OCTAVA VISIO TERTIAE PARTIS ET DEINDE in plaga meridiana in praefato lapideo muro demonstrati aedificii ultra praedictam columnam uerae Trinitatis item uidi quasi columnam magnam et obumbratam intra et extra idem aedificium apparentem; quae scilicet uisui meo tam umbrosa apparuit, ut nec magnitudinem nec altitudinem eius cognoscere ualerem. Et inter columnam hanc atque columnam uerae Trinitatis erat interruptus locus longitudinis trium cubitorum uacuus que absque muro, ut superius ostensum est, fundamento ibi tantum posito. Haec ergo umbrosa columna in hoc ipso aedificio in eodem loco stabat ubi desuper in caelestibus mysteriis coram Deo illum magnum et quadratum lucidissimi que candoris splendorem prius uideram. Qui secretum superni creatoris designans in maximo mysterio mihi manifestatus est; in quo etiam alius splendor uelut aurora in se aeriam in alto purpureae lucis claritatem habens fulgebat; per quem mihi in mystica ostensione mysterium incarnati Filii Dei demonstratum fuerat. In columna autem ista ab imo usque ad summum eius in modum scalae ascensus erat, ubi omnes uirtutes Dei descendentes et ascendentes oneratas lapidibus ad opus suum ire uidebam, acutum studium idem opus perficiendi habentes. Et audiui lucidum illum qui sedebat in throno dicentem: 'Isti fortissimi operarii Dei sunt'. Sed inter has uirtutes praecipue septem uidebam, quarum etiam formas et habitus diligentissime considerabam. Talis igitur similitudo in eis erat. Omnes, ut aliae uirtutes quae supra memoratae sunt, ueluti uestibus ex serico induebantur. Sed et omnes albis crinibus, retecto capite et absque amictu palliorum incedebant, praeter primam more femineo in capite uelatam atque quasi casula tamquam crystallus perlucida indutam; et praeter secundam nigros capillos habentem, atque praeter tertiam, quae dissimilis humanae formae uidebatur. Prima quoque et quarta atque quinta albis tunicis uestiebantur. Omnes etiam alba calceamenta habebant excepta tertia secundum speciem hominis non apparente, ut dictum est, et excepta quarta, quae crystallinis calceamentis miro modo lucentibus calceabatur. Haec autem in eis fuit dissimilitudo. Prima imago portabat coronam auream capiti suo impositam, tres ramos altius exstantes habentem atque pretiosissimis lapidibus uiridis et rubei coloris et albis bacis multo fulgentem ornatu. In pectore uero suo habebat speculum lucidissimum, in quo mira claritate imago incarnati Filii Dei apparebat. Et ait. 1. VERBA HVMILITATIS. 'Ego sum columna humilium mentium et interfectrix superborum cordium. In minimo incepi et ad ardua caelorum ascendi. Lucifer erexit se sursum super se et corruit sub se deorsum. Quisquis me uult imitari filius meus esse desiderans, si me matrem sitit amplecti opus meum in me perficiendo, hic tangat fundamentum et leniter ad alta sursum ascendat. Quid est hoc? Ipse primum carnis suae uilitatem inspiciat et sic sursum de uirtute in uirtutem suaui et leni animo gradatim proficiat: quia qui summum ramum arboris primum apprehendit ad ascendendum, repentino casu saepissime cadit. Qui autem uolens ascendere a radice incipit, huic non est tam facile cadendum si caute incedit'. Sed secunda tota uidebatur ut hyacinthus aerii in alto coloris, uidelicet tam forma quam tunica ipsius. Et eidem tunicae duae zonae inaestimabili modo auro et gemmis ornatae mirabiliter intextae erant, ita ut super utrumque umerum eiusdem imaginis zona una usque ad pedes ipsius ante et retro descenderet. Dixit que. 2. VERBA CARITATIS. 'Ego ad indignationem in caelo prouocabar, cum Lucifer semetipsum odio et superbia transmomordit. Sed - o, o, o - humilitas hoc tolerare noluit. Propter quod etiam ille ruina magna deiectus est. Formato autem homine - o, o, o - nobilissimum granum et - o, o, o - dulcissimum germen, Filius Dei propter hominem in fine temporum natus est homo. Et quoniam Lucifer uoluit et tentauit uestem et integritatem meam scindere, idcirco lucidissimus splendor apparui in Deo et in homine. Nunc autem caeci et mortui lupanaria et meretrices atque incestas causas appellant aequiuocas meas. Sed quantum impossibile est lutum contingere caelum, tantum impossibile est hanc spurcitiam tangere uoluntatem meam. Pennas igitur in aliis uirtutibus mihi faciam, cum quibus haec inutilia, quae Lucifer per mundum sparsit, abiciam. O uirtutes, ubi est Lucifer? In inferno est. Surgamus ergo omnes ad ueram lucem appropinquantes, atque aedificemus maximas et fortissimas turres in prouinciis, ut, cum uenerit dies nouissimus, plurimum fructum et in spiritalibus et in carnalibus apportemus. Cum que plenitudo gentium introierit, tunc et nos in terra et in caelo perficiemur. O turpissime Lucifer, quid tibi profuit repentina temeritas tua? In primo splendore tuo, cum creatus es a Deo, uoluisti me insaniendo et bacchando conculcare et a caelo deicere; sed tu in abyssum cecidisti et ego in caelo permansi, postea descendens ad terras in incarnato Filio Dei. Et per me perfecta est multitudo fidelium mille iustis et bonis artibus armatorum, quas ipsis, si posses, iam dudum libentissime diripuisses. O humilitas, quae quasi terram calcatos et contritos usque ad sidera eleuas, o humilitas, quae es gloriosissima regina uirtutum, quam forte et inuictum es tuis ubique praesidium, nullo cadente, qui puro corde diligit te, sicut et ego te cum ualde utilis multum que exoptabilis defensio meis sum: quia ualde gracilis et subtilis exsistens paruissima foramina me colentium exquiro et ea acutissime pertranseo'. Tertiam autem imaginem uidi in eodem schemate, ut in priori uisione eam uideram: maioris scilicet ac longioris staturae quam ceteras uirtutes dissimilem que formae humanae et plurimos oculos undique in se habentem totam que in sapientia uiuentem, atque indutam quasi umbroso indumento, per quod idem oculi prospiciebant, multo que timore trementem coram praedicto lucido sedente in throno. Et ait. 3. VERBA TIMORIS. 'O uae miseris peccatoribus Deum non timentibus sed eum quasi illusorem habentibus! Quis potest incomprehensibilis Dei timorem effugere, quem ipse culpabilem sinit perire non abicientem a se mala? Propterea ego ualde et ualde Dominum Deum timebo! Quis me adiuuabit coram uero Deo? Quis me liberabit in tremendo eius iudicio? Nullus omnino, nisi idem iustus Deus. Illum ergo quaeram, ad illum semper fugiam. Quarta uero niueum uinculum circa collum portabat, atque manus et pedes candido religamine habebat ligatos. Et dixit. 4. VERBA OBOEDIENTIAE. 