatus eo quod sit portitor tabellarum. Idem exceptor, idem et scriba publicus, quia ea tantum, quae gestis publicantur, scribit. [28] Burgarii a burgis dicti, quia crebra per limites habitacula constituta burgos uulgo uocant. Vnde et Burgundionum gentis nomen inhaesit, quos quondam subacta Germania Romani per castra disposuerunt, atque ita nomen ex locis sumpserunt. [29] Collegiati dicuntur, quod ex eorum collegio custodiisque deputentur, qui facinus aliquod commiserunt. Est enim sordidissimum genus hominum patre incerto progenitum. [30] Priuati sunt extranei ab officiis publicis. Est enim nomen magistratum habenti contrarium, et dict priuati quod sint ab officiis curiae absoluti. [31] Mercennarii sunt qui seruiunt accepta mercede. Idem et barones Graeco nomine, quod sint fortes in laboribus. BARUS enim dicitur grauis, quod est fortis. Cui contrarius est leuis, id est infirmus. [32] Publicani appellantur conductores uectigalium fisci, uel rerum publicarum, siue qui uectigalia publica exigunt, uel qui per negotia saeculi lucra sectantur. Vnde et cognominati sunt. [33] Vilicus proprie uillae gubernator est. Vnde et a uilla uilicus nomen accepit. Interdum autem uilicus non gubernationem uillae, sed dispensationem uniuersae domus, Tullio interpretante, significat, quod est uniuersarum possessionum et uillarum dispensatorem. [34] Actores idem et curatores ab agendo et curando uocati. [35] Procuratores uero, eo quod uice curatoris fungantur, quasi propter curatores, sicut proconsul pro consule. [36] Coloni sunt cultores aduenae, dicti a cultura agri. Sunt enim aliunde uenientes atque alienum agrum locatum colentes, ac debentes conditionem genitali solo propter agri culturam sub dominio possessoris, pro eo quod his locatus est fundus. Coloni autem quattuor modis dicuntur. Nam coloni aut Romani sunt, aut coloni Latini, aut coloni auxiliares, aut coloni ruris priuati. [37] Inquilini uocati quasi incolentes aliena. Non enim habent propriam sedem, sed in terra aliena inhabitant. [38] Differt autem inter inquilinum et aduenam. Inquilini enim sunt qui emigrant, et non perpetuo permanent. Aduenae autem uel incolae aduenticii perhibentur, sed permanentes; et inde incolae, quia iam habitatores sunt, ab incolendo. [39] Indigenae sunt inde geniti, et in eodem loco nati, ubi inhabitant. [40] Incola autem non indigenam, sed aduenam indicat. [41] Peregrini dicti eo quod ignorantur eorum parentes, a quibus orti existunt. Sunt enim de longinqua regione. [42] Vrbani uocabantur, qui Romae habitabant. Qui uero in ceteris locis, oppidani. Nam sola urbs Roma, cetera oppida. [43] Famuli sunt ex propria seruorum familia orti. Serui autem uocabulum inde traxerunt, quod hi, qui iure belli possint occidi a uictoribus, cum seruabantur, serui fiebant, a seruando scilicet serui appellati. [44] Ancillae a sustentaculo uocatae. AGKON enim Graece cubitus dicitur. Vnde et anconem dicimus. [45] Mancipium est quidquid manu capi subdique potest, ut homo, equus, ouis. Haec enim animalia statim ut nata sunt, mancipium ess putantur. Nam et ea, quae in bestiarum numero sunt, tunc uidentur mancipium esse, quando capi siue domari coeperint. [46] Ingenui dicti, quia in genere habent libertatem, non in facto sicut liberti. Vnde et eos Graeci EUGENEIS uocant, quod sint boni generis. [47] Libertus autem uocatus quasi liberatus. Erat enim prius iugo seruitutis addictus. Libertorum autem filii apud antiquos libertini appellabantur, quasi de libertis nati. Nunc uero libertinus aut a liberto factus, aut possessus. [48] Manumissus dicitur quasi manu emissus. Apud ueteres enim quotiens manu mittebant, alapa percussos circumagebant, et liberos confirmabant; unde et manumissi dicti, eo quod manu mitterentur. [49] Dediticii primum a deditione sunt nuncupati. Deditio enim dicitur quando se uicti aut uincendi hostes uictoribus tradunt: quibus haec origo nominis fuit. Dum quondam aduersus populum Romanum serui armis sumptis dimicassent, uicti se dederunt, conprehensique uaria turpitudine affecti sunt. [50] Ex his quidam postea a dominis manumissi, propter suppliciorum notas, quas manifeste perpessi sunt, ad dignitatem ciuium Romanorum non peruenerunt. [51] Latini ante Romam conditam apud Latinos fiebant, numquam per testamentum, sed per epistolam libertatem sumentes. Inde quia per testamentum non fiebant, nec ex testamento aliquid capere, nec suos heredes facere poterant, ciues Romani postea sub consulibus per testamenta in urbe Romana effecti sunt. [52] Dicti autem ciues Romani, quia testamento liberi effecti in numerum Romanorum ciuium rediguntur. His primum aditus erat in urbe Roma commorari; ceteris autem libertis prohibebatur ne uel in urbe Roma, uel infra septimum ab urbe miliarium commanerent. V. DE ADFINITATIBVS ET GRADIBVS. [1] Heredis nomen inposuit census aeris. Soluet enim tributum auctoris. In hoc enimuero uocabulo prima successio est hereditatis et generis, ut sunt filii et nepotes. [2] Proheres est, qui loco heredis fungitur, quasi pro herede. Est enim aut institutus, aut substitutus. [3] Pater est, a quo initium nascitur generis. Itaque is paterfamilias uocitatur. Pater autem dictus eo quod patratione peracta filium procreet. Patratio enim est rei ueneriae consummatio. Lucretius (4,1129): Et bene patra patrum. [4] Genitores autem a gignendo; et parentes quasi parientes. Idem et creatores. [5] Crementum enim est semen masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc creatores parentes dicuntur. [6] Mater dicitur, quod exinde efficiatur aliquid. Mater enim quasi materia; nam causa pater est. [7] Pater familias autem dictus, quod omnibus in familia sua positis seruis tamquam pater filiis patria dilectione consulit, seruorumque condicionem a filiorum affectu non discernit, sed quasi unum membrum amplectit. Hinc enim exortum est nomen patri familias. Qui autem inique dominantur in seruis, hoc se nomine nequaquam reputent appellari. [8] Matremfamilias inde uocari, quia per quandam iuris sollemnitatem in familiam transit mariti. Tabulae enim matrimoniales instrumenta emptionis suae sunt. Alias sicut matrona est mater primi pueri, id est quasi mater nati, ita materfamilias illa est quae plures enixa est. Nam familia ex duobus esse incipit. [9] Auus patris pater est, ab aeuo dictus, id est ab antiquitate. Proauus aui pater est, quasi prope auum. Abauus proaui pater [est], iam longe ab auo. Atauus abaui pater. [10] Tritauus ataui pater, quasi tetrauus, id est quartus super auum. Sed tritauus ultimum cognationis nomen est. Familia enim oritur a patre, terminatur in tritauo. [11] Filius et filia a familia dicti sunt; ipsi enim primi in ordine nascentium existunt. Vnde et Cornelia familia stirps ipsa omnis a Cornelio orta. Familia autem a femore. [12] Femore enim genus et stirps ostenditur. Nam familia pro seruis abusiue, non proprie dicitur. [13] Stirps ex longa generis significatione uocatur. Gnatus dictus quia generatus. Vnde et per G scribitur. Suboles eo quod substitutio sit generis. [14] Quadripertitus est autem ordo filiorum, ita: unigenitus, primogenitus, medius, nouissimus. Primogenitus, ante quem nullus. Vnigenitus, post quem nullus. Medius, inter omnes. Nouissimus, post omnes. Idem et minimus, a monade. Nouissimus autem propter quod nouus, quia ceteri praecedendo antiquiores existunt. [15] Quattuor etiam modis filii appellantur: natura, imitatione, adoptione, doctrina. Natura, ueluti quum dicuntur filii Abrahae Iudaei. Imitatione, ut ipsius Abrahae fidem imitantes ex gentibus, dicente Euangelio (Luc. 3,8): 'Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae'; ueluti sicut eosdem Iudaeos Dominus filios esse dicit diaboli; a quo non nati, sed quem fuerant imitati. [16] Adoptione quoque, quod humana consuetudine nulli licet nescire, uel sicut nos Deo non natura, sed adoptione dicimus: 'Pater noster, qui es in caelis.' Doctrina, sicut Apostolus filios suos appellat eos quibus Euangelium praedicauit. [17] Filii autem ideo in legibus liberi appellantur, ut isto uocabulo secernantur a seruis; quia sicut seruus in potestate est domini, sic filius in potestate est patris. Inde etiam filio fit emancipatio, ut sit liber a patre, sicut fit seruo manumissio, ut sit liberatus a domino. [18] Item liberi dicti, quia ex libero sunt matrimonio orti. Nam filii ex libero et ancilla seruilis condicionis sunt. Semper enim qui nascitur deteriorem parentis statum sumit. [19] Naturales autem dicuntur ingenuarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honestas coniugii. Idem et pueri a pube. [20] Adoptiuus filius est, qui aut patre iusto, aut auo, aut proauo, cuius potestate per mancipationem est traditus in alienam potestatem, qui utriusque fert nomen, ut Fabius Aemilius, uel Scipio Paulinus. [21] Gemini sunt non duo tantum simul nati, sed etiam plures. De geminis autem uno aborto, alter, qui legitime natus fuerit, Vopiscus nominatur. [22] Posthumus uocatur eo quod post humationem patris nascitur, id est post obitum. Iste et defuncti nomen accepit. Sic enim lex uoluit, ut qui de defuncto nascitur, defuncti nomine appelletur. [23] Nothus dicitur, qui de patre nobili et de matre ignobili gignitur, sicut ex concubina. Est autem hoc nomen Graecum et in Latinitate deficit. [24] Huic contrarius spurius, qui de matre nobili et patre ignobili nascitur. Item spurius patre incerto, matre uidua genitus, uelut tantum spurii filius; quia muliebrem naturam ueteres spurium uocabant; uelut APO [TOU] SPOROU, hoc est seminis; non patris nomine. [25] Eosdem et Fauonios appellabant, quia quaedam animalia Fauonio spiritu hausto concipere existimantur. Vnde et hi, qui non sunt de legitimo matrimonio, matrem potius quam patrem sequuntur. Latine autem spurii quasi extra puritatem, id est quasi inmundi. [26] Nepos est, qui ex filio natus est. Dictus autem nepos quasi natus post. Primum enim filius nascitur, deinde nepos. Gradus enim substitutionis est. Hinc et posteritas, quasi postera aetas. Nepos autem utriusque sexus est. Nam ut neptis dicamus in iure est propter discretionem successionis admissum. [27] Pronepos est, qui ex nepote conceptus natusque est. Et dictus pronepos, quasi natus porro post. Ex hoc quoque gradu incipit uocari et progenies, quasi porro post geniti. Nam filii et nepotes non sunt progenies, quia non est in eis longa posteritas. [28] Sicut autem inferius longe editi progenies dicuntur, ita superius proaui, ataui qui et progenitores appellantur, quasi porro generantes. Pronepos dictus, quia prope nepotem. [29] Abnepos, quia seiungitur a nepote. Est enim inter illum et nepotem pronepos. Adnepos abnepotis filius. [30] Trinepos adnepotis filius, quia post nepotem quartus in ordine est, quasi tetranepos. [31] Minores autem non dicimus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta filius, nepos, pronepos, abnepos, adnepos, trinepos. Vbi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores, sicut et maiores dicimus, post patris, aui, proaui, abaui, ataui, tritauique uocabulum. VI. DE AGNATIS ET COGNATIS. [1] Agnati dicti eo, quod accedant pro natis, dum desunt filii. Qui ideo prius in gente agnoscuntur, quia ueniunt per uirilis sexus personas, ueluti frater eodem patre natus, uel fratris filius neposue ex eo; item patruus. [2] Cognati dicti, quia sunt et ipsi propinquitate cognationis coniuncti. Qui inde post agnatos habentur, quia per feminini sexus personas ueniunt, nec sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. [3] Proximus, propter proximitatem sanguinis appellatus. [4] Consanguinei uocati, eo quod ex uno sanguine, id est ex uno patris semine sati sunt. Nam semen uiri spuma est sanguinis ad instar aquae in scopulos conlisae, quae spumam candidam facit, uel sicut uinum nigrum, quod in calice agitatum spumam albentem reddit. [5] Fratres dicti, eo quod sint ex eodem fructu, id est ex eodem semine nati. [6] Germani uero de eadem genetrice manantes; non, ut multi dicunt, de eodem germine, qui tantum fratres uocantur. Ergo fratres ex eodem fructu, germani ex eadem genetrice manantes. [7] Vterini uocati, quod sint ex diuersis patribus, et uno utero editi. Nam uterus tantum mulieris est. [8] Quattuor autem modis in Scripturis diuinis fratres dici: natura, gente, cognatione, affectu. Natura, ut Esau et Iacob, Andreas et Petrus, Iacobus et Iohannes. Gente, ut omnes Iudaei fratres inter se uocantur in Deuteronomio (15,12): 'Si autem emeris fratrem tuum, qui est Hebraeus.' Et Apostolus (Rom. 9,3): 'Optabam,' inquit, 'ego Anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israhelitae.' [9] Porro cognatione fratres uocantur, qui sunt de una familia, id est patria; quas Latini paternitates interpretantur, cum ex una radice multa generis turba diffunditur. Et in Genesi dixit Abraham ad Loth (13,8): 'Non sit rixa inter me et te et inter pastores tuos et pastores meos, quia omnes fratres nos sumus.' Et certe Loth non erat frater Abrahae, sed filius fratris eius Aram. [10] Quarto modo affectu fratres dici, qui in duo scinduntur: spiritale et commune. Spiritale, quo omnes Christiani fratres uocamur, ut (Psalm. 133,1): 'Ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum.' In commune, cum et omnes homines ex uno patre nati pari inter nos germanitate coniungimur, Scriptura loquente (Isai. 66,5): 'Dicite his qui oderunt uos: Fratres nostri uos estis.' [11] Germana ita intellegitur ut germanus, eadem genetrice manans. [12] Soror autem, ut frater. Nam soror est ex eodem semine dicta, quod sola cum fratribus in sorte agnationis habeatur. [13] Fratres patrueles dicti, eo quod patres eorum germani fratres inter se fuerunt. [14] Consobrini uero uocati, qui aut ex sorore et fratre, aut ex duabus sororibus sunt nati, quasi consororini. Fratrueles autem materterae filii sunt. [15] Sobrini consobrinorum filii. [16] Tius Graecum est. Patruus frater patris est, quasi pater alius. Vnde et moriente patre pupillum prior patruus suscipit, et quasi filium lege tuetur. [17] Auunculus est matris frater, cuius nomen formam diminutiui habere uidetur, quia ab auo uenire monstratur. [18] Amita est soror patris quasi alia mater. Matertera est soror matris, quasi mater altera. [19] Socer est, qui filiam dedit. Gener est, qui filiam duxit. Gener autem dictus, quod adsciscatur ad augendum genus. Socer autem et socrus, quod generum uel nurum sibi adsocient. [20] Vitricus [est], qui uxorem ex alio uiro filium aut filiam habentem duxit. Et dictus uitricus quasi nouitricus, quod a matre superducatur nouus. [21] Priuignus est qui ex alio patre natus est; et priuignus dici putatur quasi priuigenus, quia prius genitus. Vnde et uulgo antenatus. [22] Vocabula a gente haec uidentur declinata: genitor, genetrix, agnati, agnatae, cognati, cognatae, progenitores, progenetrices, germani, germanae. [23] ITEM DE PRAEDICTIS AFFINITATIBVS. Auctor mei generis mihi pater est, ego illi filius aut filia. Patris mei pater mihi auus est, ego illi nepos, aut neptis. Patris mei auus mihi proauus est, ego illi pronepos, aut proneptis. Patris mei proauus mihi abauus est, ego illi abnepos, aut abneptis. Patris mei abauus mihi atauus est, ego illi adnepos, aut adneptis. Patris mei atauus mihi tritauus est, ego illi trinepos, aut trineptis. [24] DE PATRVIS. Patris mei frater mihi patruus est, ego illi fratris filius, aut filia. Patrui mei pater mihi pater magnus est, ego illi filii, aut filiae fratris filius, aut filia. Patrui mei auus mihi propatruus est, ego illi filii, aut filiae aut nepos, aut neptis. Patrui mei proauus mihi adpatruus est, ego illi nepotis, aut neptis filius, aut filia. [25] DE AMITIS. Patris mei soror mihi amita est, ego illi fratris filius, aut filia. Amitae meae mater mihi amita magna est, ego illi filiae fratris filius, aut filia. Amitae meae auia mihi proamita est, ego illi nepotis aut neptis filius, aut filia. Amitae meae proauia mihi abamita est, ego illi nepotis, aut neptis filius, aut filia. [26] DE AVVNCVLIS. Matris meae frater mihi auunculus est, ego illi sororis filius, aut filia. Auunculi mei pater mihi auunculus magnus est, ego illi filii sororis filius, aut filia. Auunculi mei auus mihi proauunculus est, ego illi filii nepos, aut neptis. Auunculi mei proauus mihi abauunculus est, ego illi neptis filius, aut filia. [27] DE MATERTERIS. Matris meae soror mihi matertera est, ego illi sororis filius, aut filia. Materterae meae soror mihi matertera magna est, ego illi sororis nepos, aut neptis. Auiae meae soror mihi abmatertera est, ego illi pronepos sororis, aut pronepotis. Proauiae meae soror mihi promatertera est, ego illi neptis filius, aut filia. [28] Stemmata dicuntur ramusculi, quos aduocati faciunt in genere, cum gradus cognationum partiuntur, ut puta ille filius, ille pater, ille auus, ille agnatus, et ceteri, quorum figurae haec: [STEMMA 1] [STEMMA 2] [29] Haec consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum subtraxerit, et propinquitas esse desierit, eam rursus lex matrimonii uinculo repetit, et quodam modo reuocat fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex aetatibus mundi generatio et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminaretur. [STEMMA 3] VII. DE CONIVGIIS. [1] Vir sexum significat, non coniugium, nisi adieceris uir eius. [2] Maritus uero etiam sine adiectione coniugem sonat; et a mare maritus, quasi mas. Est enim nomen primae positionis, quod facit in diminutione masculus, in deriuatione maritus. [3] Sponsus ab spondendo uocatus. Nam ante usum tabellarum matrimonii cautiones sibi inuicem emittebant, in quibus spondebant se inuicem consentire in iura matrimonii, et fideiussores dabant. [4] Vnde admissum est ut sponsum dicamus uirum, ab spondendo, et sponsam similiter. Ceterum proprie spondere uelle est. Ergo sponsus non quia promittitur, sed quia spondet et sponsores dat. [5] Arrabo dicta, quasi arra bona. Quod enim datur pro coniugio, bene datur, quia coniugium bonum est. Quod uero causa fornicationis aut adulterii, malum est, idcirco arrabo non est. [6] Dicta autem arra a re, pro qua traditur. Est autem arra non solum sponsio coniugalis, sed etiam pro qualibet promissa re, ut aut reddatur aut conpleatur. [7] Proci nuptiarum petitores, a procando et petendo dicti. [8] Pronuba dicta, eo quod nubentibus praeest, quaeque nubentem uiro coniungit. Ipsa est et paranympha. Nam nympha sponsa in nuptiis; et nympha pro lauationis officio, quod et ad nomen nubentis adluditur. [9] Coniuges appellati propter iugum, quod inponitur matrimonio coniungendis. Iugo enim nubentes subici solent, propter futuram concordiam, ne separentur. Coniuges autem uerius appellantur a prima desponsationis fide, quamuis adhuc inter eos ignoretur coniugalis concubitus; sicut Maria Ioseph coniux uocatur, inter quos nec fuerat nec futura erat carnis ulla commixtio. [10] Nuptae dictae, quod uultus suos uelent. Translatum nomen a nubibus, quibus tegitur caelum. Vnde et nuptiae dicuntur, quod ibi primum nubentium capita uelantur. Obnubere enim cooperire est. [11] Cuius contraria innuba, hoc est innupta, quae adhuc uultum suum non uelat. Vxores uocatae, quasi unxiores. [12] Moris enim erat antiquitus ut nubentes puellae simul uenirent ad limen mariti, et postes, antequam ingrederentur, ornarent laneis uittis et oleo unguerent. Et inde uxores dictae, quasi unxiores: quae ideo uetabantur limina calcare, quod illic ianuae et coeant et separentur. [13] Matrona est quae iam nupsit, et dicta matrona, quasi mater nati, uel quia iam mater fieri potest, unde et matrimonium dictum. Distinguitur autem inter matronam et matrem, et matrem et matremfamilias. Nam matronae, quia iam in matrimonium conuenerunt: matres, quia genuerunt: matresfamilias, quia perquandam iuris sollemnitatem in familiam mariti transierunt. [14] Monogamus dictus, quia uni tantum nupsit. MONON enim apud Graecos unum dicitur, GAMOS nuptiae interpretantur. [15] Digamus autem et trigamus a numero uxorum uocatus, quasi duabus, uel tribus maritus. [16] Vidua uocata, quod cum uiro duo non fuerit, nec circa consortium alterius uiri post mortem coniugis primi adhaeserit. Nam quae alteri post mortem prioris uiri nupserint, uiduae non dicuntur. Item uidua dicta, quod sola sit, nec circa consortium uiri coniugalia iura custodiat. [17] Fratris uxor fratrissa uocatur. Mariti frater leuir dicitur. Duorum inter se fratrum uxores ianetrices uocantur, quasi eandem ianuam terentes, uel per eandem ianuam iter habentes. Viri soror galos appellatur. [18] Sororis uir speciale nomen non habet, nec uxoris frater. [19] Matrimonium est nubilium iusta conuentio et condicio. [20] Coniugium est legitimarum personarum inter se coeundi et copulandi nuptiae: coniugium dictum quia coniuncti sunt, uel a iugo quo in nuptiis copulantur, ne resolui aut separari possint. [21] Conubium autem non a nupta, sed a nubendo formatum. Dicitur autem conubium, cum aequales in nuptias coeunt, ut puta ciues Romani, pari utique dignitate. Conubium autem non est, cum ciuis Romanus cum Latina iungitur. Quotiens autem conubium non est, filii patrem non sequuntur. [22] Hymenaeus dicitur a quodam Hymenaeo, qui primus prospere usus est nuptiis, uel APO TOU UMENOS, quae membrana uirginitatis est claustrum. [23] Contubernium est ad tempus coeundi conuentio; unde et tabernaculum, quod modo huc, modo illuc praefigitur. [24] Repudium est quod sub testimonio testium uel praesenti uel absenti mittitur. [25] Diuortiumn est quotienscumque dissoluto matrimonio alter eorum alteras nuptias sequitur. Diuortium autem dictum a flexu uiarum, hoc est, uiae in diuersa tendentes. [26] Friuolum est cum eo animo separantur, ut rursum ad se inuicem reuertantur. Nam friuolus est uelut quassae mentis et fluxae, nec stabilis. Proprie autem friuola uocantur fictilia uasa inutilia. [27] Tribus autem ob causis ducitur uxor: prima est causa prolis, de qua legitur in Genesi (1,28): 'Et benedixit eos,' dicens: 'Crescite et multiplicamini': secunda causa adiutorii, de qua ibi in Genesi dicitur (2,18): 'Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adiutorium simile': tertia causa incontinentiae, unde dicit Apostolus, ut (1 Cor. 7,9): 'Qui se non continet, nubat.' [28] In eligendo marito quattuor spectari solent: uirtus, genus, pulchritudo, sapientia. Ex his sapientia potentior est ad amoris affectum. Refert haec quattuor Vergilius de Aenea, quod his Dido inpulsa est in amorem eius (Aen. 4,11-14): Pulchritudine: Quam sese ore ferens! Virtute: Quam forti pectore et armis! Oratione: Heu quibus ille iactatus fatis, quae bella exhausta canebat! Genere: Credo equidem, nec uana fides, genus esse deorum. [29] Item in eligenda uxore quattuor res inpellunt hominem ad amorem: pulchritudo, genus, diuitiae, mores. Melius tamen si in ea mores quam pulchritudo quaeratur. Nunc autem illae quaeruntur, quas aut diuitiae aut forma, non quas probitas morum commendat. [30] Ideo autem feminae sub uiri potestate consistunt, quia leuitate animi plerumque decipiuntur. Vnde et aequum erat eas uiri auctoritate reprimi. Proinde et ueteres uolueruut feminas innuptas, quamuis perfectae aetatis essent, propter ipsam animi leuitatem in tutela consistere. LIBER X. DE VOCABVLIS. [1] ORIGO quorundam nominum, id est unde ueniant, non pene omnibus patet. Proinde quaedam noscendi gratia huic operi interiecimus. DE QVIBVSDAM VOCABVLIS HOMINVM. Licet origo nominum, unde ueniant, a philosophis eam teneat rationem, ut per denominationem homo ab humanitate, sapiens a sapientia nominetur, quia prius sapientia, deinde sapiens; tamen claret alia specialis in origine quorundam nominum causa, sicut homo ab humo, unde proprie homo est appellatus. Ex quibus exempli gratia quaedam in hoc opere posuimus. A [2] Aeros, uir fortis et sapiens. Auctor ab augendo dictus. Auctorem autem feminino genere dici non posse. Nam quaedam sunt quae in feminino flecti non possunt, ut cursor. Actor, ab agendo. [3] Alumnus ab alendo uocatus, licet et qui alit et qui alitur alumnus dici potest; id est et qui nutrit et qui nutritur; sed melius tamen qui nutritur. [4] Amicus, per deriuationem, quasi animi custos. [5] Dictus autem proprie: amator turpitudinis, quia amore torquetur libidinis: amicus ab hamo, id est, a catena caritatis; unde et hami quod teneant. Amabilis autem, quod sit amore dignus. Amasius, eo quod sit pronus ad amorem. [6] Astutus ab astu uocatus, quod est callidi et cauti nominis, qui possit sine periculo fortiter aliquid facere. Argutus, quia argumentum cito inuenit in loquendo. Acer, in unamquamque formam uegetus ac nimius. Alacer, a uelocitate et cursu, quasi diceret aliger. Armiger, quod arma gerat. Alacris, laetus: alacer, gestiens et [nullius] rei nouitate turbatus. Agilis, ab agendo aliquid celeriter, sicut docilis. [7] Aemulus, eiusdem rei studiosus, quasi imitator et amabilis. Alias inimicus inuenitur. Aequus est secundum naturam iustus dictus, ab aequitate, hoc est ab eo quad sit aequalis; unde et aequitas appellata, ab aequalitate quadam scilicet. Aequaeuus, ab eo quod sit alteri aequalis aeuo, id est coaetaneus. Adrogans, eo quod multum rogetur, et ille fastidiosus sit. Audax proprie pro adrogante ponitur. Animosus, quod sit animis et uiribus plenus. Animatus, quasi animo auctus, quasi animo firmatus. [8] Aelatus, pro eo quod se ipsum super mensuram suam eleuet, dum magnus sibi uidetur de his quae agit. Adtollens, quod se eleuet et erigat. Ambitiosus, quod honores ambiat. [9] Auidus dictus ab auendo; auere enim cupere est. Hinc et auarus. Nam quid est auarum esse? progredi ultra quam sufficit. Auarus ex eo dictus, quod sit auidus auri, et numquam opibus expleatur, et quantum plus habuerit tantum plus cupiat, Flacci super hoc concordante sententia, qui ait (Epp. 1,2,56): Semper auarus eget. Et Sallustius (Cat. 11,3): 'quod neque auaritia e copia, neque inopia minuatur' [10] Amarus a sapore translatum nomen habet. Est enim insuauis, nec nouit quemquam ad consortium suum aliqua inuitare dulcedine. Adulter, uiolator maritalis pudoris, eo quod alterius torum polluat. [11] Anceps, huc et illuc fluctuans ac dubius istud an illud capiat, et in qua parte declinet anxius. Atrox, quod sit tetris moribus. Abstemius, a temeto, id est uino, quasi abstinens a uino. [Adfinis.] Ablactatus, quod sit a lacte ablatus. [12] Aeger, quod agatur infirmitate uel tristitia ad tempus. Aegrotus, quod sit aeger frequentius, sicut iratus et iracundus. Aerumnosus a rumine dictus, quod per inopiam miser factus esuriat et sitiat. [13] Auspex, eo quod auium auspicia intendat, sicut auceps quod aues capiat. Astrosus ab astro dictus, quasi malo sidere natus. [14] Aenormis, eo quod normam et mensuram excedat. Abactor est fur iumentorum et pecorum, quem uulgo abigeium uocant, ab abigendo scilicet. [15] Atratus et albatus: ille a ueste nigra, iste ab alba. Aduena, eo quod aliunde adueniat. Alienigena, quod alieni generis sit, et non eius ubi est. [Item] Alienigena, qui ex alia gente genitus est, et non ex ea ubi est. [16] Accola, eo quod adueniens terram colat. Agricola, a colendo agro, sicut siluicola. Adsecula, eo quod sequatur aliquem lucri causa. [17] Assiduus dicebatur apud antiquos qui assibus ad aerarium expensum conferendis erat, et in negotiis quoque publicis frequens; unde et per S, non per D scribendus est. [18] Adparitor nominatus, quod appareat et uideatur et praesto sit ad obsequium. Adtentus, ut aliquid audiens teneat. [19] Adtonitus, ueluti furore quodam instinctus atque stupefactus; dictus autem adtonitus a tonitruum strepitu, quasi tonitru obstupefactus et uicino fulgori aut tactu proximus. [20] Adlectus, quod sit palam electus. Abactus, quod sit ab actu remotus. Abortiuus, eo quod non oriatur, sed aboriatur et excidat. Adoptiuus, quia est optatus palam in filium. [21] Ambo, ab eo quod est AMFO, nomen de Graeco Latinum factum, littera tertia demutata. Alius [e multis dicitur]. Alter [uero e duobus]. Aequimanus appellatur utraque manu gladium tenens. B [22] Beatus dictus quasi bene auctus, scilicet ab habendo quod uellet et nihil patiendo quod nollet. Ille autem uere beatus est qui et habet omnia quae uult bona, et nihil uult male. Ex his enim duobus beatus homo efficitur. [23] Bonus a uenustate corporis creditur dictus: postea et ad aninium translatum nomen. Eum autem dicimus bonum cui non praeualet malum: eumque optimum qui peccat minimum. [24] Benignus est uir sponte ad benefaciendum paratus et dulcis adloquio. Non autem multum distat benignus a bono, quia et ipse ad benefaciendum uidetur expositus. Sed in eo differt quia potest bonus esse et tristior, et bene quidem facere et praestare quod poscitur, non tamen suauis esse nouit consortio; benignus autem sua cunctos nouit inuitare dulcedine. [25] Beneficus a benefaciendo alteri dictus; unde et beneficientia uocatur, quae proximo prode est. [26] Beniuolus, quia bene uult. Non tamen dicimus beneuolus, sicut nec maleuolus. Saepe enim ex duabus partibus conpositum nomen aut priorem aut sequentem litteram corrumpit. Nam beneuolentia absurdum sonat. [27] Blandus, dulcis et inuitans ad familiaritatem sui. [28] Brutus, quasi obrutus, quia sensu caret. Est enim sine ratione, sine prudentia. Vnde et ille Iunius Brutus ex sorore Tarquinii Superbi genitus, cum eundem casum timeret quem frater inciderat, qui ob diuitias et prudentiam ab auunculo fuerat occisus, utilem temporis stultitiam simulauit. Vnde etiam Brutus est cognominatus, dum uocaretur Iunius. [29] [Burrus.] Balbus a balando potius quam loquendo dictus. Verba enim non explicat. Inde et blaesus, quia uerba frangit. [30] Bucco, garrulus, quod ceteros oris loquacitate, non sensu exsuperet. Biliosus, quod sit semper tristis, ab humore nigro qui bilis uocatur. [31] Baburrus, stultus, ineptus. Biothanatus, quod sit bis mortuus. THANATOS enim Graeco sermone mors dicitur. C [32] Clarus, a caelo, quod splendeat. Vnde et clara dies pro splendore caeli. Celsus a caelo dictus, quod sit sublimis et altus, quasi caelestis. [33] Castus primum a castratione nuncupatus: postea placuit ueteribus etiam eos sic nominari qui perpetuam libidinis abstinentiam pollicebantur. [34] Caeles dictus, quia iter sibi facit ad caelum. Caelebs, conubii expers, qualia sunt numina in caelo, quae absque coniugiis sunt. Et caelebs dictus quasi caelo beatus. Caelicola, eo quod caelum colat; est enim angelus. [35] Continens non solum in castitate dicitur, sed et in cibo et potu, in ira quoque et uexatione mentis et detrahendi libidine. Et continens, quod se a multis malis abstineat. [36] Clemens, misericors, ab eo quod cluat, id est protegat et tueatur, sicut solet patronus clientem. [37] Concors a coniunctione cordis est appellatus. Nam sicut consors dicitur qui sortem iungit, ita ille concors dicitur qui corde iungitur. [38] Contionator. Consolator, adlocutor. Et inde dictus consolator, quod soli se adplicat cui loquitur, et solitudinem leuat adloquio suo. Hinc et solacium. [39] Consultus est qui consulitur; cui contrarius est inconsultus, qui non accipit consilium. [40] Constans dictus quod undique stat, nec in aliquam partem declinari potest. Confidens, quod sit in cunctis fiducia plenus. Vnde et Caecilius (246): Si confidentiam adhibes, confide omnia. [41] Cautus a cauendo dictus. Callidus, fraudulentus, quia celare nouit, et male peritus. Callidum autem ueteres non pro astuto tantum, sed etiam pro astute docto ponebant. Hunc et uersutum, ab eo quod animum cito uertat. [42] Cupidus a capiendo multum, id est accipiendo, uocatus. Clamosus, quasi calamosus, a calamo; scilicet quod sonet. Calumniator, falsi criminis accusator; a caluendo, id est frustrando et decipiendo, dictus. [43] Calculator, a calculis, id est lapillis minutis, quos antiqui in manu tenentes numeros conponebant. [44] Conpilator, qui aliena dicta suis praemiscet, sicut solent pigmentarii in pila diuersa mixta contundere. Hoc scelere quondam accusabatur Mantuanus ille uates, cum quosdam uersus Homeri transferens suis permiscuisset et conpilator ueterum ab aemulis diceretur: Ille respondit: 'Magnarum esse uirium clauam Herculi extorquere de manu' [45] Contumax, ab eo quod contemnat. Chromaticus, quia non confunditur nec colorem mutat. Graece enim CHROMA color uocatur. [46] Contumeliosus, quia uelox est et tumet uerbis iniuriae. Contentiosus ab intentione uocatus, qui non ratione aliquid, sed sola pertinacia uindicat. [47] Contemptibilis, uel quia contemptui habilis, uel quia contemptus et uilis, id est sine honore. [48] Crudelis, hoc est crudus, quem Graeci OMON appellant per translationem, quasi non coctus nec esui habilis. Est enim asper et durus. [49] Carnifex, quod carnem afficiat. Cruciarius, eo quod sit cruce dignus. Collega a conligatione societatis et amicitiae conplexu dictus. [50] Coaetaneus, quasi conpar aetatis. Conplex, quia uno peccato uel crimine alteri est adplicatus ad malum; ad bonum uero numquam dicimus conplicem. [51] Consors, eo quod ad eum pars pertinet bonorum. Nam sortem ueteres pro parte ponebant. Consors ergo, quod sit communis sorte, sicut dissors dissimilis sorte. [52] Celer appellatus a celeritate, quia quod usus exigit uelocius facit. Confinalis, ab eo quod sit genere uel loco adfinis. [53] Colonus a colonia uel ab agro colendo dictus. Cognitor a cognoscendo causam dictus. Curator, quod curam ferat pueris, qui adhuc eius aetatis sunt ut negotia sua satis administrare non possint. Clientes prius colientes dicebantur, a colendis patronis. [54] [Captus.] Captiuus dicitur quasi capite deminutus; ingenuitatis enim fortuna ab eo excidit, unde et ab iuris peritis capite deminutus dicitur. [55] Colomis a columna uocatus, eo quod erectus et firmissimus sit. [56] Comtus a coma dictus, quod sit formosus capillis, uel quia comam nutrit. [57] Calamistratus, a calamistro, id est aco ferreo in calami similitudine facto, in quo crines obtorquentur, ut crispi sint: quem in cinere calefacere solent qui capillos crispant, ut calamistrati sint. [58] Corpulentus, quod sit corpore ualidus et lentis carnibus. Crassus, a sagina corporis, a creando carnes. Comesor, a comedendo satis. Est enim gulae ac uentri inmoderate deditus. [59] Caupo, pessimus de uino aquam faciens. Candidus [bonus, candens]. Canus dictus a candido; et candidus quasi candor datus. Studio enim accedit candor. Nam album uocari natura est. [60] Crispus. Clodus. Curuus. Caecus appellatus, quod careat uisum. Est enim luminibus amissis. Caecus est qui utroque oculo non uidet. [61] Caducus a cadendo dictus. Idem lunaticus eo quod [certo lunae tempore patiatur]. Confusus a confessione sceleris appellatus. Inde et confusio. [62] Conuulsus dicitur, cui sua ui aliqua adimuntur. Vnde et conuulsa nauis, cui eminentia ui tempestatis adimuntur, ut Vergilius (Aen. 1,383): Vix septem conuulsae undis, quasi mutilatae. [63] Consumptus, totus sumptus et deuoratus. Conciliatrix ob societatem flagitiosae consensionis dicta, eo quod intercurrat alienumque nundinet corpus. Hanc etiam et lenonem uocant. [64] Circumforanus, qui aduocationum causa circum fora et conuentus uagatur. Collegiatus. Carpentarius. D [65] Dominus per deriuationem dictus, quod domui praesit. Disertus, doctus, a disserendo dictus: disposite enim disserit. Doctus, a dicendo. Inde et dictor. [66] Docilis, non quod sit doctus, sed quia doceri potest: est enim ingeniosus et ad discendum aptus. [67] Discipulus a disciplina dictus: disciplina autem a discendo uocata. Dispensator uocatur, cui creditur administratio pecuniarum. Et ideo dispensator quia prius qui dabant pecuniam non numerabant eam, sed adpendebant. [68] Diues ab aere uocatus. Decorus, perfectus, a decem. [Dulcis.] Decens, conpositus, a numero decem dictus. Hinc et decorus et decibilis. [69] Directus, eo quod in rectum uadit. Dilectus a diligentia. Haec sunt enim signa diligendi. [70] Delibutus, de oleo unctus, ut athletae solent, uel in cereumate pueri. Hinc et (Ter. Phorm. 856) 'delibutum gaudio,' id est perfusum uel plenum. Delicatus, quod sit deliciis pastus, uiuens in epulis et nitore corporis. [71] Defessus, semper infirmus, quasi diu fessus. Debilis, quod per bilem factus sit fragilis. Bilis enim humor est afficiens corpus. Decolor, quod desit illi color. [72] Desperatus uulgo uocatur malus ac perditus nec iam ullius prosperae spei. Dicitur autem per similitudinem aegrorum qui affecti et sine spe deponuntur. Consuetudo autem erat apud ueteres ut desperati ante ianuas suas conlocarentur, uel ut extremum spiritum redderent terrae, uel ut possent a transeuntibus forte curari, qui aliquando simili laborauerant morbo. [73] Degener, aut ignobilis, aut quod sit inpari genere, aut si dum sit genere optimo natus, inhoneste tamen uiuit. [74] Decrepitus, quod morti propior quasi ad mortis tenebras uertat, sicut crepusculum tempus noctis. Alii dicunt decrepitum non qui senectute auulsus est, sed qui iam crepare desierit, id est loqui cessauerit. [75] Depretiatus, ab eo quod sit uilis nec aliquo pretio dignus. Dirus, praeparcus et teter, quasi diuina ira in id actus. Nam dirum dicitur quod diuina infertur ira. Alias dirus, magnus. [76] Dehiscens, ualde hiscens. Hic enim 'de' augentis est, ut (Ter. Heaut. 825): 'deamo te, Syre' Despiciens, eo quod deorsum aspiciat uel contemptui habeat. Dolosus, insidiosus uel malignus, ab eo quod deludat. Vt enim decipiat, occultam malitiam blandis sermonibus ornat. [77] Dubius, incertus; quasi duarum uiarum. Delator dictus eo quod detegit quod latebat. Dilator, quia differt ad proferendum. Desidiosus, tardus, piger, a desidendo uocatus, id est ualde sedendo. Idem et resides a residendo. 'De' enim hic augentis est. [78] Delerus, mente defectus per aetatem, APO TOU LEREIN, uel quod a recto ordine et quasi a lira aberret. Lira est enim arationis genus, cum agricolae facta semente dirigunt sulcos, in quos omnis seges decurrit. [79] Demens, idem qui amens; id est sine mente, uel quod diminutionem habeat mentis. Desipiens, eo quod minus sapere incipit quam quod solebat. [80] Damnatus et damnabilis: quorum prior iam addictus est, sequens potest addici. Degulator, quod gulae sit deditus. E [81] Eloquens, profusus eloquio. Exertus, in loquendo expeditus. Exerere enim proferre uel expedire est. Eruditus, quia non rudis, sed iam doctus. [82] Expertus, multum peritus. 'Ex' enim hic pro ualde ponitur. Expers uero, qui est extra peritiam et intellectum. Exornatus, ualde ornatus. 'Ex' enim pro ualde ponitur, sicut excelsus, quasi ualde celsus, et eximius, quasi ualde eminens. [83] Efficax dictus, quia nullam difficultatem habet in qualibet re facienda. Hinc et efficiens a faciendo dictus. Exspes, quod sit sine spe. Expers, quia extra partem; caruit enim partem. [84] Exsors, quia extra sortem est. Exul, quia extra solum suum est; quasi trans solum missus, aut extra solum uagus. Nam exulare dicuntur, qui extra solum eunt. [85] Extorris, quia extra terram suam est; quasi exterris. Sed proprie extorris, cum ui expulsus et cum terrore solo patrio eiectus; et extorris, ex terra sua pulsus. [86] Extorris, extra terram, aut extra terminos suos, quia exterretur. [87] Exterminator, non ille qui uulgo dicitur AFANISTHENAI, sed qui deicit et expellit a terminis ciuitatis. Exterminatus, ab eo quod sit extra terminos suos eiectus. [Sic et] Externus, eo quod sit alienae terrae. [88] Egens et egenus, sine gente et sine genere indigentes. [Egenus.] Exiguus, multum egens. 'Ex' enim pro ualde ponitur. Exilis, tenuis, quod possit quamuis per angustum exire. [89] Exesus, quia percomesus; est enim aridus, tenuis, exilis. Exhaustus, quia consumptus est et inanis effectus. Exsanguis, quod sit extra sanguinem. [90] Exanimis est mortuus. Exanimis autem et exanimus dicimus, sicut unanimus et unanimis, inermus et inermis, et hoc nostro arbitrio subiacet. [91] Exustus dicitur de quo nihil superest; quasi ualde ustus. 'Ex' enim pro ualde ponitur. Exosus ab odio dictus. Nam antiqui et odi dicebant et osus sum. Hinc est exosus, quo utimur, licet iam osus non dicimus. Exitiosus, eo quod multis exitio sit. Executor, ab exequendo. Idem et exactor. [92] Effractor, quod sit expugnator claustrorum. Efferatus, mente ferina effectus et ultra humanum modum excedens. Effrenatus, ab eo quod sit praeceps et pronus et sine freno rationis. [93] Eunuchus Graecum nomen est, quod est spado. Horum quidam coeunt, sed tamen uirtus in semine nulla est. Liquorem enim habent et emittunt, sed ad gignendum inanem atque inualidum. [94] Effeta ab eo, quod sit frequenti fetu exhausta. Partus enim eam adsiduus debilem reddit. F [95] Facundus dictus, quia facile fari possit. Facetus, qui iocos et lusus gestis et factis conmendat, a faciendo dictus. Frugalis a fruge nominatus, id est a fructu uel parsimonia, siue, ut alii uolunt, a modestia et temperantia. [96] Fenerator, qui pecuniam deponit apud debitorem, quasi fenoris actor: nam fenus pecunia est. Fenerator autem Latine dicitur et qui dat mutuum et qui accipit. [97] Flamines, pontifices idolorum. Felix dicitur qui felicitatem dat, felix, qui accipit: et felix, per quem datur felicitas, ut felix tempus, felix locus. [98] Fidelis, pro eo quod fit ab eo id quod dicit uel promittit bonum. Facilis, a faciendo, nec tardus. Firmus, unde et formosus. Fortis, quia fert aduersa uel quaecumque acciderint: siue a ferro, quod sit durus nec molliatur. [99] Formosus a forma dictus. Formum enim ueteres calidum et feruens dixerunt. Feruor enim sanguinem mouet, [et] sanguis pulchritudinem. [100] Foedus nomen habet ab hirco et haedo, F littera addita. Hunc ueteres in graui significatione ponebant, ut (Virg. Aen. 2,502): Sanguine foedantem quos ipse sacrauerat ignes. [101] Fragilis dictus eo quod facile frangi potest. Fessus, quasi fissus, nec iam integer salute: est autem generate. Dicimus enim fessus animo, ut (Virg. Aen. 8,232): Ter fessus ualle resedit; et fessus corpore, quod magis est proprium; et fessus rerum a casu uenientium. [102] Fatigatus, quasi fatis agitatus. Formidolosus a formo, id est sanguine, dictus, cum se a cute uel a praecordia fugiens contrahit sanguis. Nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit formidinem, unde est illud (Virg. Aen. 3,30): Gelidusque coit formidine sanguis. Formidolosus autem cum sit timidus, et timendum significat. [103] Fatuus ideo existimatur dictus, quia neque quod fatur ipse, neque quod alii dicunt intellegit. Fatuos origine duci quidam putant a miratoribus Fatuae, Fauni uxoris fatidicae, eosque primum fatuos appellatos, quod praeter modum obstupefacti sunt uaticiniis illius usque ad amentiam. [104] Fautor, ab eo quod faueat et consentiat. Fictor appellatus a fingendo et conponendo aliquid, sicut capillos mulierum lenit et pertractat, unguit et nitidat. [105] Fallax, quod fando, id est loquendo, decipiat. Feruidus, iracundus. Ira enim inflammat. Frendens, quod minando frangat dentes et conprimat. Fremens. Ferox, ab eo quod feritatem exerceat, ut bestia. [106] Fur a furuo dictus est, id est a fusco. Nam noctis utitur tempore. Factiosus, inter opprobria, cum seditiosum accipi uolumus: cum uero gratiosum ac potentem et quasi magnae factionis. [107] Facinorosus a facti commisso nominatus: facit enim quod alteri noceat. [Femellarius, feminis deditus, quem antiqui mulierariun appellabant]. Flagitiosus, eo quod frequentius flagitet atque adpetat libidinem. [108] Furcifer dicebatur olim qui ob leui delicto cogebatur ad hominis ignominiam, magis quam supplicii causa, furcam circa uiam ferre, praedicans peccatum suum, et monere ceteros ne qui simile peccarent. [109] Futilis, uanus, superfluus, loquax. Et est metaphora a uasis fictilibus, quae cassa et rimosa non tenent quae inieceris. [110] Fornicarius. Fornicatrix est cuius corpus publicum et uulgare est. Haec sub arcuatis prostrabantur, quae loca fornices dicuntur, unde et fornicariae. Vergilius (Aen. 6,631): Atque aduerso fornice. [111] Fecunda a fetu dicta, quasi fetunda. Est enim partu frequens. Feta. Flens, quasi lacrimas fluens. Fugitiuus nemo recte dicitur nisi qui dominum fugit. Nam si paruulus puer a nutrice aut ab schola discessit, fugitiuus non est. G [112] Gloriosus a frequentia claritatis dictus, pro C G littera conmutata. Gloriosus a laurea dictus quae datur uictoribus. Gnarus, sciens; cui contrarius ignarus, nesciens. Grauis, uenerabilis. Vnde et contemptibiles leues dicimus. Grauis pro consilio et constantia dictus, quia non leui motu dissilit, sed fixa constantiae grauitate consistit. [113] [Grandis. Gracilis.] Grandaeuus, quod sit grandis aeuo. Gratus, gratiam seruans. Sed gratus tantum animo: gratissimus et animo et corpore dicitur. Gratificus, ab eo quod gratis faciat bonum. Gratiosus, quod plus unicuique quam meretur tribuit. [114] Garrulus proprie dicitur, qui uulgo uerbosus appellatur. Accedente laetitia nec ualentes nec uolentes tacere. Sumtum nomen a graculis auibus, qui inportuna loquacitate semper strepunt nec usquam quiescunt. Ganeo, luxuriosus, et quamquam in occultis locis et subterraneis, quae GANEIA Graeci uocant. Glutto, a gula, id est gulosus. H [115] Humilis, quasi humo adclinis. Honorabilis, quasi honore habilis, hoc est aptus. [116] Honestus, quod nihil habeat turpitudinis. Nam quid est honestas nisi honor perpetuus, id est quasi honoris status? Humanus, quod habeat circa homines amorem et miserationis affectum. Vnde et humanitas dicta, qua nos inuicem tuemur. [117] Habilis, quod sit ad habendum commodus atque aptus. Honerosus plus est quam honeratus, sicut scelerosus quam sceleratus. Hirsutus, ab eo quod sit hirtus et pilis horridus. [118] Hypocrita Graeco sermone in Latino simulator interpretatur. Qui dum intus malus sit, bonum se palam ostendit. UPO enini falsum, KRISIS iudicium interpretatur. [119] Nomen autem hypocritae tractum est specie eorum qui in spectaculis contecta facie incedunt, distinguentes uultum caeruleo minioque colore et ceteris pigmentis, habentes simulacra oris lintea gipsata et uario colore distincta, nonnumquam et colla et manus creta perungentes, ut ad personae colorem peruenirent et populum, dum [in] ludis agerent, fallerent; modo in specie uiri, modo in feminae, modo tonsi, modo criniti, anuli et uirginali ceteraque specie, aetate sexuque diuerso, ut fallant populum, dum in ludis agunt. [120] Quae species argumenti translata est in his qui falso uultu incedunt et simulant quod non sunt. Nam hypocritae dici non possunt, ex quo foras exierint. [121] Humatus, quod sit humo tectus, id est sepultus. I [122] Ingeniosus, quod intus uim habeat gignendi quamlibet artem. Inuentor dictus [eo] quod in ea quae quaerit inuenit. Vnde et ipsa quae appellatur inuentio, si uerbi originem retractemus, quid aliud resonat nisi quia inuenire est in id uenire quod quaeritur? [123] Interpres, quod inter partes medius sit duarum linguarum, dum transferet. Sed et qui Deum [quem] interpretatur et hominum quibus diuina indicat mysteria, interpres uocatur [quia inter eam quam transferet]. [124] Iuridicus [quia legum iura dicit]. Indoles proprie est imago quaedam futurae uirtutis. Iustus dictus quia iura custodit et secundum legem uiuit. [125] Innox, quod non noceat: innocuus, cui nocitum non sit. Sed apud ueteres utrumque indifferens est. Ilaris Graecum nomen est. Iocundus, eo quod sit semper iocis aptus et hilaritati; a frequentia, sicut iracundus. Iocosus, iocis usus. [126] Inclitus Graecum nomen est. Nam KLUTON Graeci gloriosum dicunt. Inlustris nomen notitiae est, quod clareat multis splendore generis, uel sapientiae, uel uirtutis; cuius contrarius est obscure natus. [127] [Idoneus.] Incolomis a columna nomen habet, quasi erectus, fortis et stabilis. Inmarcescibilis, incorruptus et sempiternus; quod sit sine marcore atque languore. Intemeratus, incorruptus et nulla temeritate uiolatus. Infirmus, quia sine forma. [128] Inbecillus, quasi sine baculo fragilis et inconstans. Inanis, leuis. Inconstans, quia non est stabilis, sed quod placet et rursus displicet. [129] Iactans uel arrogans est, quia maiorum institutis non adquiescit, sed propriam quandam uiam iustitiae et sanctitatis inquirit. Iracundus dictus quia accenso sanguine in furorem conpellitur; "ur" enim flamma dicitur, et ira inflammat. [130] Incentor, ab eo quod incendat atque inflammet. Incentor, quia praua suggestione ad uitia cor aliorum succendit, et persuadendo inflammat. [131] Inexpiabilis, quod numquam expiatur, numquam purgetur. Inlaudabilis, non quia laudatus non sit, sed quia laudari non meruit. Iratus, ira actus. [132] Impius, quia sine pietate religionis est. Iniquus proprie dictus quia non est aequus, sed inaequalis est. Inter impium autem et iniquum hoc distare nonnumquam solet, quia omnis impius iniquus, non tamen omnis iniquus est impius. Impius namque pro infideli ponitur: et dictus impius quod sit a pietate religionis alienus. Iniquus uero dicitur pro eo quod non est aequus sed prauis operibus maculatur, uel [si] Christianitatis nomine censeatur. [133] Inimicus, quia non amicus, sed aduersarius. Duae autem res inimicos faciunt: fraus et terror. Terror, quod timent. Fraudes, malum quod passi sunt. [134] Inuidus dictus ab intuendo felicitatem alterius. Inuidiosus est qui ab alio patitur inuidiam. Inuisus, odiosus, ob inuidia et zelo dictus. [135] Intestabilis, cuius testimonium non ualet et quod dixerit inritum inprobatumque sit. Infamis, non bonae famae. Inprobus dictus quod instat etiam prohibenti. [136] Inportunus, inquietus; quia non habet portum, id est quietem. Vnde et inportuni quasi in naufragium cito feruntur. Infrenis, hoc est qui frenis non regitur, ut (Virg. Aen. 4,41): Numidae infreni. [137] Infrendens proprie est inter se conprimens dentes. Nam et frendere significat dentibus frangere, unde nefrendes infantes, qui necdum dentes habent. Ingluuiosus a gula et uoracitate dictus. [138] Ingloriosus, quod sit sine gloria, id est sine triumphis. Item inglorius inmemor gloriae. Informis, ingens, non quod non habeat formam, sed quod ultra formam magnitudinem habeat. [139] Inueterator, eo quod sit multi ueterisque usus in malitia. Inmanis, quia non bonus sed crudelis, [atque] terribilis. Manum enim bonum dicitur. Vnde et KAT ANTIFRASIN dii Manes, minime boni. [140] Inmunis, minime munificus, ut est in prouerbio ueteri: 'Inmunem ciues odere sui' Item inmunis, qui non facit munia, id est officio non fungitur. Est enim omni priuilegio uacuus. [141] Indemnis, eo quod sine damno uiuat, et sine ulla culpa atque periculo. Iners, sine arte, et ob hoc ne operis quidem ullius. Inermis, uel sine arma, uel sine uiribus. Nam semper arma pro uiribus [accipiuntur]. [142] Ignauus, ignarus uiae, id est rationis et uitae. Ignarus, non gnarus, id est inscius, id est sine naribus. Olfecisse enim ueteres scisse dicebant. Ignarus autem duo significat, uel qui ignorat, uel qui ignoratur. Ignarus qui ignorat. [143] Inmemor, qui oblitus est: perdidit enim memoriam. Inscius, quia sine scientia est. [144] Idiota, inperitus, Graecum est. Inperitus, sine peritia. Inconsultus, ab eo quod non accipiat consilium. Inconsultus, quia est sine consilio et inscius rerum atque ignarus. Ineptus, apto contrarius est, quasi inaptus. [145] Inops, qui sine terra est: opem enim terram intellegimus, quia opem fert fructificando. Alii inopem intellegunt non sepultum, inhumatum, cui nec inane absenti surrexit tumulum. [146] Ignobilis, eo quod sit ignotus et uilis et obscuri generis, cuius nec nomen quidem scitur. Ircosus, quia sudore corporis foetido putet. Ignotus, ignobilis, uel ex inprouiso ueniens. [147] Inprouisus dictus eo quod subito sit et non porro ante uisus. Index, proditor ab indicando. Indigena uocatus quod inde sit genitus, id est in eodem loco natus. [148] Inpudens, eo quod ab eo pudor et pudicitia procul abest. Inpudicus a podice uocatus. Putorem enim foetorem dicit. Incestus, propter inlicitam conmixtionem uocatus, quasi incastus; sicut qui uirginem sacram, uel adfinitatis suae proximam stuprauerit. [149] Internicida est qui falsum testamentum fecit et ob id hominem occidit. Infitiator, negator, quia non fatetur sed contra ueritatem mendacio nititur. [150] [Inpostor.] Interceptor proprie dicitur qui inter duos de medio tollitur. [151] Insidiosus, quod insidiat. Nam proprie insidere est dolose aliquem expectare. Vnde et insidiae nominatae sunt. Incincta, id est sine cinctu; quia praecingi fortiter uterus non permittit. [152] Inuestis, id est sine ueste; nondum enim habet stolam; quod est signum maritalis uirginitatis. Iscurra uocatur quia causa escae quempiam consectatur. K [153] Katholicus, uniuersalis: Graecum enim est. Karus Graecum nomen est, sicut et caritas, unde et caristia. L [154] Luculentus, ab eo quod sit lingua clarus et sermone splendidus. Lector dicitur a legendo, id est percurrendo. Vnde et nauis dicitur legere quicquid transit. Nam 'legit,' transit, praeterit, ut (Virg. Aen. 3,127): Crebris legimus freta concita terris. Item lector, a colligendo animo quae legit, quasi collector: sicut illud (Virg. Ecl. 3,92): Qui legitis flores. [155] Loquax non est eloquens. Laetus [a latitudine]. Locuples, quasi locis plenus, et possessionum plurimarum possessor, quemadmodum docet Tullius de Republica in libro secundo (16): 'multaque editione ouium et boum, quod tunc erat res in pecore et in locorum possessionibus: ex quo pecuniosi et locupletes uocabantur' [156] Liberalis dictus ab eo quod libenter donet nec murmuret. Largus. Longus a linea dictus, propter quod sit porrectus. Longaeuus, quasi longi aeui et longi temporis. [157] Longanimis, siue magnanimis, eo quod nullis passionibus perturbatur sed ad uniuersa sustinenda patiens est. Cui contrarius est pusillanimis, angustus et in nulla tribulatione subsistens, de quo scribitur (Prouerb. 14,17): 'Pusillanimis uehementer insipiens' [158] Leuis ob inconstantiam uagationis appellatus, quia leui motu mentis nunc ista, nunc illa desiderat. Lubricus, ab eo quod labitur. Labens, interdum uelox, ut (Virg. Aen. 11,588): Labere, nympha, polo, et (Virg. Aen. 4,223): Labere pinnis. [159] Cursu enim lapsus celerior est. Latro, insessor uiarum, a latendo dictus: Aelius autem 'latro est,' inquit, 'latero ob latere, insidiator uiae' Lanista, gladiator, id est carnifex, Tusca lingua appellatus, a laniando scilicet corpora. [160] Lacessitor per translationem dictus a canibus uel a feris, quae solent lacerando prouocare. Leno, conciliator stupri, eo quod mentes miserorum blandiat et deliniendo seducat. Libidinosus, ab eo quod facit quod libet. Libidinosus a Libero, qui puellarum [corpore pingitur]. Luxuriosus, quasi solutus in uoluptate: unde et membra loco mota luxa dicuntur. Lasciuus, quod sit laxus, id est solutus et uanus. [161] Lymphaticus, quod aquam timeat, quem Graeci UDROFOBEN dicunt. Lymphaticus proprie dicitur qui uitium ex aqua contrahit, cuius uitium est huc atque illuc cursare, aut a fluore aquae sumpto uitio. [162] Sed poetae iam hoc genus nominis pro furiosis usurpant. [Languidus.] Luridus, quod sit pallidus, a loro dictus, quod huiusmodi habeat cutem. Leprosus a pruritu nimio ipsius scabiae dictus, unde et per P scribi debet. [163] Luscus, quod lucem ex parte sciat, sicut luscitiosus, qui uesperi nihil uidet. Luscos coclites dixerunt antiqui, unde et Cyclopas Coclites legimus dictos, quod unum oculum habuisse perhibentur. Lotus, lautus, id est mundus. Lupa, meretrix, a rapacitate uocata, quod ad se rapiat miseros et adprehendat. M [164] Misericors a conpatiendo alienae miseriae uocabulum est sortitus: et hinc appellata misericordia, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. Non autem occurrit ubique haec etymologia; nam est in Deo misericordia sine ulla cordis miseria. [165] Mactus, magis auctus gloria; et est nomen tractum a sacris. Quotiens enim tus aut uinum super uictimam fundebatur dicebant: 'Mactus est taurus uino uel ture'; hoc est cumulata est hostia et magis aucta. [166] Munificus dicitur uel quia alicui multa munera dat, uel quia munus suum, id est officium quod debet, adinplet: sic et munifex, quia munera fert. [167] Magnanimis, ab eo quod sit magni animi et magnae uirtutis. Cui contrarius est pusillanimis. Magnificus a magna faciendo uocabulum traxit. [168] Mansuetus, mitis uel domitus, quasi manu adsuetus. Modestus dictus a modo et temperie, nec plus quicquam nec minus agens. Mitis, lenis et mansuetus et cedens inprobitatibus et ad sustinendam iniuriam tacens, quasi mutus. [169] Mutus, quia uox eius non est sermo, nisi mugitus: uocalem enim spiritum per nares quasi mugiens emittit. Memor, uel qui memoria tenet, uel quia memoria tenetur. [170] Magister, maior in statione: nam "steron" Graece statio dicitur. Minister, minor in statione, siue quia officium debitum manibus exequitur. [171] Maximus, aut meritis, aut aetate, aut honore, aut facundia, aut uirtute, aut omnibus magis eximius. Maior. Minor, minimus, a numero monadis, quod post eum non sit alter. [172] Modicus, paruus, sed abusiue; ceterum rationabilis. Moderatus, a modo scilicet et temperamento. Mediocris, quod modicum illi sufficiat. [173] Miser proprie [dicitur] eo quod omnem felicitatem amiserit. Secundum autem Ciceronem proprie mortuus, qui in Tusculanis (1,5) miseros mortuos uocat, propter quod iam amiserunt uitam. Miserabilis, quod sit miseriae habilis. [174] Mestus, naturaliter tristis, non casu. Est enim a natura animi et mentis, unde et mestus. [175] Mendicus dictus quia minus habet unde uitam degat: siue quia mos erat apud antiquos os claudere egenum et manum extendere, quasi manu dicere. Mendax, quod mentem alterius fallat. [176] Malignus, quia malitiae uotum uel opus peragit. Malus appellatus a nigro felle, quod Graeci MELAN dicunt: unde et melancholici appellantur homines qui et conuersationem humanam refugiunt et amicorum carorum suspecti sunt. Malitiosus, deterior malo, quia frequenter malus. A malo autem peior dicitur: a bono deterior. [177] Melior dictus quasi mollior: non durus aut ferreus: nam melius quasi mollius. Minax, a facie oculorum, quando furiose ardescunt, ut amplius uidens pertimescat. Minator et monitor. Sed monitor dicitur cum praenuntiat bona: minator, cum nuntiat aduersa. [178] Mulcator, eo quod blandis uerbis mulceat ad declinandum animum: translatio a mulso, id est quod acceptum lenire solet fauces dolentis aut oppletum sordibus stomachum. [179] Metatores appellantur qui castra designant, a metiendo scilicet. Lucanus (1,382): Hesperios audax ueniat metator in agros. Mollis, quod uigorem sexus eneruiati corpore dedecoret, et quasi mulier emolliatur. [180] Macer, a macie: et macies a moechia, eo quod inmoderata libido macros faciat. Mancus, manu ancus. [181] Moribundus, morientis similis: sicut uitabundus, uiuenti similis. Quando enim dicimus moriturus est, uere moriturus est: moribundus autem non uere, sed ueri similis morientis est. [182] Meretrix dicta eo quod pretium libidinis mereatur. Inde et meritoriae tabernae: nam et milites, cum stipendia accipiunt, mereri dicuntur. [183] Morio [a morte uocatus, eo quod non uigeat intellectu]. Mulio dictus a mulis, eo quod praesidet isdem uehiculis. N [184] Nobilis, non uilis, cuius et nomen et genus scitur. Nubilis, ad nubendum habilis. Nemo ab homine tractum, id est ne homo, quod est pro nullo; nullus autem quasi ne ullus. Nullus, ne ullus. [185] Nihili conpositum est ex nil et hilo. Hilum autem Varro ait significare medullam eius ferulae quam Graeci ASFODELON uocant; et sic dici apud nos nihilum quomodo apud Graecos OUDE GRU. [186] Nequam a malo plerique distingunt, alium perniciosum, alium nugam existimantes; ut ait Munatius: 'Hic adulescens nequam, non malus,' id est nugax, non perniciosus. Alii confundunt, quasi utrumque unum idemque significent. [187] Nequam ex eo quod nec quicquam sit, id est ex eo quod nihil sit, ueteres dictum [esse] uoluerunt. Neuter, neque ille neque iste; quasi diceret ne uterque. [188] Nefarius, non dignus farre, quo primo cibi genere uita hominum sustentabatur. [Alias nefarius nec dicendus.] [Nutritor, quasi nutu eruditor.] Nefandus, id est nec nominandus quidem. [189] Nuntius est [et] qui nuntiat et quod nuntiatur, id est AGGELOS KAI AGGELIA. Sed nuntius ipse homo genere masculino: id uero, quod nuntiat, genere neutro, ut hoc nuntium et haec nuntia. [190] Nazaraeus, id est sanctus Dei. Nazaraeus olim dicebatur qui sanctam comam nutriebat et nihil contaminatum conspiciebat, abstinens se a uino omnique sicera, quae mentem ab integra sanitate peruertit. [191] Nugas autem Hebraeum nomen est. Ita enim in Prophetis est expositum, ubi dicit Sophonias (3,4): 'Nugas, qui a lege recesserunt,' ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum esse matrem. [192] Nugigerulus appellatus ab eo quod sit turpis nuntius. [193] Neglegens, [quasi] nec legens. Nepos dictus a genere quodam scorpionum qui natos suos consumit, excepto eum, qui dorso eius insiderit; nam rursus ipse qui seruatus fuerit consumit patrem: unde homines qui bona parentum per luxuriam consumunt nepotes dicuntur. Hinc quoque nepotatio pro luxuria ponitur, qua certe quaeque res consumuntur. [194] Niger, quasi nubiger: quia non serenus, sed fusco opertus. Vnde et nubilum diem tetrum dicimus. O [195] Orthodoxus, rectae gloriae. Orator ab ore uocatus, a perorando nominatus, id est dicendo; nam orare dicere est. [196] Obaudiens, ab aure, eo quod audiat inperantem. Ospes, quod inferat ostio pedem. Ospes, facilis, aptus et ostio patens: unde et ospitalis homo dicitur. [197] Osor, inimicus, ab odio dictus, sicut amator ab amore; et est generis communis. Odibilis, odio aptus. Obsitus, obsessus, id est undique insidiis conuallatus. [198] Obscenus, inpurae libidinis, a uitio Obscorum dictus. Obtunsus, hebetior et obclusior, quasi ex omni parte tunsus. Obnixus, contranisus et conabundus. Obnexus, quia obligatus est nexibus culpae. [199] Oblectator, quasi cum lacte, cum fraude, ut Terentius (Andr. 648): Nisi me lactasses amantem. Vnde et oblectare dictum est. Obtrectator, malignus et qui obstringillando officiendoque non sinat quempiam progredi et augescere. [200] Orbus, quod liberos non habet; quasi oculis amissis. Opifex, quod opus faciat aliquod. Opilio [custos ouium] [ouium pastor quasi ouilio]. P [201] Prudens, quasi porro uidens. Praespicax est enim et incertorum praeuidet casus. Patiens dictus a pauendo. Pauere enim ferire est. Percutitur enim et tolerat. [202] Perfectus, cui nihil iam adici potest. Huic nomini apud Grammaticos conparatio non adicitur, quia si dixeris: 'Ille perfectior est,' iste perfectus non erit. [203] Pulcer ab specie cutis dictus, quod est pellis: postea transiit hoc nomen in genus. Nam pulchritudo hominis aut in uultu est, ut (Virg. Aen. 1,589): Os humerosque deo similis. aut in capillis, ut (Virg. Aen. 1,589): Namque ipse decoram caesariem. aut in oculis, ut (Virg. Aen. 1,591): Laetos oculis adflarat honores. aut in candore, ut (Virg. Aen. 1,592): Quale manus addunt ebori decus. aut in lineamentis, ut (Cic. Verr. 2,36): 'Te multo plus figura et lineamenta hospitis delectabant,' aut in proceritate, ut Turnus (Virg. Aen. 11,683): Vertitur in mediis, et tota uertice supra est. [204] Pellax a perliciendo. Perspicax, splendidus, eo quod perluceat. [205] [Perpetuus]. Perennis, ab eo quod sit perpetuus annis. Praesul uocatus quia praeest sollicitudine. Praepositus appellatus eo quod sit subiectorum ac famulantium ordinator uel rector. Patroni a patribus dicti sunt, quod huiusmodi affectum clientibus exhibeant ut quasi patres illos regant. [206] Paedagogus est cui paruuli adsignantur. Graecum nomen est; et est conpositum ab eo quod pueros agat, id est ductet et lasciuientem refrenet aetatem. [207] Praesens dictus quod sit prae sensibus, id est coram oculis, qui sensus sunt corporis. Prior, quod primus sit ordine: et primus quasi praeminens. [Primus. Postremus.] [208] Potens, rebus late patens: unde et potestas, quod pateat illi quaqua uelit, et nemo intercludat, nullus obsistere ualeat. Praeopimus, prae ceteris opibus copiosus. [209] Pecuniosus: Tullius primum eos dictos refert qui plurimam habuissent pecuniam, id est pecora. Ita enim et antiqui eos appellabant; paulatim autem per abusionem nomen aliud deuolutum est. [210] Peruicax proprie dicitur qui in proposito suo ad uictoriam perseuerat. Antiqui enim uicam dicebant quam nos uictoriam. Credo quod inde dicatur herba uicia, id est uictorialis. [211] Pernix a pernitendo tractum est: id est in conatibus perseuerando. Alii pernicem uelocem intellegunt pedibus. Nam pernicitas pedum est, ut (Virg. Aen. 11,718): Pernicibus ignea plantis: sicut celeritas pinnarum est, ut (Virg. Aen. 3,243): Celerique fuga sub sidera lapsae. [212] Piger, quasi pedibus aeger. Est enim tardus ad incedendum: quod nomen per usum transiit ad animum. Pernox, peruigilans nocte. [Perseuerans.] Pertinax, inpudenter tenens, quasi pertinens. [213] Petulans nunc quidem pro audace et inprobo ponitur: olim autem acerbi flagitatores et proprie argentariorum [coactorum] pueri, quod pretia rerum crebrius et asperius exigebant, a petendo petulantes uocati. [214] Procax, proprie idem quod petax. Nam procare est petere; unde et petitores nuptiarum proci dicuntur. [215] Prodigus, sumtuosus atque consumtor, qui omnia porro agit et quasi proicit. Profugus proprie dicitur qui procul a sedibus suis uagatur, quasi porro fugatus. Peregrinus, longe a patria positus, sicut alienigena. [216] Proiectus, quasi longe et procul iactatus; sicut et produxit, quasi porro illum duxit; et prouocauit, quasi porro illum uocauit. Proiectus, porro eiectus ac proiactatus, unde et (Virg. Aen. 3,699): Proiectaque saxa; id est porro iactata. [217] Proscriptus, cuius bona palam et aperte scribuntur. Praescriptus ordinem significat, sicut et praescriptiones apud iurisconsultos. [218] Procinctus, expeditus et armatus; unde et 'in procinctu', id est cum belli causa arma sumebant. Praecinctus, eo quod ante se ponat aliquid, quo praecingitur. Vnde et de Domino dictum est (Iohann. 13,5): 'Praecinctus est linteo, et lauit pedes discipulorum suorum' [219] Praedo est qui populando alienam prouinciam inuadit: praedo ab abigendo praedas dictus; et praedo qui praedam habet. Praedator, hoc est cui de praeda debetur ahiquid. [220] Plagiator, APO TOU PLAGIOU, id est oblico, quod non certa uia grassatur sed pelliciendo dolis. Piratae sunt praedones maritimi, ab incendio nauium transeuntium quas capiebant dicti. Nam PURA ignis est. [221] Pugillator, qui de manu in manu nummorum aliquid subtrahit. Peculator, pro eo quod sit pecuniae publicae defraudator. Proditor, pro eo quod detegit. Item proditor perditor, ut (Virg. Aen. 1,252): Vnius ob iram prodimur. [222] Perfidus, quia fraudulentus est et sine fide, quasi perdens fidem. Periurus, quia perpere iurat, id est male iurat. Periurus autem in uerbo R non habet. Nam peiuro et deiero dicimus. [223] Praeuaricator, malae fidei aduocatus, et qui uel in accusando nocitura, uel in defendendo profutura praetereat aut inutiliter dubieque ponat mercedis gratia licet corruptus. Cicero: 'Quid enim tam praeuarum?' id est ualde uarum. [224] Pellax, dolosus et fallax, a pelle, id est uultu. Foris enim, ut fallat, arridet, sed nequitiam intus gerit. Profanus, quasi porro a fano. Sacris enim illi non licet interesse. [225] Parricida proprie dicitur interfector parentis, quamuis quidam ueteres hunc parenticidam dixerunt, quoniam parricidium et homicidium quocumque intellegi possit, cum sint homines hominibus pares. [226] Persecutor non semper pro malo intellegitur; unde et persecutus, perfecte secutus. [227] Publicanus est qui uectigalia publica exigit. Vel qui per publica negotia saeculi lucra sectantur, unde et cognominati sunt. [228] Peccator a pelice, id est meretrice uocatus, quasi pelicator; quod nomen apud antiquos tantum flagitiosum significabat, postea transiit hoc uocabulum in appellationem omnium iniquorum. [229] Prostitutae, meretrices a prosedendo in meritoriis uel fornicibus. Pelex apud Graecos proprie dicitur, a Latinis concuba. Dicta autem a fallacia, id est uersutia, subdolositate uel mendacio. [230] Procuruus, quasi per longum curuus. Pauidus est quem uexat trepidatio mentis. Habet cordis pulsationem, cordis motum. Nam pauere ferire est, unde et pauimentum. [231] Petro autem et rupex a duritia saxorum nominantur. Pusillanimis, pusillo animo. Petulcus dictus ab adpetendo; unde etiam et meretrices petulcas uocamus. [Productus.] [Pisinnus.] Q [232] Quaestor a quaerendo dictus, quasi quaesitor. Quaestuosus. Querimoniosus. Querulus, quia querellam infert. [233] Quietus, quod sit ipse sibi animo securus, neminem tangens. R [234] Religiosus ait Cicero (Deor. Nat. 2,72) a relegendo appellatus; qui retractat et tamquam relegit ea quae ad cultum diuinum pertineant. Hi sunt dicti religiosi ex relegendo, tamquam ex elegendo elegentes, ex diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes. [235] Rationator dictus uir magnus; quia de omnibus rebus, quas esse mirabiles constat, possunt reddere rationem. Retractator, repetitor; nam retractare est repetere quod omiseras. [236] Resipiscens, eo quod mentem quasi post insaniam recipit, aut quia resapit qui sapere desierat. Castigat enim se ipsum dementiae, et confirmat animum suum ad rectius uiuendum, cauens ne iterum corruat. [237] Repentinus, a repente. Repens autem et aduerbium et nomen potest esse. Robustus, fortis, ualidus; a fortitudine roboreae arboris appellatus. Rapidus, uelox pedibus. Raptor, eo quod corruptor. Inde et rapta eo quod corrupta. [238] Reus a re, de qua obnoxius est, et reatum a reo [est] nuncupatum. Reus maiestatis primum dictus qui aduersus rempublicam aliquid egisset, aut quicumque hostibus consensisset. Dictus autem reus maiestatis, quia maius est laedere patriam quam ciuem unum. Postea etiam et ii rei maiestatis dicti sunt qui aduersus maiestatem principis egisse uiderentur, uel qui leges inutiles reipublicae detulerant, uel utiles abrogauerant. [239] Rixosus a rictu canino dictus. Semper enim ad contradicendum paratus est, et iurgio delectatur, et prouocat contendentem. Rusticus dictus quod rus operetur, id est terram. S [240] Sapiens dictus a sapore; quia sicut gustus aptus est ad discretionem saporis ciborum, sic sapiens ad dinoscentiam rerum atque causarum; quod unumquodque dinoscat, atque sensu ueritatis discernat. Cuius contrarius est insipiens, quod sit sine sapore, nec alicuius discretionis uel sensus. [241] Studiosus. Sanctus a ueteri consuetudine appellatus eo quod hi, qui purificari uolebant, sanguine hostiae tangebantur, et ex hoc sancti nomen acceperunt. [242] Sincerus, quasi sine corruptione, cui contrarius insincerus, uitiatus, corruptus. Supremus, summus, ab eo quod superemineat. Vnde et 'Supreme Pater' dicimus. [Suauis.] Sublimis ab altitudine uocatus honoris. Nam proprie sublime dicitur quod in alto est, ut (Virg. Aen. 1,259): Sublimemque feres ad sidera caeli. [243] Speciosus, ab specie uel aspectu; sicut formosus a forma. Sollers, quod sit sollicitus in arte et utilis. Sollers enim apud antiquos dicebatur, qui erat omni bona arte instructus. Terentius (Eun. 478): Adulescentem sollertem dabo. [244] Superstitiosos ait Cicero (Nat. Deor. 2,72) appellatos 'qui totos dies precabantur et inmolabant, ut sibi sui liberi superstites essent' Sollicitus, quia sollers et citus atque inrequietus. Sedulus familiare uerbum Terenti; hoc est sine dolo: alias adsiduus. [245] Sodales dicuntur qui ad symbolum conuenire consueuerunt, quasi suadentes. Ipsi et socii dicuntur propter periculi aut operis societatem, quasi in una caliga et in uno uestigio manentes. [246] Stultus, hebetior corde, sicut quidam ait (Afran. 416): Ego me esse stultum existimo: fatuum esse non opino, id est obtunsis quidem sensibus, non tamen nullis. Stultus est qui per stuporem non mouetur iniuria; saeuitiam enim perfert nec ultus est, nec ulla ignominia commouetur dolore. [247] Segnis, id est sine igni, ingenio carens. 'Se' autem sine significat, ut sedulus sine dolo. Securus, quasi sine cura; id est frigidus, per quod inutiles accipimus. [248] Stupidus, saepius stupens. Superbus dictus quia super uult uideri quam est; qui enim uult supergredi quod est, superbus est. [249] Susurro de sono locutionis appellatus, quia non in facie alicuius, sed in aure loquitur de altero detrahendo. [250] Seditiosus, qui dissensionem animorum facit et discordias gignit, quam Graeci DIASTASIN dicunt. Seuerus, quasi saeuus uerus; tenet enim sine pietate iustitiam. [251] Simulator dicitur a simulacro; gestat enim similitudinem eius, quae non est ipse. [252] Suasor [a suadendo quem uult decipere]. [Studiosus.] Scrupulosus, animi minuti et asperi. Scrupo est enim arena durior. Sacrilegus dicitur ab eo quod sacra legit, id est furatur. Sicarius uocatur quia ad perpetrandum scelus telis armatus est. Sica enim gladius est, a secando uocatus. [253] Scaeuus, sinister atque peruersus, APO TOU SKAIOU. Est enim pessimi et crudelis animi. Scenicus, qui in theatro agit. Theatrum enim scena est. Scorta, quod a Graecis quoque SKUTE uocabantur: quo defricantur pelles quibus corruptela fit. [254] Spurcus, quod sit inpurus. Scelerosus, sceleribus plenus; ut lapidosus locus et arenosus. Plus est autem scelerosus quam sceleratus. [255] Sator, seminator uel pater, a semine. Scurra, qui sectari quempiam solet cibi gratia. A sequendo igitur inde scurras appellatos. Idem assecla, a sequendo. Satelles, quod adhaereat alteri, siue a lateris custodia. [256] Suffectus, in loco alterius soppositus, quasi suffactus. Vnde et consulem suffectum dicimus eum qui pro alio substituitur. [257] Secundus, quia secus pedes: et tractus est sermo a sequentibus seruis pedisequis. Vnde et secunda fortuna dicitur, quod secundum nos est, id est prope nos. Inde et res secundae, id est prosperae. Secundae autem a sequendo sunt dictae. [258] Stipulator, promissor. Stipulare enim promittere est, ex uerbis iurisperitorum. [259] Sanus, a sanguine, quia sine pallore est. [260] [Sospes.] Subtilis ab extenuatione dictus. Sequester dicitur qui certantibus medius interuenit, qui apud Graecos O MESOS dicitur, apud quem pignera deponi solent. Quod uocabulum ob sequendo factum est, quod eius, qui electus sit, utraque pars fidem sequatur. [261] Sessilis, quod non uidetur stare, sed sedere. Surdus, a sordibus humoris aure conceptis; et quamuis multis casibus accidat, nomen tamen aeger ex praedicto uitio retinet. [262] Siccus, quod sit exsucatus; siue per antiphrasin, quod sit sine suco. Sepultus dictus est eo quod sit sine palpatione, uel sine pulsu, id est sine motu. [263] Saio ab exigendo dictus. Sutor a suendis pellibus nominatus. Subulcus, porcorum pastor; sicut bubulcus, a cura boum. T [264] Tutor, qui pupillum tuetur, hoc est intuetur; de quo in consuetudine uulgari dicitur: 'Quid me mones? Et tutorem et paedagogum olim obrui' [265] Testes dici quod testamento adhiberi solent; sicut signatores, quod testamentum signent. [266] Tetricus, mons in Sabinis asperrimus. Vnde et tristes homines tetricos dicimus. Taciturnus, in tacendo diuturnus. [267] Trutinator, examinator, ex iudicii libra perpendens recta; translatione a trutina, quae est gemina ponderum lances. Tristis. [268] Tenax, nummi cupidior, quod teneat. Interdum et pertinax. [269] [Truculentus.] Toruus, terribilis, eo quod sit torto uultu et turbulento aspectu, ut: 'torua leaena,' et (Virg. Aen. 3,677): Cernimus adstantes nequiquam lumine toruo. [270] Turbidus, terribilis. Teter, ob obscura tenebrosaque uita. Teterrimus, pro fero nimium. Tetrum enim ueteres pro fero dixerunt, ut Ennius (Ann. 607): 'tetros elephantos' Terribilis, quia terrorem habet et timetur. [271] Tergiuersator, quod animum quasi tergum uertat huc et illuc, nec [facile] qualis sit intellegitur. [272] Temulentus a temeto, id est uino, dictus. Timidus, quod timeat diu, id est sanguine; nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit timorem. [273] Turpis, quod sit informis et torpeat. V [274] Vir, a uirtute. Vtilis, ab utendo bene sua, uel quod bene quid utere possit; sicut docilis, quod doceri possit. [275] Verus, a ueritate; hinc et uerax. Maior est ueritas quam uerus, quia non ueritas a uero, sed uerus a ueritate descendit. [276] Veridicus, quia uerum dicit et ueritatis adsertor est. Verecundus, quia uerum factum erubescit. [277] Venustus, pulcher, a uenis, id est sanguine. [Viridis, ui et suco plenus, quasi ui rudis.] [Viuens, uiuus.] Varius, quasi non unius uiae, sed incertae mixtaeque sententiae. Versutus, eo quod eius mens in quolibet actu ad quamlibet fraudem facile uertitur; unde et uersutia dicitur contorta sententia. [278] Plautus (Epid. 371): Versutior [est] quam rota figularis. [279] [Vilis, a uilla; nullius enim urbanitatis est.] Versipellis, eo quod in diuersa uultum et mentem uertat. Inde et uersutus et callidus. Violentus, quia uim infert. Vecors, mali cordis et malae conscientiae. [280] Vagus, quia sine uia. Vanus a Venere etymologiam trahit. Item uanus inanis, falsus, eo quod memoria euanescat. [281] Vesanus, non probe sanus. Vinolentus, qui et satis bibit et difficile inebriatur. Vexatus, id est portatus; ab eo quod est ueho, uecto, uexo, ut uexasse sit portasse. Veneficus, eo quod uenenum mortis causa parauit, aut praestitit, aut uendidit. [282] Vector, quasi uehitor. Est autem uector et qui uehit et qui uehitur. Venator, quasi uenabulator, a uenatione scilicet, quo bestias premit. Quattuor autem sunt uenatorum officia: uestigatores, indagatores, alatores, pressores. LIBER XI. DE HOMINE ET PORTENTIS I. DE HOMINE ET PARTIBVS EIVS. [1] Natura dicta ab eo quod nasci aliquid faciat. Gignendi enim et faciendi potens est. Hanc quidam Deum esse dixerunt, a quo omnia creata sunt et existunt. [2] Genus a gignendo dictum, cui deriuatum nomen a terra, ex qua omnia gignuntur; GUE enim Graece terra dicitur. [3] Vita dicta propter uigorem, uel quod uim teneat nascendi atque crescendi. Vnde et arbores uitam habere dicuntur, quia gignuntur et crescunt. [4] Homo dictus, quia ex humo est factus, sicut [et] in Genesi dicitur (2,7): 'Et creauit Deus hominem de humo terrae.' Abusiue autem pronuntiatur ex utraque substantia totus homo, id est ex societate animae et corporis. Nam proprie homo ab humo. [5] Graeci autem hominem ANTHROPON appellauerunt, eo quod sursum spectet subleuatus ab humo ad contemplationem artificis sui. Quod Ouidius poeta designat, cum dicit (Metam. 