[1,1] Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa contentus uiuat, laudet diuersa sequentis? 'o fortunati mercatores' grauis annis [1,5] miles ait, multo iam fractus membra labore; contra mercator nauim iactantibus Austris: 'militia est potior. quid enim? concurritur: horae momento cita mors uenit aut uictoria laeta.' agricolam laudat iuris legumque peritus, [1,10] sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat; ille, datis uadibus qui rure extractus in urbem est, solos felicis uiuentis clamat in urbe. cetera de genere hoc — adeo sunt multa — loquacem delassare ualent Fabium. ne te morer, audi, [1,15] quo rem deducam. si quis deus 'en ego' dicat 'iam faciam quod uoltis: eris tu, qui modo miles, mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc uos, uos hinc mutatis discedite partibus. eia, quid statis?' nolint. atqui licet esse beatis. [1,20] quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas iratus buccas inflet neque se fore posthac tam facilem dicat, uotis ut praebeat aurem? praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens percurram: quamquam ridentem dicere uerum [1,25] quid uetat? ut pueris olim dant crustula blandi doctores, elementa uelint ut discere prima: sed tamen amoto quaeramus seria ludo: ille grauem duro terram qui uertit aratro, perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne [1,30] audaces mare qui currunt, hac mente laborem sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut paruola—nam exemplo est—magni formica laboris ore trahit quodcumque potest atque addit aceruo [1,35] quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. quae, simul inuersum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit et illis utitur ante quaesitis sapiens, cum te neque feruidus aestus demoueat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, [1,40] nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter. quid iuuat inmensum te argenti pondus et auri furtim defossa timidum deponere terra? quod, si conminuas, uilem redigatur ad assem? at ni id fit, quid habet pulcri constructus aceruus? [1,45] milia frumenti tua triuerit area centum: non tuus hoc capiet uenter plus ac meus: ut, si reticulum panis uenalis inter onusto forte uehas umero, nihilo plus accipias quam qui nil portarit. uel dic quid referat intra [1,50] naturae finis uiuenti, iugera centum an mille aret? 'at suaue est ex magno tollere aceruo.' dum ex paruo nobis tantundem haurire relinquas, cur tua plus laudes cumeris granaria nostris? ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna [1,55] uel cyatho et dicas 'magno de flumine mallem quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' eo fit, plenior ut siquos delectet copia iusto, cum ripa simul auolsos ferat Aufidus acer. at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo [1,60] turbatam haurit aquam neque uitam amittit in undis. at bona pars hominum decepta cupidine falso 'nil satis est', inquit, 'quia tanti quantum habeas sis': quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis [1,65] sordidus ac diues, populi contemnere uoces sic solitus: 'populus me sibilat, at mihi plaudo ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.' Tantalus a labris sitiens fugientia captat flumina — quid rides? mutato nomine de te [1,70] fabula narratur: congestis undique saccis indormis inhians et tamquam parcere sacris cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. nescis, quo ualeat nummus, quem praebeat usum? panis ematur, holus, uini sextarius, adde [1,75] quis humana sibi doleat natura negatis. an uigilare metu exanimem, noctesque diesque formidare malos fures, incendia, seruos, ne te conpilent fugientes, hoc iuuat? horum semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. [1,80] at si condoluit temptatum frigore corpus aut alius casus lecto te adflixit, habes qui adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis? non uxor saluum te uolt, non filius; omnes [1,85] uicini oderunt, noti, pueri atque puellae. miraris, cum tu argento post omnia ponas, si nemo praestet, quem non merearis, amorem? an si cognatos, nullo natura labore quos tibi dat, retinere uelis seruareque amicos, [1,90] infelix operam perdas, ut siquis asellum in campo doceat parentem currere frenis? denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, pauperiem metuas minus et finire laborem incipias, parto quod auebas, ne facias quod [1,95] Ummidius quidam; non longa est fabula: diues ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se non umquam seruo melius uestiret, ad usque supremum tempus, ne se penuria uictus opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi [1,100] diuisit medium, fortissima Tyndaridarum. 'quid mi igitur suades? ut uiuam Naeuius aut sic ut Nomentanus?' pergis pugnantia secum frontibus aduersis conponere: non ego auarum cum ueto te, fieri uappam iubeo ac nebulonem: [1,105] est inter Tanain quiddam socerumque Viselli: est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum. illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut auarus, se probet ac potius laudet diuersa sequentis, [1,110] quodque aliena capella gerat distentius uber, tabescat neque se maiori pauperiorum turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret. sic festinanti semper locupletior obstat, ut, cum carceribus missos rapit ungula currus, [1,115] instat equis auriga suos uincentibus, illum praeteritum temnens extremos inter euntem. inde fit, ut raro, qui se uixisse beatum dicat et exacto contentus tempore uita cedat uti conuiua satur, reperire queamus. [1,120] iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi conpilasse putes, uerbum non amplius addam.