'Non possum currere secundum uoluntatem meam per uiam saecularem nec per contagia humanae uoluntatis: et ideo uolo redire ad Deum Patrem omnium, quem diabolus recusauit et quem obaudire noluit'. Quinta quoque circa collum rubeam torquem habebat. Et ait. 5. VERBA FIDEI. 'Vnus est Deus in tribus personis unius essentiae et aequalis gloriae colendus. Fidem ergo et fiduciam habebo in Domino et non delebo in aeternum nomen eius de corde meo. Sexta autem tunica pallidi coloris induebatur. Et crux passionis crucifixi Filii Dei ante eam in aere apparuit, ad quam ipsa oculos et manus cum multa deuotione erigebat. Dixit que. 6. VERBA SPEI. 'O pie Pater, parce peccantibus, qui non dereliquisti exules, sed eos eleuasti in umeros tuos. Vnde etiam iam non perimus spem habentes in te'. Sed septima lucidiore et puriore crystallo tunica uestiebatur, quae ita in candore relucebat ut aqua resplendet cum sole perfunditur. Et super caput eius expansis quasi ad uolandum alis columba stabat uersa secundum faciem illius. Apparuit autem et quasi in uentre ipsius ueluti in speculo candidissimus infans, cuius fronti inscriptum erat 'innocentia'. Habebat quoque in dextra manu regale sceptrum, sinistram autem ad pectus suum posuerat. Et dicebat. 7. VERBA CASTITATIS. 'Ego libera sum et non ligata. Purissimum fontem pertransiui, dulcissimum scilicet et amantissimum Filium Dei. Pertransiui eum ab eo que exiui. Superbissimum atque diabolum conculco, non praeualentem ligare me. Ipse abscisus est de me, quia semper maneo in superno Patre'. Sed in summitate praefatae obumbratae columnae uidi aliam pulcherrimam imaginem nudo capite stantem, et crispos ac subnigros capillos habentem faciem que uirilem tantae ardentis claritatis, ut eam perspicue considerare non possem ut faciem hominis. Erat quoque purpurei et subnigri coloris tunica induta, cui super utrumque umerum eiusdem imaginis zona una coloris rubicundi croci ante et retro usque ad pedes eius se extendens intexta fuerat. Habebat autem circa collum episcopale pallium mirabili modo auro et pretiosissimis gemmis adornatum. Splendor uero candidissimus ita eam ubique circumdederat, ut nusquam nisi in ante a capite uidelicet et deorsum usque ad pedes eius ipsam inspicere possem. Brachia autem et manus atque pedes ipsius mihi ad uidendum obumbrati erant. Sed splendor idem, qui eam circumdederat, oculis undique plenus erat totus que uiuens atque hac et illac se diffundens ut nubes diffluere solet, ita ut nunc latiorem nunc autem constrictiorem se redderet. Et eadem imago uoce magna clamauit in mundum dicens hominibus. 8. VERBA GRATIAE DEI AD ADMONITIONEM HOMINVM. 'Gratia Dei sum, filioli mei: ideo audite et intellegite me, quia illis do lumen animae qui me intellegunt in admonitione, quos etiam in eadem beatitudine contineo, ne reuertantur ad iniquitatem. Et quoniam ipsi me non despexerunt, ob hoc etiam uolo eos tangere mea admonitione, quatenus incipiant bona operari, illi dico qui me requirunt in simplicitate et cordis puritate. Et dum tribuo margaritas boni admonens ac exhortans hominem, ita scilicet, dum intellectus hominis tangitur per me, sum ei initium, hoc est dum sensus hominis intellegit admonitionem meam auditu, ita quod etiam idem sensus ducitur ad consensum tactus mei in animo illius, tunc sum in ipso initium boni, quod eum oportet incipere me sic illi adiutrice. Tunc et ibi colluctatio est, ut uel perficiatur quod do, uel non. Quomodo? Hoc sic uolo intellegi: quia dum hominem admoneo tali modo, quod incipit gemere ac flere peccata sua, tunc si uoluntas illius acquiescit admonitioni, qua illum admonui, quoniam homo in sensu suo taliter sentit mutationem animi sui, qualiter oculos suos leuat ad uidendum et aures ad audiendum et os ad loquendum et manus ad palpandum et pedes ad ambulandum secundum desiderium illud ut sibi in animo est; et si tunc uoluntas suscepit admonitionem meam, mox ipsa eleuat se et deprimit ac superat sensum, ita quod idem sensus discit ignota in sua consuetudine. Quomodo? Ipse mutat se, quoniam eum oportet quamuis inuitum sequi uoluntatem quae super eum est; ipse enim subiectus est illi in seruitio, quia ei inferior est eam que sequetur siue uelit siue nolit. Nam ego do bonum in initio et calefacio illud in mente tribuo que opus uoluntati ad perficiendum. Et hoc facio admonitione, exhortatione atque calore doni exspirationis Spiritus sancti. Si autem uoluntas his donis repugnat, tunc ad nihilum deducuntur haec quae memoraui. Vnde in eodem tempore, dum homo potest incipere in incendio donorum insignis praeconii quod de me oritur, tunc ad illud properet ac etiam citius ueniat uoluntas in bonis et perficiat opus hoc in claritate. Nam scientiam boni et mali ob hoc habet homo, ut ipse in omnibus operibus suis Deum tanto melius intellegat deuitando malum et operando bonum; quia sic Deum colit cum timore eum amplectens in perfecta caritate. Quomodo? Ita scilicet, si aperit interiores oculos spiritus ad bonum et si negat et abicit in exteriori homine malum quod facere potuit. Idcirco etiam subiecta est terrena creatura sub potestate ipsius, ut eo amplius Deum intellegat et diligat ac operetur in eo opus scientiae suae cum intellectu, quo ipse timet et amat Omnipotentem, qui ipsi deputauit magnum honorem seruitutis plurimarum creaturarum. Vnde et ob has causas effundit et infundit homo, hoc est quod ipse in intellectu suo scienter comprehendit discretionem in creaturis, ita quod nouit quae sint amabiles et odibiles et quae utiles atque inutiles, et quod etiam post haec in fide, qua ipse Deum intellegit, concluduntur omnia opera ipsius, ita quod et Deo et angelis eius placent. Aliquando etiam tango hominem in animo ipsius et moneo eum ut incipiat operari iustitiam et deuitare malum; sed dedignatur me et putat quod possibile sibi sit quidquid facere uoluerit, ac spatium paenitendi sibimetipsi constituit usque ad tempus illud, dum corpus eius in simplicitate frigidae aetatis sibi consentiat et dum etiam propter senectutem sibi fastidio sit amplius peccare. Tunc iterum admoneo atque hortor eum ad bonum et ut animo suo resistat. Qui dum me neglegit saepe per multas aduersitates ut in diuitiis et in ceteris his similibus quae patitur ad hoc perducitur, quod eum quasi inuitum et aduersus semetipsum oportet facere bonum et quod eum in tam exasperato animo non multum delectat ea adimplere quae prius proposuerat perficere in prospero tempore, in quo ei uidebatur nihil contrarium ipsi obesse, secundum quod ipse in semetipso ordinauerat tanto tempore illa agere ut