1,84): Pronaque cum spectant animalia cetera terram, os homini sublime dedit caelumque uidere iussit, et erectos ad sidera tollere uultus. Qui ideo erectus caelum aspicit, ut Deum quaerat, non ut terram intendat ueluti pecora, quae natura prona et uentri oboedientia finxit. [6] Duplex est autem homo: interior et exterior. Interior homo anima, [et] exterior homo corpus. [7] Anima autem a gentilibus nomen accepit, eo quod uentus sit. Vnde et Graece uentus ANEMOS dicitur, quod ore trahentes aerem uiuere uideamur: sed apertissime falsum est, quia multo prius gignitur anima quam concipi aer ore possit, quia iam in genetricis utero uiuit. [8] Non est igitur aer inima, quod putauerunt quidam qui non potuerunt incorpoream eius cogitare naturam. [9] Spiritum idem esse quod animam Euangelista pronuntiat dicens (Ioh. 10,18): 'Potestatem habeo ponendi animam meam, et rursus potestatem habeo sumendi eam.' De hac quoque ipsa Domini anima passionis tempore memoratus Euangelista ita protulit, dicens (Ioh. 19,30): 'Et inclinato capite emisit spiritum.' [10] Quid est enim emittere spiritum nisi quod animam ponere? Sed anima dicta propter quod uiuit: spiritus autem uel pro spiritali natura, uel pro eo quod inspiret in corpore. [11] Item animum idem esse quod animam; sed anima uitae est, animus consilii. Vnde dicunt philosophi etiam sine animo uitam manere, et sine mente animam durare: unde et amentes. Nam mentem uocari, ut sciat: animum, ut uelit. [12] Mens autem uocata, quod emineat in anima, uel quod meminit. Vnde et inmemores amentes. Quapropter non anima, sed quod excellit in anima mens uocatur, tamquam caput eius uel oculus. Vnde et ipse homo secundum mentem imago Dei dicitur. Ita autem haec omnia adiunta sunt animae ut una res sit. Pro efficientiis enim causarum diuersa nomina sortita est anima. [13] Nam et memoria mens est, unde et inmemores amentes. Dum ergo uiuificat corpus, anima est: dum uult, animus est: dum scit, mens est: dum recolit, memoria est: dum rectum iudicat, ratio est: dum spirat, spiritus est: dum aliquid sentit, sensus est. Nam inde animus sensus dicitur pro his quae sentit, unde et sententia nomen accepit. [14] Corpus dictum eo quod corruptum perit. Solubile enim atque mortale est, et aliquando soluendum. [15] Caro autem a creando est appellata. Crementum enim semen est masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc et parentes creatores uocantur. [16] Caro autem ex quattuor elementis compacta est. Nam terra in carne est, aer in halitu, humor in sanguine, ignis in calore uitali. Habent enim in nobis elementa suam quaeque partem, cuius quid debetur conpage resoluta. [17] Caro autem et corpus diuersa significant. In carne semper corpus est, non semper corpore caro. Nam caro est quae uidit, idem et corpus. Corpus, quod non uidit, idem non caro. Nam corpus dici aut quod post uitam est mortuum, aut sine uita est conditum. Interdum et cum uita corpus, et non caro, ut herba et lignum. [18] Sensus corporis quinque sunt: uisus, auditus, odoratus, gustus et tactus. Ex quibus duo aperiuntur et clauduntur, duo semper patentes sunt. [19] Sensus dicti, quia per eos anima subtilissime totum corpus agitat uigore sentiendi. Vnde et praesentia nuncupantur, quod sint prae sensibus; sicut prae oculis, quae praesto sunt oculis. [20] Visus est qui a philosophis humor uitreus appellatur. Visum autem fier quidam adseuerant aut externa aetherea luce, aut interno spiritu lucido per tenues uias a cerebro uenientes, atque penetratis tunicis in aerem exeuntes, et tunc conmixtione similis materiae uisum dantes. [21] Visus dictus, quod uiuacior sit ceteris sensibus ac praestantior siue uelocior, ampliusque uigeat, quantum memoria inter cetera mentis officia. Vicinior est enim cerebro, unde omnia manant; ex quo fit ut ea quae ad alios pertinent sensus, 'uide' dicamus; ueluti cum dicimus: 'Vide quomodo sonat,' 'uide quomodo sapit,' sic et cetera. [22] Auditus appellatus, quod uoces auriat; hoc est aere uerberato suscipiat sonos. Odoratus quasi aeris odoris adtactus. Tacto enim aere sentitur. Sic et olfactus, quod odoribus adficiatur. Gustus a gutture dictus. [23] Tactus, eo quod pertractet et tangat et per omnia membra uigorem sensus aspergat. Nam tactu probamus quidquid ceteris sensibus iudicare non possumus. Duo autem genera tactus esse; nam aut extrinsecus uenit quod feriat, aut intus in ipso corpore oritur. [24] Vnicuique autem sensui propriam naturam datam. Nam quod uidendum est, oculis capitur, quod audiendum est, auribus: mollia et dura tactu aestimantur, sapor gustu, odor naribus ducitur. [25] Prima pars corporis caput; datumque illi hoc nomen eo quod sensus omnes et nerui inde initium capiant, atque ex eo omnis uigendi causa oriatur. Ibi enim omnes sensus apparent. Vnde ipsius animae, quae consulit corpori, quodammodo personam gerit. [26] Vertex est ea pars qua capilli capitis colliguntur, et in ua caesaries uertitur; unde et nuncupatur. [27] Caluaria ab ossibus caluis dicta, per defectionem; et neutraliter pronuntiatur. Obcipitium capitis pars posterior, quasi contra capitium, uel quod sit capiti retrorsum. [28] Capilli uocati quasi capitis pili, facti ut et decorem praestent et cerebrum aduersus frigus muniant atque a sole defendant. Pilos autem dictos a pelle, qua prodeunt; sicut el pilo dicitur a pila, ubi pigmentum contunditur. [29] Caesaries a caedendo uocata, ideoque tantum uirorum est. Virum enim tonsum decet, mulierem non decet. [30] Comae sunt proprie non caesi capilli, et est Graecus sermo. Nam comas Graeci caimos a secando nominant, unde et XEIREIN tondere [dicunt]. Inde et cirri uocantur, quod etiam idem Graeci MALLON uocant. [31] Crines proprie mulierum sunt. Dictae autem crines eo quod uittis discernantur. Vnde et discriminalia dicuntur, a quibus diuisae religantur. [32] Tempora sunt, quae caluariae dextra laeuaque subiacent. Quae ideo sic nuncupantur quia mouentur, ipsaque mobilitate quasi tempora quibusdam interuallis mutantur. [33] Facies dicta ab effigie. Ibi est enim tota figura hominis et uniuscuiusque personae cognitio. [34] Vultus uero dictus, eo quod per eum animi uoluntas ostenditur. Secundum uoluntatem enim in uarios motus mutatur, unde et differunt sibi utraque. Nam facies simpliciter accipitur de uniuscuiusque naturali aspectu; uultus autem animorum qualitatem significas. [35] Frons ab oculorum foraminibus nominata est. Haec imago quaedam animi mentis motum specie sua exprimit, dum uel laeta uel tristis est. [36] Oculi uocati, siue quia eos ciliorum tegmina occulant, ne qua incidentis iniuriae offensione laedantur, siue quia occultum lumen habeant, id est secretum uel intus positum. Hi inter omnes sensus uiciniores animae existunt. In oculis enim omne mentis indicium est, unde et animi perturbatio uel hilaritas in oculis apparet. Oculi autem idem et lumina. Et dicta lumina, quod ex eis lumen manat, uel quod ex initio sui clausam teneant lucem, aut extrinsecus acceptam uisui proponendo refundant. [37] Pupilla est medius punctus oculi, in quo uis est uidendi; ubi quia paruae imagines nobis uidentur, propterea pupillae appellantur. Nam paruuli pupilli dicuntur. Hanc plerique pupulam uocant: uocatur autem pupilla quod sit pura atque inpolluta, ut sunt puellae. Physici dicunt easdem pupillas, quas uidemus in oculis, morituros ante triduum non habere, quibus non uisis certa est desperatio. [38] Circulus uero, quo a pupilla albae partes oculi separantur discreta nigredine, corona dicitur, quod rotunditate sui ornet ambitum pupillae. [39] Palpebrae sunt sinus oculorum, a palpitatione dictae, quia semper mouentur. Concurrunt enim inuicem, ut assiduo motu reficiant obtutum. Munitae sunt autem uallo capillorum, ut [et] apertis oculis si quid inciderit repellatur, et somno coniuentibus tamquam inuoluti quiescant latentes. [40] In summitate autem palpebrarum locis, quibus se utraque clausa contingunt, extant adnati ordine seruato capilli tutelam oculis ministrantes, ne inruentes facile iniurias excipiant et ex eo noceantur, ut pulueris uel cuiusquam crassioris materiae arceant contactum, aut ipsum quoque aerem concidendo mitificent, quo tenuem atque serenum faciant uisum. [41] Lacrimas quidam a laceratione mentis putant dictas; alii existimant ideo quod Graeci DAKRUA uocant. [42] Cilia sunt tegmina quibus operiuntur oculi, et dicta cilia quod celent oculos tegantque tuta custodia. Supercilia dicta, quia superposita sunt ciliis; quae idcirco pilis uestita sunt ut oculis munimenta praetendant, et sudorem a capite defluentem depellant. Intercilium uero est medium illud inter supercilia quod sine pilis est. [43] Genae sunt inferiores oculorum partes, unde barbae inchoant. Nam Graece barbae. Hinc et genae, quod inde incipiant gigni barbae. [44] Malae sunt eminentes sub oculis partes ad protectionem eorum suppositae. Vocatae autem malae siue quod infra oculos prominent in rotunditatem, quam Graeci MULA appellant, siue quod sint supra maxillas. [45] Maxillae per diminutionem a malis; sicuti paxillus a palo, taxillus a talo. Mandibulae sunt maxillarum partes, ex quo et nomen factum. Barbam ueteres uocauerunt, quod uirorum sit, non mulierum. [46] Aurium inditum nomen a uocibus auriendis, unde et Vergilius (Aen. 4,359): Vocemque his auribus ausit. Aut quia uocem ipsam Graeci AUDEN uocant, ab auditu; per inmutationem enim litterae aures quasi audes nuncupatae sunt. Vox enim repercussa per anfractus earum sonum facit quo sensum excipiant audiendi. Pinnula summa pars auris, ab acumine dicta. Pinnum enim antiqui acutum dicebant, unde et bipinnis et pinna. [47] Nares idcirco nominantur quia per eas uel odor uel spiritus nare non desinit, siue quia nos odore admonent ut norimus aliquid ac sciamus. Vnde et e contra inscii ac rudes ignari dicuntur. Olfecisse enim scisse ueteres dicebant. Terentius (Adelph. 397): Ac non totis sex mensibus prius olfecissent, quam ille quidquam coeperit. [48] Narium recta pars, propter quod aequaliter sit in longitudine et rotunditate porrecta, columna uocatur; extremitas eius pirula, a formula pomi piri; quae uero dextra laeuaque sunt, pinnulae, ab alarum similitudine: medium autem interfinium. [49] Os dictum, quod per ipsum quasi per ostium et cibos intus mittimus et sputum foris proicimus; uel quia inde ingrediuntur cibi, inde egrediuntu sermones. [50] Labia a lambendo nominata. Quod autem superius est, labium dicimus; quod inferius, eo quod grossior sit, labrum. Alii uirorum labra, mulierum labia dicunt. [51] Linguae a ligando cibo putat Varro nomen impositum. Alii, quod per articulatos sonos uerba ligat. Sicut enim plectrum cordis, ita lingua inliditur dentibus et uocalem efficit sonum. [52] Dentes Graeci ODONTES uocant, et inde in Latinum trahere nomen uidentur. Horum primi praecisores dicuntur, quia omne, quod accipitur, ipsi prius incidunt. Sequentes canini uocantur, quorum duo in dextra maxilla et duo in sinistra sunt. Et dicti canini quia ad similitudinem caninorum existunt, et canis ex ipsis ossa frangit, sicut et homo; ut quod non possunt priores praecidere, illis tradunt ut confrangant. Hos uulgus pro longitudine et rotunditate colomellos uocant. Vltimi sunt molares, qui concisa a prioribus atque confracta subigunt et molent atque inmassant; unde et molares uocati sunt. [53] Dentium autem numerum discernit qualitas sexus. Nam in uiris plures, in feminis pauciores existunt. [54] Gingiuae a gignendis dentibus nominatae. Factae sunt autem etiam ad decorem dentium, ne nudi horrori potius quam ornamento existerent. [55] Palatum nostrum sicut caelum est positum, et inde palatum a polo per deriuationem. Sed et Graeci similiter palatum OURANON appellant, eo quod pro sui concauitate caeli similitudinem habeat. [56] Fauces a fundendis uocibus nominatae, uel quod per eas famur uoces. Arteriae uocatae, siue quod per eas a pulmone aer, hoc est spiritus fertur, seu quod artis et angustis meatibus spiritum uitalem retineant, unde uocis sonos emittunt: qui soni uno modo sonarent, nisi linguae motus distantias uocis efficeret. [57] Toles Gallica lingua dicuntur, quas uulgo per diminutionem tusillas uocant, quae in faucibus turgescere solent. Mentum dictum, quod inde mandibulae oriantur, uel quod ibi iungantur. [58] Gurgulio a gutture nomen trahit, cuius meatus ad os et nares pertendit: habens uiam qua uox ad linguam transmittitur, ut possit uerba conlidere. Vnde et garrire dicimus. [59] Rumen proximum gurgulioni, quo cibus et potio deuoratur. Hinc bestiae, quae cibum reuocant ac remandunt, ruminare dicuntur. Sublinguium operculum gurgulionis, quasi parua lingua quae foramen linguae recludit operitue. [60] Collum dictum, quod sit rigidum et teres ut columna, baiulans caput et sustentans quasi capitolium: cuius anterior pars gula uocatur, posterior ceruix. [61] Ceruix autem uocata, quod per eam partem cerebrum ad medullam spinae dirigitur, quasi cerebri uia. Veteres autem plurali tantum numero ceruices dicebant: prius Hortensius ceruicem singulariter dixit. Ceruix autem numero singulari membrum ipsud significat: nam pluraliter contumaciam saepe demonstrat. Cicero in Verrinis (6, 110): 'Praetotem tu accuses? frange ceruices.' [62] Vmeri dicti, quasi armi, ad distinctionem hominis a pecudibus mutis, ut hi humeros, illi armos habere dicantur. Nam proprie armi quadrupedum sunt. Ola summi humeri pars posterior. [63] Brachia a fortitudine nominata: BARU enim Graece graue et forte significatur. In brachiis enim tori lacertorum sunt, et insigne musculorum robur existit. Hi sunt tori, id est musculi: et dicti tori, quod illic uiscera torta uideantur. [64] Cubitum dictum, quod ad cibos sumendos in ipso cubamus. Vlna secundum quosdam utriusque manus extensio est, secundum alias cubitus; quod magis uerum est, quia Graece OLENOS cubitus dicitur. [65] Alae subbrachia sunt appellatae, eo quod ex eis in modum alarum motus brachiorum inchoet; quas quidam ascillas uocant, quod ex his brachia celluntur, id est mouentur; unde et oscilla dicta ab eo quod his cillantur, hoc est moueantur, ora. Nam cillere est mouere. Has quidam subhircos uocant, propter quod in plerisque hominibus hircorum foetorem reddant. [66] Manus dicta, quod sit totius corporis munus. Ipsa enim cibum ori ministrat; ipsa operatur omnia atque dispensat; per eam accipimus et damus. Abusiue autem manus etiam ars uel artifex, unde et manupretium dicimus. [67] Dextra uocatur a dando, ipsa enim pignus pacis datur; ipsa fidei testis atque salutis adhibetur; et hoc est illud apud Tullium (Cat. 3,8): 'Fidem publicam iussu senatus dedi,' id est dextram. Vnde et Apostolus [(Galat. 2,9): 'Dextras dederunt mihi.'] [68] Sinixtra autem uocata quasi sine dextra, siue quod rem fieri sinat. [69] A sinendo enim sinixtra est nuncupata. Palma est manus expansis digitis, sicut contractis pugnus. Pugnus autem a pugillo dictus, sicut palma ab expansis palmae ramis. [70] Digiti nuncupati, uel quia decem sunt, uel quia decenter iuncti existunt. Nam habent in se et numerum perfectum et ordinem decentissimum. Primus pollex uocatus, eo quod inter ceteros polleat uirtute et potestate. Secundus index et salutaris seu demonstratorius, quia eo fere salutamus uel ostendimus. [71] Tertius inpudicus, quod plerumque per eum probri insectatio exprimitur. Quartus anularis, eo quod in ipso anulus geritur. Idem et medicinalis, quod eo trita collyria a medicis colliguntur. Quintus auricularis, pro eo quod eo aurem scalpimus. [72] Vngulas ex Graeco uocamus: illi enim has ONUCHAS dicunt. Truncus media pars corporis a collo ad inguinem. De quo Nigidius (108): 'Caput collo uehitur, truncus sustinetur coxis et genibus cruribusque.' [73] Thorax a Graecis dicitur anterior pars trunci a collo usque ad stomachum, quam nos dicimus arcam eo quod ibi arcanum sit, id est secretum, quo ceteri arcentur. Vnde et arca et ara dicta, quasi res secretae. Cuius eminentes pulpae mamillae: inter quas pars illa ossea pectus dicitur, dextraque aut laeua costae. [74] Pectus uocatum, quod sit pexum inter eminentes mamillarum partes; unde et pectinem dici, quod pexos capillos faciat. Mamillae uocatae, quia rotundae sunt quasi malae, per diminutionem scilicet. [75] Papillae capita mammarum sunt, quas sugentes conprehendunt. Et dictae papillae, quod eas infantes quasi pappant, dum lac sugunt. Proinde mamilla est omnis eminentia uberis, papilla uero breue illud unde lac trahitur. [76] Vbera dicta, uel quia lacte uberta, uel quia uuida, humore scilicet lactis in more uuarum plena. [77] Lac uim nominis a colore trahit, quod sit albus liquor: LEUKOS enim Graece album dicunt: cuius natura ex sanguine commutatur. Nam post partum si quid sanguinis nondum fuerit uteri nutrimento consumptum, naturali meatu fluit in mammas, et earum uirtute albescens lactis accipit qualitatem. [78] Cutis est quae in corpore prima est, appellata quod ipsa corpori superposita incisionem prima patiatur: KUTIS enim Graece incisio dicitur. Idem et pellis, quod externas iniurias corporis tegendo pellat, pluuiasque et uentos solisque ardores perferat. [79] Pellis autem mox detracta: subacta iam corium dicitur. Corium autem per deriuationem caro appellauit, quod eo tegatur: sed hoc in brutis animalibus proprium. [80] Pori corporis Graeco nomine appellantur, qui Latine proprie spiramenta dicuntur, eo quod per eos uiuificus spiritus exterius ministretur. [81] Aruina est pinguedo cuti adhaerens. Pulpa est caro sine pinguedine, dicta quod palpitet: resilit enim saepe. Hanc plerique et uiscum uocant, propter quod glutinosa sit. [82] Membra sunt partes corporis. Artus, quibus conligantur membra, ab artando dicti. [83] Nerui Graeca deriuatione appellati, quos illi NEURA uocant. Alii Latine uocatos neruos putant, eo quod artuum coniunctiones inuicem his inhaereant. Maximam autem uirium substantiam neruos facere certissimun est: nam quanto fuerint densiores, tanto propensius augescere firmitatem. [84] Artus dicti, quod conligati inuicem neruis artentur, id est stringantur; quorum diminutiua sunt articuli. Nam artus dicimus membra maiora, ut brachia; articulos minora membra, ut digiti. [85] Conpago capita sunt ossuum, dicta eo quod sibi conpacta neruis uelut glutino quodam adhaereant. [86] Ossa sunt corporis solidamenta. In his enim positio omnis roburque subsistit. Ossa autem ab usto dicta, propter quod cremarentur ab antiquis; siue, ut alii putant, ab ore, eo quod ibi pateant. Nam ubique cute uisceribusque obtecta celantur. [87] Medulla appellata, quod madefaciant ossa; inrigant enim et confortant. Vertibula sunt summae ossum partes nodis crassioribus conglobatae, dictae ita eo quod ad inflexionem membrorum illa uertantur. [88] Cartilagines ossa mollia et sine medulla, quod genus auriculae et narium discrimen et costarum extremitates habent; siue opercula ossuum, quae mouentur. Et dictae cartilagines quod leni attritu carent dolorem dum flectuntur. [89] Costas appellari quidam putant quod ab ipsis interiora custodiantur, et tota mollities uentris uallata saluetur. [90] Latus, quia iacentibus nobis latet: est enim laeua pars corporis. Dextro autem lateri habilior motus est; laeuo fortior, et oneri ferendo adcommodatior. Vnde et laeua nuncupata, quod aptior sit ad leuandum aliquid et portandum. Ipsa enim gestat clipeum, ensem, pharetra et reliqua onera, ut expedita sit dextera ad agendum. [91] Dorsum est a ceruice usque ad renes. Dictum autem dorsum quod sit superficies durior corporis in modum saxi, fortis et ad portandum et ad perpetiendum. [92] Terga, quia in ea supini iacemus in terra, quod solus homo potest. Nam muta animalia tantum aut in uentre aut in latere iacent. Vnde et in animalibus terga abusiue dicuntur. [93] Scapula Š Interscapilium spatium, quod inter scapulas est, unde et nominatum. [94] Palae sunt dorsi dextra laeuaque eminentia membra, dicta quod in luctando eas premimus; quod Graeci PALEN dicunt. [95] Spina est iunctura dorsi, dicta eo quod habeat radiolos acutos; cuius iuncturae spondilia appellantur propter partem cerebri, quae fertur per eos longo tractu ad ceteras corporis partes. [96] Sacra spina est ima perpetuae spinae, quam Graeci IERON OSTOUN uocant, quoniam primum infante concepto nascitur, ideoque ex hostia id primum a gentilibus diis suis dabatur, unde et sacra spina dicitur. [97] Renes ait Varro dictos quod riui ab his obsceni humoris nascantur. Nam uenae et medullae tenuem liquorem desudant in renibus, qui liquor rursus a renibus calore Venerio resolutus decurrit. [98] Lumbi ob libidinis lasciuiam dicti, quia in uiris causa corporeae uoluptatis in ipsis est, sicut in umbilico feminis. Vnde et ad Iob in exordio sermonis dictum est (38,3): 'Accinge sicut uir lumbos tuos': ut in his esset resistendi praeparatio, in quibus libidinis est usitata dominandi occasio. [99] Vmbilicus est medius locus corporis, dictus quod sit umbus iliorum. Vnde et umbo appellatur locus in medio clypei, a quo pendet. Ex eo enim infans in utero pendet, ex eo etiam et nutritur. [100] Ilium Graeco sermone appellatum, quod ibi nos obuoluamus. Graece enim ÝiliosÝ obuoluere dicitur. [101] Clunes uocatae, quod sint iuxta colum, quod est longao. Nates, quod in ipsis innitimur dum sedemus. Vnde et conglobata est in eis caro, ne prementis corporis mole ossa dolerent. [102] Genitalia corporis partes, ut nomen ipsud docet, gignendae sobolis acceperunt uocabulum, quod his procreatur et gignitur. Haec et pudenda pro uerecundia, siue a pube: unde et indumento operiuntur. Dicuntur autem ista et inhonesta, quia non habent eam speciem decoris sicut membra quae in promptu locata sunt. [103] Idem et ueretrum, quia uiri est tantum, siue quod ex eo uirus emittitur. Nam uirus proprie dicitur humor fluens a natura uiri. [104] Testiculi per diminutionem a testibus dicti, quorum numerus incipit a duobus. Hi semen calamo ministrant, quod ab spinae medulla et renes et lumbus suscipiunt ad gratiam procreandi. Fiscus est pellis in qua testiculi sunt. [105] Posteriora uero uocata, quod retro sunt et a uultu auersa, ne dum aluum purgamus inquinaremus aspectum. Meatus inde appellatus, quia per eum meant, id est egeruntur, stercora. [106] Femora dicta sunt, quod ea parte a femina sexus uiri discrepet. Sunt autem ab inguinibus usque ad genua. Femina autem per deriuationem femorum partes sunt, quibus in equitando tergis equorum adhaeremus. Vnde et proeliatores olim sub feminibus equos amisisse dicebantur. [107] Coxae quasi coniunctae axes; ipsis enim femora mouentur. Quarum concaua uertebra uocantur, quia in eis capita femorum uertuntur. Suffragines, quia subtus franguntur, id est flectuntur, non supra, sicut in brachiis. [108] Genua sunt commissiones femorum et crurum; et dicta genua eo quod in utero sint genis opposita. Cohaerent enim ibi sibi, et cognata sunt oculis, lacrimarum indicibus et misericordiae. Nam a genis genua dicuntur. [109] Denique conplicatum gigni formarique hominem, ita ut genua sursum sint, quibus oculi formantur, ut caui ac reconditi fiant. Ennius (inc. 14): Atque genua conprimit arta gena. Inde est quod homines dum ad genua se prosternunt, statim lacrimantur. Voluit enim eos natura uterum maternum rememorare, ubi quasi in tenebris consedebant antequam uenirent ad lucem. [110] Crura dicta, quia in his currimus et gressum facimus. Sunt autem sub genibus usque ad suras. Tibiae uocatae quasi tubae. Sunt enim et longitudine et specie similes. [111] Talus dictus a tolo. Nam tolus est eminens rotunditas: unde et fastigium templi rotundi tolus uocatur. Talus autem sub crura est, sub talo calcanei. [112] Pedes ex Graeca etymologia nomen sortiti sunt. Hos enim Graeci PODAS dicunt, qui alternis motibus solo fixi incedunt. [113] Plantae a planitie nuncupatae, quia non rotundae, ut in quadrupedibus, ne stare non possit bipes homo, sed planae atque longiores formatae sunt, ut stabile corpus efficerent. Sunt autem plantae anteriores partes, quae etiam de multis ossibus constant. [114] Calcis prima pars plantae: a callo illi nomen inpositum, quo terram calcamus; hinc et calcaneus. [115] Solum inferior pars pedis, dictum quia eo terrae uestigia inprimimus. Sed et solum dicitur omne quod aliquid sustinet, quasi solidum: unde et terra solum, quod cuncta sustineat; et solum pedis, quod totam corporis molem portat. [116] Viscera non tantum intestina dicimus, sed quidquid sub corio est, a uisco, quod est inter cutem et carnem. [117] Item uiscera uitalia, id est circumfusa cordis loca, quasi uiscora, eo quod ibi uita, id est anima, continetur. Item uiscera capita neruorum ex sanguine et neruis copulata. Item lacerti, siue mures, quia sic in singulis membris cordis loco sunt ut cor in media totius corporis parte, appellanturque a nomine similium animalium sub terra delitescentium. Nam inde musculi a murium similitudine: idem etiam et tori, quod illic uiscera torta uideantur. [118] Cor a Graeca appellatione deriuatum, quod illi KARDIAN dicunt, siue a cura. In eo enim omnis sollicitudo et scientiae causa manet. Qui ideo pulmoni uicinus est ut, cum ira accenditur, pulmonis humore temperetur. Huius duae arteriae sunt, e quibus sinistra plus sanguinem habet, dextra plus spiritum: unde et in dextro brachio pulsum inspicimus. [119] Praecordia sunt loca cordis uicina quibus sensus percipitur; et dicta praecordia eo quod ibi sit principium cordis et cogitationis. [120] Pulsus uocatus, quod palpitet; cuius indicio aut infirmitatem intellegimus aut salutem. Huius duplex est motus; aut simplex, aut conpositus. Simplex, qui ex uno saltu constat; conpositus, qui ex pluribus motibus inordinatus et inaequalis existit. Qui motus certa habent spatia; dactylicum percussum, quamdiu sine uitio sunt; si quando uero citatiores sunt, ut DORKADAZONTES, aut leniores, ut MURMIZONTES, mortis signa sunt. [121] Venae dictae, eo quod uiae sint natantis sanguinis, atque riui per corpus omne diuisi, quibus uniuersa membra inrigantur. [122] Sanguis ex Graeca etymologia nomen duxit, quod uegetetur et sustentetur et uiuat. Sanguis autem est dum in corpore est, effusus uero cruor dicitur. Nam cruor uocatus ab eo quod effusus decurrit, uel ab eo quod currendo corruat. Alii cruorem interpretantur sanguinem corruptum qui emittitur. Alii aiunt uocatum sanguinem quod suauis sit. Sanguis autem non est integer, nisi in iuuenibus. [123] Nam dicunt physici minui sanguinem per aetatem; unde et in senibus tremor est. Proprie autem sanguis animae possessio est: inde genas lacerare mulieres in luctu solent; inde et purpureae uestes et flores purpurei mortuis praebentur. [124] Pulmo ex Graeco trahit uocabulum. Graeci enim pulmonen PLEUMON uocant, eo quod cordis flabellum sit, in quo PLEUMA, id est spiritus inest, per quod et agitantur et mouentur; unde et pulmones uocati sunt. Nam Graece PLEUMA spiritus dicitur, qui flando et exagitando aerem amittit et recipit; a quo mouentur pulmones et palpitant et aperiendo se ut flatum capiant, stringendo, ut eiciant. [125] Est enim organus corporis. Iecur nomen habet eo quod ignis ibi habeat sedem, qui in cerebro subuolat. Inde ad oculos ceterosque sensus et membra diffunditur, et calore suo ad se sucum ex cibo tractum uertit in sanguinem, quem ad usum pascendi nutriendique singulis membris praebet. In iecore autem consistit uoluptas et concupiscentia iuxta eos qui de physicis disputant. [126] Fibrae iecoris sunt extremitates, sicut [et] extremae partes foliorum in intibis, siue quasi linguae eminentes. Dictas autem fibras quod apud gentiles in sacris ad Phoebi aras ferebantur ab ariolis, quibus oblatis atque subcensis responsa acciperent. [127] Splen dictum a supplemento ex contraria parte iecoris, ne uacua existeret: quem quidam etiam risus causa factum existimant. Nam splene ridemus, felle irascimur, corde sapimus, iecore amamus. Quibus quattuor elementis constantibus integrum est animal. [128] Fel appellatum, quod sit folliculum gestans humorem, qui uocatur bilis. Stomachus Graece os uocatur, eo quod ostium uentris sit, et ipse cibum excipiat atque in intestina transmittat. [129] Intestina dicuntur, eo quod corporis interiore parte cohibentur; quae idcirco longis nexibus in circulorum ordinata sunt modo, ut susceptas escas paulatim digerant, et superadditis cibis non inpediantur. [130] Omentum membranum, quod continet intestinorum maiorem partem, quod EPIPLOUN Graeci uocant. Disseptum intestinum, quod discernit uentrem et cetera intestina a pulmonibus, a corde. [131] Caecum intestinum, quod sit sine foramine et exitu; quem Graeci TUFLON EUTERON dicunt. Ieiuna tenue intestinum, unde et ieiunium dicitur. [132] Venter autem et aluus et uterus inter se differunt. Venter est qui acceptos cibos digerit, et apparet extrinsecus, pertinetque a pectore ad inguinem, et dictus uenter quod per totum corpus uitae alimenta transmittat. [133] Aluus est qui cibum recipit, et purgari solet. Sallustius (Hist. I, frag. 52): 'Simulans sibi aluum purgari.' Et uocatum aluum quod abluatur, id est purgetur: ex ipso enim sordes stercorum defluunt. [134] Vterum solae mulieres habent, in quo concipiunt, ad similitudinem cauliculi. Tamen auctores uterum pro utriusque libet sexus uentre plerumque ponunt, nec poetae tantummodo, sed et ceteri. [135] Vocatus autem uterus, quod duplex sit et ab utraque in duas se diuidat partes, quae in diuersum diffusae ac replexae circumplicantur in modum cornu arietis; uel quod interius inpleatur foetu. Hinc et uter, quod aliquid intrinsecus habuerit, membra et uiscera. [136] Aqualiculus autem proprie porci est; hinc ad uentrem translatio. Matrix dicitur, quod foetus in eo generetur: semen enim receptum confouet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit. [137] Vulua uocata quasi ualua, id est ianua uentris, uel quod semen recipiat, uel quod ex ea foetus procedat. Vesica dicta, quia sicut uas aqua, ita de renibus urina collecta conpletur, et humore distenditur. Cuius usus in uolucribus non habetur. [138] Vrina autem dicta, siue quod urat, seu quia ex renibus egeritur. Cuius indicio et salus et aegritudo futura monstratur. Qui humor uulgo lotium dicitur, quod eo lota, id est munda, uestimenta efficiantur. [139] Semen est quod iactum sumitur aut a terra aut ab utero ad gignendum uel fructus uel foetus. Est enim liquor ex cibi et corporis decoctione factus ac diffusus per uenas atque medullas, qui inde desudatus in modum sentinae concrescit in renibus, eiectusque per coitum, et in utero mulieris susceptus calore quodammodo uiscerum et menstrualis sanguinis inrigatione formatur in corpore. [140] Menstrua superuacuus mulierum sanguis. Dicta autem menstrua a circuitu lunaris luminis, quo solet hoc uenire profluuium; luna enim Graece MENE dicitur. Haec et muliebria nuncupantur; nam mulier solum animal menstruale est. [141] Cuius cruoris contactu fruges non germinant, acescunt musta, moriuntur herbae, amittunt arbores fetus, ferrum rubigo corripit, nigrescunt aera. Si qui canes inde ederint, in rabiem efferuntur. Glutinum asphalti, quod nec ferro nec aquis dissoluitur, cruore ipso pollutum sponte dispergitur. [142] Post plurimos autem dies menstruos ideo semen non esse germinabile, quia iam non est menstrualis sanguis, a quo perfusum inrigetur. Tenue semen locis muliebribus non adhaerere; labitur enim nec habet uim adhaerendi. Similiter et crassum uim non habet gignendi, quia muliebri sanguini miscere se non potest propter nimiam sui spissitudinem. Hinc et steriles mares uel feminas fieri; uel per nimiam seminis uel sanguinis crassitudinem, uel propter nimiam raritatem. [143] Primum autem aiunt cor hominis fingi, quod in eo sit et uita omnis et sapientia; deinde quadragesimo die totum opus expleri; quod ex abortionibus, ut ferunt, collecta sunt. Alii foetus a capite sumere dicunt exordium. Vnde et in auium foetus primum oculos fingi in ouis uidemus. [144] Foetus autem nominatus, quod adhuc in utero foueatur. Cuius secundae dicuntur folliculus, qui simul cum infante nascitur continetque eum; dictus, quia et cum editur sequitur. [145] Nasci autem patribus similes aiunt, si paternum semen ualidius sit; matribus, si matris; hac ratione similes exprimi uultus: qui autem utriusque parentis figuram reddunt, aequaliter mixto paterno maternoque semine concipiuntur. Auorum proauorumque similes fieri, quia sicut in terra multa semina occulta, sic et in nobis semina celantur figuras parentum redditura. Ex paterno autem semine puellas nasci et ex materno pueros, quia omnis partus constat duplici semine, cuius pars maior cum inualuit occupat similitudinem sexus. [146] In corpore nostro quaedam tantum utilitatis causa facta sunt, ut uiscera: quaedam et utilitatis et decoris, ut sensus in facie, et in corpore manus ac pedes: quorum membrorum et utilitas magna est, et species decentissima. [147] Quaedam tantum decoris, ut mamillae in uiris, et in utroque sexu umbilicus. Quaedam discretionis, ut in uiris genitalia, barba promissa, pectus amplum; in mulieribus leues genae, et angustum pectus; ad concipiendos autem et portandos foetus renes et latera dilatata. Quod ad hominem et ad partes attinet corporis ex parte dictum est, nunc aetates eius subiungam. II. DE AETATIBVS HOMINVM. [1] Gradus aetatis sex sunt: infantia, pueritia, adolescentia, iuuentus, grauitas atque senectus. [2] Prima aetas infantia est pueri nascentis ad lucem, quae porrigitur in septem annis. [3] Secunda aetas pueritia, id est pura et necdum ad generandum apta, tendens usque ad quantumdecimum annum. [4] Tertia adolescentia ad gignendum adulta, quae porrigitur usque ad uiginti octo annos. [5] Quarta iuuentus firmissima aetatum omnium, finiens in quinquagesimo anno. [6] Quinta aetas senioris, id est grauitas, quae est declinatio a iuuentute in senectutem; nondum senectus sed iam nondum iuuentus, quia senioris aetas est, quam Graeci PRESBUTEN uocant. Nam senex apud Graecos non presbyter, sed GERON dicitur. Quae aetas a quinquagesimo anno incipiens septuagesimo terminatur. [7] Sexta aetas senectus, quae nullo annorum tempore finitur; sed post quinque illas aetates quantumcumque uitae est, senectuti deputatur. [8] Senium autem pars est ultima senectutis, dicta quod sit terminus sextae aetatis. In his igitur sex spatiis philosophi uitam discripserunt humanam, in quibus mutatur et currit et ad mortis terminum peruenit. Pergamus ergo breuiter per praedictos gradus aetatum, etymologias eorum in homine demonstrantes. [9] Infans dicitur homo primae aetatis; dictus autem infans quia adhuc fari nescit, id est loqui non potest. Nondum enim bene ordinatis dentibus minus est sermonis expressio. [10] Puer a puritate uocatus, quia purus est, et necdum lanuginem floremque genarum habens. Hi sunt ephebi, id est a Phoebo dicti, necdum [pronati] uiri, adolescentuli lenes. [11] Puer autem tribus modis dicitur, pro natiuitate, ut Esaias (9,6): 'Puer natus est nobis.' Pro aetate, ut octoennis, decennis. Vnde est illud: Iam puerile iugum tenera ceruice gerebat. Pro obsequio et fidei puritate, ut Dominus ad prophetam (Ierem. 1,7): 'Puer meus es tu, noli timere,' dum iam Ieremias longe pueritiae excessisset annos. [12] Puella est paruula, quasi pulla. Vnde et pupillos non pro condicione, sed pro aetate puerili uocamus. Pupilli autem dicti quasi in oculis, hoc est a parentibus orbi. Hi autem uere pupilli dicuntur quorum patres ante decesserunt quam ab his nomen acceperint. Ceteri orbi uocantur orphani, idem qui et pupilli; illud enim Graecum nomen est, hoc Latinum. Nam et in psalmo, ubi legitur (10,14): 'Pupillo tu eris adiutor,' Graecus habet ORFANO. [13] Puberes a pube, id est a pudenda corporis, nuncupati, quod haec loca tunc primum lanuginem ducunt. Quidam autem ex annis pubertatem existimant, id est eum puberem esse qui quattuordecim annos expleuerit, quamuis tardissime pubescat: certissimum autem puberem esse qui et ex habitu corporis pubertatem ostendit et generare iam possit. [14] Puerperae sunt, quae annis puerilibus pariunt. Vnde et Horatius (C. 4,5,23): Laudatur primo prole puerpera [nato]. Et dictae puerperae uel quod primo partu grauantur, uel quod primum pueros pariunt. [15] Adolescens dictus, eo quod sit ad gignendum adultus, siue a crescere et augeri. [16] Iuuenis uocatus, quod iuuare posse incipit; ut in bubus iuuenci, cum a uitulis discesserint. Est enim iuuenis in ipso aetatis incremento positus, et ad auxilium praeparatus. Nam iuuare hominis est opus aliquod conferentis. Sicut autem trecesimus perfectae aetatis est annus in hominibus, ita in pecudibus ac iumentis tertius robustissimus. [17] Vir nuncupatus, quia maior in eo uis est quam in feminis: unde et uirtus nomen accepit; siue quod ui agat feminam. [18] Mulier uero a mollitie, tamquam mollier, detracta littera uel mutata, appellata est mulier. [19] Vtrique enim fortitudine et inbecillitate corporum separantur. Sed ideo uirtus maxima uiri, mulieris minor, ut patiens uiri esset; scilicet, ne feminis repugnantibus libido cogeret uiros aliud appetere aut in alium sexum proruere. [20] Dicitur igitur mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis: et hoc ex lingua sacrae Scripturae. Nam Eua statim facta de latere uiri sui, nondum contacta a uiro, mulier appellata est, dicente Scriptura (Genes. 2,23): 'Et formauit eam in mulierem.' [21] Virgo a uiridiori aetate dicta est, sicut et uirga, sicut et uitula. Alias ab incorruptione, quasi uirago, quod ignoret femineam passionem. [22] Virago uocata, quia uirum agit, hoc est opera uirilia facit et masculini uigoris est. Antiqui enim fortes feminas ita uocabant. Virgo autem non recte uirago dicitur, si non uiri officio fungitur. Mulier uero si uirilia facit, recte uirago dicitur, ut Amazona. [23] Quae uero nunc femina, antiquitus uira uocabatur; sicut a seruo serua, sicut a famulo famula, ita a uiro uira. Hinc et uirginis nomen quidam putant. [24] Femina uero a partibus femorum dicta, ubi sexus species a uiro distinguitur. Alii Graeca etymologia feminam ab ignea ui dictam putant, quia uehementer concupiscit. Libidinosiores enim uiris feminas esse tam in mulieribus quam in animalibus. Vnde nimius amor apud antiquos femineus uocabatur. [25] Senior est adhuc uiridior. In sexto libro Ouidius (Met. 12,464):: Senior, Inter iuuenemque senemque.: Terentius (Hec. 11): Quo iure sum us(us) adulescentior. [26] (Adulescentior) non utique magis adolescens, sed minus; ut senior minus sene, ubi comparatiuus gradus minus significat a positiuo. Ergo senior non satis, sicut iunior inter iuuenem, sicut pauperior intra ditem et pauperem. [27] Senes autem quidam dictos putant a sensus diminutione, eo quod iam per uetustatem desipiant. Nam physici dicunt stultos esse homines frigidioris sanguinis, prudentes calidi: unde et senes, in quibus iam friget, et pueri, in quibus necdum calet, minus sapiunt. Inde est quod conuenit sibi infantum aetas et senum: senes enim per nimian aetatem delirant; pueri per lasciuiam et infantiam ignorant quid agant. [28] Senex autem tantum masculini generis est, sicut anus feminini; nam anus dicitur sola mulier. Anus autem appellata a multis annis, quasi annosa. Nam si commune esset nomen, cur diceret Terentius (Eun. 357): 'senem mulierem'? Hinc et uetula, quia uetusta. Sicut autem a sene senectus, ita ab anu anilitas nominata est. [29] Canities autem uocata a candore, quasi candities. Vnde est illud: 'florida iuuentus, lactea canities,' prout diceret candida. [30] Senectus autem multa secum et bona adfert et mala. Bona, quia nos ab inpotentissimis dominis liberat, uoluptatibus inponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia. Mala autem, quia senium miserrimum est debilitate et odio. 'Subeunt' enim (Virg. Georg. 3,67) 'morbi tristisque senectus'. Nam duo sunt quibus minuuntur corporis uires, senectus et morbus. [31] Mors dicta, quod sit amara, uel a Marte, qui est effector mortium [siue mors a morsu hominis primi, quod uetitae arboris pomum mordens mortem incurrit]. [32] Tria sunt autem genera mortis: acerba, inmatura, naturalis. Acerba infantum, inmatura iuuenum, merita, id est naturalis, senum. [33] Mortuus autem ex qua parte orationis declinetur incertum est. Nam sicut ait Caesar, ab eo quod est morior in participio praeteriti temporis in 'tus' exire debuit, per unum scilicet U, non per duo. Nam ubi geminata est littera U, nominatiuus est, non participium, ut fatuus, arduus. Conuenienter itaque factum ut quemadmodum id, quod significat, non potest agendo, ita et ipsud nomen non possit loquendo declinari. Omnis autem mortuus aut funus est, aut cadauer. [34] Funus est, si sepeliatur. Et dictum funus a funibus accensis, quos ante feretrum papyris cera circumdatis ferebant. [35] Cadauer autem est, si insepultum iacet. Nam cadauer nominatum a cadendo, quia iam stare non potest. Quod dum portatur, exsequias dicimus: crematum reliquias: conditum iam sepultum. Corpus autem consuetudine dicitur, ut illud (Virg. Georg. 4,255): [36] Tum corpora luce carentum. Defunctus uocatus, quia conpleuit uitae officium. Nam dicimus functos officio, qui officia debita conpleuerunt; unde est et honoribus functus. Hinc ergo defunctus, quod ab officio sit uitae depositus, siue quod sit diem functus. [37] Sepultus autem dictus, eo quod iam sine pulsu et palpitatione est, id est sine motu. Sepelire autem est condere corpus. Nam humare obruere dicimus, hoc est humum inicere. III. DE PORTENTIS. [l] Portenta esse Varro ait quae contra naturam nata uidentur: sed non sunt contra naturam, quia diuina uoluntate fiunt, cum uoluntas Creatoris cuiusque conditae rei natura sit. Vnde et ipsi gentiles Deum modo Naturam, modo Deum appellant. [2] Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Portenta autem et ostenta, monstra atque prodigia ideo nuncupantur, quod portendere atque ostendere, monstrare ac praedicare aliqua futura uidentur. [3] Nam portenta dicta perhibent a portendendo, id est praeostendendo. Ostenta autem, quod ostendere quidquam futurum uideantur. Prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Monstra uero a monitu dicta, quod aliquid significando demonstrent, siue quod statim monstrent quid appareat; et hoc proprietatis est, abusione tamen scriptorum plerumque corrumpitur. [4] Quaedam autem portentorum creaciones in significationibus futuris constituta uidentur. Vult enim deus interdum uentura significare per aliqua nascentium noxia, sicut et per somnos et per oracula, qua praemoneat et significet quibusdam uel gentibus uel hominibus futuram cladem; quod plurimis etiam experimentis probatum est. [5] Xerxen quippe uulpis ex equa creata solui regnum portendit. Alexandro ex muliere monstrum creatum, quod superiores corporis partes hominis, sed mortuas habuerit, inferiores diuersarum bestiarum, sed uiuentes, significasse repentinam regis interfectionem: superuixerant enim deteriora melioribus. Sed haec monstra quae in significationibus dantur non diu uiuunt, sed continuo ut nata fuerint occidunt. [6] Inter portentum autem et portentuosum differt. Nam portenta sunt quae transfigurantur, sicut fertur in Vmbria mulierem peperisse serpentem. Vnde Lucanus (1,563): Matremque suus conterruit infans. Portentuosa uero leuem sumunt mutationem, exempli causa cum sex digitis nati. [7] Portenta igitur uel portentuosa existunt alia magnitudine totius corporis ultra communem hominum modum, quantus fuit Tityon in nouem iugeribus iacens, Homero testante: alia paruitate totius corporis, ut nani, uel quos Graeci Pygmaeos uocant, eo quod sint statura cubitales. Alii a magnitudine partium, ueluti capite informi, aut superfluis membrorum partibus, ut bicipites et trimani, uel cynodontes, quibus gemini procedunt dentes. [8] Alii a defectu partium, in quibus altera pars plurimum deficit ab altera, ut manus a manu, uel pes a pede. Alii a decisione, ut sine manu aut capite generata, quos Graeci steresios uocant. Alia praenumeria, quando solum caput aut crus nascitur. [9] Alia, quae in parte transfigurantur, sicut qui leonis habent uultum uel canis, uel taurinum caput aut corpus, ut ex Pasiphaë memorant genitum Minotaurum; quod Graeci ETEROMORFIAN uocant. Alia, quae ex omni parte transfigurantur in alienae creationis portentum, ut ex muliere uitulum dicit historia generatum. Alia, quae sine transfiguratione mutationem habent locorum, ut oculos in pectore uel in fronte, aures supra tempora: uel sicut Aristoteles tradidit quendam in sinistra parte iecur, in dextera splen habuisse. [10] Alia secundum connaturationem, ut in alia manu digiti plures connaturati et cohaerentes reperiuntur, in alia minus, siue in pedibus. Alia secundum inmaturam et intemperatam creationem, sicut hi qui dentati nascuntur siue barbati uel cani. Alia conplexu plurimarum differentiarum, sicut illud quod praediximus (§ 5) in Alexandro multiforme portentum. [11] Alia conmixtione generis, ut ANDROGUINOI et HERMAFRODITAI uocantur. Hermaphroditae autem nuncupati eo quod eis uterque sexus appareat. HERMES quippe apud Graecos masculus, AFRODITE femina nuncupatur. Hi dexteram mamillam uirilem, sinistram muliebrem habentes uicissim coeundo et gignunt et pariunt. [12] Sicut autem in singulis gentibus quaedam monstra sunt hominum, ita in uniuerso genere humano quaedam monstra sunt gentium, ut Gigantes, Cynocephali, Cyclopes, et cetera. [13] Gigantes dictos iuxta Graeci sermonis etymologiam, qui eos GUEGUENEIS existimant, id est terrigenas, eo quod eos fabulose parens terra inmensa mole et similes sibi genuerit. GUE enim terra appellatur: GUENOS genus; licet et terrae filios uulgus uocat: quorum genus incertum est. [14] Falso autem opinantur quidam inperiti de Scripturis sanctis praeuaricatores angelos cum filiabus hominum ante diluuium concubuisse, et exinde natos Gigantes, id est nimium grandes et fortes uiros, de quibus terra conpleta est. [15] Cynocephali appellantur eo quod canina capita habeant, quosque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur. Hi in India nascuntur. [16] Cyclopes quoque eadem India gignit; et dictos Cyclopes eo quod unum habere oculum in fronte media perhibentur. Hi et AGRIOFAGUITAI dicuntur, propter quod solas ferarum carnes edunt. [17] Blemmyas in Libya credunt truncos sine capite nasci, et os et oculos habere in pectore. Alios sine ceruicibus gigni, oculos habentes in humeris. [18] In ultimo autem Orientis monstruosae gentium facies scribuntur. Aliae sine naribus, aequali totius oris planitie, informes habentes uultus. Aliae labro subteriori adeo prominenti ut in solis ardoribus totam ex eo faciem contegant dormientes. Aliis concreta ora esse, modico tantum foramine calamis auenarum pastus haurientes. Nonnulli sine linguis esse dicuntur, inuicem sermonis utentes nutum siue motum. [19] Panotios apud Scythiam esse ferunt, tam diffusa magnitudine aurium ut omne corpus ex eis contegant. PAN enim Graeco sermone omne, OTA aures dicuntur. [20] Artabatitae in Aethiopia proni, ut pecora, ambulare dicuntur: quadragesimum aeui annum nullus supergreditur. [21] Satyri homunciones sunt aduncis naribus; cornua in frontibus, et caprarum pedibus similes, qualem in solitudine Antonius sanctus uidit. Qui etiam interrogatus Dei seruo respondisse fertur dicens (Hieron. uit. Paul. erem. 8): 'Mortalis ego sum unus ex accolis heremi, quos uario delusa errore gentilitas Faunos Satyrosque colit.' [22] Dicuntur quidam et siluestres homines, quos nonnulli Faunos ficarios uocant. [23] Sciopodum gens fertur in Aethiopia singulis cruribus et celeritate mirabili: quos inde SKIOPODAS Graeci uocant, eo quod per aestum in terra resupini iacentes pedum suorum magnitudine adumbrentur. [24] Antipodes in Libya plantas uersas habent post crura et octonos digitos in plantis. [25] Hippopodes in Scythia sunt, humanam formam et equinos pedes habentes. [26] In India ferunt esse gentem quae MAKROBIOI nuncupantur, duodecim pedum staturam habentes. Est et gens ibi statura cubitalis, quos Graeci a cubito pygmaeos uocant, de qua supra diximus, (§ 7). Hi montana Indiae tenent, quibus est uicinus oceanus. [27] Perhibent [et] in eadem India esse gentem feminarum quae quinquennes concipiunt, et octauum uitae annum non excedunt. [28] Dicuntur autem et alia hominum fabulosa portenta, quae non sunt, sed ficta in causis rerum interpretantur, ut Geryonem Hispaniae regem triplici forma proditum. Fuerunt enim tres fratres tantae concordiae ut in tribus corporibus quasi una anima esset. [29] Gorgones quoque meretrices crinitas serpentibus, quae aspicientes conuertebant in lapides, habentes unum oculum quem inuicem utebantur. Fuerunt autem tres sorores unius pulchritudinis, quasi unius oculi, quae ita spectatores suos stupescere faciebant ut uertere eos putarentur in lapides. [30] Sirenas tres fingunt fuisse ex parte uirgines, ex parte uolucres, habientes alas et ungulas: quarum una uoce, altera tibiis, tertia lyra canebant. Quae inlectos nauigantes sub cantu in naufragium trahebant. [31] Secundum ueritatem autem meretrices fuerunt, quae transeuntes quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. Alas autem habuisse et ungulas, quia amor et uolat et uulnerat. Quae inde in fluctibus conmorasse dicuntur, quia fluctus Venerem creauerunt. [32] Scyllam quoque ferunt feminam capitibus succinctam caninis, cum latratibus magnis, propter fretum Siculi maris, in quo nauigantes uerticibus in se concurrentium undarum exterriti latrari aestimant undas, quas sorbentis aestus uorago conlidit. [33] Fingunt et monstra quaedam inrationabilium animantium, ut Cerberum inferorum canem tria capita habentem, significantes per eum tres aetates per quas mors hominem deuorat, id est infantiam, iuuentutem et senectutem. Quem quidam ideo dictum Cerberum putant quasi KREOBOROS, id est carnem uorans. [34] Dicunt et Hydram serpentem cum nouem capitibus, quae Latine excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. Sed constat Hydram locum fuisse euomentem aquas, uastantem uicinam ciuitatem, in quo uno meatu clauso multi erumpebant. Quod Hercules uidens loca ipsa exussit, et sic aquae clausit meatus. [35] Nam hydra ab aqua dicta est. Huius mentionem facit Ambrosius in similitudinem haeresium, dicens (De fid. 1,4): 'Haeresis enim uelut quaedam hydra fabularum uulneribus suis creuit; et dum saepe reciditur, pullulauit igni debita incendioque peritura.' [36] Fingunt et Chimaeram triformem bestiam: ore leo, postremis partibus draco, media caprea. Quam quidam Physiologi non animal, sed Ciliciae montem esse aiunt, quibusdam locis leones et capreas nutrientem, quibusdam ardentem, quibusdam plenum serpentibus. Hunc Bellorophontes habitabilem fecit, unde Chimaeram dicitur occidisse. [37] Centauris autem species uocabulum indidit, id est hominem equo mixtum, quos quidam fuisse equites Thessalorum dicunt, sed pro eo quod discurrentes in bello uelut unum corpus equorum et hominum uiderentur, inde Centauros fictos adseruerunt. [38] Porro Minotaurum nomen sumpsisse ex tauro et homine, qualem bestiam dicunt fabulose in Labyrintho inclusam fuisse. De qua Ouidius (Art. Am. 2,24): Sem ibouemque uirum, semiuirumque bouem. [39] Onocentaurum autem uocari eo quod media hominis specie, media asini esse dicatur; sicut et Hippocentauri, quod equorum hominumque in eis natura coniuncta fuisse putatur. IV. DE TRANSFORMATIS. [1] Scribuntur autem et quaedam monstruosae hominum transformationes et commutationes in bestiis, sicut de illa maga famosissima Circe, quae socios quoque Vlixis mutasse fertur in bestias: et de Arcadibus, qui sorte ducti transnatabant quoddam stagnum atque ibi conuertebantur in lupos. [2] Nam et Diomedis socios in uolucres fuisse conuersos non fabuloso mendacio, sed historica adfirmatione confirmant. Sed et quidam adserunt Strigas ex hominibus fieri. Ad multa enim latrocinia figurae sceleratorum mutantur, et siue magicis cantibus, siue herbarum ueneficio totis corporibus in feras transeunt. [3] Siquidem et per naturam pleraque mutationem recipiunt, et corrupta in diuersas species transformantur; sicut de uitulorum carnibus putridis apes, sicut de equis scarabei, de mulis locustae, de cancris scorpiones. Ouidius (Metam. 15,369): Concaua litorei si demas brachia cancri, scorpio exibit, caudaque minabitur unca. LIBER XII. DE ANIMALIBVS I. DE PECORIBVS ET IVMENTIS. [1] Omnibus animantibus Adam primum uocabula indidit, appellans unicuique nomen ex praesenti institutione iuxta condicionem naturae cui seruiret. [2] Gentes autem unicuique animalium ex propria lingua dederunt uocabula. Non autem secundum Latinam linguam atque Graecam aut quarumlibet gentium barbararum nomina illa inposuit Adam, sed illa lingua quae ante diluuium omnium una fuit, quae Hebraea nuncupatur. [3] Latine autem animalia siue animantia dicta, quod animentur uita et moueantur spiritu. [4] Quadrupedia uocata, quia quattuor pedibus gradiuntur: quae dum sint similia pecoribus, tamen sub cura humana non sunt; ut cerui, dammae, onagri, et cetera. Sed neque bestiae sunt, ut leones; neque iumenta, ut usus hominum iuuare possint. [5] Pecus dicimus omne quod humana lingua et effigie caret. Proprie autem pecorum nomen his animalibus adcommodari solet quae sunt aut ad uescendum apta, ut oues et sues; aut in usu hominum commoda, ut equi et boues. [6] Differt autem inter pecora et pecudes: nam ueteres communiter in significatione omnium animalium pecora dixerunt; pecudes autem tantum illa animalia quae eduntur, quasi pecuedes. Generaliter autem omne animal pecus a pascendo uocatum. [7] Iumenta nomina inde traxerunt, quod nostrum laborem uel onus suo adiutorio subuectando uel arando iuuent. Nam bos carpenta trahit, et durissimas terrae glebas uomere uertit; equus et asinus portant onera, et hominum in gradiendo laborem temperant. Vnde et iumenta appellantur ab eo quod iuuent homines: sunt enim magnarum uirium animalia. [8] Item quoque armenta, uel quod sint apta armis, id est bello; uel quod his in armis utimur. Alii armenta tantum boues intellegunt, ab arando, quasi aramenta [uel quod sint cornibus armata]. Discretio est autem inter armenta et greges: nam armenta equorum et boum sunt, greges uero caprarum et ouium. [9] Ouis molle pecus lanis, corpore inerme, animo placidum, ab oblatione dictum; eo quod apud ueteres [in] initio non tauri, sed oues in sacrificio mactarentur. Ex his quasdam bidentes uocant, eas quae inter octo dentes duos altiores habent, quas maxime gentiles in sacrificium offerebant. [10] Veruex uel a uiribus dictus, quod ceteris ouibus sit fortior; uel quod sit uir, id est masculus; uel quod uermem in capite habeat, quorum excitati pruritu inuicem se concutiunt, et pugnantes cum magno impetu feriunt. [11] Aries uel APO TOU AREOS, id est a Marte, uocatus: unde apud nos in gregibus masculi mares dicuntur: siue quod hoc pecus a gentilibus primum aris est immolatum. Aries, quod inponeretur aris. Vnde est illud (Sedul. 1,115): Aries mactatur ad aram. [12] Agnum quamquam et Graeci uocent APO TOU AGNOU, quasi pium, Latini autem ideo hoc nomen habere putant, eo quod prae ceteris animantibus matrem agnoscat; adeo ut etiam si in magno grege errauerit, statim balatu recognoscat uocem parentis. [13] Haedi ab edendo uocati. Parui enim pinguissimi sunt et saporis iucundi, unde [et edere, unde] et edulium uocatur. [14] Hircus lasciuum animal et petulcum et feruens semper ad coitum; cuius oculi ob libidine in transuersum aspiciunt, unde et nomen traxit. Nam hirqui sunt oculorum anguli secundum Suetonium (Prat. 171); cuius natura adeo calidissima est ut adamantem lapidem, quem nec ignis, nec ferri domare ualet materia, solus huius cruor dissoluat. Maiores hirci Cinyphii dicuntur a fluuio Cinyphe in Libya, ubi grandes nascuntur. [15] Capros et capras a carpendis uirgultis quidam dixerunt. Alii quod captent aspera. Nonnulli a crepitu crurum, unde eas crepas uocitatas; quae sunt agrestes caprae, quas Graeci pro eo quod acutissime uideant, id est OKSUDERKESTERON, DORKA appellauerunt. Morantur enim in excelsis montibus, et quamuis de longinquo, uident tamen omnes qui ueniunt. [16] Idem autem et capreae: idem ibices, quasi auices, eo quod ad instar auium ardua et excelsa teneant et in sublime inhabitent, ita ut de sublimitate uix humanis obtutibus pateant. [17] Vnde et meridiana pars ibices aues uocant, qui Nili fluentis inhabitant. Haec itaque animalia, ut diximus, in petris altissimis commorantur, et si quando ferarum uel hominum aduersitatem persenserint, de altissimis saxorum cacuminibus sese praecipitantes in suis [se] cornibus inlaesa suscipiunt. [18] Cerui dicti APO TON KERATON, id est a cornibus; KERATA enim Graece cornua dicuntur. Hi serpentium inimici cum se grauatos infirmitate persenserint, spiritu narium eos extrahunt de cauernis, et superata pernicie ueneni eorum pabulo reparantur. Dictamnum herbam ipsi prodiderunt; nam eo pasti excutiunt acceptas sagittas. Mirantur autem sibilum fistularum. [19] Erectis auribus acute audiunt, summissis nihil. Si quando inmensa flumina uel maria transnatant, capita clunibus praecedentium superponunt sibique inuicem succedentes nullum laborem ponderis sentiunt. [20] Tragelaphi a Graecis nominati, qui quum eadem specie sint ut cerui, uillosos tamen habent armos ut hirci, et menta promissis hirta barbis, qui non alibi sunt quam circa Phasidem. [21] Hinnuli filii sunt ceruorum [ab innuere dicti, quia ad nutum matris absconduntur]. [22] Dammula uocata, quod de manu effugiat: timidum animal et inbelle; de quo Martialis (13,94): Dente timetur aper, defendunt cornua ccruum; inbelles damae quid nisi praeda sumus? [23] Lepus, leuipes, quia uelociter currit. Vnde et Graece pro cursu LAGOS dicitur; uelox est enim animal et satis timidum. [24] Cuniculi genus agrestium animalium dicti quasi caniculi, eo quod canum indagine capiantur uel excludantur ab speluncis. [25] Sus dicta, quod pascua subigat, id est terra subacta escas inquirat. Verres, quod grandes habeat uires. Porcus, quasi spurcus. Ingurgitat enim se caeno, luto inmergit, limo inlinit. Horatius (Epist. 1,2,26): Et amica luto sus. [26] Hinc etiam spurcitiam uel spurios nuncupatos. Porcorum pilos setas uocamus, et setas a sue dictas: a quibus et sutores uocantur, quod ex setis suant, id est consuant, pelles. [27] Aper a feritate uocatus, ablata F littera et subrogata P. Vnde et apud Graecos SUAGROS, id est ferus, dicitur. Omne enim, quod ferum est et inmite, abusiue agreste uocamus. [28] Iuuencus dictus, quod iuuare incipiat hominum usus in colenda terra, uel quia apud gentiles Ioui semper ubique inuencus inmolabatur, numquam taurus. Nam in uictimis etiam aetas considerabatur. Taurus Graecum nomen est, sicut et hos. [29] Indicis tauris color fuluus est, uolucris pernicitas, pilis in contrarium uersis; caput circumflectunt flexibilitate qua uolunt; tergi duritia omne telum respuunt inmiti feritate. [30] Bouem Graeci BOUN dicunt. Hunc Latini trionem uocant, eo quod terram terat, quasi terionem. Naeuius (trag. 62): Trionum hic moderator rusticus. Cuius latitudo pellium a mento ad crura palearia dicuntur, a pelle ipsa, quasi pellearia; quod est generositatis in boue signum. Boum in sociis eximia pietas; nam alter alterum inquirit, cum quo ducere collo aratra consueuit, et frequenti mugitu pium testatur affectum si forte defecerit. [31] Vacca dicta, quasi boacca. Est enim ex qualitate mobilium nominum, sicut leo leaena, draco dracaena. [32] Vitulus et uitula a uiriditate uocati sunt, id est aetate uiridi, sicut uirgo. Vitulam ergo paruam esse et nondum enixam: nam enixa iuuenca est aut uacca. [33] Bubali uocati per deriuationem, quod sint similes boum; adeo indomiti ut prae feritate iugum ceruicibus non recipiant. [34] Hos Africa procreat. Vri agrestes boues sunt in Germania, habentes cornua in tantum protensa ut regiis mensis insigni capacitate ex eis gerulae fiant. [Dicti uri APO TON OREON, id est a montibus.] [35] Camelis causa nomen dedit, siue quod quando onerantur, ut breuiores et humiles fiant, accubant, quia Graeci CHAMAI humile et breue dicunt; siue quia curuus est dorso. KAMOUR enim uerbo Graeco curuum significat. Hos licet et aliae regiones mittant, sed Arabia plurimos. Differunt autem sibi; nam Arabici bina tubera in dorso habent, reliquarum regionum singula. [36] Dromeda genus camelorum est, minoris quidem staturae, sed uelocioris. Vnde et nomen habet; nam DROMOS Graece cursus et uelocitas appellatur. Centum enim et amplius milia uno die pergere solet. Quod animal, sicut bos et ouis et camelus, ruminat. [37] Ruminatio autem dicta [est] a ruma, eminente gutturis parte, per quam dimissus cibus a certis reuocatur animalibus. [38] Asinus et asellus a sedendo dictus, quasi asedus: sed hoc nomen, quod magis equis conueniebat, ideo hoc animal sumpsit quia priusquam equos caperent homines, huic praesidere coeperunt. Animal quippe tardum et nulla ratione renitens, statim ut uoluit sibi homo substrauit. [39] Onager interpretatur asinus ferus. ONON quippe Graeci asinum uocant: AGRION ferum. Hos Africa habet magnos et indomitos et in deserto uagantes. Singuli autem feminarum gregibus praesunt. Nascentibus masculis zelant et testiculos eorum morsu detruncant, quod cauentes matres eos in secretis locis occultant. [40] Asinos Arcadicos dictos, eo quod ab Arcadia primum uecti sunt magni et alti. Minor autem asellus agro plus necessarius est, quia et laborem tolerat et neglegentiam propemodum non recusat. [41] Equi dicti, eo quod quando quadrigis iungebantur, aequabantur, paresque forma et similes cursu copulabantur. [42] Caballus antea cabo dictus, propter quod gradiens ungula inpressa terram concauet, quod reliqua animalia non habent. [43] Inde et sonipes, quod pedibus sonat. Viuacitas equorum multa: exultant enim in campis; odorantur bellum; excitantur sono tubae ad proelium; uoce accensi ad cursum prouocantur; dolent cum uicti fuerint; exultant cum uicerint. Quidam hostes in bello sentiunt, adeo ut aduersarios morsu petant: aliqui etiam proprios dominos recognoscunt, obliti mansuetudinis si mutentur; aliqui praeter dominum dorso nullum recipiunt: interfectis uel morientibus dominis multi lacrimas fundunt. Solum enim equum propter hominem lacrimare et doloris affectum sentire. Vnde [et] in Centauris equorum et hominum natura permixta est. [44] Solent etiam ex equorum uel maestitia uel alacritate euentum futurum dimicaturi colligere. Aetas longaeua equis Persicis, Hunnicis, Epirotis ac Siculis in annis ultra quinquaginta, breuior autem Hispanis ac Numidis et Gallicis frequens opinio est. [45] In generosis equis, ut aiunt ueteres, quattuor spectantur: forma, pulchritudo, meritum atque color. Forma, ut sit ualidum corpus et solidum, robori conueniens altitudo, latus longum, substrictus maxime et rotundi clunis, pectus late patens, corpus omne musculorum densitate nodosum, pes siccus et cornu concauo solidatus. [46] Pulchritudo, ut sit exiguum caput et siccum, pelle prope ossibus adhaerente, aures breues et argutae, oculi magni, nares patulae, erecta ceruix, coma densa et cauda, ungularum soliditatis fixa rotunditas. [47] Meritum, ut sit animo audax, pedibus alacer, trementibus membris, quod est fortitudinis indicium: quique ex summa quiete facile concitetur, uel excitata festinatione non difficile teneatur. Motus autem equi in auribus intellegitur, uirtus in membris trementibus. [48] Color hic praecipue spectandus: badius, aureus, roseus, myrteus, ceruinus, giluus, glaucus, scutulatus, canus, candidus, albus, guttatus, niger. Sequenti autem ordine, uarius ex nigro badioque distinctus; reliquus uarius color uel cinereus deterrimus. [49] Badium autem antiqui uadium dicebant, quod inter cetera animalia fortius uadat. Ipse est et spadix, quem phoenicatum uocant: et dictus spadix a colore palmae, quam Siculi spadicam uocant. [50] Glaucus uero est ueluti pictos oculos habens et quodam splendore perfusos. Nam glaucum ueteres dixerunt. Giluus autem melinus color est subalbidus. Guttatus, albus nigris interuenientibus punctis. [51] Candidus autem et albus inuicem sibi differunt. Nam albus cum quodam pallore est: candidus uero niueus et pura luce perfusus. Canus dictus, quia ex candido colore et nigro est. Scutulatus uocatus propter orbes, quos habent candidos inter purpuras. [52] Varius, quod uias habeat colorum inparium. Qui autem albos tantum pedes habent, petili appellantur; qui frontem albam, calidi. [53] Ceruinus est quem uulgo guaranen dicunt. Aeranen idem uulgus uocat, quod in modum aerei sit coloris. Myrteus autem est pressus in purpura. [54] Dosina autem dictus, quod sit color eius de asino: idem et cinereus. Sunt autem hi de agresti genere orti, quos equiferos dicimus, et proinde ad urbanam dignitatem transire non possunt. [55] Mauron niger est; nigrum enim Graeci MAURON uocant. Mannus uero equus breuior [est], quem uulgo brunicum uocant. Veredos antiqui dixerunt, quod ueherent redas, id est ducerent; uel quod uias publicas currant, per quas et redas ire solitum erat. [56] Equorum tria sunt genera: unum generosum, proeliis et oneribus aptum; alterum uulgare atque gregarium ad uehendum, non ad equitandum aptum; tertium ex permixtione diuersi generis ortum, quod etiam dicitur bigenerum quia ex diuersis nascitur, ut mulus. [57] Mulus autem a Graeco tractum uocabulum habet. Graece enim hoc uel quod iugo pistorum subactus tardas molendo ducat in gyro molas. Iudaei asserunt quod Ana abnepos Esau equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde noua contra naturam animalia nascerentur. Onagros quoque ad hoc admissos esse ad asinas: et ipsum istiusmodi repperisse concubitum, ut uelocissimi ex his asini nascerentur. [58] Industria quippe humana diuersum animal in coitu coegit, sicque adulterina commixtione genus aliud repperit; sicut et Iacob contra naturam colorum similitudines procurauit. Nam tales foetus oues illius concipiebant, quales umbras arietum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. [59] Denique et hoc ipsud in equarum gregibus fieri fertur, ut generosos obiciant equos uisibus concipientium, quo eorum similes concipere et creare possint. Nam et columbarum dilectores depictas ponunt pulcherrimas columbas isdem locis, quibus illae uersantur, quo rapiente uisu similes generent. [60] Inde est quod quidam grauidas mulieres iubent nullos intueri turpissimos animalium uultus, ut cynocephalos et simios, ne uisibus occurrentes similes foetus pariant. Hanc enim feminarum esse naturam ut quales perspexerint siue mente conceperint in extremo uoluptatis aestu, dum concipiunt, talem et sobolem procreent. Etenim animal in usu Venerio formas extrinsecus intus transmittit, eorumque satiata typis rapit species eorum in propriam qualitatem. In animantibus bigenera dicuntur quae ex diuersis nascuntur, ut mulus ex equa et asino; burdo ex equo et asina; hybridae ex apris et porcis; tityrus ex oue et hirco; musmo ex capra et ariete. Est autem dux gregis. II. DE BESTIIS. [1] Bestiarum uocabulum proprie conuenit leonibus, pardis, tigribus, lupis et uulpibus canibusque et simiis ac ceteris, quae uel ore uel unguibus saeuiunt, exceptis serpentibus. Bestiae dictae a ui, qua saeuiunt. [2] Ferae appellatae, eo quod naturali utuntur libertate et desiderio suo ferantur. Sunt enim liberae eorum uoluntates, et huc atque illuc uagantur et quo animus duxerit, eo feruntur. [3] Leonis uocabulum ex Graeca origine inflexum est in Latinum. Graece enim LEON uocatur; et est nomen nothum, quia ex parte corruptum. Leaena uero totum Graecum est, sicut et dracaena. Vt autem leaena lea dicatur usurpatum est a poetis. Leo autem Graece, Latine rex interpretatur, eo quod princeps sit omnium bestiarum. Cuius genus trifarium dicitur. [4] E quibus breues et iuba crispa inbelles sunt; longi et coma simplici acres. Animos eorum frons et cauda indicat. Virtus eorum in pectore; firmitas in capite. Septi a uenatoribus terram contuentur, qno minus conspectis uenabulis terreantur. Rotarum timent strepitus, sed ignes magis. [5] Cum dormierint, uigilant oculi; cum ambulant, cauda sua cooperiunt uestigia sua, ne eos uenator inueniat. Cum genuerint catulum, tribus diebus et tribus noctibus catulus dormire fertur; tunc deinde patris fremitu uel rugitu ueluti tremefactus cubilis locus suscitare dicitur catulum dormientem. [6] Circa hominem leonum natura est ut nisi laesi nequeant irasci. Patet enim eorum misericordia exemplis assiduis. Prostratis enim parcunt; captiuos obuios repatriare permittunt; hominem non nisi in magna fame interimunt. De quibus Lucretius (5,1035): Scymnique leonum. [7] Tigris uocata propter uolucrem fugam; ita enim nominant Persae et Medi sagittam. Est enim bestia uariis distincta maculis, uirtute et uelocitate mirabilis; ex cuius nomine flumen Tigris appellatur, quod is rapidissimus sit omnium fluuiorum. Has magis Hyrcania gignit. [8] Panther dictus, siue quod omnium animalium sit amicus, excepto dracone, siue quia et sui generis societate gaudet et ad eandem similitudinem quicquid accipit reddit. PAN enim Graece omne dicitur. Bestia minutis orbiculis superpicta, ita ut oculatis ex fuluo circulis, nigra uel alba distinguatur uarietate. [9] Haec semel omnino parturit; cuius causae ratio manifesta est. Nam cum in utero matris coaluere catuli maturisque ad nascendum uiribus pollent, odiunt temporum moras; itaque oneratam foetibus uuluam tamquam obstantem partui unguibus lacerant: effundit illa partum, seu potius dimittit, dolore cogente. Ita postea corruptis et cicatricosis sedibus genitale semen infusum non haeret acceptum, sed inritum resilit. Nam Plinius (N. H. 8,43) dicit animalia cum acutis unguibus frequentur parere non posse; uitiantur enim intrinsecus se mouentibus catulis. [10] Pardus secundus post pantherem est, genus uarium ac uelocissimum et praeceps ad sanguinem. Saltu enim ad mortem ruit. [11] Leopardus ex adulterio leaenae et pardi nascitur, et tertiam originem efficit; sicut et Plinius in Naturali Historia (8,42) dicit, leonem cum parda, aut pardum cum leaena concumbere et ex utroque coitu degeneres partus creari, ut mulus et burdo. [12] Rhinoceron a Graecis uocatus. Latine interpretatur in nare cornu. Idem et monoceron, id est unicornus, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quattuor ita acutum et ualidum ut quidquid inpetierit, aut uentilet aut perforet. Nam et cum elephantis saepe certamen habet, et in uentre uulneratum prosternit. [13] Tantae autem esse fortitudinis ut nulla uenantium uirtute capiatur; sed, sicut asserunt qui naturas animalium scripserunt, uirgo puella praeponitur, quae uenienti sinum aperit, in quo ille omni ferocitate deposita caput ponit, sicque soporatus uelut inermis capitur. [14] Elephantum Graeci a magnitudine corporis uocatum putant, quod formam montis praeferat; Graece enim mons LOFOS dicitur. Apud Indos autem a uoce barro uocatur; unde et uox eius barritus, et dentes ebur. Rostrum autem proboscida dicitur, quoniam illo pabulum ori admouet; et est angui similis, uallo munitus eburno. [15] Hos boues Lucas dictos ab antiquis Romanis: boues, quia nullum animal grandius uidebant: Lucas, quia in Lucania illos primus Pyrrhus in proelio obiecit Romanis. Nam hoc genus animantis in rebus bellicis aptum est; in eis enim Persae et Indi ligneis turribus conlocatis, tamquam de muro iaculis dimicant. Intellectu autein et memoria multa uigent. [16] Gregatim incedunt; motu, quo ualent, salutant; murem fugiunt; auersi coeunt; quando autem parturiunt, in aquis uel insulis dimittunt fetus propter dracones, quia inimici sunt et ab eis inplicati necantur; biennio autem portant fetus, nec amplius quam semel gignunt nec plures, sed tantum unum; uiuunt [autem] annos trecentos. Apud solam Africam et Indiam elephanti prius nascebantur; nunc sola eos India gignit. [17] Grypes uocatur, quod sit animal pinnatum et quadrupes. Hoc genus ferarum in Hyperboreis nascitur montibus. Omni parte corporis leones sunt; alis et facie aquilis similes; equis uehementer infesti. Nam et homines uisos discerpunt. [18] Chamaeleon non habet unum colorem, sed diuersa est uarietate consparsus, ut pardus. Dictus autem ita ä Huius chamaeleontis corpusculum ad colores quos uidet facillima conuersione uariatur, quod aliorum animalium non est ita ad conuersionem facilis corpulentia. [19] Camelopardus dictus, quod dum sit ut pardus albis maculis superaspersus, collo equo similis, pedibus bubulis, capite tamen camelo est similis. Hunc Aethiopia gignit. [20] Lyncis dictus, quia in luporum genere numeratur; bestia maculis terga distincta ut pardus, sed similis lupo: unde et ille LUKOS, iste lyncis. Huius urinam conuertere in duritiam pretiosi lapidis dicunt, qui lyncurius appellatur, quod et ipsas lynces sentire hoc documento probatur. Nam egestum liquorem harenis, in quantum potuerint, contegunt, inuidia quadam naturae ne talis egestio transeat in usum humanum. Lynces dicit Plinius Secundus (cf. N. H. 8,43) extra unum non admittere fetum. [21] Castores a castrando dicti sunt. Nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus, propter quos cum praesenserint uenatorem, ipsi se castrant et morsibus uires suas amputant. De quibus Cicero in Scauriana (2,7): 'Redimunt se ea parte corporis, propter quod maxime expetuntur.' Iuuenalis (12,34): Qui se eunuchum ipse facit, cupiens euadere damno testiculi. [22] Ipsi sunt et fibri, qui etiam Pontici canes uocantur. Vrsus fertur dictus quod ore suo formet fetus, quasi orsus. Nam aiunt eos informes generare partus, et carnem quandam nasci quam mater lambendo in membra conponit. Vnde est illud: Sic format lingua fetum cum protulit ursa. Sed hoc inmaturitas partus facit: denique tricesimo die generat. Vnde euenit ut praecipitata fecunditas informes procreet. Vrsorum caput inualidum; uis maxima in brachiis et lumbis; unde interdum erecti insistunt. [23] Lupus Graeca deriuatione in linguam nostram transfertur. Lupos enim illi LUKOUS dicunt: LUKOS autem Graece a moribus appellatur, quod rabie rapacitatis quaequae inuenerit trucidet. Alii lupos uocatos aiunt quasi leopos, quod quasi leonis, ita sit illi uirtus in pedibus; unde et quidquid pede presserit non uiuit. [24] Rapax autem bestia et cruoris appetens; de quo rustici aiunt uocem hominem perdere, si eum lupus prior uiderit. Vnde et subito tacenti dicitur: 'Lupus in fabula.' Certe si se praeuisum senserit, deponit feritatis audaciam. Lupi toto anno non amplius dies duodecim coeunt; famem diu portant, et post longa ieiunia multum deuorant. Lupos Aethiopia mittit ceruice iubatos, et tanto uarios ut nullum colorem illis abesse dicant. [25] Canis nomen Latinum Graecam etymologiam habere uidetur; Graece enim KUON dicitur. Licet eum quidam a canore latratus appellatum existiment, eo quod insonat; unde et canere. Nihil autem sagacius canibus; plus enim sensus ceteris animalibus habent. [26] Namque soli sua nomina recognoscunt; dominos suos diligunt; dominorum tecta defendunt; pro dominis suis se morti obiciunt; uoluntarie cum domino ad praedam currunt; corpus domini sui etiam mortuum non relinquunt. Quorum postremo naturae est extra homines esse non posse. In canibus duo sunt: aut fortitudo, aut uelocitas. [27] Catuli abusiue dicuntur quarumlibet bestiarum filii. Nam proprie catuli canum sunt, per diminutionem dicti. [28] Lycisci autem dicuntur, ut ait Plinius (cf. 8,148), canes nati ex lupis et canibus, cum inter se forte miscuntur. Solent et Indi feminas canes noctu in siluis alligatas admitti ad tigres bestias, a quibus insiliri, et nasci ex eodem foetu canes adeo acerrimos et fortes ut in conplexu leones prosternant. [29] Vulpes dicta, quasi uolupes. Est enim uolubilis pedibus, et numquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currit, fraudulentum animal insidiisque decipiens. Nam dum nun habuerit escam, fingit mortem, sicque descendentes quasi ad cadauer aues rapit et deuorat. [30] Simiae Graecum nomen est, id est pressis naribus; unde et simias dicimus, quod suppressis naribus sint et facie foeda, rugis turpiter follicantibus; licet et capellarum sit pressum habere nasum. Alii simias Latino sermone uocatos urbitrantur, eo quod multa in eis similitudo rationis humanae sentitur; sed falsum est. [31] Hi elementorum sagaces noua luna exultant, media et caua tristantur. Fetus, quos amant, ante se gestant; neglecti circa matrem haerent. Horum genera quinque sunt, ex quibus cercopitheci caudas habent; simia enim cum cauda est, quam quidam cluram uocant. [32] Sphingae uillosae sunt comis, mammis prominentibus, dociles ad feritatis obliuionem. Cynocephali et ipsi similes simiis, sed facie ad modum canis; unde et nuncupati. [33] Satyri facie admodum grata, et gesticulatis motibus inquieti. Callitriches totu paene aspectu a ceteris distant. Sunt enim in facie producta barba et lata cauda. [34] Leontophonos bestia modica; et ex eo ita uocata quia capta exuritur, eiusque cinere aspersae carnes et positae per conpita semitarum leones necant, si quantulumcumque ex illis sumpserint. [35] Histrix animal in Africa erinacii simile, uocatum ab stridore spinarum, quas tergo laxatas emittit ut canes uulneret insequentes. [36] Enhydros bestiola ex eo nuncupata, quod in aquis uersetur, et maxime in Nilo. Quae si inuenerit dormientem corcodilum, uolutat se in luto primum, et intrat per os eius in uentrem, et carpens omnia intranea eius, sic moritur. [37] Ichneumon Graece uocatus, eo quod odore suo et salubria ciborum et uenenosa produntur. De quo Dracontius ait (Laud. 1,515): Praecidit suillus uim cuiuscumque ueneni. Suillus autem a saetis est nuncupatus. Hic etiam serpentes insequitur; qui, cum aduersus aspidem pugnat, caudam erigit, quam aspis maxime incipit obseruare quasi minantem; ad quam cum uim suam transfert, decepta corripitur. [38] Musio appellatus, quod muribus infestus sit. Hunc uulgus cattum a captura uocant. Alii dicunt, quod cattat, id est uidet. Nam tanto acute cernit ut fulgore luminis noctis tenebras superet. Vnde a Graeco uenit catus, id est ingeniosus, APO TOU KAIESTHAI. [39] Furo a furuo dictus; unde et fur. Tenebrosos enim et occultos cuniculos effodit, et eicit praedam quam inuenerit. [40] Melo, uel quod sit rotundissimo membro, uel quod fauos petat et assidue mella captet. III. DE MINVTIS ANIMANTIBVS. [1] Mus pusillum animal. Graecum illi nomen est; quidquid uero ex eo trahit Latinum fit. Alii dicunt mures quod ex humore terrae nascantur; nam mus terra, unde et humus. His in plenilunio iecur crescit, sicut quaedam maritima augentur, quae rursus minuente luna deficiunt. [2] Sorex Latinum est, eo quod rodat et in modum serrae praecidat. Antiqui autem soricem sauricem dicebant, sicut et clodum claudum. [3] Mustela dicta, quasi mus longus; nam telum a longitudine dictum. Haec ingenio subdola in domibus, ubi nutrit catulos suos, transfert mutatque sedem. Serpentes etiam et mures persequitur. Duo autem sunt genera mustelarum; alterum enim siluestre est distans magnitudine, quod Graeci IKTIDAS uocant; alterum in domibus oberrans. Falso autem opinantur qui dicunt mustelam ore concipere, aure effundere partum. [4] Mus araneum, cuius morsu aranea. Est in Sardinia animal perexiguum, aranei forma, quae solifuga dicitur, quod diem fugiat. In metallis argentariis plurima est, occultim reptans, et per inprudentiam supersedentibus pestem facit. [5] Talpa dicta, quod sit damnata caecitate perpetua tenebris. Est enim absque oculis, semper terram fodit, et humum egerit, et radices subter frugibus comedit; quam Graeci ASTHULAKA uocant. [6] Glires dicti sunt quia pingues eos efficit somnus; nam gliscere dicimus crescere. Hieme enim tota dormiunt et inmobiles quasi mortui iacent, tempore aestiuo reuiuiscunt. [7] Ericium animal spinis coopertum, quod exinde dicitur nominatum, eo quod subrigit se quando spinis suis clauditur, quibus undique protectus est contra insidias. Nam statim ut aliquid praesenserit, primum se subrigit, atque in globum conuersus in sua se arma recolligit. Huius prudentia quaedam est; nam dum absciderit uuam de uite, supinus sese uolutat super eam, et sic eam exhibet natis suis. [8] Gryllus nomen a sono uocis habet. Hic retro ambulat, terram terebrat, stridet noctibus. Vena(n)tur eum formica circumligata capillo in cauernam eius coniecta, afflato prius puluere ne se abscondat; ita formicae conplexibus trahitur. [9] Formica dicta, ab eo quod ferat micas farris. Cuius sollertia multa; prouidet enim in futurum, et praeparat aestate quod hieme comedat; in messe autem eligit triticum, hordeum non tangit; dum pluit ei super frumentum, totum eicit. Dicuntur in Aethiopia esse formicae ad formam canis quae arenas aureas pedibus eruunt, quas custodiunt ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur. [10] Formicoleon ob hoc uocatus, quia est uel formicarum leo uel certe formica pariter et leo. Est enim animal paruum formicis satis infestum, quod se in puluere abscondit, et formicas frumenta gestantes interficit. Proinde autem leo et formica uocatur, quia aliis animalibus ut formica est, formicis autem ut leo est. IV. DE SERPENTIBVS. [1] Anguis uocabulum omnium serpentium genus quod plicari et contorqui potest; et inde anguis quod angulosus sit et numquam rcctus. Angues autem apud gentiles pro geniis locorum erant habiti semper, unde Persius (1,113): Pinge duos angues: pueri, sacer est locus. [2] Colubrum ab eo dictum, quod colat umbras, uel quod in lubricos tractus flexibus sinuosis labatur. Nam lubricum dicitur quidquid labitur dum tenetur, ut piscis, serpens. [3] Serpens autem nomen accepit quia occultis accessibus serpit, non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit. Illa autem quae quattuor pedibus nituntur, sicut lacerti et stiliones, non serpentes, sed reptilia nominantur. Serpentes autem reptilia sunt, quia uentre et pectore reptant. Quorum tot uenena quot genera, tot pernicies quot species, tot dolores quot colores habentur. [4] Draco maior cunctorum serpentium, siue omnium animantium super terram. Hunc Graeci DRAKONTA uocant; unde et deriuatum est in Latinum ut draco diceretur. Qui saepe ab speluncis abstractus fertur in aerem, concitaturque propter eum aer. Est autem cristatus, ore paruo, et artis fistulis, per quas trahit spiritum et linguam exerat. Vim autem non in dentibus, sed in cauda habet, et uerbere potius quam rictu nocet. [5] Innoxius autem est a uenenis, sed ideo huic ad mortem faciendam uenena non esse necessaria, quia si quem ligarit occidit. A quo nec elephans tutus est sui corporis magnitudine; nam circa semitas delitescens, per quas elephanti soliti gradiuntur, crura eorum nodis inligat, ac suffocatos perimit. Gignitur autem in Aethiopia et India in ipso incendio iugis aestus. [6] Basiliscus Graece, Latine interpretatur regulus, eo quod rex serpentium sit, adeo ut eum uidentes fugiant, quia olfactu suo eos necat; nam et hominem uel si aspiciat interimit. Siquidem et eius aspectu nulla auis uolans inlaesa transit, sed quam procul sit, eius ore conbusta deuoratur. [7] A mustelis tamen uincitur, quas illic homines inferunt cauernis in quibus delitescit; itaque eo uisu fugit, quem illa persequitur et occidit. Nihil enim parens ille rerum sine remedio constituit. Est autem longitudine semipedalis; albis maculis lineatus. [8] Reguli autem, sicut scorpiones, arentia quaeque sectantur, et postquam ad aquas uenerint, UDROFOBOUS et lymphaticos faciunt. [9] Sibilus idem est qui et regulus. Sibilo enim occidit, antequam mordeat uel exurat. [10] Vipera dicta, quod ui pariat. Nam et cum uenter eius ad partum ingemuerit, catuli non expectantes maturam naturae solutionem conrosis eius lateribus ui erumpunt cum matris interitu. Lucanus (6,490): Viperei coeunt, abrupto corpore, nodi. [11] Fertur autem quod masculus ore inserto uiperae semen expuat; illa autem ex uoluptate libidinis in rabiem uersa caput maris ore receptum praecidit. Ita fit ut parens uterque pereat; masculus, dum coit, dum parturit, femina. Ex uipera autem fiunt pastilli, qui THERIAKOI uocantur a Graecis. [12] Aspis uocata, quod morsu uenena inmittat et spargat; IOS enim Graeci uenenum dicunt: et inde aspis, quod morsu uenenato interimat. Huius diuersa genera et species, et dispares effectus ad nocendum. Fertur autem aspis, cum coeperit pati incantatorem, qui eam quibusdam carminibus propriis euocat ut eam de cauerna producat: illa, cum exire noluerit, unam aurem in terram premit, alteram cauda obturat et operit, atque [ita] uoces illas magicas non audiens non exit ad incantantem. [13] Dipsas, genus aspidis, qui Latine situla dicitur, quia quem momorderit siti perit. [14] Hypnalis, genus aspidis, dicta quod somno necat. Hanc sibi Cleopatra adposuit, et ita morte quasi somno soluta est. [15] Haemorrhois aspis nuncupatus quod sanguinem sudet qui ab eo morsus fuerit, ita ut dissolutis uenis, quidquid uitae est, per sanguinem euocet. Graece enim sanguis AIMA dicitur. [16] Prester aspis semper ore patenti et uaporanti currit. Cuius poeta sic meminit (Lucan. 