sibi placuisset. Hic homo dubie suscepit me: nolo tamen eum derelinquere, quia quamuis sic susciperet me, tamen non omnino despexit me. Vnde et ego non laboraui frustra in ipso. Taedio enim mihi non est tangere ulcerata uulnera, quae circumdata sunt sorde comedentium uermium in innumerositate uitiorum et foetore mali rumoris et infamiae et languore inueteratae iniquitatis peccatorum, nec despiciam quin leniter illa contractem eo tempore dum incipio extrahere edacem liuorem malitiae, hoc est cum intueor et tango eadem uulnera blando calore exspirationis Spiritus sancti. Sed saepe cum huiusmodi dolor ueteri fomento inueteratur, ita quod peccatum incipit calere ardens in animo hominis et cum etiam sic oriuntur in dolore uulnera peccatorum, ita quod erunt in coagulatum opus huius immunditiae quasi globus et aceruus se erigens de magna sorde uermium et fomentatione inuoluti luti de quo nascuntur mortifera uenena scorpionum, serpentium, ranarum et aliorum similium uenenosorum uermium; et cum etiam tunc ita indurantur ut lapis, in talem scilicet duritiam quam nullus cogitat effringere, quae sunt importabilia onera scelerum in illis hominibus, qui grauati sunt grauioribus oneribus: quid tunc ad haec? Tunc quippe homines propter infidelitatem suam non possunt confidere, ut possibile sit huic homini se ad Deum conuertere de sua iniquitate, pro eo quia uident eum quasi escam esse diaboli. Ego tamen nolo eundem hominem deserere, sed meo adiutorio et proelio uolo esse pro ipso in certamine, ubi suauiter primum incipio tangere quasi duritiam lapidis illius peccati, quoniam quasi difficile est eum confringi in tam maximo foetore horribilium scelerum, quae sunt praedictae causae magnae sordis et nequitiae et quae sunt ueluti cadauer putredinis et esca diaboli, quam ipse certissime absorbuit in uentrem suum. Quomodo? Scriptura habet de Filio Dei dicente: Meus cibus est ut faciam uoluntatem Patris mei; et econtra cibus est diaboli ut homines deprimat in mortem, per quam illos talibus causis, ut praedictum est, afflat qui ei uoluntate sua consentiunt et post eum declinant. Et idipsum est diaboli desiderium et continuum studium, quia de hac sorde oritur omne malum. Sed de istis hominibus plures me intellegunt. Quomodo? Dum eos primum tango, dicit homo ille intra se: 'Quid mihi est? Ego nescio nec cogitare scio quidquam boni'. Et iterum nesciens suspirat et dicit: 'Heu me peccatorem!' Nihil autem amplius sentit, quia mole peccatorum grauatus est et quoniam tenebrae iniquitatis conturbauerunt eum. Tunc iterum tango uulnera illius. Et quoniam prius per me admonitus erat, tunc eo melius intellegit me et respiciens in se ipsum iterum dicit: 'Vae mihi, quid faciam? Nescio nec excogitare ualeo quid fiat de me propter multiplicia peccata mea. Ach~al, quo me uertam uel ad quem properabo qui me adiuuet, ut turpissima scelera mea contegam et deleam in paenitentia?' Vnde iterum respicit in se ipsum ea colluctatione, quam prius habuit in studio peccandi, ac eodem desiderio ad ueram paenitentiam se conuertit, ut ante studebat in peccatis. Et quia tunc idem homo mea admonitione sic euigilauit de somno mortis, quam sibi pro uita elegerat, idcirco tunc nec cogitatione nec uerbo nec facto, quae prius ardenter habuit ad scelera, uult amplius peccare; sed studiosissime in fortissima paenitentia se eleuat ad me. Quapropter mox et ego suscipio eum totum et deinceps dimitto eum quasi liberum, ita quod de praedictis causis grauem infestationem ultra non habebit, ut carissimi filii mei sustinent, quos moneo multiplici miseria in ignitis sagittis diabolicarum persuasionum; quia ipse harum tunc non indiget. Nam ipse semper dolebit propter transacta peccata sua, ita ut etiam sibimet iratus tam acrem paenitentiam agat, quod se etiam indignum aestimet hominem uocari. Sed haec uictoria est in foetore sordis illorum hominum quos abicere nolo, quoniam post peccata sua me tamen quaesierunt. Nam qui me non spernunt, sed admonitionem meam suscipiunt et me deuote quaerunt, illis parata sum facere quidquid uolunt. Qui autem me contemnentes abiciunt, illi mortui sunt, nec eos scio. Sunt enim multi homines qui, dum me adesse sentiunt intellegentes ipsorum mentem tactam esse admonitione mea, fugiunt me per malam consuetudinem conceptorum peccatorum, quae in se deglutiebant uoluntate, consensu atque opere, unde etiam et ipsi sunt coram Deo quasi nihilum et inane reputati, quia nolunt esse conscii quid possent facere tacti per me. Ego autem nolo esse in pollutione horum peccatorum qui nolunt suscipere admonitionem meam, nec se uolunt purgare per exhortationem illam, quatenus se auertant a peccatis suis, nec desiderant comedere cibum illum, qui est scriptura euangelii, quo satiari debent omnes fideles, nec gustare saporem eius secundum quod eis datum est; sed festinant fugere gratiam Dei, quia nec uidere nec audire nec cogitare uolunt quod eis faciendum sit, dum uocantur admonitione boni. Ipsi fugiunt admonitionem bonam, ut uermis qui terram intrat se abscondens ab omni decore huius saeculi. Hoc faciunt et isti nequissimi homines, fugientes praecepta Dei se que polluentes in stercore, quo se inuolutant in mortem cum se abscondunt in malitia sua, nolentes de foetore nequitiae ad lucem prodire. Qui tales sunt, non pertinent ad me. Nam ego nolo hac et illac diuidi in pollutione luti. Quomodo? Cum his esse uolo qui me pura paenitentia intellegunt, ubi me etiam adiungo humanae putredini: quia eam uolo purgare. Qui autem me nolunt suscipere, illos de me abicio nolens esse cum eis, quoniam nulla pars mihi cum illis est, quia sunt in parte stultae ignorantiae me intellegere nolentes; et quoniam nolo esse in opere quod pertinet ad conglutinationem obduratae peruersitatis, quod est ad mortem. Et qui hoc modo spernunt me, imitantur perditum angelum, qui dum Deum uidere potuit, eum inspicere noluit, ita ut eum humiliter agnosceret, et propterea subito effugit omnem gloriam caelestem cadens in mortem, dum Deo uoluit assimilari simili honore. Isti despiciunt me, quoniam operantur opus malignum, ut exigunt illicita desideria carnis in uoluptatibus ipsorum. Et quoniam me despiciunt, idcirco faciunt quod uolunt. Ipsi contemnunt Deum, sic etiam neglegunt illius praeceptum. Vnde et multoties in indignatione mea deputantur ad plenitudinem mentis suae facere quod uoluerint, quia uita aeternae felicitatis eos fugit quasi nihilum sint; multoties etiam deficientes tam in prosperitate praesentis uitae quam futurae, quoniam duri et immobiles