9,722): Oraque distendens auidus fumantia prester. Hic quem percusserit distenditur, enormique corpulentia necatur; extuberatum enim putredo sequitur. [17] Seps, tabificus aspis, qui dum momorderit hominem, statim eum consumit, ita ut liquefiat totus in ore serpentis. [18] Cerastes serpens dictus, eo quod in capite cornua habeat similia arietum; KERATA enim Graeci cornua uocant: sunt autem illi quadrigemina cornicula, quorum ostentatione, ueluti esca, inlice sollicitata animalia perimit. Totum enim corpus tegit arenis, nec ullum indicium sui praebet, nisi ex ea parte qua inuitatas aues uel animalia capit. Est autem flexuosus plus quam alii serpentes, ita ut spinam non habere uideatur. [19] Scytale serpens uocata, quod tanta praefulget tergi uarietate ut notarum gratia aspicientes retardet; et quia reptando pigrior est, quos adsequi non ualet, miraculo sui stupentes capit. Tanti autem feruoris est ut etiam hiemis tempore exuuias corporis feruentis exponat. De quo Lucanus (9,717): Et scytale sparsis etiam nunc sola pruinis exuuias positura suas. [20] Amphisbaena dicta, eo quod duo capita habeat, unum in loco suo, alterum in cauda, currens ex utroque capite, tractu corporis circulato. Haec sola serpentium frigori se committit, prima omnium procedens. De qua idem Lucanus (9,719): Et grauis in geminum uergens caput amphisbaena. [21] Cuius oculi lucent ueluti lucernae. Enhydris colubra in aqua uiuens; Graeci enim aquam UDOR uocant. [22] Hydros aquatilis serpens, a quo icti obturgescunt; cuius quidam morbum boam dicunt, eo quod fimo bouis remedietur. [23] Hydra draco multorum capitum, qualis fuit in Lerna palude prouinciae Arcadiae. Haec Latine excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. Sed hoc fabulosum est; nam constat Hydram locum fuisse euomentem aquas, uastantes uicinam ciuitatem, in quo, uno meatu clauso, multi erumpebant: quod Hercules uidens loca ipsa exussit, et sic aquae clausit meatus. Nam Hydra ab aqua dicta est. [24] Chelydros serpens, qui et chersydros, quasi ðcerimð, quia et in aquis et in terris moratur; nam CHERSON dicunt Graeci terram, UDOR aquam. Hic per quam labitur terram, fumare facit: quam sic Macer describit (8): Seu terga expirant spumantia uirus, seu terra fumat, qua teter labitur anguis. Et Lucanus (9,711): Tractique uia fumante chelydri. Semper autem directus ambulat; nam si torserit se, dum currit, statim crepat. [25] Natrix serpens aquam ueneno inficiens; in quocumque enim fonte fuerit, eum ueneno inmiscit. De quo Lucanus (9,720): Natrix uiolator aquae. [26] Cenchris serpens inflexuosa, quae semper rectum iter efficit. De qua Lucanus (9,712): Et semper recto lapsurus limite cencliris. [27] Parias serpens quae semper in cauda ambulat et sulcum facere uidetur. De quo idem Lucanus (9,721): Quo contentus iter cauda sulcare parias. [28] Boas, anguis Italiae inmensa mole, persequitur greges armentorum et bubalos, et plurimo lacte riguis se uberibus innectit et sugens interimit, atque inde a boum depopulatione boas nomen accepit. [29] Iaculus serpens uolans. De quo Lucanus (9,720): Iaculique uolucres. Exiliunt enim in arboribus, et dum aliquod animal obuium fuerit, iactant se super eum et perimunt; unde et iaculi dicti sunt. In Arabia autem sunt serpentes cum alis, quae sirenae uocantur, quae plus currunt ab equis, sed etiam et uolare dicuntur; quorum tantum uirus est ut morsum ante mors insequatur quain dolor. [30] Ophites dicta, quod colorem arenae habeat. De qua poeta (Lucan. 9,714): Quam paruis pictus maculis Thebanus ophites concolor exustis atque indiscretus arenis ammodytes. [31] Seps exiguus serpens, qui non solum corpus sed et ossa ueneno consumit. Cuius poeta sic meminit (Lucan. 9,723): Ossaque dissoluens cum corpore tabificus seps. [32] Dipsas serpens tantae exiguitatis fertur ut cum calcatur, non uideatur. Cuius uenenum ante extinguit quam sentiatur, ut facies praeuenta morte nec tristitiam induat morituri. De quo poeta (Lucan. 9,737): Signiferum iuuenem Tyrrheni sanguinis Aulum torto capite retro dipsas calcata momordit: uix dolor aut sensus dentis fuit. [33] Salpuga serpens est quae non uidetur. Caecula dicta, propter quod parua sit et non habeat oculos. Centupeda a multitudine pedum dicta. [34] Lacertus reptile genus est, uocatus ita quod brachia habeat. Genera lacertorum plura: ut botrax, salamandra, saura, stellio. [35] Botrax dicta, quod ranae habeat faciem; nam Graeci ranam BATRACHON uocant. [36] Salamandra uocata, quod contra incendia ualeat. Cuius inter omnia uenenata uis maxima est; cetera enim singulos feriunt, haec plurimos pariter interimit. Nam si arbori inrepserit, omnia poma inficit ueneno, et eos qui ederint occidit; qui etiam uel si in puteum cadat, uis ueneni eius potantes interficit. Ista contra incendia repugnans, ignes sola animalium extinguit; uiuit enim in mediis flammis sine dolore et consummatione, et non solum quia non uritur, sed extinguit incendium. [37] Saura lacertus, qui quando senescit, caecantur oculi eius, et intrat in foramen parietis aspicientis contra Orientem, et orto sole intendit et inluminatur. [38] Stellio de colore inditum nomen habet; est enim tergore pictus lucentibus guttis in modum stellarum. De quo Ouidius (Metam. 5,461): aptumque colori Nomen habet, uariis stellatus corpore guttis. Hic autem scorpionibus adeo contrarius traditur ut uiso eo pauorem his adferat et torporem. [39] Sunt et alia serpentium genera; ut ammodytae, elephantiae, chamaedracontes. Postremo quantus nominum, tantus mortium numerus. Omnes autem serpentes natura sua frigidae sunt; nec percutiunt nisi quando calescunt. [40] Nam quando sunt frigidae, nullum tangunt; unde et uenena eorum plus die quam nocte nocent. Torpent enim noctis algore, et merito, quia frigidae sunt nocturno rore. In se enim adducunt uaporem corporis gelidi pestes et natura frigidae; unde et hieme in nodos torpent, aestate soluuntur. [41] Inde est quod dum quicumque serpentium ueneno percutitur, primum obstupescit, et postea, ubi in illo calefactum ipsum uirus exarserit, statim hominem extinguit. Venenum autem dictum, eo quod per uenas uadit; infusa enim pestis eius per uenas uegetatione corporis aucta discurrit et animam exigit. [42] Vnde non posse uenenum nocere, nisi hominis tetigerit sanguinem. Lucanus (9,614): Noxia serpentium est admixto sanguine pestis. Omne autem uenenum frigidum est, et ideo anima, quae ignea est, fugit uenenum frigidum. In naturalibus bonis, quae nobis et inrationabilibus animantibus uidemus esse communia, uiuacitate quadam sensus serpens excellit. [43] Vnde et legitur in Genesi (3,1): 'Serpens autem erat sapientior omnibus pecoribus terrae.' Dicit autem Plinius, si creditur, quod serpentis caput etiam si cum duobus euaserit digitis, nihilominus uiuit. Vnde et totum corpus obicit pro capite ferientibus. [44] Anguibus uniuersis hebes uisus est. Raro in aduersum contuentur, nec frustra, cum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus; adeo ut citius audiant quam aspiciant. Nullum autem animal in tanta celeritate linguam mouet ut serpens, adeo ut triplicem linguam habere uideatur, cum una sit. [45] Serpentium humida sunt corpora, adeo ut quaque eunt, uiam humore designent. Vestigia serpentium talia sunt ut, cum pedibus carere uideantur, costis tamen et squamarum nisibus repant, quas a summo gutture usque ad imam aluum parili modo dispositas habent. Squamis enim quasi unguibus, costis quasi cruribus innituntur. [46] Vnde si in qualibet corporis parte ab aluo usque ad caput ictu aliquo conlidatur, debilis reddita cursum habere non possit; quia ubicumque ille ictus inciderit, spinam soluit, per quam costarum pedes et motus corporis agebantur. Serpentes autem diu uiuere dicuntur, adeo ut deposita uetere tunica senectutem deponere atque in iuuentam redire perhibeantur. [47] Tunicae serpentium exuuiae nuncupantur, eo quod his, quando senescunt, sese exuunt, quibus exuti in iuuentam redeunt. Dicuntur enim exuuiae et induuiae, quia exuuntur et induuntur. [48] Pythagoras dicit de medulla hominis mortui, quae in spina est, serpentem creari; quod etiam Ouidius in Metamorphoseorum libris commemorat dicens (15,398): Sunt qui cum clauso putrefacta est spina sepulchro mutari credunt humanas angue medullas. Quod si creditur, merito euenit ut sicut per serpentem mors hominis, ita et hominis morte serpens. Fertur autem quod serpens hominem nudum non sit ausus contingere. V. DE VERMIBVS. [1] Vermis est animal quod plerumque de carne, uel de ligno, uel de quacumque re terrena sine ullo concubitu gignitur; licet nonnumquam et de ouis nascuntur, sicut scorpio. Sunt autem uermes aut terrae, aut aquae, aut aeris, aut carnium, aut frondium, aut lignorum, aut uestimentorum. [2] Aranea uermis aeris, ab aeris nutrimento cognominata; quae exiguo corpore longa fila deducit, et telae semper intenta numquam desinit laborare, perpetuum sustinens in sua arte suspendium. [3] Sanguisuga uermis aquatilis, dicta quod sanguinem sugit. Potantibus enim insidiatur, cumque labitur faucibus uel ubi uspiam adhaerescit, sanguinem haurit; et cum nimio cruore maduerit, euomit quod hausit, ut recentiorem denuo sugat. [4] Scorpio uermis terrenus, qui potius uermibus adscribitur, non serpentibus; animal armatum aculeo, et ex eo Graece uocatum quod cauda figat et arcuato uulnere uenena diffundat. Proprium est autem scorpionis quod manus palmam non feriat. [5] Cantharida uermis terrenus [qui humano corpori statim fuerit applicatus, sui adustione uesicas efficit plenas humore]. [6] Multipes uermis terrenus, ex multitudine pedum uocatus, qui contactus in globum conplicatur. Nascitur sub petris ex humore et terra. [7] Limax uermis limi, dictus quod in limo uel de limo nascatur; unde et sordida semper et inmunda habetur. [8] Bombyx frondium uermis, ex cuius textura bombycinum conficitur. Appellatus autem hoc nomine ab eo quod euacuetur dum fila generat, et aer solus in eo remaneat. [9] Eruca frondium uermis in holus, uel [in] pampino inuoluta, ab erodendo dicta. De qua meminit Plautus (Cist. 728): Imitatus nequam bestiam et maleficam inuolutam in pampino inplicat se. Idem nec aduolat, ut locusta, ut huc illucque discurrens semipasta dimittat, sed permanet perituris frugibus et tardo lapsu pigrisque morsibus uniuersa consumit. [10] Teredonas Graeci uocant lignorum uermes, quod terendo edant. Hos nos termites dicimus. Ita enim apud Latinos ligni uermes uocantur, quos tempore inoportuno caesae arbores gignunt. [11] Tinea uestimentorum uermis, dicta quod teneat, et eo usque insedat quo erodat. Inde et pertinax, quod in eandem rem identidem urgeat. [12] Vermes carnium: hemicranius, lumbricus, ascaridae, costi, peduculi, pulices, lendes, tarmus, ricinus, usia, cimex. [13] Hemicranius uermis capitis uocatus. Lumbricus uermis intestinarum, dictus quasi lumbicus, quia labitur, uel quod in lumbis sit. [14] Ascaridae ä Costi ä Peduculi uermes cutis a pedibus dicti. Vnde et peducosi dicuntur quibus peduculi in corpore efferuescunt. [15] Pulices uero uocati sunt quod ex puluere magis nutriantur. Lendes ä Tarmus uermis est lardi. Ricinus uermis est canis, uocatus eo quod haeret in auribus canum; KUON enim Graece canis est. [16] Vsia est uermis porci, appellata quia urit; nam ubi momorderit, adeo locus ardet ut ibi uesicae fiant. [17] Cimex de similitudine cuiusdam herbae uocatus, cuius foetorem habet. [18] Proprie autem uermis in carne putre nascitur; tinea in uestimentis; eruca in holere; teredo in ligno; tarmus in lardo. [19] Vermis non ut serpens apertis passibus uel squamarum nisibus repit, quia non est illi spinae rigor, ut colubri, sed in directum corpusculi sui partes gradatim porrigendo contractas, contrahendo porrectas motum explicat, sicque agitatus perlabitur. VI. DE PISCIBVS. [1] Pisces dicti unde et pecus, a pascendo scilicet. [2] Reptilia ideo dicuntur haec quae natant, eo quod reptandi habeant speciem et naturam; quamuis se in profundum inmergant, tamen in natando repunt. Vnde et Dauid ait (Psalm. 104,25): 'Hoc mare magnum et spatiosum; illic reptilia, quorum non est numerus.' [3] Amphibia sunt quaedam genera piscium, dicta eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium habeant. AMFI enim Graece utrumque dicitur, id est quia et in aquis et in terris uiuunt: ut phocae, corcodilli, hippopotami, hoc est equi fluuiales. [4] Pecoribus autem et bestiis et uolatilibus antea homines nomina inposuerunt quam piscibus, quia prius uisa et cognita sunt. Piscium uero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt aut ex similitudine terrestrium animalium, aut ex specie propria siue moribus [seu colore, uel figura, aut sexu]. [5] Ex similitudine terrestrium: ut ranae et uituli et leones et nigri meruli et paui diuerso colore, dorso et collo picti, et turdi albo uarii, et cetera quae sibi iuxta species terrestrium animalium nomina uindicauerunt. Ex moribus terrestrium: ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant; et lupi, quod inproba uoracitate alios persequantur. [6] A colore: ut umbrae, quia colore umbrae sunt; et auratae, quia in capite auri colorem habent; et uarii a uarietate, quos uulgo tructas uocant. A figura: ut orbis, quia rotundus est totusque in capite constat; ut solea, quod sit instar calciamentorum soleis. A sexu: ut musculus, quod sit ballenae masculus; eius enim coitu concipere haec bellua perhibetur. Hinc et musculi coclearum, quorum lacte concipiunt ostreae. [7] Ballenae autem sunt inmensae magnitudinis bestiae, ab emittendo et fundendo aquas uocatae; ceteris enim bestiis maris altius iaciunt undas; BALLEIN enim Graece emittere dicitur. [8] Cete dicta TO KETOS KAI TA KETE, hoc est ob inmanitatem. Sunt enim ingentia genera beluarum et aequalia montium corpora; qualis cetus excepit Ionam, cuius aluus tantae magnitudinis fuit ut instar obtineret inferni, dicente Propheta (2,3): 'Exaudiuit me de uentre inferni.' [9] Equi marini, quod prima parte equi sunt, postrema soluuntur in piscem. Bocas dicunt esse boues marinos, quasi boacas. [10] Caerulei a colore appellati; nam caeruleum est uiride cum nigro, ut est mare. [11] Delphines certum habent uocabulum, quod uoces hominum sequantur, uel quod ad symphoniam gregatim conueniunt. Nihil in mare uelocius istis; nam plerumque salientes naues transuolant. Quando autem praeludunt in fluctibus et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare uidentur. Hi proprie simones nominantur. Est et delphinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodillos tenera uentrium secantes interimunt. [12] Porci marini, qui uulgo uocantur suilli, quia dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium, et nisi rostrum arenis inmergunt, pastum non colligunt. [13] Corui a cordis uoce dicti, quia grunniunt pectore, suaque uoce proditi capiuntur. [14] Thynni Graecum nomen habent. Hi ingrediuntur ueris tempore, intrant dextro latere, laeuo exeunt. Hoc inde creduntur quod dextris oculis acutius uideant quam sinistris. [15] Gladius dicitur eo quod rostro mucronato sit: ob hoc naues perfossas mergit. [16] Serra nuncupata, quia serratam cristam habet, et subternatans nauem secat. [17] Scorpio dictus, quia laedit dum manu tollitur. Tradunt decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum congregari. [18] Aranea genus piscis, dictus quod aure feriat; habet enim stimulos e quibus percutit. [19] Crocodillus, a croceo colore dictus, gignitur in Nilo, animal quadrupes in terra et aquis ualens, longitudine plerumque uiginti cubitorum, dentium et unguium inmanitate armatum, tantaque cutis duritia ut quamuis fortium ictus lapidum tergo repercutiat. Nocte in aquis, die humi quiescit. [20] Oua in terra fouet: masculus et femina uices seruant. Hunc pisces quidam serratam habentes cristam tenera uentrium desecantes interimunt. [Solus ex animalibus superiorem maxillam mouere dicitur.] [21] Hippopotamus uocatus, quod sit equo similis dorso, iuba et hinnitu, rostro resupinato, aprinis dentibus, cauda tortuosa. Die in aquis commoratur, nocte segetes depascitur: et hunc Nilus gignit. [22] Pagrum, quem Graeci FAGRON ideo nuncupant quod duros dentes habeat, ita ut ostreis in mari alatur. [23] Dentix pro multitudine et granditate dentium dictus. Lepus a similitudine capitis nuncupatus. [24] Lupum, ut dictum est, auiditas appellauit, piscem in captura ingeniosum: denique rete circumdatus fertur arenas arare cauda, atque ita conditus transire rete. [25] Mullus uocatus, quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari: homines uero, quibus saepe pastus, piscem olent. Mullus in uino necatus, hi, qui inde biberint, taedium uini habent. [26] Mugilis nomen habet quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens ita transilit rete ut uolare piscem uideas. [27] Melanurus, eo quod nigram caudam habeat et pinnas nigras et in corpore lineas nigras; MELAN enim Graeci nigrum uocant. [28] Glaucus a colore dictus, quod albus sit; Graeci enim album GLAUKON dicunt. Hic aestate raro apparet, nisi tantum in nubilo. [29] Thymallus ex flore nomen accepit: thymum quippe flos appellatur: nam dum sit specie gratus et sapore iucundus, tamen sicut flos fraglat et corpore odores aspirat. [30] Escarus dictus, eo quod solus escam ruminare perhibetur: denique alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse; namque inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis uiminibus caput inserere, sed auersum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire; quem luctatum eius si forte alius escarus extrinsecus uideat, adprehensa mordicus cauda adiuuare nisus erumpentis. [31] Sparus a lancea missile nomen traxit, quod eiusdem figurae sit. Terrestria enim prius inuenta sunt quam marina. Nam sparus est telum rusticanum missile, ab spargendo dictum. [32] Australis piscis, siue quia aquarum undam ore suscipit, siue quia tunc [hic] piscis oritur quo tempore tendere in occasum Pleiades coeperint. [33] Hamio saxatilis dextra sinistraque lateribus uirgis puniceis perpetuis aliisque discoloribus designatur; dictus hamio quia non capitur nisi hamo. [34] Echenais, paruus et semipedalis pisciculus, nomen sumpsit quod nauem adhaerendo retineat. Ruant licet uenti, saeuiant procellae, nauis tamen quasi radicata in mari stare uidetur nec moueri, non retinendo, sed tantummodo adhaerendo. Hunc Latini moram appellauerunt, eo quod cogat stare nauigia. [35] Vranoscopus uocatur ab oculo, quem in capite habet, a quo semper supra intendit. [36] Millago nominatus, quia euolat super aquam. Quoties autem cernitur extra aquam uolitans, tempestates mutari. [37] Squatus dictus, quod sit squamis acutus. Vnde et eius cute lignum politur. [38] Ciuitas Syriae, quae nunc Tyrus dicitur, olim Sarra uocabatur a pisce quodam qui illic abundat, quem lingua sua 'sar' appellant; ex quo deriuatum est huius similitudinis pisciculos sardas sardinasque uocari. [39] Allec pisciculiis ad liquorem salsamentorum idoneus; unde et nuncupatus. [40] Aphorus pisciculus, qui propter exiguitatem hamo capi non potest. Anguillae similitudo anguis nomen dedit. [41] Origo huius ex limo; unde et quando capitur, adeo lenis est ut quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Ferunt autem Orientis fluuium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. Anguillae uino necatae, qui ex eo biberint taedium uini habent. [42] Draco marinus aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes, qui dum percusserit, quaqua ferit, uenenum fundit [unde et uocatus]. [43] Muraenam Graeci MURAINAN uocant, eo quod conplicet se in circulos. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente: ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo euocatur et capitur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus. Animam in cauda habere certum est; nam capite percusso uix eam interimi, cauda statim exanimari. [44] Congrus ä Polypus, id est multipes; plurimos enim nexus habet. Iste ingeniosus hamum appetens brachiis conplectit, non morsu, nec prius dimittit quam escam circumroserit. [45] Torpedo uocata, eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque uiuentem tangat. Narrat Plinius Secundus (N. H. 32,7): 'Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, uel si hasta uirgaque adtingatur, quamuis praeualidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum ueloces alligare pedes.' Tanta enim uis eius est ut etiam aura corporis sui adficiat membra. [46] Sepia dicitur, quia sepibus interclusa facilius capitur: in coeundo obscenum genus; ore enim concipit sicut uipera. Cuius atramento tanta uis est ut lucernae addito Aethiopas uideri ablato priori lumine quidam tradant. [47] Lulligo. Tradunt in Oceano Mauretaniae, non procul a Lixo flumine, tantam multitudinem lulliginum euolare ex aqua ut etiam naues demergere possint. [48] Conchae et cochleae hac ex causa uocatae, quia deficiente luna cauantur, id est euacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concharum incremento lunae membra turgescunt, defectu euacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem; cum uero in defectum uenerit, humores minuuntur; hoc enim Physici dicunt. Conchae autem primae positionis nomen, cochleae uero per diminutionem, quasi conchleae. [49] Concharum multa genera sunt; inter quas et margaritiferae, quae ðoceloeð dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi qui de animantium scripsere naturis [eo] quod nocturno tempore litora appetant, et ex caelesti rore margaritum concipiunt; unde et ðoceloeð nominantur. [50] Murex cochlea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine conchilium nominatur, propter quod circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur: et inde ostrum appellatum quod haec tinctura ex testae humore elicitur. [51] Cancros uocari, quia conchae sunt crura habentes: inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus uiuunt miro ingenio; nam quia ualida testa eius aperiri non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum inicit atque inpedita conclusione ostreae carnes erodit. Tradunt quidam decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Duo sunt autem genera cancrorum: fluuiales et marini. [52] Ostrea dicta est a testa, quibus mollities interior carnis munitur; Graeci enim testam OSTRA uocant. Ostrea autem neutrum, carnes eius feminino dicunt. [53] Musculi sunt, ut praediximus (ß 6), cochleae a quorum lacte concipiunt ostreae; et dicti musculi quasi masculi. [54] Pelorides a Peloro promontorio Siciliae, ubi abundant, cognominatae sunt (Virg. Aen. 3,687): Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori. [55] Vngues a similitudine humanarum unguium dictae. [56] Testudo dictus, eo quod tegmine testae sit adopertus in camerae modum. Sunt autem quattuor genera: terrestres, maritimae, lutariae, id est in caeno et paludibus uiuentes; quartum genus fluuiales, quae in dulci aqua uiuunt. Tradunt aliqui, quod incredibile est, tardius ire nauigia testudinis pedem dextrum uehentia. [57] Echinus a terrestre echino nomen traxit, quem uulgus iricium uocant; cuius testula duplex, spinis aculeata in modum castanearum, quando adhuc coopertae de arboribus cadunt. Caro eius mollis et minio similis, ðurisð tribus modis: ut testudo ac peloris et cochlea. Nam et quod edimus et ubi caro inest utrumque dicitur peloris. [58] Ranae a garrulitate uocatae, eo quod circa genitales strepunt paludes, et sonos uocis inportunis clamoribus reddunt. Ex his quaedam aquaticae dicuntur, quaedam palustres, quaedam rubetae, ob id, quia in uepribus uiuunt, grandiores cunctarum. Aliae calamites uocantur, quoniam inter arundines fruticesque uiuunt, minimae omnium et uiridissimae; mutae et sine uoce sunt. [59] Agredulae ranae paruae in sicco uel agris morantes; unde et nuncupatae. Negant quidam canes latrare, quibus in offa rana uiua fuerit data. [60] Sfungia a fingere, id est nitidare et extergere, dicta. Afranius (415): Accedo ad te, ut tibi ceruicem fingam linteo, id est extergam. Cicero (pro Sest. 77): 'Effingebatur sfungiis sanguis,' id est extergebatur. Animal autem esse docetur cruore inhaerente petris. Vnde et dum absciditur sanguinem remittit. [61] Nam alia sunt uiuentia in aquis et discurrunt, ut pisces; alia, quae stant fixa, ut ostreae, echini, sfungiae. Ex his alias mares dici, eo quod tenues sint fistulae spissioresque; alias feminas, quae maioribus fistulis sunt ac perpetuis; alias duriores, quas Graeci appellant TRAGOUS, et nos hircosas dicere possumus ob asperitatem sui. [62] Mollissimum genus earum penicilli uocantur, eo quod aptae sint ad oculorum tumores, et ad extergendas lippitudines utiles. Candidae sfungiae cura fiunt; per aestatem enim ad solem sternuntur, et sicut cera Punica candorem bibunt. [63] Animalium omnium in aquis uiuentium nomina centum quadraginta quattuor Plinius (32,142) ait, diuisa in generibus beluarum, serpentium communium terrae et aquae, cancrorum, concharum, lucustarum, peloridum, polyporum, solearum, lacertorum, et lulliginum, et huic similia; ex quibus multa quodam naturae intellectu ordinem temporum suorum agnoscunt, quaedam uero [in suis locis sine mutatione uagantur]. [64] In piscibus autem feminis aliae commixtione masculi concipiunt et pariunt catulos; aliae ponunt oua sine masculi susceptione concepta, qui idem insequens, sui seminis iactu perfunduntur; et quae hoc munere fuerint afflata generabilia fiunt, quae uero perfusa non fuerint sterilia perseuerant aut putrescunt. VII. DE AVIBVS. [1] Vnum nomen auium, sed genus diuersum. Nam sicut specie sibi differunt, ita et naturae diuersitate. Nam aliae simplices sunt, ut columbae; aliae astutae, ut perdix; aliae ad manum se subiciunt, ut accipiter; aliae reformidant, ut garamantes; aliae hominum conuersatione delectantur, ut hirundo; aliae in desertis secretam uitam diligunt, ut turtur; aliae solo semine reperto pascuntur, ut anser; aliae carnes edunt et rapinis intendunt, ut miluus; aliae enchoriae, quae manent in locis semper, ut [struthio]; aliae aduenticiae, quae propriis temporibus reuertuntur, ut ciconiae, hirundines; aliae congregae, id est gregatim uolantes, ut sturni et coturnices; aliae soliuagae, id est solitariae propter insidias depraedandi, ut aquila; accipiter et quaecumque ita sunt; aliae uocibus strepunt, ut hirundo; aliae cantus edunt dulcissimos, ut cygnus et merula; aliae uerba et uoces hominum imitantur, ut psittacus et pica. [2] Sed alia sicut genere, ita et moribus innumerabilia; nam uolucrum quot genera sint inuenire quemque non posse. Neque enim omnis Indiae et Aethiopiae aut Scythiae deserta quis penetrare potuit, qui earum genus uel differentias nosset. [3] Aues dictae, eo quod uias certas non habeant, sed per auia quaque discurrunt. Alites, quod alis alta intendant, et ad sublimia remigio alarum conscendant. [4] Volucres a uolando. Nam unde uolare, inde et ambulare dicimus. Vola enim dicitur media pars pedis siue manus; et in auibus uola pars media alarum, quarum motu pinnae agitantur; inde uolucres. [5] Pulli dicuntur omnium auium nati; sed et animalium quadrupedum nati pulli dicuntur, et homo paruus pullus. Recentes igitur nati pulli, eo quod polluti sint. Vnde et uestis nigra pulla dicta est. [6] Alae sunt, in quibus pinnae per ordinem fixae uolandi exhibent usum. Vocatae autem alae quod his aues conplexos alant ac foueant pullos. [7] Pinna a pendendo, id est a uolando, dicta; unde et pendere. Volucres enim pinnarum auxilio mouentur, quando se aeri mandant. [8] Pluma quasi piluma; nam sicut pili in quadrupedum corpore, ita pluma in auibus. [9] Auium nomina multa a sono uocis constat esse conposita: ut grus, coruus, cygnus, pauo, miluus, ulula, cuculus, graculus et cetera. Varietas enim uocis eorum docuit homines quid nominarentur. [10] Aquila ab acumine oculorum uocata. Tanti enim contuitus esse dicitur, ut cum super maria inmobili pinna feratur nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare uideat, ac tormenti instar descendens raptam praedam pinnis ad litus pertrahat. [11] Nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere; unde et pullos suos ungue suspensos radiis solis obicit, et quos uiderit inmobilem tenere aciem, ut dignos genere conseruat; si quos uero inflectere obtutum, quasi degeneres abicit. [12] Vultur a uolatu tardo nominata putatur: magnitudine quippe corporis praepetes uolatus non habet. Harum quasdam dicunt concubitu non misceri, et sine copula concipere et generare; natosque earum paene usque ad centum annos procedere. Vultures autem, sicut et aquilae, etiam ultra maria cadauera sentiunt; altius quippe uolantes multa, quae montium obscuritate celantur, ex alto illae conspiciunt. [13] Gradipes apud Graecos uocatur auis apud nos tarda, eo quod graui uolatu detenta nequaquam, ut ceterae uolucres, adtollitur uelocitate pinnarum. [14] Grues nomen de propria uoce sumpserunt; tali enim sono susurrant. Haec autem dum properant, unam sequuntur ordine litterato. De quibus Lucanus (5,716): Et turbata perit dispersis littera pinnis. Excelsa autem petunt, quo facilius uideant quas petant terras. [15] Castigat autem uoce quae cogit agmen: at ubi raucescit, succedit alia: nocte autem excubias diuidunt, et ordinem uigiliarum per uices faciunt, tenentes lapillos suspensis digitis, quibus somnos arguant: quod cauendum erit, clamor indicat. Aetatem in illis color prodit; nam senectute nigrescunt. [16] Ciconiae uocatae a sono quo crepitant, quasi cicaniae: quem sonum oris potius esse quam uocis, quia eum quatiente rostro faciunt. Hae ueris nuntiae, societatis comites, serpentium hostes, maria transuolant, in Asiam collecto agmine pergunt. Cornices duces eas praecedunt, et ipsae quasi exercitus prosequuntur. [17] Eximia illis circa filios pietas; nam adeo nidos inpensius fouent ut assiduo incubitu plumas exuant. Quantum autem tempus inpenderint in fetibus educandis, tantum et ipsae inuicem a pullis suis aluntur. [18] Olor auis est quem Graeci KUKNON appellant. Olor autem dictus quod sit totus plumis albus: nullus enim meminit cygnum nigrum; OLON enim Graece totum dicitur. Cygnus autem a canendo est appellatus, eo quod carminis dulcedinem modulatis uocibus fundit. Ideo autem suauiter eum canere, quia collum longum et inflexum habet, et necesse est eluctantem uocem per longum et flexuosum iter uarias reddere modulationes. [19] Ferunt in Hyperboreis partibus praecinentibus citharoedis olores plurimos aduolare, apteque admodum concinere. Olores autem Latinum nomen est; nam Graece KUKNOI dicuntur. Nautae uero sibi hunc bonam prognosim facere dicunt, sicut Aemilius ait (4): Cygnus in auspiciis semper laetissimus ales; hunc optant nautae, quia se non mergit in undas. [20] Struthio Graeco nomine dicitur, quod animal in similitudine auis pinnas habere uidetur; tamen de terra altius non eleuatur. Oua sua fouere neglegit; sed proiecta tantummodo fotu pulueris animantur. [21] Ardea uocata quasi ardua, id est propter altos uolatus. Lucanus (5,554): Quodque ausa uolare Ardea. Formidat enim imbres, et supra nubes euolat, ut procellas nubium sentire non possit. Cum autem altius uolauerit, significat tempestatem. Hanc multi Tantalum nominant. [22] Phoenix Arabiae auis, dicta quod colorem phoeniceum habeat, uel quod sit in toto orbe singularis et unica. Nam Arabes singularem 'phoenicem' uocant. Haec quingentis ultra annis uiuens, dum se uiderit senuisse, collectis aromatum uirgulis, rogum sibi instruit, et conuersa ad radium solis alarum plausu uoluntarium sibi incendium nutrit, sicque iterum de cincribus suis resurgit. [23] Cinnamolgus et ipsa Arabiae auis, proinde ita uocata quod in excelsis nemoribus texit nidos ex fruticibus cinnami: et quoniam non possunt ibi homines conscendere propter ramorum altitudinem et fragilitatem, eosdem nidos plumbatis appetunt iaculis, ac sic cinnama illa deponunt, et pretiis amplioribus uendunt; [eo] quod cinnamum magis quam alia mercatores probent. [24] Psittacus Indiae litoribus gignitur, colore uiridi, torque puniceo, grandi lingua et ceteris auibus latiore. Vnde et articulata uerba exprimit, ita ut si eam non uideris, hominem loqui putes. Ex natura autem salutat dicens: 'haue,' uel CHAIRE. Cetera nomina institutione discit. Hinc est illud (Mart. 14,73): Psittacus a uobis aliorum nomina discam; hoc didici per me dicere: 'Caesar haue.' [25] Alcyon pelagi uolucris dicta, quasi ales oceanea, eo quod hieme in stagnis oceani nidos facit pullosque educit: qua excubante fertur extento aequore pelagus silentibus uentis continua septem dierum tranquillitate mitescere, et eius fetibus educandis obsequium ipsa rerum natura praebere. [26] Pelicanus auis Aegyptia habitans in solitudine Nili fluminis, unde et nomen sumpsit; nam Canopos Aegyptus dicitur. Fertur, si uerum sit, eam occidere natos suos, eosque per triduum lugere, deinde se ipsam uulnerare et aspersione sui sanguinis uiuificare filios. [27] Stymphalidae aues ab Stymphadibus insulis appellatae, ubi plurimum abundant; aduersus quas Hercules sagittis est usus. Sunt enim pelagi uolucres in insulis habitantes. [28] Diomedias aues a sociis Diomedis appellatas, quos ferunt fabulae in easdem uolucres fuisse conuersos; forma fulicae similes, magnitudine cygnorum, colore candido, duris et grandibus rostris. Sunt autem circa Apuliam in insula Diomedia inter scopulos litorum et saxa uolitantes; iudicant inter suos et aduenas. [29] Nam si Graecus est, propius accedunt et blandiunt; si alienigena, morsu inpugnant et uulnerant, lacrimosis quasi uocibus dolentes uel suam mutationem uel regis interitum. Nam Diomedes ab Illyriis interemptus est. Haec autem aues Latine Diomediae uocantur, Graeci eas ERODIOUS dicunt. [30] Memnonides aues Aegyptiae appellatae a loco, ubi Memnon periit. Nam cateruatim aduolare dicuntur ex Aegypto ad Ilium iuxta Memnonis sepulchrum, et proinde eas Ilienses Memnonias uocant. Quinto autem anno ad Ilium ueniunt, et cum biduo circumuolauerint, tertia die ineuntes pugnam uicissim se unguibus rostrisque dilacerant. [31] Hercyniae aues dictae ab Hercynio saltu Germaniae, ubi nascuntur, quarum pinnae adeo per obscurum emicant ut quamuis nox obtenta densis tenebris sit, ad praesidium itineris dirigendi praeiactae interluceant, cursusque uiae pateat indicio plumarum fulgentium. [32] Onocrotalon Graeci uocant rostro longo. [Quorum duo genera sunt: aliud aquatile, aliud solitudinis.] [33] Ibis auis Nili fluminis, quae semetipsam purgat, rostro in anum aquam fundens. Haec serpentium oua uescitur, gratissimam ex eis escam nidis suis deportans. [34] Meropes eosdemque et gaulos, qui parentes suos recondere atque alere dicuntur. Coredulus genus uolatile, quasi cor edens. [35] Monedula auis, quasi monetula, quae dum aurum inuenit, aufert et occultat. Cicero pro Valerio Flacco (76): 'Non plus aurum tibi quam monedulae committendum.' [36] Vespertilio pro tempore nomen accepit, eo quod lucem fugiens crepusculo uespertino circumuolet praecipiti motu acta, et tenuissimis brachiorum membris suspensa; animal murium simile, non tam uoce resonans quam stridore; specie quoque uolatilis simul et quadrupes, quod in aliis auibus reperiri non solet. [37] Luscinia auis inde nomen sumpsit, quia cantu suo significare solet diei surgentis exortum, quasi lucinia. Eadem et acredula, de qua Cicero in Prognosticis (frag. 6): Et matutinos exercet acredula cantus. [38] Vlula auis APO TOU OLOLUZEIN, id est a planctu et luctu, nominata; cum enim clamat aut fletum imitatur aut gemitum. Vnde et apud augures si lamentetur tristitiam, tacens ostendere fertur prosperitatem. [39] Bubo a sono uocis conpositum nomen habet, auis feralis, onusta quidem plumis, sed graui semper detenta pigritia: in sepulcris die noctuque uersatur, et semper commorans in cauernis. De qua Ouidius (Met. 5,549): Foedaque fit uolucris uenturi nuntia luctus, ignauus bubo dirum mortalibus omen. Denique apud augures malum portendere fertur: nam cum in urbe uisa fuerit, solitudinem significare dicunt. [40] Noctua dicitur pro eo quod nocte circumuolat et per diem non possit uidere; nam exorto splendore solis, uisus illius hebetatur. Hanc autem insula Cretensis non habet; et si ueniat aliunde, statim moritur. Noctua autem non est bubo; nam bubo maior est. [41] Nycticorax ipsa est noctua, quia noctem amat. Est enim auis lucifuga, et solem uidere non patitur. [42] Strix nocturna auis, habens nomen de sono uocis; quando enim clamat stridet. De qua Lucanus (6,689): Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur. Haec auis uulgo amma dicitur, ab amando paruulos; unde et lac praebere fertur nascentibus. [43] Coruus, siue corax, nomen a sono gutturis habet, quod uoce coracinet. Fertur haec auis quod editis pullis escam plene non praebeat, priusquam in eis per pinnarum nigredinem similitudinem proprii coloris agnoscat; postquam uero eos tetros plumis aspexerit, in toto agnitos abundantius pascit. Hic prior in cadaueribus oculum petit. [44] Cornix, annosa auis, apud Latinos Graeco nomine appellatur; quam aiunt augures hominum curas significationibus agere, insidiarum uias monstrare, futura praedicere. Magnum nefas haec credere ut Deus consilia sua cornicibus mandet. Huius inter multa auspicia tribuunt etiam pluuias portendere uocibus; unde est illud (Virg. Georg. 1,388): Tunc cornix plena pluuiam uocat inproba uoce. [45] Graculus a garrulitate nuncupatus; non, ut quidam uolunt, pro eo ut gregatim uolent; cum sit manifestum ex uoce eos nuncupari. Est enim loquacissimum genus et uocibus inportunum. [46] Picae quasi poeticae, quod uerba in discrimine uocis exprimat, ut homo. Per ramos enim arborum pendulae inportuna garrulitate sonantes, et si linguas in sermone nequeunt explicare, sonum tamen humanae uocis imitantur. De qua congrue quidam ait (Mart. 14,76): Pica loquax certa dominum te uoce saluto: si me non uideas, esse negabis auem. [47] Picus a Pico Saturni filio nomen sumpsit, eo quod eam in auspiciis utebatur. Nam ferunt hanc auem quiddam habere diuinum, illo indicio quod in quacumque arbore nidificauerit, clauum, uel quidquid aliud fixum, diu haerere non potest quin statim excidat, ubi ea insederit. Iste est picus Martius; nam alia est pica. [48] Pauo nomen de sono uocis habet; cuius caro tam dura est ut putredinem uix sentiat, nec facile coquatur. De quo quidam sic ait (Mart. 13,70): Miraris, quotiens gemmantes explicat alas, si potes hunc saeuo tradere, dure, coco. [49] Phasianus a Phaside insula Graeciae, unde primum asportatus est, appellatus. Testatur id uetus distichon illud (Mart. 13,72): Argiua primo sum transportata carina: ante mihi notum nil nisi Phasis erat. [50] Gallus a castratione uocatus; inter ceteras enim aues huic solo testiculi adimuntur. Veteres enim abscisos gallos uocabant. Sicut autem a leone leaena et a dracone dracaena, ita a gallo gallina. Cuius membra, ut ferunt quidam, si auro liquescenti misceantur, consumi. [51] Ans ab assiduitate natandi aptum nomen accepit. Ex quo genere quaedam germanae dicuntur, quod plus ceteris nutriant. [52] Anseri nomen ans dedit per deriuationem, uel a similitudine, uel quod et ipsa natandi frequentiam habeat. Iste uigilias noctis assiduitate clangoris testatur. Nullum autem animal ita odorem hominis sentit ut anser; unde et clangore eius Gallorum ascensus in Capitolio deprehensus est. [53] Fuliga dicta, quod caro eius leporinam sapiat; LAGOS enim lepus dicitur, unde et apud Graecos LAGOS uocatur. Est autem auis stagnensis, habens nidos in medio aquae, uel in petris quas aquae circumdant, maritimoque semper delectatur profundo. Quae dum tempestatem praesenserit, fugiens in uado ludit. [54] Mergis ab assiduitate mergendi nomen hoc haesit. Saepe autem demisso in profundum capite aurarum signa sub fluctibus colligunt, et praeuidentes aequoris tempestatem cum clamore ad litora tendunt. Nam in pelago iam grauissimam esse tempestatem, cum ad litora mergi confugerint. [55] Accipiter auis animo plus armata quam ungulis, uirtutem maiorem in minori corpore gestans. Hic ab accipiendo, id est a capiendo, nomen sumpsit. Est enim auis rapiendis aliis auibus auida, ideoque uocatur accipiter, hoc est raptor. Vnde et Paulus Apostolus dicit (2 Cor. 11,20): 'Sustinetis enim, si quis accipit'; ut enim diceret 'si quis rapit', dixit 'si quis accipit'. [56] Fertur autem accipitres circa pullos suos inpios esse; nam dum uiderint eos posse tentare uolatus, nullas eis praebent escas; sed uerberant pinnis et a nido praecipitant, atque a tenero conpellunt ad praedam, ne forte adulti pigrescant. [57] Capus Itala lingua dicitur a capiendo. Hunc nostri falconem uocant, quod incuruis digitis sit. [58] Miluus mollis et uiribus et uolatu, quasi mollis auis, unde et nuncupatus; rapacissimus tamen et semper domesticis auibus insidiator. [59] Ossifragus uulgo appellatur auis quae ossa ab alto dimittit et frangit. Vnde et a frangendo ossa nomen accepit. [60] Turtur de uoce uocatur; auis pudica, et semper in montium iugis et in desertis solitudinibus commorans. Tecta enim hominum et conuersationem fugit, et commoratur in siluis. [Quae etiam hieme deplumata in truncis arborum concauis habitare perbibetur.] Cuius e contrario columba hospitia humana diligit; domorum blanda semper habitatrix. [61] Columbae dictae, quod earum colla ad singulas conuersiones colores mutent; aues mansuetae, et in hominum multitudine conuersantes, ac sine felle; quas antiqui Venerias nuncupabant, eo quod nidos frequentant, et osculo amorem concipiant. [62] Palumbes [eo quod sint farsae, a pabulo; quas uulgus titos uocant] auis casta ex moribus appellatur, quod comes sit castitatis; nam dicitur quod amisso corporali consortio solitaria incedat, nec carnalem copulam ultra requirat. [63] Perdix de uoce nomen habet, auis dolosa atque inmunda; nam masculus in masculum insurgit, et obliuiscitur sexum libido praeceps. Adeo autem fraudulenta, ut alteri oua diripiens foueat; sed fraus fructum non habet: denique dum pulli propriae uocem genetricis audierint, naturali quodam instinctu hanc quae fouit relinquunt, et ad eandem quae genuit reuertuntur. [64] Coturnices a sono uocis dictas, quas Graeci ORTUGAS uocant, eo quod uisae fuerint primum in Ortygia insula. Haec adueniendi habent tempora; nam aestate depulsa maria transmeant. [65] Ortygometra dicitur quae gregem ducit. Eam terrae propinquantem accipiter uidens rapit; ac propterea cura est uniuersis ducem sollicitare generis externi, per quam caueant prima discrimina. Cibos gratissimos habent semina uenenorum; quam ob causam eas ueteres uesci interdixerunt. Solum enim hoc animal, sicut et homo, caducum patitur morbum. [66] Vpupam Graeci appellant eo quod stercora humana consideret, et foetenti pascatur fimo; auis spurcissima, cristis extantibus galeata, semper in sepulcris et humano stercore commorans. Cuius sanguine quisquis se inunxerit, dormitum pergens daemones suffocantes se uidebit. [67] Tucos, quos Hispani ciculos uocant, a uoce propria nominatos. Hi ueniendi habent tempus, miluorum scapulis suscepti propter breues et paruos uolatus, ne per longa aeris spatia fatigati deficiant. [68] Horum saliuae cicadas gignunt. Passeres sunt minuta uolatilia, a paruitate uocata; unde et pusilli parui. [69] Merula antiquitus medula uocabatur, eo quod modulet. Alii merulam aiunt uocatam quia sola uolat, quasi mera uolans. Haec cum in omnibus locis nigra sit, in Achaia autem candida est. [70] Erundo dicta, quod cibos non sumat residens, sed in aere capiat escas et edat; garrula auis, per tortuosos orbes et flexuosos circuitus peruolans, et in nidis construendis educandisque fetibus sollertissima; habens etiam quiddam praescium, quod lapsura deserat nec appetat culmina. A diris quoque auibus non inpetitur, nec umquam praeda est. Maria transuolat, ibique hieme commoratur. [71] Turdos a tarditate dictos; hiemis enim confinio se referunt. Turdela quasi maior turdus; cuius stercore uiscum generare putatur. Vnde et prouerbium apud antiquos erat, 'Malum sibi auem cacare.' [72] Furfurio uocatus, quod prius farre in farinam redacto pasceretur. [73] Ficedulae dictae, quod ficus magis edant. Panditur uersiculo ueteri illo (Mart. 13,49): Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uuis, cur potius nomen non dedit uua mihi? [74] Carduelus, quod spinis et cardibus pascitur; unde etiam apud Graecos acalanthis dicta est, ab AKANTHAIS, id est spinis, quibus alitur. [75] Augures autem dicunt et in gestu et in motu et in uolatu et in uoce auium signa esse constituta. [76] Oscines aues uocant, quae ore cantuque auspicium faciunt; ut coruus, cornix, picus. [77] Alites, quae uolatu ostendere futura uidentur; quae si aduersae sunt, inebrae dicuntur, quod inhibeant, id est uetent; si prosperae, praepetes; et ideo praepetes, quia omnes aues priora petunt uolantes. [78] Tertiam faciunt speciem auguriorum in auibus, quam communem uocant, ex utroque permixtam, id est cum aues ex ore et uolatu auguriant. Sed fidem non habet. [79] Omnium autem genera uolucrum bis nascuntur. Primum enim oua gignuntur, inde calore materni corporis formantur et animantur. [80] Oua autem dicta ab eo quod sint uuida. Vnde et uua, eo quod intrinsecus humore sit plena. Nam humidum est quod exterius humorem habet; uuidum, quod interius. Quidam [autem] putant, ouum Graecam habere originem nominis. Illi autem dicunt OA, V littera ablata. [81] Oua autem quaedam inani uento concipiuntur; sed non sunt generabilia, nisi quae fuerint concubitu masculino concepta et seminali spiritu penetrata. Ouorum uim tantam dicunt ut lignum perfusum eo non ardeat, ac ne uestis quidem contra aduratur. Admixta quoque calce glutinare fertur uitri fragmenta. VIII. DE MINVTIS VOLATILIBVS. [1] Apes dictae, uel quod se pedibus inuicem alligent, uel pro eo quod sine pedibus nascuntur. Nam postea et pedes et pinnas accipiunt. Haec sollertes in generandi mellis officio adsignatas incolunt sedes, domicilia inenarrabili arte conponunt, ex uariis floribus fauum condunt, textisque ceris innumera prole castra replent, exercitum et reges habent, proelia mouent, fumum fugiunt, tumultu exasperantur. [2] Has plerique experti sunt de boum cadaueribus nasci. Nam pro his creandis uitulorum occisorum carnes uerberantur, ut [ex] putrefacto cruore uermes creentur, qui postea efficiuntur apes. Proprie tamen apes uocantur ortae de bobus, sicuti scabrones de equis, fuci de mulis, uespae de asinis. [3] Costros Graeci appellant, qui in extremis fauorum partibus maiores creantur: quos aliqui reges putant. Dicti quod castra ducant. Fugus est maior ape, scabrone minor. Dictus autem fugus quod alienos labores edat, quasi fagus; depascitur enim quod non laborauit. De quo Vergilius (Georg. 4,168): Ignauum fucos pecus a praesepibus arcent. [4] Vespae ä Scabrones uocati a cabo, id est [a] caballo, quod ex eis creentur. Sicut autem scabrones nascuntur de equorum carnibus putridis, ita ex his iterum saepe nascuntur scarabaei; unde et cognominati sunt. [5] Tauri uocantur scarabaei terrestres ricino similes. Buprestis animal est paruum in Italia simillimum scarabaeo, longipedum. Fallit inter herbas bouem maxime, unde et nomen habet, deuoratumque tacto felle ita inflammat ut rumpat. [6] Cicindela scarabaeorum genus est; eo quod gradiens uel uolans lucet. [7] Blattae a colore nuncupatae, siquidem et conprehensae manum tingunt; unde et blatteum colorem dicunt. Hoc autem animal lucem uidere non patitur, contrarium muscae, nam musca lucipeta, et blatta lucifuga est; per noctem enim tantum ambulat. [8] Papiliones auiculae sunt quae maxime abundant florentibus maluis, quique uermiculos [ex] stercore suo faciunt nasci. [9] Locusta, quod pedibus sit longis ueluti asta; unde et eam Graeci tam maritimam quam terrestrem ASTAKON appellant. [10] Cicades ex ciculorum nascuntur sputo. Haec in Italia apud Rheginos mutae sunt, nec usquam alibi. [11] Musca ex Graeco uenit, sicut et mus. Haec, sicut et apes, necatae in aqua aliquotiens post unius horae spatium reuiuiscunt. [12] Cynomya Graece uocatur, id est musca canina; nam KUON Graece canis uocatur. [13] Culex ab aculeo dictus, quod sanguinem sugit. Habet enim in ore fistulam in modum stimuli, qua carnem terebrat ut sanguinem bibat. [14] Sciniphes muscae minutissimae sunt, aculeis permolestae. Qua tertia plaga superbus Aegyptiorum populus caesus est. [15] Oestrus animal armentorum, aculeis permolestum. Oestrus autem Graecum est, qui Latine asilus, uulgo tabanus uocatur. [16] Bibiones sunt qui in uino nascuntur, quos uulgo mustiones a musto appellant. Vnde et Afranius (407): Cum ad me spectas et fabulare incipis, ex ore in oculis tuis bibiones inuolant. [17] Gurgulio dicitur, quia pene nihil est aliud nisi guttur. LIBER XIII. DE MVNDO ET PARTIBVS In hoc uero libello quasi in quadam breui tabella quasdam caeli causas situsque terrarum et maris spatia adnotauimus, ut in modico lector ea percurrat, et conpendiosa breuitate etymologias eorum causasque cognoscat. I. DE MVNDO. [1] Mundus est caelum et terra, mare et quae in eis opera Dei. De quo dicitur (Ioh. 1,10): "Et mundus per eum factus est." Mundus Latine a philosophis dictus, quod in sempiterno motu sit, ut caelum, sol, luna, aer, maria. Nulla enim requies eius elementis concessa est, ideoque semper in motu est. [2] Vnde et animalia Varroni uidentur elementa. "Quoniam per semetipsa," inquit, "mouentur." Graeci uero nomen mundo de ornamento adcommodauerunt, propter diuersitatem elementorum et pulchritudinum siderum. Appellatur enim apud eos KOSMOS, quod significat ornamentum. Nihil enim mundo pulchrius oculis carnis aspicimus. [3] Quattuor autem esse climata mundi, id est plagas: Orientem et Occidentem, Septentrionem et Meridiem. [4] Oriens ab exortu solis est nuncupatus. Occidens, quod diem faciat occidere atque interire. Abscondit enim lumen mundo et tenebras superinducit. [5] Septentrio autem a septem stellis axis uocatur, quae in ipso reuolutae rotantur. Hic proprie et uertex dicitur, eo quod uertitur, sicut poeta ait (Virg. Aen. 2,250): Vertitur interea caelum. [6] Meridies, uel quia ibi sol faciat medium diem, quasi medidies, uel quia tunc purius micat aether. Merum enim purum dicitur. [7] Ianuae caeli duae sunt, Oriens et Occasus; nam una porta sol procedit, alia se recipit. [8] Cardines autem mundi duo, Septentrio et Meridies; in ipsis enim uoluitur caelum. II. DE ATOMIS. [1] Atomos philosophi uocant quasdam in mundo corporum partes tam minutissimas ut nec uisui pateant nec TOMEN, id est sectionem, recipiant; unde et ATOMOI dicti sunt. Hi per inane totius mundi inrequietis motibus uolitare et huc atque illuc ferri dicuntur, sicut tenuissimi pulueres qui infusi per fenestras radiis solis uidentur. Ex his arbores et herbas et fruges omnes oriri, ex his ignem et aquam et uniuersa gigni atque constare quidam philosophi gentium putauerunt. [2] Sunt autem atomi aut in corpore, aut in tempore, aut in numero. In corpore, ut lapis. Diuidis eum in partes et partes ipsas diuidis in grana, ueluti sunt harenae; rursumque ipsa harenae grana diuide in minutissimum puluerem, donec, si possis, peruenias ad aliquam minutiam, quae iam non sit quae diuidi uel secari possit. Haec est atomus in corporibus. [3] In tempore uero sic intellegitur atomus. Annum, uerbi gratia, diuidis in menses, menses in dies, dies in horas; adhuc partes horarum admittunt diuisionem, quousque uenias ad tantum temporis punctum et quandam momenti stillam, ut per nullam morulam produci possit; et ideo iam diuidi non potest. Haec est atomus temporis. [4] In numeris, ut puta octo diuiduntur in quattuor, rursus quattuor in duo, deinde duo in unum. Vnus autem atomus est, quia insecabilis est. Sic et littera: nam orationem diuidis in uerba, uerba in syllabas, syllabam in litteras. Littera, pars minima, atomus est, nec diuidi potest. Atomus ergo est quod diuidi non potest, ut in geometria punctus. Nam TOMOS diuisio dicitur Graece, ATOMOS indiuisio. III. DE ELEMENTIS. [1] ULEN Graeci rerum quandam primam materiam dicunt, nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem, ex qua uisibilia haec elementa formata sunt; unde et ex eius deriuatione uocabulum acceperunt. Hanc ULEN Latini materiam appellauerunt, ideo quia omne informe, unde aliquid faciendum est, semper materia nuncupatur. Proinde et eam poetae siluam nominauerunt, nec incongrue, quia materiae siluarum sunt. [2] Graeci autem elementa STOICHEIA nuncupant, eo quod sibi societatis concordia et communione quadam conueniant. Nam sic ea inter se naturali quadam ratione iuncta dicuntur, [ut] modo originem ab igni repetentes usque ad terram, modo a terra usque ad ignem, ut ignis quidem in aera desinat, aer in aquam densetur, aqua in terram crassescat; rursusque terra diluatur in aquam, aqua rarescat in aera, aer in ignem extenuetur. [3] Quapropter omnia elementa omnibus inesse, sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet accepisse uocabulum. Sunt autem diuina prouidentia propriis animantibus distributa: nam caelum angelis, aerem uolucribus, mare piscibus, terram hominibus ceterisque animantibus Creator ipse inpleuit. IV. DE CAELO. [1] Caelum uocatum eo quod, tamquam caelatum uas, inpressa lumina habeat stellarum ueluti signa. Nam caelatum dicitur uas quod signis eminentioribus refulget. Distinxit enim eum Deus claris luminibus, et inpleuit; sole scilicet et lunae orbe fulgenti et astrorum micantium splendentibus signis adornauit. [Alias autem a superiora caelando.] [2] Hic autem Graece OURANOS dicitur APO TOU ORASTHAI, id est a uidendo, eo quod aer perspicuus sit et ad speculandum purior. Caelum autem in Scripturis sanctis ideo firmamentum uocatur, quod sit cursu siderum et ratis legibus fixisque firmatum. [3] Interdum et caelum pro aere accipitur, ubi uenti et nubes et procellae et turbines fiunt. Lucretius (4,133): Caelum, quod dicitur aer. Et Psalmus (79,2; 104,12): "Volucres caeli" appellat, cum manifestum sit aues in aere uolare; et nos in consuetudine hunc aerem caelum appellamus. Nam cum de sereno uel nubilo quaerimus, aliquando dicimus, "qualis est aer?", aliquando, "quale est caelum?" V. DE PARTIBVS CAELI. [1] Aether locus est in quo sidera sunt, et significat eum ignem qui a toto mundo in altum separatus est. Sane aether est ipsud elementum, aethra uero splendor aetheris, et est sermo Graecus. [2] Sphaera caeli dicta eo quod species eius in rotundum formata est. Sed et quidquid tale est, a uolubilitate sphaera a Graecis dicitur, sicut [et] pilae quibus ludunt infantes. Nam philosophi dicunt caelum in sphaerae figuram undique esse conuexum, omnibus partibus aequalem, concludentem terram in media mundi mole libratam. Hunc moueri dicunt, et cum motu eius sidera in eo fixa ab oriente usque ad occidentem circumire, septentrionibus breuiores gyros iuxta cardinem peragentibus. [3] Axis est Septentrionis linea recta, quae per mediam pilam sphaerae tendit; et dicta axis quod in ea sphaera ut rota uoluitur, uel quia ibi plaustrum est. [4] Cardines extremae partes sunt axis; et dictae cardines eo quod per eos uertitur caelum. [5] Poli sunt circuli qui currunt per axem. Horum alter est Septentrionalis, qui numquam occidit, appellaturque Boreus; alter Australis, qui numquam uidetur, et Austronotius dicitur. Et dicti poli quod sint axium cycli, ex usu plaustrorum, a poliendo scilicet nominati. Sed polus Boreus semper uidetur, Austronotius numquam; quia dextra caeli altiora sunt, pressa austri. [6] Conuexa extrema caeli sunt, a curuitate dicta. Nam conuexum curuum est et inclinatum, et in modum circuli flexum. [7] Lacteus circulus uia est quae in sphaera uidetur, a candore dicta, quia alba est. Quam aliqui dicunt uiam esse qua circuit sol, et ex splendoris ipsius transitu ita lucere. VI. DE CIRCVLIS CAELI. [1] Habitatio ista caeli circulorum distincta zonis quasdam partes temperie sua incolere permisit, quasdam negauit enormitate frigoris aut caloris. Zonae autem ipsae quinque sunt, quae ideo zonae uel circuli appellantur eo quod in circumductione sphaerae existunt. [2] Quorum primus circulus ideo ARKTIKOS appellatur eo quod intra eum Arctorum signa inclusa prospiciuntur, quae a nostris in ursarum speciem ficta Septentriones appellantur. [3] Secundus circulus ex eo THERINOS TROPIKOS dicitur quia in eo circulo sol Aquilonis finibus aestatem faciens ultra eum circulum non transit, sed statim reuertitur; et inde TROPIKOS appellatur. [4] Tertius circulus EMERINOS, qui a Latinis ideo aequinoctialis appellatur eo quod sol, cum ad eum orbem peruenerit, aequinoctium facit. EMERINOS enim Latine dies dicitur atque nox, quo circulo dimidia sphaerae pars constituta respicitur. [5] Quartus circulus ANTARKTIKOS uocatur eo quod contrarius sit circulo quem ARKTIKON nominamus. [6] Quintus circulus CHEIMERINOS TROPIKOS, qui a Latinis hiemalis siue brumalis appellatur, ideo quia sol cum ad eum circulum peruenerit, hiemem his, qui ad Aquilonem sunt, facit, aestatem autem his, qui Austri partibus commorantur. [7] Zodiacus [autem] circulus est É VII. DE AERE ET NVBE. [1] Aer est inanitas plurimum habens admixtum raritatis quam cetera elementa. De quo Vergilius (Aen.12,354): Longum per inane secutus. Aer dictus APO TOU AIREIN, ab eo quod ferat terram, uel ab eo quod feratur. Hic autem partim ad terrenam, partim ad caelestem materiam pertinet; nam ille subtilis, ubi uentosi ac procellosi motus non possunt existere, ad caelestem pertinet partem; iste uero turbulentior, qui exhalationibus humidis corporescit, terrae deputatur; quique ex se multas species reddit. Nam commotus uentos facit; uehementius concitatus ignes et tonitrua; contractus nubila; conspissatus pluuiam; congelantibus nubilis niuem; turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem; distentus serenum efficit. Nam aerem densum nubem esse, nubem rarefactam et solutam aerem. [2] Nubes dictae ab obnubendo, id est operiendo, caelum; unde et nuptae, quod uultus suos uelent; unde et Neptunus, quod nubat, id est mare et terram tegat. Nubes autem aeris densitas facit. Venti enim aerem conglobant nubemque faciunt; unde est illud (Virg. Aen. 5,20): Atque in nubem cogitur aer. VIII. DE TONITRVO. [1] Tonitruum dictum quod sonus eius terreat; nam tonus sonus. Qui ideo interdum tam grauiter concutit omnia ita ut caelum discississe uideatur quia, cum procella uehementissimi uenti nubibus se repente inmiserit, turbine inualescente exitumque quaerente, nubem, quam excauauit, impetu magno perscindit, ac sic cum horrendo fragore defertur ad aures. [2] Quod mirari quis non debeat, cum uesicula quamuis parua magnum tamen sonitum displosa emittit. Cum tonitruo autem simul et fulgura exprimi: sed illud celerius uidetur, quia clarum est; hoc autem ad aures tardius peruenire. Lux autem quae apparet ante tonitruum fulgetra uocatur. Quae, ut diximus, ideo ante uidetur quia clarum est lumen; tonitruum autem ad aures tardius peruenit. IX. DE FVLMINIBVS. [1] Fulgur et fulmen, ictus caelestis iaculi, a feriendo dicti; fulgere enim ferire est atque percutere. Fulmen autem conlisa nubila faciunt. Nam omnium rerum conlisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus, uel attritu rotarum, uel in siluis arborum: simili modo in nubibus ignis, unde et prius nubila sunt, deinde ignes. [2] Vento autem et igni fulmina in nubibus fieri et inpulsu uentorum emitti. Ideo autem fulminis ignem uim habere maiorem ad penetrandum, quia subtilioribus elementis factus est quam noster, id est qui nobis in usu est. Tria sunt autem eius nomina, fulgus, fulgor et fulmen: fulgus, quia tangit; fulgor, quia incendit et urit; fulmen, quia findit; ideo et cum ternis radiis finguntur. X. DE ARCV ET NVBIVM EFFECTIBVS. [1] Arcus caelestis dictus a similitudine curuati arcus. Iris huic nomen proprium est. Et dicitur iris quasi aeris, id est quod per aera ad terras descendat. Hic autem a sole resplendet, dum cauae nubes ex aduerso radium solis accipiunt et arcus speciem fingunt; cui uarios colores illa dat res, quia aqua tenuis, aer lucidus, et nubes caligantes, inradiata ista uarios creant colores. [2] Pluuiae dictae quod fluant, quasi fluuiae; nascuntur enim de terrae et maris anhelitu. Quae cum altius eleuatae fuerint, aut solis calore resolutae, aut ui uentorum conpressae, stillantur in terris. [3] Nimbus est densitas nubis intempesta et obscura; et inde nimbus a nube. Sunt autem nimbi repentinae et praecipites pluuiae. Nam pluuias uocamus lentas et iuges, quasi fluuias, quasi fluentes. [4] Imbres autem et ad nubes et ad pluuias pertinent, dictae a Graeco uocabulo quod terram inebrient ad germinandum. Ex his enim cuncta creantur, unde et Lucretius (1,715): Ex igni, terra atque anima nascuntur et imbri. Est autem nomen Graecum. [5] Grando appellata quod forma eius granorum similitudinem habeat. Haec autem uentorum rigore durantur in nube, ac solidantur in niuem, ruptoque aere soluuntur. [6] Nix a nube, unde uenit; et glacies a gelu et aqua, quasi gelaquies, id est gelata aqua. [7] Gelus autem quod eo stringatur tellus; GE quippe terra dicitur. Tunc autem maiori gelu stringitur terra, cum fuerit nox serena. [8] Pruina est matutini temporis frigus, quae inde pruina nomen accepit quia sicut ignis urit; PUR enim ignis. Vrere enim et ad frigus et ad solem pertinet; nam uno sermone duo diuersa significantur, pro eo quod unum effectum habent. Similis enim uis est et caloris et frigoris, unde et utraque saxa rumpunt. Nam calor urit, ut est (Virg. Aen. 4,68): Vritur infelix Dido. Item frigus urit, ut est (Virg. Georg. 1,93): Aut boreae penetrabile frigus adurat. [9] Ros Graecum est, quod illi DROSOS dicunt. Alii putant ros dictum quia rarus est, et non spissus ut pluuia. [10] Nebula inde dicta, unde et nubila, ab obnubendo scilicet, hoc est operiendo, terram, siue quod nubes uolans faciat. Exhalant enim ualles humidae nebulas et fiunt nubes; inde nubilum, inde niues. Nebulae autem ima petunt cum serenitas est; summa, cum nubilum. [11] Caligo umbra est de spissitudine aeris effecta. Et dicta caligo quod maxime aeris calore gignatur. [12] Tenebrae dicuntur quod teneant umbras. Nihil autem sunt tenebrae, sed ipsa lucis absentia tenebrae dicuntur; sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est, silentium dicitur; sic tenebrae non aliquid sunt, sed ubi lux non est, tenebrae dicuntur. [13] Vmbra est aer carens solem. Dicta autem quod fiat cum solis obicimur radiis. Est autem mobilis et incerta, et ex solis circuitu et ex motu uentorum. Namque quotiens mouetur in sole, nobiscum mouere uidetur; quia ubi quoque loco a radiis solis obstitimus, perinde lumen illi auferimus. Sic et ingredi nobiscum umbra et gestus nostros uidetur imitari. [14] Lux, ipsa substantia; lumen, quod a luce manat, id est candor lucis: sed hoc confundunt auctores. XI. DE VENTIS. [1] Ventus [est] aer commotus et agitatus, et pro diuersis partibus caeli nomina diuersa sortitus. Dictus autem uentus quod sit uehemens et uiolentus. Vis enim eius tanta est ut non solum saxa et arbores euellat, sed etiam caelum terramque conturbet, maria commoueat. [2] Ventorum quattuor principales spiritus sunt. Quorum primus ab oriente Subsolanus, a meridie Auster, ab occidente Fauonius, a septentrione eiusdem nominis uentus adspirat; habentes geminos hinc inde uentorum spiritus. [3] Subsolanus a latere dextro Vulturnum habet, a laeuo Eurum: Auster a dextris Euroaustrum, a sinistris Austroafricum: Fauonius a parte dextra Africum, a laeua Corum: porro Septentrio a dextris Circium, a sinistris Aquilonem. Hi duodecim uenti mundi globum flatibus circumagunt. [4] Quorum nomina propriis causis signata sunt: nam Subsolanus uocatus eo quod sub ortu solis nascatur; Eurus eo quod ab EO fluat, id est ab oriente; est enim coniunctus Subsolano; Vulturnus, quod alte tonat. [5] De quo Lucretius (5,745): Altitonans Vulturnus et Auster fulmine pollens; [6] Auster ab auriendo aquas uocatus, unde et crassum aerem facit et nubila nutrit. Hic Graece NOTOS appellatur, propter quod interdum corrumpat aerem. Nam pestilentiam, quae ex corrupto aere nascitur, Auster flans in reliquas regiones transmittit; sed sicut Auster pestilentiam gignit, sic Aquilo repellit. Euroauster dictus quod ex una parte habeat Eurum, ex altera Austrum. [7] Austroafricus, quod iunctus sit hinc et inde Austro et Africo. Ipse et Libonotus, quod sit ei Libs hinc et inde Notus. [8] [Fauonius nuncupatus eo quod foueat fruges ac flores. Hic Graece Zephyrus, quia plerumque uere flat; unde est illud (Virg. Georg. 1,44): Et Zephyro putris se gleba resoluit.] Zephyrus Graeco nomine appellatus eo quod flores et germina eius flatu uiuificentur. Hic Latine Fauonius dicitur propter quod foueat quae nascuntur. Austro autem flores soluuntur, a Zephyro fiunt. [9] Africus a propria regione uocatus; in Africa enim initium flandi sumit. [10] Corus est qui ab occidente aestiuo flat. Et uocatus Corus quod ipse uentorum circulum claudat, et quasi chorum faciat. Hic antea Caurus dictus, quem plerique Argesten dicunt, non ut inprudens uulgus Agrestem. [11] Septentrio dictus eo quod circulo septem stellarum consurgit, quae uertente se mundo resupinato capite ferri uidentur. [12] Circius dictus eo quod Coro sit iunctus. Hunc Hispani Gallicum uocant, propter quod eis a parte Galliciae flat. Aquilo dictus eo quod aquas stringat et nubes dissipet; [13] est enim gelidus uentus et siccus. Idem et Boreas, quia ab Hyperboreis montibus flat; inde enim origo eiusdem uenti est; unde et frigidus est. Natura enim omnium septentrionalium uentorum frigida et sicca est, australium humida et calida. [14] Ex omnibus autem uentis duo cardinales sunt: Septentrio et Auster. [15] Etesiae autem flabra Aquilonis sunt, quibus nomen inditum est quod certo anni tempore flatus agere incipiunt; ENIAUTOS enim Graece, annus Latine dicitur. Haec autem cursum rectum a Borea in Aegyptum ferunt, quibus Auster contrarius est. [16] Duo sunt autem extra hos ubique spiritus magis quam uenti: aura et altanus. [17] Aura ab aere dicta, quasi aeria, quod lenis sit motus aeris. Agitatus enim aer auram facit; unde et Lucretius (5,503): Aerias auras. [18] Altanus, qui in pelago est, per deriuationem ab alto, id est mari, uocatus. Nam alter est flatus in ripis quem diximus auram; nam aura terrae est. [19] Turbo est uolubilitas uentorum; et turbo dictus a terra, quotiens uentus consurgit et terram in circuitum mittit. [20] Tempestas aut pro tempore dicitur, sicut ubique historiographi solent, dum dicunt, "ea tempestate"; aut ab statu caeli, quia magnitudine sui multis diebus oritur. Verno autem et autumnali tempore quam maximae fiunt tempestates, quando nec plena est aestas, nec plena hiems; unde et medium et confine utriusque temporis ex coniunctione aerum contrariorum efficiuntur tempestates. [21] Fragor a fractarum rerum nominatus est sonitu, quia sicca quaeque et arida facile frangit. [22] Procella ab eo quod percellat, id est percutiat et euellat; est enim uis uenti cum pluuia. Procellae enim aut de fulminibus, aut de uentis fiunt. Nihil autem uelocius uentis; unde et propter celeritatem tam uentos quam fulmina alata fingunt poetae, ut (Virg. Aen. 8,430): Alitis Austri. XII. DE AQVIS. [1] Aqua dicta quod superficies eius aequalis sit; hinc et aequor appellatum, quia aequaliter sursum est. [2] Duo autem ualidissima uitae humanae elementa ignis et aqua; unde grauiter damnantur quibus ignis et aqua interdicitur. [3] Aquarum elementum ceteris omnibus imperat. Aquae enim caelum temperant, terram fecundant, aerem exhalationibus suis incorporant, scandunt in sublime et caelum sibi uindicant. Quid enim mirabilius aquis in caelo stantibus? [4] Parum sit in tantam peruenisse altitudinem; rapiunt et secum piscium examina; effusae omnium in terra nascentium causa fiunt. Fruges gignunt, arbores, frutices herbasque produnt, sordes detergunt, peccata abluunt, potum cunctis animantibus tribuunt. XIII. DE DIVERSITATE AQVARVM. [1] Aquarum naturae diuersitas multa est: aliae enim salis, aliae nitri, aliae aluminis, aliae sulphuris, aliae bituminis, aliae curam morborum adhibentes. [2] Nam iuxta Romam Albulae aquae uulneribus medentur. In Italia fons Ciceronis oculorum uulnera curat. In Aethiopia lacus est quo perfusa corpora uelut oleo nitescunt. Zamae fons in Africa canoras uoces facit. Ex Clitorio lacu Italiae qui biberint uini taedium habent. [3] In Chio insula fontem esse quo hebetes fiant. In Boeotia duo fontes; alter memoriam, alter obliuionem adfert. [4] Cyzici fons amorem Veneris tollit. Boeotiae lacus furialis est, de quo qui biberit ardore libidinis exardescit. In Campania sunt aquae quae sterilitatem feminarum et uirorum insaniam abolere dicuntur. In Aethiopiae fonte Rubro qui biberit lymphaticus fit. [5] Leinus fons Arcadiae abortus fieri non patitur. In Sicilia fontes sunt duo, quorum unus sterilem fecundat, alter fecundam sterilem facit. In Thessalia duo sunt flumina: ex uno bibentes oues nigras fieri, ex altero albas, ex utroque uarias. [6] Clitumnus lacus in Vmbria maximos boues gignit. Reatinis paludis aquis iumentorum ungulas indurari. In Asphaltite lacu Iudacae nihil mergi potest, quidquid animam habet. [7] In Indis Siden uocari stagnum, in quo nihil innatat, sed omnia merguntur. At contra in Africae lacu Apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur. Marsidae fons in Phrygia saxa egerit. In Achaia aqua profluit e saxis Styx appellata, quae ilico potata interficit. [8] Gelonium stagnum Siciliae tetro odore abigit proximantes. Fons est in Africa circa templum Ammonis, qui humoris nexibus humum stringit: fauillas etiam in cespitem solidat. Fons Iob in Idumaea quater in anno colorem mutare dicitur: id est puluerulentum, sanguineum, uiridem et limpidum; ternis mensibus in anno tenens ex his unum colorem. [9] In Trogodytis lacus est; ter [in] die fit amarus et deinde totiens dulcis. Fons Siloa ad radicem montis Sion non iugibus aquis, sed in certis horis diebusque ebullit. In Iudaea quondam riuus sabbatis omnibus siccabatur. [10] In Sardinia fontes calidi oculis medentur, fures arguunt; nam caecitate detegitur eorum facinus. In Epiro esse fontem in quo faces extinguntur accensae et accenduntur extinctae. Apud Garamantes fontem esse ita algentem die ut non bibatur, ita ardentem nocte ut non tangatur. [11] Iam uero in multis locis aquae manant perpetim feruentes, tanta ui ut balnea calefaciant. Quaedam enim terrae sunt quae multum sulphuris et aluminis habent. Itaque cum per uenas calentes aqua frigida uenit, uicino sulphuris calore contacta excandescit, nec talis ab origine effluit, sed permutatur dum uenit. Sulphur enim alumenque secum ferunt aquae; utramque materiam igne plenam minimisque motibus incalescentem. XIV. DE MARI. [1] Mare est aquarum generalis collectio. Omnis enim congregatio aquarum, siue salsae sint siue dulces, abusiue maria nuncupantur, iuxta illud (Genes. 1,10): "Et congregationes aquarum uocauit maria." Proprie autem mare appellatum eo quod aquae eius amarae sint. [2] Aequor autem uocatum quia aequaliter sursum est; et quamuis aquae fluctuantes uelut montes erigantur, sedatis rursus tempestatibus adaequantur. Altitudo enim maris diuersa est, indiscreta tamen dorsi eius aequalitas. [3] Ideo autem mare incrementum non capere, cum omnia flumina, omnes fontes recipiat, haec causa est: partim quod influentes undas ipsa magnitudo eius non sentiat: deinde, quod amara aqua dulce fluentum consumat; uel quod ipsae nubes multum aquarum ad se attrahant; siue quod illum partim auferant uenti, partim sol exsiccet; postremum, quod per occulta quaedam terrae foramina percolatus, et ad caput amnium fontesque reuolutus recurrat. Maris autem certum (non) esse colorem, sed pro qualitate uentorum mutari; nam modo flauum est, modo lutulentum, modo atrum. XV. DE OCEANO. [1] Oceanum Graeci et Latini ideo nominant eo quod in circuli modum ambiat orbem. [Siue a celeritate, eo quod ocius currat.] Item quia ut caelum purpureo colore nitet: oceanus quasi KUANEOS. Iste est qui oras terrarum amplectitur, alternisque aestibus accedit atque recedit; respirantibus enim in profundum uentis aut reuomit maria, aut resorbet. [2] Quique a proximis regionibus diuersa uocabula sumpsit: ut Gallicus, Germanicus, Scythicus, Caspius, Hyrcanus, Athlanticus, Gaditanus. Nam Gaditanum fretum a Gadibus dictum, ubi primum ab Oceano maris Magni limen aperitur; unde et Hercules cum Gadibus peruenisset, columnas ibi posuit, sperans illic esse orbis terrarum finem. XVI. DE MEDITERRANEO MARI. [1] Mare Magnum est quod ab occasu ex Oceano fluit et in meridiem uergit, deinde ad septentrionem tendit; quod inde magnum appellatur quia cetera maria in conparatione eius minora sunt. Iste est et Mediterraneus, quia per mediam terram usque ad orientem perfunditur, Europam et Africam Asiamque disterminans. [2] Cuius primae partis sinus, qui in Hispaniis perfunditur, Ibericus et Balearicus appellatur. Deinde Gallicus, qui Narbonensem prouinciam adluit. Mox Ligusticus, qui iuxta Genuam urbem est proximus. Post haec Tyrrhenus, qui Italiam adtingit; quem Graeci Ionium, Itali Inferum uocant. Inde Siculus, qui a Sicilia usque ad Cretam uadit. Deinde Creticus, qui in Pamphyliam et Aegyptum pertendit. [3] Deinde Hellespontus, qui in septentrionem retorquens, anfractibus magnis iuxta Graecias et Illyricum in angustias septem stadiorum stringitur; quo Xerses ponte nauibus facto in Graeciam commeauit: ibi est Abydos. Inde diffusus aequore patenti rursus stringitur et facit Propontidem; qui mox in quingentos passus coartatur, fitque Bosphorus Thracius, quo Darius copias transportauit. [4] Inde Ponticus sinus amplissimus a tergo Maeotidis paludibus; quod mare ex multitudine fluminum dulcius quam cetera, nebulosumque et breuius. Vnde et Pontum uocatum, quod sit peruius; atque eo praeter phocas et thynnos atque delphinos, alias beluas maiores non patitur. [5] Sicut autem terra dum una sit, pro diuersis locis uariis appellatur uocabulis, ita et pro regionibus hoc mare magnum diuersis nominibus nuncupatur: nam Ibericum et Asiaticum a prouinciis dictum; ab insulis Balearicum, Siculum, Creticum, Cyprium, Aegeum, Carpatium. Nam inter Tenedum et Chium saxum est in mare potius quam insula, quod uisentibus procul caprae simile creditur, quam Graeci AIGA nuncupant, unde et Augeum mare est dictum; sic et Carpatium mare inter Aegyptum et Rhodum ab insula Carpato illic posita. [6] A gentibus Gallicum, Ausonium, Dalmatium, Ligusticum. Ab oppidis Argolicum, Corinthium, Tyrium, Adriaticum. Nam Adria quaedam ciuitas Illyrico mari proxima fuit, quae Adriatico mari nomen dedit. [7] A positione caeli, ut Superum et Inferum; quod sit oriens superior, occidens inferior; est autem Tuscum et Adriaticum. A memoria regis, ut Ionium. Io quippe rex fuit Graeciae, unde [et] Iones Athenienses. Hoc mare et Tyrrhenum dictum, siue quod Tusciam adluit, id est Tyrrheniam, siue a Tyrrhenis nautis, qui se in hoc mare praecipitauerunt. Et sciendum Ionium sinum esse inmensum, ab Ionia usque ad Siciliam, et huius partes esse Adriaticum, Achaicum et Epiroticum. A moribus accolarum Euxinus, Axenus ante appellatus. [8] A casibus hominum qui deciderunt in mare, ut Hellespontum, Icarium, Myrteum. Nam Myrteum mare dictum a Myrtili lapsu, quod illic ab Oenomao praecipitatus sit. Icarus uero Cretensis, ut fabulae ferunt, altiora petens, pinnis solis calore solutis mari, in quo cecidit, nomen inposuit. Phrixus quoque cum Helle sorore sua fugiens insidias nouercales conscendit nauem signum arietis habentem, qua liberatus est. Helles autem soror eius perpessa naufragium decidit in mare, et mortua Hellesponti mari nomen dedit. [9] Ab ordine fluenti Propontis. Nam dictum Propontum quia Pontum praeuenit. Item et a transitu uel angustis meatibus boum Bosphorus. Aegyptius autem pelagus Asiae datur, Gallicus Europae, Africus Libyae: his ut quaeque proxima sunt, uenerunt in partes. Pelagus autem est latitudo maris sine litore et portu, Graeco nomine APO TOU PLAGIOU, hoc est a latitudine, dictus; unde et plagia, eo quod sint inportuosa. XVII. DE SINIBVS MARIS. [1] Sinus dicuntur maiores recessus maris, ut in mari Magno Ionius, in Oceano Caspius, Indicus, Persicus, Arabicus, qui et mare Rubrum, qui Oceano adscribitur. [2] Rubrum autem mare uocatum eo quod sit roseis undis infectum; non tamen talem naturam habet qualem uidetur ostendere, sed uicinis litoribus uitiatur gurges atque inficitur; quia omnis terra, quae circumstat pelago, rubra est et sanguineo colori proxima. Ideoque inde minium acutissimum excernitur, et alii colores quibus pictura uariatur. [3] Ergo cum terra hanc habeat naturam, fluctibus subinde diluitur, et quidquid adesum est, in colorem cadit. Ob hoc etiam in his litoribus gemmae rubrae inueniuntur. Lapillus enim eiusmodi humo inuolutus cum inter arenas attritus est, et terrae colorem habet et maris. [4] Hoc mare in duos sinus scinditur. Ex his, qui ab oriente est, Persicus appellatur, quia ora illius Persae inhabitant. Alter uero Arabicus dicitur, quod sit circa Arabiam. XVIII. DE AESTIBVS ET FRETIS. [1] Aestus ad Oceanum pertinet, fretus ad utrumque mare. Nam aestus est maris accessus uel recessus, id est inquietudo; unde et aestuaria, per qua mare uicissim tam accedit quam recedit. [2] Fretum autem appellatum quod ibi semper mare ferueat; nam fretum est angustum et quasi feruens mare, ab undarum feruore nominatum, ut Gaditanum uel Siculum; nam freta dicta Varro (L. L. 7,22) ait quasi feruida, id est feruentia, et motum feruoris habentia. [3] Fretum Siciliae, quod Rhegium dicitur, Sallustius tali ex causa uocari scribit dicens (Hist. 4,26) Italiae olim Siciliam coniunctam fuisse, et dum esset una tellus, medium spatium aut per humilitatem obrutum est aquis, aut per angustiam scissum. Et inde REGION nominatum, quia Graece abruptum hoc nomine nuncupatur. Est autem artissimum trium milium spatio Siciliam ab Italia diuidens, fabulosis infame monstris, cuius hinc inde Scylla et Charybdis ostenditur. [4] Scyllam accolae saxum mari inminens appellant, simile celebratae formae procul uisentibus. Vnde et monstruosam speciem fabulae illi dederunt, quasi formam hominis capitibus caninis succinctam, quia conlisi ibi fluctus latratus uidentur exprimere. [5] Charybdis dicta quod gurgitibus occultis naues obsorbeat; est enim mare uerticosum, et inde ibi laniata naufragia profundo emergunt. Ter autem in die erigit fluctus, et ter obsorbet; nam accipit aquas ut uomat, uomit ut rursus accipiat. [6] Syrtes sunt harenosa in mari loca. Syrtes autem Sallustius (Iug. 78,3) a tractu uocari dicit, quod omnia ad se trahant, et adpropinquanti uadoso mari haereant. Haec autem ad mare Aegyptium uicinae sunt, et pariter admiscuntur. Vada uero sunt per qua in mari uel in fluminibus homines uel animalia pedibus uadunt, quae Vergilius (Aen. 1,111) breuia appellat, Graeci BRACHEA. XIX. DE LACIS ET STAGNIS. [1] Sunt autem et quaedam maria quae non miscuntur Oceani fluctibus aut mari Magno, et dicuntur lacus et stagna. [2] Lacus est receptaculum in quo aqua retinetur nec miscetur fluctibus, ut lacus Asphalti, ut lacus Benacus et Larius, et ceteri quos Graeci LIMNAI, id est stagnos, uocant. Nam fontes labuntur in fluuiis; flumina in freta discurrunt; lacus stat in loco nec profluit. Et dictus lacus quasi aquae locus. [3] Lacus Asphalti idem et mare Mortuum uocatum propter quod nihil gignit uiuum, nihil recipit ex genere uiuentium. Nam neque pisces habet neque adsuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aues, sed et quaecumque uiuentia mergenda temtaueris, quacumque arte demersa statim resiliunt, et quamuis uehementer inlisa confestim excutiuntur; sed neque uentis mouetur resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis stagnatur, neque nauigationis patiens est, quia omnia uita carentia in profundum merguntur, nec materiam ullam sustinet, nisi quae bitumine inlustratur. [4] Lucernam accensam ferunt supernatare, extincto demergi lumine. Hoc et mare Salinarum dicitur, siue lacus Asphalti, id est bituminis; et est in Iudaea inter Iericho et Zoaran. Longitudo eius usque ad Zoaras Arabiae dirigitur stadiis septingentis octuaginta; latitudo stadiis centum quinquaginta usque ad uiciniam Sodomorum. [5] Lacus Tiberiadis ab oppido Tiberiade uocatus, quod quondam Herodes in honorem Tiberii Caesaris condidit. Est autem in Iudaea omnibus lacis salubrior, et ad sanitatem corporum quodammodo efficacior. Circuit stadia É [6] Genesar lacus amplissimus in Iudaea longitudine centum quadraginta extenditur stadiis, latitudine quadraginta diffunditur, crispantibus aquis, auram non uentis, sed de se ipso sibi excreans. Vnde et Genesar dicitur Graeco uocabulo, quasi generans sibi auram; denique per diffusiora spatia lacus frequentibus auris spirantibus agitatur; unde et purior haustus eius, et ad potandum dulcis et habilis. [7] Benacus lacus Italiae in Venetia, de quo fluuius nascitur Mincius; qui lacus magnitudine sui tempestates imitatur marinas. [8] Lucrinus et Auernus lacus Campaniae sunt. Lucrinus autem dictus quia olim propter copiam piscium uectigalia magna praestabat. Auernus autem lacus uocatus quod aues ibi superuolare non possent; nam antea siluarum densitate sic ambiebatur ut exhalantis inde per angustias aquae sulphureae odor grauissimus superuolantes aues halitu suo necaret: quam rem Augustus Caesar intellegens, deiectis siluis ex pestilentibus amoena reddidit loca. [9] Lacus autem idem et stagnus, ubi inmensa aqua conuenit. Nam dictus est stagnus ab eo quod illic aqua stet nec decurrat. XX. DE ABYSSO. [1] Abyssus profunditas est aquarum inpenetrabilis, siue speluncae aquarum latentium, e quibus fontes et flumina procedunt; uel quae occulte subter eunt, unde et abyssus dictus. Nam omnes aquae, siue torrentes, per occultas uenas ad matricem abyssum reuertuntur. [2] Fluctus dicti quod flatibus fiant. Ventorum enim inpulsu agitatae aquae fluctuant. Aqua est statiua et sine motu aequalis. [3] Vnda uero, eminens liquor qui semper in motu est. Lucretius (2,151): Aerias undas, id est motus, et corpus illud quod refluctuat. Nam nec unda per se aqua est, sed aqua in motu quodam et agitatione, quasi ab eundo et redeundo, unda uocata. [4] Latex proprie liquor fontis est; et dicta latex quod in uenis terrae lateat. [5] Gutta est quae stat, stilla, quae cadit. Hinc stillicidium, quasi stilla cadens. Stiria enim Graecum est, id est gutta: inde fit diminutiuum, ut dicamus stilla: dum autem stat, aut pendet de tectis uel arboribus, quasi glutinosa gutta est; dum ceciderit, stilla est. [6] Spuma dicta [est] ab eo quod spuatur; sordes enim sunt undarum; unde et mustum et ea quae coquuntur spuma purgantur. Hinc et sputum. XXI. DE FLVMINIBVS. [1] Fluuius est perennis aquarum decursus, a fluendo perpetim dictus. Proprie autem flumen ipsa aqua, fluuius cursus aquae. Prius autem flumen quam fluuius, id est prior aqua quam decursus. Duo autem sunt fluminum genera: unum torrens, alterum uiuum. De quo Vergilius (Aen. 2,719): Donec me flumine uiuo abluero. [2] Torrens est aqua ueniens cum impetu. Dictus autem torrens quia pluuia crescit, siccitate torrescit, id est arescit. De quo Pacuuius (13): Flammeo uapore torrens torret. Cui Graeci ab hieme nomen dederunt, nos ab aestate; illi a tempore quo succrescit, nos a tempore quo siccatur. [3] Amnis fluuius est nemore ac frondibus redimitus, et