ad felicitatem boni sunt. Contumacem enim peccatorem in malis suis perseuerantem desero, uiuificans eum qui in se respicit et a peccatis suis in timore meo cum pura paenitentia se ad me conuertit. Nam ego sum columna firmae stabilitatis, quae numquam desero quaerentem me; quoniam qui me apprehendit et se mihi intime ac fideliter coniungit, numquam decidet in perditionem. Qui uero me habet in obliuione mentis suae et superbiendo se eleuat super me, id est qui in se ipsum magis confidit quam in me ac ideo fiduciam in me contemnit habere, quoniam pro nihilo computat gratiam Dei, quia in animo ipsius sum ut uentus turbinis, ipse habens me neglegenter in irrisione et superbe cum elatione in desperatione, non propter grauedinem peccatorum quae perpetrauerit, sed propter superbiam me deridendo sic dicens: 'Quid est gratia Dei?'; hunc ego deiciendo occidam et in electione mea eum erigere nolo, quia mortuus est in aeterna felicitate. Sed et hi homines qui non habent fiduciam se posse surgere de grauioribus culpis peccatorum suorum, sic abicientes omnipotentem Deum et gratiam ipsius, desperantes scilicet in nimia tristitia quasi non possint saluari de enormitate criminum suorum, deficiunt proiecti a me et acerbe corruunt in mortem morientes in inferno inferiori cruciatu mortis aeternae. Nunc etiam loquar de dilectis filiis meis, qui me suscipiunt aperto sensu et uoluntario animo atque acuto intellectu et qui me gemitu ac fletu tangunt me excipientes cum gaudio atque omni amplectentes intentione. O flores mei! qui dum me adesse sentiunt, subito gaudent in me et ego in illis. Ipsi dulciores suauiores que mihi sunt super amorem lapidis pretiosissimi et super fulgentes pretiosas margaritas in mente hominum qui eas amplectuntur ardenti desiderio. Ipsi etiam sunt mihi nobilissimi quadrati lapides, quia in conspectu meo mihi semper sunt amabiles. Hos assidue uolo limare et purgare, quatenus recte ac decenter ponantur in caelesti Ierusalem: quia semper in mentibus suis bona uoluntate me cum epulantur, nec mea iustitia possunt satiari. Nam mox cum tactum meum sentiunt, properant ad me tamquam ceruus ad fontem aquae. Sed ego saepe relinquo eos, ita quod ipsis uidetur quasi sint sine adiutorio; quod idcirco facio ut exterior homo in eis non infletur per superbiam. Tunc plorant ac lugent aestimantes me ipsis esse offensam; sed ego sic perscrutor fidem eorum. Attamen forti manu teneo eos sic auferens ab ipsis elationem nec permittens eos cognoscere quid sint in occultis bonis suis: quia multiplices fructus in eis facere uolo, animis ipsorum dolentibus ac cordibus eorum uulneratis in doloribus. Permitto enim multoties diabolicas persuasiones ipsos inuadere in igneis sagittis de flatu immunditiae incendii ardentis spiritus fornicationis, quae uulnerant corpora eorum in infirmitate fragilis naturae; et hoc idcirco permitto, quatenus hoc modo tam fortiter imbuantur inspiratione Spiritus sancti, quod postea fiant insignes praecones et flagrantes in uirtutibus. Ipsi quippe erunt in probatione quasi aurum in fornace, id est probati in irrisione et in indignatione, ita quod quasi nihilum computabuntur et quod saepissime per raptores substantia sua denudabuntur ac per dissensionem plebis in aduersitatibus sicut agnus a lupis dilacerabuntur. Et ut oues dum eas lupus dispergens dissipat, tamen non moriuntur, ita sunt et isti homines in morte animae non morientes sed eo magis uiuentes purgati in aduersis. Nam bona arbor ut fructum ferat irrigatur, circumciditur atque circumfoditur, et ab ea uermes, ne fructum eius comedant, abstrahuntur. Quid est hoc? Bonus scilicet homo non sit durus nec maleuolus ad iustitiam Dei, sed lenis ac flexibilis ad quodque bonum, a se abscidens malum se que considerans in scrutatione operum suorum atque auferens a se infestationem laedentium se inimicorum. Sed tamen, antequam homo sentiat me in cogitatione sua aut intellectus ipsius intellegat me intra se, sum ei caput et plantatrix fructuositatis et uirtus fortitudo que firmae ciuitatis quae aedificata est supra firmam petram. Omnis ergo fidelis homo audiat me sibi dicentem: 'O homo, est modo conueniens et congruum, ut homo rationalis sine intellectu sit ut irrationale pecus, quod non aliter facit nisi secundum quod expetit libitus ipsius? O miseri homines, qui nolunt scire magnam gloriam illam quam Deus ipsis dedit ad similitudinem sui! Sed non potest esse, ut uolunt, quod libere et quasi hereditario iure omnia mala faciant quae desiderant, quasi hoc ex natura corporis sui possideant, nolentes considerare se habere honorem illum quod bona opera operari ualeant. Deus in sua ordinatione omnia iuste constituit. Et quis potest ei repugnare? Quid est hoc? In huiusmodi uidelicet comparatione, quod aliquis ordinationi Dei simili exemplo possit comparari aut sapientia aut discretione in ullis rebus? Et cur est hoc, quod efficaciam illam quae eis data est sibimetipsis auferre uolunt, quod bene scilicet et male facere possunt? Quomodo? Nam ego cum eos tactu meo admoneo qui tunc me apprehendunt, mox ut me adesse sentiunt, hi bonum opus quod uolunt ad effectum meo adiutorio perducere possunt; qui uero me contemnunt, in imbecillitatem sui et in malum corruunt. Sed praui homines excusare se nituntur, ita quod bona opera operari non possint; et hoc propterea faciunt quod exterior homo in eis uoluntatem suam exerceat in libertate. Nunc, o carissimi filii mei, qui mihi dulciores in odore super omnia aromata estis, audite me uos admonentem. Dum tempus habetis facere bonum et malum, sincera deuotione colite Deum uestrum. O uos iterum dulcissimi filii mei qui ascenditis sicut aurora, uos qui ardere debetis in caritate ut sol in radio suo, currite et properate, carissimi mei, in uia ueritatis quae lux mundi est, quae est Iesus Christus Filius Dei qui uos redemit sanguine suo in fine temporum, ut cum gaudio post transitum uestrum peruenire possitis ad ipsum'. Et iterum audiui eum qui sedebat in throno dicentem ad me: 'A desiderantibus caelestia fideliter credendum et non pertinaciter examinandum est quomodo Filius Dei missus in mundum a Patre natus sit ex Virgine, quia humanus sensus fragili et mortali corpore et grauissimo peccatorum onere grauatus secreta Dei plus dignoscere non poterit quam Spiritus sanctus cui uult reuelauerit'. 