ex ipsa amoenitate amnis uocatus. [4] Decursus proprie finis cursus, siue aquarum sit seu quarumlibet rerum. Riui dicti quod deriuentur ad inrigandum, id est ad inducendum aquas in agris; nam inrigare inducere est. [5] Gurges proprie locus altus in flumine. Puteus est locus defossus ex quo hauritur aqua, a potatione dictus. Fons caput est aquae nascentis, quasi aquas fundens. [6] Quidam autem fluuiorum propriis ex causis nomina acceperunt, ex quibus nonnulli notandi sunt qui in historiis celebres memorantur. [7] Geon fluuius de Paradiso exiens atque uniuersam Aethiopiam cingens, uocatus hoc nomine quod incremento suae exundationis terram Aegypti inriget; GE enim Graece, Latine terram significat. Hic apud Aegyptios Nilus uocatur propter limum quem trahit, qui efficit fecunditatem; unde et Nilus dictus est, quasi NEAN ILUN: nam antea Nilus Latine Melo dicebatur. Apparet autem in Nilide lacu, de quo in meridiem uersus excipitur Aegypto, ubi Aquilonis flatibus repercussus aquis retroluctantibus intumescit, et inundationem Aegypti facit. [8] Ganges fluuius, quem Phison sancta Scriptura cognominat, exiens de Paradiso pergit ad Indiae regiones. Dictus autem Phison, id est caterua, quia decem fluminibus magnis sibi adiunctis inpletur et efficitur unus: Ganges autem uocatus a rege Gangaro Indiae. Fertur autem Nili modo exaltari, et super Orientis terras erumpere. [9] Tigris fluuius Mesopotamiae de Paradiso exoriens et pergens contra Assyrios, et post multos circuitus in mare Mortuum influens. Vocatus autem hoc nomine propter uelocitatem, instar bestiae tigris nimia pernicitate currentis. [10] Euphrates fluuius Mesopotamiae de Paradiso exoriens, copiosissimus gemmis, qui per mediam Babyloniam influit. Hic a frugibus, uel ab ubertate nomen accepit, nam Hebraice Ephrata fertilitas interpretatur: Mesopotamiam enim in quibusdam locis ita inrigat, sicut Nilus Alexandriam. Sallustius autem, auctor certissimus, asserit (Hist. 4,77) Tigrim et Euphraten uno fonte manare in Armenia, qui per diuersa euntes longius diuiduntur spatio medio relicto multorum milium; quae tamen terra, quae ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. Ex quo Hieronymus (sit. et nom. 202) animaduertit aliter de Paradisi fluminibus intellegendum. [11] Indus fluuius orientis, qui Rubro mari accipitur. [12] Hystaspes fuit Medorum rex antiquissimus, ex quo amnis orientis nomen accepit, qui nunc Hydaspes dicitur. De quo Lucanus É Qui dum sit fluuius Persarum, dicitur tamen contra orientem decurrere. [13] Araris fluuius orientis. De quo Vergilius (Ecl. 1,63): Aut Ararim Parthus bibet. Currit enim per Parthiam et Assyriam. [14] Bactrus fluuius orientis a rege Bactro uocatus fertur; a quo et Bactriani et urbs eorum. [15] Choaspis Persarum fluuius, uocatus eorum lingua quod miram aquae dulcedinem habeat, adeo ut Persici reges quamdiu inter ripas Persidis fluit, sibi ex eo pocula uindicarunt. Ex hoc amne quidam Cydnum Ciliciae fluuium deriuari existimant. [16] Araxis amnis Armeniae, qui ab uno monte cum Euphrate diuersis specubus oritur, dictus quod rapacitate cuncta prosternit. Vnde et cum Alexander eum transgredi uellet, ponte fabricato, tanta ui inundauit ut pontem dirueret. Hic breuibus interuallis ab Euphratis ortu caput tollit, ac deinde Caspium fertur in mare. [17] Fluuius Syriae qui uocatur Orontes iuxta Antiochiae muros decurrens, qui a solis ortu oriens non longe ab urbe mari conditur, quem de originis suae tractu Orontem ueteres Latine appellauere. Cuius fluentis ex ipso impetu frigidioribus, et zephyris assidue ibi spirantibus tota ciuitas momentis prope omnibus refrigeratur. [18] Iordanis Iudaeae fluuius, a duobus fontibus nominatus, quorum alter uocatur Ior, alter Dan. His igitur procul a se distantibus in unum alueum foederatis, Iordanis deinceps appellatur. Nascitur autem sub Libano monte, et diuidit Iudaeam et Arabiam; qui per multos circuitus iuxta Iericho in mare Mortuum influit. [19] Eusis Caucaseis montibus fusus cum pluribus aliis in Eusinum se praecipitat mare; unde et nuncupatur. [20] Cydnus amnis Ciliciae e Tauro monte progrediens, miram aquarum habens suauitatem, et quia quidquid candidum est, "cydnum" gentili lingua Syri dicunt. Vnde et amni huic nomen datum, quia tumet aestate, quando niues soluuntur; reliquis anni temporibus tenuis est et quietus. [21] Hylas fluuius Asiae. Pactolus fluuius Asiae, harenas aureas trahens: de quo Vergilius (Aen. 10,142): Pactolusque inrigat auro. Quem pro aurato fluore aliter Chrysorrhoam uocant. [22] Hermus fluuius Asiae qui Smyrneos secat campos, et ipse fluctibus aureis et harenis plenus; a quo et Smyrna uocata est. [23] Maeander amnis Asiae flexuosus, qui recurrentibus ripis inter Cariam et Ioniam praecipitatur in sinum qui Miletum diuidit et Prienen; Maeander autem uocatus quod sit flexuosus et numquam currat rectus. De quo Ouidius (Met. 2,246): Curuis ludit Maeander in undis. [24] Tanus fuit rex Scytharum primus, a quo Tanais fertur fluuius nuncupatus, qui ex Riphaeis siluis ueniens dirimit Europam ab Asia, inter duas mundi partes medius currens atque in Pontum fluens. [25] Inachus Achaiae amnis Argolicos inrigans campos, quem rex Inachus a se nominauit, qui exordium Argiuae gentis primus dedit. Ibi et Erymanthus ab Erymantho monte demissus. [26] Padus Italiae fluuius a iugis Alpium fusus ex tribus fontibus oritur; ex quibus uni uocabulum est Padus, qui diffusus in modum stagni amnem sinu digerit; a quo et Padus est nuncupatus. Hic a Graecis Eridanus cognominatus, ab Eridano Solis filio, quem Phaethontem dicunt; qui fulmine percussus in eodem fluuio deiectus est et extinctus. Augetur autem exortu Canis liquescentibus niuibus, et cum accessione triginta fluminum circa Rauennam in Adriaticum mare defertur. [27] Tiberis Italiae fluuius a Tiberino rege Albanorum dicitur appellatus, qui in hunc fluuium cecidit, et de exitu suo nomen dedit. Nam antea Albula antiquum nomen a colore habuit, quod niuibus albus sit. Ipse est autem Tibris, qui et Tiberis; sed Tiberis in cotidiano sermone, Tibris in uersu dicitur. [28] Danubius Germaniae fluuius uocari fertur a niuium copia quibus magis augetur. Iste est qui in Europa plus omnibus habet famam. Idem et Ister, quia dum per innumeras uadit gentes, mutat et nomen et maiores sibi ambiendo colligit uires. Oritur a Germanicis iugis et occidentalibus partibus barbarorum, pergens contra orientem: sexaginta in se fluuios recipit: septem ostiis in Pontum influit. [29] Rhodanus Galliae fluuius ab oppido Rhodo cognominatus, quem coloni Rhodiorum locauerunt; qui rapido concitus cursu, Tyrrheni aequoris freta scindens, non modicum saepe nauigantium facit periculum, dum inter se maris fluctus et amnis fluenta decertant. [30] Rhenus a Rhodani societate fertur uocatus, quoniam cum eodem ex una prouincia oritur. Est autem Germaniae fluuius inter tres Europae maximos fluuios conputatus, qui a iugo Alpium usque in Oceani profunda cursus suos dirigit. [31] Iberus amnis, qui quondam totius Hispaniae nomen dedit. [32] Mineus fluuius Galliciae nomen a colore pigmenti sumpsit, qui in eo plurimus inuenitur. [33] Durius a Graecis, quasi Doricus. Tagum fluuium Cartago Hispaniae nuncupauit, ex qua ortus procedit; fluuius harenis auriferis copiosus, et ob hoc ceteris fluuiis Hispaniarum praelatus. [34] Baetus fluuius, qui et Baeticae prouinciae nomen dedit. De quo Martialis (12,98,1): Baetis oliuifera crinem redimite corona, aurea qui nitidis uellera tingis aquis; eo quod ibi lanae pulchro colore tinguntur. Baetis autem dictus eo quod humili solo decurrat: bitin enim Graeci humile uel mersum uocant. [35] Quaedam autem flumina in diluuio soluta mole terrarum praeclusa sunt, quaedam uero, quae non erant, abyssi tunc ruptis meatibus eruperunt. XXII. DE DILVVIIS. [1] Diluuium dictum quod aquarum clade omnia quae inundauerit deleat. [2] Primum diluuium extitit sub Noe, quando hominum sceleribus offensus Omnipotens, toto orbe contecto, deletis cunctis, unum spatium caeli fuit ac pelagi. Cuius indicium hactenus uidemus in lapidibus quos in remotis montibus conchis et ostreis concretos, saepe etiam cauatos aquis uisere solemus. [3] Secundum diluuium fuit in Achaia Iacob patriarchae et Ogygi temporibus, qui Eleusinae conditor et rex fuit, nomenque loco et tempori dedit. [4] Tertium diluuium in Thessalia Moysi uel Amphictyonis temporibus fuit, qui tertius post Cecropem regnauit. Cuius temporibus aquarum inluuies maiorem partem populorum Thessaliae absumpsit paucis per refugia montium liberatis, maxime in monte Parnaso; in cuius circuitu Deucalion tunc regno potiebatur, qui tunc ad se ratibus confugientes susceptos per gemina Parnasi iuga fouit et aluit. A quo propterea genus hominum Graecorum fabulae ex lapidibus reparatum ferunt ab eo propter hominum insitam cordis duritiam. [5] Sed et flumina cum insolitis aucta imbribus ultra consuetudinem, uel diuturnitatem uel magnitudinem, redundant multaque prosternunt, et ipsa diluuium dicuntur. Sciendum autem, flumina cum supra modum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna, sed etiam et aliqua significare futura. LIBER XIV. DE TERRA ET PARTIBVS I. DE TERRA. [1] Terra est in media mundi regione posita, omnibus partibus caeli in modum centri aequali interuallo consistens; quae singulari numero totum orbem significat, plurali uero singulas partes. Cuius nomina diuersa dat ratio; nam terra dicta a superiori parte, qua teritur; humus ab inferiori uel humida terra, ut sub mari; tellus autem, quia fructus eius tollimus; haec et Ops dicta, eo quod opem fert frugibus; eadem et arua, ab arando et colendo uocata. [2] Proprie autem terra ad distinctionem aquae arida nuncupatur, sicut Scriptura ait (Genes.1,10): 'Quod uocauerit Deus terram aridam.' Naturalis enim proprietas siccitas est terris; nam ut humida sit, hoc aquarum affinitate sortitur. Cuius motum alii dicunt uentum esse in concauis eius, qui motus eam mouet. Sallustius (Hist.2, fr. 28): 'Venti per caua terrae citatu rupti aliquot montes tumulique sedere.' [3] Alii aquam dicunt genetalem in terris moueri, et eas simul concutere, sicut uas, ut dicit Lucretius (6,555). Alii SPOGGOEIDE terram uolunt, cuius plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt. Terrae quoque hiatus aut motu aquae inferioris fit, aut crebris tonitruis, aut de concauis terrae erumpentibus uentis. II. DE ORBE. [1] Orbis a rotunditate circuli dictus, quia sicut rota est; unde breuis etiam rotella orbiculus appellatur. Vndique enim Oceanus circumfluens eius in circulo ambit fines. Diuisus est autem trifarie: e quibus una pars Asia, altera Europa, tertia Africa nuncupatur. [2] Quas tres partes orbis ueteres non aequaliter diuiserunt. Nam Asia a meridie per orientem usque ad septentrionem peruenit; Europa uero a septentrione usque ad occidentem; atque inde Africa ab occidente usque ad meridiem. [3] Vnde euidenter orbem dimidium duae tenent, Europa et Africa, alium uero dimidium sola Asia; sed ideo istae duae partes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano mare Magnum ingreditur, quod eas intersecat. Quapropter si in duas partes orientis et occidentis orbem diuidas, Asia erit in una, in altera uero Europa et Africa. III. DE ASIA. [1] Asia ex nomine cuiusdam mulieris est appelata, quae apud antiquos imperium tenuit orientis. Haec in tertia orbis parte disposita, ab oriente ortu solis, a meridie Oceano, ab occiduo nostro mare finitur, a septentrione Maeotide lacu et Tanai fluuio terminatur. Habet autem prouincias multas et regiones, quarum breuiter nomina et situs expediam, sumpto initio a Paradiso. [2] Paradisus est locus in orientis partibus constitutus, cuius uocabularum ex Graeco in Latinum uertitur hortus: porro Hebraice Eden dicitur, quod in nostra lingua deliciae interpretatur. Quod utrumque iunctum facit hortum deliciarum; est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens etiam et lignum uitae: non ibi frigus, non aestus, sed perpetua aeris temperies. [3] E cuius medio fons prorumpens totum nemus inrigat, diuiditurque in quattuor nascentia flumina. Cuius loci post peccatum hominis aditus interclusus est; septus est enim undique romphea flammea, id est muro igneo accinctus, ita ut eius cum caelo pene iungat incendium. [4] Cherubin quoque, id est angelorum praesidium, arcendis spiritibus malis super rompheae flagrantiam ordinatum est, ut homines flammae, angelos uero malos angeli submoueant, ne cui carni uel spiritui transgressionis aditus Paradisi pateat. [5] India uocata ab Indo flumine, quo ex parte occidentali clauditur. Haec a meridiano mari porrecta usque ad ortum Solis, et ab septentrione usque ad montem Caucasum peruenit; habens gentes multas et oppida, insulam quoque Taprobanen gemmis et elephantis refertam, Chrysam et Argyren auro argentoque fecundas, Tilen quoque arboribus foliam numquam carentem. [6] Habet et fluuios Gangen et Indum et Hypanem inlustrantes Indos. Terra Indiae Fauonii spiritu saluberrima in anno bis metit fruges: uice hiemis Etesias patitur. Gignit autem tincti coloris homines, elephantos ingentes, monoceron bestiam, psittacum auem, ebenum quoque lignum, et cinnamum et piper et calamum aromaticum. [7] Mittit et ebur, lapides quoque pretiosos: beryllos, chrysoprasos et adamantem, carbunculos, lychnites, margaritas et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio. Ibi sunt et montes aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum hominum monstra inpossible est. [8] Parthia ab Indiae finibus usque ad Mesopotamiam generaliter nominatur. Propter inuictam enim Parthorum uirtutem et Assyria et reliquae proximae regiones in eius nomen transierunt. Sunt enim in ea Aracusia, Parthia, Assyria, Media et Persida, quae regiones inuicem sibi coniunctae initium ab Indo flumine sumunt, Tigri clauduntur, locis montuosis et asperioribus sitae, habentes fluuios Hydaspem et Arbem. Sunt enim inter se finibus suis discretae, nomina a propriis auctoribus ita trahentes. [9] Aracusia ab oppido suo nuncupata. Parthiam Parthi ab Scythia uenientes occupauerunt, eamque ex suo nomine uocauerunt. Huius a meridie Rubrum mare est, a septentrione Hyrcanum salum, ab occidui solis plaga Media. Regna in ea decem et octo sunt, porrecta a Caspio litore usque ad terras Scytharum. [10] Assyria uocata ab Assur filio Sem, qui cam regionem post diluuium primus incoluit. Haec ab ortu Indiam, a meridie Mediam tangit, ab occiduo Tigrim, a septentrione montem Caucasum, ubi portae Caspiae sunt. In hac regione primus usus inuentus est purpurae, inde primum crinium et corporum unguenta uenerunt et odores, quibus Romanorum atque Graecorum effluxit luxuria. [11] Media et Persida a regibus Medo et Perso cognominatae, qui eas prouincias bellando adgressi sunt. Ex quibus Media ab occasu transuersa Parthia regna amplectitur, a septentrione Armenia circumdatur, ab ortu Caspios uidet, a meridie Persidam. Huius terra Medicam arborem gignit, quam alia regio minime parturit. Sunt autem Mediae duae, maior et minor. [12] Persida tendens ab ortu usque ad Indos, ab occasu Rubrum mare habet, ab aquilone uero Mediam tangit, ab austro Carmaniam, quae Persidae adnectitur, quibus est Susa oppidum nobilissimum. In Persida primum orta est ars magica, ad quam Nebroth gigans post confusionem linguarum abiit, ibique Persas ignem colere docuit. Nam omnes in illis partibus solem colunt, qui ipsorum lingua El dicitur. [13] Mesopotamia Graecam etymologiam possidet, quod duobus fluuiis ambiatur; nam ab oriente Tigrim habet, ab occiduo Euphraten. Incipit autem a septentrione inter montem Taurum et Caucasum; cuius a meridie sequitur Babylonia, deinde Chaldaea, nouissime Arabia EUDUIMON. [14] Babyloniae regionis caput Babylon urbs est, a qua et nuncupata, tam nobilis ut Chaldaea et Assyria et Mesopotamia in eius nomen aliquando transierint. [15] Arabia appellata, id est sacra; hoc enim significare interpretatur; eo quod sit regio turifera, odores creans: hinc eam Graeci EUDAIMON, nostri beatam nominauerunt. In cuius saltibus et myrrha et cinnamum prouenit: ibi nascitur auis phoenix, sardonyx gemma, et iris, molochites et paederota ibi inuenitur. Ipsa est et Saba, appellata a filio Chus, qui nuncupatus est Saba. Haec autem angusto terrae tractu ad orientem uersus ad Persicum sinum extenditur, cuius septentrionalia Chaldaea claudit, occasum sinus Arabicus. [16] Syriam Syrus quidam perhibetur indigena a suo uocabulo nuncupasse. Haec ab oriente fluuio Euphrate, ab occasu mari nostro et Aegypto terminatur, tangens a septentrione Armeniam et Cappadociam, a meridie sinum Arabicum. Situs eius porrectus in inmensam longitudinem, in lato angustior. [17] Habet autem in se prouincias Commagenam, Phoeniciam et Palaestinam, cuius pars est Iudaea absque Sarracenos et Nabatheos. Commagena prima prouincia Syriae a uocabulo Commagae urbis nuncupata, quae quondam ibi metropolis habebatur. Huius est a septentrione Armenia, ab ortu Mesopotamia, a meridie Syria, ab occasu mare Magnum. [18] Phoenix Cadmi frater de Thebis Aegyptiorum in Syriam profectus apud Sidonem regnauit, eamque prouinciam ex suo nomine Phoeniciam appellauit. Ipsa est ubi est Tyrus, ad quem Esaias (23) loquitur. Habet autem ab oriente Arabiam, a meridie mare Rubrum. [19] Palaestina prouincia Philistim urbem metropolim habuit, quae nunc dicitur Ascalon, ex qua ciuitate omnis circa eam regio Palaestina est nuncupata. Huius ab oriente mare Rubrum occurrit, a meridiano latere Iudae excipitur, a septentrionali plaga Tyriorum finibus clauditur, ab occasu Aegyptio limite terminatur. [20] Iudaea regio Palaestinaeex nomine Iudae appellata, ex cuius tribu reges habuit. Haec prius Chanaan dicta a filio Cham, siue a decem Chananaeorum gentibus, quibus expulsis eandem terram Iudaei possiderunt. Initium longitudinis eius a uico Arfa usque ad uicum Iuliadem porrigitur, in quo Iudaeorum pariter ac Tyriorum communis habitatio est. Latitudo autem eius a monte Libani usque ad Tiberiadis lacum extenditur. [21] In medio autem Iudaeae ciuitas Hierosolyma est, quasi umbilicus regionis totius. Terra uariarum opum diues, frugibus fertilis, aquis inlustris, opima balsamis. Vnde secundum elementorum gratiam existimauerunt Iudaei eam promissam patribus terram fluentem mel et lac, cum hic illis Deus resurrectionis praerogatiuam polliceretur. [22] Samaria regio Palaestinae ab oppido quodam nomen accepit qui uocabatur Samaria, ciuitas quondam regalis in Israel, quae nunc ab Augusti nomine Sebastia nuncupatur. Haec regio inter Iudaeam et Galilaeam media iacet, incipiens a uico cui nomen est Eleas, deficiens in terra Agrabath. Situs eius natura consimili nec ullo differens a Iudaea. [23] Galilaea regio Palaestinae uocata quod gignat candidiores homines quam Palaestina. Haec autem duplex est, superior et inferior, sibi tamen conexae, Syriae et Phoeniciae adhaerentes. Terra earum opima et ferax et fructibus satis fecunda. [24] Pentapolis regio in confinio Arabiae et Palaestinae sita, dicta a quinque ciuitatibus inpiorum quae caelesti igne consumptae sunt. Terra amplius ab Hierosolymis olim uberrima, nunc autem deserta atque exusta; nam pro scelere incolarum de caelo descendit ignis, qui regionem illam in cineres aeternos dissoluit. [25] Cuius umbra quaedam et species in fauillis et arboribus ipsis etiam adhuc uidetur. Nascuntur enim ibi poma uirentia sub tanta specie maturitatis, ut edendi desiderium gignant; si carpas fatiscunt ac resoluuntur in cinerem, fumumque exhalant quasi adhuc ardeant. [26] Nabathea regio a Nabeth filio Ismael nuncupata. Iacet autem inter Iudaeam et Arabiam, et surgens ab Euphrate in mare Rubrum porrigitur, et est pars Arabiae. [27] Aegyptus, qui prius Aeria dicebatur, ab Aegypto Danai fratre postea ibi regnante nomen accepit. Haec ab oriente Syriae ac Rubro mari coniuncta, ab occasu Libyam habet, a septentrione mare Magnum, a meridie uero introrsus recedit, pertendens usque ad Aethiopas; regio caeli imbribus insueta et pluuiarum ignara. [28] Nilus solus eam circumfluens inrigat, et inundatione sua fecundat; unde et ferax frugibus multam partem terrarum frumento alit; ceterorum quoque negotiorum adeo copiosa ut inpleat necessariis mercibus etiam orbem terrarum. Finis Aegypti Canopea a Canope Menelai gubernatore, sepulto in ea insula quae Libyae principium et ostium Nili facit. [29] Seres oppidum orientis, a quo et genus Sericum et regio nuncupata [est]. Haec ab Scythico Oceano et mari Caspio ad Oceanum orientalem inflectitur, nobilibus frondibus fertilis, e quibus uellera decerpuntur, quae ceterarum gentium Seres ad usum uestium uendunt. [30] Bactriae regionis proprius amnis Bactros uocabulum dedit. Partes huius quae pone sunt Propanisi iugis ambiuntur, quae aduersae sunt Indi fluuii fontibus terminantur; reliqua includit Ochus fluuius. Mittit Bactria fortissimos camelos numquam adterentes pedes. [31] Scythia sicut et Gothia a Magog filio Iaphet fertur cognominata. Cuius terra olim ingens fuit; nam ab oriente India, a septentrione per paludes Maeotides inter Danubium et Oceanum usque ad Germaniae fines porrigebatur. Postea uero minor effecta, a dextra orientis parte, qua Oceanus Sericus tenditur, usque ad mare Caspium, quod est ad occasum; dehinc a meridie usque ad Caucasi iugum deducta est, cui subiacet Hyrcania ab occasu habens pariter gentes multas, propter terrarum infecunditatem late uagantes. [32] Ex quibus quaedam agros incolunt, quaedam portentuosae ac truces carnibus humanis et eorum sanguine uiuunt. Scythiae plures terrae sunt locupletes, inhabitabiles tamen plures; nam dum in plerisque locis auro et gemmis affluant, gryphorum inmanitate accessus hominum rarus est. Smaragdis autem optimis haec patria est: cyaneus quoque lapis et crystallus purissimus Scythiae est. Habet et flumina magna Moschorum, Phasiden atque Araxen. [33] Hyrcania dicta a silua Hyrcana, quae Scythiae subiacet, habens ab oriente mare Caspium, a meridie Armeniam, a septentrione Albaniam, ab occasu Iberiam. Est autem siluis aspera, copiosa inmanibus feris, tigribus pantherisque et pardis. De qua Vergilius (Aen. 4,367): Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. [34] Albania a colore populi nuncupata, eo quod alba crine nascantur. Haec ab oriente sub mare Caspium surgens, per ora Oceani septentrionalis usque ad Maeotides paludes per deserta et inculta extenditur. Huic terrae canes ingentes sunt, tantaeque feritatis ut tauros premant, leones perimant. [35] Armenia nuncupata ab Armeno Iasonis Thessali comite, qui amisso rege Iasone collecta multitudine eius, quae passim uagabatur, Armeniam cepit, et ex suo nomine nuncupauit. Sita est autem inter Taurum et Caucasum a Cappadocia usque ad Caspium mare protensa, habens a septentrione Ceraunios montes, ex cuius collibus Tigris fluuius nascitur, et in cuius montibus arca post diluuium sedisse perhibetur. Duplex est autem Armenia, superior et inferior, sicut duae Pannoniae. [36] Hiberia regio Asiae est, prope Pontum Armeniae iuncta. In hac herbae tincturae utiles nascuntur. Cappadociam urbs propria nominauit. [37] Haec in capite Syriae sita ab oriente Armeniam tangit, ab occasu Asiam minorem, ab aquilone mare Cimmericum et Themiscyrios campos, quos habuere Amazones; a meridie uero Taurum montem, cui subiacet Cilicia et Isauria usque ad Cilicium sinum, qui spectat contra insulam Cyprum. Terra eius ante alias nutrix equorum. Halys amnis per eam fluit, qui quondam Lydiae regna disiunxit a Persis. [38] Asia minor ab oriente Cappadocia cingitur, ab aliis partibus undique mare circumdatur; nam a septentrione pontum Euxinum habet, ab occasu Propontidem, a meridie Aegyptium mare. Habet prouincias Bithyniam, Phrygiam, Galatiam, Lydiam, Cariam, Pamphyliam, Isauriam, Lyciam atque Ciliciam. [39] Prima Asiae minoris Bithynia in Ponti exordio ad partem solis orientis aduersa Thraciae iacet, multis antea nominibus appellata. Nam prius Bebrycia dicta, deinde Mygdonia, mox a Bithyno rege Bithynia nuncupata. Ipsa est et maior Phrygia. Nicomedia urbs in ea est, ubi Hannibal fugiens ueneni haustu animam exspirauit. [40] Galatia dicta a priscis Gallorum gentibus, a quibus extitit occupata. Nam Galli in auxilium a rege Bithyniae euocati, regnum cum eo parta uictoria diuiserunt, sicque deinde Graecis admixti primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae dicuntur; et eorum regio Galatia nuncupatur. [41] Phrygia dicta a Phrygia Europis filia. Haec et Dardania a Dardano Iouis filio dicta. De quo Homerus ait (cf. Il. 20,215): Quem primum genuit caelesti Iuppiter arce. Hic enim profectus de Corytho ciuitate primus uenit in Phrygiam. Est autem regio Troadi superiecta ab Aquilonis parte Galatiae; a meridiana uicina est Lycaoniae; ab oriente Lydiae adhaeret; ab occidente Hellesponto mari terminatur. Huius regio Troia est, quam ex suo nomine appellauit Tros, Troianorum rex, Ganymedis pater. Duae sunt autem Phrygiae: maior et minor. Maior Phrygia Smyrnam habet, minor uero Ilium. [42] Lycaonia Š Cariam Hermus fluuius discernit a Phrygia. [43] Lydia sedes antiqua regnorum, quam Pactoli unda extulit in diuitias torrentibus aureis. Haec antea Maeonia dicebatur, quae dum pro breuitate duos fratres reges Lydum et Tyrrhenum ferre non posset, hinc ex sorte Tyrrhenus cum ingenti multitudine profectus loca Galliae occupauit, et Tyrrheniam nominauit. Lydia autem a Lydo regis fratre, qui in prouincia remanserat, cognominata est. Coniungitur autem ab occidente minori Phrygiae, ab ortu Smyrnam urbem habet, quam Helles fluuius cingit; cuius campos Pactolus et Hermus circumfluunt, arenis aureis ditissimi. Pamphylia. [44] Isauria ex situ loci perhibetur cognominata, quod undique aperta aurarum flatibus pateat. Metropolim urbem Seleuciam habet. [45] Cilicia a Cilice quodam nomen traxit, quem ortum Phoenice dicunt, antiquioremque Ioue fuisse adserunt. Plurima iacet campis, recipiens ab occiduo Lyciam, a meridie mare Issicum, a tergo montis Tauri iuga. Hanc Cydnus amnis intersecat. Matrem urbium habet Tarsum. In ea et Corycus oppidum est, unde crocum plurimum et optimum uenit, spiramine fraglantiori et colore plus aureo. [46] Lycia nuncupata quod ab oriente adiuncta Ciliciae sit. Nam habet ab ortu Ciliciam, ab occasu et meridie mare, a septentrione Cariam. Ibi est mons Chimaera, qui nocturnis aestibus ignem exhalat: sicut in Sicilia Aetna et Vesuuius in Campania. IV. DE EVROPA. [1] Post Asiam ad Europam stilum uertendum. Europa quippe Agenoris regis Libyae filia fuit, quam Iouis ab Africa raptam Cretam aduexit, et partem tertiam orbis ex eius nomine appellauit. Iste est autem Agenor Libyae filius, ex qua et Libya, id est Africa, fertur cognominata; unde apparet prius Libyam accepisse uocabulum, postea Europam. [2] Europa autem in tertiam partem orbis diuisa incipit a flumine Tanai, descendens ad occasum per septentrionalem Oceanum usque in fines Hispaniae; cuius pars orientalis et meridiana a Ponto consurgens, tota mari Magno coniungitur, et in insulas Gades finitur. [3] Prima Europae regio Scythia inferior, quae a Maeotidis paludibus incipiens inter Danubium et Oceanum septentrionalem usque ad Germaniam porrigitur; quae terra generaliter propter barbaras gentes, quibus inhabitatur, Barbarica dicitur. Huius pars prima Alania est, quae ad Maeotidis paludes pertingit; post hanc Dacia, ubi et Gothia; deinde Germania, ubi plurimam partem Sueui incoluerunt. [4] Germania post Scythiam inferiorem a Danubio inter Rhenum fluuium Oceanumque conclusa cingitur a septentrione et occasu Oceano, ab ortu uero Danubio, a meridie Rheno flumine dirimitur. Terra diues uirum ac populis numerosis et inmanibus; unde et propter fecunditatem gignendorum populorum Germania dicta est. Gignit aues Hyrcanias, quarum pinnae nocte perlucent; bisontes quoque feras et uros atque alces parturit. Mittit et gemmas, crystallum et sucinum, callaicum quoque uiridem, et ceraunium candidum. Duae sunt autem Germaniae: superior iuxta septentrionalem Oceanum, inferior circa Rhenum. [5] Prouincias autem quas Danubius a Barbarico ad Mediterraneum mare secludit: prima est Moesia, a messium prouentu uocata; unde et eam ueteres Cereris horreum nuncupabant. Haec autem ab oriente ostiis Danubii iungitur, ab Euro uero Thraciae, a meridie Macedoniae, ab occasu Histriae copulatur. Post Moesiam autem Pannonia est. Inde Noricus ager frigidus et parcius fructuosus. Post quem Raeticus frugibus ferax, qui excipit Galliam Belgicam. [6] Thraciae Thiras Iaphet filius ueniens nomen dedisse perhibetur: alii a saeuitia incolarum Thraciam appellatam dixerunt. Huic ab oriente Propontis et urbs Constantinopolis opposita est, a septentrione uero Ister obtenditur, a meridie uero Aegeo mari adhaeret, ab occasu Macedonia illi subiacet. Cuius regionem olim Bessorum populus Massagetae, Sarmatae, Scythae et aliae plurimae nationes incoluerunt; ampla est enim, ideoque plurimas continuit gentes. Ebrum fluuium Thracia fundit, qui etiam gentes barbarorum plurimas tangit. [7] Graecia a Graeco rege uocata, qui cunctam eam regionem regno incoluit. Sunt autem prouinciae Graeciae septem: quarum prima ab occidente Dalmatia, inde Epirus, inde Hellas, inde Thessalia, inde Macedonia, inde Achaia, et duae in mari, Creta et Cyclades. Illyricus autem generaliter omnis Graecia. [8] Dalmatia a Delmi maxima eiusdem prouinciae ciuitate traxisse nomen existimatur. Adhaeret autem ab oriente Macedoniae, a septentrione Moesiae, ab occasu Histria terminatur, a meridie uero Adriatico sinu clauditur. Epirus a Pyrrho Achillis filio cognominata. [9] Cuius pars Chaonia, quae antea Molosia dicta est, a Moloso filio Pyrrhi quem de Andromacha habuit. Sed postquam occisus est Pyrrhus Orestis insidiis, Andromacham Helenus suscepit tenuitque regnum priuigni qui successerat patri; a quo Molosia dicta est pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in uenatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominauit, quasi ad solacium fratris extincti. [10] Hellas dicta a rege Hellene, Deucalionis et Pyrrhae filio, a quo et prius Graeci Hellenes nuncupati sunt. Ipsa est et Attica terra Acte prius dicta. Nam Granus quidam Graeciae indigena fuit, ex cuius filia Attis nomine Attica terra uocata est. Haec inter Macedoniam et Achaiam media iacet, Arcadiae a septentrionali parte coniuncta. Ipsa est et uera Graecia, ubi fuit Athenae ciuitas, mater liberalium litterarum et philosophorum nutrix, qua nihil habuit Graecia clarius atque nobilius. In ea est et Marathonius campus opinione quondam proelii cruentissimus. [11] Helladis autem duae sunt prouinciae: Boeotia et Peloponnensis. Boeotia autem dicta hac ex causa. Dum Cadmus Agenoris filius Europam sororem a Ioue raptam ex praecepto genitoris quaereret nec reperiret, patris iram formidans confirmato animo elegit exilium. Nam bouis forte conspectae secutus uestigia amplexus est sedem, ubi illa recubauerat, sicque locum de nomine bouis Boeotiam nominauit; ubi et Thebas urbem construxit, in qua olim ciuilia bella detonuerunt, et ubi nati sunt Apollo et Hercules maior ille Thebanus. Eadem est Aonia uocata, a fonte quodam Apollini et Musis consecrato, qui in eadem Boeotia est. Peloponnensis secunda pars Helladis a Pelope regnata atque uocata. [12] Thessalia a Thessalo rege cognominata, quae ad meridianam plagam Macedoniae coniuncta est, cuius a tergo Pieria est. Multa in Thessalia flumina [et ciuitates] et oppida, inter quae praecipue Thessalonica: ibi est et mons Parnasus quondam Apollini consecratus. Thessalia patria Achillis et origo Lapitharum fuit, de quibus fertur quod hi primo equos frenis domuerunt, unde et Centauri dicti sunt. In Thessalia primum solidi aurei facti sunt, domandorum quoque equorum usus primum repertus est. [13] Macedoniae in exordio ab Emathio rege Emathiae nomen erat, sed Macedo Deucalionis maternus nepos, postquam ibi accepit principatum, mutauit uocabulum Macedoniamque a suo nomine dixit. Est autem confinis ab oriente Aegeo mari, a meridie Achaiae, ab occasu Dalmatiae, a septentrione Moesiae; patria Alexandri Magni, et regio aureis uenis argentique opima. Lapidem quem paeaniten uocant ista gignit. Mons Olympus in ea est, qui excellenti uertice tantus adtollitur ut in cacumine eius nec nubes nec uenti sentiantur. [14] Achaia ab Achaeo rege et urbs et prouincia appellata. Haec pene insula est; nam absque septentrionali parte, qua Macedoniae iungitur, undique septa est mari. Ab oriente enim habet Myrteum mare, ab Euro Creticum, a meridie Ionium, ab Africo et occasu Cassiopas insulas, a sola septentrionali parte Macedoniae uel Atticae terrae adiungitur. Huius caput est urbs Corinthus Graeciae decus. Inachus est Achaiae fluuius. [15] Arcadia uero sinus Achaiae est, ut platani folium inter Ionium et Aegeum mare exposita, quam Arcas, Iouis et Callisto filius, Pelasgis in dicionem redactis, ex suo nomine Arcadiam nuncupauit. Ipsa est et Sicyonia, a Sicyone rege, a quo et regnum Sicyoniorum est dictum. Habet autem Arcadia fluuium magnum Erimanthum; asbeston quoque lapidem, qui semel accensus numquam extinguitur: candidissimae etiam merulae ibi nascuntur. [16] Lacedaemonia Š Pannonia ab Alpibus Appenninis est nuncupata, quibus ab Italia secernitur, regio uiro fortis et solo laeta, duobus satis acribus fluuiis, Drauo Sauoque, uallata. Coniungitur autem cum Norico et Raetia; habentes ab oriente Moesiam, ab Euro Istriam; ab Africo uero Alpes Appenninos habent, ab occasu Galliam Belgicam, a septentrione Danubii fontem, uel limitem qui Germaniam Galliamque secernit. [17] Istriam Ister amnis uocauit, qui eius terram influit. Ipse est Danubius. Habet autem Istria a septentrione Pannoniam. [18] Italia olim a Graecis populis occupata Magna Graecia appellata est, deinde a regis nomine Saturnia; mox et Latium dicta eo quod idem Saturnus a Ioue sedibus suis pulsus ibi latuerit; postremo ab Italo Siculorum rege ibi regnante Italia nuncupata est. Cuius situs longitudine amplius quam latitudine a Circio in Eurum extenditur, a meridie Tyrrheno mare, ab Aquilone Adriatico clauditur, ab occiduo Alpium iugis finitur, terra omnibus in rebus pulcherrima, soli fertilitate, pabuli ubertate gratissima. [19] Habet lacus Benacum, Auernum atque Lucrinum; fluuios Eridanum et Tiberim; et tepentes fontibus Baias. Gignit gemmas syrtitem, lyncurium et corallium; boam quoque serpentem, lyncem feram et Diomedias aues. Italia autem et Hispania idcirco Hesperiae dictae quod Graeci Hespero stella nauigent et in Italia et in Hispania. Quae hac ratione discernuntur; aut enim Hesperiam solam dicis et significas Italiam, aut addis ultimam et significas Hispaniam, quia in occidentis est fine. [20] Tuscia pars Italiae; Vmbria uero pars Tusciae. Tuscia autem a frequentia sacrorum et turis uocata, APO TOU THUAKSEIN. [21] Vmbria uero, historiae narrant, eo quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerit, et ob hoc OMBRIA Graece cognominata. Est enim in iugis Appennini montis sita, in parte Italiae iuxta meridiem. [22] Etruria pars Italiae dicta quod eius fines tendebantur usque ad ripam Tiberis, quasi ETEROURIA. Nam ETERON significat alterum, OROS finis uocatur. Romae enim fines antea unam tantum Tiberis ripam tenebant. Alii Etruriam dictam ab Etrusco principe putant. Item et Tyrrhenia a Tyrrheno Lydi fratre, qui ex sorte cum populi parte de Maeonia uenit ad Italiam. Haec est et Tuscia; sed Tusciam dicere non debemus; quia nusquam legimus. Tuscia autem a frequentia sacrificii et turis dicta, APO TOU THUSAI. Illic et aruspicinam dicunt esse repertam. [23] Apulia [ubi Brundusium, quam Aetoli secuti Diomedem ducem condiderunt]. [24] Campania [habet terras hieme anni atque aestate uernantes. Sol ibi mitis, grata temperies, aer purus et blandus]. [25] Gallia a candore populi nuncupata est; GALA enim Graece lac dicitur. Montes enim et rigor caeli ab ea parte solis ardorem excludunt, quo fit ut candor corporum non coloretur. Hanc ab oriente Alpium iuga tuentur, ab occasu Oceanus includit, a meridie praerupta Pyrenaei, a septentrione Rheni fluenta atque Germania; cuius initium Belgica, finis Aquitania est; regio gleba uberi ac pabulosa et ad usum animantium apta, fluminibus quoque et fontibus rigua, perfusa duobus magnis Rheno et Rhodano fluuiis. [26] Belgis autem ciuitas est Galliae, a quo Belgica prouincia dicta [est]. Cisalpina, quia citra Alpes. Transalpina, id est trans Alpes, contra septentrionem. [27] Raetia uero, quod sit iuxta Rhenum. Aquitania autem ab obliquis aquis Ligeris fluminis appellata, qui ex plurima parte terminus eius est, eamque pene in orbem cingit. [28] Hispania prius ab Ibero amne Iberia nuncupata, postea ab Hispalo Hispania cognominata est. Ipsa est et uera Hesperia, ab Hespero stella occidentali dicta. Sita est autem inter Africam et Galliam, a septentrione Pyrenaeis montibus clausa, a reliquis partibus undique mare conclusa, salubritate caeli aequalis, omnium frugum generibus fecunda, gemmarum metallorumque copiis ditissima. [29] Interfluunt eam flumina magna: Baetis, Mineus, Iberus et Tagus aurum trahens, ut Pactolus. Habet prouincias sex: Tarraconensem, Cartaginensem, Lusitaniam, Galliciam, Baeticam, et trans freta in regione Africae Tingitaniam. [30] Duae sunt autem Hispaniae: Citerior, quae in septentrionis plagam a Pyrenaeo usque ad Cartaginem porrigitur; Vlterior, quae in meridiem a Celtiberis usque ad Gaditanum fretum extenditur. Citerior autem et Vlterior dicta quasi citra et ultra; sed citra quasi circa terras, et ultra uel quod ultima uel quod non sit post hanc ulla, hoc est alia, terra. V. DE LIBYA. [1] Libya dicta quod inde Libs flat, hoc est Africus. Alii aiunt Epaphum Iouis filium, qui Memphin in Aegypto condidit, ex Cassiopa uxore procreasse filiam Libyam, quae postea in Africa regnum possedit. Cuius ex nomine terra Libya est appellata. [2] Africam autem nominatam quidam inde existimant, quasi apricam, quod sit aperta caelo uel soli et sine horrore frigoris. Alii dicunt Africam appellari ab uno ex posteris Abrahae de Cethura, qui uocatus est Afer, de quo supra (9,2,115) meminimus. [3] Incipit autem a finibus Aegypti pergens iuxta meridiem per Aethiopiam usque Athlantem montem. A septentrionali uero parte Mediterraneo mari coniuncta clauditur, et in Gaditano freto finitur, habens prouincias Libyam Cyrenensem, Pentapolim, Tripolim, Byzacium, Carthaginem, Numidiam, Mauretaniam Sitifensem, Mauretaniam Tingitanam, et circa solis ardorem Aethiopiam. [4] Libya Cyrenensis in parte Africae prima est, a Cyrene urbe metropoli, quae est in eius finibus, nuncupata. Huic ab oriente Aegyptus est, ab occasu Syrtes maiores et Trogodytae, a septentrione mare Libycum, a meridie Aethiopia et barbarorum uariae nationes et solitudines inaccessibiles, quae etiam basiliscos serpentes creant. [5] Pentapolis Graeca lingua a quinque urbibus nuncupata: id est Berenice, Ceutria, Apollonia, Ptolomais, Cyrene; ex quibus Ptolomais et Berenice a regibus nominatae sunt. Est autem Pentapolis Libyae Cyrenensi adiuncta, et [in] eius finibus deputata. [6] Tripolitanam quoque prouinciam Graeci lingua sua signant de numero trium magnarum urbium; Oeae, Sabratae, Leptis magnae. Haec habet ab oriente Syrtes maiores et Trogodytas, a septentrione mare Adriaticum, ab occasu Byzacium, a meridie Gaetulos et Garamantas usque ad Oceanum Aethiopicum pertendentes. [7] Byzacena regio ex duobus nobilissimis oppidis nomen sortita est, ex quibus una Hadrumetum uocatur. Haec sub Tripoli est, patens passuum ducenta uel amplius milia, fecunda oleis, et glebis ita praepinguis ut iacta ibi semina incremento pene centesimae frugis renascantur. [8] Zeugis, ubi Carthago magna. Ipsa est et uera Africa inter Byzacium et Numidiam sita, a septentrione mari Siculo iuncta, et a meridie usque ad Gaetulorum regionem porrecta; cuius proxima quaeque frugifera sunt, ulteriora autem bestiis et serpentibus plena, atque onagris magnisin deserto uagantibus. Gaetulia autem Africae pars mediterranea est. [9] Numidia ab incolis passim uagantibus sic uocata, quod nullam certam haberent sedem. Nam lingua eorum incertae sedes et uagae 'numidia' dicuntur. Incipit autem a flumine Amsiga,inZeugitanum limitem definit, habens ab ortu Syrtes minores, a septentrione mare quod intendit Sardiniam, ab occasu Mauretaniam Sitifensem, a meridie Aethiopum gentes: regio campis praepinguis. Vbi autem siluestris est, feras educat; ubi iugis ardua, equos et onagros procreat; eximio etiam marmore praedicatur, quod Numidicum dicitur. Habet autem urbes praecipuas: Hipponem, Regium et Rusicadam. [10] Mauretania uocata a colore populorum; Graeci enim nigrum MAURON uocant. Sicut enim Gallia a candore populi, ita Mauretania a nigrore nomen sortita est. Cuius prima prouincia Mauretania Sitifensis est, quae Sitifi habuit oppidum; a quo et uocabulum traxisse regio perhibetur. [11] Mauretania uero Caesariensis: coloniae Caesareae ciuitas fuit, et nomen prouinciae ex ea datum. Vtraeque igitur prouinciae sibi coniunctae ab oriente Numidiam habent, a septentrione mare Magnum, ab occasu flumen Maluam, a meridie montem Astrixin, qui discernit inter fecundam terram et harenas iacentes usque ad Oceanum. [12] Mauretania Tingitania a Tingi metropolitana huius prouinciae ciuitate uocata est. Haec ultima Africae exsurgit a montibus septem, habens ab oriente flumen Maluam, a septentrione fretum Gaditanum, ab occiduo Oceanum Athlanticum, a meridie Gaulalum gentes usque ad Oceanum Hesperium pererrantes: regio gignens feras, simias, dracones et struthiones. Olim etiam et elephantis plena fuit, quos sola nunc India parturit. [13] Garamantis regionis caput Garama oppidum fuit. Est autem inter Cyrenensem et Aethiopiam, ubi est fons qui friget calore diei et calet frigore noctis. [14] Aethiopia dicta a colore populorum, quos solis uicinitas torret. Denique uim sideris prodit hominum color; est enim ibi iugis aestus; nam quidquid eius est, sub meridiano cardine est. Circa occiduum autem montuosa est, arenosa in medio, ad orientalem uero plagam deserta: cuius situs ab occiduo Athlantis montis ad orientem usque in Aegypti fines porrigitur, a meridie Oceano, a septentrione Nilo flumine clauditur; plurimas habens gentes, diuerso uultu et monstruosa specie horribiles. [15] Ferarum quoque et serpentium referta est multitudine. Illic quippe rhinoceros bestia et camelopardus, basiliscus, dracones ingentes, ex quorum cerebro gemmae extrahuntur. Iacynthus quoque et chrysoprasus ibi reperiuntur; cinnamonium ibi colligitur. [16] Duae sunt autem Aethiopiae: una circa ortum solis, altera circa occasum in Mauretania. [17] Extra tres autem partes orbis quarta pars trans Oceanum interior est in meridie, quae solis ardore incognita nobis est; in cuius finibus Antipodes fabulose inhabitare produntur. Proxima autem Hispaniae Mauretania est, deinde Numidia, inde regio Carthaginensis, post quae Gaetuliam accipimus, post eam Aethiopiam, inde loca exusta solis ardoribus. [18] Sciendum sane quod quaedam prouinciae primum de nomine auctoris appellatae sunt; postea a prouincia gentis nomen est factum. Nam ab Italo Italia, et rursus ab Italia Italus; et sic utimur ipsa nomina gentis, quomodo fuit ipsud nomen auctoris, unde deriuatum est nomen prouinciae. Ex quo accidit ex uno nomine nominari et ciuitatem et regionem et gentem. [19] Prouinciae autem ex causa uocabulum acceperunt. Principatus namque gentium, qui ad reges alios pertinebat, eum in ius suum Romani uincendo redigerent, procul positas regiones prouincias appellauerunt. Patria autem uocata quod communis sit omnium, qui in ea nati sunt. [20] Terra autem significari, ut praediximus (13,3,1), elementum: terras uero singulas partes, ut Africa, Italia. Eadem et loca; nam loca et terrae spatia in orbe terrarum multas in se continent prouincias, sicut in corpore locus est pars una, multa in se continens membra; sicut et domus, multa in se habens cubicula: sic terrae et loca dicuntur terrarum spatia, quorum partes sunt prouinciae; sicut in Asia Phrygia, in Gallia Raetia, in Hispania Baetica. [21] Nam Asia locus est, prouincia Asiae Phrygia, Troia regio Phrygiae, Ilium ciuitas Troiae. Item regiones partes sunt prouinciarum, quas uulgus conuentus uocat, sicut in Phrygia Troia; sicut in Gallicia Cantabria, Asturia. A rectoribus autem regio nuncupata est, cuius partes territoria sunt. [22] Territorium autem uocatum quasi tauritorium, tritum bubus et aratro. Antiqui enim sulco ducto et possessionum et territoriorum limites designabant. VI. DE INSVLIS. [1] Insulae dictae quod in salo sint, id est in mari. Ex his quoque notissimae et maximae, quas plurimi ueterum sollerti studio indagauerunt, notandae sunt. [2] Brittania Oceani insula interfuso mari toto orbe diuisa, a uocabulo suae gentis cognominita. Haec aduersa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sita est; circuitus eius quadragies octies septuaginta quinque milia; multa et magna flumina in ea, fontes calidi, metallorum larga et uaria copia: gagates lapis ibi plurimus et margaritae. [3] Tanatos insula Oceani freto Gallico, a Brittania aestuario tenui separata, frumentariis campis et gleba uberi. Dicta autem Tanatos a morte serpentum, quos dum ipsa nesciat, asportata inde terra quoquo gentium uecta sit, angues ilico perimit. [4] Thyle ultima insula Oceani inter septentrionalem et occidentalem plagam ultra Brittaniam, a sole nomen habens, quia in ea aestiuum solstitium sol facit, et nullus ultra eam dies est. Vnde et pigrum et concretum est eius mare. [5] Orcades insulae Oceani intra Britanniam positae numero triginta tres, quarum uiginti desertae sunt, tredecim coluntur. [6] Scotia idem et Hibernia proxima Brittaniae insula, spatio terrarum angustior, sed situ fecundior. Haec ab Africo in Boream porrigitur. Cuius partes priores Hiberiam et Cantabricum Oceanum intendunt, unde et Hibernia dicta: Scotia autem, quod ab Scotorum gentibus colitur, appellata. Illic nulla anguis, auis rara, apis nulla, adeo ut aduectos inde pulueres seu lapillos si quis alibi sparserit inter aluaria, examina fauos deserant. [7] Gadis insula in fine Baeticae prouinciae sita, quae dirimit Europam ab Africa, in qua Herculis columnae uisuntur, et unde Tyrrheni maris faucibus Oceani aestus inmittitur. Est autem a continenti terra centum uiginti passibus diuisa, quam Tyrii a Rubro profecti mare occupantes [in] lingua sua Gadir, id est septam, nominauerunt, pro eo quod circumsepta sit mari. Nascitur in ea arbor similis palmae, cuius gummis infectum uitrum ceraunium gemmam reddit. [8] Fortunatarum insulae uocabulo suo significant omnia ferre bona, quasi felices et beatae fructuum ubertate. Sua enim aptae natura pretiosarum poma siluarum parturiunt; fortuitis uitibus iuga collium uestiuntur; ad herbarum uicem messis et holus uulgo est. Vnde gentilium error et saecularium carmina poetarum propter soli fecunditatem easdem esse Paradisum putauerunt. Sitae sunt autem in Oceano contra laeuam Mauretaniae, occiduo proximae, et inter se interiecto mari discretae. [9] Gorgades insulae Oceani obuersae promontorio, quod uocatur Hesperu Ceras, quas incoluerunt Gorgones feminae aliti pernicitate, hirsuto et aspero corpore; et ex his insulae cognominatae. Distant autem a continenti terra bidui nauigatione. [10] Hesperidum insulae uocatae a ciuitate Hesperide, quae fuit in fines Mauretaniae. Sunt enim ultra Gorgadas sitae sub Athlanteum litus in intimos maris sinus; in quarum hortis fingunt fabulae draconem peruigilem aurea mala seruantem. Fertur enim ibi e mari aestuarium adeo sinuosis lateribus tortuosum ut uisentibus procul lapsus angueos imitetur. [11] Chryse et Argyre insulae in Indico Oceano sitae, adeo fecundae copia metallorum ut plerique eas auream superficiem et argenteam habere prodiderint; unde et uocabula sortitae sunt. [12] Taprobane insula Indiae subiacens ad Eurum, ex qua Oceanus Indicus incipit, patens in longitudine octingentis septuaginta quinque milibus passuum, in latitudine sescenta uiginti quinque milia stadiorum. Scinditur amni interfluo; tota margaritis repleta et gemmis: pars eius bestiis et elephantis repleta est, partem uero homines tenent. In hac insula dicunt in uno anno duas esse aestates et duas hiemes, et bis floribus uernare locum. [13] Tiles insula Indiae, uirens omni tempore folia. Hucusque Oceani insulae. [14] Item insulae quae Hellesponto usque ad Gades in mare Magno sunt constitutae. Cypros insula a ciuitate Cypro, quae in ea est, nomen accepit; ipsa est et Paphos Veneri consecrata in Carpathio mari, uicina Austro, famosa quondam diuitiis, et maxime aeris. Ibi enim prima huius metalli inuentio et utilitas fuit. [15] Creta Graeciae pars est iungens contra Peloponnensem. Haec primum a temperie caeli Macaronnesos appellata est; deinde Creta dicta a Crete quodam indigena, quem aiunt unum Curetum fuisse, a quibus Iuppiter ibi absconditus est et enutritus. Est autem insula Graeciae inter ortum et occasum longissimo tractu porrecta, a septentrione Graeciae aestibus, ab Austro Aegyptiis undis perfusa. Fuit autem quondam centum urbibus nobilis; unde et Hecatompolis dicta est. [16] Prima etiam remis et sagittis claruit, prima litteris iura finxit, equestres turmas prima docuit; studium musicum ab Idaeis dactylis in ea coeptum. Capris copiosa, ceruos eget; lupos et uulpes aliaque ferarum noxia nusquam gignit; serpens nulla ibi, nulla noctua, et si inueniatur, statim emoritur. Larga est autem uitibus et arboribus: dyctamnos herba in Creta nascitur et alimos, quae admorsa diurnam famem prohibet. Phalangos autem uenenatos gignit et lapidem qui Idaeus dactylus dicitur. [17] Abydos insula in Europa super Hellespontum posita, angusto et periculoso mari separata, et ABUDOS Graece dicta quod sit introitus Hellesponti maris, in quo Xerxes pontem ex nauibus fecit, et in Graeciam transiit. [18] Coos insula adiacens prouinciae Atticae, in qua Hippocrates medicus natus est; quae, ut Varro testis est, arte lanificii prima in ornamento feminarum inclaruit. [19] Cyclades insulae antiquitus Graeciae fuerunt, quas inde Cyclades autumant dictas quod, licet spatiis longioribus a Delo proiectae, in orbem tamen circa Delum sitae sint; nam orbem KUKLON Graii loquuntur. Quidam uero non quod in orbem digestae, sed propter scopulos qui circa eadem sunt, dictas putant Cyclades. [20] Haec in Hellesponto inter Aegeum et Maleum mare constitutae circumdantur etiam pelago Myrtoo. Sunt autem numero quinquaginta tres, tenentes a septentrione in meridiem milia quingenta, ab oriente in occasum milia ducenta. Metropolis earum Rhodos. [21] Delos insula in medio Cycladum sita. Et dicta Delos fertur, quod post diluuium, quod Ogygi temporibus notatur, cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset, ante omnes terras radiis solis inluminata est; sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata fuisset uisibus; nam DELON Graeci manifestum dicunt. Ipsa est et Ortygia, eo quod primum ibi uisae sunt coturnices aues, quas Graeci ORTUGAS uocant. In hac insula Latona enixa est Apollinem et Dianam. Delos autem et ciuitas dicitur et insula. [22] Rhodos Cycladum prima ab oriente, in qua rosae capitulum dicitur esse inuentum, dum ibi ciuitas conderetur, ex quo et urbs et insula Rhodos est appellata. In hac urbe Solis colossus fuit aereus septuaginta cubitorum altitudine; fuerunt et alii centum numero in eadem insula colossi minores. [23] Tenedos una ex Cycladibus a septentrione sita, in qua olim ciuitas a Tene quodam condita est. Vnde nomen urbis illius uel potius insulae fuit; nam Tenes iste infamatus quod cum nouerca sua concubuisset, [et] fugiens hanc insulam uacuam cultoribus obtinuit; unde et Tenedos dicta est. Sic Cicero (2 Verr. 1,49): 'Tenen ipsum, cuius ex nomine Tenedos nominatum.' [24] Carpathos unaex Cycladibus a meridie posita contra Aegyptum; a qua Carpathium mare appellatum est, uocata propter celerem fructuum maturitatem. Est enim inter Aegyptum et Rhodum. Ex hac insula dicuntur et carpasiae naues, magnae et spatiosae. [25] Cytherea insula una ex Cycladibus a parte occidua sita, cuius Porphyris antea nomen fuit. Cytherea autem uocata quod ibi Venus sit orta. [26] Icaria insula una de Cycladibus, quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum et Myconum procurrentibus saxis inhospitalis est, et nullis sinibus portuosa. Dicitur autem Icarum Cretensem ibi naufragio interisse, et de exitu hominis inpositum nomen loco. [27] Naxos insula a Dionysio dicta, quasi Dionaxos, quod fertilitate uitium uincat ceteras. Est autem a Delo decem et octo milia passuum separata, ex qua olim Iouis fertur aduersus Titanas fuisse profectus. [28] Melos ex numero Cycladum, una omnium insularum rotundissima; unde et nuncupata. [29] Historia dicit ex Ias(i)one natum fuisse Philomelum et Plutum, ex Philomelo Pareantum genitum, qui de suo nomine Paron insulam et oppidum appellauit: prius autem Minoia, deinde Paros dicta. De qua Vergilius (Aen. 3,126): Niueamque Paron. Gignit enim marmor candidissimum, quod Parium dicunt. Mittit et sardam lapidem marmoribus quidem praestantiorem, et inter gemmas uilissimum. [30] Chios insula Syra lingua appellatur eo quod ibi mastix gignitur; Syri enim masticem 'chio' uocant. [31] Samos insula est in mari Aegeo, ubi nata est Iuno; ex qua fuit Sibylla Samia et Pythagoras Samius, a quo philosophiae nomen inuentum est. In hac insula reperta prius fictilia uasa traduntur; unde et uasa Samia appellata sunt. [32] Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata est, deinde a Siculo Itali fratre Sicilia. Prius autem Trinacria dicta propter tria AKRA, id est promontoria: Pelorum, Pachinum et Lilybaeum. Trinacria enim Graecum est, quod Latine triquetra dicitur, quasi in tres quadras diuisa. Haec ab Italia exiguo fretu discreta, Africum mare prospectans, terris frugifera, auro abundans, cauernis tamen et fistulis penetrabilis, uentisque et sulphure plena; unde et ibi Aethnae montis extant incendia.In cuius fretu Scylla est et Charybdis, quibus nauigia aut absorbuntur aut conliduntur. [33] Fuit autem quondam patria Cyclopum, et postea nutrix tyrannorum; frugum fertilis, ac primum terris omnibus commissis seminibus aratro proscissa. Principem urbium Syracusas habet, fontem Arethusam et Alpheum fluuium 'magnorum generatorem equorum' (cf. Virg. Aen. 3,704). In ea insula primum est inuenta comoedia. [34] Achaten lapidem ipsa primum ex Achate flumine dedit. Parturit et mare eius corallium; gignit et sales Agrigentinos in igne solubiles, crepitantes in aquis. Omnis ambitus eius clauditur stadiorum tribus milibus. Sallustius (Hist. 4,26) autem dicit Italiae coniunctam fuisse Siciliam sed medium spatium impetu maris diuisum et per angustiam scissum. [35] Thapsus insula stadiis decem a Sicilia remota iacens et planior, unde et nuncupata. De qua Vergilius (Aen. 3,689): Thapsumque iacentem. [36] Aeoliae insulae Siciliae appellatae ab Aeolo Hippotae filio, quem poetae finxerunt regem fuisse uentorum: sed ut Varro dicit, rector fuit istarum insularum, et quia ex earum nebulis et fumo futuros praedicebat flatus uentorum, ab inperitis uisus est uentos sua potestate retinuisse. Eaedem insulae et Vulcaniae uocantur, quod et ipsae sicut Aethna ardeant. [37] Sunt autem nouem habentes propria nomina. Quarum primam Liparus quidam Liparen uocauit, qui eam ante Aeolum rexit; altera Hiera uocatur, quod sit collibus eminentissimis; reliquae uero, id est Strongyle, Didyme, Eriphusa, Hephaestia, Phaenicusa, Euonymos, Tripodes, Sonores, quoniam nocte ardent, Aeoliae siue Vulcaniae dicuntur. Ex his quaedam ab initio non fuerunt; postea mare editae usque [ad] nunc permanent. [38] Stoechades insulae Massiliensium sexaginta milium spatio a continenti in fronte Narbonensis prouinciae, qua Rhodanus fluuius in mare exit. Dictae autem Graece STOICHADES, quasi opere in ordinem sint positae. [39] Sardus Hercule procreatus cum magna multitudine a Libya profectus Sardiniam occupauit, et ex suo uocabulo insulae nomen dedit. Haec in Africo mari facie uestigii humani, in orientem quam in occidentem latior prominet, ferme paribus lateribus quae in meridiem et septentrionem uertunt; ex quo ante commercium a nauigantibus Graecorum ICHNOS appellata est. [40] Terra patet in longitudine milia centum quadraginta, in latitudine quadraginta. In ea neque serpens gignitur neque lupus, sed solifuga tantum, animal exiguum hominibus perniciosum. Venenum quoque ibi non nascitur, nisi herba per scriptores plurimos et poetas memorata, apiastro similis, quae hominibus rictus contrahit et quasi ridentes interimit. Fontes habet Sardinia calidos, infirmis medellam praebentes, furibus caecitatem, si sacramento dato oculos aquis eius tetigerint. [41] Corsicae insulae exordium incolae Ligures dederunt appellantes eam ex nomine ducis. Nam quaedam Corsa nomine Ligus mulier, cum taurum ex grege, quem prope litora regebat, transnatare solitum atque per interuallum corpore aucto remeare uideret, cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a ceteris digredientem usque ad insulam nauigio prosecuta est. Cuius regressu insulae fertilitatem cognoscentes Ligures ratibus ibi profecti sunt, eamque nomine mulieris auctoris et ducis appellauerunt. [42] Haec autem insula Graece KURNE dicitur, a Cyrno Herculis filio habitata. De qua Vergilius (Ecl. 9,30): Cyrnea taxos. Diuiditur autem a Sardinia uiginti milium freto, cincta Ligustici aequoris sinu ad prospectum Italiae. Est autem multis promuntoriis angulosa, gignens laetissima pabula et lapidem quem catochiten Graeci uocant. [43] Ebosus insula Hispaniae dicta quod a Zanio non procul sit, quasi abozus; nam septuaginta stadiis ab ea distat. Cuius terram serpentes fugiunt. Huic contraria est Colubraria, quae feta est anguibus. [44] Baleares insulae Hispaniae duae sunt: Aphrosiades et Gymnaside, maior et minor; unde et eas uulgus Maioricam et Minoricam nuncupant. In his primum insulis inuenta est funda qua lapides emittuntur, unde et Baleares dictae; BALLEIN enim Graece mittere dicitur; unde et ballista, quasi missa, et fundibalum. Vergilius (Georg. 1,309): Balearis uerbera fundae. VII. DE PROMVNTORIIS. [1] Commune est insulis ut promineant. Inde et loca earum promuntoria dicitur. Sic Sallustius de Sardinia (Hist. 2, fr. 2): 'In Orientem quam in Occidentem latior prominet.' [2] Sigeum promuntorium Asiae, ubi Hellespontus apertius dilatatur. Dictum autem Sigeum propter Herculis taciturnitatem, quia prohibitus hospitio a Laumedonte Troianorum rege, simulauit abscessum, et inde contra Troiam cum silentio uenit, quod dicitur SIGE. [3] Maleum promuntorium Graeciae, quod intrat mare, et per milia quinquaginta protenditur; ubi unda ita saeua est ut persequi nauigantes uideatur. Hoc autem promuntorium a Maleo rege Argiuorum nomen accepit. [4] Pelorum promuntorium Siciliae respiciens Aquilonem, secundum Sallustium (Hist. 4,39) dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto. [5] Pachynum promuntorium Siciliae Austrum spectans, ab aeris crassitudine dictum, nam PACHUS est pinguis et crassus: Austro enim perflatur. [6] Lilybaeum promuntorium Siciliae, solis occasum intendens, uocatum ab eiusdem nominis ciuitate, quae ibi est sita. [7] Borion promuntorium Numidiae, uocatum ita quod Aquilonem intendat. Hoc Hipponem Regium postea dictum, pro eo quod sit aequore interruptum. Calpis Hispaniae promuntorium. VIII. DE MONTIBVS CETERISQVE TERRAE VOCABVLIS. [1] Montessunt tumores terrarum altissimi, dicti quod sint eminentes. Quidam autem propriis ex causis uocati sunt, ex quibus notandi sunt qui opinione maximi celebrantur. [2] Mons Caucasus ab India usque ad Taurum porrectus, pro gentium ac linguarum uarietate quoquo uersum uadit, diuersis nominibus nuncupatur. Vbi autem ad orientem in excelsiorem consurgit sublimitatem, pro niuium candore Caucasus nuncupatur. Nam orientali lingua 'caucasum' significat candidum, id est niuibus densissimis candicantem. Vnde et eum Scythae, qui eidem monti iunguntur, Croacasim uocauerunt. 'Casim' enim apud eos candor siue nix dicitur. [3] Mons Taurus a plerisque idem uocatur et Caucasus. [4] Libanus mons Phoenicum altissimus, cuius meminerunt prophetae; dictus a ture, quia ibi colligitur. Cuius ea pars, quae est super eum ad orientalem plagam respiciens, Antilibanus appellatur, id est contra Libanum. [5] Ararat mons Armeniae, in quo arcam historici post diluuium sedisse testantur. Vnde et usque hodie ibidem lignorum eius uidentur uestigia. [6] Acroceraunii montes propter altitudinem et fulminum iactus uocati sunt; Graece enim fulmen KERAUNOS dicitur. Sunt autem inter Armeniam et Iberiam, incipientes a portis Caspiis usque ad fontem Tigridis fluuii. [7] Hyperborei montes Scythiae, dicti quod supra, id est ultra, eos flat Boreas. [8] Riphaei montes in capite Germaniae sunt, a perpetuo uentorum flatu nominati; nam RIFE Graece impetus et ORME dicitur, APO TOU RIPTEIN. [9]Olympus mons Macedoniae nimium praecelsus, ita ut sub illo nubes esse dicantur. De quo Vergilius (Lucan. 2,271): Nubes excessit Olympus. Dictus autem Olympus quasi Ololampus, id est quasi caelum. [10] Hic mons Macedoniam diuidit a Thracia. Athos mons Macedoniae, et ipse altior nubibus, tantoque sublimis ut in Lemnum umbra eius pertendat, quae ab eo septuaginta sex milibus separatur. [11] Parnasus mons Thessaliae iuxta Boeotiam, qui gemino uertice est erectus in caelum. Hic in duo finditur iuga: Cyrrham et Nissam; unde et nuncupatus; eo quod in singulis iugis colebantur Apollo et Liber. Haec iuga a duobus fratribus Cithaeron et Helicon appellantur. Nam Helicon dictus ab Helicone fratre Cythaeronis. [12] Item Ceraunii sunt montes Epiri, a crebris dicti fulminibus. Graece enim fulmen KERAUNOS dicitur. [13] Appenninus mons appellatus quasi Alpes Poeninae, quia Hannibal ueniens ad Italiam easdem Alpes aperuit. Vnde et Vergilius (Aen. 10,13): Alpes inmittit apertas; has enim Hannibal post bella Hispaniae aceto rupit; Iuuenalis (10,153): Et montem rupit aceto. Et inde loca ipsa, quae rupit, Appenninae Alpes uocantur. [14] Mons Aethna ex igne et sulphure dictus; unde et Gehenna. Constat autem hunc ab ea parte, qua Eurus uel Africus flat, habere speluncas plenas sulphuris et usque ad mare deductas, quae speluncae recipientes in se fluctus uentum creant, qui agitatus ignem gignit ex sulphure; unde est quod uidetur incendium. [15] Pyrenaeus et ipse a crebris fulminum ignibus nuncupatus; Graece enim ignis PUR uocatur. Iste est qui inter Galliam atque Hispaniam quasi de industria munimentum interiacet. [16] Solurius a singularitate dicitur, quod omnibus Hispaniae montibus solus altior uideatur [siue quod oriente sole ante radius eius quam ipse cernatur]. [17] Calpes mons in ultimis finibus Oceani, qui dirimit Europam ab Africa, quem Athlantis finem esse dicunt. De quo Lucanus (1,555): Hesperiam Calpem, summumque impleuit Athlantem. Athlans frater Promethei fuit et rex Africae, a quo astrologiae artem prius dicunt excogitatam; ideoque dictus est sustinuisse caelum. Ob eruditionem igitur disciplinae et scientiam caeli nomen eius in montem Africae deriuatum est, qui nunc Athlans cognominatur: qui propter altitudinem suam quasi caeli machinam atque astra sustentare uidetur. [18] Alpes autem proprie montes Galliae sunt. De quibus Vergilius (Georg. 3,474): Aerias Alpes; et dicendo aerias uerbum expressit a uerbo. Nam Gallorum lingua 'alpes' montes alti uocantur. Haec sunt enim quae Italiae murorum exhibent uicem. [19] Colles sunt praeminentiora iuga montium, quasi colla. [20] Iuga autem montium ex eo appellata sunt quod propinquitate sui iungantur. [21] Tumulus est mons breuis, quasi tumens tellus. Item tumulus terra congesta, ubi nulla memoria est. [22] Valles sunt humilia loca, quasi uulsa. Hinc et conualles depressa loca terrarum inter montes. [23] Campus est terrarum planities. Dictus autem campus quod breuis sit pedibus, nec erectus, ut montes, sed patens et spatio suo porrectus et iacens; unde et Graece PEDION dicitur. Sumpsit autem nomen ex Graeca etymologia; CHAMAI enim Graeci breue dicunt. [24] Solum est omne quod sustinet, a soliditate dictum scilicet. Vnde et de mari Vergilius ait (Aen. 5,199): Subtrahiturque solum. [25] Saltus sunt uasta et siluestria loca, ubi arbores exiliunt in altum. [26] Fauces sunt aditus angustorum locorum inter arduos montes, loca angusta et breuia, dicta a faucium similitudine, quasi foces. [27] Confrages loca in qua undique uenti currunt ac sese frangunt. Vt Naeuius ait (trag. 58): In montes ubi uenti frangebant locum. [28] Scabra sunt loca situ aspera. Vnde et scabies dicitur, a corporis asperitate. [29] Lustra obscura latibula ferarum et luporum cubilia sunt. Vnde et lupanaria lustra dicuntur, per contrarium uidelicet, quia parum inlustrantur. [30] Lucus est locus densis arboribus septus, solo lucem detrahens. Potest et a conlucendo crebris luminibus dici, quae ibi propter religionem gentilium cultumque fiebant. [31] Deserta uocata quia non seruntur et ideo quasi deseruntur; ut sunt loca siluarum et montium, contraria uberrimarum terrarum, quae sunt uberrimae glebae. [32] Deuia sunt loca secreta et abdita, quasi extra uiam. Ipsa sunt et inuia. Inde et auiaria secreta loca et a uia remota, aut tantum adibilia auibus. Vnde est illud (Virg. Georg. 2,430): Inculta rubent auiaria bacis. [33] Amoena loca Varro dicta ait eo quod solum amorem praestant et ad se amanda adliciant. Verrius Flaccus, quod sine munere sint nec quicquam his officia, quasi amunia, hoc est sine fructu, unde nullus fructus exsoluitur. Inde etiam nihil praestantes inmunes uocantur. [34] Aprica loca quae sole gaudent, quasi ANEUFRIKES, id est sine frigore; siue quod sint aperto caelo. [35] Opaca uero loca, quasi operto caelo, aprico contraria. [36] Lubricum dici locum ab eo quod ibi quis labitur; et lubricum dicitur non quod labitur, sed in quo labitur. [37] Aestiua sunt loca umbrosa, quibus per aestatem uitant pecora solis ardorem. Statius (Theb. 1,363): Et umbrosi patuere aestiua Lycaei. [38] Naualia sunt loca ubi naues fabricantur. Hoc et textrinum uocatur. [39] Statio est ubi ad tempus stant naues; portus, ubi hiemant; inportunum autem, in quo nullum refugium, quasi nullus portus. [40] Portus autem locus est ab accessu uentorum remotus, ubi hiberna opponere solent: et portus dictus a deportandis commerciis. Hunc ueteres a baiolandis mercibus baias uocabant, illa declinatione a baia baias, ut a familia familias. [41] Litus est terra aquae et mari uicina: et dictum litus quia fluctu eliditur, uel quod aqua adluitur. Cicero in Topicis (32): 'Litus est qua fluctus eludit.' [42] Circumluuium locus quem aqua circumluit; adluuium consumptio riparum ex aquis. Margo est pars cuiuslibet loci, utputa maris; unde et nomen accepit. Maritima quasi maris intima. [43] Ostia ab ingressu et exitu fluminis dicta in mari. Continens perpetua terra nec ullo mari discreta, quem Graeci EPEIRON uocant. IX. DE INFERIORIBVS. [1] Specus est fossa sub terra qua prospici potest; SPELAIA Graece, speluncae Latine. [2] Spiracula appellata omnia loca pestiferi spiritus, quae Graeci CHARONEIA appellant uel 'ACHERONTEIA. Etiam Varro spiraculum dicit huiuscemodi locum; et spiracula ex eo dicuntur loca qua terra spiritum edit. [3] Hiatus praeruptio terrae profunda, quasi itus. Proprie autem hiatus est hominis oris apertio, translata a feris quarum auiditas oris adapertione monstratur. [4] Profundum proprie quasi cuius porro sit fundus. Abusiue autem profundum uel sursum uel deorsum dicitur, ut (Virg. Aen. 1,58): Maria ac terras caelumque profundum. [5] Baratrum nimiae altitudinis nomen est: et dictum baratrum quasi uorago atra, scilicet a profunditate. [6] Erebus inferorum profunditas atque recessus. Styx APO TOUSTUGEROS, id est a tristitia, dicta, eo quod tristes faciat uel quod tristitiam gignat. [7] Cocytus locus inferi, de quo Iob ita loquitur Š Cocytus autem nomen accepit Graeca interpretatione, a luctu et gemitu. [8] Tartarus uel quia omnia illic turbata sunt, APO TOUTARTARIKSEIN, aut, quod est uerius, APO TESTARACHES, id est a tremore frigoris, quod est algere et rigere, scilicet quia lucem solemque caret; quia neque illic uapores sunt, qui ex solis luce gignuntur, neque flatus, qui eiusdem motibus incitatur, sed perpetuus stupor; TARTARIKSEIN enim horrere et tremere apud Graecos legitur. Illic enim 'fletus et stridor dentium' (cf. Matth. 8,12). [9] Gehenna est locus ignis et sulphuris, quem appellari putant a ualle idolis consecrata, quae est iuxta murum Hierusalem, repleta olim cadaueribus mortuorum; ibi enim Hebraei filios suos inmolabant daemonibus, et appellabatur locus ipse Gehennon. Futuri ergo supplicii locus, ubi peccatores cruciandi sunt, huius loci uocabulo designatur. Duplicem autem esse Gehennam et ignis et frigoris. [10] Inferus appellatur eo quod infra sit. Sicut autem secundum corpus, si ponderis sui ordinem teneant, inferiora sunt omnia grauiora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora; unde et in Graeca lingua origo nominis, quo appellatur inferus, ex eo quod nihil suaue habeat resonare perhibetur. [11] Sicut autem cor animalis in medio est, ita et inferus in medio terrae esse perhibetur. Vnde et in Euangelio legimus (Matth. 12,40): 'In corde terrae.' Philosophi autem dicunt quod inferi pro eo dicantur quod animae hinc ibi ferantur. LIBER XV. DE AEDIFICIIS ET AGRIS I. DE CIVITATIBVS. [1] De auctoribus, conditarum urbium plerumque dissensio inuenitur, adeo ut nec urbis quidem Romae origo possit diligenter agnosci. Nam Sallustius dicit (Cat. 6): 'Vrbem Romam, sicuti ego accepi, condere atque habitare initio Troiani et cum his Aborigines.' Alii dicunt ab Euandro, secundum quod Vergilius (Aen. 8,313): Tunc rex Euandrus Romanae conditor arcis. Alii a Romulo, ut (Virg. Aen. 6,781): En huius, nate, auspiciis illa inclita Roma. [2] Si igitur tantae ciuitatis certa ratio non apparet, non mirum si in aliarum opinione dubitatur. Vnde nec historicos nec commentatores uaria dicentes imperite condemnare debemus, quia antiquitas ipsa creauit errorem. Sane quasdam, de quibus aut sanctae Scripturae aut historiae gentium certam originem referunt, paucis admodum uerbis retexere oportet. [3] Primus ante diluuium Cain ciuitatem Enoch ex nomine filii sui in Naid condidit, quam urbem sola multitudine suae posteritatis impleuit. [4] Primus post diluuium Nembroth gigans Babylonem urbem Mesopotamiae fundauit. Hanc Semiramis regina Assyriorum ampliauit, murumque urbis bitumine et cocto latere fecit. Vocabulum autem sumpsit a confusione, eo quod ibi confusae sint atque permixtae linguae aedificantium turrem. [5] Iudaei asserunt Sem, filium Noe, quem dicunt Melchisedech, primum post diluuium in Syria condidisse urbem Salem, in qua regnum fuit eiusdem Melchisedech. Hanc postea tenuerunt Iebusaei, ex quibus et sortita uocabulum est Iebus; sicque duobus nominibus copulatis Iebus et Salem uocata est Hierusalem, quae postea a Salomone Hierosolyma quasi Hierosolomonia dicta est. Haec et corrupte a poetis Solyma nuncupata est, et postmodum ab Aelio Hadriano Aelia uocitata est. [In] Ipsa est et Sion, quae Hebraice interpretatur speculatio, eo quod in sublimi constructa sit, et de longe uenientia contempletur. Hierusalem [autem] pacifica in nostro sermone transfertur. OPPIDA NOBILIA, QVI VEL QVAE CONSTITVERVNT. [6]Dionys[i]us, qui et Liber pater, cum Indiam uictor perambulasset, Nysam urbem ex suo nomine iuxta Indum fluuium condidit, et quinquaginta milibus hominum adimpleuit.[7]Medus autem Aegei filius Mediam construxit; unde et regio eius Mediae nomen sortita est. [8]Persepolim urbem caput Persici regni Perseus †Adeae† filius condidit famosissimam confertissimamque opibus; a quo et Persida dicta est.[9]Ctesiphontem quoque Parthi apud Parthiam condiderunt in aemulationem Babyloniae urbis. [10]Susis oppidum Persidae aiunt Memnonis fratrem constituisse. Dicta autem Susis quod inmineat Susae fluuio. Ibi est regia Cyri, lapide candido et uario cum columnis aureis et lacunaribus gemmisque distincta, continens etiam simulacrum caeli stellis micantibus praesignatum, et cetera humanis mentibus incredibilia. [11] Bactrum oppidum Bactriani condiderunt, ex proprio amne eum cognominantes, qui Bactros uocatur. [12] Carra ciuitas Mesopotamiae trans Edessam condita a Parthis, ubi quondam Romanus est caesus exercitus, et Crassus dux captus. [13] Edessam urbem Mesopotamiae condidit Nembroth, filius Chus, postquam de Babylone migrauit, in qua et regnauit; quae antea Arach cognominata est. Ipse construxit et Chalannen, quae postea uerso nomine a Seleuco rege dicta est Seleucia. Philadelphiam urbem Arabiae condidit Raphaim, gens antiquissima, quam interfecerunt filii Loth. [14] Seleucus, unus ex posteris Alexandri, post mortem eiusdem Alexandri occupato regno orientis urbem in Syria condidit, eamque ex Antiochi patris sui nomine Antiochiam nuncupauit, et Syriae caput instituit. Ipse quoque Laudiciam et Seleuciam, ipse Apamiam et Edessam urbem construxit. [15] Damascum Syriae conditam et nuncupatam a Damasco dispensatoris Abrahae filio. Haec antea in omni Syria tenuit principatum; necdum enim florebant ibi Antiochia, Laudicia et Apamia, quas urbes post Alexandrum constructas esse cognoscimus. Hic est Damascus quem Abraham futurum sibi heredem dixerat, antequam esset illi promissus Isaac. [16] Gazam oppidum Palaestinae condiderunt Euei, in qua habitauerunt Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Vocata autem Gaza eo quod ibi Cambyses rex Persarum thensauros suos posuit, cum bellum Aegyptiis intulisset; Persarum enim lingua thesaurum'gaza' nominatur. [17] Philistim urbem condiderunt Allophyli; ipsa est Ascalon, de qua superius memorauimus, nuncupata ex nomine Cesloim, qui fuit nepos Cham et filius Mesraim. [18] Dor urbs fuit quondam potentissima; et uersa uice Stratonis turris, postea ab Herode, rege Iudaeae, in honorem Caesaris Augusti Caesarea nuncupata. In qua Corneli domum Christi uidit Ecclesia, et Philippi aediculas, et cubiculum quattuor uirginum prophetarum. [19] Ioppe oppidum Palaestinae maritimum idem Palaestini aedificauerunt; ubi saxum ostenditur quod uinculorum Andromedae uestigia adhuc retinet; cuius beluae forma eminentior elephantis fuit. [20] Iericho a Iebusaeis condita traditur, a quibus et nomen traxisse perhibetur. Hanc subuertit Iesus. Post quam instruxit aliam, Ozam de Bethel ex tribu Ephraim. Sed et haec eo tempore quo Hierusalem obpugnabatur a Romanis, propter perfidiam ciuium capta atque destructa est; propter quam tertia aedificata est urbs, quae hodieque permanet. [21] Sichem Samariae urbem, quae Latine et Graece Sichima uocatur, aedificauit Emor, appellauitque eam nomine Sichem filii sui. Ipsa est nunc Neapolis, ciuitas Samaritanorum. [22] Bethel urbem Samariae condiderunt Iebusaei, quae prius uocabatur Luza; sed postquam dormiens ibi Iacob uidit scalam innitentem caelo et dixit (Genes. 28,17), 'Vere hic domus Dei est et porta caeli,' hac ex causa nomen locus accepit Bethel, id est domus Dei. Quando autem ibi Ieroboam uituli aurei fabricati sunt, uocata est Bethauen, id est domus idoli, quae antea uocabatur domus Dei. [23] Bethleem Iuda, ciuitas Dauid, quae mundi genuit saluatorem, a Iebusaeis condita fertur et uocata primum E[u]phrata. Quando autem ibi Iacob pecora sua pauit, eidem loco Bethleem nomen quodam uaticinio futuri inposuit, quod domus panis interpretatur, propter eum panem qui ibi de caelo descendit. [24] Chebron ciuitas Iudaeae, quae quondam uocabatur Arbe, condita est a gigantibus ante septem annos quam ab eis Tanis urbs Aegypti conderetur. Ipsa est Arbe a numero ita uocata, quod ibi tres patriarchae sepulti sunt et quartus Adam. Ipsa est et Mambre uocata ex uno amico Abrahae. [25] Samariam, a qua omnis regio quae circa eam fuit nomen accepit, Sennacherib rex Assyriorum construxit uocauitque Samariam, id est custodiam, quia, quando Israel transtulit in Medos, ibi custodes constituit. Hanc obsidione captam Antiochus solo coaequauit. Quam postea Herodes a fundamentis instaurans in honorem Augusti Augustam, id est Sebastiam Graeco sermone, uocauit. Ibi siti sunt Heliseus et Abdias Prophetae, et, quo maior inter natos mulierum non fuit, Baptista Iohannes. [26] Tiberiadem uero Herodes alius in Iudaea in nomine Tiberii Caesaris condidit. [27] Tyrus urbs Phoenicum condita a Phoenicibus fuit. Haec est ciuitas ex qua aurum regi Salomoni deferebatur; in qua optima purpura tinguitur: unde et Tyria dicitur nobilis purpura. [28] Phoenices a Rubro profecti mare Sidonem urbem opulentissimam condiderunt, quam a piscium copia Sidon appellauerunt. Nam piscem Phoenices 'sidon' uocant. Ipsi etiam Tyrum in Syria, ipsi Vticam in Africa, Hipponem, Leptim aliasque urbes in ora maritima condiderunt. [29] Ipsi Thebas in Boeotia duce Cadmo; ipsi postremo in ultima orbis tendentes urbem in Oceano construxerunt, eamque lingua sua Gades nominauerunt. Nam mos erat antiquus Phoenicum gentis multis simul mercandi causa a domo proficisci, et cum incolarum animos conmercio rerum his ante incognitarum sibi conciliassent, loca quae condendis urbibus idonea uidebantur capere. [30] Ex his profecta et Dido in litus Africae urbem condidit, et Carthadam nominauit; quod Phoenica lingua exprimit ciuitatem nouam; mox sermone uerso Carthago est dicta: hanc Scipio deleuit. Quae autem nunc est, postea a Romanis condita est. Carthago autem antea Byrsa, post Tyrus dicta est, deinde Carthago. [31] Memphin ciuitatem Aegypti aedificauit Epaphus Iouis filius, cum in secunda Aegypto regnaret. Haec est urbs ubi charta nascitur, ubi etiam optimi mathematici fuerunt. Nam hanc urbem magicis artibus deditam pristini usque ad praesens tempus uestigia erroris ostendunt. [32] Tanis metropolis Aegypti, ubi Pharao fuit, et Moyses cuncta signa fecit quae in Exodo scribuntur. Hanc construxisse perhibentur Titanes, id est gigantes, et ex nomine suo nuncupauerunt. [33] Heliopolis urbs Aegypti, quae Latine interpretatur solis ciuitas, sicut septuaginta interpretes arbitrantur. Aedificata est autem a filiis Israel, in qua Petephres sacerdos fuit, cuius meminit Ezechiel. [34] Vrbem Alexandriam condidit Alexander Magnus, cuius et nomen detinet. Hanc enim [idem] in terminis Africae et Aegypti constituit, et caput esse regionis Aegypti iussit. Interiacet autem inter Aegyptum et mare, quasi claustrum, inportuosa. Haec est urbs Aegypti Noo, postea uersa in Alexandriam. [35] Thebas Aegyptias condidit Cadmus, quae inter Aegyptias urbes numero portarum nobiliores habentur, ad quas conmercia Arabes undique subuehunt. Hinc regio Aegypti Thebaica dicta est. Thebae autem et Boeotiae sunt et Aegyptiae, uno tamen auctore conditae. [36] Ptolomais et Berenice a regibus Aegyptiis nominatae, a quibus et aedificatae fuerunt. [37] Caesarea Cappadociae Š [38] Tarsum Ciliciae Danaes proles Perseus aedificauit. De qua ciuitate fuit Paulus Apostolus (Act. Apost. 22,3): 'Natus' inquit, 'Tarso Ciliciae.' Quidam etiam locus Indiae Tarsus uocatur. Seleuciam Isauriae condidit Seleucus, qui et Antiochiam. Ilus autem Apollonis filius in Phrygia Ilium condidit. [39] Amazones Ephesum in Asia construxerunt. Theseus uero Smyrnam construxit, quae Homero poetae patria extitit; et uocata Smyrna quod eius campos Ermus fluuius secat. [40] Dioscoriam Colchorum urbem Amphitus et Cercius aurigae Castoris et Pollucis fabricauerunt, ex eorum nomine eam cognominantes; nam Castor et Pollux Graece DIOSKOUROI appellantur. [41] Nicomedia a Nicomedo rege Bithyniae aedificata est. Bithynia condita a Phoenice, quae primum Mariandyna uocabatur. [42] Constantinopolim urbem Thraciae Constantinus ex nomine suo instituit, solam Romae meritis et potentia adaequatam. Hanc conditam primum a Pausania rege Spartanorum, et uocatam Byzantium, uel quod tantum patet inter Adriaticum mare et Propontidem, uel quod sit receptaculum terrae marisque copiis. Vnde et eam Constantinus aptissimam condere iudicauit, ut et receptaculum sibi terra marique fieret. Vnde et nunc Romani imperii sedes et totius caput est orientis, sicut et Roma occidentis. [43] Epirum ciuitas Thraciae condita est a Pyrrho et cognominata. [44] Athenas in Hellade Cecrops condidit, et ex suo nomine Cecropiam nominauit. Hanc Amphictyon, idem qui in Graecia tertius post Cecropem regnauit, Mineruae sacrauit et nomen ciuitati Athenas dedit; nam Minerua Graece ATHENE dicitur. Vnde et Mineruam Graeci inuentricem multarum artium asserunt, quia et litterae et artes diuersorum studiorum et ipsa philosophia ueluti templum Athenas habuerunt. [45] Corinthum in Achaia condidit Corinthus Orestis filius. Hanc Graeci Corintheam uocant, hoc est administrationem reipublicas. [46] Thebas Boeotiae Cadmus ueniens a Phoenicibus condidit, Thebis Aegyptiis prius ab eo constructis. [47] Mycenas [ciuitatem Graeciae]. Lacedaemonia condita a Lacedaemone Semelae filio. Sparta ab Sparto filio Phoronei uocata, qui fuit filius Inachi. Ipsam autem esse Spartam quam et Lacedaemoniam ciuitatem, atque inde Lacedaemonios Spartanos dici. [48] Achaia ab Achaeo constructa: Pelops, qui apud Argos regnauit, Peloponnensem urbem condidit: Cecrops in insula Rhodo Rhodum aedificauit: Carpathus Coum: Aeos Typhonis filius Paphum: Angeus Lycurgi filius Samum: Dardanus autem condidit Dardaniam: Thessalonicam Thessalus Graeci filius aedificauit, in qua etiam et regnauit. [49] Brundisium construxerunt Graeci: Brundisium autem dictum [est] Graece quod brunda caput cerui dicatur: sic est enim ut et cornua uideantur et caput et lingua in positione ipsius ciuitatis. [50] In Italia autem a Iano Ianiculum, a Saturno Saturnia atque Latium conditum, eo quod ibi fugiens latuisset cognominatum. [51] Ab Hercule in Campania Pompeia, qui uictor ex Hispania pompam boum duxerat. [52] Aeneas autem post excidium Troiae in eadem Italia ueniens, ab uxoris nomine Lauinium condidit. [53] Ascanius uero relicto Lauiniae nouercae suae regno, Albam Longam aedificauit. Alba autem uocata propter colorem suis; Longa, quia longum oppidum est, iuxta prolixitatem collis in quo sita est. Ex hac etiam urbe reges Albanorum appellari coeperunt. [54] Capuam Capys Siluius rex Albanorum construxit, appellatam a nomine conditoris; licet sint qui dicant a capacitate eam Capuam dictam, quod eius terra omnem uitae fructum capiat: alii a locis campestribus in quibus sita est. Est autem caput urbium Campaniae, inter tres maximas Romam Carthaginemque numerata; ex qua et prouincia Italiae Campania dicta est. [55] Romulus cum interfecto apud Albam Amulio auum Numitorem in regnum restituisset, in eum locum ubi nunc Roma est deuenit, ibique sedes posuit, moenia construxit, urbemque ex nomine suo Romam uocauit. Hanc autem antea Euander dicitur condidisse, ut est illud (Virg. Aen. 8,313): Tunc pater Euandrus Romanae conditor arcis. [56] Ancus Marcius ex filia Numae Pompilii natus: hic urbem in exitu Tiberis condidit quae et peregrinas merces exciperet et hostem moraretur, quam ab ipso situ Ostiam appellauit. [57] Galli quidam intestina discordia et assiduis dissensionibus suorum permoti, sedes nouas quaerentes Italiam profecti sunt, sedibusque propriis Tuscis expulsis, Mediolanum atque alias urbes condiderunt. Vocatum autem Mediolanum ab eo quod ibi sus medio lanea perhibetur inuenta. [58] Historiis placet a Messapo Graeco Messapiae datam originem, uersam postmodum in nomen Calabriae, quam in exordio Oenotri frater Peucetius Peucetiam nominauerat. [59] Manto Tiresiae filia post interitum Thebanorum dicitur delata in Italiam Mantuam condidisse: est autem in Venetia, quae Gallia Cisalpina dicitur: et dicta Mantua quod manes tuetur. [60] Parthenopea Parthenope quadam uirgine illic sepulta Parthenope appellata; quod oppidum postea Augustus Neapolim esse maluit. [61] Ad promuntorium Leucaten, in quo Actii Apollinis templum fuit, bellum Augustus contra Antonium gessit. Quo uicto, urbem in Actiaco sinu condidit, quam a uictoria Nicopolim appellauit. [62] Phalantus Partheniorum dux Parthenios constituit. Taras Neptuni filius fuit, a quo Tarentum ciuitas et condita et appellata est. [63] Cum Cyrus maritimas urbes Graeciae occuparet, et Phocaeenses ab eo expugnati omnibus angustiis premerentur, iurauerunt ut profugerent quam longissime ab imperio Persarum, ubi ne nomen quidem eorum audirent; atque ita in ultimos Galliae sinus nauibus profecti, armisque se aduersus Gallicam feritatem tuentes, Massiliam condiderunt et ex nomine ducis nuncupauerunt. Hos Varro trilingues esse ait, quod et Graece loquantur et Latine et Gallice. [64] Narbonam et Arelatum et Pictauis coloni proprii condiderunt. Burdigalim appellatam ferunt quod Burgos Gallos primum colonos habuerit, quibus antea cultoribus adimpleta est. [65] Terraconam in Hispania Scipiones construxerunt; ideo caput est Terraconensis prouinciae. [66] [Caesaraugusta Terraconensis Hispaniae oppidum a Caesare Augusto et situm et nominatum, loci amoenitate et deliciis praestantius ciuitatibus Hispaniae cunctis atque inlustrius, florens sanctorum martyrum sepulturis.] [67] Afri sub Hannibale maritima Hispaniae occupantes, Carthaginem Spartariam construxerunt, quae mox a Romanis capta et colonia facta, nomen etiam prouinciae dedit. Nunc autem a Gothis subuersa atque in desolationem redacta est. [68] Saguntum Graeci ex insula Zacyntho profecti in Hispania condiderunt; quam Afri postea bello inpetitam deleuerunt. [69] Emeritam Caesar Augustus aedificauit, postquam Lusitaniam et quasdam Oceani insulas cepit, dans ei nomen ab eo quod ibi milites ueteranos constituisset. Nam emeriti dicuntur ueterani solutique militiae. [70] Olisipona ab Vlixe est condita et nuncupata; quo loco, sicut historiographi dicunt, caelum a terra et maria distinguuntur a terris. [71] Hispalim Caesar Iulius condidit, quam ex suo et Romae urbis uocabulo Iuliam Romulam nuncupauit. Hispalis autem a situ cognominata est, eo quod in solo palustri suffixis in profundo palis locata sit, ne lubrico atque instabili fundamento cederet. [72] Gades oppidum a Poenis conditum, qui etiam et Carthaginem Spartariam condiderunt. [73] Septe oppidum a montibus septem, qui a similitudine Fratres uocati Gaditano inminent fretu. [74] Tingis ciuitatis et Lix Antaeus auctor est, quem Hercules fertur luctae certamine superatum interfecisse. Lix autem a Lixo flumine Mauretaniae nuncupata, ubi Antaei regia fuit, et Sala, quod inmineat Salae flumini. [75] Caesaream Mauretaniae oppidum Iuba rex Maurorum in honorem Caesaris Augusti condidit, quam ex eius nomine Caesaream appellauit; sicut Herodes aliam Caesaream in Palaestina, quae nunc urbs est clarissima. [76] Icosium Caesariensis Mauretaniae oppidum, Hercule illuc transeunte, uiginti a comitatu eius discindentes construxerunt. Hanc ne quis inposito a se nomine priuatim gloriaretur, de condentium numero urbi Icosio nomen datum. [77] Cyrene regina fuit Libyae quae ex suo nomine ciuitatem Cyrenen condidit, ex qua et Libyam Cyrenensem uocauit. II. DE AEDIFICIIS PVBLICIS. [1] Ciuitas est hominum multitudo societatis uinculo adunata, dicta a ciuibus, id est ab ipsis incolis urbis [pro eo quod plurimorum consciscat et contineat uitas]. Nam urbs ipsa moenia sunt, ciuitas autem non saxa, sed habitatores uocantur. [2] Tres autem sunt societates: familiarum, urbium, gentium. [3] Vrbs uocata ab orbe, quod antiquae ciuitates in orbe fiebant; uel ab urbo parte aratri, quo muri designabantur; unde est illud (Virg. Aen. 3,109; 1,425): Optauitque locum regno et concludere sulco. Locus enim futurae ciuitatis sulco designabatur, id est aratro. Cato (Orig. 1,18); 'Qui urbem,' inquit 'nouam condit, tauro et uacca arat; ubi arauerit, murum facit; ubi portam uult esse, aratrum substollit et portat, et portam uocat.' [4] Ideo autem urbs aratro circumdabatur, dispari sexu iuuencorum, propter commixtionem familiarum, et imaginem serentis fructumque reddentis, Vrbs autem aratro conditur, aratro uertitur. Vnde Horatius (C. 1,16,20): Inprimeretque muris hostile aratrum. [5] Oppidum quidam ab oppositione murorum dixerunt; alii ab opibus recondendis, eo quod sit munitum; alii quod sibi in eo conuentus habitantium opem det mutuam contra hostem. Nam primum homines tamquam nudi et inermes nec contra beluas praesidia habebant, nec receptacula frigoris et caloris, nec ipsi inter se homines ab hominibus satis erant tuti. [6] Tandem naturali sollertia speluncis siluestribusque tegumentis tuguria sibi et casas uirgultis arundinibusque contexerunt, quo esset uita tutior, ne his, qui nocere possent, aditus esset. Haec est origo oppidorum, quae quod opem darent, idcirco oppida nominata dixerunt. Oppidum autem magnitudine et moenibus discrepare a uico et castello et pago. [7] Ciuitates autem aut coloniae, aut municipia, aut uici, aut castella, aut pagi appellantur. [8] Ciuitas proprie dicitur, quam non aduenae, sed eodem innati solo condiderunt. Ideoque urbes a propriis ciuibus conditae ciuitates, non coloniae nuncupantur. [9] Colonia uero est quae defectu indigenarum nouis cultoribus adimpletur. Vnde et colonia a cultu agri est dicta. [10] Municipium est quo manente statu ciuitatis ius aliquod minoris aut maioris officii a principe inpetrat. Dictum autem municipium a muniis, id est officiis, quod tantum munia, id est tributa debita uel munera, reddant. Nam liberales et famosissimae causae, et quae ex principe proficiscuntur, ibi non aguntur. Haec enim ad dignitatem ciuitatum pertinent. [11] Vici et castella et pagi hi sunt qui nulla dignitate ciuitatis ornantur, sed uulgari hominum conuentu incoluntur, et propter paruitatem sui maioribus ciuitatibus adtribuuntur. [12] Vicus autem dictus ab ipsis tantum habitationibus, uel quod uias habeat tantum sine muris. Est autem sine munitione murorum; licet et uici dicantur ipsae habitationes urbis. Dictus autem uicus eo quod sit uice ciuitatis, uel quod uias habeat tantum sine muris. [13] Castrum antiqui dicebant oppidum loco altissimo situm, quasi casam altam; cuius pluralis numerus castra, diminutiuum castellum est [siue quod castrabatur licentia inibi habitantium, ne passim uaga hosti pateret]. [14] Pagi sunt apta aedificiis loca inter agros habitantibus. Haec et conciliabula dicta, a conuentu et societate multorum in unum. [15] Conpita sunt ubi usus est conuentus fieri rusticorum; et dicta conpita quod loca multa in agris eodem conpetant; et quo conuenitur a rusticis. [16] Suburbana sunt circumiecta ciuitatis aedificia, quasi sub urbe. [17] Moenia sunt muri ciuitatis, dicta ab eo quod muniant ciuitatem, quasi munimenta urbis, id est tutamenta. [18] Munium autem dictum, quasi manu factum: sic et munus. Muri a munitione dicti, quasi muniri, eo quod muniant et tueantur interiora urbis. Moenia autem duplicem habent significationem; nam interdum moenia abusiue dici omnia aedificia publica ciuitatis, ut (Virg. Aen. 2,234): Diuidimus muros, et moenia pandimus urbis; proprie autem moenia sunt tantum muri. [19] Murus autem turribus propugnaculisque ornatur. Turres uocatae quod teretes sint et longae; teres est enim aliquid rotundum cum proceritate, ut columna. Nam et quamuis quadratae aut latae construantur, procul tamen uidentibus rotundae existimantur; ideo quia omne cuiusque anguli simulacrum per longum aeris spatium euanescit atque consumitur, et rotundum uidetur. [20] Propugnacula pinnae murorum sunt, dicta quia ex his propugnatur. [21] Promurale uero, eo quod sit pro munitione muri. Est enim murus proximus ante murum. [22] Porta dicitur qua potest uel inportari uel exportari aliquid. Proprie autem porta aut urbis aut castrorum uocatur, sicut superius dictum est. Vicus, ut praedictum est, ipsae habitationes urbis sunt; unde et uicini dicti. Viae ipsa spatia angusta quae inter uicos sunt. [23] Plateae perpetuae ac latiores ciuitatum uiae sunt, iuxta proprietatem linguae Graecae a latitudine nuncupatae; PLATUS enim Graeci latum dicunt. [24] Quintana pars plateae quinta est, qua carpentum progredi potest. Cloacae dictae quod his percolantur aquae. [25] Has primum Romae fecisse Tarquinium Priscum ut, quotiens pluuiarum inundatio existeret, per eas aquae extra ciuitatem emitterentur, ne maximis perpetuisque tempestatibus planitiem uel fundamenta urbium strages aquarum subuerteret. [26] Imboli, uel quia subuolumina sunt, uel quia sub his ambulant. Sunt enim portici hinc inde platearum. [27] Forus est exercendarum litium locus a fando dictus [siue a Phoroneo rege, qui primus Graecis legem dedit]. Haec loca et prorostra uocantur ideo quod ex bello Punico captis nauibus Carthaginiensium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa ut esset huius insigne uictoriae. [28] Curia dicitur eo quod ibi cura per senatum de cunctis administretur. [29] Praetorium, quod ibi praetor resideat ad discutiendum. [30] Gymnasium generalis est exercitiorum locus. Tamen apud Athenas locus erat ubi discebatur philosophia et sapientiae exercebatur studium; nam GUMNASION Graece uocatur, quod Latine exercitium dicitur, hoc est meditatio. Sed et balnea et loca cursorum et athletarum gymnasia sunt, eo quod illic homines in suae artis studio exercitentur. [31] Capitolium Romae uocatum eo quod fuerit Romanae urbis et religionis caput summum. Alii aiunt, cum Tarquinius Priscus Capitolii fundamenta Romae aperiret, in loco fundamenti caput hominis litteris Tuscis notatum inuenit, et proinde Capitolium appellauit. [32] Arces sunt partes urbis excelsae atque munitae. Nam quaecumque tutissima urbium sunt, ab arcendo hostem arces uocantur. Vnde et arcus et arca. [33] Circum Romani dictum putant a circuitu equorum, eo quod ibi circum metas equi currant. [34] Theatrum autem ab spectaculo nominatum, APO TOU THEORIAS,quod in eo populus stans desuper atque spectans ludos scenicos contemplaretur. [35] Amphitheatrum uero uocatum quod ex duobus sit theatris conpositum. Nam amphitheatrum rotundum est, theatrum uero ex medio amphitheatrum est, semicirculi figuram habens. [36] Labyrinthus est perplexis parietibus aedificium, qualis est apud Cretam a Daedalo factus, ubi fuit Minotaurus inclusus; in quo si quis introierit sine glomere lini, exitum inuenire non ualet. Cuius aedificii talis est situs ut aperientibus fores tonitruum intus terribile audiatur: descenditur centenis ultra gradibus; intus simulacra et monstrificae effigies, in partes diuersas transitus innumeri per tenebras, et cetera ad errorem ingredientium facta, ita ut de tenebris eius ad lucem uenire inpossibile uideatur. Quattuor sunt [autem] labyrinthi; primus Aegyptius, secundus Creticus, tertius in Lemno, quartus in Italia; omnes ita cunstructi ut dissoluere eos nec saecula quidem possint. [37] Farum turris est maxima quam Graeci ac Latini in commune ex ipsius rei usu farum appellauerunt, eo quod flammarum indicio longe uideatur a nauigantibus, qualem Ptolomaeus iuxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Vsus eius est nocturno nauium cursu ignes ostendere, ad pronuntianda uada portusque introitus, ne decepti tenebris nauigantes in scopulos incidant; nam Alexandria fallacibus uadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portubus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. Nam FOS lux est, OPOS uisio dicitur. Vnde et Lucifer Graece FOSFOROS appellatur. [38] Cocleae sunt altae et rotundae turres; et dictae cocleae quasi cycleae, quod in eis tamquam per circulum orbemque conscendatur; qualis est Romae centum septuaginta quinque pedibus. [39] Thermas appellatas quod caleant; Graeci enim THERMON calorem uocant. [40] Balneis uero nomen inditum a leuatione maeroris; nam Graeci BALANEION dixerunt, quod anxietatem animi tollat. Haec et gymnasia dicuntur, quia ibi athletae uncto corpore et perfricato manibus exercitantur; nam GUMNASION Graece, Latine exercitium dicitur. [41] Apodyterium, ubi lauantium uestimenta ponuntur, ab exuendo scilicet dictum; APODUEIN enim Graece exuere dicitur. [42] Propina Graecus sermo est, quae apud nos corrupte popina dicitur: est autem locus iuxta balnea publica, ubi post lauacrum a fame et siti reficiuntur. Vnde et propina et propinare dicitur. PEINA enim Graece famem significat, eo quod hic locus famem tollat. [43] Tabernaeolim uocabantur aediculae plebeiorum paruae et simplices in uicis, axibus et tabulis clausae; unde et tabernariae, quod ibi solebant consedere. Dictae autem tabernae quod ex tabulis lignisque erant constructae, quae nunc et si non speciem, nomen tamen pristinum retinent. [44] Macellum dictum quod ibi mactentur pecora quae mercantibus uenundantur. [45] Mercatum autem a conmercio nominatum. Ibi enim res uendere uel emere solitum est; sicut et teloneum dicitur ubi merces nauium et nautarum emolumenta redduntur. Ibi enim uectigalis exactor sedet pretium rebus inpositurus, et uoce a mercatoribus flagitans. [46] Carcer est a quo prohibemur exire, et dictus carcer a coercendo, [Hinc Fronto (frag. 12): 'Et pergraecari potius amoenis locis quam coerceri carcere uiderentur.'] III. DE HABITACVLIS. [1] Habitatio ab habendo uocata, ut 'habitare casas' (Virg. Ecl. 2,29). Domus ex Graeca appellatione uocata; nam DOMATA Graeci tecta dicunt. Est autem domus unius familiae habitatio, sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani. [2] Omne aedificium antiqui aedem appellauerunt. Alii aedem ab edendo quiddam sumpsisse nomen existimant, dantes exemplum de Plauto (Poen. 529): Si uocassem uos in aedem ad prandium. Hinc et aedificium, eo quod fuerit prius ad edendum factum. [3] Aula domus est regia, siue spatiosum habitaculum porticibus quattuor conclusum. [4] Atrium magna aedes est, siue amplior et spatiosa domus; et dictum atrium [eo] quod addantur ei tres porticus extrinsecus. Alii atrium quasi ab igne et lychno atrum dixerunt; atrum enim fit ex fumo. [5] Palatium a Pallante principe Arcadum dictum, in cuius honore Arcades Pallanteum oppidum construxerunt, et regiam in ipsius nomine conditam Palatium uocauerunt. [6] Thalamum hac ex causa uocatum ferunt. Cum enim raptae fuissent a Romanis Sabinae, ex quibus cum una ante alias specie nobilis cum magna omnium admiratione raperetur, Thalamoni duci eam oraculo responsum est dari; et quoniam hae nuptiae feliciter cesserant, institutum est ut in omnibus nuptiis thalami nomen iteretur. Aegyptii quoque lingua sua loca, in quibus nubentes succedunt et cubant, 'thalamum' nominant. [7] Coenaculum dictum a communione uescendi; unde et coenobium congregatio. Antiqui enim publice et in commune uescebant, nec ullius conuiuium singulare erat, ne in occulto deliciae luxuriam gignerent. [8] Triclinium est coenaculum, a tribus lectulis discumbentium dictum. Apud ueteres enim in loco, ubi conuiuii apparatus exponebatur, tres lectuli strati erant, in quibus discumbentes epulabantur. KLINE enim Graece lectus uel adcubitus dicitur, ex quo confectum est ut triclinium diceretur. [9] Cella dicta quod nos occultat et celat. Cubiculum uero, quod eo cubamus ibique dormientes requiescimus. Cubile autem cubandi locus est. Secessus, quod sit locus secretus, id est sine accessu. [10] Diuersorium dictum eo quod ex diuersis uiis ibi conueniatur. Hospitium sermo Graecus est, ubi quis ad tempus hospitali iure inhabitat, et iterum inde transiens migrat. Inde et metatum, quia mutatur. Vnde et legitur: 'castra metati sunt,' pro mutauerunt; non enim illic permanet exercitus, sed [per]transit. [11] Moenius collega Crassi in foro proiecit materias, ut essent loca in quibus spectantes insisterent, quae ex nomine eius Moeniana appellata sunt. Haec et solaria, quia patent soli. Post haec alii lapide, alii materia aedificauere porticibus moeniana, et foribus et domibus adiecerunt. [12] Tabulata olim ligneae domus fiebant. Inde nomen permanet tabulatorum. Hypogeum est constructum sub terris aedificium, quod nos antrum uel speluncam dicimus. Solarium, quod soli et auris pateat, qualis fuit locus in quo Dauid Bethsabee lauantem aspexit et adamauit. [13] Cum Hierosolymam Antiochus obsideret, Hyrcanus princeps Iudaeorum reserato Dauid sepulcro, tria milia auri talenta inde abstraxit, ex quibus trecenta Antiocho dedit, ut obsidionem relinqueret; atque ut facti inuidiam demeret, fertur ex reliqua pecunia instituisse primus xenodochia, quibus aduentum susciperet pauperum et peregrinorum; unde et uocabulum sumpsit. Nam ex Graeco in Latinum KSENODOCHEION peregrinorum susceptio nuncupatur. Vbi autem aegrotantes de plateis colliguntur, NOSOKOMEION Graece dicitur; in quo consumpta languoribus atque inediis miserorum membra fouentur. IV. DE AEDIFICIIS SACRIS. [1] Sacra sunt loca diuinis cultibus instituta, utpote ea in quibus altaria litantibus de more pontificibus consecrantur. [2] Sancta iuxta ueteres exteriora templi sunt. Sancta autem sanctorum locus templi secretior, ad quem nulli erat accessus nisi tantum sacerdotis. Dicta autem Sancta sanctorum quia exteriori oraculo sanctiora sunt, uel quia sanctorum conparatione sanctiora sunt; sicut Cantica canticorum, quia cantica uniuersa praecellunt. Sanctum autem a sanguine hostiae nuncupatum; nihil enim sanctum apud ueteres dicebatur nisi quod hostiae sanguine esset consecratum aut consparsum. Item sanctum, quod extat esse sancitum. Sancire est autem confirmare et inrogatione poenae ab iniuria defendere; sic et leges sanctae et muri sancti esse dicuntur. [3] Propitiatorium [quasi propitiationis oratorium; propitiatio enim placatio est]. Oracula dicta eo quod inde responsa redduntur; et oracula ab ore. [4] Penetralia secreta sunt oraculorum; et penetralia dicta sunt ab eo quod est penitus, hoc est pene intus. Oratorium orationi tantum est consecratum, in quo nemo aliquid agere debet nisi ad quod est factum; unde et nomen accepit. [5] Monasterium unius monachi habitatio est. MONOS enim apud Graecos solus, STERION statio; id est solitarii habitatio. [6] Coenobium ex Graeco et Latino uidetur esse conpositum. Est enim habitaculum plurimorum in commune uiuentium; KOINON enim Graece commune dicitur. [7] Templi nomen generale; pro locis enim quibuscumque magnis antiqui templa dicebant: et templa dicta quasi tecta ampla. Sed et locus designatus ad orientem a contemplatione templum dicebatur. Cuius partes quattuor erant: antica ad ortum, postica ad occasum, sinistra ad septentrionem, dextra ad meridiem spectans. Vnde et quando templum construebant, orientem spectabant aequinoctialem, ita ut lineae ab ortu ad occidentem missae fierent partes caeli dextra sinistra aequales; ut qui consuleret atque precaretur rectum aspiceret orientem. [8] Fana dicta a Faunis, uibus templa error gentilium construebat unde consulentes daemonum responsa audirent. [9] Delubra ueteres dicebant templa fontes habentia, quibus ante ingressum diluebantur; et appellari delubra a diluendo. Ipsa sunt nunc aedes cum sacris fontibus, in quibus fideles regenerati purificantur: et bene quodam praesagio delubra sunt appellata; sunt enim in ablutionem peccatorum. [10] Fons autem in delubris locus regeneratorum est, in quo septem gradus in Spiritus sancti mysterio formantur; tres in descensu et tres in ascensu: septimus uero is est qui et quartus, id est similis Filio hominis, extinguens fornacem ignis, stabilimentum pedum fundamentum aquae; in quo plenitudo diuinitatis habitat corporaliter. [11] Basilicae prius uocabantur regum habitacula, unde et nomen habent; nam BASILEUS rex et basilicae regiae habitationes. Nunc autem ideo diuina templa basilicae nominantur, quia ibi regi omnium Deo cultus et sacrificia offeruntur. [12] Martyrium locus martyrum Graeca deriuatione, eo quod in memoria martyris sit constructum, uel quod sepulchra sanctorum ibi sint martyrum. [13] Aram quidam uocatam dixerunt quod ibi incensae uictimae ardeant. Alii aras dicunt a precationibus, id est quas Graeci ARAS dicunt; unde contra inprecatio KATARA dicitur. Alii uolunt ab altitudine aras, sed male. [14] Altare autem ab altitudine constat esse nominatum, quasi alta ara. [15] Pulpitum, quod in eo lector uel psalmista positus in publico conspici a populo possit, quo liberius audiatur. [16] Tribunal, eo quod inde a sacerdote tribuantur praecepta uiuendi. Est enim locus in sublimi constitutus, unde uniuersi exaudire possint. Alias tribunal a tribu denominatum, quod ad illud tribus conuocetur. [17] Analogium dictum quod sermo inde praedicetur; nam LOGOS Graece sermo dicitur; quod et ipsud altius situm est [ut in eo lector uel psalmista positus in publico conspici a populo possit, quo liberius audiatur]. V. DE REPOSITORIIS. [1] Sacrarium proprie est locus templi in quo sacra reponuntur; sicut donarium est in quo conlocantur oblata; sicut lectisternia dicuntur ubi homines sedere consueuerunt. Ab inferendis igitur et deportandis sacris sacrarium nuncupatur. [2] Donaria uero, eo quod ibi dona reponantur quae in templis offerre consueuerunt. [3] Aerarium uocatum quia prius aes signatum ibi recondebatur. Hoc enim olim in usu erat auro argentoque nondum signato: ex quorum metallis quamuis postea facta fuisset pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde pecunia [nomen] initium sumpsit. [4] Armarium locus est ubi quarumcumque artium instrumenta ponuntur. Armamentarium uero, ubi tantum tela armorum. Vnde Iuuenalis (13,83): Quidquid habet telorum armamentaria caeli. Dicta autem utraque ab armis, id est brachiis, quibus exercentur. [5] Bibliotheca est locus ubi reponuntur libri; BIBLOS enim Graece liber, THEKE repostorium dicitur. [6] Promtuarium dictum eo quod inde necessaria uictui promuntur, hoc est proferuntur. [7] Cellarium, quod in eo colligantur ministeria mensarum, uel quae necessaria uictui supersunt. Inter promtuarium autem et cellarium hoc interest quod cellarium est paucorum dierum, promtuarium uero temporis longi est. [8] Apotheca autem uel horrea a Graeco, uerbum e uerbo repostoria uel reconditoria dici possunt, eo quod in his homines elaboratas fruges reponunt. Vnde et enthecam Graeco nomine repositam rei copiosam substantiam appellamus. VI. DE OPERARIIS. [1] Ergasterium locus est ubi opus aliquod fit. Graeco enim sermone ERGA opera, STERION statio; id est operarii statio. [2] Ergastula quoque et ipsa a Graeco uocabulo nuncupantur, ubi deputantur noxii ad aliquod opus faciendum; ut solent gladiatores et exules, qui marmora secant et tamen uinculorum custodiis alligati sunt. [3] Gynaeceum Graece dictum eo quod ibi conuentus feminarum ad opus lanificii exercendum conueniat. Mulier enim Graece GUNE nuncupatur. [4] Pistrinum quasi pilistrinum, quia pilo antea tundebant granum. Vnde et apud ueteres non molitores sed pistores dicti, quasi pinsores, a pinsendis granis frumenti; molae enim usus nondum erat, sed granum pilo pinsebant. Vnde et Vergilius (Georg. 1,267): Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo. [5] Clibanus [a cliuo dictus, ab eo quod in erectione sit collectus; cliuum enim ascensum dicimus siue flexuosum]. [6] Furnum per deriuationem a farre dictum, quoniam panis ex eo factus ibi coquitur. [7] Torcular dictum eo quod ibi uuae calcentur atque extortae exprimantur. [8] Forus est locus ubi uua calcatur, dictus quod ibi feratur uua, uel propter quod ibi pedibus feriatur: unde et calcatorium dicitur. Sed hoc nomen multa significat: prima species fori locus in ciuitate ad exercendas nundinas relictus; secunda, ubi magistratus iudicare solet; tertia, quem supra diximus, quem calcatorium nominauimus. Quarta, spatia plana in nauibus, de quibus Vergilius (Aen. 6,412): Laxatque foros. Lacus dictus quia ibi decurrit frugum liquor. VII. DE ADITIBVS. [1] Aditus ab eundo dictus, per quem ingredimur et admittimur. [2] Vestibulum est uel aditus domus priuatae, uel spatium adiacens aedibus publicis. Et uestibulum dictum eo quod eo uestiuntur fores, aut quod aditum tecto uestiat, aut ab stando. [3] Porticus, quod transitus sit magis quam ubi standum sit, quasi porta; et porticus, eo quod sit apertus. [4] Ianua a Iano quodam appellatur, cui gentiles omne introitum uel exitum sacrauerunt. Vnde Lucanus (1,62): Ferrea belligeri conpescat limina Iani. Est autem primus domus ingressus; cetera intra ianuam ostia uocantur generaliter. Ostium est per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab ostando dictum [siue ostium, quia ostendit aliquid intus]. Alii aiunt ostium appellari quia ostem moratur; ibi enim aduersariis nos obicimus: hinc et Ostia Tiberina, quia ostibus sunt opposita. Fores et ualuae claustra sunt; sed fores dicuntur quae foras, ualuae, quae intus reuoluuntur, et duplices conplicabilesque sunt. Sed generaliter usus uocabula ista corrupit. [5] Claustra ab eo quod claudantur dicta. [6] Fenestrae sunt quibus pars exterior angusta et interior diffusa [est], quales in horreis uidemus, dictae eo quod lucem fenerent: lux enim Graece FOS dicitur: uel quia per eas intus positus homo uidet. Alii fenestram putant dictam eo quod domui lucem minestret, conpositum nomen ex Graeco Latinoque sermone; FOS enim Graece lux est. [7] Cardo est locus in quo ostium uertitur et semper mouetur, dictus APO TES KARDIAS, quod quasi cor hominem totum, ita ille cuneus ianuam regat ac moueat. Vnde et prouerbiale est: 'In cardine rem esse.' [8] Limina ostiorum dicta eo quod transuersa sint ut limes, et per ea sicut in agro aut introeatur aut foris eatur. [9] Postes et antae quasi post et ante: et antae quia ante stant, uel quia antea ad eas accedimus prius quam domum ingrediamur; postes eo quod post ostium stent. VIII. DE PARTIBVS AEDIFICIORVM. [1] Fundamentum dictum quod fundus sit domui. Idem et caementum a caedendo dictum, quod caeso crasso lapide surgat. [2] Paries nuncupatus quia semper duo sunt pares, uel a latere uel a fronte. Siue enim tetragonum siue hexagonum sit, qui se conspiciunt ex pari erunt. [3] Aliter enim structura facta deformis est. Parietinas dicimus quasi parietum ruinas: sunt enim parietes stantes sine tecto, sine habitantibus. [4] Angulus, quod duos parietes in unum coniungat. Culmina dicta sunt quia apud antiquos tecta culmo tegebantur, ut nunc rusticani. Hinc tecti summitas culmen dicitur. [5] Camerae sunt uolumina introrsum respicientia, appellatae a curuo; KAMOUR enim Graece curuum est. [6] Laquearia sunt quae cameram subtegunt et ornant, quae et lacunaria dicuntur. Principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius (1290): Resultant aedesque lacusque. Cuius diminutio lacunar facit, ut Horatius (C. 2,18,1): Neque aureum mea renidet in domo lacunar. Inde fit alia diminutio lacunarium; et per ANTISTICHON laquearium facit. [7] Absida Graeco sermone, Latine interpretatur lucida,eoquod lumine accepto per arcum resplendeat. Sed utrum absidam an absidem dicere debeamus, hoc uerbi genus ambiguum quidam doctorum existimant. [8] Testudo est camera templi obliqua. Nam in modum testudinis ueteres templorum tecta faciebant; quae ideo sic fiebant ut caeli imaginem redderet, quod constat esse conuexum. Alii testudinem uolunt esse locum in parte atrii aduersum uenientibus. [9] Arcus dicti quod sint arta conclusione curuati; ipsi et fornices. [10] Pauimenta originem apud Graecos habent elaborata arte picturae; lithostrota paruulis crustis ac tessellis tinctis in uarios colores. Vocata autem pauimenta eo quod pauiantur, id est caedantur. Vnde et pauor, quia caedit cor. [11] Ostracus est pauimentum testaceum, eo quod fractis testis calce admixto feriatur, testa enim Graeci OSTRA dicunt. [12] Conpluuium dictum quia aquae partibus, quae circa sunt, eo conueniunt. Tessella sunt e quibus domicilia sternuntur, a tesseris nominata, id est quadratis lapillis, per diminutionem. [13] Bases fulturae sunt columnarum, quae a fundamento consurgunt et superpositae fabricae sustinent pondus. 'Bases' autem nomen petrae est fortissimae Syro sermone. [14] Columnae pro longitudine et rotunditate uocatae, in quibus totius fabricae pondus erigitur. Antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum. Genera rotundarum quattuor: Doricae, Ionicae, Tuscanicae, Corinthiae, mensura crassitudinis et altitudinis inter se distantes. Quintum genus est earum quae uocantur Atticae, quaternis angulis aut amplius, paribus laterum interuallis. [15] Capitolia dicta quod sint columnarum capita, sicut super collum caput. Epistolia sunt quae super capitella columnarum ponuntur; et est Graecum [id est supermissa]. Tegulae, quod tegant aedes; et imbrices, quod accipiant imbres. [16] Lateres et laterculi, quod lati formentur circumactis undique quattuor tabulis. Canalis ab eo quod caua sit in modum cannae. Sane canalem melius genere feminino quam masculino proferimus. [17] Fistulae aquarum sunt dictae quod aquas fundant et mittant; nam STOLA Graece mittere est. Formae earum pro magnitudine aquae et capacitatis modo fiunt. IX. DE MVNITIONIBVS. [1] Munitum uel munimentum dictum quia manu est factum. Cohors uocata uel quod coartet cuncta quae interius sunt, id est concludat, uel quod coerceat obiectu suo extraneos et adire prohibeat. [2] Vallum est quod mole terrae erigitur, ut custodia praetendatur. Dictum autem uallum a uallis; nam ualli fustes sunt, quibus uallum munitur. Et ualli dicti quod figantur et uellantur. Interualla sunt spatia inter capita uallorum, id est stipitum quibus uallum fit; unde et cetera quoque spatia dicunt, ab stipitibus scilicet. [3] Agger est cuiuslibet rei aceruatio, unde fossae aut ualles possint repleri. Agger proprie dicitur terra aggesta quae uallo facto propius ponitur; sed abusiue et muros et munimenta omnia aggerem dicimus. [4] Maceriae sunt parietes longi quibus uineae aliquae clauduntur; longum enim Graeci MAKRON dicunt. [5] Formatum, siue formacium, in Africa et Hispania parietes e terra appellant, quoniam in forma circumdatis duabus utrimque tabulis inferciuntur uerius quam instruuntur. Aeuis durant incorrupti uentis, ignibus omnique caemento fortiores. [6] Sepes munimenta satorum sunt; unde et appellatae. Caulas munimenta ouium uel sepimenta ouilium. Est autem Graecum nomen C [littera] detracta; nam Graeci AULAS uocant animalium receptacula. X. DE TENTORIIS. [1] Tabernacula tentoria sunt militum, quibus in itinere solis ardores tempestatesque imbrium frigorisque iniurias uitant. Dicta autem tabernacula quod cortinae distentae funibus tabulis interstantibus adpenderentur, quae tentoria sustinerent. [2] Tentorium uocatum eo quod tendatur funibus atque palis; unde et hodie praetendere dicuntur. [3] Papiliones uocantur a similitudine paruuli animalis uolantis, quae maxime abundant florentibus maluis. Haec sunt auiculae quae lumine accenso conueniunt, et circa uolitantes ab igne proxime interire coguntur. XI. DE SEPVLCHRIS. [1] Sepulchrum a sepulto dictum. Prius autem quisque in domo sua sepeliebatur. Postea uetitum est legibus, ne foetore ipso corpora uiuentium contacta inficerentur. Monumentum ideo nuncupatur eo quod mentem moneat ad defuncti memoriam. Cum enim non uideris monumentum, illud est quod scriptum est (Psalm. 31,12): 'Excidi tamquam mortuus a corde.' Cum autem uideris, monet mentem et ad memoriam te reducit ut mortuum recorderis. Monumenta itaque et memoriae pro mentis admonitione dictae. [2] Tumulus dictus quasi tumens tellus. Sarcophagus Graecum est nomen, eo quod ibi corpora absumantur; SARKS enim Graece caro, FAGEIN comedere dicitur. [3] Mausolea sunt sepulchra seu monumenta regum, a Mausol[e]o rege Aegyptiorum dicta. Nam eo defuncto uxor eius mirae magnitudinis et pulchritudinis extruxit sepulchrum in tantum ut usque hodie omnia monumenta pretiosa ex nomine eius Mausolea nuncupentur. [4] Pyramides genus sepulchrorum quadratum et fastigiatum ultra omnem excelsitatem quae fieri manu possit, unde et mensuram umbrarum egressae nullam habere umbram dicuntur. Tali autem aedificio surgunt ut a lato incipiant et in angusto finiantur sicut ignis; PUR enim dicitur ignis. Hos Aegyptus habet. Apud maiores enim potentes aut sub montibus aut in montibus sepeliebantur. Inde tractum est ut super cadauera aut pyramides fierent, aut ingentes columnae conlocarentur. XII. DE AEDIFICIIS RVSTICIS. [1] Casa est agreste habitaculum palis atque uirgultis arundinibusque contextum, quibus possint homines tueri a [ui] frigoris uel caloris iniuria. [2] Tugurium casula est quam faciunt sibi custodes uinearum ad tegimen sui, quasi tegurium, siue propter ardorem solis et radios declinandos, siue ut inde uel homines uel bestiolas, quae insidiare solent natis frugibus, abigant. Hunc rustici capannam uocant, quod unum tantum capiat. [3] Tescua quidam putant esse tuguria, quidam loca praerupta et aspera. [4] Magalia aedificia Numidarum agrestium oblonga, incuruis lateribus tecta, quasi nauium carinae sunt, siue rotunda in modum furnorum. Et magalia dicta quasi magaria, quia 'magar' Punici nouam uillam dicunt, una littera commutata L pro R, magalia, magaria. XIII. DE AGRIS. [1] Ager Latine appellari dicitur eo quod in eo agatur aliquid. Alii agrum ex Graeco nominari manifestius credunt. [2] Vnde et uilla Graece †coragros† dicitur. Villa a uallo, id est aggere terrae, nuncupata, quod pro limite constitui solet. [3] Possessiones sunt agri late patentes publici priuatique, quos initio non mancipatione, sed quisque ut potuit occupauit atque possedit; unde et nuncupati. [4] Fundus dictus quod eo fundatur uel stabiliatur patrimonium. Fundus autem et urbanum aedificium et rusticum intellegendum est. [5] Praedium, quod ex omnibus patrifamilias maxime praeuidetur, id est apparet, quasi praeuidium; uel quod antiqui agros, quos bello ceperant, ut praedae nomine habebant. [6] Omnis autem ager, ut Varro docet, quadrifarius diuiditur: aut enim aruus est ager, id est sationalis; aut consitus, id est aptus arboribus; aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus uacat; aut florus, quod sunt horti apibus congruentes et floribus. Quod etiam Vergilius in quattuor libros Georgicorum secutus est. [7] Rura ueteres incultos agros dicebant, id est siluas et pascua; agrum uero, qui colebatur. Nam rus est quo mel, quo lac, quo pecus haberi potest; unde et rusticus nominatur: haec agrestium prima et otiosa felicitas. [8] Seges ager est in quo seritur; unde et Vergilius (Georg. 1,47): Illa seges demum uotis respondet auari agricolae. [9] Conpascuus ager dictus qui a diuisoribus agrorum relictus est ad pascendum communiter uicinis. [10] Alluuius ager est quem paulatim fluuius in agrum reddit. [11] Arcifinius ager dictus est qui a certis linearum mensuris non continetur, sed arcentur fines eius obiectu fluminum, montium, arborum; unde et in his agris nihil subsiciuorum interuenit. [12] Noualis ager est primum proscissus, siue qui alternis annis uacat nouandarum sibi uirium causa. Noualia enim semel cum fructu erunt et semel uacua. [13] Squalidus ager quasi excolidus, quod iam a cultura exierit; sicut exconsul, quod a consulatu discesserit. [14] Vliginosus ager est semper uuidus. Nam humidus dicitur qui aliquando siccatur. Vligo enim humor terrae est naturalis, ab ea numquam recedens. [15] Subseciua sunt proprie quae sutor de materia praecidens quasi superuacua abicit. Inde et subsiciua, agri quos in pertica diuisos recusant quasi steriles uel palustres. Item subseciua quae in diuisura agri non efficiunt centuriam, id est iugera ducenta. [16] Area dicitur tabularum aequalitas. Dicta autem area a planitie atque aequalitate; unde et ara. Alii aream uocatam dicunt quod pro triturandis frugibus eradatur, uel quod non triturentur in ea nisi arida. [17] Pratum est cuius feni copia armenta tuentur, cui ueteres Romani nomen indiderunt ab eo quod protinus sit paratum, nec magnum laborem culturae desideret. Prata autem esse quae secari possunt. [18] Paludes dictae a Pale pastorali dea, quod paleam, id est pabula, nutriant iumentorum. XIV. DE FINIBVS AGRORVM. [1] Fines dicti eo quod agri funiculis sint diuisi. Mensurarum enim lineae in terrarum partitione tenduntur ut dimensionis aequalitas teneatur. [2] Limites appellati antiquo uerbo transuersi, nam transuersa omnia antiqui lima dicebant; a quo et limina ostiorum, per quae foris uel intus itur, et limites, quod per eos in agros foris eatur. Hinc et limus uocabulum accepit, cingulum quo serui publici cingebantur obliqua purpura. [3] Termini dicti quod terrae mensuras distinguunt atque declarant. His enim testimonia finium intelleguntur, et agrorum intentio et certamen aufertur. [4] Limites maximi in agris duo sunt: cardo et decumanus. Cardo, qui a septentrione directus a cardine caeli est; nam sine dubio caelum uertitur in septentrionali orbe. Decumanus est qui ab oriente in occidentem per transuersum dirigitur, qui pro eo quod formam X faciat decumanus est appellatus. Ager enim bis diuisus figuram denarii numeri efficit. [5] Arca ab arcendo uocata: fines enim agri custodit eosque adire prohibet. Trifinium dictum eo quod trium possessionum fines adstringit. Hinc et quadrifinium, quod quattuor. Reliqui limites angustiores et inter se distant inparibus interuallis et nominibus designatis. XV. DE MENSVRIS AGRORVM. [1] Mensura est quidquid pondere, capacitate, longitudine, altitudine, latitudine, animoque finitur. Maiores itaque orbem in partibus, partes in prouinciis, prouincias in regionibus, regiones in locis, loca in territoriis, territoria in agris, agros in centuriis, centurias in iugeribus, iugera in climatibus, deinde climata in actus, perticas, passus, gradus, cubitos, pedes, palmos, uncias et digitos diuiderunt; tanta enim fuit illorum sollertia. [2] Digitus est pars minima agrestium mensurarum. Inde uncia habens digitos tres. Palmus autem quattuor digitos habet, pes sedecim, passus pedes quinque, pertica passus duos, id est pedes decem. [3] Pertica autem a portando dicta, quasi portica. Omnes enim praecedentes mensurae in corpore sunt, ut palmus, pes, passus, et reliqua; sola pertica portatur. Est enim decem pedum ad instar calami in Ezechielo templum mensurantis. [4] Actus minimus est, latitudine pedum quattuor, longitudine centum uiginti. Climata quoque undiqueuersum pedes habent sexaginta, ita (sequitur figura). Actus quadratus undique finitur pedibus centum uiginti, ita (seq. fig.). Hunc Baetici arapennem dicunt, ab arando scilicet. [5] Actus duplicatus iugerum facit; ab eo quod est iunctum iugeri nomen accepit. Iugerum autem constat longitudine pedum ducentorum quadraginta, latitudine centum uiginti, ita (seq. fig.). Actum prouinciae Baeticae rustici acnuam uocant. [6] Porcam idem Baetici triginta pedum latitudine et octuaginta longitudine definiunt (seq. fig.).Sed porca est quod in arando extat; quod defossum est, lira. Galli candetum appellant in areis urbanis spatium centum pedum, quasi centetum. In agrestibus autem pedes centum quinquaginta quadratum iustum candetum uocant. Porro stadialis ager habet passus CXXV, id est pedes DCXXV; cuius mensura octies conputata, miliarium facit, qui constat quinque milia pedibus. [7] Centuria autem ager est ducentorum iugerum, qui apud antiquos a centum iugeribus uocabatur, sed postea duplicata est nomenque pristinum retinuit. In numero enim centuriae multiplicatae sunt, nomen mutare non potuerunt. XVI. DE ITINERIBVS. [1] Mensuras uiarum nos miliaria dicimus, Graeci stadia, Galli leugas, Aegypti schoenos, Persae parasangas. Sunt autem proprio quaeque spatio. [2] Miliarium mille passibus terminatur; et dictum miliarium quasi mille adium, habens pedes quinque milia. [3] Leuga finitur passibus mille quingentis. Stadium octaua pars miliarii est, constans passibus centum uiginti quinque. Hunc primum Herculem statuisse dicunt, eumque eo spatio determinasse quod ipse sub uno spiritu confecisset, ac proinde stadium appellasse quoniam in fine respirasset simulque et stetisset. [4] Via est qua potest ire uehiculum; et uia dicta a uehiculorum incursu. Nam duos actus capit, propter euntium et uenientium uehiculorum occursum. [5] Omnis autem uia aut publica est aut priuata. Publica est quae in solo publico est, qua iter, actus populo patet. Haec aut ad mare aut ad oppida pertinet. Priuata est quae uicino municipio data est. [6] Strata dicta quasi uulgi pedibus trita. Lucretius (1,315): Strataque iam uulgi pedibus detrita uiarum. Ipsa est et delapidata, id est lapidibus strata. Primi autem Poeni dicuntur lapidibus uias strauisse; postea Romani eas per omnem pene orbem disposuerunt, propter rectitudinem itinerum et ne plebs esset otiosa. [7] Agger est media stratae eminentia coaggeratis lapidibus strata, ab aggere, id est coaceruatione dicta; quam historici uiam militarem dicunt, ut (Virg. Aen. 5,273): Qualis saepe uiae deprensus in aggere serpens. [8] Iter uel itus est uia qua iri ab homine quaquauersum potest. Iter autem et itiner diuersam significationem habent. Iter [enim] est locus transitu facilis; unde appellamus et itum. Itiner autem est itus longae uiae, et ipse labor ambulandi ut quo uelis peruenias. [9] Semita itineris dimidium est, a semiitu dicta. Semita autem hominum est, calles ferarum et pecudum. [10] Callis est iter pecudum inter montes angustum et tritum, a callo pedum uocatum, siue a callo pecudum praeduratum. Tramites sunt transuersa in agris itinera, siue recta uia, dicta quod transmittat. [11] Diuortia sunt flexus uiarum, hoc est uiae in diuersa tendentes. Idem diuerticula sunt, hoc est diuersae ac diuisae uiae, siue semitae transuersae quae sunt a latere uiae. [12] Biuium, quia duplex est uia. Conpeta, quia plures in ea conpetunt uiae, quasi triuiae, quadriuiae. Ambitus inter uicinorum aedificia locus, duorum pedum et semipedis ad circumeundi facultatem relictus, et ab ambulando dictus. [13] Orbita uestigium carri, ab orbe rotae dicta. Porro actus, quo pecus agi solet. Cliuosum iter flexuosum. Vestigia sunt pedum signa primis plantis expressa, uocata quod his uiae praecurrentium inuestigentur, id est agnoscantur. LIBER XVI. DE LAPIDIBVS ET METALLIS I. DE PVLVERIUVS ET GLEBIS TERRAE. [1] Puluis dictus quodui uenti pellatur. Tollitur enim eius flatu nec resistit nec stare nouit, sicut ait propheta (Psalm. 1,4): 'Tamquam puluis, quem proicit uentus a facie terrae.' [2] Limus uocatus quod lenis sit. Caenum est uorago luti. Cinis ex incendio dicitur; ab eo enim fit. Fauilla, quod per ignem effecta sit; nam FOS ignis est. [3] Gleba, quod sit globus; pulueris enim collectione conpingitur et in uno glomere adunatur. Terra autem ligata gleba est, soluta puluis. [4] Labina, eo quod ambulantibus lapsum inferat, dicta per deriuationem a labe. Lutum uocatum quidam per antiphrasin putant, quod non sit mundum; nam omne lotum mundum est. [5] Volutabra appellata quod ibi apri uolutentur. Vligo sordes limi uel aquae sunt. Sabulum leuissimum terrae genus. [6] Argilla ab Argis uocata, apud quos primum ex ea uasa confecta sunt. Creta ab insula Creta, ubi melior est. Creta Cimolia candida est, a Cimea Italiae insula dicta; quarum altera uestimentorum pretiosos colores emollit, et contristatos sulphure quodam nitore exhilarat, altera gemmis nitorem praestat. Creta argentaria, et ipsa candida, appellata eo quod nitorem argento reddat. [7] Terra Samia a Samo insula dicta, glutinosa et candida et linguae lenis, medicamentis ei uasculis necessaria. [8] Puluis Puteolanus in Puteolanis Italiae colligitur collibus, opponiturque ad sustinenda maria fluctusque frangendos. Nam mersus aquis protinus lapis fit, undisque cottidie fortior effectus in saxum mutatur; sicut argilla igne in lapidem uertitur. [9] Sulphur uocatum quia igne accenditur; PUR enim ignis est. Nam uis eius et in aquis feruentibus sentitur, neque alia res facilius accenditur. Nascitur in insulis Aeoliis inter Siciliam et Italiam, quas ardere dicunt. Inuenitur et in aliis locis effossum. [10] Huius genera quattuor. Viuum, quod foditur, translucetque et uiret, quem solum ex omnibus generibus medici utuntur. Alterum, quod appellant glebam, usibus tantum fullonum familiare. Tertium liquor est; usus eius ad lanas suffiendas, quoniam candorem mollitiemque praestat. Quartum ad lychnia maxime conficienda aptum. Sulphuris tanta uis est ut morbos comitiales deprehendat nidore suo inpositus ignibus ardescens. In calice uini prunaque subdita circumferens exardescentis repercussu pallorem dirum uelut defunctorum effundit. II. DE GLEBIS EX AQVA. [1] Bitumen in Iudaeae lacu Asphaltite emergit, cuius glebas supernatantes nautae scaphis adpropinquantes colligunt. In Syria autem limus est passim aestuans a terra. Spissantur autem utraque et densitate coeunt, et utraque Graeci PISSASFALTON appellant. Natura eius ardens et ignium cognata, et neque aqua neque ferro rumpitur, nisi solis muliebribus inquinamentis: utilis ad conpages nauium. [2] Alumen uocatum a lumine, quod lumen coloribus praestat tinguendis. Est autem salsugo terrae, efficiturque hieme ex aqua et limo, et aestiuis solibus maturatur. Huius species duae sunt: liquidum et spissum. [3] Sal quidam dictum putant quod in igne exiliat. Fugit enim ignem, dum sit igneum, sed naturam sequitur, quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt. Alii sal a salo et sole uocatum existimant; nam aquis maris sponte gignitur, spuma in extremis litoribus uel scopulis derelicta et sole decocta. Sunt et lacus et flumina et putei e quibus auritur. Dehinc in salinis ingestus sole siccatur; sed et flumina densantur in salem, amne reliquo sub gelu fluente. Alibi quoque detractis arenis colligitur, crescens cum luna noctibus; nam in Cyrenaea ammoniacus sub arenis inuenitur. Sunt et montes natiui salis, in quibus ferro caeditur, ut lapis, renascens maius: tantae alicubi duritiae ut muros domosque massis salis faciant, sicut in Arabia. [4] In natura quoque salis differentiae [sunt]. Nam alibi suaue, alibi salsissimum: commune sal in igne crepitat; Tragasaeum nec crepitat in igne nec exilit; Agrigentinum Siciliae flammis patiens in aqua exilit, in igne fluit contra naturam. [5] Sunt et colorum differentiae. Memphiticus rufus est; in parte quadam Siciliae, ubi Aetna est, purpureus; item in eadem Sicilia in Pachyno adeo splendidus et lucidus ut imagines reddat; in Cappadocia crocinus effoditur. [6] Salis natura necessaria est ad omnem escam. Pulmentis enim saporem dat, excitat auiditatem, et appetitum in omnibus cibis facit. Ex eo quippe omnis uictus delectatio et summa hilaritas. Hinc et salus nomen accepisse putatur; nihil enim utilius sale et sole: denique cornea uidemus corpora nauticorum. Quin etiam pecudes, armenta et iumenta sale maxime prouocantur ad pastum, multo largiores lacte multoque gratiores casei dote. Corpora etiam sal adstringit, siccat et alligat. Defuncta etiam a putrescendi labe uindicat ut durent. [7] Nitrum a loco sumpsit uocabulum; nascitur enim in oppido uel regione Aegypti Nitria, ex quo et medicinae fiunt et sordes corporum uestiumque lauantur. Huius natura non multum a sale distat; habet enim uirtutem salis et similiter oritur canescentibus siccitate litoribus. [8] Aphronitrum Graece, Latine spuma nitri est. De quo quidam ait (Mart. 14,58): Rusticus es? nescis quid Graeco nomine dicar: spuma uocor nitri. Graecus es? aphronitrum. Colligitur autem in Asia in speluncis distillans, dehinc siccatur sole. Optimum putatur si minime fuerit ponderosum et maxime friabile, colore pene purpureo. [9] Chalcantum dictum quia chalcitis est thymum, id est flos; unde et apud Latinos aeris flos appellatur. Fit autem nunc multis in regionibus; olim in Hispaniae puteis uel stagnis id genus aquae habentibus, quam decoquebant et in piscinas ligneas fundebant, adpendentes super eas restes lapillis extentas, quibus limus in similitudinem uitreis acinis adhaerebat, sicque eiectum siccabatur diebus triginta. [10] Fit autem nunc alibi in speluncis, quod liquide collectum dehinc diffusum in quosdam botros solidatur: fit et in scrobibus cauatis, quorum e lateribus decadentes guttae coalescunt: fit et salis modo ex flagrantissimo sole. Adeo autem constrictae uirtutis est ut in leonum et ursorum ora sparsum tantam uim habeat adstringendi ut non ualeant mordere. III. DE LAPIDIBVS VVLGARIBVS. [1] Lapis a terra tamquam densior etiam uulgo discernitur. Lapis autem dictus quod laedat pedem. Lapis mollis est et sparsus; saxa haerent et a montibus exciduntur; petra Graecum est; silex est durus lapis, eo quod exiliat ab eo ignis dictus. [2] Scopulus a saxo eminenti, quasi ab speculando dictus; siue a tegimento nauium, APO TOU SKEPEIN. SPELAIA Graece, speluncae Latine. Est autem rupis cauata. [3] Crepido extremitas saxi abrupta; unde et crepido uocata quod sit abrupti saxi altitudo, sicut 'haeret pede pes densus' (Virg. Aen. 10,361); unde et uocatur. Cautes aspera saxa in mari, dictae a cauendo, quasi cautae. Murices petrae in litore similes muricis uiuis, acutissimae et nauibus perniciosae. [4] Icon saxum est, qui humanae uocis sonum captans, etiam uerba loquentium imitatur: icon autem Graece, Latine imago uocatur, eo quod ad uocem respondens alieni efficitur imago sermonis; licet hoc quidem et locorum natura euenit, ac plerumque conuallium. [5] Calculus est lapillus terrae admixtus, rotundus atque durissimus, et omni puritate lenissimus. Dictus autem calculus quod sine molestia breuitate sui calcetur: cuius contrarius est scrupus, lapillus minutus et asper, qui si inciderit in calciamentum, nocet et molestia est animo; unde et animi molestiam scrupulum dicimus: hinc et scrupea saxa, id est aspera. [6] Cotis nomen accepit quod ferrum ad incidendum acuat; ÝcotisÝ enim Graeco sermone incisio nominatur. Ex his aliae aquariae sunt, aliae oleo indigent in acuendo, sed oleum lenem; aquae aciem acerrimam reddunt. [7] Pumex uocatur eo quod spumae densitate concretus fiat; et est aridus, candore paruus, tantamque naturam refrigerandi habens ut in uas missus musta feruere desinant. [8] Rudus artifices appellant lapides contusos et calce admixtos, quos in pauimentis faciendis supurfundunt; unde et rudera dicuntur. [9] Gypsum cognatum calci est; et est Graecum nomen. Plura eius genera; omnium autem optimum lapidi speculari. Est enim signis aedificiorum et coronis gratissimus. [10] Calcis uiua dicta quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem, unde et perfusa aqua statim latens ignis erumpit. Natura eius mirum aliquid facit. Postquam enim arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis extingui; oleo extinguitur, quo solet ignis accendi. Vsus eius structuris fabricae necessarius. Nam lapis lapidi non potest adhaerere fortius nisi calce coniunctus. Calcis e lapide albo et duro melior structuris, ex molle utilis tectoriis. [11] Arena ab ariditate dicta, non ab adhaerendo in fabricis, ut quidam uolunt. Huius probatio, si manu inpressa stridet, aut si in uestem candidam sparsa nihil sordis relinquat. IV. DE LAPIDIBVS INSIGNIORIBVS. [1] Magnes lapis Indicus ab inuentore uocatus. Fuit autem in India primum repertus, clauis crepidarum baculique cuspide haerens, cum armenta idem Magnes pasceret; postea et passim inuentus. Est autem colore ferrugineus, sed probatur cum ferro adiunctus eius fecerit raptum. Nam adeo adprehendit ferrum ut catenam faciat anulorum: unde et cum uulgus ferrum uiuum appellat. [2] Liquorem quoque uitri ut ferrum trahere creditur; cuius tanta uis est, ut refert beatissimus Augustinus (Ciu. 21,4), quod quidam eundem magneten lapidem tenuerit sub uase argenteo, ferrumque super argentum posuerit, deinde subtermouente manu cum lapide ferrum cursim desuper mouebatur. Vnde factum est ut in quodam templo simulacrum e ferro pendere in aere uideretur. Est quippe et alius in Aethiopia magnes qui ferrum omne abigit respuitque. Omnis autem magnes tanto melior est quanto magis caeruleus est. [3] Gagates lapis primum inuentus est in Sicilia, Gagatis fluminis fluore reiectus; unde et nominatus, licet in Brittania sit plurimus. Est autem niger, planus, leuis et ardens igni admotus. Fictilia ex eo scripta non delentur; incensus serpentes fugat, daemoniacos prodit, uirginitatem deprehendit; mirumque, accenditur aqua, oleo restinguitur. [4] Asbestos Arcadiae lapis ferrei coloris, ab igne nomen sortitus eo quod accensus semel numquam extinguitur. De quo lapide mechanicum aliquid ars humana molita est, quod gentiles capti sacrilegio mirarentur. Denique in templo quodam fuisse Veneris fanum, ibique candelabrum et in eo lucernam sub diuo sic ardentem ut eam nulla tempestas, nullus imber extingueret. [5] Pyrites Persicus lapis fuluus, aeris simulans qualitatem, cuius plurimus ignis, siquidem facile scintillas emittit: hic tenentis manum, si uehementius prematur, adurit, propter quod ab igne nomen accepit. Est alius pyrites uulgaris, quem uiuum lapidem appellant, qui ferro uel lapide percussus scintillas emittit, quae excipiuntur sulpure uel aliis fungis uel foliis, et dicto celerius praebet ignem. Hunc uulgus focarem petram uocant. [6] Selenites, qui Latine lunaris interpretatur, eo quod interiorem eius candorem cum luna crescere atque deficere aiunt, gignitur in Persida. [7] Dionysius lapis fuscus et rubentibus notis sparsus. Vocatur autem ita quia, si aquae mixtus conteratur, uinum fragrat, et quod in illo mirum est, ebrietati resistit. [8] Thracius niger et sonorus; nascitur in flumine cuius nomen est Pontus in Equitia. [9] Phrygius lapis ex loco traxit uocabulum; nascitur enim in Phrygia, colore pallidus, mediocriter grauis. Est autem gleba pumicosa. Vritur antea uino perfusus flatusque follibus donec rubescat, ac rursus dulce uino extinguitur ternis uicibus, tinguendis uestibus tantum utilis. [10] Syrius lapis a Syria, ubi reperitur, appellatus; hic integer fluctuari traditur, comminutus mergi. [11] Arabicus similis est eboris sine ulla macula. Hic defricatus ad cotem sucum dimittit croco similem. [12] Iudaicus lapis albus est atque in schemate glandis, scripturis subinuicem modulatus, quas Graeci GRAMMAS uocant. [13] Samius a Samo insula, ubi reperitur, uocatus: et est grauis et candidus, poliendo auro utilis. [14] Memphitis uocatus a loco Aegypti; et est gemmantis naturae. Hic tritus atque in his quae urenda sunt et secanda ex aceto inlinitus ita obstupescere facit corpus ut non sentiat cruciatum. [15] Sarcophagus lapis dictus eo quod corpora defunctorum condita in eo infra quadraginta dies absumuntur; SOROS enim Graece arca dicitur, FAGEIN comedere. Nascitur autem in Troade, fissilique uena scinditur. Sunt et eiusdem generis in oriente saxa, quae etiam uiuentibus alligata erodunt corpora. [16] Mitiores autem seruandis corporibus nec absumendis haematites appellatus, eo quod cote resolutus in colorem ueniat sanguinis. Est autem ammodum liuidus; est et ferrugineus. Nascitur in ultima Aegypti, Babylonia et Hispania. [17] Androdamantus colore niger, pondere et duritia insignis, unde et nomen traxit, praecipuus reperitur in Africa. Trahere autem in se argentum uel aes dicitur, quique adtritus, ut haematites, in colorem redigitur sanguinis. [18] Schistos inuenitur in ultima Hispania, croco similis, cum leui fulgore, facile friabilis. [19] Amiantos appellatus a ueteribus eo quod, si ex ipso uestis fuerit contexta, contra ignem resistat et igni inposita non ardeat, sed splendore accepto nitescat; et est scissi aluminis similis, ueneficiis resistens omnibus, specialiter magorum. [20] Batrachites similis est testae laminis scissibilis. Galactites colore cinereus, gustu suauis; sed ideo uocatus quod quiddam de se lacteum adtritus dimittat. [21] Obsius lapis niger est translucidus et uitri habens similitudinem. Ponitur in speculis parietum propter imaginum umbras reddendas. Gemmas multi ex eo faciunt: nascitur in India et in Sam(ni)o Italiae. Mithridax lapis Euphratis sole [re]percussus coloribus micat uariis. [22] Aetites lapides reperiuntur in nidis aquilarum. Aiunt binos inueniri, marem et feminam, nec sine his parere aquilas: horum masculus durus, similis gallae, subrutilis; femineus uero pusillus ac mollis. Alligati partus celeritatem faciunt, etiam aliquibus aliquid uuluae excidunt, niso cito parturientibus auferantur. [23] Phengites Cappadociae lapis, duritia marmoris, candidus atque translucens; ex quo quondam templum constructum est a quodam rege foribus aureis, quibus clausis claritas intus diurna erat. [24] (Ch)emites ebori similis, in quo Darium conditum ferunt, Parioque similis candore et duritia, minus tantum ponderosus, qui porus uocatur. [25] Ostracites uocatus quod similitudinem testae habeat: usus eius pro pumice. [26] Melanites lapis dictus est eo quod melleum et dulcem sucum emittat. [27] Smyris lapis asper et indomitus et omnia adterens, ex quo lapide gemmae teruntur. [28] Chrysites colore similis ochrae inuenitur in Aegypto. [29] [H]ammites similis nitro, sed durior, gignitur [in] Aegypto uel [in] Arabia. [30] Thyites nascitur in Aethiopia ueluti uiridis, sed lacteus cum resoluitur, remordens uehementer. [31] Coranus albus est duriorque Pario. [32] Molotius ueluti uiridis et grauis inuenitur in Aegypto. [33] Tusculanus, a loco Italiae dictus, dissilire igni traditur. [34] Sabinus fuscus addito oleo etiam lucere fertur. Est et quidam uiridis lapis uehementer igni resistens. [35] Siphnius mollis et candidus, excalfactus oleo nigrescit atque durescit. [36] Lapides quoque medicinalium mortariorum et pigmentorum usibus apti: etesius praecipuus et inde chalazius; Thebaicus quoque et basanites lapides nihil ex sese remittentes. [37] Specularis lapis uocatus est quod uitri more transluceat; repertus primum in Hispania citeriori circa Segobricam urbem. Inuenitur enim sub terra et effossus exciditur atque finditur in quamlibet tenues crustas. V. DE MARMORIBVS. [1] Post lapidum genera ueniemus ad marmora. Nam inter lapides et marmora differentia est. Nam marmora dicuntur eximii lapides, qui maculis et coloribus commendantur. Marmor sermo Graecus est a uiriditate uocatus, et quamuis postea et alii coloris inueniantur, nomen tamen pristinum a uiriditate retinuerunt. [2] Marmorum colores et genera innumerabilia sunt. Non tamen omnia e rupibus exciduntur, sed multa sub terra sparsa sunt et pretiosissimi generis, sicut Lacedaemonium uiride cunctisque hilarius, repertum prius apud Lacedaemonios, unde et uocabulum traxit. [3] Ophites serpentium maculis simile, unde et uocabulum sumpsit. Duo eius genera: molle candidum, nigrum durum. [4] Augusteum et Tiberium in Aegypto Augusti ac Tiberii primum principatu reperta sunt. Differentia eorum est ab ophite, quum illud, ut praediximus, serpentium maculis sit simile, haec maculas diuerso modo colligunt. Nam Augusteum undatim est crispum in uertices; Tiberium sparsa, non conuoluta, canitie. [5] Porphyrites in Aegypto est rubens, candidis interuenientibus punctis. Nominis eius causa quod rubeat [ut] purpura. [6] Basanites ferrei coloris siue duritiae; unde et nomen ei datum est: inuentus in Aegypto et Aethiopia. [7] Alabastrites lapis candidus, intertinctus uariis coloribus, ex quo Euangelici illius unguenti uasculum fuit. Cauant enim hunc ad uasa unguentaria, quoniam optime seruare incorrupta dicitur. Nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae, ceteris candidior, probatissimus uero in India. [8] Parius candoris eximii, lygdinus cognomento: hic apud Paron insulam nascitur, unde et Parius nuncupatus. Magnitudo eius, qua lances craterasque non excedat; unguentis et ipse aptus. [9] Coralliticus in Asia repertus, mensurae non ultra cubita bina, candore proximo eboris et quadam similitudine. E diuerso niger Alabandicus terrae suae nomine nuncupatus, purpurae aspectu similis. Iste in oriente igni liquatur atque ad usum uitri funditur. [10] Thebaicus interstinctus aureis guttis inuenitur in parte Aegypti adscripta, coticulis ad terenda collyria quadam utilitute naturali conueniens. Syenites circa Syenem uel Thebas nascitur. [11] Trabes ex eo fecere reges. [12] Marmora autem, quae in officinis rupibusque gignuntur: ex quibus Thasius diuersi coloris maculis distinctus, cuius primum usum insulae Cyclades dederunt. [13] Lesbius liuidior est paulo huic, sed et ipse diuersi coloris maculas habens. [14] Corintheus ammoniacae guttae similis cum uarietate diuersorum colorum. Corintho primum repertus. Ex eo columnae ingentes liminaque fiunt ac trabes. [15] Caristeum uiride, optimum; nomen ab aspectu habens, eo quod gratus sit his qui gemmas sculpunt; eius enim uiriditas reficit oculos. [16] Numidicum marmor Numidia mittit: ad cutem sucum dimittit croco similem, unde et nomen accepit; non crustis, sed in massa et liminum usu aptum. [17] Luculleum marmor nascitur in Melo insula; cui Lucullus consul nomen dedit, qui delectatus illo primus Romam inuexit; solumque pene hoc marmor ab amatore nomen accepit. [18] Est et Lunensis. Tephrias appellatus a colore cineris, cuius lapidis alligatio contra serpentes laudatur. [19] Ebur a barro, id est elephanto, dictum. Horatius (Epod. 12,1): Quid tibi uis, mulier, nigris dignissima barris? VI. DE GEMMIS. [1] Post marmorum genera gemmae secuntur, quae multum auri decorem tribuunt uenustate colorum. Primordia eius a rupe Caucaso. Fabulae ferunt Prometheum primum fragmentum saxi eius inclusisse ferro ac digito circumdasse, hisque initiis coepisse anulum atque gemmam. [2] Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur, e quibus nos ea tantum quae principalia sunt siue notissima adnotauimus. Gemmae uocatae quod instar gummi transluceant. Pretiosi lapides ideo dicti sunt quia care ualent, siue ut a uilibus discerni possint, seu quod rari sint. Omne enim quod rarum est magnum et pretiosum uocatur; sicut et in Samuelis uolumine legitur (1 Reg. 3,1): 'Et sermo Domini pretiosus erat in Israel,' hoc est rarus. VII. DE VIRIDIORIBVS GEMMIS. [1] Omnium gemmarum uirentium smaragdus principatum habet, cui ueteres tertiam post margaritas et uniones tribuunt dignitatem. Smaragdus a nimia uiriditate uocatus; omne enim satis uiride amarum dicitur. Nullis enim gemmis uel herbis maior huic austeritas est; nam herbas uirentes frondesque exsuperat, inficiens circa se uiriditate repercussum aerem. Sculpentibus quoque gemmas nulla gratior oculorum refectio est. Cuius corpus si extentum est, sicut speculum ita imagines reddit. Quippe Nero Caesar gladiatorum pugnas in smaragdo spectabat. [2] Genera eius duodecim, sed nobiliores Scythici, qui in Scythica gente reperiuntur. Secundum locum tenent Bactriani: colliguntur enim in commissuris saxorum flante Aquilone; tunc enim tellure deoperta intermicant, quia his uentis arenae maxime mouentur. Tertium Aegyptii habent. Reliqui in metallis aerariis inueniuntur, sed uitiosi; nam aut aeri, aut plumbo, uel capillamentis, uel sali[s] similes notas habent. Smaragdi autem mero et uiridi proficiunt oleo, quamuis natura inbuantur. [3] Chalcosmaragdus dicta quod uiridis sit et turbida aereis uenis. Haec in Aegypto uel Cypro insula nascitur. [4] Prasius pro uiridanti colore dictus, sed uilis. Cuius alterum genus sanguineis punctis abhorret. Tertium distinctum uirgulis tribus candidis. [5] Beryllus in India gignitur, uentis suae lingua nomen habens, uiriditate similis smaragdo, sed cum pallore. Politur autem ab Indis in sexangulas formas, ut hebetudo coloris repercussu angulorum excitetur; aliter politus non habet fulgorem. Genera eius nouem. [6] Chrysoberyllus dictus eo quod pallida eius uiriditas in aureum colorem resplendeat. Et hunc India mittit. [7] Chrysoprasus Indicus est, colore Š, porri sucum referens, aureis interuenientibus guttis, unde et nomen accepit. Quem quidam beryllorum generi adiudicauerunt. [8] Iaspis de Graeco in Latinum uiridis gemma interpretatur; ias quippe uiride, pinasin gemma dicitur. Est autem smaragdo subsimilis, sed crassi coloris. Species eius decem et septem. Volunt autem quidam iaspidem gemmam et gratiae et tutelae esse gestantibus, quod credere non fidei, sed superstitionis est. [9] Topazion ex uirenti genere est omnique colore resplendens, inuenta primum in Arabiae insula, in qua Trogodytae praedones fame et tempestate fessi quum herbarum radices effoderent, eruerunt. Quae insula postea quaesita nebulis cooperta tandem a nauigantibus inuenta. Sed ob hoc locus et gemma nomen ex causa accepit; nam TOPAZEIN Trogodytarum lingua significationem habet quaerendi. Est autem amplissima gemmarum; eadem sola nobilium limam sentit. Genera eius duo. [10] Callaica colore uiridi, sed pallens et nimis crassa; nihil iucundius aurum decens; unde et appellata. Nascitur in India uel Germania in rupibus gelidis, oculi modo extuberans. [11] Molochites spissius uirens et crassior quam smaragdus a colore maluae nomen accepit, in reddendis laudata signis. Nascitur in Arabia. [12] Heliotropia uiridi colore et nubilo, stellis puniceis supersparsa cum sanguineis uenis. Causa nominis de effectu lapidis est; nam deiecta in labris aeneis radios solis mutat sanguineo repercussu; extra aquam autem speculi modo solem accipit, deprehenditque defectus eius subeuntem lunam ostendens. Magorum inpudentiae manifestissimum in hoc quoque exemplum est, quoniam admixta herba heliotropio quibusdam additis precationibus gerentem conspici negent. Gignitur in Cypro et Africa, sed melior in Aethiopia. [13] Sagda gemma prasini coloris apud Chaldaeos. Cuius tanta uis est ut permeantes naues e profundo petat, et carinis ita tenaciter adhaereat ut nisi abrasa parte ligni uix separetur. [14] Myrrhites dicta est quod in ea myrrhae color est. Conpressus autem usque ad calorem nardi spirat suauitatem. Aromatitis reperitur in Arabia uel Aegypto, myrrhae coloris et odoris; unde et nomen habet. [15] Melichros bicolor ex una parte uiridis, ex altera melli similis. [16] Choaspitis a flumine Persarum dicta est, ex uiridi fulgoris aurei. VIII. DE RVBRIS GEMMIS. [1] Corallius gignitur in mari, forma ramosus, colore uiridi sed maxime rubens. Bacae eius candidae sub aqua et molles; detractae confestim durantur et rubescunt, tactuque protinus lapidescunt. Itaque occupari euellique retibus solet, aut acri ferramento praecidi, qua de causa corallius uocitatus. Quantum autem apud nos margaritum Indicum pretiosum est, tantum apud Indos corallium. Hunc magi fulminibus resistere adfirmant, si creditur. [2] Sardius dicta eo quod reperta sit primum a Sardis: haec rubrum habet colorem marmoribus praestans, sed inter gemmas uilissima. Genera eius quinque. [3] Onyx appellata quod habeat in se permixtum candorem in similitudinem unguis humanae. Graeci enim unguem ONUCHAdicunt. Hanc India uel Arabia gignit; distant autem inuicem; nam Indica igniculos habet albis cingentibus zonis, Arabica autem nigra est cum candidis zonis. Genera eius quinque. [4] Sardonyx ex duorum nominum societate uocata; est enim ex onychis candore et sardo. Constat autem tribus coloribus; subterius nigro, medio candido, superius mineo. Haec sola in signando nihil cerae auellit. Reperitur autem apud Indos et Arabes detecta torrentibus. Genera eius quinque. [5] Haematites rubore sanguineus, ac propterea haematites uocatus; AIMAquippe sanguis est. Gignitur in Aethiopia quidem principalis, sed in Arabia et in Africa inuenitur. De qua promittunt magi quiddam ad coarguendas barbarorum insidias. [6] Sucinus, quem appellant Graeci ELEKTRON, fului cereique coloris, fertur arboris sucus esse et ob id sucinum appellari. Electrum autem uocari fabulosa argumentatio dedit. Namque Phaethonte fulminis ictu interempto sorores eius luctu mutatas in arbores populos, lacrimis electrum omnibus annis fundere iuxta Eridanum amnem; et electrum appellatum quoniam sol uocitatus sit Elector plurimi poetae dixere. Constat autem eum non esse sucum populi, sed pineae arboris; nam accensus taedae nidore fragrat. [7] Nascitur autem in insulis Oceani septentrionalis sicut gummis, densaturque ut crystallum rigore uel tempore. Ex ea fiunt decoris gratia agrestium feminarum monilia. Vocari autem a quibusdam harpaga, eo quod adtritu digitorum accepta caloris anima folia paleasque et uestium fimbrias rapiat, sicut magnes ferrum. Quocumque autem modo libeat tinguitur; nam anchusae radice conchylioque inficiuntur. [8] Lyncurius uocatus quod fiat ex urina lyncis bestiae tempore indurata. Est autem, sicut et sucinum, fulua, adtrahens spiritu folia propinquantia. IX. DE PVRPVREIS. [1]Inter purpureas gemmasprincipatum amethystus Indicus tenet.Amethystus purpureus estpermixto uiolacio colore;et quasi rosae nitor,et leniter quasdam flammulas fundens.Alterum eius genus descenditad iacinthos.Causam nominis eius afferuntquia sit quiddam in purpura illiusnonex toto igneum,sed uini colorem habens.Est autem sculpturis facilis:genera eius quinque. [2]Sapphirus caeruleus est cum purpura, habens pulueres aureos sparsos; optimus apud Medos, nusquam tamen perlucidus. [3] Iacinthus ex nominis sui flore uocatus. Hic in Aethiopia inuenitur, caeruleum colorem habens. Optimus, qui nec rarus est nec densitate obtunsus, sed ex utroque temperamento lucet purpuraque refulgens; hic autem non rutilat aequaliter. Sereno enim perspicuus atque gratus est, nubilo coram oculis euanescit atque marcescit, in os missus frigidus est, in sculpturis durissimus, nec tamen inuictus. Nam adamante scribitur et signatur. Iacinthizonta Indicus et iacinthum prope referens. [4] Quidam autem eorum crystalli similes capillamentis intercurrentibus obscurantur; ex quo etiam uitio illorum nomen est. [5] Amethystizontas appellatus quia eius extremus igniculus in amethysti uiolam exit. [6] Chelidonia ex hirundinum colore uocata; et duorum est generum, quarum una ex altera parte purpurea, et alia purpurea nigris interuenientibus maculis. [7] Cyanea Scythiae gemma caeruleo coruscans nitore, pura, interdum et punctulis intermicantibus auratis puluisculis uarians. [8] Rhoditis rosea est; et ex eo nomen accepit. X. DE CANDIDIS. [1] Margarita prima candidarum gemmarum, quam inde margaritum aiunt uocatum quod in conchulis maris hoc genus lapidum inueniatur; inest enim in carne cochleae calculus natus, sicut in cerebro piscis lapillus: gignitur autem de caelesti rore, quem certo anni tempore cocleae hauriunt. Ex quibus margaritis quidam uniones uocantur, aptum nomen habentes, quod tantum unus, numquam duo uel plures simul reperiantur. Meliores autem candidae margaritae quam quae flauescunt. Illas enim aut iuuentus aut matutini roris conceptio reddit candidas; has senectus uel uespertinus aer gignit obscuras. [2] Paederos secunda post margaritum candidarum gemmarum. De qua quaeritur in quo colore numerari debeat totiens iactati per alienas pulchritudines nominis, adeo ut decoris praerogatiua uocabulo facta sit. [3] Asterites candida est, inclusam lucem continens ueluti stellam intus ambulantem, redditque solis candicantes radios; unde et nomen inuenit. [4] Galactitis lacteus est, qui adtritus reddit sucum album ad lactis saporem, feminis nutrientibus inligata fecundat ubera; infantium quoque collo suspensa saliuam facere fertur, in ore autem liquescere et memoriam adimere. Mittunt eam Nilus et Achelous amnes. Sunt qui smaragdum albis uenis circumligatum galactiten uocant. [5] Chalazias grandinis et candorum praefert et figuram, duritia quoque inuicta, ut adamas; etiam in ignes posita manere suum frigus. [6] Solis gemma candida est, traxitque nomen quod ad speciem solis in orbem fulgentis spargit radios. [7] Selenites translucet candido melleoque fulgore, imaginem continens lunae; quam iuxta cursum astri ipsius perhibent in dies singulos minui atque augeri. Nascitur in Persida. [8] Cinaedia inuenitur in cerebro piscis eiusdem nominis, candida et oblonga. Praesagare his ferunt maris signa tranquillitatis uel tempestatis. [9] Beli oculus albicans pupillam cingit nigram e medio aureo fulgore lucentem, et propter speciem Assyriorum regi Belo dicatam; unde et appellata. [10] Epimelas dicitur quum in candida gemma superne nigricat color; unde et nomen habet. [11] Exebenus speciosa et candida, qua aurifices aurum poliunt. XI. DE NIGRIS. [1] Achates reperta primum in Sicilia iuxta flumen eiusdem nominis, postea plurimis in terris. Est autem nigra, habens in medio circulos nigros et albos iunctos et uariatos, similis haematiti. Magi suffitu earum, si creditur, tempestatus auertunt, flumina sistunt. [2] Apsyctos nigra et ponderosa, distincta uenis rubentibus. Haec excalefacta igni septem diebus calorem tenet. [3] Aegyptilla nigra est radice, caerulea facie, ex Aegypto, ubi inuenitur, uocata. [4] Media nigra est, a Media illa fabulosa inuenta. Habet uenas aerei coloris; sudorem reddit croci, saporem uini. [5] Veientana Italica gemma est, Veis reperta, nigra facie, albis intermicantibus notis. Bariptos nigra est cum sanguineis et albis notis. [6] Mesomelas nigra uena quemlibet colorem secante per medias. Veneris crines nigerrimi nitoris, continens in se speciem rufi crinis. [7] Trichrus ex Africa nigra est, sed tres sucos reddit, ab radice nigrum, e medio sanguineum, e summo ochrae. [8] Dionysia nigra mixtis rubentibus notis ex aqua trita uinum fragrat, et odore suo ebrietati resistere putatur. Pyritis nigra quidem, sed adtritu digitos adurit. XII. DE VARIIS. [1] Panchrus uarius ex omnibus pene coloribus constans; unde et nominatus. Olca barbari nominis ex fuluo et nigro uiridique et candido est. [2] Mithridax sole percussa coloribus micat uariis. Gignitur in Persida. Drosolithus uarius. Nominis causa quia si ad ignem adplicetur, uelut sudorem mittit. [3] Opalus distinctus diuersarum colore gemmarum. Est enim in eo carbunculi tenuior ignis, amethysti fulgens purpura, smaragdi nitens uiriditas, et cuncta pariter sub quadam uarietate lucentia. Nomen habet ex patria; sola enim eum parturit India. [4] Ponticae a Ponto dicuntur, genere diuerso, nunc sanguineis, nunc auratis guttis micantes, aliae habentes stellas, aliae longis colorum ductibus lineatae. [5] Hexecontalithos in parua magnitudine multicolor; unde et hoc sibi nomen adoptauit. Tam diuersis enim notis sparsus est ut sexaginta gemmarum colores in paruo orbiculo eius deprehendantur. Nascitur autem in Libya apud Trogodytas. [6] Murrina apud Parthos gignitur, sed praecipua in Carmania. Humorem sub terra putant calore densatum; unde et nomen sumpsit. Varietas eius in purpuram candoremque et ignem cum quosdam colorum repercussus, quales in caelesti arcu spectantur. Cuius contraria causa crystallum facit, gelu uehementiori concreto. XIII. DE CRYSTALLINIS. [1] Crystallus resplendens et aquosus colore. Traditur quod nix sit glacie durata per annos; unde et nomen ei Graeci dederunt. Gignitur autem in Asia et Cypro, maxime in septentrionum Alpibus, ubi nec aestate sol feruentissimus inuenitur; ideoque ipsa diuturna et annosa duritia reddit hanc speciem quae crystallus dicitur. Hic oppositus radiis solis adeo rapit flammam ut aridis fungis uel foliis ignem praebeat. Vsus eius etiam ad pocula destinatur: nihil autem aliud quam frigidum pati potest. [2] Adamans Indicus lapis paruus et indecorus, ferrugineum habens colorem et splendorem crystalli, numquam autem ultra magnitudinem nuclei Auellani repertus. Hic nulli cedit materiae, nec ferro quidem nec igni, nec umquam incalescit; unde et nomen interpretatione Graeca indomita uis accepit. Sed dum sit inuictus ferri ignisque contemptor, hircino rumpitur sanguine recenti et calido maceratus, sicque multis ictibus ferri perfrangitur. Cuius fragmenta sculptores pro gemmis insigniendis perforandisque utuntur. [3] Hic autem dissidet cum magnete lapide in tantum ut iuxta positus ferrum non patiatur abstrahi magnetem, aut si admotus magnes conprehenderit, rapiat atque auferat. Fertur quoque in electri similitudine uenena deprehendere, metus uanos expellere, maleficis resistere artibus. Genera eius sex. [4] Chalazias grandinum et candorem et figuram adamantinae duritiae habet. Etiam in ignes posita manere suum frigus. [5] Cerauniorum duo genera sunt. Vnum, quod Germania mittit, crystallini simile, splendet tamen caeruleo, et si sub diuo positum fuerit, fulgorem rapit siderum. Ceraunium alterum Hispania in Lusitanis litoribus gignit, cui color e pyropo rubenti, et qualitas ut ignis. Haec aduersus uim fulgurum opitulari fertur, si credimus. Dicta autem ceraunia quoniam alibi non inueniatur quam in loco fulmine icto proximo; Graece enim fulmen KERAUNOS dicitur. [6] Iris apud Arabiam in mari Rubro nascitur, coloris crystallini, sexangulata, dicta ex argumento iris. Nam sub tecto percussa sole species et colores arcus caelestis in proximos parietes imitatur. [7] Astrion ex India est, crystallo propinqua, in cuius centro stella lucet fulgore lunae plenae. Sumpsit autem nomen quod astris opposita fulgorem rapit ac regerit. [8] Electria, quasi alectoria: in uentriculis enim gallinaciis inuenitur, crystallina specie, magnitudine fabae. Hac in certaminibus inuictos fieri magi uolunt, si credimus. [9] Enhydros ab aqua uocata; exundat enim aquam, ita ut clausam in ea putes fontaneam scaturriginem. (XIV. DE IGNITIS.) [1] Omnium ardentium gemmarum principatum carbunculus habet. Carbunculus autem dictus quod sit ignitus ut carbo, cuius fulgor nec nocte uincitur; lucet enim in tenebris adeo ut flammas ad oculos uibret. Genera eius duodecim, sed praestantiores qui uidentur fulgere et ueluti ignem effundere. Carbunculus autem Graece ANTHRAKS dicitur. Gignitur in Libya apud Trogodytas. [2] Anthracitis uocatus quod sit et ipse coloris ignei ut carbunculus, sed candida uena praecinctus; cuius proprium est quod iactatus igni uelut intermortuus extinguitur, at contra aquis perfusus exardescit. [3] Sandasirus nascitur in Indis, loco eiusdem nominis. Species eius quod ueluti in tralucido igne intus fulgent aureae guttae. Constat inter omnes, quantus numerus stellarum accedit, tanto et pretium accedere. [4] Lychnis ex eodem genere ardentium est, appellata a lucernarum flagrantia: gignitur in multis locis, sed probatissima apud Indos. Quidam eam remissiorem carbunculum esse dixerunt. Huius duplex facies; una quae purpura radiat, alia quae cocci rubore. A sole excalefacta aut digitorum adtritu paleas et chartarum fila ad se rapere dicitur; sculpturis resistit, ac si quando sculpta est, dum signa inprimit, quasi quodam animali morsu partem cerae retentat. Genera eius quattuor. [5] Carchedonia hoc quod et lychnis facere dicitur, quamquam multo uilior praedictis. Nascitur apud Nasamonas imbre, ut ferunt, diuino: inuenitur ad repercussum lunae plenae. Omnia autem genera sculpturae resistunt. [6] Alabandina dicta ab Alabanda Asiae regione, cuius color ad carchedoniam uadit, sed rarus. [7] Dracontites ex cerebro draconis eruitur. Quae nisi uiuenti abscisa fuerit, non ingemmescit; unde et eam magi dormientibus draconibus amputant. Audaces enim uiri explorant draconum specus, spargunt ibi gramina medicata ad incitandum draconum soporem, atque ita somno sopitis capita desecant et gemmas detrahunt. Sunt autem candore translucido. Vsu earum orientis reges praecipue gloriantur. [8] Chrysoprasus Aethiopicus est; quem lapidem lux celat, prodit obscuritas. Nocte enim igneus est, die aureus. [9] Phlogites ex Persida est, ostentans intra se quasi flammas aestuantes, quae non exeant. [10] Syrtitis uocata quoniam in litore Syrtium inuenta primum est. In parte Lucaniae color huius croceus, intus stellas continens languidas, et sub nubilo renitentes. [11] Hormiscion inter gratissimas aspicitur, ex igneo colore radians auro portante[m] secum in extremitatibus candidam lucem. XV. DE AVREIS. [1] Sunt quaedam gemmarum genera ex specie metallorum uel lapidum cognominata. [2] Chrysopis aurum tantum uidetur esse. Chrysolithus auro similis est cum marini coloris similitudine. Hunc [et] Aethiopia gignit. [3] Chryselectrus similis auro, sed in colorem electri uergens, matutino tantum aspectu iucundus, rapacissimus ignium, et, si iuxta fuerit, celerrime ardescens. [4] Chrysolampis ex auro et igne uocata; aurea est enim die, et noctu ignea. Hanc Aethiopia gignit. [5] Ammochrysus harenis auro intermixtus nunc brattearum, nunc pulueris habet quadrulas. Gignitur in Persida. [6] Leucochrysus colore aureo interueniente candida uena. Melichrysus dicta quod ueluti per aurum (sincerum mel), sic haec gemma transluceat. [7] Chrysocolla gignitur in India, ubi formicae eruunt aurum. Est autem auro similis et habet naturam magnetis, nisi quod augere aurum traditur; unde et nuncupatur. Argyrites similis argento, habens stigmata aurea. [8] Androdama(s) argenti nitorem habet et pene adamans, quadrata semper tesseris. Magi putant nomen inpositum ab eo quod animorum inpetus uel iracundias domare et refrenare dicatur, si credimus. Gignitur in mari Rubro. [9] Chalcitis aerei coloris est. Chalcophonos nigra est, sed lapidi inlisa aeris