9. QVOD HVMANITAS SALVATORIS ECCLESIASTICAM AEDIFICATIONEM SVSTENTANS APPARET IN FIDE POPVLORVM FIDELITER OPERANTIVM. Quapropter per mysticum mysterium haec etiam columna quam uides in plaga meridiana in praefato lapideo muro demonstrati aedificii ultra praedictam columnam uerae Trinitatis significat humanitatem Saluatoris, qui conceptus de Spiritu sancto natus que ex suauissima Virgine Filius est Altissimi, fortissima sanctitatis columna exsistens, omnem uidelicet ecclesiasticam aedificationem sustentans. Cuius humanitas apparet in ardente fide lapidum fidelium populorum in bonitate superni Patris fortissime operantium post declarationem Trinitatis manifestata: quia Trinitate in uno Deo certificata credenti populo creditum est etiam incarnatum Dei Verbum uerum Deum cum Patre et sancto Spiritu in unitate diuinitatis in uno et uero Deo colendum. 10. QVOD SANCTITVDO VERAE INCARNATIONIS HVMANIS MENTIBVS OBVMBRATA AB INTERIORIBVS FIDE ET OPERE COGNOSCITVR EXTERIORIBVS FAMA ET VOCE MANIFESTATVR. Quae columna magna est et obumbrata, intra et extra idem aedificium apparens: quoniam sanctitudo uerae incarnationis magna et inaestimabilis ita humanis mentibus est obumbrata, ut non possit considerari nisi quantum possibile est per fidem intueri et interioribus diuino cultu laborantibus fide et opere cognosci, et exterioribus otio uacantibus fama et uoce manifestari. Visui que tuo tam umbrosa apparet, ut nec magnitudinem nec altitudinem eius cognoscere ualeas: quia idem Filius meus inter homines in mortalitate carnis, quoniam pro populo mortem subiturus erat, quasi obumbratus mortalis scilicet exsistens sine omni macula peccati apparuit, ita tamen quod uera eius incarnatio, in mystica magnitudine secretorum Dei incomprehensibilis et in excellentia diuinae potentiae inaestimabilis, omnem cognitionem humani intellectus excedat. 11. QVOD SOLI DEO COGNITVM EST QVOT ET QVALES FVTVRI SINT VT PERFICIATVR CORPVS CHRISTI. Sed quod inter columnam hanc atque columnam uerae Trinitatis est interruptus locus longitudinis trium cubitorum uacuus que absque muro, ut tibi superius ostensum est: hoc est quod incarnatus Dei Filius Deus uerus cum Patre et Spiritu sancto exsistens adhuc latet in membris suis, quae fideles homines sunt qui usque ad finem mundi nascituri sunt, per uiuentia opera membra capitis sui effecti, ut supra mirabiliter et typice edocta es. Qui, quot et quales futuri sint in prolixitate superuenientium temporum, hoc est in mysterio ineffabilis Trinitatis, ipsi eandem Trinitatem in unitate diuinitatis fideli cultura adoraturi, cum locus eorum qui adhuc nascituri sunt uacuus sine aedificato muro bonorum operum sit. Vbi tamen fundamentum positum est, quoniam in praescientia Dei sunt et quia etiam fides saluationis eorum, quam habituri sunt, iam posita fortiter consistit, ita ut homo spem et fiduciam non habeat in alio quam in Deo, non diffidens de misericordia eius sed confidens in eum, quod fortissimum fundamentum fidelis animae est. 12. QVOD OMNIA OPERA INCARNATI FILII DEI ET COLLECTIO ECCLESIAE DE QVATTVOR PARTIBVS MVNDI SVNT IN VOLVNTATE PATRIS. Quod autem haec umbrosa columna in hoc ipso aedificio in eodem loco stat, ubi desuper in caelestibus mysteriis coram Deo illum magnum et quadratum lucidissimi que candoris splendorem prius uidisti, qui secretum superni Creatoris designans in maximo mysterio tibi manifestatus est: hoc est quod incarnatus Dei Filius omnia opera sua quae corporaliter in mundo iniurias passus operatus est, ea secundum secretam uoluntatem Patris adimpleuit. Quod etiam ille splendor designat magnus uidelicet in significatione mysteriorum Dei, quattuor que angulorum: quoniam ad cognitionem Christi multi ex his qui per quattuor partes mundi nascuntur peruenturi sunt; atque eximii candoris: quia lucidissimam diuinitatem nulla tenebrositas offuscare potest, ubi idem secretum supernae et gloriosae maiestatis in magna profunditate et mysterio scientiae creatoris omnium qui cuncta creauit typice tibi aperitur, ita ut ipsi creatori nullus ad hoc in auxilio succurreret nec ullus ipsi resistendo in hoc repugnaret, ea tantum in uoluntate bonitatis suae per Verbum suum creans. Vnde in eo alius splendor uelut aurora in se aeriam in alto purpureae lucis claritatem habens fulget, per quem tibi in mystica ostensione mysterium incarnati Filii Dei demonstratum est, quoniam in secreto summi Dei candor aurorae, Virginis scilicet Mariae, declaratur, quae in utero suo Filium eiusdem caelestis et altissimi Patris portauit, qui purpureum sanguinem suum clarissima luce saluationis fulgentem effudit, secundum quod tibi in hac secreta uisione incarnatio eiusdem Filii mystica obumbratione ostenditur. 13. QVOD IN CHRISTO OMNES VIRTVTES ACVTO STVDIO PLENITER OPERANTVR ET IN IPSO APERTE MANIFESTATAE SVNT. Sed quod in praedicta columna ab imo usque ad summum eius in modum scalae ascensus est: hoc est quod in incarnato Filio Dei omnes uirtutes pleniter operabantur, qui in se uestigia saluationis reliquit, ita ut tam pusillus quam magnus fidelium sibi competentem gradum in ipso reperiant in quo pedem in ascensum uirtutum ponant, ut ad optima loca perueniant, ubi uirtutibus operandum est. Quomodo? In optimis locis bonorum cordium aggregantur uirtutes ad sanctissimum opus suum, quatenus Filium Dei in membris suis perficiant, quod est in electis hominibus. Vnde et in ipso est exemplum perfectionis omnibus fidelibus qui in lege Dei occupati sunt, ut se de bono torqueant ad melius, scientes manifestationem uerae incarnationis ubi Filius Dei ueraciter in carne demonstratus est, in quo fidelissimus ascensus ad caelestia reperitur. Propter quod etiam omnes uirtutes Dei descendentes et ascendentes oneratas lapidibus ad opus suum hic ire uides: quia in Vnigenito Dei lucidissimae uirtutes quasi per humanitatem eius descendunt et quasi per diuinitatem ipsius sursum tendunt. Descendunt etiam per ipsum ad corda fidelium hominum, qui bono corde uoluntatem suam relinquentes ad recta opera flexibiles se reddunt, secundum quod operarius ad leuandum lapidem se inclinat quem ad aedificium deferat. In ipso etiam sursum ascendunt, cum caelestia opera in hominibus perfecta Deo gratulabunde offerunt, ut corpus Christi in fidelibus membris ipsius quantocius perficiatur. Vnde etiam quasi lapides ad altiora portant, qui sunt pennata et lucida opera quae cum ipsis homines ad tutelam suam operantur: quoniam unaquaeque actio a Deo obtinet alas suas, per quas se de stercore humanae mentis eleuet, fulgentem etiam splendorem habens per quem ante Deum luceat, quia obstrui et abscondi non potest quod fluit de fonte uitae aeternae. Nam ut fons non debet esse in absconso sed in manifesto, ut omnis homo qui sitit