tinnitum reddit. [10] Balanites: duo genera sunt, subuirides et Corinthiae aeris similitudine, mediam secante flammea uena. [11] Sideritis a contemplatione ferri nihil dissonat. In maleficiis quoquo modo inferatur discordias excitat. [12] Idaeus dactylus ex insula Creta est, ferrei coloris. Causa nominis eius quia pollicem humanum exprimit. [13] Aethiopicus ferrei coloris est, qui dum teritur, nigrum sucum emittit. [14] Zmilanthis in Euphrate alueo legitur Proconnesio marmori similis, medio colore glauco, ueluti oculi pupilla internitens. Arabica ex patria dicta aspectu eburnea est. [15] Hephaestitis speculi naturam habet in reddendis imaginibus, quamquam rutilet. Experimentum eius, si feruenti aqua statim addita refrigerat, aut si soli adposita aridam materiam accendat. Nascitur in Coryco. [16] Ostracites lapidosus colore, testacio durior. Altera achatae similis, nisi quod achates politura pinguescit. Duritiae tanta inest uis ut aliae gemmae sculpantur fragmentis eius. [17] Glossopetra similis est linguae humanae; unde et nomen sumpsit: fertur autem deficiente luna caelo cadere. Cui non modicam magi tribuunt potestatem; nam ex eo lunares motus excitari putant. [18] Sunt et quaedam gemmarum genera cognominata ab animalibus: echites uipereas maculas exprimit; carciniae marini cancri color est; [19] scorpitis scorpionem et colore et effigie refert; myrmecitis formicae reptantis effigiem imitatur; taos pauoni est similis; hieracitis accipitris colore, aetitis aquilae; aegopthalmos caprino oculo similis; [20] lycopthalmos quattuor colorum, ex rutilo sanguinea, in medio nigrum candido cingit, ut luporum oculi; meconites papauer exprimit. [21] Sunt et quaedam gemmae quas gentiles in superstitionibus quibusdam utuntur. Liparea suffita omnes bestias euocare tradunt. [22] Anancitide in hydromantia daemonum imagines euocari dicunt. Synochitide umbras inferorum euocatas teneri aiunt. [23] Chelonitis oculus est Indicae testudinis, uarius et purpureus. Hunc magi inpositum linguae futura pronuntiare finguntur. [24] Brontea a capite testudinum; e tonitribus cadi putatur, et restinguere fulminis ictus. [25] Hyaenia lapis in oculis hyaenae bestiae inuenitur; qui si sub lingua hominis subditus fuerit, futura eum praecinere dicunt. Sed et corallius tempestati et grandini resistere fertur. [26] Pontica est gemma quaedam liuore perlucida, habens stellas rubeas, interdum et aureas. Dicunt per eam interrogare daemones et fugare. [27] In quibusdam gemmarum generibus ueras a falsis discernere magna difficultas est, quippe quum inuentum sit ex uero genere alterius in alia falsa transducere; ut sardonyches, quae ternis glutinantur gemmis ita ut deprehendi non possint. Fingunt enim eas ex diuerso genere: nigro, candido mineoque colore. Nam et pro lapide pretiosissimo smaragdo quidam uitrum arte inficiunt, et fallit oculos subdole quadam falsa uiriditas, quoadusque non est qui probet simulatum et arguat; sic et alia alio atque alio modo. Neque est sine fraude ulla uita mortalium. [28] Omnes autem non translucidas gemmas caecas appellari, eo quod densitate sua obscurentur. XVI. DE VITRO. [1] Vitrum dictum quod uisui perspicuitate transluceat. In aliis enim metallis quidquid intrinsecus continetur absconditur; in uitro uero quilibet liquor uel species qualis est interius talis exterius declaratur, et quodammodo clausus patet. Cuius origo haec fuit. In parte Syriae, quae Phoenice uocatur, finitima Iudaeae circa radices montis Carmeli palus est, ex qua nascitur Belus amnis, quinque milium passuum spatio in mare fluens iuxta Ptolomaidem, cuius arenae de torrente fluctu sordibus eluuntur. [2] Hic fama est pulsa naue mercatorum nitri, cum sparsim per litus epulas pararent, nec essent pro adtollendis uasis lapides, glebas nitri e naue subdiderunt; quibus accensis permixta arena litoris, translucentes noui liquoris fluxisse riuos: et hanc fuisse originem uitri. [3] Mox, ut est ingeniosa sollertia, non fuit contenta solo nitro, sed et aliis mixturis hanc artem [condire] studuit. Leuibus enim aridisque lignis coquitur, adiecto cypro ac nitro continuisque fornacibus ut aes liquatur, massaeque fiunt. Postea ex massis rursus funditur in officinis, et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo caelatur. Tinguitur etiam multis modis, ita ut iacinthos sapphirosque et uirides imitetur et onyches uel aliarum gemmarum colores; neque est alia speculis aptior materia uel picturae adcommodatior. [4] Maximus tamen honor in candido uitro, proximoque in crystalli similitudine; unde et ad potandum argenti metalla et auri pepulit uitrum. Olim fiebat et in Italia, et per Gallias et Hispaniam arena alba mollissima pila molaque terebatur. Dehinc miscebatur tribus partibus, nitri pondere uel mensura, ac liquata in alias fornaces transfundebatur, quae massa uocabatur ammonitrum; atque haec recocta fiebat uitrum purum et candidum. [5] In genere uitri et obsianus lapis adnumeratur. Est autem uirens interdum et niger aliquando et translucidus, crassiore uisu et in speculis parietum pro imagine umbras reddente; gemmas multiex eo faciunt. Hunc lapidem et in India et in Italia et ad Oceanum in Hispania nasci tradunt. [6] Ferunt autem sub Tiberio Caesare quendam artificem excogitasse uitri temperamentum, ut flexibile esset et ductile. Qui dum admissus fuisset ad Caesarem, porrexit phialam Caesari, quam ille indignatus in pauimentum proiecit. Artifex autem sustulit phialam de pauimento, quae conplicauerat se tamquam uas aeneum; deinde marculum de sinu protulit et phialam correxit. Hoc facto Caesar dixit artifici: 'Numquid alius scit hanc condituram uitrorum?' Postquam ille iurans negauit alterum hoc scire, iussit illum Caesar decollari, ne dum hoc cognitum fieret, aurum pro luto haberetur et omnium metallorum pretia abstraherentur; et reuera, quia si uasa uitrea non frangerentur, melius essent quam aurum et argentum. XVII. DE METALLIS. [1] Metallum dictum Graece PARA TOUMETALLAN, quod natura eius sit ut ubi una uena apparuerit, ibi spes sit alterius inquirendi. Septem sunt autem genera metallorum: aurum, argentum, aes, electrum, stagnum, plumbum et, quod domat omnia, ferrum. XVIII. DE AVRO. [1] Aurum ab aura dictum, id est ab splendore, eo quod repercusso aere plus fulgeat. Vnde et Vergilius (Aen.6,204): Discolor inde auri per ramos aura refulsit, hoc est splendor auri. Naturale enim est ut metallorum splendor plus fulgeat luce alia repercussus. Hinc et aurarii dicti, quorum fulgor splendiosus reddit. [2] Obryzum aurum dictum quod obradiet splendore; est enim coloris optimi, quod Hebraei 'ophaz', Graeci KIRRON dicunt. Brattea dicitur tenuissima lamina, APO TOU BREMETOU, qui est ONOMATOPOIEIA crepitandi, E APO TOU ÝBRATUNÝ lamina. [3] Pecunia prius de pecudibus et proprietatem habebat et nomen; de corio enim pecudum nummi incidebantur et signabantur. Postea a Saturno aereus nummus inuentus; ipse enim signare nummos et scribi constituit. [4]Propterea et aerarium Saturno a gentilibus consecratum est. Alii, ut superius, pecuniam a petudibus appellauerunt, sicut a iuuando iumenta sunt dicta. Omne enim patrimonium apud antiquos peculium dicebatur a pecudibus, in quibus eorum constabat uniuersa substantia; unde et pecuarius uocabatur qui erat diues, modo uero pecuniosus. [5] Antiquissimi nondum auro argentoque inuento, aere utebantur. Nam prius aerea pecunia in usu fuit, post argentea, deinde aurea subsecuta est, sed ab ea, qua coepit, et nomen retinuit. Vnde et aerarium dictum, quia prius aes tantum in usu fuit, et ipsud solum recondebatur, auro argentoque nondum signato; ex quorum metallis quamuis postea fuisset facta pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde initium sumpsit. [6] Thesaurum iuxta Graecam proprietatem APO TES THESEOS, a positione, hoc est a reposito, nominatur. Num THESIS positio dicitur, et est nomen ex Graeco Latinoque sermone conpositum. Nam THES Graeci repositum dicunt, Latini aurum, quod iunctum sonat repositum aurum. Auraria nomen habet ab auro. [7] Tributa uero, eo quod antea per tribus singulas exigebantur, sicuti nunc per singula territoria. Sic autem in tres partes diuisum fuisse Romanum populum constat, ut etiam qui praeerant in singulis partibus tribuni dicerentur: unde etiam sumptus, quos dabant populi, tributa nominarunt. [8] Vectigalia sunt tributa, a uehendo dicta. Stipendium ab stipe pendenda nominatum; antiqui enim adpendere pecuniam soliti erant magis quam adnumerare. Moneta appellata est quia monet ne qua fraus in metallo uel in pondere fiat. [9] Nomisma est solidus aureus uel argenteus siue aereus, qui ideo nomisma dicitur quia nominibus principum effigiisque signatur. Prius nummus ARGUROS nuncupabatur, quia quam plurimum ex argento percutiebatur. [10] Nummi autem a Numa Romanorum rege uocati sunt, qui eos primum apud Latinos imaginibus notauit et titulo nominis sui praescripsit. [11] Folles dicuntur a sacculo quo conduntur, a continente id quod continetur appellatum. [12] In nomismate tria quaeruntur: metallum, figura et pondus. Si ex his aliquid defuerit, nomisma non erit. [13] Tria sunt autem genera argenti et auri et aeris: signatum, factum, infectum. Signatum est quod in nummis est; factum, quod in uasis et signis; infectum, quod in massis; quod et graue dicitur, id est massa. In notitiam autem formarum metalla ita uenerunt; dum enim quocumque casu ardentes siluae exquoquerent terram, quae calefactis uenis fudit riuos cuiuscumque structurae, [14] siue igitur aes illud fuerat siue aurum, quum in loca terrae depressiora decurreret, sumpsit figuram, in quam illud uel profluens riuus uel excipiens lacuna formauerat. Quarum rerum splendore capti homines quum ligatas adtollerent massas, uiderunt in ea terrae uestigia figurata; hincque excogitauerunt liquefactas ad omnem formam posse deduci. XIX. DE ARGENTO. [1] Argentum non longe a Graeca appellatione distat; hoc enim illi ARGURON uocant. Cui mirum in modum illud ut, dum candidum sit, inpressum corpori liness nigras reddat. [2] Argentum uiuum dictum quod excidat materias in quibus inicitur; hoc et liquidum, quia percurrit. Inuenitur specialiter in metallis siue in argentariis fornacibus guttarum concretione tectis inhaerens, saepe etiam et in stercore uetustissimo cloacarum uel puteorum limo. Fit etiam et ex mineo inposito conchulae ferreae patena testea superposita; tum circumlito uasculo circumdantur carbones, sicque argentum uiuum ex mineo distillat; sine hoc neque argentum neque aes inaurari potest. [3] Tantae autem uirtutis est ut, si super sextarium argenti uiui centenarium saxum superponas oneris, statim resistit. Sin uero auri scripulum, leuitatem eius raptim sinu recipit; ex quo intellegitur non pondus, sed naturam esse cui cedit. Seruatur autem melius in uitreis uasculis; nam ceteras materias perforat. Potui autem datum interficit ponderis causa. [4] Argenti purgamenta LITHARGUROS, quam nos spumam argenti appellamus. Fit enim ex argento et plumbo ita. XX. DE AERE. [1] Aes ab splendore aeris uocatum, sicut aurum et argentum. Apud antiquos autem prior aeris quam ferri cognitus usus. Aere quippe primi proscindebant terram, aere certamina belli gerebant, eratque in pretio magis aes; aurum uero et argentum propter inutilitatem reiciebantur. Nunc uersa uice (Lucr. 5,1275): Iacet aes, aurum in summum cessit sic uoluenda aetas commutat tempora rerum, et quod fuit in pretio fit nullo denique honore. Vsus aeris postea transiit in simulacris, in uasis, in aedificiorum structuris; maxime et ad perpetuitatem monumentorum etiam publicae in eis constitutiones scriptae sunt. [2] Cyprium aes in Cypro insula prius repertum, unde et uocatum, factum ex lapide aeroso, quem cadmiam uocant; et est ductile. Huic si addatur plumbum, colore purpureo fit. [3] Aurichalcum dictum quod et splendorem auri et duritiam aeris possideat. Est autem nomen compositum ex lingua Latina et Graeca; aes enim sermone Graecorum CHALKOS uocatur. Fit autem ex aere et igne multo, ac medicaminibus perducitur ad aureum colorem. [4] Corintheum est commixtio omnium metallorum, quod casus primum miscuit, Corintho, cum caperetur, incensa. Nam dum hanc ciuitatem Hannibal cepisset, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit: itaex hac commixtione fabri sustulerunt et fecerunt parapsides. Sic Corinthea nata sunt ex omnibus in unum, nec hoc nec illud. Vnde et usque in hodiernum diem siue ex ipso siue ex imitatione eius aes Corintheum uel Corinthea uasa dicuntur. Huius tria genera: candidum unum, ad argenti nitorem accedens; alterum, in quo ipsius auri fulua natura est; tertium, in quo aequalis cunctorum temperies. [5] Coronarium ex ductile aere tenuatur in lamminas, taurorumque felle tinctum speciem auri in coronis histrionum praebet; unde et appellatum. [6] Pyropum igneus color uocauit. Namque in singulas uncias aeris additis auri scripulis senis praetenui brattea ignescit flammasque imitatur; unde et pyropum dicitur. [7] Regulare aes dicitur quod ab aliis ductile appellatur, quale omne Cyprium est. [8] Ductile autem dicitur eo quod malleo producatur, sicut contra fusile qui tantum funditur. Hoc et caldarium quod tantum funditur. Nam malleis fragile est. Siquidem omne aes diligentius purgatis igne uitiis excoctisque regulare efficitur. [9] Campanum quoque inter genera aeris uocatur a Campania scilicet prouincia quae est in Italiae partibus, utensilibus [et] uasis omnibus probatissimum. [10] Aes omne frigore magno melius funditur. Aes rubiginem celerius trahit nisi oleo perunguatur; seruari autem id optime etiam in liquida pice tradunt. [11] Inter omnia metalla aes uocalissimum est et maximae potestatis. Ideo et aenea limina; unde et Vergilius (Aen. 1,449): In foribus cardo stridebat aenis. Origo aeris cadmea et chalcitis. Purgamenta aeris cadmea, et aerugo, et aeris flos. [12] Cadmia gignitur in metallorum aeris atque argenti fornacibus insidente nidore. Namque ut ipse lapis, ex quo fit aes, cadmia uocatur, sic rursus in fornacibus existit et nominis sui originem recipit. [13] Aeris flos fit seu gignitur conflationibus, resoluto atque reliquato aere, superfusa frigida. Repentina enim densatione tamquam de sputo reparatur flos. [14] Aeruginem quoque aes creat. Nam lamminae aereae super uas aceti asperrimi sarmentis superpositis atque ita distillantibus, quodex eo cecidit in ipsum acetum teritur et cribratur. XXI. DE FERRO. [1] Ferrum dictum quod farra, id est semina frugum, terrae condeat. Idem et chalybs a Chalybe flumine, ubi ferrum optima acie temperatur. Vnde et abusiue dicitur chalybs ipsa materies, ut (Virg. Aen. 8,446): Vulnificusque chalybs. [2] Ferri usus post alia metalla repertus est. Cuius postea uersa in opprobrium species. Nam unde pridem tellus tractabatur, inde modo cruor effunditur. Nullum autem corpus tam densis inter se cohaerentibus et inplicitis elementis quam ferrum; unde inest illi duritia cum frigore. Ferri autem metallum pene ubique reperitur, sed ex omnibus generibus palma Serico ferro datur. Seres enim hoc cum uestibus suis pellibusque mittunt. Secunda Parthico; neque alia genera ferri ex mera acie temperantur; ceteris enim admiscetur mollior conplexus. [3] Differentia ferri plurima iuxta terrae genus. Nam aliud molle plumboque uicinum, rotarum ut clauorum usibus aptum; aliud fragile et aerosum, culturae terrae conueniens; aliud breuitate sola placet clauisque caligariis; aliud rubiginem celerius sentit. Stricturae uocantur hae omnes, quod non in aliis metallis, ab stringendo apte uocabulo inposito. Aquarum uero summa differentia est, quibus ferrum candens inmergitur quo utilior fiat, sicut Bilbilis in Hispania et Tirassona, Comus in Italia. [4] In acuendo ferro oleo delectatior fit acies; unde et tenuiora ferramenta oleo restingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. A ferro sanguis humanus sese ulciscitur; contactum namque celerius rubiginem trahit. Cum ferro magnes lapis concordiam habet; sola enim haec materia uim ab hoc lapide accipit retinetque longo tempore. Ex eodem lapide architectus quidam Alexandriae templum concamerauit, ut in eo simulacrum ferro in aere pendere uideretur. Ferrum accensum igni, nisi duretur ictibus, conrumpitur: rubens non est habile ad tundendum neque antequam albescere incipiat: aceto uel alumine inlitum ferrum fit aeris simile. [5] Purgamenta ferri, rubigo et scoria. Robigo est uitium rodens ferrum, uel segetes, quasi rodigo mutata una littera; haec et aerugo ab erodendo; nam aerugo uitium est ferri ab erodendo dicta, non ab aeramento. [6] Scoria uero purgamenta et sordes sunt quae igne exquoquuntur: et dicta scoria quia de ferro excutitur. [7] Rubigine autem caret ferrum, si cerussa et gypso et liquida pice perunguitur. Item rubigo ferramenta non uitiat, si eadem medulla ceruina uel cerussa mixta rosaceo unguitur. XXII. DE PLVMBO. [1] Plumbum dictum quod ex eo primum pilis factis maris altitudo temptata est. Huius duo genera sunt, nigrum et candidum; sed melius candidum, quod prius in insulis Athlantici maris inuentum est. Siquidem et in Lusitania et in Gallicia gignitur, summa terra harenosa et coloris nigri, et pondere grauis; interueniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis; lauant eas arenas, et quod subsidit, quoquunt in fornacibus. Inueniuntur et in aurariis metallis aqua missa calculi nigri et graues, et dum aurum colligitur, cum eo remanent; postea separati conflantur et in plumbum album resoluuntur. Inde et cadem grauitas plumbi quae auro. [2] Nigrum plumbum circa Cantabria abundat. Cuius origo duplex est; aut enim solus ex sua uena prodit, aut cum argento nascitur mixtisque uenis conflatur. Huius primus in fornacibus liquor stagnum est, secundus argentum; quod remanet, superaddita uena rursusque conflata, fit nigrum plumbum. [3] India neque aes neque plumbum habet; gemmis tantum et margaritis haec permutat. Nigro plumbo fistulas lamminasque utimur. Laboriosius in Hispania et Gallia eruitur plumbum, nam in Brittania summo terrae corio. XXIII. DE STAGNO. [1] Stagni etymologia APOCHORIZON, id est separans et secernens. Mixta enim et adulterata inter se per ignem metalla dissociat, et ab auro et argento aes plumbumque secernit; alia quoque metalla ab igne defendit, et quum sit natura aeris ferrique durissima, si absque stagno fuerit, uritur et crematur. [2] Stagnum inlitum aereis uasis saporem facit gratiorem et conpescit uirus aeruginis. Specula etiam ex eo temperantur. Cerussa quoque ex eo, sicut ex plumbo, conficitur. XXIV. DE ELECTRO. [1]Electrum uocatum quod ad radium solis clarius auro argentoque reluceat; sol enim a poetis Elector uocatur. Defaecatius est enim hoc metallum omnibus metallis.[2]Huius tria genera: unum, quod ex pini arboribus fluit, quod sucinum dicitur; alterum metallum, quod naturaliter inuenitur et in pretio habetur; tertium, quod fit de tribus partibus auri et argenti una. Quas partes, etiam si naturale soluas, inuenies. Vnde nihil interesse natum an factum; utrumque enim eiusdem naturae esse.[3]Electrum, quod est naturale, eiusmodi naturae est ut in conuiuo et ad lumina clarius cunctis metallis fulgeat, et uenenum prodat. Nam si eo infundas uenenum, stridorem edit et colores uarios in modum arcus caelestis emittit. XXV. DE PONDERIBVS. [1] Ponderum ac mensurarum iuuat cognoscere modum. Nam omnia corporalia, sicut scriptum est, a summis usque ad ima in mensura et numero et pondere disposita sunt atque formata; cunctis enim corporeis rebus pondus natura dedit; suum quoque regit omnia pondus (Carm. de pond. 3). [2] Primus Moyses [qui omnes antecedit gentilium philosophos tempore, nobis et numeros et mensuras et pondus diuersis [in] scripturae suae locis narrauit]. Primus Phidon Argiuus ponderum rationem in Graecia constituit; et licet alii antiquiores extiterint, sed iste hac arte experientior fuit. [3] Pondus dictum eo quod in statera libratum pendeat; hinc et pensum. Abusiue autem pondus libra una est. Vnde etiam dipondius dictum est, quasi duo pondera; quod nomen adhuc in usu retinetur. [4] Trutina est gemina ponderum lances aequali examine pendens, facta propter talenta et centenaria adpendenda; sicut momentana pro parua modicaque pecunia. Haec et moneta uocata. Idem et statera nomen ex numero habens, quod duobus lancis et uno in medio stilo librata aequaliter stet. [5] Examen est filum medium quo trutinae statera regitur et lances aequantur. Vnde et in lanceis amentum dicitur. [6] Campana a regione Italiae nomen accepit, ubi primum eius usus repertus est. Haec duas lances a non habet, sed uirga est signata libris et unciis et uago pondere mensurata. [7] Vnicuique autem ponderi certus est modus nominibus propriis designatus. [8] Calcus, minima pars ponderis, quarta pars oboli est, constans lentis geminis granis. Appellatur autem calcus quod sit paruulus; sicut et lapis calculus, qui adeo minimus est ut sine molestia sui calcetur. [9] Siliqua uicesima quarta pars solidi est, ab arbore, cuius semen est, uocabulum tenens. [10] Ceratin oboli pars media est, habens siliquam unam semis. Hunc Latinitas semiobolum uocat; ceratin autem Graece, Latine [siliqua] cornu(l)um interpretatur. [11] Obolus siliquis tribus adpenditur, habens ceratin duos, calcos quattuor. Fiebat enim olim ex aere ad instar sagittae. Vnde et nomen a Graecis accepit, hoc est sagitta. Scripulus sex siliquarum pondere constat. Hic apud Graecos gramma uocatur. [12] Scripulus autem dictus per diminutionem a lapillo breui qui scrupus uocatur. [13] Dragma octaua pars unciae est et denarii pondus argenti, tribus constans scripulis, id est decem et octo siliquis. Denarium autem dictum quia pro decem nummis inputatur. [14] Solidum nuncupatum, quia nihil illi deesse uidetur; solidum enim ueteres integrum dicebant et totum. Ipse quoque nomisma uocatur pro eo quod nominibus principum effigiisque signetur. Ab initio uero unum nomisma unus argenteus erat; hoc enim ab Assyriis coepit: dicunt autem Iudaei quod Abraham in terram Chanaan primus hanc aduexerit formam. Solidum apud Latinos alio nomine sextula dicitur, quod his sex uncia conpleatur. Hunc, ut diximus, uulgus aureum solidum uocant; cuius tertiam partem ideo dixerunt tremissem, eo quod solidum faciat ter missus. [15] Sextula bis adsum[ma]ta duellam facit; ter posita staterem reddit. [16] Stater autem medietas unciae est, adpendens aureos tres; unde et uocatus stater quod tribus solidis stet. Haec et semuncia, quia semis habet de uncia. Haec et semissis, quia ponderis semis est, quasi semis assis. [17] Quadrantem Hebraei similiter codrantem uocant; et uocatur quadrans quod unciae quartam partem adpendeat. [18] Sicel, qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, Hebraeum nomen est, habens apud eos unciae pondus. Apud Latinos autem et Graecos quarta pars unciae est et stateris medietas, dragmas adpendens duas. Vnde cum in litteris diuinis legatur siclus, uncia est; cum uero in gentilium, quarta pars unciae est. [19] Vncia dicta quod uniuersitatem minorum ponderum sua unitate uinciat, id est conplectat. Constat autem dragmis octo, id est scripulis uiginti quattuor. Quod proinde legitimum pondus habetur, quia numerus scripulorum eius horas diei noctisque metitur, uel quia libram efficit duodecies conputatus. [20] Libra duodecim unciis perficitur; et inde habetur perfecti ponderis genus quia tot constat unciis quot mensibus annus. Dicta autem libra quod sit libera, et cuncta intra se pondera praedicta concludat. [21] Mina in ponderibus centum dragmis adpenditur; et est nomen Graecum [quod sunt siliquae MDCCC, tremisses CCXXV, solidi LXXV, stateres XXV]. [22] Talentum summum esse pondus perhibetur in Graecis; nam nihil est calco minus, nihil talento maius. Cuius uarium apud diuersas gentes pondus habetur. Apud Romanos autem talentum esse septuaginta [duarum] librarum, sicut Plautus (Most. 644) ostendit, qui ait duo talenta esse centum quadraginta libras. Est autem triplex; id est minor, medius, summus. Minor quinquaginta, medius septuaginta duarum librarum, summus centum uiginti constat. [23] Centenarium numeri nomen est eo quod centum librarum ponderis sit. Quod pondus propter perfectionem centenarii numeri instituerunt Romani. XXVI. DE MENSVRIS. [1] Mensura est res aliqua modo suo uel tempore circumscripta; haec autem [aut] corporis est aut temporis. Corporis [est], ut hominum, lignorum et columnarum longitudo et breuitas. Sed et solem istum propriam sui orbis habere mensuram, quod geometrici perscrutare audent. Temporis, ut mensura horarum et dierum et annorum: unde et metire pedes horarum dicimus, hoc est mensurare. [2] Proprie autem mensuram uocatam quod ea fruges metiuntur atque frumentum, id est humida et sicca, ut modios [et artabones], urnas et amphoras. [3] Mensurarum pars minima coclear, quod est dimidia pars dragmae, adpendens siliquas nouem; qui triplicatus conculam facit. Concula dragma una et dimidia adimpletur. [4] Cyati pondus decem dragmis adpenditur, qui etiam a quibusdam cuatus nominatur. Oxifalus ut si quinque dragmae adduntur ad decem. [5] Acitabulus quarta pars eminae est, duodecim dragmas adpendens. Cotyla emina est habens cyatos sex; quae idcirco cotyla uocatur, quia cote Graeco sermone incisio dicitur, et emina sextarii in duo aequa inciditur [et cotylam facit]. Emina autem adpendit libram unam, quae geminata sextarium facit. [6] Sextarius duarum librarum est. Qui bis adsumtus nominatur bilibris; adsumtus quater 'fit Graeco nomine cenix' (Carm. de pond. 69); quinquies conplicatus quinarem siue gomor facit. Adice sextum, congium reddit: nam congius sex metitur sextariis, a quo et sextarii nomen dederunt. [7] Congium autem a congiendo, id est per augmentum crescendo, uocatur. Vnde [et] postea pecunia beneficii gratia dari coepta congiarium appellatum est: unusquisque enim sui temporis imperator fauorem populi captans adiciebat, ut largior uideretur in donis. [8] Congiarium autem specialiter mensura est liquidorum, cuius et rem simul et nomen a Romanis inpositum inuenimus. [9] Metrum est mensura liquidorum: haec a mensura accepit nomen; METRON enim mensuram dicunt Graeci. Et inde appellata metreta, licet et urna et amphora et reliqua huiusmodi nomina mensurarum sunt; tamen ista hoc nomen a denarii numeri perfectione accepit. Metrum ad omnem mensuram pertinet; metrum enim Graece, Latine mensura dicitur. Nam et cyatum mensura est, et amphora mensura est, et quidquid plus minusue capit mensura est. Sed ideo hoc nomen specialiter sibi adsumsit, quod sit mensura perfecti numeri, id est denarii. [10] Modius dictus ab eo quod sit suo modo perfectus. Est autem mensura librarum quadraginta quattuor, id est sextariorum uiginti duorum. Cuius numeri causa inde tracta est, eo quod in principio Deus uiginti duo opera fecerit. Nam prima die septem opera fecit: id est materiam informem, angelos, lucem, caelos superiores, terram, aquam atque aerem. Secunda die firmamentum solum. Tertia die quattuor: maria, semina, sationes atque plantaria. Quarta die tria: solem, lunam et stellas. Quinta die tria: pisces et reptilia aquarum et uolatilia. Sexta die quattuor: bestias, pecudes, reptilia terrae et hominem. Et facta sunt omnia uiginti duo genera in diebus sex. Et uiginti duae generationes sunt ab Adam usque ad Iacob, ex cuius semine nascitur omnis gens Israel; et uiginti duo libri Veteris Testamenti usque ad Hester; et uiginti duarum litterarum sunt elementa, quibus constat diuinae legis doctrina. His igitur exemplis modius uiginti duorum sextariorum a Moyse secundum sacrae legis mensuram effectus est: et quamuis diuersae gentes huic mensurae pondus uel adiciant ignorantes uel detrahant, apud Hebraeos constitutione diuina tali ratione seruatur. Modius enim modo dictus. Hinc et modica, id est moderata. Modicis enim modus nomen inposuit: nam modica pro paruis abusiue, non proprie dicimus. [11] Satum genus est mensurae iuxta morem prouinciae Palestinae, unum et dimidium modium capiens. Cuius nomen ex Hebraeo sermone tractum est; 'satum' enim apud eos nominatur sumptio siue leuatio, eo quod qui metitur eandem mensuram sumat ac leuet. Est et alium satum, mensura sextariorum uiginti duorum capax quasi modius. [12] Batus uocatur Hebraica lingua ab olearia mola, quae 'beth' apud eos uel 'bata' nominatur, capiens quinquaginta sextaria; quae mensura una molae uice proteritur. [13] Amphora uocata quod hinc et inde leuetur. Haec Graece a figura sui dicta dicitur, quod eius ansae geminatae uideantur aures imitari. Recipit autem uini uel aquae pedem quadratum, frumenti uero modios Italicos tres. [14] Cadus Graeca amphora est continens urnas tres. Vrna mensura est quam quidam quartarium dicunt. Proprie autem urna uas est, quae pro condendis defunctorum cineribus adhiberi solet. De quo poeta (Lucan. 7,819): Caelo tegitur qui non habet urnam. [15] Medimna mensura est quinque modiorum. Medimna autem Latina lingua uocatur, id est dimidia, eo quod quinque modiis metiatur, qui est dimidius numerus a perfecto denario. [16] Artaba mensura est apud Aegyptios sextariorum septuaginta duorum, conposita ex numero propter septuaginta et duas gentes uel linguas quae orbem inpleuerunt. [17] Gomor quindecim modiorum onus adpendet. Corus triginta modiorum mensura inpletur. Hic ex Hebraico sermone descendit, qui uocatur 'cor' a similitudine collis: 'corea' enim Hebraice colles appellantur. Coaceruati enim modii triginta instar collis uidentur, et onus cameli efficiunt. XXVII. DE SIGNIS. [1] Ponderis signa plerisque ignota sunt, et inde errorem legentibus faciunt. Quapropter formas eorum et characteres, ut a ueteribus signata sunt, subiciamus. [2] Z littera significat dimidium obolum. ­ Virgula aequaliter iacens et porrecta simpliciter significat obolum. = Geminata uirgula duo oboli sunt. T Latinum significat obolos tres. F Latinum significat obolos quattuor. E Latinum demonstrat obolos quinque. [3] Oboli uero sex propterea characterem non habent, eo quod in una dragma sex ueniant, quod est pondus denarii argenti. H Eta littera significat siliquas octo, id est tremissem. N Latinum significat nomisma Graecum, id est solidum. [4] IB. Iota adiuncta Beta significat dimidium solidum. Virgulae duae ex uno angulo a laeua in dexteram se diuidentes significant dragmam, quam etiam olcen appellant. N?. N Latinum adiuncto Gamma Graeco significat semiunciam. ?°. Gamma autem Graecae litterae O Latinum in fine adiunctum significat unciam. ?. Labda Graecum per medium sui I Latinum adiectum significat libram. [5] Ku. Kappa Graecum circa finem cornu adiuncto V Latinum significat cyatum. KO. Si uero O Latinum habuerit adiunctum, eminam demonstrat, quam Graeci cotylen uocant. ??. Xi Graecum si acceperit iunctum E Latinam, significat sextarium. [6] ??. Si O Latinum adiunctum, indicat acitabulum, quod Graeci oxifalon uocant. ?N. My Graecum superposito N Latinum significat mina. T?. T Latinum in fine habens Labda Graecum significat talentum. X°. (Chi) Graecum in dextro brachio superiori O littera coniuncta cenix est. LIBER XVII. DE REBVS RVSTICIS I. DE AVCTORIBVS RERVM RVSTICARVM. [1] Rerum rusticarum scribendi sollertiam apud Graecos primus Hesiodus Boeotius humanis studiis contulit; deinde Democritus. Mago quoque Carthaginiensis in uiginti octo uoluminibus studium agricolationis conscripsit. Apud Romanos autem de agricultura primus Cato instituit; quam deinde Marcus Terentius expoliuit; mox Vergilius laude carminum extulit. Nec minorem studium habuerunt postmodum Cornelius Celsus et Iulius Atticus, Aemilianus, siue Columella insignis orator, qui totum corpus disciplinae eiusdem conplexus est. [2] Primum ad aratrum boues iunxisse ferunt quendam priuatum hominem et fulminatum, nomine Homogirum; quidam autem Osirim dicunt esse artis huius inuentorem; quidam Triptolemum. Et hic quaestio est quomodo prima Ceres ferro in Graecia uertere terram instituit, sed ferro qualicumque, non specialiter uomere aut aratro. [3] Stercorandi agri rationem primus induxit quidam nomine Stercutus in Italia, cuius ara a Pico dedicata est Romae: hic plura instrumenta agriculturae repperit, primusque agros firmauit. Eundem quidam Saturnum putauerunt ut maiorem illi nobilitatem facerent hoc nomine, quo splendide sonaret et dignitatem tituli conpararet. II. DE CVLTVRA AGRORVM. [1] Cultura est qua frumenta uel uina magno labore quaeruntur, ab incolendo uocata. Diuitiae enim antiquorum in his duobus erant, bene pascere et bene arare. Cultura agri cinis, aratio, intermissio, incensio, stipularum, stercoratio, occatio, runcatio. [2] Cinis est incendium per quod ager inutilem humorem exudat. Aratio dicta quia de aere prius terrae culturam exercebant, antequam ferri fuisset usus repertus. Duplex est autem aratio: uernalis et autumnalis. Intermissio est, qua alternis annis uacuus ager uires recipit. [3] Stercoratio est laetaminis adsparsio. Stercus autem uocatum uel quia sternitur in agris, uel quia extergi oporteat quod sordidum in ciuitate redundat [siue, quod uerius est, ab Sterce qui et Sterculus dictus]. Idem et fimus est, qui per agros iacitur. Et dictus fimus [quod fiat mus], id est stercus quod uulgo laetamen uocatur, eo quod suo nutrimento laeta faciat germina reddatque arua pinguia et fecunda. [4] Occatio est cum rustici satione facta bubus dimissis grandes glebas caedunt ac ligonibus frangunt: et dicta occatio quasi obcaecatio, quod operiat semina. Occare igitur est operire terra semina, uites uel arbores. [5] Runcatio est a terra herbas euellere; nam rus terra est. Sulcus a sole uocatus quod proscissus solem capiat. Veruactum dictum quasi uere actum, id est uerno aratum. Proscissio est aratio prima, cum adhuc durus ager est. [6] Satio dicta quasi seminis actio, quasi satorum actio. Serere autem uocatum, quia hoc sereno caelo faciendum est, non per imbres. Hinc est et illud Vergilianum (Georg. 1,299): Nudus ara, sere nudus. Messis a metendo, id est a recidendo, dicta. [7] Seges autem de semine [dicta] quod iacimus, siue a sectione. III. DE FRVMENTIS. [1] Prima Ceres coepit uti frugibus in Graecia et habere segetes translatis aliunde seminibus. Huius meminit Ouidius dicens (Metam. 5,341): Prima Ceres unco glebam dimouit aratro, prima dedit fruges alimentaque mitia terris. [2] Frumenta sunt proprie quae aristas habent, fruges autem reliqua. Frumenta autem uel fruges a fru[m]endo, hoc est a uescendo, dictae; nam frumen dicitur summa pars gulae. [3] Primitiae proprie sunt quae frugibus praecerpuntur. [4] Triticum uel a tritura dictum, quo purissimum horreo condeatur, uel quia granum eius conmolitur et teritur. [5] Far dicitur eo quod initio frangeretur; apud antiquos enim molarum usus nondum erat, sed frumentum in pila missum frangebant; et hoc erat genus molendi. [6] Adoreum tritici genus, quod idem uulgo semen dicitur. Ador quondam appellatum ab edendo, quia eo primo usi sunt homines, siue quia in sacrificio ipsius generis panis ad aras offerebatur. Vnde et adorea sacrificia dicuntur. [7] Siligo genus tritici a selecto dictum; nam in pane species eius praecipua est. [8] Trimestre triticum ideo nuncupatum quia satum post tres menses colligitur; nam ubi propter aquam aliaue causa matura satio omissa est, praesidium ab hoc petitur. [9] Alica Graecum nomen est. Alicastrum simile est alicae, pondere et bonitate praecipua. [10] Hordeum dictum quod prae ceteris generibus frumenti ante fiat aridum, uel quod spica eius ordines habeat. Horum tria genera. Primum hexaticum uocatur eo quod spica eius sex ordines habeat; quod quidam canterinum appellant, quoniam animalia melius quam triticum pascit, et homines salubrius quam malum triticum. Alterum distichon, eo quod duos ordines habeat; hunc plerique Galaticum uocant. Tertium trimestre, quia, cum cogit necessitas, uerno seminatur et celeriter colligitur. [11] Scandula a diuisione uocata; duplex est enim scanditurque, id est diuiditur. [12] Centenum appellatum eo quod in plerisque locis iactus seminis eius in incrementum frugis centesimum renascatur. Hinc et milium a multitudine fructus uocatum. [13] Panicium dictum quod multis in regionibus ex eo panis uice homines sustententur, quasi paniuicium. Pistum a pasto. Sisamum Graecum nomen est. [14] Farrago a farre dicta: est enim herba hordeacea adhuc uiridis, necdum granis ad maturitatem turgentibus. [15] Spicam de maturis frugibus abusiue dicimus; nam proprie spica est cum per culmi folliculum, id est extremum tumorem, aristae adhuc tenues in modum spiculi eminent. [16] Arista appellata quod prius ipsa arescat. Culmus est ipse calamus spicae qui a radicibus nascitur: et dictus culmus quasi calamus. [17] Folliculum est theca frumenti in qua granum seruatur interius. Haec super spicam uallo instructa munimen praetendit, ne auium minorum morsibus spica suis fructibus exuatur aut uestigiis proteratur. [18] Stipulae sunt foliae seu uaginae, quibus culmus ambitur atque fulcitur ne pondere frugis curuetur, quae ambiunt culmum: et dicta stipula quasi usta, et quasi ustipula. Stipula dicta ab usto; collecta enim messe uritur propter culturam agri. Item stipula uel quia pars eius uritur, pars interdum pro palea praeciditur. [19] Palea a quibusdam uocari dicitur quod pala uentiletur ut frumenta purgentur. Gentiles autem paleam a quadam Pale frugum inuentrice nominauerunt, quam Cererem esse uolunt. De qua Vergilius (Georg. 3,1): Te quoque, magna Pales, et te, memoranda, canemus. Item alii a pabulo nuncupatam dicunt paleam, quod ea primum sola in pascendis animalibus praebebatur. Cuius natura ex contrario tantum est frigida ut obrutas niues fluere non sinat, adeo calida ut maturescere poma conpellat. IV. DE LEGVMINIBVS. [1] Legumina a legendo dicta, quasi electa; ueteres enim meliora quaeque legebant; siue quod manu legantur nec sectionem requirant. [2] Leguminum plurima genera, ex quibus faba, lenticula, pisum, faselum, cicer, lupinum gratiora in usum hominum uidentur. [3] Faba Graeca etymologia a uescendo uocabulum sumpsit, quasi faga; FAGEIN enim Graece comedere dicitur. Primum enim homines hoc legumine usi sunt. Huius species duae, quarum altera communis, altera Aegyptia. [4] Faba fresa dicta eo quod ea homines fredant, id est frangant, et molendo conminuant. [5] Lentis uocata quod humida et lenta est, uel quod adhaeret humi. [6] Faselum autem et cicer Graeca nomina sunt. Sed faselum Š [7] Lupinum Graecum et ipsud nomen est: de quo Vergilius (Georg. 1,75): Tritesque lupini, quia uultum gustantis amaritudine contristant; unde eos prae amaritudine nec uermis nec ullum animal comedit. [8] Medica, uicia, eruum pabulorum optima sunt. Medica dicta, quia a Medis translata est in Graeciam tempore quo eam Xerxes rex Persarum inuasit. Haec semel seritur et decem annis permanet, ita ut quater uel sexies possit per annum recidi. [9] Vicia dicta quod uix ad triplicem perueniat fructum, cum alia legumina prouentum habeant fertilem: unde et Vergilius (Georg. 1,75): Vt tenuis fetus uiciae. [10] Pisum, quod eo pensabatur aliquid auri minutum. Nam pis aurum dicitur. [11] Eruum a Graeco trahit uocabulum; hoc enim illi OROBON dicunt; quod dum sit quibusdam pecoribus infestum, tauros tamen pingues efficit. V. DE VITIBVS. [1] Vitis plantationem primus Noe instituit rudi adhuc saeculo. Apud Graecos autem inuentorem uitis Liberum appellari: unde et eum gentiles post mortem deum esse uoluerunt. [2] Vitis dicta quod uim habeat citius radicandi. Alii putant uites dictas quod inuicem se uittis innectant uicinisque arboribus reptando religentur. Est enim earum natura flexibilis, quae quasi brachiis quibusdam quidquid conprehenderint stringunt. [3] Labrusca est uitis agrestis quae in terrae marginibus nascitur: unde et labrusca dicta, a labris et extremitatibus terrae. [4] Codex dictus quasi caudex. Sic enim ueteres et clodum pro claudo dicebant. [5] Sarmentum a serendo [id est quasi serimentum] Malleolus est nouellus palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque ob similitudinem rei, quod in ea parte qua deciditur ex ueteri sarmento prominens utrimque mallei speciem praebet. [6] Spadones sunt surculi fruge carentes, ex ipsa appellatione, quod sint inhabiles fructu et sterilitate affecti. [7] Sagittam rustici uocant nouissimam partem surculi, siue quia longius recessit a matre et quasi prosiliuit, seu quia acuminis tenuitate teli speciem praefert. [8] Summitates uitium et fruticum flagella nuncupantur, eo quod flatu agitentur. [9] Palmes uitis materia mollis, qui per nouella brachia emissus fructum adfert: nam ideo rustici partem uitis palmitem dicunt. Palmes enim diminutiuum nomen est, quod nomen paragogum dicitur, quod a palma deriuetur. Palma enim habet nomen prototypum, quod dicitur principale, ab eo quod ex se deriuatiuum faciat. [10] Pampinus est folia cuius subsidio uitis a frigore uel ardore defenditur atque aduersus omnem iniuriam munitur. Qui ideo alicubi intercisus est, ut et solem ad maturitatem fructus admittat et umbram faciat. Et dictus pampinus quod de palmite pendeat. [11] Capreoli dicti quod capiant arbores. Sunt enim cincinni siue uncinuli quibus se innectere uites et suspendere solent arboribus, quo adminiculo freti palmites uentos ac turbines contemnere queant et sine lapsu periculorum fructus suos sustineant ac sese uaga proceritate defendant. [12] Corymbi sunt anuli qui proxima quaeque alligant et conprehendunt, ne longius laxati palmites uentorum flatibus dissipentur. [13] Vuae dictae quod intrinsecus humoris sint plenae, sucique et pinguedinis. Nam humidum est quod exterius humorem habet; uuidum quod interius. [14] Acina. Botrus. Racemus est botryonis pars; et botryo Graecum est. [15] Suburbanae uuae quaedam dicuntur quia fructus earum ad escam ueluti pomum in urbibus uenditur; conmendat enim eas et species et saporis lucunditas; ex quibus sunt praecoquae, duracinae, purpureae, dactyli, Rhodiae, Libycae, cerauniae, stephanitae, tripedaneae, unciariae, Cydonitae. Durabiles autem per totam hiemem uennuculae et Numisianae. [16] Praecoquae uocatae quod cito maturescant et ante omnes sole coquantur. Has Graeci lageos dicunt, quod currant ad maturitatem uelociter ut lepus. [17] Purpureae a colore dicuntur; unciariae a magnitudine; dactyli a longitudine; stephanitae a rotunditate. Rhodiae et Libycae a regionibus nuncupatae sunt; Cerauniae uero quod rubeant uelut ignis. [18] Genera autem uuarum quae uino deseruiunt plurima. Ex quibus aminea dicta, quasi sine mineo, id est sine rubore; album enim uinum reddit. Quae cum sit unius nominis, non unam speciem reddit: amineae duae geminae, ab eo dictae quod duplices uuas mittant; aminea lanata, quia plus omnibus lanescit lanugine. [19] Rubelliana dicta quia eius materia rubet. Faecinia minuti acini et durae cutis uuas habet; nobilitate amineam sequitur, fecunditate praecedit. Quam proinde faeciniam uocant quod plus quam ceterae faeces afferat. [20] Apianae uinum dulce faciunt; quas nisi cito legas, pluuiis et uentis et maxime apibus infestantur; quarum depraedatione apianae cognominatae sunt. [21] Balanitae a magnitudine nomen sumpserunt; BALANOI enim Graece glandes uocantur. [22] Biturica a regione nomen sortita est, turbines et pluuias et calores fortissime sustinens, nec in macra terra deficiens. Huius meriti et basili[s]ca est. [23] Argitis Graecula uitis, generis albi, fertilis, uastam materiam et breuem et latum folium mittens, cuius fructum nisi primo tempore colligas, aut ad terram decidit aut humore putrescit. [24] Inerticula nigra est, quam Graeci amaracion uocant, boni uini et leuis; a quo etiam nomen traxit, quod iners in tentandis neruis habeatur, quamuis gustu non sit hebes. [25] Mareoticae a regione Aegypti Mareotis dictae, unde prius uenerunt; sunt enim et albae et nigrae. [26] Heluolae, quas quidam uarias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab heluo colore ita dictae, subalbi tamen musti. Heluum est enim nigrum candidumque colore. Nam heluum nec album nec nigrum est. [27] Tertius locus uitium quae sola fecunditate conmendantur, abundantia copiosa multumque uini fluens. [28] ýViticioniaý uuas grandes magis quam multas habet; nomen autem inde hoc sumens quod multum uini fluat. [29] Syriaca, uel quia de Syria adlata uel quia nigra est. Multa autem genera uitium sunt quae tamen mutatione loci et qualitatem et nomen amittunt. [30] Vitibus inter cetera magis ista conueniunt, oblaqueatio, putatio, propaginatio, fossio. [31] Oblaqueare est circa codicem terram aperire et uelut lacus efficere: hoc aliqui excodicare appellant. [32] Putare est uirgam ex uite superuacuam resecare, cuius flagellis luxuriat; putare enim dicitur purgare, id est amputare. [33] Traducere, transducere. Propaginare uero, flagellum uitis terrae submersum sternere et quasi porro pangere. Hinc propagines, a propagare et protendere dictae. Fodere uero est foueam facere, quasi fouere. VI. DE ARBORIBVS. [1] Arborum nomen, siue herbarum, ab aruis inflexum creditur, eo quod terris fixis radicibus adhaerent. Vtraque autem ideo sibi pene similia sunt, quia ex uno alterum gignitur. Nam dum sementem in terram ieceris, herba prius oritur, dehinc confota surgit in arborem, et infra paruum tempus quam herbam uideras arbustam suspicis. [2] Arbusta, arbor nouella et tenera, in qua insertio fieri potest; et dicta arbusta quasi arboris hasta. Alii arbustum locum in quo arbores sunt uolunt accipere, sicut salictum: sic et uirecta, ubi uirgultae nouellae et uirentes. [3] Arbor autem et fructifera et sterilis, arbos autem non nisi fructifera. Genere autem feminino arbores dicimus; poma uero neutro. [4] Frutex breuis est appellatus quod terram fronde tegat; cuius plurale nomen frutecta. Arbor alta est. [5] Silua uero spissum nemus et breue. Silua dicta quasi xylua, quod ibi ligna caedantur; nam Graeci KSULON lignum dicunt. Multa enim Latina nomina Graecam plerumque etymologiam recipiunt. [6] Nemus a numinibus nuncupatum, quia pagani ibi idola constituebant: sunt enim nemora arbores maiores, umbrosae frondibus. [7] Lucus est densitas arborum solo lucem detrahens, tropo antiphrasi, eo quod non luceat; siue a luce, quod in eo lucebant funalia uel cerei propter nemorum tenebras. [8] Saltus est densitas arborum alta, uocata hoc nomine eo quod exiliat in altum et in sublime consurgat. [9] Auiaria secreta nemora, dicta quod ibi aues frequentant. [10] Recidiua arborum sunt quae aliis sectis repullulant. Alii recidiua a cadendo dicunt, quia post casum nascuntur. Alii a recidendo et repullulando dixerunt. Ergo recidiuum, ubi mors aut casus. [11] Insitio dicitur cum fisso trunco surculus fecundae arboris sterili inseritur; aut oculorum inpositio, cum inciso cortice libro alienae arboris germen inmittitur. [12] Plantae sunt de arboribus; plantaria uero, quae ex seminibus nata sunt cum radicibus et a terra propria transferuntur. [13] Cespites frutices sunt, quasi cuspides, uel quasi circa pedes. Frondes, quod ferant uirgultas uel umbras; sunt autem causa umbrarum. Oculi nodi sunt ex quibus frondes exeunt. [14] Radix appellatur quod quasi radiis quibusdam fixa terris in profunda dimergitur. Nam physici dicunt parem esse altitudinem radicum et arborum. Alii radicem a similitudine radiorum dictam putant, uel quia, si eradatur, non repullulat. [15] Truncus est statura arboris insistens radici. Corticem ueteres corucem uocabant: dictus autem cortex quod corio lignum tegat. [16] Liber est corticis pars interior, dictus a liberato cortice, id est ablato: est enim medium quiddam inter lignum et corticem. [17] Rami sunt qui de trunco manant, sicut a ramusculis cetera. Surculi a praecisione serrae nuncupati. [18] Virgultum est quod de radice pullulat; ramus, qui de ipso robore arboris; uirga, quae de ramis. Proprie autem uirgultum appellatur quod ad radicem arboris nascitur et quasi inutile ab agricolis amputatur. Et hinc dictum uirgultum, quia ex uirga tollitur. Virga [autem a ui] uel a uirtute dicitur, quod uim in se multam habeat, uel a uiriditate, uel quia pacis indicium est, quod uim regat. Vnde hanc utuntur magi ad placandos inter se serpentes, et idcirco in ea hos sustinent inligatos. Hanc etiam philosophi ac reges et magistri et nuntii et legati utuntur. [19] Flagella dicuntur, ut praediximus (u, 8), summae arborum partes, ab eo quod crebros uentorum sustinent flatus. [20] Cymas uocatas quasi comas. Folia Graece FULLA dicuntur: inde est ad nos hoc nomen per deriuationem translatum. [21] Flores nominati quod cito defluant de arboribus, quasi fluores, quod cito soluantur. In his duplex gratia: coloris et odoris. Austro enim flores soluuntur, Zephyro fiunt. [22] Germen dicimus surculum praegnantem, a gerendo; unde et germinatio. [23] Fructus nomen accepit a frumine, id est eminente gutturis parte qua uescimur. Inde et fruges. Fructus autem proprie dicuntur agrorum et arborum, quibus utique utimur; in animalibus uero abusiueet translatiue uocari fructum. [24] Poma dicta ab opimo, id est a copia ubertatis. Matura dicuntur, quia apta sunt ad mandendum; sic et inmatura, quia priusquam matura fiant, dura sunt ad mandendum. [25] Ligna dicta quia incensa conuertuntur in lumen. Vnde et lychnium dicitur, quod lumen det. [26] Astula a tollendo nuncupata [quasi abstula]. Fomes est astula quae ab arboribus excutitur recisione, aut astulae ambustae, aut ligna cauata; a fungis nomen acceptum, quod ita capiat ignem. De quo Vergilius (Aen. 1,176): Rapuitque in fomite flammam. [27] Torris lignum adustum, quem uulgus titionem appellant, extractum foco, semiustum et extinctum. [28] Quisquiliae stipulae inmixtae surculis ac foliis aridis: sunt autem purgamenta terrarum. Caries putredo lignorum, dictum hoc nomen quod eueniat lignis uirtute carentibus. VII. DE PROPRIIS NOMINIBVS ARBORVM. [1] Palma dicta quia manus uictricis ornatus est, uel quod oppansis est ramis in modum palmae hominis. Est enim arbor insigne uictoriae, proceroque ac decoro uirgulto, diuturnisque uestita frondibus, et folia sua sine ulla successione conseruans. Hanc Graeci phoenicem dicunt, quod diu duret, ex nomine auis illius Arabiae quae multis annis uiuere perhibetur. Quae dum in multis locis nascatur, non in omnibus fructus perficit maturitatem; frequenter autem in Aegypto et Syria. Fructus autem eius dactyli a digitorum similitudine nuncupati sunt, quorum etiam et nomina uariantur: nam alii appellantur palmulae, similes myrobalani; alii Thebaici, qui et Nicolai; alii nucales, quos Graeci KARUOTAS uocant. [2] Laurus a uerbo laudis dicta; hac enim cum laudibus uictorum capita coronabantur. Apud antiquos autem laudea nominabatur; postea D littera sublata et subrogata R dicta est laurus; ut in auriculis, quae initio audiculae dictae sunt, et medidies, quae nunc meridies dicitur. Hanc arborem Graeci DAFNEN uocant, quod numquam deponat uiriditatem; inde illa potius uictores coronantur. Sola quoque haec arbor uulgo fulminari minime creditur. [3] Malum a Graecis dictum quod sit fructus eius pomorum omnium rotundissimus: unde et haec sunt uera mala quae uehementer rotunda sunt. Mala Matiana a loco uocata unde prius aduecta sunt. Nam multae arbores nomina ex prouinciis uel ciuitatibus, de quibus adlatae sunt, acceperunt. Vergilius (Ecl. 3,64) amantibus quid ex malo quaeri soleat ostendit. [4] Mala Cydonia nomen sumpsit ab oppido qui est in insula Creta; de qua Graeci dicere solent urbium Cretensium matrem Cydoniam; ex cuius pomo cydonitum conficitur. Fit quoque ex ea et uinum quo languentium desideria falluntur: nam specie et gustu et odore cuiuslibet uini ueteris imaginem repraesentat. [5] Malomellum a dulcedine appellata, quod fructus eius mellis saporem habeat, uel quod in melle seruetur; unde et quidam (Mart. 13,24): Si tibi Cecropio saturata Cydonia melle ponentur, dicas: Haec melimela placent. [6] Malum Punicum dici eo quod ex Punica regione sit genus eius translatum. Idem et mulogranatum, eo quod intra corticis rotunditatem granorum contineat multitudinem. Arbor autem malusgranata est generis feminini; pomum uero neutri est generis. Flores malorum a Graecis appellati sunt KUTINOS; Latini caducum uocant. Agrestium autem malorum flores Graeci BALAUSTION appellauerunt; quorum alii albi, alii purpurei, alii rosei reperiuntur similes floribus mali Punici. Negant medici mali Punici cibo corpora nostra nutriri, sed eo sic opinantur utendum ut medicare potius, non alere uideatur. [7] Malum Persicum, cuius breuis admodum uita concessa est, trium generum fertur esse: duracenum, Armeniacum et Persicum. Duracenum nuncupatur eo quod pomum eius in gustu acorem referat. Armeniacum dicitur quod primum genus eius ab Armenia sit aduectum. Persicum uocatum, quod eam arborem primus in Aegypto seuerit Persens, a quo se oriundos Ptolomaei ferebant. Haec in Persida fructum generat interfectorium, apud nos autem iucundum ac suauem. Horum alium praecox, alium uocatur aestiuum. [8] Medica arbor, cuius nomen etiam carminibus Mantuanis inclaruit, asportata primum a Medis; unde et uocabulum sumpsit. Hanc Graeci KEDROMELON, Latini citriam uocant, quod eius pomum ac folia cedri odorem referant. Malum eius inimicum uenenis; et hoc est quod idem poeta (Georg. 2,134) intellegi uoluit, cum tradat ex illo foueri animam. Haec arbor omni pene tempore plena est pomis, quae in ea partim matura, partim acerba, partim adhuc in flore sunt posita; quod in ceteris arborum rarum est. [9] Mella, quam Graeci loton appellant, quae uulgo propter formam et colorem faba Syrica dicitur. Arbor est enim magna, fructum ferens comestibilem, maiorem pipere, gustu suauem, unde et mella uocata est. [10] Coccymela, quam Latini ob colorem prunum uocant, alii a multitudine enixi fructus nixam appellant. Cuius generis Damascena melior, a Damasco oppido, unde prius asportata est, dicta. Cuius solum pomum stomacho mederi probatur; nam cetera noxia perhibentur. Haec sola arbor gummi glutinosum et conpactiuum distillat, quod et medici et scriptores utuntur. [11] Oleomela nascitur in Palmyra, Syriae ciuitate; ex eo ita appellata quod ex trunco oleum defluat in crassitudine mellis, sapore suaui. [12] ÝPomelidaÝ sorbo similis, mediocris arbor et flore candidulo; dicta quod dulcedo sit eius fructus et acuto sapore conmixta. Haec arbor aetate durat exigua. [13] Melopos arbor in Africa Punica lingua uocata, ex qua profluit lentus sucus, qui a loco ammoniacus nominatur. [14] Mespila arbor spinosa, fructu similitudine malorum, sed paulo breuiori; unde et appellata, quod pilulae formulam habeant eius poma. [15] Prius uocata uidetur quod in ignis speciem deformata est; nam hoc genus pomi ab amplo incipit et in angustum finit, sicut ignis. Pirus autem arbor, fructus eius pira est. Cuius multae species, ex quibus Crustumia sunt pira ex parte rubentia, ab oppido Crustumio nominata. Poma piri iumentis inposita, uel si pauca, uehementer onerosa esse dicuntur. [16] Cerasus a Ceraso urbe Ponti uocata. Nam Lucullus cum Cerasum ciuitatem Ponti delesset, hoc genus pomi inde aduexit et a ciuitate cerasium appellauit. Arbor autem cerasus, pomum cerasium dicitur. Hoc etiam et ante Lucullum erat in Italia, sed durum; unde et cornum appellatum est. Est autem arbor apta hastilibus: unde Vergilius (Georg. 2,448): Bona bello cornus. [17] Ficus Latine a fecunditate uocatur; feracior est enim arboribus ceteris. Nam terque quaterque per singulos annos generat fructum, atque altero maturescente alter oboritur.Hinc et caricae a copia nominatae. Ficus Aegyptia fecundior fertur, cuius lignum in aquam missum ilico mergitur, et cum in limo aliquandiu iacuerit, deinde in superficiem sustollitur uersa uice naturae, quando madefactum debuit humoris pondere residere. Antea athletae ficis alebantur, priusquam eos Pythagoras exercitator ad carnis usum, qui fortior cibus est, transtulisset. A senibus in cibo saepius sumptae ficus rugas eorum fertur distendere. Tauros quoque ferocissimos ad fici arborem conligatos repente mansuescere dicunt. [18] Caprificus appellata eo quod parietes quibus innascitur carpit; rumpit enim et prodit ex latebris quibus concepta est. Alii caprificum putant dictum quod ficus arbor eius remedio fecundetur. [19] Morus a Graecis uocata, quam Latini rubum appellant, eo quod fructus uel uirgulta eius rubet. Est enim mora siluestris, fructus adferens, quibus in deserto pastorum fames ac penuria confouetur. Huius folia superiactata serpenti, fertur interemi [eum]. [20] Sycomorus, sicut et morus, Graeca nomina sunt. Dictus autem sycomorus eo quod sit folia similis moro. Hanc Latini celsam appellant ab altitudine, quia non est breuis, ut morus. [21] Nux appellata quod umbra uel stillicidium foliorum eius proximis arboribus noceat. Hanc alio nomine Latini iuglandem uocant, quasi Iouis glandem; fuit enim haec arbor consecrata Ioui. Cuius pomum tantam uim habet ut missum inter suspectos herbarum uel fungorum cibos, quidquid in eis uirulentum est, excudat, rapiat atque extinguat. [22] Nuces autem generaliter dicuntur omnia poma tecta corio duriore; ut pineae nuces, Abellanae, glandes, castaneae, amygdalae. Hinc et nuclei dicti, quod sint duro corio tecti. At contra poma omnia mollia mala dicta, sed cum adiectione terrarum in quibus antea nata sunt: ut Persica, Punica, Matiana, Cydonia, et cetera. [23] Amygdala Graecum nomen, quae Latine nux longa uocatur. Hanc alii nuciclam uocant, quasi minorem nucem. De qua Vergilius (Georg. 1,187): Cum se nux plurima siluis induet florem. [24] Cunctis enim arboribus prior se flore conuestit, et ad inferenda poma arbusta sequentia praeuenit. Abellanae ab Abellano Campaniae oppido, ubi abundant, cognominatae sunt. Haec a Graecis Ponticae appellantur, eo quod circa Ponticum mare abundant. [25] Castaneam Latini a Graeco appellant uocabulo. Hanc enim Graeci KASTANIAN uocant, propter quod fructus eius gemini in modum testiculorum intra folliculum reconditi sunt, qui dum eiciuntur quasi castrantur. Haec arbor simul ut excisa fuerit, tamquam silua expullulare consueuit. [26] Ilex ab electo uocata; huius enim arboris fructum homines primum ad uictum sibi elegerunt. Vnde et poeta: Mortales primi ructabant gutture glandem. Prius enim quam frumenti usus esset, antiqui homines glande uixerunt. [27] Suberies arbor, ex qua ualidissimus cortex natatorius extrahitur. Et ideo appellata suberies, eo quod fructus eius sues edunt. Porcorum enim sunt alimenta, non hominum; et dicta suberies, quasi subedies. [28] Fagus et esculus arbores glandiferae ideo uocatae creduntur, quod earum fructibus olim homines uixerunt cibumque sumpserunt escamque habuerunt. Nam esculus ab esca dicta; fagus uero a Graeco uocabulum traxit: FAGEIN autem Graece comedere dicitur. [29] Xyliglycon, quam Latini corrupte siliquam uocant, ideo a Graecis tale nomen accepit, eo quod ligni eius fructus sit dulcis. KSULON quippe dicunt lignum, GLUKU dulce. Huius arboris pomo sucus expressus acacia a Graecis dicitur. [30] Pistacia, quod cortex pomi eius nardi pistici odorum ruferat. [31] Pinus arbor picea ad acumine foliorum uocata; pinnum enim antiqui acutum nominabant. Pinum autem aliam PITUN, aliam Graeci PEUKEN uocant, quam nos piceam dicimus, eo quod desudet picem. Nam et specie differunt. In Germaniae autem insulis huius arboris lacrima electrum gignit. Gutta enim defluens rigore uel tepore in soliditatem durescit et gemmam facit, de qualitate sua et nomen accipiens, id est sucinum, eo quod sucus sit arboris. Pinus creditur prodesse cunctis quae sub ea seruntur, sicut ficus nocere omnibus. [32] Abies dicta quod prae ceteris arboribus longe eat et in excelsum promineat. Cuius natura expers est terreni humoris, ac proinde habilis atque leuis habetur. De qua Vergilius (Georg. 2,68): Et casus uisura marinos; quia ex ea naues fiunt. Hanc quidam Gallicum uocant propter candorem. Est autem sine nodo. [33] Cedrus, quam Graeci KEDROS uocant, quasi KAIOMENESDRUOS UGRON, id est arboris humor ardentis, cuius folia ad cypressi similitudinem respondent. Lignum uero iucundi odoris est et diu durans, nec a tinea umquam exterminatur. De qua Persius (1,42): Et cedro digna locutus; scilicet propter durabilem perpetuitatem: unde et in templis propter diuturnitatem ex hoc ligno lacunaria fiunt. Huius ligni resina cedria dicitur, quae in conseruandis libris adeo est utilis ut perliniti ex ea nec tineas patiantur nec tempore consenescant. Nascitur in Creta, Africa atque Syria. [34] Cyparissus Graece dicitur quod caput eius a rotunditate in acumen erigitur. Vnde et KONOS uocatur, id est alta rotunditas. Hinc et fructus eius conus, quia rotunditas eius talis est ut conum imitetur: unde et (Virg. Aen. 3,680) 'coniferae cyparissi' dicuntur. Huius lignum cedro pene proximam habet uirtutem; templorum quoque trabibus aptum, inpenetrabili soliditate numquam oneri cedit, sed ea qua in principio fuerit firmitate perseuerat. Antiqui cypressi ramos prope rogum constituere solebant, ut odorem cadauerum, dum urerentur, opprimerent iucunditate odoris sui. [35] Iuniperus Graece dicta siue quod ab amplo in angustum finit, ut ignis, siue quod conceptum diu teneat ignem; adeo ut si prunae ex eius cinere fuerint opertae, usque ad annum perueniant; TUR enim apud Graecos ignis dicitur. Iuniperus autem alia parua, alia magna est. [36] Ebenus in India et Aethiopia nascitur, qui caesus durescit in lapidem. Cuius lignum nigrum est et cortex leuis, ut lauri; sed Indicum maculosum est in paruulis distinctionibus albis ac fuluis: Aethiopicum uero, quod praestantius accipitur, in nullo est maculatum, sed est nigrum, lene et corneum. Est autem Mareotica palus in India, unde ebenus uenit. Lucanus (10,117): Ebenus Mareotica, inquit. Ebenus autem crepundiis inligatur ut infantem uisu nigra non terreant. [37] Platanus a latitudine foliarum dicta, uelquod ipsa arbor patula sit et ampla; nam PLATUS Graeci latum uocant. Expressit huius arboris Scriptura et nomen et formam dicens (Eccles. 24,19): 'Quasi platanus dilatatus sum in plateis.' Est autem tenerissimis foliis ac mollibus et uitium similis. [38] Quercus, siue quernus, quod ea soliti erant dii gentium quaerentibus responsa praecanere, arbor multum annosa; sicut legitur de quercu Mambre, sub qua habitauit Abraham, quae fertur usque ad Constantis regis imperium per multa saecula perdurasse. Huius fructus galla appellatur. Ex quibus una agrestis OMFAKITES dicta, parua forma, sed firmo corpore atque nodoso, quae medicaminibus et incaustis adhibetur; altera BALANOS, lenis ac leuis et nimium perforata, lucernarum tantum usibus necessaria. [39] Fraxinus uocari fertur quod magis in aspera loca montanaque fraga nascatur. Hinc per deriuationem fraxinus, sicut a monte montanus. De quo Ouidius (Metam. 10,93): Et fraxinus utilis hastis. [40] Taxus uenenata arbor, unde et toxica uenena exprimuntur. Exhac arcus Parthi et aliae gentes faciunt: unde et poeta (Virg. Georg. 2,448): Ityraeos taxi torquentur in arcus. Ityracos autem dicit Parthicos. Acer coloribus inpar. [41] Robur autem generaliter dicitur ex omni materia quidquid est firmissimum. [42] Alnus uocatur quod alatur amne; proxime enim aquae nascitur, nec facile extra undas uiuit. Hinc [et] tenera et mollis, quia in humecto loco nutritur. [43] Vlmus nomen accepit quod uliginosis locis et humidis melius proficit; nam in montanis et asperis minus laeta est. [44] Larex, cui hoc nomen a castello Laricino inditum est, ex qua tabulae tegulis adfixae flammam repellunt, neque ex se carbonem ambustae efficiunt. [45] Populus dicta quod ex eius calce multitudo nascatur. Cuius genus duplex est: nam altera est alba, altera nigra. Alba autem populus dicta quia folia eius una parte sunt alba, altera uiridia. Haec ergo bicolor, habens quasi noctis et diei notas, quae tempora ortu solis occasuque constant. Generat etiam resinam circa Eridanum fluuium uel, ut alii memorant, in finibus Syriae. [46] Tilium dicunt uocatum eo quod utilis sit ad usum telorum nitore et leuitate iaculandi: est enim genus materiae leuissimae. [47] Salix dicta quod celeriter saliat, hoc est uelociter crescat, arbor lenta, uitibus habilis uinciendis. Cuius seminis hanc dicunt esse naturam ut si quis illud in poculo hauserit, liberis careat; sed et feminas infecundas efficit. Populus autem et salix et tilium mollis materiae sunt et ad sculpturam aptae. [48] Vimen uocari eo quod uim habeat multam uiroris. Naturaenim eius talis est ut etiam arefacta abluatur, uirescat, deinde excisa atque in humo fixa, radicibus sese ipsa demergat. [49] Myrice, quam Latini tamaricum uocant, ex amaritudine nominata; gustus enim eius nimis amarus est. Haec arbor in solitudine et saxosa humo nascitur; ex qua etiam arbore maleficis artibus MISETHRA, id est odia, concitari dicuntur. [50] Myrtus a mare dicta, eo quod magis litorea arbor sit. Vnde et Vergilius (Georg. 2,112): Litora myrtetis laetissima, et (Georg. 4,124): Amantes litora myrtae. Hinc est quod et a Graecis MURINE dicitur. Medicorum autem libri hanc arborem aptam scribunt mulierum necessitatibus plurimis. [51] Lentiscus, quod cuspis ipsius lentus sit et mollis: nam lentum dicimus quidquid flexibile est; unde et lentum uimen et uites. Vergilius (cf. Georg. 4,558; Ecl. 3,38): Et lentae uites, pro flexibiles. Huius fructus oleum desudat, cortex resinam, quae mastix appellatur; cuius plurima et melior in Chio insula gignitur. [52] Terebinthus arbor, Graecum nomen, generans resinam omnium resinarum praestantiorem. [53] Buxus Graecum nomen est, ex parte a Latinis corruptum; PUKSOS enim appellatur apud eos. Arbor semper uirens et leuitate materiae elementorum apicibus apta. Vnde et Scriptura (Isai. 30,8): 'Scribe buxo.' [54] Rhododendron, quod corrupte uulgo lorandrum uocatur, quod sit foliis lauri similibus, flore ut rosa; arbor uenenata. Interficit enim animalia, et medetur serpentum uexationes. [55] Herbitum uocauerunt pastores eo quod uice herbae praebeatur pecoribus, ubi pascua desunt. [56] Turbiscus, quod de uno cespite eius multae uirgultae surgunt, quasi turba. Stipa uocata propter quod ex ea stipentur tecta. Hinc et stipula per diminutionem. [57] Arundo, dicta quod cito arescat. Hanc ueteres cannam uocauerunt; arundinem postea Varro dixit. Sciendum sane quod Latinum canna de lingua Hebraea sumpsit; apud eos enim calamus 'canna' dicitur. Cicuta autem est quod est inter cannarum nodos; dicta quod lateat. [58] In Indicis stagnis nasci arundines calamique dicuntur, ex quorum radicibus expressum suauissimum sucum bibunt; unde et Varro ait (20): Indica non magna in arbore crescit arundo; illius et lentis premitur radicibus humor, dulcia cui nequeant suco contendere mella. [59] Sabucus mollis et peruia arbor. Rhamnus genus est rubi, quam uulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum. [60] Sentix dicta a situ, quod est terra inculta in qua sentices spinaeque nascuntur. Maiores autem nostri omnem arborem spinosam ueprem dicebant, quodui prendat. [61] Oleaster dictus quod sit foliis oliuae similibus sed latioribus, arbor inculta atque siluestris, amara atque infructuosa; cui insertus oliuae ramus uim mutat radicis et uertit eam in propriam qualitatem. Lacrima oleastri arboris duplex. Alia enim gummi simulat sine ullo qualitatis morsu, alia ammoniaci guttam ex destillatione collectam ac remordentem. [62] Oliua Graece ELAION dicitur, ex quo in Latinum tractum est ut oliua dicatur. Olea autem ipsa arbor est; fructus oliua; sucus oleum. Est autem arbor pacis insignis, cuius fructus diuersis nominibus appellatur. [63] Orchades oliuae Graeca etymologia a similitudine testiculorum uocatae, quos Graeci ORCHEIS uocant. [64] Radiolae pro eo quod oblongae sunt in modum radiorum. Paphiae a Papho insula dictae, unde prius adlatae sunt. [65] Lyciniae, eo quod optimum dent lumen; nam LUCHNISlumen est. Vnde et lignum nomen accepit, quia aptum est flammis et luminibus. [66] Pausia, quam corrupte rustici pusiam uocant, uiridi oleo et suaui apta. Et dicta pausia quod pauiatur, id est tundatur; unde et pauimentum. [67] Syria dicta pro eo quod de Syria est adlata, siue quia nigra est. Crustumia idem et uolemis dicta, eo quod uolam conpleat magnitudine, hoc est mediam manum; unde et inuolare dicimus. Quidam autem uolemum Gallica lingua bonum et magnum intellegunt. Colymbades appellatae Š [68] Oleum autem ab olea nominatum: nam, ut diximus (62), olea est arbor, unde deriuatio fit oleum. Sed quod ex albis fuerit oliuis expressum uocatur Hispanum, a Graecis OMFAKION appellatum; quod autem ex fuluis et nondum maturis fuerit expressum, uiride appellatur; quod uero ex nimium maturis, commune dicitur. Ex his ad usum uitae primum est Hispanum, secundum uiride, tertium commune. [69] Amurca olei pars aquosa ab emergendo dicta, id est, quod ab oleo se mergat et faex sit eius. Hanc Graeci AMORGEN uocant ex Latina lingua trahentes uocabulum. [70] Gummi Graecum nomen est; hoc enim illi KOMMI dicunt. [71] Resinam Graeci RETINEN uocant; REIN enim Graece dicitur quidquid manat. Est enim lacrima sudore exhalata lignorum, ut cerasi, lentisci, balsami, uel reliquarum arborum siue uirgultarum quae sudare produntur; sicut et odorata orientis ligna, sicut gutta balsami ac ferularum uel sucinorum, cuius lacrima durescit in gemmam. Prima est resina terebinthina, omnium praestantior: adfertur autem ex Arabia Petraea atque Iudaea et Syria, Cypro et Africa, ex insulis quoque Cycladibus. Sucunda est lentiscina, quae mastix uocatur; haec ex Chio insula deportatur. Tertia pinalis, quarum alia PITUINE, alia PEUKINE, alia liquida, alia arida: et adferuntur ex Tyrrhena Colophonia. Vnde etiam nomen Colophonia resina sumpsit. [72] Pix Graecum nomen est, quam illi PISSAN uocant. Alii uolunt ex pino picem uocari. Haec a Graecis appellatur KLONIA: nos ramalem dicere possumus. Cuius probabilis splendens, lenis et munda. [73] Creandarum arborum naturaliter tria sunt genera: aut enim sua sponte nascuntur; aut ex seminibus fortuitu iacentibus surgunt; aut ex radicibus pullulant. Nam cetera usus inuenit fauente natura. [74] Omnia poma Latine feminini fere sunt generis, exceptis paucis, ut hic oleaster, hoc siler, ut Vergilius (Georg. 2,12): Molle siler. Item hoc buxum, licet et haec buxus dicatur. Nam superfluam quidam uolunt facere discretionem, ut haec buxus de arbore dicamus, buxum uero de ligno conposito. VIII. DE AROMATICIS ARBORIBVS. [1] Aromata sunt quaequae fragrantis odoris India uel Arabia mittit, siue aliae regiones. Nomen autem aromata traxisse uidentur, siue quod aris inposita diuinis inuocationibus apta uideantur, seu quod sese aeri inserere ac misceri probantur. Nam quid est odor nisi aer contactus? [2] Tus arbor Arabiae inmensa atque ramosa lenissimi corticis, ramis ad aceris qualitatem, amygdalae modo sucum aromaticum fundens album et masticatione ueluti in puluerem resolutum, et cum frangitur, intus pingue et igni adpositum facile ardescens. Et appellatur apud nos masculum, eo quod sit natura rotundum in modum testiculorum. Reliquum planum et pene scabrosum, minus optimum. Adulteratur autem admixta resina siue gummi, sed dinoscitur sua proprietate. Nam tus igni inpositum ardescit, resina fumescit, gummi uero liquescit calefactum. Tus autem a tundendo dictum. [3] Hoc et libanum uocatum a monte Arabiae, ubi Sabaei sunt. Nam mons eorum Libanos dicitur, ubi tura colliguntur. [4] Myrra arbor Arabiae altitudinis quinque cubitorum, similis spinae quam AKANTHON dicunt: cuius gutta uiridis atque amara; unde et nomen accepit myrra. Gutta eius sponte manans pretiosior est, elicita corticis uulnere uilior iudicatur. Sarmentis eius Arabes ignes fouent, quorum fumo satis noxio, nisi ad odorem storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt. Myrrha autem Trogodyte ab insula Arabiae dicta, ubi melior colligitur et purior. [5] Storax arbor Arabiae, similis mali Cydonii, cuius uirgulae inter Caniculae ortum cauernatim lacrimam fluunt. Distillatio eius in terram cadens munda non est, sed cum propriae corticis sc[r]obe seruatur. Illa autem, quae uirgis et calamis inhaeserit, munda est et albida, dehinc fulua fit solis causa. Et ipsa storax calamites, pinguis, resinosa, odoris iucundi, humecta et ueluti mellosum liquorem emittens. Storax autem dicta quod sit gutta arboris profluens et congelata. Nam Graeci stiriam guttam dicunt, Graece autem STURAKS, Latine storax dicitur. [6] Bdellium Indiae et Arabiae arbor, cuius lacrima melior Arabica. Est enim lucida, subalbida, leuis, pinguis, aequaliter cerea, et quae facile molliatur, neque ligno uel terrae commixta, amara, odoris boni. Nam ex India sordida est et nigra et maiore gleba. Adulteratur autem admixto gummi, qui non ita amarificat gustum. [7] Mastix arboris lentisci gutta est. Haec granomastix dicta, quia in modum granorum est. Melior autem in Chio insula gignitur, odoris boni, candoris cerae Punicae. Vnde et splendorem cutis pulchrificat. Adulteratur interdum resina uel ture. [8] Piperis arbor nascitur in India, in latere montis Caucasi, quod soli obuersum est, folia iuniperi similitudine. Cuius siluas serpentes custodiunt, sed incolae regionis illius, quum maturae fuerint, incendunt, et serpentes igni fugantur; et inde ex flamma nigrum piper efficitur. Nam natura piperis alba est, cuius quidem diuersus est fructus. Nam quod inmaturum est, piper longum uocatur, quod incorruptum ab igni, piper album; quod uero cute rugosa et horrida fuerit, ex calore ignis trahit et colorem et nomen. Piper si leue est, uetustum est; si graue, nouellum. Vitanda est autem mercatorum fraus; solent enim uetustissimo piperi humecto argenti spumam aut plumbum aspargere ut ponderosum fiat. [9] Aloa in India atque Arabia gignitur, arbor odoris suauissimi ac summi. Denique lignum ipsius uice thymiamatum altaribus adoletur; unde et nomen traxisse creditur. [10] Cinnamomum dictum quod cortex eius in modum cannae sit rotundus et gracilis. Gignitur autem in Indiae et Aethiopiae regionibus, frutice breui, duorum tantum cubitorum, colore subnigro uel cinereo, tenuissimarum uirgarum. Nam quod in crassitudinem extenditur, despectui est; quod uero gracilius prouenerit, eximium. Quod cum frangitur, uisibile spiramentum emittit ad imaginem nebulae seu pulueris. [11] Amomum uocatum quod ueluti odorem cinnamomi referat. Nascitur in Syria et Armenia, frutex botruosum semen reddens sibi conexum, flore albo ueluti uiolae, foliis similibus brioniae, odore etiam bono; somnos suauificat. [12] Casia nascitur in Arabia, uirga robusti corticis, et purpureis foliis ut piperis. Est autem uirtutis cinnamomi similis, sed potentia inferior; unde [et] pro cinnamomi uice duplex eius pondus in medicamentis admiscitur. [13] Calamus aromaticus a similitudine calami usualis uocatus. Gignitur in India multis nodis geniculatus, fuluus, fragrans spiritus suauitate. Qui cum frangitur, inmultas fit partes scissilis, simulans gustu casiam cum leui acrimonia remordenti. [14] Balsami arbor in Iudaea intra terminos tantum uiginti iugerum erat. Posteaquam eandem regionem Romani potiti sunt, etiam latissimis collibus propagata est, stirpe similis uitis, foliis similis rutae, sed albidioribus semperque manentibus. Arbor autem balsamum, lignum eius xylobalsamum dicitur, fructus siue semen carpobalsamum, sucus opobalsamum. Quod ideo cum adiectione significatur, eo quod percussus ferreis ungulis cortex ligni per cauernas eximii odoris guttam distillat; cauerna enim Graeco sermone OPE dicitur. Cuius guttam adulterant admixto Cyprino oleo uel melle. Sed sincerus probatur a melle si cum lacte coagulauerit, ab oleo, si instillatus aquae aut admixtus facile fuerit resolutus, praeterea et si laneae uestes ex ipso pollutae non maculantur. Adulteratus quidem neque cum lacte coagulat et ut oleum in aqua supernatat et uestem maculat. Balsama autem si pura fuerint, tantam uim habent ut, si sol excanduerit, sustineri in manu non possint. IX. DE HERBIS AROMATICIS SIVE COMMVNIBVS. [1] Extant etquarundam herbarum nomina, quae ex aliqua sui causa resonant, habentes nominum explanationem. Non tamen omnium herbarum etymologiam inuenies. Nam pro locis mutantur etiam nomina. [2] Folium dictum quod sine ulla radice innatans in Indiae litoribus colligatur. Quod lino perforatum siccant Indi atque reponunt. Fertur autem Paradisi esse herba gustu nardum referens. [3] Nardus herba est spicosa, unde et a Graecis NARDOSTACHUS appellata; quarum alia Indica, alia Syriaca uocatur; non quod in Syria nascatur, sed quod mons, in quo inuenitur, alio latere Indiam spectat, alio Syriam. Est autem Indicum multiforme, sed melius Syriacum, leue, fuluum, comosum, spica paruum, odorissimum, cyperum similans. Quod si multum in ore tardauerit, linguam siccat, Nardum Celticum a regione Galliae nomen traxit; nascitur enim saepius in Liguriae Alpibus et in Syria, frutice paruo, radicibus in manipulo collectis ligamentis. Flos eius tantum propter odorem bonus: thyrsi eius atque radiculae utiles probantur usibus nostris. [4] Costum radix herbae est nascentis in India, Arabia et Syria: sed melius Arabicum. Est enim album et leue, suaue, iucundi odoris, Indicum colore atro et leue, ut ferula, Syriacum uero pondere graue, colore buxeo, odore acri, summum tamen album, leue, aridum, gustu incendens. [5] Crocum dictum ab oppido Ciliciae qui uocatur Corycium, quamquam et alibi nascatur, sed non tantum uel tale quale in Cilicia: unde et a potiori parte nomen accepit. Nam multae res nomina sumpserunt a locis, ubi plus prouenit et melius aliquid. Optimum autem est quod fuerit recens, odoris boni, albedine parua, porrectae longitudinis, integrum et neque in fragmenta comminutum, inspiratione bona, et cum carpitur manus inficiens et leuiter acre. Quod si eiusmodi non fuerit, aut uetustum aut infusum agnoscitur. Adulteratur autem admixto crocomagmate: augendi quoque ponderis causa spuma argenti contrita adicitur. Ea proditur si puluerulentum reperitur atque decoctum ab odore proprio fuerit lapsum. [6] Crocomagma expressis aromatibus crocini unguenti atque informato sedimine in panusculos fit; et ideo sic appellatum. [7] Asarum nascitur in umbrosis montibus, floribus casiae similibus; inter quae flos iuxta radicem purpureus, in quo semen continetur uuarum simile, radicibus pluribus atque tenuissimis et bene redolentibus, et est uirtute similis nardo. Phu nascitur in Ponto, foliis oleastro similibus. [8] Cyperum a Graecis uocatum quod habeat uirtutem feruentem. Radix est iunci trianguli, foliis porri similibus, radicibus nigris siue contiguis in similitudinem oliuarum, odorissimis atque acerrimis. Nascitur in paludibus atque uacuis locis. Traditur etiam alia species cyperi, quae in India nascitur et appellatur lingua eorum zinziber. [9] Iris Illyrica a similitudine Iris caelestis nomen accepit. Vnde et a Latinis arcumen dicitur quod flos eius coloris uarietate eundem arcum caelestem imitetur. Illyrica autem dicitur quia in Illyrico plurima et olentissima est. Species eius foliis gladioli similis, radice aromatica, odoris boni. [10] Acorum foliis iridis similibus; radicibus acerrimi odoris, sed iucundi; propter quod et aromatica est. [11] Meu. Cardamomum. Squinum melius [est] quod in Euphrate nascitur quam quod in Arabia, fuluum, multiflorum, purpureum, tenue, odoris rosei cum manu confricatur, gustu multum incendit linguam atque mordet. Huius flos SCHOINOU ANTHOS dicitur; ANTHOS enim Graece flos nuncupatur. [12] Thymum appellatum quod flos eius odorem refert. De quo Vergilius (Georg. 4,169): Redolentque thymo fragrantia mella. [13] Epithymum Graecum nomen, quod Latine dicitur flos thymi; nam flos Graece THUMON uocatur: est autem flos thymbrae similis. [14] Sampsuchus, quem Latini amaracum uocant. Cuius nominis usum Vergilius etiam ad Venerem referens ait (Aen. 1,693): Vbi mollis amaracus illum floribus aspirans amplectitur umbra. Apta est autem haec herba unguentis: unde et nomen traxit amaracus a puero cuiusdam regis, qui casu lapsus, dum ferret unguenta, nouum et gratissimum ex confusione odorem creauit. [15] Hyacinthus herba est habens florem purpureum. Traxit autem nomen a puero quodam nobili qui in saltibus inter purpureos flores repertus est interfectus; deditque nomen herbae puerilis funeris casus. Est autem radice et flore bulbi similis, pueros a pubertate retinens. [16] Narcissus herba fabulose inpositum nomen habet a quodam puero cuius membra in hunc florem transierunt, qui et nomen Narcissi in appellatione custodit et decus pulchritudinis in candore retinet foliorum. [17] Rosa ab specie floris nuncupata, quod rutilanti colore rubeat. [18] Lilia lactei floris herba, unde et nuncupatur, quasi liclia; cuius dum candor sit in foliis, auri tamen species intus effulgit. [19] Viola propter uim odoris nomen accepit. Huius genera sunt tria: purpureum, album, melinum. [20] Acanthus herba Aegyptia semper frondens, spinis plena, flexibili uirgulto; [21] in cuius imitatione arte uestis ornatur, quae acanthina dicitur; et acanthis dicta. [22] Hedera dicta quod arboribus reptando adhaereat. De qua Vergilius (Ecl. 8,13): Inter uictrices hederam tibi serpere lauros. Alii hederam aiunt uocatam quod haedis supra lactis abundantiam in escam a ueteribus praebebatur. [23] Hederae frigidae terrae indices sunt FUSIKOS. Nam antipharmacum ebrietatis est si qui potus hedera coronetur. [24] Elleborum memorant in Graecia circa Elleborum quendam fluuium plurimum gigni, atque inde a Graecis appellari. Hunc Romani alio nomine ueratrum dicunt pro eo quod sumptum motam mentem in sanitatem reducit. Duo sunt autem genera: album et nigrum. [25] Acone portus est Bithyniae qui prouentu malorum graminum usque adeo celebris est ut noxias herbas aconita illinc nominemus. Nam toxica uenena eo dicta quod ex arboribus taxeis exprimitur, maxime apud Cantabriam. [26] Euphorbium dictum quod eius sucus oculorum acuat uisum. Cuius uis tanta est ut duris carnibus superadiecta citius coqui conpellat. Nascitur in multis locis, sed plurima in Mauretania. [27] Laser herba nascitur in monte Oscobagi, ubi et Ganges fluuius oritur; cuius sucus dictus primum lacsir, quoniam manut in modum lactis, deinde usu deriuante laser nominatum est. Hoc et a quibusdam opium Cyrenaicum appellatur, quoniam et apud Cyrenas nascitur. [28] Aloe herba amarissimi sucus. Panaces herba fragrantis odoris; thyrso ferulae similis, ex quo profluit sucus, qui dicitur opoponax, croceus et pinguis, odore grauis et amarissimus. [29] Galbanum. Dicta mons Cretae, ex quo dictamnum herba nomen accepit, propter quam apud Vergilium (Aen. 4,73) cerua uulnerata saltus peragrat Dictaeos. Tantae enim potentiae est ut ferrum a corpore expellat, sagittas excutiat; unde et eius pabulo ferae percussae sagittas a corpore inhaerentes eiciunt. Hanc quidam Latinorum puleium Martis dicunt, propter belli tela excutienda. [30] Mandragora dicta quod habeat mala suaueolentia, in magnitudinem mali Matiani: unde et eam Latini malum terrae uocant. Hanc poetae ANTHROPOMORFON appellant, quod habeat radicem formam hominis similantem. Cuius cortex uino mista ad bibendum datur, quorum corpus propter curam secandum est, ut soporati dolorem non sentiant. Huius species duae: femina, foliis lactucae similibus, mala generans in similitudinem prunarum; masculus uero foliis betae similibus. [31] Papauer herba somnifera; de qua Vergilius (Georg. 