ad ipsum ueniat et hauriat atque bibat, sic Filius Dei non est obtrusus nec absconsus electis suis sed manifestus, praeparans se ad retributionem operum ut ea manifestet iusta remuneratione, quae propter ipsius uoluntatem ab hominibus perficiuntur. Idcirco fidelis homo ambulet in fide ad Deum quaerat que misericordiam eius, et dabitur illi. A non quaerente autem non inuenietur, ueluti fons non fluit ad homines ipsum solummodo scientes nec ad eum uenire uolentes, sed illos oportet ad eum accedere, si aquam eius haurire desiderant. Sic homo faciat. Ad Deum accedat per legem sibi ab ipso constitutam, et inueniet eum dabitur que illi cibus uitae et aqua salutaris, ita ut amplius nec esuriem nec sitim sustineat. Vnde et praedictae uirtutes acutum studium idem opus perficiendi habent: quoniam studiosissime sicut torrentes aquae ad opus diuinum currunt, quatenus sole fulgentiora Christi membra capiti suo in lucidis acquisitionibus nobilissime perfecta coniungantur. Propter quod etiam, ut audisti, fortes operarii Dei appellantur, quia strenue in bonis operibus fidelium hominum semper conuersantur. 14. QVOD SEPTEM VIRTVTES SEPTEM DONA SPIRITVS SANCTI SIGNIFICANT. Sed quod inter has uirtutes praecipue septem uides, quarum etiam formas et habitus secundum quod tibi permittitur consideras: hoc est quod inter uirtuosa opera hae septem uirtutes praestantissime septem ardentissima dona Spiritus sancti designant; quia in obumbratione Spiritus sancti Virgo clarissima Filium Dei sine peccato concepit, in sanctificatione scilicet sanctarum uirtutum, quae aperte in eodem Vnigenito Dei manifestatae sunt, quasi in forma sua illuminantes corda fidelium et quasi in habitu suo in unitate fidei se dilatantes, ut Isaias seruus meus testatur dicens. 15. VERBA ISAIAE DE EADEM RE. Egredietur uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini. Hoc tale est. Virgo Maria egressa est de angustiis saecularium oppressionum in dulcedinem honestatis morum, ut aliquis de domo egreditur in qua inclusus continebatur, qui se non eleuat supra ipsam domum sed recto itinere coram se graditur; et ut riuulus uini de torculari exprimitur, non se exaltans supra idem torcular sed moderate defluens in locum suum. Et quare uirga? Quia non spinata moribus nec nodata terrenis cupiditatibus sed plana, id est carnali concupiscentia non copulata, orta scilicet de radice Iesse, id est ab illo qui quasi fundamentum erat regalis prolis de qua eadem illibata Mater nata processit. Vnde et de radice eiusdem uirgae ascendit suauissimus odor, qui fuit integra uiriditas eiusdem Virginis uolans in altissimum modum, Spiritu sancto eam ita irrigante, quod ex ipsa almus flos natus est. Quomodo? Vt flos nascitur in agro non seminatus semine, sic surrexit in ea caelestis panis sine radice uirilis commixtionis et absque omni humano onere, sed tantum natus in suauitate diuinitatis non tactus ulla indignatione peccati, ueniens tortuoso serpente nesciente nec eum prorsus tangente. Vnde et idem flos latenter illum decepit, ita quod sursum ascendit et genus humanum in peccato conceptum ad alta sustulit, quod ille prius fraudulenter deceperat et in perditionem se cum detraxerat. Et quoniam hic flos Filius Dei erat, requieuit super eum spiritus Domini, id est spiritus aeternae diuinitatis. Quomodo? Quando humilitas exaltata est in ascensu eiusdem floris, ubi in irrisione prostrata est superbia, quam prima mulier attendit cum plus quam deberet habere uoluit; secunda muliere seruitio Dei se subdente, dum se recognouit paruam in humilitate confessa Deum suum, Spiritus sanctus ardenter in ipso requieuit in quo electa caritas latuit, quae saluauit perditam plebem abstergens crimina et scelera hominum. Nam plenitudo sanctitatis erat in eo, quia uiuens lumen in ipso radiauit, in quo noxium pomum cum sequentibus se nequitiis aruit, surgente in eodem medicina mortuorum, quae uexillum illud eleuauit quod mortem superauit et contriuit. Sanctitas enim in eo non caruit ulla possibilitate, ipso concepto absque omni peccati commixtione, sicut saepius offenditur in natis hominum qui nascuntur in diuersitate multiplicium criminum. Sed et cum idem flos dedit operando et ostendendo omnem exspirationem iustitiae, iam fructum in plenitudine Spiritus sanctus protulit, quoniam ipse Filius Dei indutus carne aperte in opere suo demonstrauit quod antea Spiritus sanctus mystice et quasi in occulto inspiratione sua commonuit. Qui Spiritus sanctus super eundem florem septempliciter requiescere designatur, quia cum Deus omnia per Verbum suum in Spiritu sancto crearet, septima die ab omni opere suo requieuit. Sed et eadem dona in signatione sua geminantur: quoniam corpus et anima sibi coniuncta simul in gemina dilectione per unctionem Spiritus sancti debent operari timore Domini solo posito, quia ipse quasi in tremore caritatem uenerans unum super omnia adorari designat. Vnde etiam et spiritus Domini solus denominatur, fortissimis uirtutibus ab eo clarescentibus ut a radice rami procedunt: quoniam unus Deus est a quo omnia bona ueniunt et per quem omnia sapienter disposita sunt. Et quia spiritus Domini super ipsum florem requieuit, spiritus etiam sapientiae super eum mansit: quoniam ubi spiritus Domini affuit, ibi sapientia non deerat. Sic ergo spiritus sapientiae et intellectus in eo fuit; quoniam magna sapientia apparuit, cum Deus omnia per Verbum suum creauit; quia sapientia sic diffusa est in illo, quod idem Verbum erat sapientia. Sed idem Verbum nondum incarnatum inuisibile fuit, id autem incarnatum uisibile apparuit: quoniam Verbum quod ante omnem creaturam erat in corde Patris, per quod omnia facta sunt et sine quo factum est nihil, ipsum enituit flos sub tempore, scilicet emicans in humanitate, bonum intellectum hominibus proferens suis testificationibus. Quid est hoc? Sapientiae intellectus congrue adiungitur, quia cum homo a Deo in sapientia creatus sit, creatorem suum digne intellegere debuit. Ergo ante partum uirginalem Deus intellegendus erat absque ulla dubitatione. Sed post partum uirginalem praedictum florem in carne proferentem idem flos intellegendus erat Deus et homo, sed non sine admiratione. Et iste intellectus prius inuisibilis, uisus est uisibilis in flore cum ipse flos hanc intellegibilem causam protulit, quod homo scilicet sapienter intellegit Deum in factis suis. Quomodo? Sapientia est origo bonorum operum cum homo sapienter ueneratur Deum suum. Cui intellectus adhaeret: quoniam cum homo per sapientiam bonum operatur, iam illud ad alios dilatatur, ita ut bonum odorem et dulcem gustum ab ipso emicantem cum gaudio intellegant in eo. In uirgineo quoque isto flore intellectum subsequitur consilium: quia homo intellectum habens diuino consilio liberandus erat. Inde spiritus consilii et fortitudinis super eum requieuit: quoniam hoc consilium apud Patrem sine tempore fuit, ut Verbum suum incarnaretur sub tempore, perficiens omnia opera sua secundum uoluntatem Patris et ostendens oboedientiam per se ipsum, ita ut ipsa de eo ad homines fulgeret, quatenus eum ita in factis suis imitari addiscerent. Quod dum ita apparuit in fortissima uiriditate totum surgens de diuinitate, fortitudo se in ipso occuluit, quatenus diabolum tanto fortius debellaret quanto secretius illi se per consilium abscondisset. Quomodo? Consilio apte fortitudo adhaeret: quoniam consilium Dei per fortitudinem Filii ipsius regnum diaboli destruxit. Vnde idem Filius Dei, fortissimus uidelicet leo, contriuit mortem infidelitatis per splendidissimum lumen quod fides est; quia magna fortitudo est hominem ea per consilium credere quae corporali uisu non ualet uidere. Quid est hoc? Consilium per coniunctam sibi fortitudinem perforat duritiam lapideorum cordium, quae obdurata sunt in consuetudine prauorum morum, ita ineptam duritiam transiens, quod carnale opus abicitur et Dei opus aptissime perficitur. Quapropter et in praedicto flore fortitudinem scientia comitatur: quoniam homines per fortitudinem Dei ad scientiam ipsius ita ut eum cognoscant perueniunt. Hinc est quod et spiritus scientiae et pietatis in eo etiam per supernam dulcedinem requiem habuit; quoniam ipse scienter miseriis hominum condoluit, spes etiam exsistens per quam intratur ad saluationem, cum scelus mundi scienter per mortem suam abstersit in magna pietate. Quid est hoc? Scientiae pietas recte adiungitur: quia Filius Dei scienter in magna pietate adimpleuit uoluntatem Patris sui. Ipse enim Filius solus natus ex Virgine transfudit inter populos germen caelestis uirtutis, ut sequantur consortium angelorum, quod pudicitia castitatis est: quia uirtus haec surrexit in superna pietate, sic uidelicet quod in egrediente uirga de Iesse uirtutes floris huius germinarent, quas prima mulier fugauerat, dum consensit audiens consilium serpentis, ita quod in ea cecidit omne genus humanum carens gaudio supernae claritatis, nisi quod floriditas uirgae istius scienter illud eleuauit per pietatem in sanctitate saluationis. Quomodo? Fortitudini quae diabolum deuincit adhaerentem illi scientiam Spiritus sanctus inspirat, cum Deus per fideles homines deuotissime in ardentibus desideriis agnoscitur et intimo tactu fidelis animae desiderantissime amplexatur. Sed et in uirgineo flore pietatem timor Domini subsequitur: quia cum pietas inest fidelibus hominibus, timorem Domini acquirunt ad explenda praecepta ipsius. Vnde timor Domini eundem florem repleuit: quia ipse tantam plenitudinem uirtutum in se habuit, quod in eo nullus uacuus locus inuentus est, ubi aut mortifera superbia, aut delectatio honoris aut praeuaricatio legis sedem inuenire potuisset; sed totus plenus erat timoris Domini, non quaerens alienam rem ut primus angelus et Adam quaesierunt, sed honorans Patrem suum in omni opere suo dignam ei praebens oboedientiam. Ideo et timor Domini initium habet omnis iustitiae, quia ipse est finis et initium ceterarum uirtutum, ut requiei septima dies ostendit completionem et ortum creaturarum. Quomodo? Timor excutit et mouet tremorem, qui radix est germinandi, ut fructuosae uirtutes procedant. Vnde et flos iste plenus timoris Domini est: quia omnia germina bonorum operum adhaerent ei, quoniam ipse materia eorum est flore eodem germinante uiriditatem quarumcumque uirtutum, fructu earum prae ceteris repleto, quatenus omnia bona perficiat, ut etiam de ipso Scriptura sic habet. 16. VERBA SALOMONIS AD EANDEM REM. Sicut malum inter ligna siluarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quam desideraui sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. Hoc tale est. Filius Virginis dulcissimus amator castae dilectionis, quem apprehendit fidelis anima, desiderans dulcissima eius amplexione integritatem suam coronare relicto carnali uiro et se copulans Christo eum que certissimo foedere amans et in speculo fidei aspiciens, est pulcherrimus fructus fructiferae arboris, id est Filius Virginis exiens de uirginali pudore sicut pomum de fructuosa floriditate praebens que escam refectionis esurientibus et sucum dulcedinis sitientibus; et hoc modo ligna siluestria praecellens, id est filios hominum qui in peccatis concipiuntur et in ipsis conuersantur nec talem fructum afferentes qualem ipse attulit, quoniam a Deo exiuit plenum fructum suauitatis uitae afferens, aliis quidem nec uiriditatem nec fructum a se ipsis habentibus sed ab ipso. Quomodo? Ipse per incarnationem suam mundo saluationem dedit dilectus Dei Filius inter filios hominum apparens, qui per feruorem ipsius uirebant et fructum afferebant, sed non tanta plenitudine fecundi quanta ipse repletus erat, quia totus sanctus a Deo exiens de Virgine natus est. Et quare dilectus? Quia ipse hoc conculcat, quod fideli animae ad caelestia properanti obsistit. Vnde et sancta anima aequissimo iudicio eum dilectum nuncupat: quoniam per fidem dilectionis se ipsam relinquens et in magno certamine carnalium uoluptatum ad illum beneuole anhelans atque in ardore lacrimabilis desiderii se ipsam reprobans ei adhaeret, ut mulier uiro cui cum gaudio uoluntatis suae associata est. Et ideo cum in exordio conseruandae castitatis ad eum incipit suspirare, ad se ipsam dicit: 'Volo prosternere carnalem uoluptatem in coniunctione uiri illius sub cuius dilectionis umbra, qua me in ardore ardentis desiderii sui a contrario igne obumbrauit, sedeo'. Quomodo? Dum inebriatum studium in eius amore habens subiectum mihi igneum carnis amorem in consensu animae meae premo. Et ob hoc dulcissimus fructus eius, quem gustabam in anima mea suspirans ad Deum, dulcior mihi est in ea super omnem dulcedinem carnis, quam sentiebam in concupiscentiis ipsius. Et quare dulcis? Quoniam ipse ex Virgine natus habet dulcissimum saporem et fortissimum unguentum stillans ut balsamum, quod est resurrectio ad uitam in qua mortui erecti sunt, ac continens maximam medicinam quae tersit uulnera peccatorum per incarnationem ipsius, quae plenissima sanctitatis et dulcedinis in omni genere uirtutum cum uirginitate est. Vnde o uirginitas quae de ignea accensione consistis robustissimum germen, quod de stella maris emicans omnem spurcitiam turpitudinis contra saeuissima iacula diaboli semper dimicans conculcat, gaude in caelesti harmonia in spe consortii angelorum. Quomodo? Spiritus sanctus symphonizat in tabernaculo uirginitatis: quoniam ipsa Verbum Dei semper ruminat, quomodo possit Christum amplexari cum omni deuotione ardens in eius amore, hoc habens in obliuione quod in concupiscentia carnis in ardore incendii fragile in homine est, uni uiro, quem numquam peccatum tetigit adhaerens, cui et sine omni concupiscentia carnis coniuncta est, semper cum illo florens in gaudio regalium nuptiarum. 