1,78): Lethaeo perfusa papauera somno: soporem enim languentibus facit. Eius alia est usualis, alia agrestis, ex qua fluit sucus quem opion appellant. [32] Colocynthis cucurbita agrestis et uehementer amara, quae similiter ut cucurbita per terram flagella tendit. Dicta autem colocynthis quod sit fructu rotundo atque foliis ut cucumis usualis. [33] Centauream Graeci uocant quoniam a Chirone Centauro fertur reperta. Eadem et LIMNESIOS, quia locis humectis nascitur. Eadem et fel terrae propter amaritudinem. [34] Glycyriza Graece ex eo dicta quod dulcem radicem habeat; GLUKU enim Graece dulce dicunt. Eadem ADIPSOS, quia sitientibus sitim sedat. [35] Dracontea uocata, quod hasta eius uaria sit in modum colubri, similitudinemque draconis imitetur, uel quod eam herbam uipera timeat. [36] Chelidonia ideo dicitur uel quod aduentu hirundinum uidetur erumpere, uel quod pullis hirundinum si oculi auferantur, matres eorum illis ex hac herba mederi dicantur. [37] Heliotropium nomen accepit primo quod aestiuo solstitio floreat, uel quod solis motibus folia circumacta conuertat. Vnde et a Latinis solsequia nuncupatur. Nam et sole oriente flores suos aperit, idem se reclaudit cum sol occubuerit. Ipsa est quam Latini intubum siluaticum uocant. Haec et uerrucaria, [eo] quod extinguat uerrucas ex aqua pota, uel in cataplasmate posita abstergat. [38] Pentaphyllon a numero foliorum dicta; unde et eam Latini quinquefolium uocant; herba adeo munda ut purificationi et templis adhiberi a gentibus solita esset. [39] Hyssopum herba purgandis pulmonibus apta. Vnde et in Veteri Testamento per hyssopi fasciculos aspergebantur agni sanguine, qui mundari uolebat. Nascitur in petris haerens saxo radicibus. [40] Reubarbarum siue reuponticum, illud quod trans Danubium in solo barbarico, istud quod circa Pontum colligitur, nominatum. Reu autem dictum quod sit radix, quasi radix barbara, quasi radix Pontica. [41] Hyoscyamos a Graecis dicta, a Latinis herba calicularis, quod caliculi eius in figuram cantarorum nascantur, ut est mali Punici, quorum ora serrata sunt, habentes intrinsecus semina papaueris similia. Haec herba et insana uocatur, quia usus eius periculosus est: denique si bibatur uel edatur, insaniam facit uel somni imaginem turbidam. Hanc uulgus milimindrum dicit, propter quod alienationem mentis inducit. [42] Saxifraga uocata quod semen eius petras in uesica frangat atque conminuat. Gentiana nomen sumpsit, ut medici memorant, ab inuentore, radicibus aristolochiae similibus. Nascitur sub Alpibus atque Galatia Asiae. Satureia calida et prope ignita. Vnde illi [et] nomen inditum credunt, quod pronos facit inVenerem. [43] Satyrion dicta a Satyris propter incendium libidinis, quam uulgus stincum uocant; Venerem enim suscitat. Idem et orchis, quod radix eius in modum testiculorum sit, quos Graeci ORCHEIS uocant. Idem et leporina, propter quod caulem mollem emittat. [44] Vrtica ex eo uocata quod tactus eius corpus adurat. Est enim igneae omnino naturae et tactu perurit, unde et pruriginem facit. [45] Artemisia herba Dianae a gentibus consecrata est, unde et nuncupata; Graece enim Diana ARTEMIS dicitur. [46] Chamaemelos Graece dicta quod mali Matiani odorem habeat sitque breuis terraeque uicina. [47] Chamaedrys a Graecis appellata quod sit breuis et per terram strata et minuta foliis paruissimis. [48] Paeon quidam medicus fuit, a quo Paeonia herba perhibetur inuenta, ut Homerus dicit. Hanc quidam glycysiden uocant, quod dulcis saporis sit, uel pentorobinam a numero granorum; uel, ut alii, dactylos a digitorum similitudine. Nascitur in siluis. [49] Buglossos a Graecis dicta eo quod folia asperrima ad modum linguae bouis habeat. Quae mirum in modum ob sapientiam nutriendam uino infundenda a ueteribus memoratur. Conuiuii quoque hilaritatem praebere fertur: pro olere etiam sumitur. [50] Arnoglossos, id est agni lingua, quae a Romanis plantago dicitur, quod planta eius cito adhaereat terrae. Hanc multi pro olere uescuntur. [51] Herpyllos, quae apud nos serpillus uocatur, pro eo quod radices ipsius longe serpant. Eadem et matris animula, propter quod menstrua moueat. [52] Aristolochia dicitur quod mulieribus fetis optima sit. Nam supersessa post partum matricem beneficio uaporis expurgat. Huius herbae genera sunt duo; quarum una aristolochia rotunda dicitur, propter quod rotundam radicem habeat; altera aristolochia longa, quia radicem longam habet cum ramis et foliis longioribus; quam etiam et dactylitin uocant, quod sit radice robore digitali et longa. [53] Erigeron a Graecis dicitur, quod uere primo senescat: unde et eam Latini senicionem uocant. Nascitur per macerias. [54] Psyllios dicta quod semen simile pulicis habeat: unde et eam Latini herbam pulicarem uocant. [55] Hierobotane ideo a Graecis hoc nomen accepit quod remediis ac ligamentis hominum et purificationibus sacerdotum a gentibus apta probaretur. Vnde et eam pontifices sagmen appellabant, quasi sancimen; haec et uerbena, quia pura. [56] Paliurus, herba asperrima et spinosa. Struthios, quam quidam herbam lanariam uocant, eo quod plerique lanam ex ea lauent. Nascitur [in] locis cultis. [Splenos dicta quod splenem auferat.] [57] Cimicia, propter similitudinem cimicis dicta: unde et eam Greci KORION uocauerunt. Nascitur in locis asperis atque cultis. [58] Marrubium, quem Graeci PRASION dicunt, uocatum propter amaritudinem. Nascitur in campis. [59] Puleium [apud Indos pipere pretiosius est]. [60] Absinthium Graecum nomen. Cuius probabilius est quod in Ponti regione nascitur; unde et absinthium Ponticum nominatur. [61] Symphytos Graece dictus eo quod tantam in radice uirtutem habeat ut frusta carnis adsparsa in caccabo coagulet. [62] Polypodion herba cuius radix hirta atque crinita, ut est polypus; ex quo deriuatum est ut polypodion diceretur. Nascitur in teneris petrarum terris, siue quercis uicinis. [63] Polios a Graecis; a Latinis omnimorbia, quod multis morbis subueniat. Nascitur in montibus et duris locis. [64] Scammonia, quam Latini acridium uocant, herba suci plena, quod colligitur sub cauata radice: denique terram rotunda cauitate fodiunt, tum suppositis aut cochleis aut nucis foliis excipitur sucus atque siccatus aufertur. Venit autem saepius probabilius ex Mysia Asiae: huic contraria atque falsa ex Syria uel Iudaea. [65] Daucos, foliis feniculi similis thyrso bipalmis. Citocacia uocata quod uentrem cito depurgat; quam uulgus corrupte citocociam uocant. [66] Lappa dicta quod habeat caulem ingentem per terram dispositam. [67] Haec herba a Graecis FILANTHROPOS uocatur, quod uestibus hominum inhaereat ob asperitatem sui. Nascitur iuxta muros. Capillum Veneris uocatum siue quod elapsos post alopeciam capillos recreat, uel quod capillorum fluores coercet, uel quod sit uirgulis nigris lenibus cum splendore quasi capilli. Nascitur in aquosis locis. [68] Rubia dicta quod radix eius sit rubra, unde et colorare lanas perhibetur. [69] Anchusa, cuius radix contrita digitos inficit: est enim colore sanguineo, unde etiam pictoribus ad purpuram efficiendam usui est. [70] Chamaeleon, quae Latine uiscarago uocatur eo quod uiscum gignat; in quo haerent aues, quae propria uoluntate descendunt ad escam. [71] Cicuta, propter quod in thyrso geniculato nodos habeat occultos, ut canna; sicut dicitur fossa caeca, quae occulta est. Haec potui data interficit: hanc in carcere Socrates bibit et expirauit. Persius (4,2): Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae. Haec dum hominibus uenenum sit, capellas efficit pingues. [72] Trifolion, quam Graeci TRIFULLON uocant, quod sit foliis trinis per singulas adunationes. [73] Phlomos, quam Latini herbam lucernarem uocant, ab eo quod ad lychnia facit. Eadem et lucubros, quod lucem praebeat umbris. [74] Pyrethron Graece dicta quod habeat radicem incendiosam atque coaceruantem. [75] Althaea malua agrestis, siue maluauiscus; sed althaea, quod in altum surgit, uiscus, quia glutinosa est. [76] Origanum, quod Latine colena interpretatur, propter quod infusum coloret uinum. [77] Titimallum uocabulum sumpsit, quod comam foliorum ad radium solis circumacta conuertat. Nam Graeci solem TITANA uocant, MALLON comam; ex quo confectum est ut titimallum diceretur. Huius species septem diuersis in locis nascentes. [78] Strychnos, quae Latine herba salutaris uocatur, propter quod dolorum capitis et stomachi incendium mitigat. Idem et uua lupina, propter semen eius uuae simile. [79] Polygonos, quam Latini herbam sanguinariam uocant, quod missa in naribus sanguinem moueat. [80] Ambrosia, quam Latini apium siluaticum uocant. De qua Vergilius (Aen. 1,403): Ambrosiaeque comae diuinum uertice odorem spirauere. Apiago, quod flores eius apes maxime appetunt. [81] Portulaca Rosmarinum, quam Latini ab effectu herbam salutarem uocant: folia fenuculi similia atque aspera et rotatim terrae prostrata. [82] Colocasia [nomen herbae]. Menta agrestis, quam Graeci KALAMINTHEN, nostri uulgo nepetam uocauerunt, maioris uirtutis et uehemens in calore. [83] Genicularis herba substernitur ob scorpionum uim repellendam. Gladiolus, quod sit foliis gladii similibus, thyrso cubitali, floribus purpureis. [84] Verbascum. Agaricum, radix uitis albae. Calamites. Lappa [genus herbae]. Lappago. Lapella. Beneola. Orcibeta. [Satyrion.] Myrobalanum. Asphodelus, quam Latini a colore albucium uocant. [85] Scilla, quod nocens sit; de qua superstitio gentilium dicit quod, si integra ad limen suspendatur, omnia mala fugat. [86] Chamaepitys a Graecis dicta quod terrae adhaereat et odorem pini habeat. Hanc Latini cucurbitularem uocant, quod ex parte odorem cucurbitae referat. Staphysagria nascitur [in] locis amoenis. [87] Asplenos dicta quod splenem auferat; siue scolopendrios, eo quod folia ipsius scolopendro animali sint similia. Nascitur in humidis petris. [88] Voluus appellatus quod sit radix eius uolubilis et rotunda. Stoechas in insulis Stoechadibus nascitur; unde et nuncupatur. [89] Cyclaminos Graece dicta a quodam qui Cyclos uocatus est, qui primus uirtutes huius herbae inuenit; siue quod habeat radicem rotundam: Graeci enim KUKLON rotundum uocant. Cuius radix aut sucus, si uino fuerit admixtus, ebrios facit. Nascitur in locis siluosis et agris. [90] AMPELOS LEUKE, siue bryonia, quam Latini uitem albam uocant, uel a qualitate coloris uel quod eius radix contrita et corpori infricata teneriorem et candidiorem cutem reddat. Nam et sucus bacarum eius lac uberibus siccis reddit. [91] AMPELOS MELAINA, id est uitis nigra, eademque labrusca: folia hederae similia; in omnibus maior quam uitis alba: bacas similiter habens, quae in maturitate nigrescunt, unde et uocabulum sumpsit. [92] Viticella herba a Latinis appellata quod sicut uitis quidquid proximum habuerit, adprehendat corymbis, quos anulos appellamus. [93] Bupthalmos florem habet croceum, oculo similem; unde et a Graecis nomen accepit. Est autem caule molle, foliis coriandri similibus. Nascitur iuxta muros ciuitatum. [94] Phlomos, quam Latini uerbascum uocant; quarum altera est masculus, albidioribus foliis atque angustioribus, altera femina, foliis latioribus atque nigris. [95] Ferula uocata a medulla: nam illam Varro tradit esse ferulae medullam, quam ASFODELON Graeci uocant. Nonnulli a feriendo ferulam dicunt. Ad hanc enim pueri et puellae uapulare solent: huius sucus galbanum est. [96] Papyrum dictum quod igni et cereis est aptum; PUR enim Graeci ignem dicunt. Iuncus [eo quod iunctis radicibus haereat]. [97] Scirpus, quo segetes teguntur, sine nodo; de qua Ennius (Sat. 70): Quaerunt in scirpo, quod soliti dicere, nodum. Et in prouerbio: 'Qui inimicus est, etiam in scirpo nodum quaerit.' [98] Fucus genus herbae est de qua tinguitur uestis, dicta quia mentitur alienum colorem. Vnde et Vergilius (Ecl. 4,42): Discet mentiri lana colores. [99] Alga nascitur in aquis, segetis similis. Ita denique nomen sumpsit ab algore aquae; uel quod alliget pedes, quia crassa est, foliis aquam ex parte superantibus. [100] Vlua et typhus herbae [quae] circa fontes et paludes stagnisque nascuntur. Ex quibus ulua, id est alga mollis et quodammodo fungus, dicta ab uligine. [101] Typhus uero, quae se ab aqua inflat. Vnde etiam ambitiosorum et sibi placentum hominum tumor typhus dicitur. [102] Carex herba acuta et durissima, sparto similis. De qua Vergilius (Georg. 3,231): Et carice pastus acuta. [103] Spartus frutex uirgosus sine foliis, ab asperitate uocatus. Volumina enim funium, quae ex eo fiunt, aspera sunt. [104] Gramen a situ potius dictum, quod plurimis agrorum sit: unde et eum Graeci AGROSTIN uocauerunt. Licet omnis herba gramen uocetur, ab eo quod germinetur; sicut robur omnis ligni cutis et species, ab eo quod sit firmissima. [105] Filix a singularitate folii dicta. Denique ex una uirgula altitudine cubitali una scissa folia gignitur, res inplicata uelut pinna. Auena. Lolium. [106] Zizania, quam poetae semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile et infecundum. [107] Faenum dictum quod eo flamma nutritur; FOS enim flamma est. Manipulum dicimus fascem faeni: et dictum manipulum quod manum inpleat. X. DE OLERIBVS. [1] Hortus nominatus quod semper ibi aliquid oriatur. Nam cum alia terra semel in anno aliquid creet, hortus numquam sine fructu est. [2] Olus ab alendo dictum, eo quod primum homines oleribus alerentur, antequam fruges et carnes ederent. Tantum enim pomis arborum et oleribus alebantur, sicut animalia herbis. [3] Caulis est generaliter herbarum uel olerum medius frutex; qui uulgo thyrsus dicitur, quod a terra sursum conscendat; ex quo deriuatum est ut specialiter quoddam genus olerum caulis diceretur, quia thyrsus ipsius amplius ceteris oleribus coalescit, id est crescit. Est autem generale nomen; omnis enim frutex caulis [dicitur]. [4] Cyma dicitur quasi coma: est enim summitas olerum uel arborum, in qua uegens uirtus naturalis est. [5] Malua ex parte Graeco uocabulo appellatur APO TOUMALASSEIN, eo quod molliendi aluum soluendique naturam habeat. Cuius sucus, si quis se oleo mixto perunxerit, ab apibus negatur feriri. Folia eius ex oleo trita et inposita scorpionibus creduntur afferre torporem. [6] Pastinaca uocata quod eius radix praecipuus pastus sit hominis: est enim odoratu iucunda, cibo delectabilis. [7] Rapa dicta a rapiendo, id est conprehendendo. Est autem radice amplior napo, sapore dulcior, et folia tenui. [8] Napus a similitudine rapae uocatus, nisi quod foliis latior et radicis gustu subacrior est. Nominis autem adfinitas in utrisque inde pene communis, quia utrumque semen in alterum uicissim mutatur. Nam rapa in alio solo, ut Aemilianus ait (8,2), per biennium mutatur in napum; alio uero napus transit in rapam. [9] Napocaulis ex duobus oleribus conpositum nomen habet, quia dum sit sapore napo similis, non in radice, sed in thyrso conscendit, ut caulis. Sinapis appellatur, quod foliis sit similis napis. [10] Raphanum Graeci, nos radicem uocamus eo quod totus deorsum nititur, dum reliqua olera in summa magis prosiliant: cuius semine macerato quisquis suas manus infecerit, serpentes inpune tractabit. Siquidem ex ipsius radice etiam ebur albescat. In cibo quoque uenenis obsistit. Nam contra uenena radices, nuces, lupini, citrum, apium prosunt; sed contra futurum, non contra acceptum uenenum. Vnde et apud ueteres ante alias epulas haec solebant mensis adponere. [11] Lactuca dicta est quod abundantia lactis exuberet, seu quia lacte nutrientes feminas inplet. Haec et in uiris Veneris usum coercet. Lactuca agrestis est quam serraliam nominamus, quod dorsum eius in modum serrae est. [12] Intubus Graecum nomen est: et intubus, quod sit intus tobus. Cepa uocatur, quia non aliud est nisi tantum caput. [13] Ascalonia nuncupata ex una urbium Palaestinae quae Ascalon dicitur, unde prius aduecta est. [14] Alium dictum quod oleat. Vlpicum appellatum quod alii odorem habeat. Phaselos uocari aiunt a Phaselo insula Graeciae, ubi non procul mons Olympus est. [15] Porrum, cuius duo genera, capitatus et sectilis; sectilis paruus, capitatus maior. Beta apud nos oleris genus; apud Graecos littera. Blitum genus oleris, saporis euanidi, quasi uilis beta. [16] Cucumeres, quod sint interdum amari; qui dulces nasci perhibentur, si lacte mellito eorum semen infundatur. Cucurbita. Apoperes. Sane pepo, melipepo, ocimum Graeca nomina sunt, et origo eorum Latinis incerta. Olus molle. Atriplex. Brassica. Olisatrum. [17] Nasturcium sapor appellauit, quod acrimonia sui nasum torqueat. [18] Fungi, quod aridi ignem acceptum concipiant; FOSenim ignis est; unde et esca uulgo dicitur, quod sit fomes ignis et nutrimentum. Alii dicunt fungos uocatos quod sint ex eorum genere quidam interemptorii; unde et defuncti. [19] Tuberum tumor terrae prodit; eaque causa nomen illi dedit. Volui appellati quod sint uolubiles et rotundi. Asparagus, quod spinosa et aspera sit frutex eius, ex qua gignitur. [20] Capparis a Graecis nomen sumpsisse uidetur, quod habeat in summitatibus rotunda seminum capitula. Armoracia, hoc est lapsana. Lapistrus. Lapathia: haec in cibo sumpta stomachum confortat, Venerem reprimit. Carduus. [21] Eruca, quasi uruca, quod ignitae sit uirtutis et in cibo saepe sumpta Veneris incendium moueat. Huius species duae, quarum altera usualis, altera agrestis, acrioris uirtutis; utraque tamen Veneris commouent usum. XI. DE ODORATIS OLERIBVS. [1] Apium dictum quod eo apex, id est caput, antiquorum triumphantium coronabatur. Hercules autem hanc herbam primus capiti circumtulit: nam nunc populum capite praeferebat, nunc oleastrum, nunc apium. Cuius radices efficaciter pugnant contra insidias uenenorum. Eius generis sunt petroselinon, hipposelinon et oleoselinon. [2] Petroselinon uocatum quod sit similis apio et nascatur in petris montibusque praeruptis. Quod nos petrapium dicere possumus; SELINON enim Graece apium dicitur. Sed est summum ac probabile Macedonicum, gustu suaue et odore aromatico. [3] Hipposelinon dictum quod sit durum et austerum. Oleoselinon, quod mollius folio et caule tenerum. [4] Feniculum Latini uocant quod eius thyrsi seu radicis sucus acuat uisum: cuius uirtus traditur ut serpentes annuam senectutem eius gustu deponant. Hoc olus Graeci MARATHRON uocant. [5] Ligusticum a regione nomen accepit. Nascitur enim plurimum in Liguria, odore aromatico et gustu acri. [6] ANESON Graeci dicunt siue, ut Latini, anesum, herba omnibus cognita, acerrime feruens, mictualis. Anethum. Cyminum. [7] Coriandrum ex Graeco nomine sumptum, quod illi KORION uocant. Cuius semen in dulce uino datum proniores reddit in Venerem; si supra modum dederis, amentiam nutrit. Canos etiam ex coriandro infici traditum est. Abrotanum. Caerefolium. [8] Ruta dicta quod sit feruentissima. Cuius altera agrestis atque uirtute acrior; sed utraque feruentissimae conprobantur. Hanc uenenis repugnare mustelae docent, quae dum cum serpente dimicauerint, cibo eius armantur. Saluia. [9] Inula, quam rustici alam uocant, radice aromatica, odoris summi cum leui acrimonia. Menta; huius genera sex. LIBER XVIII. DE BELLO ET LVDIS. I. DE BELLIS. [1] Primus bella intulit Ninus Assyriorum rex. Ipse enim finibus suis nequaquam contentus, humanae societatis foedus inrumpens exercitus ducere, aliena uastare, liberos populos aut trucidare aut subicere coepit, uniuersamque Asiam usque ad Libyae fines noua seruitute perdomuit. Hinc iam studuit orbis in mutuo sanguine alterna crassare caede. [2] Quattuor autem sunt genera bellorum: id est iustum, iniustum ciuile, et plus quam ciuile. Iustum bellum est quod ex praedicto geritur de rebus repetitis aut propulsandorum hostium causa. Iniustum bellum est quod de furore, non de legitima ratione initur. De quo in Republica Cicero dicit (3,35): 'Illa iniusta bella sunt quae sunt sine causa suscepta. [3] Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causa bellum geri iustum nullum potest.' Et hoc idem Tullius paruis interiectis subdidit: 'Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi dictum, nisi de repetitis rebus.' Ciuile bellum est inter ciues orta seditio et concitati tumultus, sicut inter Syllam et Marium, qui bellum ciuile inuicem in una gente gesserunt. [4] Plus quam ciuile bellum est ubi non solum ciues certant, sed et cognati; quale actum est inter Caesarem et Pompeium, quando gener et socer inuicem dimicauerunt. Siquidem in hac pugna frater cum fratre dimicauit, et pater aduersus filium arma portauit. Lucanus (2,151): In fratrum ceciderunt praemia fratres. Item (2,150): Cui ceruix caesa parentis cederet. [5] Bella itaque dicuntur interna, externa, seruilia, socialia, piratica. Nam piratica bella sunt sparsa latronum per maria mioparonibus leuibus et fugacibus, non solum nauibus commeatus, sed etiam insulas prouinciasque uastantibus. Quos primum Gnaeus Pompeius post multam uastationem, quam terra marique diu egerant, mira celeritate conpressit ac superauit. [6] Sicut autem bellum uocatur quod contra hostes agitur, ita tumultus quod ciuili seditione concitatur. Nam seditio est dissensio ciuium, dicta quod seorsum alii ad alios eant. Alii aestimant dissensionem animorum seditionem uocari, quam Graeci DIASTATIN uocant. [7] Quo autem differat utrumque Cicero docet (Phil. 8,3): 'Potest enim,' inquit, 'esse bellum ut tumultus non sit. Tumultus autem esse sine bello non potest. Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur?' Vnde etiam dictus tumultus, quasi timor multus. 'Grauius autem esse tumultum quam bellum; nam in bello uacationes ualent, in tumultu non ualent.' [8] Differt autem bellum, pugna et proelium. Nam bellum uniuersum dicitur, ut Punicum. Huius partes sunt pugnae, ut Cannensis, Thermensis. Rursus in una pugna multa sunt proelia. Aliud enim in cornibus, aliud in media, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur est totum, pugna unius diei, proelium pars pugnae est. [9] Bellum antea duellum uocatum eo quod duae sint partes dimicantium, uel quod alterum faciat uictorem, alterum uictum. Postea mutata et detracta littera dictum [est] bellum. Alii per antiphrasin putant dictum (eo quod sit horridum; unde illud (Virg. Aen. 6,86): Bella, horrida bella), cum bellum contra sit pessimum. [10] Prelia dicuntur ab inpremendo, hostis hostem. Vnde et prela ligna quibus uua premitur. Pugna uocata eo quod initio usus fuisset in bello pugnis contendere, uel quia primo bellum pugnis incipiebant. Vnde et pugna etiam duorum est aliquando et sine ferro. [11] Quattuor [autem] in bello aguntur: pugna, fuga, uictoria, pax. Pacis uocabulum uidetur a pacto sumptum. Posterius autem pax accipitur, foedus primum initur. Foedus est pax quae fit inter dimicantes, uel a fide, uel a fetialibus, id est sacerdotibus, dictum. Per ipsos enim fiebant foedera, sicut per saeculares bella. Alii foedera dicta putant a porca foede et crudeliter occisa, cuius mors optabatur ei qui a pace resilisset. Vergilius (Aen. 8,641): Et caesa iungebant foedera porca. Foederis partes indutiae: et dictae indutiae quasi in dies otia. II. DE TRIVMPHIS. [1] Omne regnum saeculi huius bellis quaeritur, uictoriis propagatur. Victoria dicta quod ui, id est uirtute, adipiscatur. Hoc est enim ius gentium, uim ui expellere. Nam turpis est dolo quaesita uictoria. Certa autem uictoria est uel occisio hostis, uel [ex]spoliatio, uel utrumque. Non est autem iucunda uictoria quae per inmensa detrimenta contingit: et hoc est, quod laudat Sallustius (Hist. 3,29) duces uictoriam incruento exercitu deportasse. [2] Pompa dicta est Graeca significatione, APO TOU POMPEUEIN, hoc est publice ostentari. Praecedit autem uictoria pompam, ideo quod ituris ad hoc certamen primum est uictoriae uotum. [3] Tropeum dictum APO TES TROPES, id est a conuersione hostis et fuga. Nam ab eo quod hostem quis fugasset merebatur tropeum; qui occidisset, triumphum, qui dictus est APO TES THRIAMBES, id est ab exultatione. Plenae enim uictoriae triumphus debetur; semiplenae tropeum, quia nondum plenam est uictoriam consecutus: non enim optinuit, sed fugauit exercitum. Haec tamen nomina scriptores confundunt. Tranquillus (Prat. 109) autem triumphum Latine dicit potius appellatum, quod is, qui triumphans urbem ingrederetur, tripertito iudicio honoraretur: nam primum de triumpho duci concedendo exercitum iudicare solitum erat, secundo senatum, tertio populum. [4] Erat autem Romanorum mos ut triumphantes quadrigis ueherentur, ex illo quod soliti sint priores duces hoc habitu bella inire. Quicumque autem in conflictu uicisset, palma aurea coronabatur, quia palma stimulos habet; qui uero sine conflictu fugientem prostrasset, laurea, eo quod haec arbor sine spinis est. [5] Namque et purpuream et palmatam togam triumphantes induebantur, et scipionem cum sceptro in manu gerebant ad imitationem uictoriae Scipionis; licet et scipio baculum sit quo homines innituntur. Vnde et ille primus Cornelius Scipio appellatus est, quia in foro pater eius caecus innixus eo ambulabat. Super scipionem autem aquila supersedebat, ob indicium quod per uictoriam quasi ad supernam nagnitudinem accederent. [6] Inde et colore rufo perliniebantur, quasi imitarentur diuini ignis effigiem. Quod uero a carnifice contingebantur, id esse indicium ut ad tantum fastigium euecti mediocritatis humanae commonerentur. [7] Duobus autem generibus deletur exercitus; aut internicione, aut dispersione. Sallustius (Hist. frag. inc. 6), 'Hostes,' inquit, 'oppressi, aut dilapsi forent.' Sic et utrumque Vergilius. Internicione (Aen. 1,69): Submersasque obrue puppis. Dispersione (Aen. 1,70): Aut age diuersos et dissice corpora ponto. [8] Spolia hostium: praeda, manubiae, exuuiae, partes. Praeda a praedando uocata. Manubiae, eo quod manibus detrahuntur. Haec et exuuiae ab exuendo dictae, quia exuuntur. Haec et partes a pari diuisione pro personarum qualitate, et laborum iusta decisione. Spolia autem a palleis, quasi expallia; uictis enim detrahuntur. III. DE SIGNIS. [1] Signa bellorum dicuntur quod ex his exercitus et pugnandi et uictoriae receptui accipit symbolon. Nam aut per uocem tubae, aut per symbolon admonetur exercitus. [2] Legionum principalia signa: aquilae, dracones et pilae. Aquilae ideo, quod eadem auis Iouis in armis auspicio fuerit. Nam dum idem Iouis aduersus Titanas proficisceretur, aquilam ei in auspicio apparuisse ferunt; quam ille pro indicio uictoriae acceptam tutelae suae auspicatus, eam legioni signum dedit; quo factum est ut deinceps militum signis committeretur. Cuius meminit Lucanus dicens (1,7): Signa pares aquilas et pila minantia pilis. [3] Draconum signa ab Apolline morte Pythonis serpentis inchoata sunt. Dehinc a Graecis et Romanis in bello gestari coeperunt. [4] Pilam in signo constituisse fertur Augustus, propter nationes sibi in cuncto orbe subiectas, ut maius figuram orbis ostenderet. [5] Vexillum et ipsud signum bellicum, tractum nomen habens a ueli diminutione, quasi uelxillum. Sub Romulo autem fasciculos feni pro uexillis milites habuerunt: hinc et manipuli appellantur; manipulos enim dicimus fasces feni quod manum inpleant. Cetera signa diuersis praelata imaginibus secundum militarem consuetudinem existunt, per quas exercitus permixtionem proeliorum agnoscitur. IV. DE BVCINIS. [1] Bucina est qua signum datur in hostem, dicta a uoce, quasi uocina. Nam pagani agrestesque ad omnem usum bucina ad conpita conuocabantur: proprie ergo hoc agrestibus signum fuit. De quo Propertius (4,1,13): Bucina cogebat priscos ad arma Quirites. [2] Huius clangor bucinum dicitur. Tubam Tyrrheni primi inuenerunt; unde [et] Vergilius (Aen. 8,526): Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor. Hanc enim a Tyrrhenis praedonibus excogitatam, cum dispersi circa maritimas oras non facile ad quamque praedae occasionem uoce aut bucina conuocantur, uento plerumque obstrepente. [3] Hinc postea bellicis certaminibus adhibita est ad denuntianda signa bellorum, ut ubi exaudiri praeco per tumultum non poterat, sonitus tubae clangentis adtingeret. Tubam autem dictam quasi tofam, id est cauam. [4] Item tubam quasi tibiam. Inter tubam autem et bucinam ueteres discernebant. Nam bucina insonans sollicitudinem ad bella denuntiabat. Vergilius (Aen. 7,519): Qua bucina signum dira dedit. Tuba autem proelium indicabant, ut (Virg. Aen. 9,503): At tuba terribilem sonitum, Cuius sonus uarius est. Nam interdum canitur ut bella committantur, interdum ut insequantur eos qui fugiunt, interdum receptui. Nam receptus dicitur quo se exercitus recipit, unde et signa receptui canere dicuntur. [5] Classica sunt cornua quae conuocandi causa erant facta, et a calando classica dicebantur. De quibus Vergilius (Aen. 7,637): Classica iamque sonant. Apud Amazonas autem non tuba, sicut a regibus, sed a regina sistro uocabatur feminarum exercitus. V. DE ARMIS. [1] Arma generaliter omnium rerum instrumenta sunt; unde et ubi reponuntur, armaria dicta sunt. Item arma et tela omnium generum; sed arma sunt quibus ipsi tuemur, tela sunt quae emittimus. Nam arma duplicia sunt: id est uel quibus percutimus, uel quibus tegimur. [2] Arma autem proprie dicta sunt eo quod armos tegunt. Nam arma uel ab armis dicuntur, id est ab umeris, ut (Virg. Aen. 11,644): Latos huic hasta per armos acta tremit; uel APO TOU AREOS, id est a Marte. VI. DE GLADIIS. [1] Gladius generaliter dicitur ensis in proelio; sed ensis ferrum tantum, gladius uero totus. Proprie autem appellatus gladius, quod gulam diuidit, id est ceruicem secat. Ad hoc enim primum est factus; nam cetera membra securibus magis caeduntur, collum gladio tantum. [2] Acies autem gladii ab acumine dicta. Capulus uocatus uel quia caput est gladii, uel quia ibi capitur ut teneatur: nam alias acies ferri non sinit. Mucro non tantum gladii est, sed et cuiuslibet teli acumen, dictus a longitudine. Nam MAKRON Graeci longum uocant; hinc et machaera. Machaera autem est gladius longus ex una parte acutus. [3] Framea uero gladius ex utraque parte acutus, quam uulgo spatam uocant. Ipsa est et romphea. Framea autem dicta quia ferrea est: nam sicut ferramentum, sic framea dicitur; ac proinde omnis gladius framea. [4] Spatha a passione dicitur, Graeco uerbo, quoniam PATHEIN Graece dicitur pati; unde et patior et patitur dicimus. Alii spatam Latine autumant dictam, eo quod spatiosa sit, id est lata et ampla: unde et spatula in pecoribus. [5] Semispatium gladium est a media spatae longitudine appellatum, non, ut inprudens uulgus dicit, sine spatio, dum sagitta uelocior sit. [6] Pugio a pungendo et transfigendo uocatus. Est enim gladius paruus et bis acutus lateri adhaerens. Idem et clunabulum dictum, quod religetur ad clunem. [7] Chelidoniacus gladius ferrum est latum, cuius duplex mucro ac bifurcus in modum caudae hirundineae formatur; unde et chelidoniacus dicitur. [8] Sica a secando dicta. Est enim gladius breuis quo maxime utuntur qui apud Italos latrocinia exercent; a quo et sicarii dicti. Tranquillus (lud. hist. 195) autem dicit: 'Dum cuiusdam gladiatoris in ludum emissi gladius curuatus fuisset ex acie recta, procucurrit unus ad id corrigendum; tumque a pugnante responsum est: Sic ha pugnabo. Inde sicae nomen datum.' [9] Secures signa sunt quae ante consules ferebantur; quas Hispani ab usu Francorum per deriuationem Franciscas uocant. Ea signa portari ne aut usum perderent belli, aut uacans aspectum amitteret gladiorum. VII. DE HASTIS. [1] Hasta est contus cum ferro; cuius diminutiuum facit hastilia. Nomen autem hasta ab astu sumpsit; unde et astutia. [2] Contum ferrum non habet, sed tantum cuspide acuto est. Vergilius (Aen. 5,208): Eferatasque trudes et acuto cuspide contos. Contum autem quasi conitum: est enim conum acuta rotunditas. [3] Trudes amites sunt cum lunato ferro, quae Graeci aplustria dicunt. ÝA trudibus autem uerumÝ quod trudunt et detrudunt. Vergilius (Aen. 5,208): Eferatasque trudes. [4] Venabula dicta quasi uenatui abilia, uel quia uenientem excipiunt, quasi excipiabula. Excipiunt enim apros expectantque leones, intrant ursos, sit tantum firma manus (cf. Mart. 14,30). [5] Lancea est hasta amentum habens in medio: dicta autem lancea quod aequa lance, id est aequali amento, ponderata uibratur. [6] Amentum uinculum est iaculorum hastilium qui mediis hastis aptatur: et inde amentum quod media hasta religatur ut iaculetur. [7] Claua est qualis fuit Herculis, dicta quod sit clauis ferreis inuicem religata; et est cubito semis facta in longitudine. Haec et cateia, quam Horatius caiam dicit. Est enim genus Gallici teli ex materia quam maxime lenta, quae iacta quidem non longe propter grauitatem euolat, sed quo peruenit, ui nimia perfringit; quod si ab artifice mittatur, rursum redit ad eum qui misit. Huic meminit Vergilius dicens (Aen. 7,741): Teutonico ritu soliti torquere cateias Vnde et eos Hispani et Galli tautanos uocant. [8] Falarica est telum ingens torno factum, habens ferrum cubitale et rotunditatem de plumbo in modum sphaerae. In ipsa summitate dicitur etiam et ignem habere adfixum. Hoc autem telo pugnatur de turribus, quas dici manifestum est. Iuuenalis (6,589): Consulis ante falas delphinorumque columnas. A falis igitur dicta est falarica, sicut a muro muralis. Sane falaricam Lucanus dicit neruis mitti tortilibus et quadam machina (6,198): Vt nunc (tortilibus) uibrata falarica neruis. Vergilius uero ait Turnum manu Ýfalaricae Ýiaculasse (Aen. 9,705). [9] Pila sunt arma iaculorum atque telorum a torquendo, uel emittendo, uocatae. De quibus Lucanus (1,7): Signa pares aquilas et pila minantia pilis. Cuius singulare pilum dicitur. Telum uocatur secundum Graecam etymologiam, APO TOU TELOTHEN, quidquid longe iaci potest: quamquam abusiue dicatur et gladium, ut est illud (Virg. Aen. 9,747): At non hoc telum, mea quod ui dextera uersat. Proprie autem telum a longitudine dictum: unde et mustelam dicimus quod longior sit quam mus. [11] Cuspis hastilis amentata, a cespite dictus, quod est uirgulta. Vergilius (Aen. 7,817): Et pastorale(m) praefixa cuspide myrtum. Proprie autem cuspis posterior pars hastae est. VIII. DE SAGITTIS. [1] Sagitta a sagaci ictu, id est ueloci ictu, uocata. Pinnis enim fertur, quasi auis, ut celeriter mors percurrat ad hominem. Has primum Cretenses usi sunt, quibus pinnae, ut diximus, ideo adglutinantur ut leues sint et peruolent. [2] Scaptos. Spicula sunt sagittae uel lanceae breues, ab spicarum specie nuncupatae. [3] Scorpio est sagitta uenenata arcu uel tormentis excussa, quae dum ad hominem uenerit, uirus, quo figit, infundit; unde et scorpio nomen accepit. IX. DE FARETRIS. [1] Faretra sagittarum theca, a ferendo iacula dicta; sicut et feretrum, ubi funus defertur. Quae idcirco etymologiam communem habent, quia pharetra mortem, feretrum mortuum portat. [2] Coriti proprie sunt arcuum thecae, sicut sagittarum faretrae. Vagina appellata eo quod in ea mucro uel gladius baiuletur. [3] Teca ab eo quod aliquid receptum tegat, C littera pro G posita. Alii Graeco nomine thecam uocari adserunt, quod ibi reponatur aliquid. Inde et bibliotheca librorum repositio dicitur. [4] Dolones sunt uaginae ligneae, intra quas latet pugio sub baculi specie. Dolones autem a dolo dicti sunt, quod fallant et decipiant ferro, quum speciem praeferant ligni. Hos uulgus Graeco nomine oxos uocant, id est acutos. Vnde et apud medicos acutus morbus OXEIA uocatur. Arcus uocatus eo quod arceat aduersarium. [5] Inde et arces dicuntur a quibus arcentur hostes. Item arcus ob speciem, quod sint curuati artius. X. DE FVNDIS. [1] Funda dicta eo quod ex ea fundantur lapides, id est emittantur. [2] Balista genus tormenti, ab emittendo iacula dicta; BALEIN enim Graece mittere dicitur. Torquetur enim uerbere neruorum, et magni ui iacit aut hastas aut saxa. Inde et fundibalus, quasi fundens et emittens. Contra balistam testudo ualet: series enim fit armorum umbonibus inter se conligatis. XI. DE ARIETE. [1] Arieti nomen species dedit, eo quod cum inpetu inpingit murum in modum arietum pugnantium. Validae enim ac nodosae arboris caput ferro uestitur, eaque suspensa funibus multorum manu ad murum inpellitur, deinde retrorsum ducta maiori inpetu destinatur, sicque crebris ictibus concussum muri latus cedit cauatumque inrumpit ac fenestram facit. [2] Contra inpulsum arietis remedium est saccus paleis plenus et in eum locum demissus quo aries percutit; laxo enim saccorum sinu ictus arietis inlisus mollitur. Duriora enim mollioribus facilius cedunt. [3] Plutei sunt crates corio crudo intextae, quae in opere faciendo hosti obiciuntur. [4] Musculus cuniculo similis fit, quo murus perfoditur; ex quo et appellatus, quasi murusculus. XII. DE CLYPEIS. [1] Clipeus est scutus maior, dictus ab eo quod clipet, id est celet, corpus periculisque subducat, APO TOU KLEPTEIN. Oppositus enim sua defensione ab hastis et iaculis corpus munit. Clypeus autem peditum est, scutus equitum. [2] Scutum appellatum eo quod a se excutiat telorum ictum. Vt enim telis resistatur, clipeus antefertur. Vmbo scuti pars media est, quasi umbilicus. [3] Ancile uocatur scutum breue et rotundum. De quo Vergilius (Aen. 7,188): Laeua ancile gerebat. Et ancile dictum ab ancisione, quod sit [ab] omni parte ueluti ancisum ac rotundum. Ouidius (Fast. 3,377): Idque ancile uocant, quod ab omni parte recisum: quaque notes oculis, angulus omnis abest. [4] Peltum scutum breuissimum in modum lunae mediae. De quibus meminit liber Regum (3 Reg. 10,16): 'Fecit rex Salomon ducenta scuta de auro puro et trecentas peltas ex auro probato.' [5] [S]cetra scutum loreum sine ligno, quo utuntur Afri et Mauri. De quo poeta (Virg. Aen. 7,732): Laeuas cetra tegit. [6] Parma leuia arma, quasi parua, non clypeum. Dicitur autem et testudo scutum, nam in modum testudinis fit clypeus. Est et testudo scutorum conexio curuata in testudinis modum. Namque in armorum generibus milites etiam ab animalibus nomina sumunt, ut aries; et Sallustius (Hist. 3,36): 'In modum,' inquit, 'iricii militaris.' XIII. DE LORICIS. [1] Lorica uocata eo quod loris careat; solis enim circulis ferreis contexta est. [2] Squama est lorica ferrea ex lamminis ferreis aut aereis concatenata in modum squamae piscis, et ex ipso splendore squanarum et similitudine nuncupata. De ciliciis autem et poliuntur loricae et teguntur. XIV. DE GALEIS. [1] Cassis de lammina est, galea de coreo. Nam galeros coreum dicitur. Cassidam autem a Tuscis nominatam: illi enim galeam cassim nominant, credo a capite. [2] Apex est quod in summa galea eminet, quo figitur crista; quam Graeci CHONON uocant. Nam conus est curuatura quae in galea prominet, super quam cristae sunt. XV. DE FORO. [1] Forus est exercendarum litium locus, a fando dictus [siue a Foroneo rege, qui primus Graecis leges dedit]. Qui locus et Prorostra uocatur ab eo quod ex bello Punico captis nauibus Carthaginensium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa, ut esset huius insigne uictoriae. Constat autem forus causa, lege et iudice. [2] Causa uocata a casu quo euenit. Est enim materia et origo negotii, necdum discussionis examine patefacta; quae dum praeponitur causa est, dum discutitur iudicium est, dum finitur, iustitia. Vocatum autem iudicium quasi iurisdictio, et iustitia quasi iuris status. Iudicium autem prius inquisitio uocabatur; unde et actores iudiciorum et praepositos quaestores uel quaesitores uocamus. [3] Negotium multa significat: modo actum rei alicuius, cui contrarium est otium; modo actionem causae, quod est iurgium litis. Et dictum negotium quasi nec otium, id est sine otio. Negotium autem in causis, negotiatio in commerciis dicitur, ubi aliquid datur ut maiora lucrentur. [4] Iurgium dictum quasi iuris garrium, eo quod hi qui causam dicunt iure disceptent. Lis a contentione limitis prius nomen sumpsit. De qua Vergilius (Aen. 12,898): Limes erat positus, litem ut discerneret agri. [5] Causa aut argumento aut probatione constat. Argumentum numquam testibus, numquam tabulis dat probationem, sed sola inuestigatione inuenit ueritatem; unde et dictum argumentum, id est argutum inuentum. Probatio autem testibus et fide tabularum constat. [6] In omne autem iudicium sex personae quaeruntur: iudex, accusator, reus et tres testes. Iudex dictus quasi ius dicens populo, siue quod iure disceptet. Iure autem disceptare est iuste iudicare: non est autem iudex si non est in eo iustitia. [7] Accusator uocatus quasi adcausator, quia ad causam uocat eum quem appellat. Reus a re, qua petitur, nuncupatus, quia, quamuis sceleris conscius non sit, reus tamen dicitur, quamdiu in iudicio pro re aliqua petitur. [8] Testes antiquitus superstites dicebantur, eo quod super statum causae proferebantur. Nunc parte ablata nominis, testes uocari. [9] Testis autem consideratur condicione, natura et uita. Condicione, si liber, non seruus. Nam saepe seruus metu dominantis testimonium subprimit ueritatis. Natura, si uir, non femina. Nam (Virg. Aen. 4,569): Varium et mutabile semper femina. Vita, si innocens et integer actu. Nam si uita bona defuerit, fide carebit. Non enim potest iustitia cum scelerato habere societatem. [10] Duo sunt autem genera testium: aut dicendo id quod uiderunt, aut proferendo id quod audierunt. Duobus autem modis testes delinquunt: quum aut falsa promunt, aut uera silentio obtegunt. XVI. DE SPECTACVLIS. [1] Spectacula, ut opinor, generaliter nominantur uoluptates quae non per semetipsa inquinant, sed per ea quae illic geruntur. Dicta autem spectacula eo quod hominibus publica ibi praebeatur inspectio. Haec et ludicra nuncupata, quod in ludis gerantur aut in cenis. [2] Ludorum origo sic traditur: Lydios ex Asia transuenas in Etruria consedisse duce Tyrreno, qui fratri suo cesserat regni contentione. Igitur in Etruria inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerunt. Inde Romani arcessitos artifices mutuati sunt; et inde ludi a Lydis uocati sunt. Varro autem dicit ludos luso uocatos, quod iuuenes per dies festos solebant ludi exultatione populum delectare. Vnde et eum lusum iuuenum et diebus festis et templis et religionibus reputant. [3] Nihil iam de causa uocabuli, dum rei causa idolatria sit. Vnde et promiscue ludi Liberalia uocabantur, ob honorem Liberi patris. Ob hoc dispicienda est originis macula, ne bonum aestimes quod initium a malo accepit. Ludus autem aut gymnicus est, aut circensis, aut gladiatorius, aut scenicus. XVII. DE LVDO GYMNICO. [1] Gymnicus ludus est uelocitatis ac uirium gloria. Cuius locus gymnasium dicitur, ubi exercentur athletae et cursorum uelocitas conprobatur. Hinc accidit ut omnium prope artium exercitia gymnasia dicantur. [2] Ante enim in locis certantes cincti erant, ne nudarentur: post relaxato cingulo repente prostratus exanimatus est quidam cursor. Quare ex consilii decreto tunc archon Hippomenes ut nudi deinceps omnes exercitarentur permisit. Ex illo gymnasium dictum, quod iuuenes nudi exercentur in campo, ubi sola tantum uerecunda operiuntur. XVIII. DE GENERIBVS GYMNICORVM. [1] Genera gymnicorum quinque: id est saltus, cursus, iactus, uirtus atque luctatio. Vnde ferunt quendam regem tot filios adolescentes habentem totidem generibus de regno iussisse contendere. XIX. DE SALTV. [1] Saltus dictus quasi exilire in altum: est enim saltus altius exilire uel longius. XX. DE CVRSV. [1] Cursus a uelocitate crurum uocatur; est enim cursus celeritas pedum. XXI. DE IACTV. [1] Iactus dictus a iaciendo. Vnde et piscatorium rete iaculum dicitur. Huic arti usus est arreptos lapides procul ferire, hastas pondere librato iacere, sagittas arcu emittere. XXII. DE VIRTVTE. [1] Virtus est inmensitas uirium in labore et pondere corporis [uocata]. XXIII. DE LVCTATIONE. [1] Luctatio a laterum conplexu uocata, quibus comminus certantes innitent, qui Graeca appellatione athletae uocantur. XXIV. DE PALAESTRA. [1] Locus autem luctationis palaestra dicitur. Palaestram autem uel APO TES PALES, id est a luctatione, uel APO TOU PALLEIN, id est a motu ruinae fortis, nominatam dicunt, scilicet quod in luctando, cum medios arripiant, fere quatiant; idque apud Graecos PALLEIN uocatur. Quidam opinantur artem luctandi ursorum contentione monstratam: namque inter ceteras feras eos solos et erigi congressos et subsidere celeriter ac reuerti, et modo manibus temtare inuicem, modo conplexu abigere sese more luctantium. XXV. DE AGONE. [1] Quae Latine certamina, Graeci AGONAS uocant, a frequentia qua celebrabantur. Siquidem et omnem coetum atque conuentum agona dici; ali quod in circulis et quasi agoniis, id est sine angulo locis, ederentur nuncupatos agonas putant. XXVI. DE GENERIBVS AGONVM. [1] Agonum genera fuisse: inmensitas uirium, cursui celeritas, sagittandi peritia, standi patientia, ad citharam quoque uel tibias incedendi gestus, de moribus quoque, de forma, de cantandi modulatione, terrestris quoque belli et naualis proelii, perpetiendorumque suppliciorum certamina. XXVII. DE LVDIS CIRCENSIBVS. [1] Ludi Circenses sacrorum causa ac deorum gentilium celebrationibus instituti sunt: unde et qui eos spectant daemonum cultibus inseruire uidentur. Nam res equestris antea simplex agebatur, et utique communis usus reatus non erat; sed quum ad ludos coactus est naturalis usus, ad daemoniorum cultum translatus est. [2] Itaque Castori et Polluci deputantur haec species, quibus equos a Mercurio distributos historiae docent; sed et Neptunus equestris ludi est, quem Graeci IPPION appellant; sed et Martis et Iouis in ludis equi sunt consecrati, et ipsi quadrigis praesunt. [3] Circenses autem ludi ideo dicti, uel a circumeundo, uel quod, ubi nunc metae sunt, olim gladii ponebantur quos quadrigae circumibant; et inde dicti Circenses, ab ensibus circa quos currebant. Siquidem et in litore circa ripas fluminum currus agitantes, gladios in ordine in ripae litore ponebant, et erat artis equum circa pericula torquere. Inde et Circenses dicti putantur, quasi circum enses. XXVIII. DE CIRCO. [1] Circus Soli principaliter consecratus est a paganis, cuius aedis medio spatio et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putauerint sub tecto consecrandum quem in aperto habent. Est autem circus omne illud spatium quod circuire equi solent. [2] Hunc Romani dictum putant a circuitu equorum, eo quod ibi circum metas equi currant. Graeci uero a Circe Solis filia, quae patri suo hoc genus certaminis instituit, adserunt nuncupatum, et ab ea circi appellationem argumentantur. Fuit autem maga et uenefica et sacerdos daemonum, in cuius habitu et opera magicae artis et cultus idolatriae recognoscitur. XXIX. DE ORNAMENTIS. [1] Ornamenta circi: oua, meta, oboliscus, carcer. Oua honori Pollucis et Castoris adscribunt, qui illos ouo editos credendo de cygno Ioue non erubescunt. [2] Fingunt autem Circensia Romani ad causas mundi referre, ut sub hac specie superstitiones uanitatum suarum excusent. XXX. DE METIS. [1] Metarum quippe appellatione proprie terminum ac finem mundi designare uolunt, ab eo quod aliqui emensus finis est, siue ad testimonium orientis occidentisque solis. XXXI. DE OBELISCO. [1] Oboliscum Mesfres rex Aegypti primus fecisse refertur tali ex causa. Quum quodam tempore Nilus uiolenti inundatione Aegyptum nocuisset, indignatus rex tamquam poenas a flumine exigeret, sagittam in undas misit. Non multum post graui ualitudine correptus lumen amisit, qui post caecitatem uisu recepto duos oboliscos Soli sacrauit. Oboliscus enim sagitta dicitur, qui ideo in medio Circo ponitur quia per medium mundum sol currit. [2] Medio autem spatio ab utraque meta constitutus oboliscus fastigium summitatemque caeli significat, quum sol ab utroque spatio medio horarum discrimine transcendit. Summo obolisco superpositum est quoddam auratum in modum flammae formatum, quoniam sol plurimum in se caloris atque ignis habet. XXXII. DE CARCERIBVS. [1] In Circo unde emittuntur equi carceres dicuntur, ab ea re qua et ille carcer qui est in ciuitate; quod, ut ibi homines damnati atque inclusi, ita hic equi cohercentur, ne exeant antequam signum emittant. XXXIII. DE AVRIGIS. [1] Ars Circi: auriga et cursus, equites uel pedites. Auriga proprie dictus quod currum agat et regat, siue quod feriat iunctos equos. Nam aurit, ferit; ut (Virg. Aen. 10,314): Latus aurit apertum. [2] Ipse est et agitator, id est uerberator, ab agendo dictus. Aurigae autem duobus coloribus sunt, quibus speciem idolatriae uestiunt. Nam prasinus terrae, uenetus caelo et mari a paganis dicatus est. XXXIV. DE QVADRIGIS. [1] Erict(h)onius autem, qui regnauit Athenis, primus quattuor equos iuncxisse fertur; sicut Vergilius auctor est dicens (Georg. 3,113): Primus Erict(h)onius currus et quattuor ausus Iungere equos, rapidisque rotis insistere uictor. [2] Fuit autem Mineruae et Vulcani filius de caduca in terram libidine, ut fabulae ferunt, procreatus, portentum daemonicum, immo diabolus, qui primus Iunoni currum dedicauit. Tali auctore quadrigae productae sunt. XXXV. DE CVRRV. [1] Currus autem a cursu dictus, uel quia rotas habere uidetur [multas]; unde et carrum quasi currum. Quadrigarum uero currus duplici olim temone erant perpetuoque et qui omnibus equis iniceretur iugo. [2] Primus Clisthenes Sicyonius tantum medios iugauit, eisque singulos ex utraque parte simplici uinculo adplicauit, quos Graeci SEIRAFOROUS, Latini funarios uocant, a genere uinculi, quo prius alligabantur. XXXVI. DE EQVIS QVIBVS CVRRIMVS. [1] Quadrigae et bigae, et trigae et seiugae a numero equorum et iugo dicti. Ex quibus quadrigas soli, bigas lunae, trigas inferis, seiugas Ioui, desultores Lucifero et Hespero sacrauerunt. Quadrigam ideo soli iungunt quia per quattuor tempora annus uertitur: uere, aestate, autumno et hieme. [2] Bigas lunae, quoniam gemino cursu cum sole contendit, siue quia et nocte et die uidetur. Iungunt enim unum equum nigrum, alterum candidum. Trigas diis inferis, quia is per tres aetates homines ad se rapit: id est per infantiam, iuuentutem atque senectam. Seiuga maximus currus currit Ioui, propter quod maximum deorum suorum eum esse credunt. [3] Ideo autem rotis quadrigas currere dicunt, siue quia mundus iste circuli sui celeritate transcurrit, siue propter solem, quia uolubili ambitu rotat; sicut ait Ennius (Ann. 558): Inde patefecit radiis rota candida caelum. XXXVII. DE SEPTEM SPATIIS. [1] Septem spatia quadrigae currunt referentes hoc ad cursum septem stellarum, quibus mundum regi dicunt, siue ad cursum septem dierum praesentium, quibus peractis uitae terminus consummatur; quorum finis est creta, id est iudicium. XXXVIII. DE EQVITIBVS. [1] Porro equites singulares ideo currere dicunt quia singulariter unusquisque cursum uitae huius peragit atque transit, alius alio tempore sequens alium, per unam tamen uiam mortalitatis usque ad propriam metam mortis. XXXIX. DE DESVLTORIBVS. [1] Desultores nominati quod olim, prout quisque ad finem cursus uenerat, desiliebat et currebat; siue quod de equo in equum transiliebat. XL. DE PEDITIBVS. [1] Pedites autem aiunt propterea pede currere quia pedibus curritur mortalitati. Ob hoc a superiori parte currunt ad inferiora, id est ab oriente ad occidentem, quia mortales oriuntur et occidunt. Nudi currunt, quia et homini in saeculo nullae reliquiae sunt. Recto spatio currunt, quia inter uitam et mortem nihil distat. Sed haec igitur propterea fingunt ut uanitates suas et sacrilegia excusare conentur. XLI. DE COLORIBVS EQVORVM. [1] Circa causas quoque elementorum idem gentiles etiam colores equorum iunxerunt, russeos enim soli, id est igni, albos aeri, prasinos terrae, uenetos mari adsimilantes. Item russeos aestati currere uoluerunt, quod ignei coloris sint, et cuncta tunc flauescant. Albos hiemi, quod sit glacialis, et frigoribus uniuersa canescant. Veri prasinos uiridi colore, quia tunc pampinus densatur. [2] Item russeos currere Marti sacrauerunt, a quo Romani exoriuntur, et quia uexilla Romanorum cocco decorantur; siue quod Mars gaudet sanguine. Albos zephyris et serenis tempestatibus, prasinos floribus et terrae, uenetos aquis uel aeri, quia caeruleo sunt colore, luteos, id est croceos, igni et soli, purpureos Iri sacrauerunt, quam arcum dicimus, quod is plurimos colores habeat. [3] Sicque, dum hac spectatione deorum cultibus atque elementis mundialibus profanantur, eosdem deos atque eadem elementa proculdubio colere noscuntur. Vnde animaduertere debes, Christiane, quod Circum numina inmunda possideant. Quapropter alienus erit tibi locus quem plurimi Satanae spiritus occupauerunt: totum enim illum diabolus et angeli eius repleuerunt. XLII. DE THEATRO. [1] Theatrum est quo scena includitur, semicirculi figuram habens, in quo stantes omnes inspiciunt. Cuius forma primum rotunda erat, sicut et amphitheatri; postea ex medio amphitheatro theatrum factum est. Theatrum autem ab spectaculo nominatum, APO TES THEORIAS, quod in eo populus stans desuper atque spectans ludos contemplaretur. [2] Idem uero theatrum, idem et prostibulum, eo quod post ludos exactos meretrices ibi prostrarentur. Idem et lupanar uocatum ab eisdem meretricibus, quae propter uulgati corporis leuitatem lupae nuncupabantur: nam lupae meretrices sunt a rapacitate uocatae, quod ad se rapiant miseros et adprehendant. Lupanaria enim a paganis constituta sunt ut pudor mulierum infelicium ibi publicaretur, et ludibrio haberentur tam hi qui facerent quam qui paterentur. XLIII. DE SCENA. [1] Scena autem erat locus infra theatrum in modum domus instructa cum pulpito, qui pulpitus orchestra uocabatur; ubi cantabant comici, tragici, atque saltabant histriones et mimi. Dicta autem scena Graeca appellatione, eo quod in speciem domus erat instructa. Vnde et apud Hebraeos tabernaculorum dedicatio a similitudine domiciliorum SKENOPEGIA appellabantur. XLIV. DE ORCHESTRA. [1] Orchestra autem pulpitus erat scenae, ubi saltator agere posset, aut duo inter se disputare. Ibi enim poetae comoedi et tragoedi ad certamen conscendebant, hisque canentibus alii gestus edebant. Officia scenica: tragoedi, comoedi, thymelici, histriones, mimi et saltatores. XLV. DE TRAGOEDIS. [1] Tragoedi sunt qui antiqua gesta atque facinora sceleratorum regum luctuosa carmine spectante populo concinebant. XLVI. DE COMOEDIS. [1] Comoedi sunt qui priuatorum hominum acta dictis aut gestu cantabant, atque stupra uirginum et amores meretricum in suis fabulis exprimebant. XLVII. DE THYMELICIS. [1] Thymelici autem erant musici scenici qui in organis et lyris et citharis praecanebant. Et dicti thymelici quod olim in orchestra stantes cantabant super pulpitum, quod thymele uocabatur. XLVIII. DE HISTRIONIBVS. [1] (H)istriones sunt qui muliebri indumento gestus inpudicarum feminarum exprimebant; hi autem saltando etiam historias et res gestas demonstrabant. Dicti autem histriones siue quod ab Histria id genus sit adductum, siue quod perplexas historiis fabulas exprimerent, quasi historiones. XLIX. DE MIMIS. [1] Mimi sunt dicti Graeca appellatione quod rerum humanarum sint imitatores; nam habebant suum auctorem, qui antequam mimum agerent, fabulam pronuntiare[n]t. Nam fabulae ita conponebantur a poetis ut aptissimae essent motui corporis. L. DE SALTATORIBVS. [1] Saltatores autem nominatos Varro dicit ab Arcade Salio, quem Aeneas in Italiam secum adduxit, quique primo docuit Romanos adolescentes nobiles saltare. LI. QVID QVO PATRONO AGATVR. [1] Et est plane in artibus scenicis Liberi et Veneris patrocinium, quae priuata et propria sunt scenae, de gestu et corporis fluxu. Nam mollitiam Libero et Veneri inmolabant, illi per sexum, illi per luxum dissoluti: quae uero ibi uocibus et modis et organis et lyris transiguntur, Apollines et Musas et Mineruas et Mercurios patronos habent. Quod spectaculum, Christiane, odere debes, quorum odisti auctores. LII. DE AMPHITHEATRO. [1] Amphitheatrum locus est spectaculi, ubi pugnant gladiatores. Et inde ludum gladiatorium dictum quod in eo iuuenes usum armorum diuerso motu condiscant, et modo inter se aut gladiis aut pugnis certantes, modo contra bestias incedentes; ubi non odio, sed praemio inlecti subeunt ferale certamen. [2] Amphitheatrum dictum, quod ex duobus theatris sit factum. Nam amphitheatrum rotundum est; theatrum uero ex medio amphitheatro est, semicirculi figuram habens. LIII. DE LVDO EQVESTRI. [1] Genera gladiatorum plura, quorum primus ludus equestrium. Duo enim equites praecedentibus prius signis militaribus, unus a parte orientis, alter ab occidentis procedebant in equis albis cum aureis galeis minoribus et habilioribus armis; sicque atroci perseuerantia pro uirtute sua iniebant pugnam, dimicantes quousque alter in alterius morte prosiliret, ut haberet qui caderet casum, gloriam qui perimeret. Quae armatura pugnabat Martis Duellii causa. LIV. DE RETIARIIS. [1] Retiarius ab armaturae genere. In gladiatorio ludo contra alterum pugnantem ferebat occulte rete, quod iaculum appellatur, ut aduersarium cuspide insistente operiret, inplicitumque uiribus superaret. Quae armatura pugnabat Neptuno tridentis causa. LV. DE SECVTORIBVS. [1] Secutor ab insequendo retiarium dictus. Gestabat enim cuspidem et massam plumbeam, quae aduersarii iaculum inpediret, ut antequam ille feriret rete, iste exsuperaret. Haec armatura sacrata erat Vulcano. Ignis enim semper insequitur, ideoque cum retiario componebatur, quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt. LVI. DE LAQVEARIIS. [1] Laqueariorum pugna erat fugientes in ludo homines iniecto laqueo inpeditos consecutosque prostrare amictos umbone pellicio. LVII. DE VELITIBVS. [1] Velitum pugna erat ut ultro citroque tela obiectarent. Erat enim eorum uaria pugna et spectantibus gratior quam reliqua: uelites autem nuncupatos siue a uolitatione, siue a ciuitate Etruscorum quae Veles uocabatur. LVIII. DE FERALI CERTAMINE. [1] Ferarum pugna erat emissas bestias iuuenes excipere, pugnare aduersus eas, ultroneo funere certare, non crimine, sed furore. LIX. DE HORVM EXERCITATIONE LVDORVM. [1] Haec quippe spectacula crudelitatis et inspectio uanitatum non solum hominum uitiis, sed et daemonum iussis instituta sunt. Proinde nihil esse debet Christiano cum Circensi insania, cum inpudicitia theatri, cum amphitheatri crudelitate, cum atrocitate arenae, cum luxuria ludi. Deum enim negat qui talia praesumit, fidei Christianae praeuaricator effectus, qui id denuo appetit quod in lauacro iam pridem renuntiauit; id est diabolo, pompis et operibus eius. LX. DE TABVLA. [1] Alea, id est lusus tabulae, inuenta a Graecis in otio Troiani belli a quodam milite Alea nomine, a quo et ars nomen accepit. Tabula luditur pyrgo, calculis tesserisque. LXI. DE PYRG1S. [1] Pyrgus dictus quod per eum tesserae pergant, siue quod turris speciem habeat. Nam Graeci turrem PURGON uocant. LXII. DE CALCVLIS. [1] Calculi uocati quod lenes sint et rotundi. Vnde et calculus dicitur lapis breuis, qui sine molestia sui breuitate calcatur. Item calculi, quod per uias ordinales eant, quasi per calles. LXIII. DE TESSERIS. [1] Tesserae uocatae quia quadrae sunt ex omnibus partibus. Has alii lepusculos uocant, eo quod exiliendo discurrant. Olim autem tesserae iacula appellabantur, a iaciendo. LXIV. DE FIGVRIS ALEAE. [1] Quidam autem aleatores sibi uidentur physiologice per allegoriam hanc artem exercere, et sub quadam rerum similitudine fingere. Nam tribus tesseris ludere perhibent propter tria saeculi tempora: praesentia, praeterita, futura; quia non stant, sed decurrunt. Sed et ipsas uias senariis locis distinctas propter aetates hominum ternariis lineis propter tempora argumentantur. Inde et tabulam ternis discriptam dicunt lineis. LXV. DE VOCABVLIS TESSERARVM. [1] Iactus quisque apud lusores ueteres a numero uocabatur, ut unio, [binio,] trinio, quaternio, [quinio], senio. Postea appellatio singulorum mutata est, et unionem canem, trinionem suppum, quaternionem planum uocabant. LXVI. DE IACTV TESSERARVM. [1] Iactus tesserarum ita a peritis aleatoribus conponitur ut adferat quod uoluerit, utputa senionem, qui eis in iactu bonum adfert. Vitant autem canem quia damnosus est; unum enim significat. LXVII. DE CALCVLORVM MOTV. [1] Calculi partim ordine mouentur, partim uage: ideo alios ordinarios, alios uagos appellant; at uero qui moueri omnino non possunt, incitos dicunt. Vnde et egentes homines inciti uocantur, quibus spes ultra procedendi nulla restat. LXVIII. DE INTERDICTIONE ALEAE. [1] Ab hac arte fraus et mendacium atque periurium numquam abest, postremo et odium et damna rerum; unde et aliquando propter haec scelera interdicta legibus fuit. LXIX. DE PILA. [1] Pila proprie dicitur quod sit pilis plena. Haec et sfera a ferendo uel feriendo dicta. De quarum genere et pondere Dorcatius sic tradit (1): Neu tu parce pilos uiuacis condere cerui, Vncia donec erit geminam super addita libram. [2] Inter species pilarum sunt trigonaria et arenata. Trigonaria est qu[i]a inter tres luditur. Arenata, qua in grege, dum ex a circulo adstantium spectantiumque emissa, ultra iustum spatium pilam excipere lusumque inire consueuerunt. Cubitalem lusum appellant quum duo comminus ex proximo ac pene coniunctis cubitis pilam feriunt. Suram dicitur dare qui pilam crure prolato feriendam conlusoribus praebent. LIBER XIX. DE NAVIBVS, AEDIFICIIS ET VESTIBVS. I. DE NAVIBVS. [1] Artium quarundam uocabula quibus aliquid fabricatur, uel instrumenta artificum, uel quae ministerium exhibent, atque aliquid huiuscemodi deinceps ex parte notanda studui. [2]Artifex generale nomen uocatur quod artem faciat, sicut aurifex qui aurum [facit]. Faxo enim pro facio antiqui dicebant. [3] Nauclerus domnus nauis est, appellatus ita quod nauis in sorte eius sit; CHLEROS enim Graece sors dicitur.Ceteri autem in naui in contributione sunt. [4]Gubernio, qui et gubernator, quasi coibernator, quod coibeat prudentia sua iberna, id est tempestates maris. [5] Nauta a naue dictus per deriuationem. Nauita autem pro nauta poetice dicitur, sicut Mauors pro Mars; nam rectum est nauta. [6] Remex uocatus quod remum gerit; sic autem remex quomodo tubex dicitur nominatiuo casu. [7] Epibata Graeco nomine appellatur, qui Latine dicitur superueniens. Hic nihil habet negotii, sed naulo dato in alias terras transire disponit. [8] Nauem quidam perhibent dictam eo quod nauum rectorem quaerat, id est peritum, sapientem, strenuum, qui continere et gubernare nouit propter maritima pericula et casus. Vnde est illud Salomonis (Prou. 1,5): 'Intelligens gubernacula possidebit.' Lydii autem primum nauem fabricauerunt, pelagique incerta petentes peruium mare usibus humanis fecerunt. [9] Rates primum et antiquissimum nauigii genus e rudibus tignis asseribusque consertum; ad cuius similitudinem fabricataenaues ratariae dictae. Nunc iam rates abusiue naues; nam proprie rates sunt conexae inuicem trabes. [10] Trieris nauis magna, quam Graeci durconem uocant. De qua in Esaia 33,21): 'Non transibit per eam trieris magna.' [11] Carpasia nauis a Carpatho insula nominata, sicut a Rodo Rodia, sicut ab Alexandria Alexandrina. [12] Liburnae dictae a Libyis; naues enim sunt negotiatorum. De qualibus Horatius (Epod. 1,1): Ibis Liburnis inter alta nauium. [13] Rostratae naues uocatae ab eo quod in fronte rostra aerea habeant propter scopulos, ne feriantur et conlidantur. [14] Longae naues sunt quas dromones uocamus, dictae eo quod longiores sint ceteris: cuius contrarius musculus, curtum nauigium. Dromo autem a decurrendo dictus; cursum enim Graeci DROMON uocant. [15] Classis dicta est a Graeco uocabulo, APO TON KALON, id est lignis; unde et calones nauiculae quae ligna militibus portant. [16] Ancyromac(h)us dictus pro eo quod celeritate sui ancoris et instrumentis reliquis nauium uehendis sit aptus. [17] Phaselus est nauigium quem nos corrupte baselum dicimus. De quo Vergilius (Georg. 4,289): Pictisque phaselis. [18] Scapha, qui et KATASKOPOS, nauigium quod Latine speculatorium dicitur; SKOPOS enim Latine intendere dicitur. [19] Barca est quae cuncta nauis conmercia ad litus portat. Haec nauis in pelago propter nimias undas suo suscipit gremio: ubi autem adpropinquauerit portum, reddit uicem barca naui quam accepit in pelago. [20] Paro nauigium piratarum aptum, et ex his ita uocatum. Cicero (Mar. 3): Tunc se fluctigero tradit mandatque paroni. Et alibi (Com. pall. inc. 21): Parunculis ad litus ludit celeribus. [21] Mioparo quasi minimus paro. Est enim scapha ex uimine facta, quae contecta crudo coreo genus nauigi praebet; quales utuntur Germanorum piratae in Oceani litoribus uel paludibus ob agilitatem. De qualibus Historia 'Gens', inquit, 'Saxonum mioparonibus, non uiribus nituntur, fugae potius quam bello parati.' [22] Celoces, quas Graeci KELETAS uocant, id est ueloces biremes uel triremes, agiles et ad ministerium classis aptae. Ennius (Ann. 478): Labitur uncta carina per aequora cana celocis. [23] Biremes autem naues sunt habentes remorum ordinem geminum. Triremes et quadriremes trium et quattuor ordinum. Sic et penteres et (h)exeres, quinos uel senos ordines habentes. [24] Actuariae naues sunt quae uelis simul et remis aguntur. Hippagogus, in quo equos transuehere solitum est. Pontonium nauigium fluminale tardum et graue, quod nonnisi remigio progredi potest. Hic et traiectus, id est extentus: est enim latus; unde et transenna dicitur extentus funis. [25] Lembus nauicula breuis, qui alia appellatione dicitur et cumba et caupulus, sicut et lintris, id est carabus, quem in Pado paludibusque utuntur. [26] Carabus parua scapha ex uimine facta, quae contecta crudo coreo genus nauigii praebet. Portemia nauicula Syriatici generis lata et sine carina, a portando uocata. Vtuntur his in Pannonia. [27] Trabariae amnicae naues quae ex singulis trabibus cauantur, quae alio nomine litorariae dicuntur. Haec et caudicae, ex uno ligno cauato factae; et inde caudicae quia a quattuor usque ad decem homines capiunt. II. DE PARTIBVS NAVIVM ET ARMAMENTIS. [1] Puppis posterior pars nauis est, quasi post; prora anterior, quasi priora. Cumba locus imus nauis, quod aquis incumbat. Carina a currendo dicta, quasi currina. [2] Fori nauium latera concaua, a ferendo onere dicta; siue tabulata nauium quae sternuntur, dicta ab eo quod incessus ferant uel foris emineant. De quibus Vergilius (Aen. 6,412): [Laxatque foros]. [3] Columbaria in summis lateribus nauium loca concaua per qua eminent remi; dicta, credo, quod sint similia latibulis columbarum in quibus nidificant. [4] Agea uiae sunt, loca in naui per qua ad remiges hortator accedit. De qua Ennius (Ann. 492): Multa foro ponet, et agea longa repletur. [5] Transtra sunt tabulae ubi sedent remiges, quod in transuerso sint dicta; quae Vergilius (Aen. 6,411) iuga appellat. [6] Remi a remouendis, (tonsae a tondendis) et decutiendis fluctibus dicti, sicut tonsores a tondendis et decutiendis capillis. [7] Palmula est extrema latitudo remi, a palma dicta, qua mare inpellitur. Antemnae autem dictae quod ante amnem sint positae; praeterfluit enim eas amnis. Cornua extremae partes antemnarum sunt, dictae per tropum. [8] Malus est arbor nauis qua uela sustinentur. Malus autem dictus quia habet instar mali in summitate, uel quia quasi quibusdam malleolis ligneis cingitur, quorum uolubilitate uela facilius eleuantur. [9] Modius est cui arbor insistit, ob similitudinem mensuralis uasis dictus. Carchesia sunt in cacumine arboris trochleae, quasi F littera, per qua funes trahuntur. Cinna (4): Lucida confulgent alti carchesia mali. [10] Trochleae autem uocatae quod rotulas habeant; TROCHOS enim Graece rota dicitur. [11] Parastatae stipites sunt pares stantes quibus arbor sustinetur. Cato (inc. 18): 'Malum deligatum, parastatae uinctae.' [12] Clauus est quo regitur gubernaculum. De quo Ennius (Ann. 483): Vt clauum rectum teneam nauemque gubernem. [13] Porticulus malleus in manu portatus, quo modo signum datur remigantibus. De quo Plautus (Asin. 518): Ad loquendum atque tacendum tute habes porticulum. [14] Tonsilia uncinus ferreus uel ligneus ad quem in litore defixum funes nauium inligantur. De quo Ennius (Ann. 499): Tonsillas apiunt, configunt litus, aduncas. [15] Anchora dens ferreus ex Graeca etymologia nomen ducit, quod quasi hominis manus conprehendat uel scopulos uelarenas. Nam manus Graece KURA dicitur: apud Graecos autem aspirationem non habet, nam AGKURA dicitur; unde et apud maiores sine aspiratione proferebatur. [16] Puluini sunt machinae quibus naues deducuntur et subducuntur in portum. Pons, scala nauium. III. DE VELIS. [1] Vela Graeci ARMENA dicunt, proinde quod aere mouentur; apud Latinos autem uela a uolatu dicta. Vnde est illud (Virg. Aen. 3,520): Velorum pandimus alas. [2] Genera uelorum: acation, epidromos, dolo, artemo, siparum, mendicum. Ex quibus acation uelum maximum, et in media naue constitutum. [3] Epidromos secundae amplitudinis, sed ad puppim. Dolon minimum uelum, et ad proram defixum. Artemo dirigendae potius nauis causa conmentatum quam celeritatis. [4] Siparum genus ueli unum pedem habens, quo iuuari nauigia solent in nauigatione quotiens uis uenti languescit. De quo Lucanus (5,428): Summaque tendens sipara uelorum perituras colligit auras; quod ex separatione existimant nominatum. Pes extremus angulus ueli, quem sic nautae loquuntur. IV. DE FVNIBVS. [1] Funes dicti quod antea in usum luminis fuerint circumdati cera; unde et funalia. Restes, siue quod rates contineant, seu quod his retes tendantur. Rudentes sunt funes nauium ex nimio stridore ita dicti. [2] Spirae funes quae in tempestatibus utuntur; quas nautici suo more cucurbas uocant. Spirae autem ab sparto uocatae. [3] Propes funis quo pes ueli alligatur, quasi pro pedes. De quo Turpilius (215): Quasi quum uentus fert nauem in mare secundus, si quis propedon misit Ýsi ueli sinistrumÝ. [4] Tormentum funis in nauibus longus, qui a prora ad puppim extenditur quo magis constringantur. Tormenta autem a tortu dicta, restes funesque. [5] Scaphon funis in prora positus. De quo Caecilius (256): Venerio cursu ueni, prolato pede usque ad scaphonem. [6] Opisphora funes quae cornibus antemnae dextra sinistraque tenduntur retrouerso. Prosnesium funis quo nauis in litore ligatur ad palum. Mitra funis qua nauis media uincitur. [7] Anquina quo ad malum antemna constringitur. De qua Cinna (5): Atque anquina regat stabilem fortissima cursum. [8] Remulcum funis quo deligata nauis trahitur uice remi. De quo Valgius (4): Hic mea me longo succedens prora remulco laetantem gratis sistit in hospitiis. [9] Struppi uincula loro uel lino facta quibus remi ad scalmos alligantur. De quibus Liuius (10): Tumque remos iussit religare struppis. [10] Catapirates linea cum massa plumbea, qua maris altitudo temtatur. Lucilius (1191): Hunc catapiratem puer eodem deuoret unctum plumbi paucillum rudus lineique mataxam. V. DE RETIBVS. [1] Retes uocatae siue a retinendis piscibus, siue a restibus quibus tenduntur. Minus autem rete synplagium dicitur a plagis; nam proprie plagas dici funes illos quibus retia tenduntur circa imam et summam partem. [2] Funda genus est piscatoriae retis, dicta ab eo quod in fundum mittatur. Idem etiam a iactando iaculum dicitur. Plautus (frag. 175): Probus quidem antea iaculator eras. [3] Tragum genus retis ab eo, quod trahitur, nuncupatum. Ipsa est et uerriculum; uerrere enim trahere est. [4] Nassa. Cassis genus uenatoriae retis, quod capiat. Hinc est quod incassum dicimus, id est sine causa; quasi sine cassibus, sine quibus uenatio inanis est. Conopium retia qua culices excluduntur in modum tentorii; quo magis Alexandrini utuntur, quia ibi ex Nilo culices copiosi nascuntur. Vnde et conopeum dicitur; nam Canopea Aegyptus est. VI. DE FABRORVM FORNACE. [1] Faber a faciendo ferro inpositum nomen habet. Hinc deriuatum nomen est ad alias artium materias fabros uel fabricas dicere; sed cum adiectione, ut faber lignarius et reliqua, propter operis scilicet firmitatem. [2] In fabrorum autem fornace gentiles Vulcanum auctorem dicunt, figuraliter per Vulcanum ignem significantes, sine quo nullum metalli genus fundi extendique potest. Nihil est enim pene quod igne non efficiatur. Alibi enim uitrum, alibi argentum, alibi plumbum, alibi mineum, alibi pigmenta, alibi medicamenta efficit. Igne lapides in aere soluuntur, igne ferrum gignitur ac domatur, igne aurum perficitur, igne cremato lapide caementa et parietes ligantur. [3] Lapides nigros ignis coquendo candificat, ligna candida urendo obfuscat, carbones ex pruna fulgida nigros facit, de lignis duris fragiles, de putribilibus inputribiles reddit, stricta soluit, soluta restringit, dura mollit, mollia dura reddit. Habet et medicaminis usum. Nam saepe uri prode est. Pestilentiae quoque, quae obscuratione solis contrahitur, auxiliari certum est. In opere quoque aliud gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis. [4] Habet quoque et aliam in se diuersitatem ignis. Nam alius est qui usui humano, alius qui iudicio apparet diuino, siue qui de caelo fulmen adstringit, siue qui de terra per uertices montium eructuat. [5] Ignis autem dictus quod nihil gigni potest ex eo; est enim inuiolabile elementum, adsumens cuncta qua rapit. Fabrica duabus rebus constat; uentis et flamma. [6] Flamma uero proprie fornacis est dicta, quod flatu follium excitetur. Fornax uero ab igne uocata; FOS enim ignis est. Kaminus fornax Graecum est, diriuatum a KAUMA. [7] Fauilla est deserta igni scintilla. Pruna est quamdiu ardet; quum autem extincta fuerit, carbo nominatur. Pruna autem a perurendo dicta est; carbo uero, quod flamma caret. Qui dum interisse creditur, maioris fit uirtutis; nam iterum accensus fortiori luce calescit. Cuius tanta est etiam et sine igne firmitas ut nullo humore conrumpatur, nulla uetustate uincatur. Extinctus enim tantum incorruptibiliter durat, ut hi qui limites figunt eos infossos terra substernant, et lapides desuper figant ad conuincendum litigatorem post quantalibet saecula fixumque lapidem limitem esse agnoscant. VII. DE INSTRVMENTIS FABRORVM. [1] Incus est in quo ferrum tunditur, a caedendo dictus, eo quod illic aliquid cudamus, id est feriendo producamus; cudere enim caedere et ferire est. Veteres autem non incudem uocabant, sed intudem, eo quod in ea metallum tunditur, hoc est tendatur; unde et tudis malleus, a tundendo, id est tendendo, dictus. [2] Malleus uocatus quia,dum quid calet et molle est, caedit et producit. Marcus malleus maior; et dictus marcus quod maior sit ad caedendum et fortior. Martellus, mediocris. Marculus malleus pusillus. Lucilius (1165): Et uelut in fabrica feruens cum marculus ferrum multorum magnis ictibus tundit. [3] Forcipes quasi ferricipes, eo quod ferrum candens capiant teneantque, siue quod ab his aliquid foruum capimus et tenemus, quasi foruicapes. Nam foruum est calidum; unde et feruidum; unde et formosos dicimus quibus calor sanguinis ex rubore pulchritudinem creat. [4] Lima dicta eo quod lene faciat. Nam limum lene est. Cilium est unde operantur argentarii; a quo et caelata uasa dicuntur. VIII. DE FABRICIS PARIETVM. [1] In fabricis parietum atque tectorum Graeci inuentorem Daedalum adserunt; iste enim primus didicisse fabricam a Minerua dicitur. Fabros autem siue artifices Graeci TEKTONAS uocant, id est instructores. Architecti autem caementarii sunt, qui disponunt in fundamentis. Vnde et Apostolus de semetipso (1 Cor. 3,10) 'Quasi sapiens' inquit 'architectus fundamentum posui.' Maciones dicti a machinis in quibus insistunt propter altitudinem parietum. IX. DE DISPOSITIONE. [1] Aedificiorum partes sunt tres: dispositio, constructio, uenustas. Dispositio est areae uel solii et fundamentorum discriptio. X. DE CONSTRVCTIONE. [1] Constructio est laterum et altitudinis aedificatio. Constructio autem uel instructio uocata eo quod instringat et cohaerere faciat, ut lapides luto et ligna et lapides inuicem sibi. Nam et intinctio ferri in aqua instrictura est; nisi enim candens tinguatur, stringi et cohaerere non potest ferrum. Item constructio a multitudine lapidum et lignorum dicta; unde et strues. Aliud est enim aedificatio, aliud instauratio; nam aedificatio noua constructio est, instauratio uero quod reparatur ad instar prioris. Nam instar ueteres pro similitudine ponebant: inde et instaurare dicebant. [2] Constat autem constructio fundamento, lapidibus, calce, arena et lignis. Fundamentum dictum quod fundus sit aedificii. Idem et caementum a caedendo dictum, quod caeso crasso lapide surgat. [3] Lapides in structuris apti: albus, Tiburtinus, columbinus, fluuialis, spongia, rubrus et reliqui. [4] Albus lapis, alius durus, alius mollis. Mollis dentata serra secatur, tractabilis in opere est, ita ut in eo, quasi in ligno, litterae scribantur. [5] Tiburtinus a loco Italiae dictus, qui dum sit ad fabricam fortis, uapore tamen dissilit. [6] Tophus aedificiis inutilis est, fundamentis aptus, mortalitate et mollitia. Ex aestu enim et halitu maris friatur et uerberatur imbribus. [7] Arenacius lapis concretus maris arenis. Hic et bibulus dicitur; seruat enim humorem acceptum. Idem et in Baetica Gaditanus ab insula Oceani ubi plurimus exciditur. [8] Piperinus subalbidus cum punctis nigris, durus atque fortissimus. Cochleacius cochleis lapillisque et arena concretus, asperrimus et interdum fistulosus. [9] Columbinus a colore auis nuncupatus, natura uicinus gypso et mollitie simillimus. [10] Molaris in parietibus utilis, quia est quaedam pinguior natura eius, duraque et aspera. Ex quo etiam et molae fiunt; unde et nomen traxit. Huius quattuor genera: albus, niger, permixtus ac fistulosus. [11] Spongia lapis creatus ex aqua, leuis ac fistulosus et cameris aptus. [12] Silex durus lapis, ex cuius genere nigri silices optimi, quibusdam in locis et rubentes. Albi silices contra uetustatem incorrupti: idem et in monumentis scalpti et incorrupti permanent, quibus ne ignis quidem nocet; nam ex his etiam formae fiunt, in quibus aera funduntur. Viridis silex uehementer et ipse igni resistens, sed nusquam copiosus; et, ubi inuenitur, lapis,non saxum est. [13] Pallidus in caemento raro utilis. Globus contra iniurias fortis, sed in structura infidus, nisi fuerit multa suffrenatione deuinctus. [14] Fluuiatilis silex semper ueluti madens est. Hic aestate exhiberi oportet nec ante biennium inserere in structuris domorum. Fictilium operum ad parietes et fundamenta coctis laterculis, ad tecta imbriculis tegulisque aptantur. [15] Tegulae uocatae quod tegant aedes, et imbrices quod accipiant imbres. Tegulae autem primae positionis nomen, cuius diminutiuum tigillum. [16] Laterculi uero uocati quod lati formentur circumactis undique quattuor tabulis. Lateres autem crudi sunt, qui et ipsi inde nominati quod lati ligneis formis efficiuntur. [17] Quorum crates dicuntur, in quibus lutum pro isdem lateribus crudis portare solent. Sunt enim conexiones cannarum, dicti APO TOU KRATEIN, id est quod se inuicem teneant. [18] Lutum autem uocatum quidam per antiphrasin putant quod non sit mundum; nam omne lotum mundum est. [19] Calcis uiua dicta quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem; unde perfusa aqua statim latens ignis erumpit. Natura eius mirum aliquid facit: postquam enim arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis extingui; oleo extinguitur, quo solet ignis accendi. Vsus eius in structuris fabricae necessarius; nam lapis lapidi non potest adhaerere fortius nisi calce coniunctus. [20] Gypsum cognatum calci est, et est Graecum nomen. Plura eius genera. Omnium autem optimum lapidi speculari. Est enim signis aedificiorum et coronis gratissimus. [21] Arena ab areditate dicta, non ab adhaerendo, in fabricis, ut quidam uolunt. Huius probatio si manu inpressa stridet, aut si in uestem candidam sparsa nihil sordis relinquat. [22] Columnae pro longitudine et rotunditate uocatae, in quibus totius fabricae pondus erigitur. Antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum. Genera rotundarum quattuor: Doricae, Ionicae, Tuscanicae, Corintheae, mensura crassitudinis et altitudinis inter se distantes. Quintum genus est earum quae uocantur Atticae, quaternis angulis aut amplius, paribus laterum interuallis. Bases fulturae sunt columnarum, quae a fundamento consurgunt, et superpositae fabricae sustinent pondus. [23] Basis autem nomen petrae est fortissimae Syro sermone. [24] Capitolia dicta quod sint columnarum capita, quasi super collum caput. Epistolia sunt, quae super capitella columnarum ponuntur: et est Graecum. [25] Pauimenta originem operis a Graecis habent; uocata autem pauimenta eo quod pauiantur, id est caedantur. Vnde et pauor, quia caedit cor. [26] Ostracus est pauimentum testaceum, eo quodfractis testis calce admixto feriatur; testam enim Graeci OSTRAdicunt. [27] Rudus artifices appellant lapides contusos et calce admixtos, quos in pauimentis faciendis superfundunt; unde et rudera dicuntur. [28] Canalis ab eo quod caua sit in modum cannae. Sane canalem melius genere feminino quam masculino proferimus. [29] Fistulae aquarum sunt dictae quod aquas fundant et mittant. Nam STOLA Graece mittere est. Formae earum pro magnitudine aquae et capacitate fiunt, per quas aquae per certos modulos diuiduntur. E quibus est uncia et quinaria, digitus quadratus, digitus rotundus, et ceteri modi quique. XI. DE VENUSTATE. [1] Hucusque partes constructionis: sequitur de uenustate aedificiorum. Venustas est quidquid illud ornamenti et decoris causa aedificiis additur, ut tectorum auro distincta laquearia et pretiosi marmoris crustae et colorum picturae. XII. DE LAQVEARIIS. [1] Laquearia sunt quae cameram subtegunt et ornant, quae et lacunaria dicuntur quod lacus quosdam quadratos uel rotundos ligno uel gypso uel coloribus habeat pictos cum signis intermicantibus. Principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius (1290): Resultant aedesque lacusque. Cuius diminutio lacunar facit, ut Horatius (C. 2,18): Neque aureum mea renidet in domo lacunar. Inde fit alia diminutio lacunarium; et per ANTISTICHON laquearium facit. XIII. DE CRVSTIS. [1] Crustae tabulae sunt marmoris; unde et marmorati parietes crustati dicuntur. Qui autem marmora secandi in crustas excogitauerint non constat. Fiunt autem arena et ferro serraque in praetenui linea premente arenas tractuque ipso secante, sed crassior arena plus erodit marmoris; nam tenuis fabricis et polituris adcommodata est. XIV. DE LITHOSTROTIS. [1] Lithostrota sunt elaborata arte picturae paruolis crustis ac tessellis tinctis in uarios colores. Tesselli autem [sunt] a tesseris nominati, id est quadratis lapillis per diminutionem. XV. DE PLASTIS. [1] Plastice est parietum ex gypso effigies signaque exprimere pingique coloribus. Plastice autem dictum Graece, quod Latine est fingere terra uel gypso similitudines. Nam et inpressa argilla formam aliquam facere plastis est. Vnde et protoplastus est dictus homo qui ex limo primus est conditus. XVI. DE PICTVRA. [1] Pictura autem est imago exprimens speciem rei alicuius, quae dum uisa fuerit ad recordationem mentem reducit. Pictura autem dicta quasi fictura; est enim imago ficta, non ueritas. Hinc et fucata, id est ficto quodam colore inlita, nihil fidei et ueritatis habentia. Vnde et sunt quaedam picturae quae corpora ueritatis studio coloris excedunt et fidem, dum augere contendunt, ad mendacium prouehunt; sicut qui Chimaeram tricipitem pingunt, uel Scyllam hominem sursum, caninis autem cupitibus cinctam deorsum. [2] Picturam autem Aegyptii excogitauerunt primum umbra hominis lineis circumducta. Itaque initio talis, secunda singulis coloribus, postea diuersis; sicque paulatim sese ars ipsa distinxit, et inuenit lumen atque umbras differentiasque colorum. Vnde et nunc pictores prius umbras quasdam et lineas futurae imaginis ducent, deinde coloribus conplent, tenentes ordinem inuentae artis. XVII. DE COLORIBVS. [1] Colores autem dictos quod calore ignis uel sole perficiuntur, siue quod initio colabantur ut summae subtilitatis existerent. [2] Colores aut nascuntur aut fiunt. Nascuntur, ut Sinopis, rubrica, Paraetonium, Melinum, Eretria, auripigmentum. Ceteri finguntur aut arte aut permixtione. [3] Sinopis inuenta primum in Ponto est: inde nomen a Sinope urbe accepit. Species eius tres: rubra et minus rubens, et inter has media. [4] Rubrica uocata quod sit rubra et sanguineo proxima. Haec plurimis locis gignitur, sed optima Ponto; unde et Pontica dicitur. [5] Syricum rubri coloris pigmentum, ex quo et librorum capita scribuntur. Ipsud est et Phoeniceum, appellatum ita eo quod in Syria colligatur in litoribus Rubri maris, ubi Phoenices inhabitant. [6] Aliud est autem sericum, aliud Syricum. Nam sericum lana est quam Seres mittunt; Syricum uero pigmentum quod Syrii Phoenices in Rubri maris litoribus colligunt. Est autem et inter facticios; nam saepe fit aut Sinopide aut sandyce mixtus. [7] Minium primi Graeci in Ephesiorum solo inuenisse traduntur. Cuius pigmenti Hispania ceteris regionibus plus abundat; unde etiam nomen proprio flumini dedit. Huius distillatio argentum liquidum gignit. [8] Minion autem hoc quidam dicunt esse cinnabarin. Cinnabarin a dracone et barro, id est elephanto, cognominatum. Aiunt enim draconum esse sanguinem dum inplicant elephantos. Ruunt enim beluae et dracones obruuntur, quorum fusus cruor terram inficit, fitque pigmentum quidquid solo tincxerit. Est autem puluis coloris rubri. [9] Prasin, id est creta uiridis, etsi in aliquibus terris promiscue generetur, optima tamen in Libya Cyrenensi. [10] Chrysocolla colore prasina est, dicta quod uena eius aurum habere traditur. Haec et in Armenia nascitur, sed ex Macedonia probabilis uenit. Foditur enim ex metallis aeris, cuius inuentio argentum atque Indicum prodit. Nam uenae eius cum his habent naturae societatem. [11] Cypria ab insula Cypro, ubi plurima reperitur. Sandaraca in insula Rubri maris Topazo nascitur, colore cinnabari, odore sulphureo. Inuenitur autem in aureis et in argentariis metallis, melior quo magis rufa quoque magis uirus redolet; quamquam et cerussa si torreatur in fornace sandaracum facit, unde et color est flammeus. Quod si torreatur aequa parte rubrica admixta, sandycem reddit. [12] Arsenicum, quod Latini ob colorem [auri] auripigmentum uocant, colligitur in Ponto ex auraria materia, ubi etiam sandaraca. Optimum est quod in aureuim colorem transit, purum et fissile gracili uenarum discursu; quod uero pallidius aut sandaracae simile est deterius iudicatur: est et tertium genus squamosum quo miscitur aureus color. Vis earum ut sandaracae, sed acrior. [13] Ochra et ipsa in insula Rubri maris Topazo gignitur, ubi et sandaraca. Fit quoque et ochra exusta rubrica in ollis nouis luto circumlitis, quae quanto magis in camino arserit tanto melior fit. [14] Venetum. Caeruleum temperare primum Alexandria repperit. In Italia ex arenae puluere et nitri flore idem faciunt. Sed Cyprium in fornace adustum huic permixtioni addes; Vestoriani similitudo erit. [15] Purpurissum ex creta argentaria. Cum purpuris pariter tinguitur bibitque eum colorem celerius lanis. Praecipuum est tamen aliud quod adhuc uaso rudibus medicamentis inebriatum: proximum est egesto eo addita creta in ius idem, et quotiens id factum est eleuatur bonitas. Pretiosissimae purpurae causa est quod hysgino maxime inficitur rubeaque. [16] Indicum in Indicis inuenitur calamis, spuma adhaerente limo: est autem coloris cyanei, mixturam purpurae caerulique mirabilem reddens. Est alterum genus in purpurariis officinis, spuma in aereis cortinis innatans, quam infectores detrahentes siccant. [17] Atramentum dictum quod sit atrum, cuius species et picturae et cottidiano usui necessaria est; iste inter facticios est. Fit enim e fuligine pluribus modis super ardentes taedas resina adiecta, lacusculo aedificata, quae fumum retineat. Huic pictores cum aqua admiscunt gluten ut inlustrius resplendeat. [18] Ad festinationem autem operis etiam sarmentorum ueterum carbones cum glutino triti inducendis parietibus atramenti speciem reddunt. Sunt et qui uini faecem siccatam excoquant, adfirmantque, si ex bono uino faex fuerit, Indici speciem id atramentum praebere. Sed et sarmentum uuae nigrae uino optimo tinctum posteaquam siccitate aruerint, si exuras et conteras adiecto gluten, nitorem Indici reddet. [19] Vsta, quae plurimum necessaria est, nullo negotio prouenit. Nam si et glebam silicis bonae igne excoquas, et aceto acerrimo superfusam extinguas, madefacta spongia colorem purpureum reddet. Eam ubi contriueris usta erit. [20] Omne autem atramentum sole perficitur: omnes colores calcis admixtione conrumpuntur. [21] Melinum dictum quod eius metalli ferax sit una ex Cycladibus insula Melos nomine. Est enim candidum, nec utuntur eum pictores propter nimiam pinguedinem. [22] Anulare, quod uocant, candidum est, quo[d] muliebres picturae luminantur. Fit et ipsud ex creta admixtis uitreis gemmis. [23] Cerussa fit hoc modo: in uaso enim aceto acerrimo inpleto sarmenta aminea in eodem uasculo conlocabis, ac super sarmenta tabulas plumbi tenuissimas pones, deinde uas diligentissime claudis, inlinisque, ne aliquid inspiraminis exeat. Post dies autem triginta uas aperitur, et ex distillatione tabularum innata cerussa inuenitur. Quod ablatum et arefactum teritur, atque iterum aceto admixto in pastillis diuiditur et in sole siccatur. Hac obseruantia si lamminas aereas sarmentis superponas, aeruginem creant. Chalcanthum. XVIII. DE INSTRVMENTIS AEDIFICIORVM. [1] Instructura autem parietum ad normam fieri et ad perpendiculum respondere oportet. Norma dicta Graeco uocabulo, extra quam nihil rectum fieri potest. Conponitur autem ex tribus regulis, ita ut duae sint binum pedum, tertia habeat pedes duos, uncias decem, quas aequali crassitudine politas extremis cacuminibus sibi iungit ut schemam trigoni faciant. Id erit norma. [2] Regula dicta quod sit recta, quasi rectula, et inpedimentum non habeat. Perpendiculum est quod semper adpenditur. Denique in fabrica nisi omnia ad perpendiculum et certam regulam fiant, necesse est cuncta mendosa instruantur; ut aliqua praua sint, aliqua cubantia, prona nonnulla, alia supina; et propter hoc uniuersa sunt constructa. [3] Linea genere suo appellata, quia ex lino fit. Trullae nomen factum eo quod trudit et detrudit, id est includit calce uel luto lapides. Martellus. Machina. [4] Scalae ab scandendo, id est ascendendo, uocatae; haerent enim parietibus. Scalae autem dicuntur, aut unae sint aut plures, quia numeri tantum pluralis est nomen, ut litterae quae epistolam significant. XIX. DE LIGNARIIS. [1] Lignarius generaliter ligni opifex appellatur. Carpentarius speciale nomen est; carpentum enim solum facit, sicut nauicularius quia tantum nauium est fabricator et artifex. [2] Sarcitector dictus quod ex multis hinc et inde coniunctis tabulis unum tecti sarciat corpus. Idem et tignarius, quia tectoria lignis inducit. [3] Lignum uocatum Graeca etymologia, quia incensum in lumen conuertitur et in flammam. Vnde [et] lychnium dicitur, quod lumen det. [4] Materia inde dicitur omne lignum quod ex ea aliquid efficiatur; uel si ad ianuam referas uel ad statuam, materia erit. Ad aliquid enim materia semper accipienda est, sicut elementa materiam rerum esse dicimus quia inde ea, quae sunt, facta uidemus; et materia quasi mater dicta. [5] Trabes uocatae quod in transuerso positae utrosque parietes contineant. Aliud autem sunt tigna, aliud trabes. Tigna enim iuncta trabem faciunt. Trabes autem sunt quum sunt dolatae. [6] Tholus proprie est ueluti scutum breue, quod in medio tecto est, in quo trabes coeunt. Coplae uocatae quod copulent in se luctantes. Luctantes, quod erecti inuicem se teneant more luctantium. [7] Agrantes. Asseres ab asse dicti, quia soli ponuntur neque coniuncti. Scindulae, eo quod scindantur, id est diuidantur. Epigri et claui sunt, quibus lignum ligno adhaeret. Claui autem dicti, quasi calibi, quia e calibe fiunt, id est ferro; c(h)alyps enim ferrum est. [8] Tabulae a ueteribus tagulae uocabantur, a tegendo scilicet; unde et tegulae. Commissura dicitur tabularum coniunctio. Sectio autem dicta a sequendo ea quae coeperit; nam secare sectare et sequi est. [9] Serrae autem nomen de sono factum est, id est ab stridore. Serrae circinique usum Perdice quidam adolescens inuenit, quem puerum Daedalus frater matris suae studiis perdocendum acceperat. Cuius pueri tantum ingenium fertur ut, dum materiae diuidendae conpendium quaereret, spinam piscis imitatus e ferro lamminam exasperans dentium mordacitate armauit, quam serram artificus nuncupant. Pro cuius artis inuentione Daedalus magister eius inuidiae liuore permotus praecipitem puerum ex arce deiecit, dehinc exulatum Cretam abiit ibique aliquamdiu fuit, ut fabulae ferunt. Ex Creta pinnis uulauit et in Ciliciam uenit. [10] Circinus dictus quod uergendo efficiat circulum. Huius modus duplicata linea fit, quae simplex per latitudinem extensa fuerat. Punctus autem in medio circini centrum a Graecis dicitur; in cuius medium cuncta conuergunt. [11] Securis uocatur eo quod ea arbores succidantur, quasi succuris. Item securis quasi semicuris; ex una enim parte acuta est, ex altera fossoria. Haec apud ueteres penna uocabatur; utrimque autem habens aciem, bipennis. Nam bipennis dicitur quod ex utraque parte habeat acutam aciem, quasi duas pinnas. Pennum autem antiqui acutum dicebant; unde et auium pinnae, quia acutae. Et ecce nomen quod reseruauit antiquitatem; quia ueteres pennas dicebant, non pinnas. Haec et dolabra, quod habeat duo labra; nam securis simplex est. [12] Dextralis dexterae habilis. Ascia ab astulis dicta quas a ligno eximit; cuius diminutiuum est asciola. Est autem manubrio breui ex aduersa parte referens uel simplicem malleum, aut cauatum, uel bicorne rastrum. [13] Scalprus dictus quod scalpturis et foraminibus sit aptus, quasi scalforus. Cuius diminutiuum scalpellus. [14] Terebra uocata a uerme ligni, qui nuncupatur terebra, quem Graeci TEREDONA uocant. Hinc dicta terebra quod ut uermis terendo forat, quasi terefora; uel quasi transforans. Taratrum, quasi teratrum. [15] Scobina dicta quod haerendo scobem faciat. Cant[h]erium. Guuia, XX. DE INVENTIONE LANIFICII. [1] Mineruam quandam gentiles multis ingeniis praedicant. Hanc enim primam lanificii usum monstrasse, hanc etiam telam ordisse et colorasse lanas perhibent. [2] Oliuae quoque hanc dicunt inuentricem et fabricae, multarumque artium repertricem, ideoque illi uulgo opifices supplicant. Sed hoc poetice fingitur; non enim Minerua istarum artium princeps est, sed quia sapientia in capite esse dicitur hominis, et Minerua de capite Iouis nata fingitur, hoc est ingenium; ideoque sensus sapientis, qui inuenit omnia, in capite est. Ideo et dea artium Minerua dicitur quia nihil excellentius est ingenio, quo reguntur uniuersa. XXI. DE VESTE SACERDOTALI IN LEGE. [1] Octo sunt in lege genera sacerdotalium uestimentorum. Poderis est sacerdotalis linea, corpori adstricta et usque ad pedes descendens; unde et nuncupata; quam uulgo camisiam uocant. [2] Abanet cingulum sacerdotale rotundum, polymita arte ex cocco, purpura, iacinthoque contextum, ita ut flores atque gemmae in eo esse uiderentur distinctae. [3] Pilleum est ex bysso rotundum quasi sphaera media, caput tegens sacerdotale et in occipitio uitta constrictum. Hoc Graeci et nostri tiaram uel galerum uocant. [4] Mahil, quod est tunica talaris, tota iacinthina, habens ad pedes septuaginta duo tintinnabula totidemque intermixta ac dependentia punica mala. [5] Ephod, quod interpretatur Latine superindumentum; erat enim pallium superhumerale ex quattuor coloribus et auro contextum, habens in utroque humero lapides duos smaragdinos auro conclusos, in quibus sculpta erant nomina patriarcharum. [6] Logium, quod Latine dicitur rationale, pannus duplex, auro et quattuor textus coloribus, habens magnitudinem palmi per quadrum, cui intexti erant duodecim pretiosissimi lapides. Hic pannus superhumerali contra pectus pontificis adnectebatur. [7] Petalum aurea lammina in fronte pontificis, quae nomen Dei tetragrammaton Hebraicis litteris habebat scriptum. [8] Batin siue feminalia, id est bracae lineae usque ad genua pertingentes quibus uerecunda sacerdotis uelabantur. XXII. DE DIVERSITATE ET NOMINIBVS VESTIMENTORVM.[1] Diuersitas uestimentorum: tegmen, [tegumen,] indumentum, uestimentum, et reliqua. Tegmen dictum eo quod tegat membra; sicut tegumen tecta, quae tegunt corpora. [2] Vestimentum uero est quod usque ad uestigium pertenditur, quasi uestigimentum, ut est tunica talaris. Sed et hoc consuetudo sermonis auctorum confundit. Indumentum, quod intus ad corpus induitur, quasi intumentum. Amictus. [3] Discernitur autem uestitus a cultu, quoniam latius intellegitur cultus. Item cultus ab habitu; nam habitus ad naturam pertinet, cultus ad homines. [4] Plerique autem uestium aut a tempore, quo maxime in usu sunt, appellantur, aut a locis, ubi uel primum confectae uel maxime uenditantur, aut a genere coloris, aut a nomine repertorum. [5] Vestis antiquissima hominum fuit perizomatum, id est subcinctorium, quo tantum genitalia conteguntur. Hoc primum primi mortales e foliis arborum sibi fecerunt, quoniam post praeuaricationem erubescentes pudenda uelarunt. Cuius usum quaedam barbarae gentes, dum sint nudae, usque hodie tenent. Haec et campestria nuncupantur, pro eo quod eisdem iuuenes, qui nudi exercentur in campo, pudenda operiunt. [6] Tonica uestis antiquissima appellata quia in motu incedentis sonum facit; tonus enim sonus est. Primum autem fuere pelliciae tunicae, quibus post offensam et eiectionem de Paradiso Adam et Eua induti sunt. [7] Talaris tunica dicta eo quod ad talos usque descendat et ad pedes defluat; sicut pectoralis, quia apud antiquos breuis erat ut tantum pectus operiret, licet nunc profusior est. [8] Manicleata tunica, id est manicata, eo quod habeat manicas: quam CHEIRODUTEN Graeci uocant. [9] Dalmatica uestis primuM in Dalmatia, prouincia Graeciae, texta est, tunica sacerdotalis candida cum clauis ex purpura. [10] Russata, quam Graeci phoeniceam uocant, nos coccinam, repertam a Lacedaemoniis ad celandum coloris similitudine sanguinem quotiens quis in acie uulneraretur, ne contemplanti aduersario animus augesceret. Hanc sub consulibus Romani usi sunt milites; unde etiam russati uocabantur. Solebat etiam pridie quam dimicandum esset ante principia proponi, quasi admonitio et indicium futurae pugnae. [11] Laculata est quae lacus quadratos quosdam cum pictura habet intextos aut additos acu. Iacinthina uestis est aerio colore resplendens. [12] Molochinia, quae maluarum stamine conficitur; quam alii molocinam, alii maluellam uocant. [13] Bombycina e bombyce uermiculo qui longissima ex se fila generat, quorum textura bombycinum dicitur; conficiturque in insula Coo. Apocalama. [14] Serica a serico dicta, uel quod eam Seres primi misurunt. Holoserica tota serica; OLON enim totum. Tramoserica stamine lineo, trama ex serico. Holo(por)phyra tota ex purpura; OLON enim totum. [15] Byssina candida confecta ex quodam genere lini grossioris. Sunt qui et genus quoddam lini byssum [esse] existimant. [16] Fibrina [tramam de fibri lana habens]. Caprina. Masticina et mena. [17] Linea, quia ex solo lino fit. Linostema uestis est ex lana linoque contexta: et dicta linostema quia in stamine linum, in trama lanam habet. [18] Recta dicitur uestis quam sursum uersum stantesque texunt. Segmentata zonis quibusdam et quasi praecisamentis ornata; nam et particulas cuicumque materiae abscisas praesegminas uocant. [19] Leuidensis, quod raro filo sit leuiterque densata. Pauitensis contraria leuidensi dicta, quod grauiter pressa atque calcata sit. [20] Citrosa, quasi concrispa ad similitudinem citri. Naeuius (Bell. Pun. 10): Pulchra quae ex auro uestemque citrosam. Velenensis tunica est quae affertur ex insulis. [21] Exotica uestis peregrina deforis ueniens, ut in Hispania a Graecis. Polymita multicoloris; polymitus enim textus multorum colorum est. Acupicta uestis acu textilis uel acu ornata. [22] Eadem et Phrygia; huius enim artis periti Phrygii omnes dicuntur, siue quia in Phrygia inuenta est; unde et artifices, qui id faciunt, Phrygiones dicuntur. Vergilius (Aen. 3,484): Phrygiam chlamydem. [23] Trilicis a tribus liciis, quia est et simplex et bilex. Ralla, quae uulgo rasilis dicitur. Interpola uestis illa uocatur quae dum sit uetus ad nouam speciem recuratur. [24] Pannucia nuncupata quod sit diuersis pannis obsita. Colobium dictum quia longum est et sine manicis, antiqui enim magis hoc utebantur. Leuitonarium est colobium lineum sine manicis, quale Aegyptii monachi utuntur. [25] Lumbare uocatur quod lumbis religetur, uel quod lumbis haereat. Hoc in Aegypto et Syria non tantum feminae sed et uiri utuntur. Vnde et Ieremias trans Euphraten tulit lumbare suum, ibique illud in foramine petrae abscondit, et postea scissum repperit. Hoc a quibusdam et renale dicitur, quia [in] renibus alligatur. [26] Limus est uestis quae ab umbilico usque ad pedes producitur. Haec autem uestis habet in extremo sui purpuram limam, id est fluxuosam; unde et nomen accepit, nam limum obliquum dicimus. [27] Licinum uocatum quod textura eius ligata sit in totum; quasi diceret liginum, C pro G littera commutata. [28] Armilausa uulgo uocata quod ante et retro diuisa atque aperta est, in armos tantum clausa; quasi armiclausa, C littera ablata. [29] Camisias uocari quod in his dormimus in camis, id est in stratis nostris. Femoralia appellata eo quod femora tegant. Ipsae et bracae, quod sint breues et uerecunda corporis his uelentur. [30] Tubrucos uocatos quod tibias bracasque tegant. Tibraci, quod a braciis ad tibias usque perueniant. XXIII. DE PROPRIO QVARVNDAM GENTIVM HABITV. [1] Quibusdamautem nationibus sua cuique propria uestis est, ut Parthis sarabarae, Gallis linnae, Germanis renones, Hispanis stringes, Sardis mastrucae. [2] Sarabarae sunt fluxa ac sinuosa uestimenta, de quibus legitur in Danielo (3,94): 'Et sarabarae eorum non sunt inmutatae.' Et Publilius (19): Vt quid ergo in uentre tuo Parthi sarabaras suspenderunt? Apud quosdam autem sarabarae quaedam capitum tegmina nuncupantur, qualia uidemus in capitibus Magorum picta. [3] Linnae saga quadra et mollia sunt. De quibus Plautus (frag. 176): Linna coopertus est textrino Gallia. [4] Renones sunt uelamina humerorum et pectoris usque umbilicum, atque intortis uillis adeo hispida ut imbrem respuant. Quos uulgo reptos uocant, eo quod longitudo uillorum quasi reptat. De quibus Sallustius (Hist. 3,104): 'Germani intectum renonibus corpus tegunt.' Dicti autem renones a Reno Germaniae flumine, ubi his frequenter utuntur. [5] Mastruca uestis Germanica ex pelliculis ferarum, De qua Cicero pro Scauro (45): 'Quem purpura regalis non commouit, eum Sardorum mastruca mutauit?' Mastruca autem quasi monstruosa, eo quod qui ea induuntur quasi in ferarum habitum transformantur. [6] Dinoscuntur et gentes ita habitu sicut et lingua discordes. Persae brachia et crura lin[e]amentis, caput tiara tegunt; eminent apicibus fastigiatis Alani; horrent et male tecti cum latratoribus linguis Scotti; sagati sunt Alamanni, linteati Indi, gemmati Persae, sericati Seres, pharetrati Armenii. [7] Nonnullae etiam gentes non solum in uestibus sed et in corpore aliqua sibi propria quasi insignia uindicant: ut uidemus cirros Germanorum, granos et cinnibar Gotorum, stigmata Brittonum. Circumcidunt quoque Iudaei praeputia, pertundunt Arabes aures, flauent capitibus intectis Getae, nitent Albani albentibus crinibus. Mauros habet tetra nox corporum, Gallos candida cutis; sine equis inertes extant Alani; nec abest gens Pictorum, nomen a corpore, quod minutis opifex acus punctis et expressus natiui graminis sucus inludit, ut has ad sui, specimen cicatrices ferat, pictis artubus maculosa nobilitas. [8] Habet et sexus institutam speciem habitus; ut in uiris tonsi capilli, in mulieribus redundantia crinium, quod maxime uirginibus insigne est; quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulatus in uerticem ipsam capitis sui arcem ambitu crinium contegat. XXIV. DE PALLIIS VIRORVM. [1] Pallium est quo ministrantium scapulae conteguntur ut, dum ministrant, expediti discurrant. Plautus (frag. 177): Si quid facturus es, adpende in humeris pallium, et pergat quantum ualet tuorum pedum pernicitas. Dictum autem pallium a pellibus, quia prius super indumenta pellicia ueteres utebantur, quasi pellea; siue a palla per deriuationem. [2] Chlamys est qui ex una parte induitur, neque consuitur, sed fibula infrenatur. Hinc et Graece nomen accepit. [3] Toga dicta quod uelamento sui corpus tegat atque operiat. Est autem pallium purum forma rotunda et fusiore, et quasi inundante sinu, et sub dextro ueniens supra humerum sinistrum ponitur, cuius similitudinem in operimentis simulacrorum uel picturarum aspicimus; easque statuas togatas uocamus. [4] Toga autem Romani in pace utebantur, belli autem tempore paludamentis. [5] Mensura togae iusta si sex ulnas habeat. Toga palmata dicebatur quam merebantur hi qui reportabant de hostibus palmas: ipsa uocabatur et toga picta, eo quod uictorias cum palmis intextas haberet. [6] Toga candida eademque cretata in qua candidati, id est magistratum petentes, ambiebant, addita creta quo candidior insigniorque esset. Cicero in oratione quam habuit contra conpetitores 'In Toga Candida' scripsit. [7] Cinctus Gabinus est cum ita inponitur toga ut togae lacinia, quae post secus reicitur, adtrahitur ad pectus, ita ut ex utroque latere ex humeris picturae pendeant, ut sacerdotes gentilium faciebant aut cingebantur praetores. [8] Trabea erat togae species ex purpura et cocco qua operti Romanorum reges initio procedebant. Hanc primum Romulus adinuenisse perhibetur ad discretionem regii habitus. Trabea autem dicta quod in maiori gloria hominem transbearet, hoc est ultra et in posterum ampliori dignitate honoris beatum faceret. [9] Paludamentum erat insigne pallium inperatorum cocco purpuraque et auro distinctum. De quo Sallustius (Hist. 1,87): 'Togam,' inquit, 'paludamento mutauit.' Erat autem pallium bellicum, dictum, aliquibus uidetur, quod eo indutus palam faceret imperator bellum futurum. [10] Circumtextum est quod Graece KUKLAS dicitur. De quo Vergilius (Aen. 1,649): Et circumtextum croceo uelamen acantho. Circumtextum autem dictum quia est rotundum pallium. [11] Diplois Graecum nomen, ab eo quod sit duplex amictus. Horatius (Epist. 1,17,25): Contra quem duplici panno patientia uelat. [12] Est autem uestis militaris, cuius usus Gallicis primum expeditionibus coepit e praeda hostili. De qua est uox illa senatui: 'Togis depositis Quirites ad saga fuerunt.' [13] Sagum autem Gallicum nomen est: dictum autem sagum quadrum eo quod apud eos primum quadratus uel quadruplex esset. [14] Paenula est pallium cum fimbriis longis. Lacerna pallium fimbriatum quod olim soli milites utebantur; unde et in distinguenda castrensi urbanaque turba hos togatos, illos lacernatos uocabant. Inde autem lacernae quasi amputatis capitibus fimbriarum, neque ita laxis ut sunt paenularum. [15] Mantum Hispani uocant quod manus tegat tantum; est enim breue amictum. [16] Praetexta puerile est pallium quo usquead sedecim annos pueri nobiles sub disciplinae cultu utebantur; unde et praetextati pueri appellati sunt. Dicta autem praetexta quia praetexebatur ei latior purpura. [17] Casula est uestis cucullata, dicta per diminutionem a casa, quod totum hominem tegat quasi minor casa. Inde et cuculla, quasi minor cella. Sic et Graece planetas, dicta quia oris errantibus euagantur. Vnde et stellae planetae, id est uagae, eo quod uago sui errore motuque discurrunt. [18] Birrus a Graeco uocabulum trahit, illi enim birrum bibrum dicunt. [19] Melotes, quae etiam pera uocatur, pellis est caprina [a] collo pendens praecincta usque ad lumbos: est autem habitus proprie necessarius ad operis exercitium. Fiebat autem prius, ut quidam existimant, de pelliculis melonum; unde et melotes uocatae sunt. [20] Fimbriae uocatae ora uestimentorum, hoc est fines, ex Graeco uocabulum trahunt; Graeci enim terminum ORON uocant. XXV. DE PALLIIS FEMINARVM. [1] Regillum est praelatum reginarum amiculum; unde et appellatum. Peplum matronale pallium ex purpura signatum, cuius fimbriae aurei staminis summitate resplendent. [2] Palla est quadrum pallium muliebris uestis, deductum usque ad uestigia, quod ad fixis in ordinem gemmis. Et palla dicta APOTOU PALLEIN, id est a mobilitate, quae est circa finem huiusmodi indumenti; siue quod rugis uibrantibus sinuata crispetur. [3] Stola matronale operimentum, quod cooperto capite et scapula a dextro latere in laeuum humerum mittitur: stola autem Graece uocatur quod superemittatur. [4] Idem et ricinium Latino nomine appellatum eo quod dimidia eius pars retro reicitur; quod uulgo mauortem dicunt. Vocatum autem mauortem quasi Martem; signum enim maritalis dignitatis et potestatis in eo est. Caput enim mulieris uir est; inde et super caput mulieris est. [5] Amiculum est meretricum pallium lineum. Hunc apud ueteres matronae in adulterio deprehensae induebantur, ut in tali amiculo potius quam in stola polluerent pudicitiam. Erat enim apud ueteres hoc signum meretriciae uestis, nunc in Hispania honestatis. [6] Theristrum palliolum est quo usque hodie Arabiae et Mesopotamiae mulieres uelantur, quibus in aestu tutissimo teguntur umbraculo. De quo in Isaia (3,23). [7] Anaboladium amictorium lineum feminarum quo humeri operiuntur, quod Graeci uel Latini sindonem uocant. XXVI. DE STRATV ET RELIQVIS VESTIBVS QVAE IN VSV HABENTVR.[1] Stragulum uestis est discolor quod manu artificis diuersa uarietate distinguitur: dictum autem quod et in stratu et in amictu aptus sit. De quo Salomon (Prou. 31,22): 'Stragulam uestem sibi fecit.' [2] Ludices a ludis, id est theatris, uocatos quidam existimant: quum enim egrediebantur de ludi prostibulo iuuenes, horum uelamento tegebant caput et faciem; quia solet erubescere qui lupanar intrauerit. Galnapes. [3] Fulcra sunt ornamenta lectorum, dicta quod in his fulcimur, id est sustinemur, uel quod toros fulciant siue caput; quae reclinatoria uulgus appellat. [4] Ceruicalia autem eo quod ponantur sub ceruice uel cubito. Puluillus dictus a puluinar, qui est diuitum lectus. Culcitae uocatae quod calcentur, id est farciantur, pluma siue tomento, quo molliores calidioresque sint. [5] Tapeta dicta quod pedibus primum strarentur, quasi tapedia. Sipla tapetaexuna parte uillosa, quasi simpla. Amphitapa ex utraque parte uillosa tapeta. Lucilius (13): Siplae atque amphitapi uillis ingentibus molles. [6] Mantelia nunc pro operiendis mensis sunt; quae, ut nomen ipsud indicat, olim tergendis manibus praebebantur. Mappae conuiuii et epularum appositarum sunt, quasi manupae, atque ob id nominatae; cuius diminutiuum mapella est. Toralia longae perpetuaeque mappae, a toro dictae. [7] Sabanum Graecum est. Facietergium et manitergium a tergendo faciem uel manus uocatum. Vela dicta quod obiectu suo interiora domorum uelent. [8] Aulaea uela picta et grandia; quae ideo aulaea dicta sunt quod primum in aula Attali regis Asiae, cui successit populus Romanus, inuenta sunt. [9] Cortinae sunt aulaea, id est uela, de pellibus, qualia in Exodo leguntur, a quibus tabornaculum extrinsecus tegebatur. Dictae autem cortinae a coreis, eo quod prius ex pellibus fuissent factae. Vnde et in eodem tabernaculo legis iubetur cortinas fieri ex pellibus arietum rubris et ex pellibus iacintinis. [10] Cilicia Arabes nuncupant uelamenta pilis caprarum contexta, ex quibus sibi tentoria faciunt. XXVII. DE LANIS. [1] Lana a laniando, id est a uellendo, uocata: hinc et uellus dictum, quod prius lanae uellerentur, non tonderentur. Linum ex terra oritur, deflexumque nomen eius a Graeco; nam linum Graeci LINARION dicunt; siue quod sit molle et lene. [2] Stuppa uero cannabi est siue lini. Haec secundum antiquam orthographiam stuppa dicta, quod ex ea rimae nauium stipentur. Vnde et stipatores dicuntur, qui in uallibus eam conponunt. [3] Tomentum appellatum quod aut in filo aut in tela tumeat, nec subtilitatem habeat. Cannabum a similitudine cannae uocatum, siue a Graeca etymologia; nam illi cannabum KANNABIN uocant. [4] Byssum genus est quoddam lini nimium candidi et mollissimi, quod Graeci papaten uocant. Fibrinum lana est animalium, quos fibros uocant. Ipsos et castores existimant, quos dum uenatores secuntur, ipsi sibi testiculos adimunt. Aranea uocatur eo quod aeris infusione in frondibus nutriatur. [5] Sericum dictum quia id Seres primi miserunt; uermiculi enim ibi nasci perhibentur, a quibus haec circum arbores fila ducuntur; uermes autem ipsi Graece BOMBUKES nominantur. Placium est stuppa et quasi crassedo serici, et est Graecum nomen. XXVIII. DE COLORIBVS VESTIVM. [1] Tinctura uocata quia tinguitur et in aliam fucata speciem nitoris gratia coloratur. KOKKON Graeci, nos rubrum seu uermiculum dicimus; est enim uermiculus ex siluestribus frondibus. [2] Conchylium dictum eo quod ex conchulis marinis color eius colligitur: idem et ostrum uocatur. [3] Ostrum, quod pro colore purpurae temperatur, plurimis quidem in locis, sed optimum in insula Cypro gignitur siue in his quos propius solis cursus inluminat. [4] Conchylia autem sunt maris, quae circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittunt: his collectis color purpureus temperatur. Et ostrum exinde appellatum dicunt quod ex testae humore elicitur. [5] Purpura apud Latinos a puritate lucis uocata. Apud Graecos autem PORFURA dicitur cum adspiratione, apud nos purpura sine adspiratione. [6] Ferrugo color est purpurae subnigrae quae fit in Hispania, ut (Virg. Aen. 9,582): Ferrugine clarus Ibera. Dicta autem ferrugo quod omnis purpura prima tinctura eiusmodi coloris existat. [7] Glaucus color est ferrugineus subniger. Elbidum ab elbo colore uocatum; elbum est enim medius color inter nigrum et album, et elbum ab albo diriuatum. [8] Luteus color rubicundus, quod est croceus. Nam crocum lutei coloris est, ut (Virg. Ecl. 4,44): Croceo mutauit uellera luto. Menum [quod sit colore nigro; Graeci enim MELAN nigrum dicunt]. Masticinum [quod colorem masticis habeat]. Blatteum. Blauum. Mesticium. [9] Osticium, quia ex usto est; fit enim ex dependenti fuligine tectorum egesta assiduis ignibus: unde et color eiusdem tincturae flammeus est. XXIX. DE INSTRVMENTIS VESTIVM. [1] Tela pro longitudine staminum dicta, cuius diriuatiuum est telaria. Insubuli, quia infra et supra sunt, uel quia insubulantur. Radii dicti quia radendo fiunt. Pectines, quod pexa fila reddant et inpremant. [2] Colum, quod sit in longitudine et rotunditate quasi columna. Fusum, quod per ipsum fundatur quod netum est. Alibrum, quod in eo liberantur fila, id est soluantur. [3] Calathum leue gestamen ex lino uel canna aut ex iunco factum, in qua uel pensa ponuntur uel leguntur flores; KALA enim Graece lignum est, a quo diriuatum est calathum. Nam Latine quasillum dicitur. Cicero in Philippicis (3,10): 'Aut uero inter quasilla pendatur aurum.' [4] Pensum mulierum a pendendo dictum; unde pensa et inpensa. Netum. [5] Fila dicta uel quia ex pilis animalium sunt, uel quia lanificium filis tenuibus constat in modum pilorum, id est quasi filorum. [6] Mataxa quasi metaxa, a circuitu scilicet filorum; nam meta circuitus; uel quod transferatur. Gubellum corrupte a globo dictum per diminutionem, quasi globellum. [7] Panuliae, quod [ex] eis panni texantur; ipsae enim discurrunt per telam. Stamen dictum quia rectum stat. Trama, quod uia recta transmittatur per telam; est enim filus intra stamen currens. Licia sunt quibus stamina ligantur, quasi ligia. Ordire est Š Texere est Š XXX. DE ORNAMENTIS. [1] Hactenus de ueste: dehinc ad ceterum cultum ueniamus. Ornamenta dicta eo quod eorum cultu ora uultusque decorentur. Prima ornamenta corona insigne uictoriae, siue regii honoris signum; quae ideo in capite regum ponitur, ad significandum circumfusos in orbe populos, quibus adcinctus quasi caput suum coronatur. Haec a Lucilio (1143) corolla, ab Homero (Il. 8,597) STEFANE dicta est. Huius principium a Libero quodam gentiles existimant, quod his in potando mota uino capita uincire fasciolis instituerint. Idcirco olim linei ac lanei generis coronas fuisse, sicut erat in sacerdotibus gentilium. [2] Nomen coronae hac ex causa uocatum, eo quod initio circum aras curreretur, atque ad imaginem circuitus uel chori et formatam et nominatam coronam. [3] Inperatores Romani et reges quidam gentium aureas coronas utuntur. Persae tiaras gerunt; sed reges rectas, satrapae incuruas. Reperta autem tiara a Semiramide Assyriorum regina. Quod genus ornamenti exinde usque hodie gens ipsa retinet. Athenienses enim cic[l]adas aureas gerebant partim in uertice, nonnulli in fronte. Non enim eadem sunt insignia omnium regnorum. Gentilium uates infulas, apices, pillea siue galeria utebantur. [4] Infula est fasciola sacerdotalis capitis alba in modum diadematis, a qua uittae ab utraque parte dependent, quae infulam uinciunt; unde et uittae dictae sunt, quod uinciant. Infula autem plerumque lata erat, plerumque tortilis, de albo et cocco. [5] Apex est pilleum sutile quod sacerdotes gentiles utebantur, appellatus ab apiendo, id est adligando. Nam uirgula, quae in pilleo erat, conectebatur filo, quod fiebat ex lana hostiae. Galerium pilleum ex pelle caesae hostiae factum. Pilleum autem dictum a pelle hostiae unde fiebat. [6] Cidarim et ipsud sacerdotum erat, quod a plerisque mitra uocatur. XXXI. DE ORNAMENTIS CAPITIS FEMINARVM. [1] Ornamenta capitis feminarum: diadema, nimbum, capitulum et mitra. Diadema est ornamentum capitis matronarum ex auro et gemmis contextum, quod in se circumactis extremitatibus retro adstringitur; et exinde dictum Graece quod praeligetur. [2] Nimbus est fasciola transuersa ex auro adsuta in linteo, quod est in fronte feminarum. Plautus (Poen. 348): Quo magis eam aspicio, tam magis nimbata est. Nam et lumen, quod circa angelorum capita pingitur, nimbus uocatur, licet et nimbus sit densitas nubis. [3] Capitulum est quod uulgo capitulare dicunt. Idem et cappa, uel quod duos apices ut cappa littera habeat, uel quia capitis ornamentum est. [4] Mitra est pilleum Phrygium, caput protegens, quale est ornamentum capitis deuotarum. [5] Sed pilleum uirorum est, mitrae autem feminarum. Redimicula autem sunt quibus mitra alligatur. Pilleum autem, ut praediximus, a pelle erat: nam mitra ex lana est. Ricula est mitra uirginalis capitis. [6] Vittae sunt quae [in] crinibus innectuntur, quibus fluentes religantur capilli: et uittae dictae quod uinciunt. Taenia autem est uittarum extremitas dependens diuersorum colorum. Item uitta est qua corona uincitur; taenia uero extrema pars uittae quae dependet coronae. [7] Reticulum est quod colligit comas, dictum ab eo quod retinet crines ne effun dantur. [8] Discriminalia capitis mulierum sunt uocata ex eo quod caput auro discernant; nam discriminare diuidere dicitur. Antiae sunt cincinni dependentes prope auriculas; Graeco uocabulo, ab auribus. [9] Acus sunt quibus in feminis ornandorum crinium conpago retinetur, ne laxius fluant et sparsos dissipentur capillos. [10] Inaures ab aurium foraminibus nuncupatae, quibus pretiosa grana lapidum dependent. Harum usus in Graecia: puellae utraque aure, pueri tantum [modo] dextra gerebant. [11] Torques sunt circuli aurei a collo ad pectus usque pendentes. Torques autem et bullae a uiris geruntur; feminis uero monilia et catella. Dictae autem torques quod sint tortae, et bullae quod similes sint rotunditate bullis quae in aqua uento inflantur. [12] Monile ornamentum ex gemmis est, quod solet ex feminarum pendere collo; dictum a munere. Hoc etiam et serpentum dicitur, quia constat ex amphorulis quibusdam aureis, gemmisque uariis in modum facturae serpentis. Nonnulli hoc et (segmentum dicunt, ut Iuuenalis (2,124):) Segmenta et longos habitus; licet et segmentatas uestes dicamus, ut ipse (6,89): Et segmentatis dormisset paruola cunis. [13] Plerumque autem et per munile omnia ornamenta matronarum significantur, quidquid illis munere datur. [14] Murena uulgo uocatur quod scilicet auri metallo in uirgulis lentescente quaedam ordinis flexuosi catena contexitur in similitudinem murenae serpentis, quae ad collum ornandum aptatur. Haec interdumauri atque argenti texitur uirgulis. Vnde et in Canticis dicitur canticorum (1,10): 'Murenulas aureas faciemus tibi uermiculatas argento.' [15] Catellae sunt catenulae colli inuicem se conprehendentes in modum catenae; unde et appellatae. [16] Dextras communes esse uirorum ac feminarum, quia utriusque sexus dexterae sunt. Armillae autem proprie uirorum sunt, conlatae uictoriae causa militibus ab armorum uirtute: unde et quondam uulgo uiriolae dicebantur. Ab intellectu autem circuli armilla non discrepat, quia ipsa quoque hoc, ubi ponitur, ambiendo constringit; sed armilla latius extenditur, circulus rotundus fit. [17] Fibulae sunt quibus pectus feminarum ornatur, uel pallium tenetur a uiris in humeris, seu cingulum in lumbis. Lunulae sunt ornamenta mulierum, in lunae similitudinem bullulae aureae dependentes. [18] Specula sunt in quibus feminae uultus suos intuuntur. Dictum autem speculum uel quod ex splendore reddatur, uel quod ibi feminae intuentes considerent speciem sui uultus et, quidquid ornamenti deesse uiderint, adiciant. [19] Periscelides sunt apud feminas crurum ornamenta quibus gressus earum ornantur. Olfactoriola uascula sunt muliebria quibus odoramenta gestantur. XXXII. DE ANVLIS. [1] Primus Prometheus fertur circulum ferreum incluso lapide digito circumdasse; qua consuetudine homines usi anulos habere coeperunt. Anuli autem per diminutionem dicti a circulis et anis, qui sunt circum brachia et circum crura; unde et signa eorum per diminutionem sigilla: nam signa maiora sunt, sigilla uero quasi minora signa. [2] Anulos homines primum gestare coeperunt quarto a pollice digito, quod eo uena quaedam ad cor usque pertingat, quam notandam ornandamque aliquo insigni ueteres putauerunt. [3] Apud Romanos anuli de publico dabantur, et non sine discrimine; nam dignitate praecipuis uiris gemmati dabantur, ceteris solidi: anulum aureum neque seruus neque libertinus gestabat in publico, sed anulo aureo liberi utebantur, libertini argenteo, serui ferreo; licet et multi honestissimi anulo ferreo utebantur. [4] Apud ueteres ultra unim anulum uti infame habitum uiro. Gracchus in Meuium: 'Considerate, Quirites, sinistram eius; en cuius auctoritatem sequimini, qui propter mulierum cupiditatem ut mulier est ornatus.' Crassus, qui apud Parthos periit, in senectute duos habuit anulos, causam praeferens quod pecunia ei inmensa creuisset. Multi etiam Romanorum pro grauitate anulum gestare in digito abstinuerunt. Feminae non usae anulis, nisi quos uirgini sponsus miserat, neque amplius quam binos anulos aureos in digitis habere solebant. At nunc prae auro nullum feminis leue est atque inmune membrum. [5] Inter genera anulorum sunt ungulus, Samothracius, Thynius. Vngulus est gemmatus, uocatusque hoc nomine quia, sicut ungula carni, ita gemma anuli auro adcingitur. Samothracius aureus quidem, sed capitulo ferreo; a loco ita uocatus. [6] Thynius purus est, primum in Bithynia fabricatus, quam olim Thyn(i)am uocabant. Flaccus (Maecenas, frag. 1): Lucente, mea uita, nec smaragdos berillosque mihi, Flacce, nec nitentes (nec) percandida margarita quaero, nec quos Tunnica lima perpoliuit anellos nec iaspios lapillos. XXXIII. DE CINGVLIS. [1] Cinctus est lata zona, et minus lata semicinctium, et utrisque minima cingulum; nam a cinctu per diminutionem cingulum nominatum. Cinctu autem iuuenes in exercitatione campestri uerecunda uelabant; unde et campestris dicebatur. [2] Balteum cingulum militare est, dictum pro quod ex eo signa dependant ad demonstrandam legionis militaris summam, id est sex milium sescentorum, ex quo numero et ipsi consistunt. Vnde et balteus dicitur non tantum quod cingitur, sed etiam a quo arma dependant. [3] Zona Graecum est, quam illi ZONARIN, nos cingulum nuncupamus. Strophium est cingulum aureum cum gemmis. De quo ait Cinna (Catull. 64,65): Strophio lactantes cincta papillas; et Prudentius (PERI STEF 25,4): Nomen hoc gemmae strophio inligata est. [4] Limus est cinctus quem publici habebant serui: et dictus limus quia transuersas habebat purpuras, id est limas. Caltulum cinguli genus, a coacto loro dictum. Fibula Graecum est, quam illi ÝfiblinÝ dicunt, quod ligat. Subfibulum, subligaculum. [5] Redimiculum est quod subcinctorium siue bracile nuncupamus, quod descendens per ceruicem et a lateribus colli diuisum, utrumque alarum sinus ambit atque hinc inde subcingit, ut constringens latitudinem uestiat corpus, contrahat atque coniungendo conponat. Hunc uulgo brachilem, quasi brachialem, dicunt, quamuis nunc non brachiorum, sed renum sit cingulum. Subcinctorium autem uocatum quod, ut dictum est, sub brachiis ductum alarum sinum ambit atque hinc inde subcingit. [6] Fascia est qua tegitur pectus et papillae conprimuntur, atque crispanti cingulo angustius pectus artatur: et dicta fascia quod in modum fasciculi corpus alligat. Hinc et fasciolae, quibus uulnera conligantur. [7] Vitta dicta quod ea pectus uincitur instar uitis ligantis. Limbus est quam nos ornaturam dicimus. [8] Fasciola est quae ambit extremitatem uestium, aut ex filis, aut ex auro contexta adsutaque extrinsecus in extrema parte uestimenti uel chlamydis. De qua Vergilius dicit (Aen. 4,137): Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo. XXXIV. DE CALCIAMENTIS. [1] Sutores nuncupatos quod insertis filo porcorum setis suant, id est consuant, quasi setores. [2] Caligarios uero non a callo pedum, sed a calo, id est ligno, uocatos, sine quo consui calciamenta non possunt, quas Graeci KALOPODAS dicunt: fiebant autem prius ex salice tantum. Hinc et calciamenta dicta quod in calo, id est ligno, fiant; uel quod calcentur. [3] Crepidas Graeci ante repertas usi sunt. Est autem genus singulari forma, et idem utrique aptum pedi, uel dextro uel sinistro. Crepidas autem dictas quod cum sono stringantur, siue a pedum crepitu in ambulando. [4] Calceos reges utebantur et Caesares. Forma eorum ***. Patricios calceos Romulus repperit quattuor corrigiarum, adsutaque luna: hos soli patricii utebantur. Luna autem in eis non sideris formam, sed notam centenarii numeri significabat, quod initio patricii senatores centum fuerint. [5] Ocreae tibialia calciamenta sunt, dicta quod crura tegant. Coturni sunt quibus calciabantur tragoedi, qui in theatro dicturi erant et alta intonantique uoce carmina cantaturi. Est enim calciamentum in modum crepidarum, quod heroes utebantur; sed tale est ut et in dextro et in laeuo conueniat pede. [6] Baxeae calciamentum comoedorum erat, sicut tragoediorum coturni. Quos quidam etiam calones appellant, eo quod ex salice fierent; nam Graeci, ut diximus, lignum KALA uocabant. [7] Talares calcei socci sunt, qui inde nominati uidentur quod ea figura sint ut contingant talum; sicut subtolares, quod sub talo sint, quasi subtalares. [8] Obstrigilli sunt qui per plantas consuti sunt, et ex superiori parte corrigium trahitur ut constringantur; unde et nominantur. [9] Osas puto ab os primum factas, et quamuis nunc ex alio genere, nomen tamen pristinum retinent. [10] Mullei similes sunt coturnorum solo alto, superiori autem parte cum osseis uel aeneis malleolis, ad quos lora deligabantur. Dicti sunt autem a colore rubro, qualis est mulli piscis. [11] Soleae sunt quibus tantum pedum plantae teguntur, dictae a solo pedum. Item soleae materiales ex materia coreo intecta. [12] Socci, cuius diminutiuum socelli, appellati inde quod saccum habeant, in quo pars plantae inicitur. Calliculae. Caligae uel a callo pedum dictae, uel quia ligantur. Nam socci non ligantur, sed tantum intromittuntur. [13] Cernui socci sunt sine solo. Lingulati, quos nos foliatos uocamus. Clauati [quasi clauiati, eo quod minutis clauis, id est acutis, sola caligis uinciantur]. Perones et (s)culponeae rustica calciamenta sunt. Baxea calciamenta mulierum sunt. Corrigiae a coriis uocantur, uel a conligatione, quasi colligiae. LIBER XX. I. DE MENSIS. [1] Primus Daedalus mensam et sellam fecit. Coquinae apparatum Apicius quidam primus conposuit, qui in eo absumptis bonis morte uoluntaria periit; et merito, quia is, qui gulae atque edacitati seruit, et animan et corpus interficit. Ab esu et comesu mensae factum uocabulum; nullum enim alium habet usum. [2] Torus dicitur a tortis herbis quae adcumbentium humeris subponuntur. Stibadium ab stipitibus dictum, quasi stipadium; sic enim prius coeptum est. Adcubitum a cibo uocatum, quasi ad cibatum epularum. [3] Conuiuium apud Graecos a conpotatione, APO TOU POTOU. Apud nos uero a conuictu rectius appellatur, uel quia uitae conlocutionem habet. Item conuiuium a multitudine conuescentium; nam priuata mensa uictus est, conuiuium non est. Conuiuii triplex est modus: discumbendi, edendi, et bibendi. Discumbendi, ut (Virg. Aen. 1,708): Toris iussi discumbere pictis. Edendi et bibendi, ut (Virg. Aen. 1,723): Postquam prima quies epulis mensaeque remotae, crateras magno statuunt et uina coronant. II. DE ESCIS. [1] Cibus dictus quia capitur ore, sicuti esca quia eam os capit. Victus proprie uocatus quia uitam retinet; unde et ad cibum uocare inuitare dicitur. [2] Alimonia dicitur eo quod eius sumptu corpus alatur. Hanc iuuenes accipiunt ad incrementum, senes ad perseuerantiam; neque enim subsistere poterit caro nisi confortetur alimentis. Alimentum enim est, quo alimur; alimonium alendi cura. [3] Afluentia nuncupata quasi rei nimium exuberantis effusio ultra quam satis est, modusque non est. [4] Opulentia ab ope dicta est, quam si discutias, inuenies eam tenere modum. Nam quomodo opitulatur quod nimium est, quum incommodius sit saepe quam parum? [5] Epulae ab opulentia rerum dictae. Epulae autem simplices in duo necessaria diuiduntur, panem et uinum, et duo superflua, quae terra et mari uescendi causa exquirunt. [6] Dapes autem regum sunt, epulae priuatorum. Deliciae nuncupatae quod his delectentur homines, easque suauiter appetant. [7] Pulmentum uocatum a pulte; siue enim sola pultis, siue quid aliud eius permixtione sumatur, pulmentum proprie dicitur. [8] Satietas autem et saturitas sibi differunt: nam satietas ex uno cibo dici potest, pro eo quod satis sit; saturitas autem a satura nomen accepit, quod est uario alimentorum adparatu conpositum. [9] Crapula est inmoderata uoracitas, quasi cruda epula, cuius cruditate grauatur cor et stomachus indigestus efficitur. Inmoderata enim uoracitas uitium est, sed tantun id [est] salutis quantum sustentationi naturaeque sufficiat. [10] Iantaculum est primum cibum quo ieiunium soluitur; unde et nuncupatum. Nigidius (109): 'Nos ipsi ieiunia iantaculis leuibus polluimus.' [11] Prandium ab apparatu edendi dictum. Proprie autem ueteres prandium uocabant omnium militum cibum ante pugnam; unde est illud ducis adloquium: 'Prandeamus tamquam ad inferos cenaturi.' [12] Merenda est cibus qui declinante die sumitur, quasi postmeridie edenda et proximo cenae: unde et antecenia a quibusdam uocantur. [13] Item merendare quasi meridie edere. Annona tractum est a tempore quo Romani ueteres ad cibos aduocabantur. Sic Martialis (4,8,6): Imperat excelsos frangere nona toros. [14] Quod et usque hodie Persae faciunt. Coenam uocari a communione uescentium: KOINON quippe Graeci commune dicunt: unde et communicantes quod communiter, id est pariter, conueniant. Apud ueteres enim solitum erat in propatulo uescere et communiter epulari, ne singularitas luxuriam gigneret. Est autem cena uespertinum cibum, quam uespernam antiqui dicebant; in usu enim non erant prandia. [15] Panis dictus quod cum omni cibo adponatur, uel quod omne animal eum adpetat; PAN enim Graece omne dicitur. Cibarius est qui ad cibum seruis datur, nec delicatus. Fermentacius fermentis confectus. Azymus non fermentatus; nam AZUMOS est sine fermento, sincerus. Acrozymus leuiter fermentatus, quasi acroazymus. Siligineus panis a frumenti genere nuncupatur; siligo enim genus est tritici. Rubidus, recoctus et rubefactus. Subcinericius, cinere coctus et reuersatus: ipse est et focacius. Clibanicius, in testo coctus. [16] Spungia panis aqua diutius malaxatus similam modicam accipit et fermentum modicum, et habet humectationis plus quam omnis panis; unde et spungiae nomen accepit. [17] Placentae sunt quae fiunt de farre. Quae alii liba dicunt, eo quod libeant et placeant. [18] Dulcia sunt genera pistorii operis, a sapore dicta; melle enim asparso sumuntur. Crusta superficies panis: ipsa et fragmenta, quia diuiditur, ut fracta. Fermentum a feruore nuncupatum, quod plus prima hora non potest contineri; crescendo enim excedit. Farina et furfures a farre dictae, cuius sunt purgamenta. [19] Amolum flos farinae, tenuissimum, prae leuitate de mola eiectum; unde et appellatum, quasi a mola. Simila. Pollines. [20] Carnes dictae quia caro sunt; siue a creando, unde et a Graecis KREAS uocantur. Crudum, quod sit cruentum; est enim cum sanguine. [21] Coctum [quasi coactum, id est ab igne uel aqua uiolenti modo actum usuque comestionis aptum]. Sed et multi temporis aliquid coctum uocatur. [22] Assum, quod ardeat, quasi arsum. Elixum, eo quod in aqua sola decoquitur. Lixa enim aqua dicitur ab eo quod sit soluta; unde et solutio libidinis luxus, et membra loco mota luxa dicuntur. [23] Frixum a sono dictum quando ardet in oleo. Salsum, quasi sale asparsum, demtis e medio syllabis [tribus]. Rancidum ex uitio nuncupatum, quod raucos efficiat. Succidia carnes in usum repositae, a succidendo dictae. [24] Lardum, eo quod in domo repositum conseruatur; nam antiqui domos lares dicebant. Taxea lardus est Gallice dictum. Vnde et Afranius in Rosa (284): Gallum sagatum pingui pastum taxea. [25] Axungia ab unctione uocata. Sebum a sue dictum, quasi suebum, quod plus pinguedinis hoc animal habeat. [26] Offa est proprie frustum dentium, cuius diminutiuum offellam facit. Vnde et offarii coqui, quia particulatim, id est offatim, excoquunt. Nunc 'offa latrantium', qua, si in os canis iacitur, satiatus ilico conpescitur et silescit. [27] Frustum uocatum quod capiatur a frumine; est enim frumen summa pars gulae. Pulpa dicta quod cum pulte olim mixta uescebatur. Vnde et pulmentarium et pulmentum dictum. [28] Lucanicae dictae quod prius in Lucania factae sunt. Farcimen caro concisa et minuta, quod ea intestinum farciatur, hoc est inpleatur, cum aliarum rerum conmixtione. [29] Minutal uocatum quod fiat de piscibus et isiciis oleribusque minutatim concisis. Aphratum, quod Latine spumeum uocatur; AFROS enim Graece spuma dicitur. Martisia in mortario ex pisce fiunt: inde et nominata. [30] Isocem piscem quendam dictum, ex quo primum isicia facta sunt; et quamuis ex alio genere piscium fiant, initium tamen piscis uocabulum dedit. [31] Galaticae a colore lacteo nominatae; Graeci enim GALA lac dicunt. Sphaeras a rotunditate Graeco uocabulo appellatas; quidquid enim in rotundum formatur, SFAIRA a Graecis dicitur. [32] Ius coquinae magistri a iure nuncupauerunt, quia [ea] est lex condimenti eius. Hanc Graeci zemam uocant. [33] Caseum uocari quod careat serum, quasi careum: nam serum ei omne deducitur ut ponderibus arguatur. Colostrum lac nouum; quod neutri generis est. [34] Lac a Graeco sermone deriuatum est pro candore; Graeci enim album LEUKON dicunt. Lac uero et sanguis, quod nutrit et quod nutritur; nam lacte nutrimur, uiuimus sanguine. [35] Quactum, quasi coactum, quasi coagulatum; accepta enim secum alia specie coagulat. [36] Mel Graecae appellationis est, quod ab apibus nomen habere probatur; nam apis Graece MELISSA dicitur. Antea autem mella de rore erant, inueniebanturque in arundinum foliis. Vnde et Vergilius (Georg. 4,1): Hactenus aerii mellis caelestia dona. Siquidem hucusque in India et Arabia conligatum reperitur ramis inhaerens in similitudinem salis. Omne autem mel dulce: Sardum amarum est absinthii causa, cuius copia eius regionis apes nutriuntur. [37] Fauum uocari quia comeditur magis quam bibitur; FAGEIN enim Graeci comedere appellant. Aiunt autem medici, et qui de humanorum corporum scripsere naturis, praecipueque Gal[i]enus in libris quorum titulus est ÝPERSIE in quoÝ, puerorum et iuuenum ac perfectae aetatis uirorum mulierumque corpora insito calore feruere, et noxios esse his aetatibus cibos qui calorem augeant, sanitatique conducere frigida quaeque in esum sumere; sicut [e] contrario senibus, qui pituita laborant et frigore, calidos cibos et uina uetera prodesse. III. DE POTV. [1] Potio a Graeca deriuatione uocata; hanc enim illi POTOS dicunt. Aqua generaliter uocata, quod superficies eius aequalis sit: hinc et aequora. Quam inde recentem dicimus quia non est utilis uetusta, ut uinum, sed statim sublata de flumine et fonte uel puteo; fetescit enim uetusta. [2] Vinum inde dictum quod eius potus uenas sanguine cito repleat. Hoc alii, quod nos cura soluat, Lyaeum appellant. Veteres uinum uenenum uocabant; sed postquam inuentus est uirus letiferi sucus, hoc uinum uocatum, illud uenenum. Vnde et Hieronymus in libro quem de uirginitate seruanda scripsit: 'Adolescentulas' inquit 'ita uinum debere fugere ut uenenum, ne pro aetatis calore feruenti bibant et pereant.' Inde est quod apud ueteres Romanos feminae non utebantur uinum, nisi sacrorum causa certis diebus. [3] Merum dicimus cum uinum purum significamus; nam merum dicimus quidquid purum atque sincerum est, sicut et aquam meram, nulli utique rei mixtam. Hinc et merenda, quod antiquitus id temporis pueris operariis quibus panis merus dabatur; aut quod meridient eo tempore, id est soli ac separatim, non, ut in prandio aut in cena, ad unam mensam. Inde credimus etiam illud tempus, quod post medium diem est, meridiem appellari, quod purum sit. [4] Mustum est uinum e lacu statim sublatum. Dictum autem creditur mustum quod in se limum et terram habeat mixtam; nam mus terra, unde et humus. Cuius tanta uis feruoris est ut uasa quamuis grandia ex eo repleta absque spiramine ilico disrunipat. [5] Roseum uinum, id est cum rubore; rosa enim rubet. Amineum uero quasi sine mineo, id est sine rubore; nam album est. Sucinacium sucinae gemmae simile est, id est fului coloris. [6] Limpidum uinum, id est perspicuum, ab aquae specie dictum, quasi lymphidum; lympha enim aqua est. Turbidum, quasi terbidum, id est terra commixtum, quod est faece. Falernum uinum uocatum a Falerna regione Campaniae, ubi optima uitia nascuntur. [7] Colatum uas proprium nuncupauit in quo deportatur: Gazeum uero regio, unde defertur; Gaza enim oppidum est Palaestinae. Infertum uinum dicitur quod altario libatur atque offertur. Spurcum, quod offerri non licet, aut cui aqua admixta est, quasi spurium, hoc est inmundum. [8] Honorarium uinum, quod regibus et potentibus honoris gratia offertur. Cato de innocentia sua (1): 'Quum essem in prouincia legatus, quamplures ad praetores et consules uinum honorarium dabant: numquam accepi, ne priuatus quidem.' [9] Crucium uinum est insuaue quod serui potant. Acetum, uel quia acutum, uel quia aquatum; uinum enim aqua mixtum cito in hunc saporem redigitur. Vnde et acidum, quasi aquidum. Conditum uocatum, quod non sit simplex, et commixtione pigmentorum conpositum. [10] Lactatum est potio e lacte. Mulsum ex melle mixtum; est enim potio ex aqua et melle, quod Graeci MELIKRATON uocant. [11] Oenomelum mustum melle admixtum uehementerque agitatum atque commotum. Hydromelum, quod fiat ex aqua et malis Matianis. Saccatum liquor est aquae faece uini admixtus et sacco expressus. Lorea. [12] Oxymeli appellatum quod aceti et mellis permixta conficiatur materia, unde et dulcedinem retinet et acorem. Rhodomelum dicitur eo quod in suco rosae mel admisceatur. [13] Melicratum uinum melle mixtum. Medus, quasi melus, quia ex melle fit; sicut calamitas pro cadamitas. Faecula uua pinguis, decocta usque ad crassitudinem mellis ac refrigerata, utilis stomacho. [14] Passum, quidquid ex uua passa conpressum effluxerit. Dicitur autem passum a patiendo: nam percutitur uua siccior et decoquitur, et inde fit passum. Defrutum dictum est quod defrudatur, et quasi fraudem patiatur. [15] Carenum, eo quod feruendo partem careat; tertia enim parte musti amissa quod remanserit carenum est. Cui contraria sapa est, quae feruendo ad tertiam redacta descenderit. [16] Sicera est omnis potio quae extra uinum inebriare potest. Cuius licet nomen Hebraeum est, tamen Latinum sonat pro eo quod ex suco frumenti uel pomorum conficiatur, aut palmarun fructus in liquorem exprimantur, coctisque frugibus aqua pinguior, quasi sucus, colatur, et ipsa potio sicera nuncupatur. [17] Ceruisia a Cerere, id est fruge uocata; est enim potio ex seminibus frumenti uario modo confecta. [18] Caelia a calefaciendo appellata; est enim potio ex suco tritici per artem confecta. Suscitatur enim igne illa uis germinis madefactae frugis ac deinde siccatur et post in farinam redacta molli suco admiscitur, quo fermentato sapor austeritatis et calor ebrietatis adicitur. Quae fit in his partibus Hispaniae cuius ferax uini locus non est. Fex dicta, quod sese uasis emergendo adfigat. [19] Garum est liquor piscium salsus, qui olim conficiebatur ex pisce quem Graeci GARON uocabant; et quamuis nunc ex infinito genere piscium fiat, nomen tamen pristinum retinet a quo initium sumpsit. [20] Liquamen dictum eo quod soluti in salsamento pisciculi eundem humorem liquant. Cuius liquor appellatur salsugo uel muria. Proprie autem muria dicitur aqua sale commixta, effectaque gustu in modum maris. [21] Sucus dicti quod sacco exprimantur, ut ptisanae. Ptisana, zema, apozema Graeca uocabula sunt. IV. DE VASIS ESCARIIS. [1] Vasa dicta a uescendo, quad in ea escae adponantur. Cuius diminutiuum uascula, quasi uescula. [2] Fictilia dicta quod fiant et fingantur ex terra. Fingere enim est facere, formare et plasmare, unde et figuli dicuntur. Et uas fictile dicitur non fictum [in] illud quod mendacium est, sed quod formatur, ut sit et habeat aliquam formam. Vnde et Apostolus dicit (Rom. 9,20): 'Numquid dicit figmentun ei qui se finxit: Quare me sic fecisti?' [3] Fictilia uasa in Samo insula prius inuenta traduntur, facta ex creta et indurata igni; unde et Samia uasa: postea inuentum et rubricam addere et ex rubra creta fingere. Antiquiorem autem fuisse usum fictilium uasorum quam fundendi aeris aut argenti; apud ueteres enim nec aurea nec argentea, sed fictilia uasa habebantur; sicut ad uina doliis excogitatis, ad aquas amphoris, hydriis ad balneas, ac reliquis quae in usibus hominum aut rota fiunt aut manu aptantur. [4] Argilla autem excocta testae uocabulum suscipit quia, dum mollis esset, efficitur tosta, nec communicat cum uocabulo pristini generis, quia quod fuit non est. [5] Arretina uasa ex Arretio municipio Italiae dicuntur, ubi fiunt; sunt enim rubra. De quibus Sedulius (prol.): Rubra quod adpositum testa ministrat olus. [6] Samia uasa quidam putant ab oppido Samo Graeciae habere nomen. Alii dicunt cretam esse Italiae, quae non longe a Roma nascitur, quae samia appellatur. [7] Caelata uasa argentea uel aurea sunt, signis eminentioribus intus extraue expressa, a caelo uocata, quod est genus ferramenti, quem uulgo cilionen uocant. [8] Chrysendeta uasa deaurata; Graecum est. Anaglypha, quod superius sint sculpta; Graeci enim ANO sursum, GLUFE sculpturam dicunt, id est sursum sculpta. [9] Discus antea scus ab specie scuti; unde et scutella. Postea discus uocatus quod det escas, id est adponat; a quo et discumbentes dicti: siue APO TOU DISKIN, id est quod iaciant. [10] Messorium uocatum a mensa per deriuationem, quasi mensorium. Parapsis quadriangulum et quadrilaterum uas, id est paribus absidis. Patena, quod dispansis patentibusque sit oris. [11] Lancis. Gauata, quia cauata, G pro C littera posita. Hinc et conca; sed illa cauata, ista concaua: sic et Graeci haec nuncupant. Scutella ab scuto per diminutionem; est enim eiusdem similis. [12] Apophoreta a Graecis a ferendo poma uel [aliud] aliquid nominata; est enim plana. Salinum uas aptum salibus. Idem et sulzica, quasi salzica. Acitabulum quasi acetaforum, quod acetum ferat. [13] Coclear ab usu prius coclearum dictum. Hinc est illud ueterum distichon (Mart. 14,121): Sum cocleis habilis et nec minus utilis ouis. Numquid scis potius quur cocleare dicor? [14] Trisceles Graeco nomine, Latine tripedes: qui autem quattuor pedibus insistunt abusiue dicuntur. [15] In uasculis autem tria quaeruntur quae placeant: manus artificis, pondus argenti, splendor metalli. V. DE VASIS POTATORIIS. [1] Poculum a potando nominatum; est enim omne uas in quo bibendi est consuetudo. Phialae dictae quod ex uitro fiant; uitrum enim Graece VALOS dicitur. [2] Paterae phialae sunt dictae uel quod in ipsis potare solemus, uel quod patentes sunt dispansisque labris. [3] Cratera calix est duas habens ansas, et est Graecum nomen. Declinatur autem apud eos hic crater; nam Latine haec cratera dicitur. Vnde Persius (2,51): Si tibi crateras argenti; Vergilius (Aen. 1,724): Crateras magno statuunt et uina coronant. Fiebant autem primum a conexionibus uirgularum; unde et dictae craterae APO TOU KRATEIN, id est quod se inuicem teneant. [4] Cyathi quoque, scyphi, cymbia, et ipsa poculorum sunt genera. Ex quibus cymbia pocula dicta sunt ex similitudine cymbae nauis. Amystis species poculi qua ductim, id est uno spiritu, bibitur. Baccea primum a Baccho, quod est uinum, nominata, postea in usibus aquariis transiit. [5] Calices et calathi et scalae poculorum genera, antea ex ligno facta, inde et uocata; Graeci enim omne lignum KALA dicebant. Ampulla quasi ampla bulla: similis est enim rotunditate bullis quae ex spumis aquarum fiunt atque ita inflantur uento. VI. DE VASIS VINARIIS ET AQVARIIS. [1] Oenophorum uas ferens uinum; OINOS enim uinum est. De quo est illud (Lucil. 139): Vertitur oenophori fundus, sententia nobis. [2] Flascae ex Graeco uocabulo dictae. Haec pro uehendis ac recondendis fialis primum factae sunt, unde et nuncupatae; postea in usum uini transierunt, manente Graeco uocabulo unde sumpserunt initium. [3] Lagoena et Sicula Graeca nomina sunt, inflexa ex parte ut fierent Latina. Illi enin LAGENOS, nos lagoena; illi SIKELE, nos Siculam dicimus. [4] Cantharus. Hydria genus uasis aquatilis per deriuationem uocata; UDOR enim Graeci aquam dicunt. Situla, quod sitientibus apta sit ad bibendum; quod uas Graeci KADON uocant. [5] Catinum uas fictile, quod melius neutro dicitur quam masculino; sicut et salinum dicitur uas aptum salibus. Orca est amphorae species, cuius minore uocabulo urceus diminutiuo urceolus est. Scyphus, in quo manus lauamus. [6] Seriola est orcarum ordo directus uel uas fictile uini apud Syriam primum excogitatum; sicut Cilicises a Cilicia nuncupati, unde [et] primum aduectae sunt. [7] Dolium. Cupos et cupas a capiendo, id est accipiendo, aquas uel uinum uocatas; unde et caupones. Vtres ab utero. Mulgarium uas in quo mulguntur pecora: idem et mulctrum, ab eo quod in eo mulgitur lac. [8] Labrum uocatum eo quod in eo labationem fieri solitum est infantium, cuius diminutiuum labellum. Idem et albeum, quod in eo ablutionem fieri solitum est. Pelues uocatae quod pedes ibi lauentur. [9] Sifon uas appellatum quod aquas sufflando fundat; utuntur enim hos [in] oriente. Nam ubi senserint domum ardere, currunt cum sifonibus plenis aquis et extingunt incendia, sed et camaras expressis ad superiora aquis emundant. VII. DE VASIS OLEARIIS. [1] Hemicadium, uas olearium. Scortia, uas olearium eo quod sit ex corio dictum. [2] Alabastrum uas unguentarium e lapide sui generis cognominatum, quem alabastriten uocant, qui incorrupta unguenta conseruat. [3] Pyxides uascula unguentaria ex buxo facta; nam quod nos buxum, Graeci PUKSON uocant. [4] Lenticula uasculum olearium, ex aere aut argento factum, a liniendo dictum: his enim reges et sacerdotes liniebantur. VIII. DE VASIS COQVINARIIS. [1] Omnia uasa coquendi causa parata cocula dicuntur. Plautus (frag. 181): Aeneis coculis mihi excocta est omnis misericordia. [2] Olla dicta pro eo quod ebulliat in ea aqua igni subiecto, ut altius uapor emittitur. Vnde et bulla dicitur, quae in aqua uenti intus spiritu sustentatur. Patella quasi patula; olla est enim oris patentioribus. [3] Caccabus et cucuma a sono feruoris cognominantur. Haec in Graecis et Latinis communia nomina habent; sed utrum Latini a Graecis an Graeci a Latinis haec uocabula mutuassent incertum est. [4] Lebetae aeneae sunt Graeco sermone uocatae; sunt enim ollae minores in usum coquendi paratae. [5] Sartago ab strepitu sonus uocata quando ardet in ea oleum. Tripedes appellatae quod tribus pedibus constent: has Graeci tripodas uacant. [6] Mola a sui rotunditate uocata, ut mala pomorum: sic et Graeci. Cribrum, quod ibi currat frumentum, quasi currifrum. Rutabulum dictum a proruendo stercora, siue ignem panis coquendi gratia. IX. DE VASIS REPOSITORIIS. [1] Gazophylacium arca est ubi colliguntur in templo ea quae ad indigentiam pauperum mittuntur. Compositum est autem nomen de lingua Persa et Graeca; gaza enim lingua Persarum thesaurum, FULAKION Graece custodia interpretatur. [2] Arca dicta quod arceat uisum atque prohibeat. Hinc et arciuum, hinc et arcanum, id est secretum, unde ceteri arcentur. [3] Cibutum Graecum nomen est, quod nos arcam dicimus. Loculus ad aliquid ponendum in terra factus locus, seu ad uestes uel pecuniam custodiendam; unde et per diminutionem dicitur. [4] Mozicia, quasi modicia, unde et modicum; Z pro D, sicut solent Itali dicere ozie pro hodie. Scrinia. [5] Saccus a sago dictus, quod eo consuto efficiatur quasi sagus. Marsuppium sacculus nummorum, quem Graeci MARSIPION appellant. Quaedam enim Graeca nomina in Latinum paulo inflectuntur propter Romanum eloquium. [6] Sitarciae nautarum sunt, ab eo quod sutae sunt. Inuolucrum dictum quod aliquid in se teneat inuolutum. [7] Fiscus sacculus est publicus, unde et fiscellae et fiscinae dicuntur: hunc habent exactores, et in eo mittunt debitum publicum quod redditur regibus. Fiscus autem primae positionis est, deriuatiuum fiscina, diminutiuum fiscella. [8] Canistrum fissis cannis contexitur, unde et nuncupatum: alii Graecum adserunt. Cistella a costis ex canna uel ligno, quibus contexitur, nominata. [9] Cophinus est uas ex uirgulis, aptum mundare stercora et terram portare. De quo dicit Psalmista pro Israel (81,7) 'Manus eius in cophino seruierunt.' Dictus autem couinus quasi couus, quasi cauus. Corues dicti, quia curuatis uirgis contexuntur. [10] Sporta uel quod ab sparto fieri solet, uel quod exportet aliquid. [Sporta ab sparto dicta, non ab exportando sicut quidam uolunt: prius enim de sparto fiebant.] X. DE VASIS LVMINARIORVM. [1] Ab igne colendo et ligna antiqui appellauerunt focum: FOS enim Graece, Latine ignis est, unde et iuxta philosophos quosdam cuncta procreantur. Et reuera sine calore nihil nascitur, adeo ut de septentrione [poeta] dicat (Lucan. 4,108): Sterili non quidquam frigore gignit. Varro autem focos ait dictos quod foueant ignes; nam ignis ipsa flamma est; quidquid autem ignem fouet, focus uocatur, seu ara sit, siue quid aliud in quo ignis fouetur. [2] Lucerna a lychno dicta est; unde et breuis est lu, ut Persius (5,181): Dispositae pinguem nebulam uomuere lucernae. Si enim a luce diceretur, non staret uersus. Licinius autem quasi lucinius; est enim cicindela lucernae. [3] Candelabrum a candelis dictum, quasi candelaforum, quod candelam ferat. Cereus per deriuationem a cera nomen habet ex qua formatur. De quo quidam (Mart. 14,42): Hic tibi nocturnos praestabo cereus ignis: [nam] subducta luce altera lux tibi sum. [4] Lacunaria pendentia [sunt] lumina, quasi lucanaria, id est in aere lucentia. [5] Funalia dicuntur quae intra ceram sunt, dicta a funibus quos ante usum papyri cera circumdatos habuere maiores; unde et funera dicuntur. Funalia autem Graeci scolaces dicunt, quod sint scoliae, hoc est intorti. Hos Romani funes et funalia nominabant. Funalia candelabra apud ueteres extantes stimulos habuerunt obuncos, quibus funiculi cera uel huiuscemodi alimento luminis obliti figebantur. Idem itaque et stimuli praeacuti funalia dicebantur. [6] Lampas flamma est in uertice lucens, dicta quod lambentis motum ostendere uideatur. Fax dicta quod focos faciat: cuius diminutiuum facula. [7] Lanterna inde uocatur quod lucem interius habeat clausam. Fit enim ex uitro, recluso intus lumine ut uenti flatus adire non possit, et ad praebendum lumen facile ubique circumferatur. [8] Lucubrum uocatum quod luceat in umbra; est enim modicus ignis qui solet ex tenui stuppa ceraque formari. [9] Pyra est quae in modum arae ex lignis construi solet ut ardeat; PUR enim ignis dicitur. Sed pyra est ipsa lignorum congeries quum nondum ardet; rogus est, quum ardere coeperit; bustum uero iam exustum uocatur. [10] Farum turris est maxima, quam Graeci ac Latini in commune ex ipsius rei usu farum appellarunt eo quod flamnarum indicio longe uideatur a nauigantibus, sicut supra (15,2,37) praediximus, qualem Ptolomeus iuxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Vsus eius est nocturno nauium cursu ignes ostendere ad pronuntianda uada portusque introitus, ne decepti tenebris nauigantes in scopulos incidant: nam Alexandria fallacibus uadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portibus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt; nam FOS lux est, OROS uisio dicitur. Vnde et Lucifer Graece FOSFOROS appellatur. XI. DE LECTICIS ET SELLIS. [1] Lecticae a lectis herbis uocatae. Stratus ab sternendo dictus, quasi storiatus. In his solis antiqui ad dormiendum adcubabant, nondum laneis stramentis repertis. Storia, quod sit terra strata. [2] Cama est breuis et circa terram; Graeci enim CHAMAI breue dicunt. Cubile est cubandi locus. Grabatum Graecum est. Baianula est lectus qui in itinere baiolatur, a baiolando, id est deportando. [3] Puluinar lectus diuitum est: inde et puluillus. Spingae sunt in quibus sunt spingatae effigies, quos nos gryphos dicimus. Punicani lecti parui et humiles primum a Cartagine aduecti, et inde nominati. [4] Lecticae, siue plutei lecti. De quo Rutilius Rufus de uita sua (13): 'Primum,' inquit, 'contra consuetudinem imperatorum ipse pro lectis lecticis utebatur.' [5] Sponda autem exterior pars lecti, pluteus interior. Geniales lecti proprie sunt qui sternuntur puellis nubentibus; dicti autem a generandis liberis. [6] Cunabula sunt lectuli in quibus infantes iacere consuerunt, dicta quod partui adhibeantur, quasi cynabula; nam KUEIN est Graece eniti. [7] Feretrum dicitur eo quod in eo mortui deferantur; et est Graecum nomen; nam FERETRON dicitur APO TOU FEREIN, id est a ferendo. Nam Latine capulus dicitur, quod super capita hominum feratur. Sic Plautus ait (Mil. 628): 'capularis senex,' id est uicinus capulo. [8] Scamna sunt quae lectis altioribus adponuntur; dicta autem ab scandendo [id est ascendendo]. Hinc et scabilli, qui lectis paruis uel sellis ob ascensum adponuntur. Scabillum autem et subpedaneum dicitur; nam quod dicunt Graeci UPOPODION, dixerunt Latini scabillum, et alii [dixerunt] suppedaneum, quod sub pedibus sit. Scansilia gradus sunt ubi honorati in sedibus sedent. [9] Sedes dictae quoniam apud ueteres Romanos non erat usus adcumbendi; unde et considere dicebantur. Postea, ut ait Varro de Vita populi Romani, uiri discumbere coeperunt, mulieres sedere, quia turpis uisus est in muliere adcubitus. Sedis singulari numero proprie regni est, qui Graece THRONOS dicitur. Item thronum Graeci dicunt; nos solium. Subsellia uero ceterorum, cathedrae doctorum. [10] Solium, in quo reges sedent propter tutelam corporis sui, secundum quosdam a soliditate dictum, quasi solidum; secundum alios per antistichon, quasi sodium, a sedendo. Vnde et sella quasi sedda dicta est, et subsellia quasi subseddia. [11] Sella curulis erat in quibus magistrati sedentes iura reddebant. Dictae autem curules, quia apud ueteres praetores et consules propter itineris longinquitatem curru forum prouehebantur; sellae autem, quae post eos uehebantur, quibus sedentes dicere iura solebant, a curru curules sellae sunt nominatae. [12] Tripodes scamelli sunt, habentes tres pedes. Sed et candelabra tripoda sunt, quia similiter tres habent pedes. XII. DE VEHICVLIS. [1] Carrum a cardine rotarum dictum; unde et currus dicti, quod rotas habere uidentur. Rota autem dicta quod ruat; et rotundum a rota uocatum. [2] Reda genus uehiculi quattuor rotarum. Has antiqui retas dicebant, propter quod haberent rotas. [3] Carpentum pompaticum uehiculi genus [est], quasi carrum pompaticum. Plaustrum uehiculum duarum rotarum quo onera deferuntur: et dictum plaustrum, quia uoluitur, quasi diceret pilastrum. Caracutium uehiculum altissimarum rotarum, quasi carrum acutum. Capsus carruca undique contecta, quasi capsa. [4] Pilentum uel petorritum contecta quattuor rotarum uehicula, quibus matronae olim utebantur. Vergilius (Aen. 8,666): Pilentis matres [in] mollibus. Horatius (Sat. 1,6,104): Plures calones atque caballi pascendi, ducenda petorrita. Erant autem antea pilenta ueneti coloris, non, ut nunc sunt, russati; quibus nisi castae matronae uti non poterant, sicut nec uittis. [5] Basterna uehiculum [itineris, quasi uiae sternax, mollibus stramentis conposita, a duobus animalibus deportata]. XIII. DE RELIQVIS QVAE IN VSV HABENTVR. [1] Baculus a Bacco repertore uitis fertur inuentus, quo homines moti uino inniterentur. Sicut autem a Bacco baculus, ita a baculo bacillum per diminutionem. [2] Fustes, quod praefixi in terram stent, quos palos rustici uocant; quibus iuuenes pro criminibus feriuntur. Vectes dicti quod manibus uectentur, unde ostia saxaque uelluntur. [3] Forfices: secundum etymologiam, si a filio dicuntur, F ponitur, ut forfices quae sunt sartorum; si a pilo, P, ut forpices quae sunt tonsorum; si ab accipiendo, C, ut forcipes, eo quod formum capiant, quae sunt fabrorum. [4] Formum enim dixerunt antiqui calidum; unde et formosus. Nouacula [eo quod innouet faciem]. Pectines dici eo quod pexos capillos faciant atque conpositos. Calamistrum acus est quae calefacta et adhibita calefacit et intorquet capillos. [5] Vnde et calamistrati appellantur qui comam torquent. Clauis dicta quod claudat et aperiat. Catenatum, quod capiendo teneat. Horologia, quod ibi horas legamus, id est colligamus; est enim in solariis positum, ubi a clauo per lineas currit umbra, ut quamcumque diei horam ostendat. XIV. DE INSTRVMENTIS RVSTICIS. [1] Vomer dictus quod ui humum eruat, seu ab euomendo terram. De quo Lucretius (1,314): Vncus aratri ferreus, occulto decrescit uomer in aruis. [2] Sumitque per detrimenta fulgorem Aratrum ab arando terram uocatum, quasi araterrium. Buris est curuamentum aratri, dictum quasi BOOS OURA, quod sit in similitudinem caudae bouis. Dentale est aratri pars prima; in quo uomer inducitur quasi dens. [3] Cultelli a cultura dicti, eo quod ex ipsis putationem ueteres in arbore utebantur et uite, priusquam falces essent repertae. [4] Falcis est qua arbores putantur et uites; dicta autem falcis quod his primum milites herbam filicem solebant abscidere. Vnde est illud (Mart. 14,34): Pax me certa ducis placidos curuauit in usus: agriculae nunc sum, militis ante fui. [5] Falcastrum a similitudine falcis uocatum: est autem ferramentum curuum cum manubrio longo, ad densitatem ueprium succidendam. Hi et runcones dicti, quibus uepres secantur, a runcando dicti. [6] Serrula est praetenuis lammina ferri dentium mordacitate resecans arbores seu ramos. Rastra quoque aut a radendo terram aut a raritate dentium dicta. Ligones, quod terram leuent, quasi leuones. [7] Scudicia dicta eo, quod circa codicem terram aperiat; et quamuis eius usus in reliquis operibus habeatur, nomen tamen ex codice retinet. Hanc alii generaliter fossorium uocant, quod foueam faciat, quasi fouessorium. [8] Sarculus. Sunt autem uel simplices uel bicornes. Pastinatum uocant agriculae ferramentum bifurcum quo semina panguntur. Vnde etiam repastinari dictae sunt uineae ueteres quae refodiuntur. [9] Cylindrus lapis est teretis in modum columnae qui a uolubilitate nomen accepit. De quo Vergilius (Georg. 1,178): Area cum primis ingenti aequanda cylindro, et uertenda manu. [10] Tribula genus uehiculi unde teruntur frumenta, et ob hoc ita uocatum. Pala, quae uentilabrum uulgo dicitur, a uentilandis paleis nominata. [11] Furcillae dictae eo quod his frumenta celluntur, id est mouentur. Vnde et oscilla dicta ab eo quod cillantur, hoc est moueantur, ora. Nam cillere est mouere. [12] Tesserae sunt quibus frumentorum numerus designatur. Trapetum mola oliuarum. Prelum trabes quo uua calcata premitur, a premendo uocatum, quasi pressorium. Prelum, quo premitur oleum. Lacus, quo liquatus profluat, quo ab uuis uel oliuis torquendo oleum uinumque exigitur. [13] Verennes a uehere, id est exportare, nominatae. Qualos corbes colaque prelorum per quos mustum fluit, a colando dictos. Fisclum quasi fiscolum, a colando oleum dictum, uel quasi fiscella olei. XV. DE INSTRVMENTIS HORTORVM. [1] Rota dicta quod quasi ruat: est enim machina de qua e flumine aqua extrahitur. Lucretius (5,517): In fluuio uersare rotas atque austra uidemus. [2] Austra autem, id est rota, ab auriendo aquam dicta. Girgillus, quod in giro uertatur: est enim lignum in transuersa pertica mobile ex quo funis cum situla uel utre in puteum dimittitur auriendae aquae causa. [3] Telonem hortulani uocant lignum longum quo auriunt aquas. Et dictum telonem a longitudine; TELON enim dicitur iuxta Graecos quidquid longum est; unde et mustelam uocant quasi mus longus. Hoc instrumentum Hispani ciconiam dicunt, propter quod imitetur eiusdem nominis auem, leuantes aqua ac deponentes rostrum, dum clangit. Ama. [4] Lupus, qui et canicula, ferreus arpax, quia, si quid in puteum decidit, rapit et extrahit; unde et nomen accepit. Arpax autem dictus quia arripit; arpe enim [est] Graece rapere. Sarculus. XVI. DE INSTRVMENTIS EQVORVM. [1] Phalerae ornamenta equorum sunt; et est sermo Graecus. Frena dicta quod equos fremere cogant, uel quod haec equi frendant [id est inprimant] dentibus et obmordeant. Vnde et nefrendes dicti adhuc lactantes porculi, quod nondum aliquid frendant, id est comminuant dentibus. Hinc et faba fresa, quae molita est. [2] Lupati sunt freni asperrimi: dicti autem lupati a lupinis dentibus, qui inaequales sunt, unde etiam eorum morsus uehementer obest. Camus. [3] Habenas ab habendo dictas, quod his equos habeamus, hoc est teneamus; unde [et] equi habiles dicti. Haec et retinacula a retinendo. Lora. [4] Capistri a capite iumentorum dicti. Sella a sedendo, quasi sedda. Antela quasi antesella, sicut et postela quasi postsella Cingulum hominum generis neutri est; nam animalium genere feminino dicimus has cingulas. [5] Sagma, quae corrupte uulgo salma dicitur, ab stratu sagorum uocatur: unde et caballus sagmarius, mula sagmaria. Capulum funis a capiendo, quod eo indomita iumenta conprehendantur. [6] Calcaria dicta quia in calce hominis ligantur, id est in pedis posteriori parte, ad stimulandos equos, quibus aut pugnandum est aut currendum, propter pigritiam animalium aut timorem. Nam ex timore stimuli nuncupati, licet sint et libidinis stimuli. [7] Strigiles nuncupati a tergendo, quod his equi tergantur. Character est ferrum caloratum quo notae pecudibus inuruntur: CHARAKTER autem Graece, Latine forma dicitur. [8] Cauterium dictum quasi cauturium, quod urat et prouida sit in eum seueraque cautio ut, dum uidetur, cuius sit, auaritia refrenetur. Quod interdum pro signo, interdum pro cura adhibetur, ut uis morbi ignis ardore siccetur.