17. DE STATV ET HABITV PRAEDICTARVM VIRTVTVM ET QVID SIGNIFICET. Nunc autem quod similitudinem in praedictis uirtutibus uides, ita quod omnes ut et aliae uirtutes quae supra tibi demonstratae sunt ueluti uestibus ex serico induuntur: hoc est quod in ordine suo piam unanimitatem eadem luminaria in mentibus hominum parant, etiam quomodo reliquae uirtutes in Deo mollitiem indumentorum, id est lenitatem deuotionis in respectione sanctarum animarum, uepribus in duritia uitiorum carentium habentia. Quod autem quaedam albis crinibus retecto capite et absque amictu palliorum incedunt: hoc est quod illae in copula candoris innocentiae ligaturam iuncturae prauorum morum in mentibus fidelium hominum non habent, et quod etiam saecularibus studiis circumdatae non sunt, omnino fugientes uicissitudinem uitiorum. Sed prima more femineo est in capite uelata atque quasi casula tamquam crystallus perlucida induta: quia uinculum subiectionis humiliter Deo subiecta portat, superna scilicet sollicitudine omnem exaltationem diabolicam prosternens pio que capiti id est Christo adhaerens, humillimum quoque sacerdotem et absque omni puluere peccati purissimum in lucidissima cordis puritate imitans, quoniam constricti et humiles puri que sacerdotes summi sacerdotis esse debent. Secunda autem nigros capillos habet: manifeste ostendens quod in capite suo Christo abstergit nigredinem peccatorum in hominibus. Tertia uero dissimilis humanae formae uidetur: quoniam hoc ministerium habet ut hominem ita concutiat, quatenus terreatur et tremiscat de Dei iudicio, unde et specie caret hominis: quia homo saepe Deum postponens timoris eius obliuiscitur, quod ipsa omnino facere recusat. Prima quoque et quarta atque quinta albis tunicis uestiuntur: quia circumdatae sunt ueste innocentiae quam Adam perdidit transgrediens piam iussionem, postmodum autem in candidissimo lilio floridissimae uirginitatis cum induto opere simplicis in Deo subiectionis recuperata in saluationem, quod ante Deum lucet sicut clarissima stella humanis oculis ignescit. Omnes etiam alba calceamenta habent excepta tertia secundum speciem hominis non apparente: quoniam ipsae pulcherrimum opus sunt in hominibus, qui desideria carnis in se ad nihilum deducunt iuxta exemplum sui saluatoris, quod est splendor splendidissimus; una earum hominem non similante: quia non habet ullum respectum ullius audaciae, semper sollicita et non neglegens ut homo qui saepius suimet per contumaciam obliuiscitur, ipsa dispensatrix exsistens iustae admonitionis ut quisque fidelis iudicium Dei caute intueatur; et excepta quarta quae crystallinis calceamentis miro modo lucentibus calceatur: quoniam illa in uoluntate sua se constringens pergit lucidissimum iter Christi, ita mortem etiam in semetipsa per igneum ardorem Spiritus sancti suffocans. Quod autem in eisdem uirtutibus est dissimilitudo, hoc est quod quamuis unius studii unanimitatem habeant, tamen diuersa opera in hominibus operantur. 18. SPECIALITER DE HVMILITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Propter quod et prima imago praetendit humilitatem quae primitus Filium Dei manifestauit, cum Deus, qui caelum et terram in sua habet potestate, Filium suum mittere ad terras non dedignatus est. Vnde etiam portat coronam auream capiti suo impositam, tres ramos altius exstantes habentem: quoniam ipsa ceteras uirtutes praecellens et suauiter antecedens coronata est corona aurea, scilicet pretiosissima et fulgentissima incarnatione saluatoris, qui eam quasi in capite id est in hoc mysterio, cum incarnatus est, decorauit. Quae triangularis exsistit: quia Trinitas est in unitate et unitas in Trinitate, Filius scilicet cum Patre et Spiritu sancto unus et uerus Deus, omnia excellens in altitudine diuinitatis. Et pretiosissimis lapidibus uiridis et rubei coloris et albis bacis multo fulget ornatu: quoniam eadem humanitas saluatoris ostendit in se altissimam et profundissimam bonitatem sui operis quod idem Filius Dei operatus est in uiriditate illa, cum uirtutes iam in doctrina eius uirebant; et in rubore sanguinis ipsius, cum mortem passus est in cruce saluans hominem; atque in clarissima albedine resurrectionis et ascensionis eius, cum quibus omnibus illuminata et ornata est ecclesia, ut res illa illustratur et decoratur cui pretiosi lapides imponuntur. Quod autem in pectore suo habet speculum lucidissimum, in quo mira claritate imago incarnati Filii Dei apparet: hoc est quod in humilitate, quae in corde sacrati templi est, in beatissima et splendidissima scientia pie et humillime ac splendide firmissime que effulsit idem Vnigenitus Dei in omnibus operibus suis quae corporaliter gessit, in quibus se mundo praecipue manifestauit. Vnde etiam et ipsa in illustriori parte corda electorum fidelium consignat, in eis tribunal suum ponens, omnes actus ipsorum uidelicet regens et dirigens: quia solidissimum fundamentum omnium bonorum in hominibus est, ueluti etiam in supradicta materna admonitione sua ostendit. 19. SPECIALITER DE CARITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed secunda designat caritatem, quoniam post humilitatem illam qua Filius Dei incarnari dignatus est, ostensa est etiam uera et ardentissima lampas caritatis, cum Deus ita dilexit hominem, ut propter ipsius amorem Vnigenitum suum mitteret incarnandum. Quae tota uidetur ut hyacinthus aerii in alto coloris, uidelicet tam forma quam tunica ipsius: quia incarnatus Dei Filius per humanitatem suam illustrauit fideles et caelestes homines, ut res illa per hyacinthum illustratur cui imponitur, ita eos etiam incendens caritate, ut unicuique homini indigenti fideliter subueniant, sicut et uirtus haec induitur tunica dulcedinis Dei, hoc habens officium quatenus deuotione, actu et usu omnibus hominibus in recto lumine luceat. Propter quod etiam eidem tunicae duae zonae inaestimabili modo auro et gemmis ornatae mirabiliter intextae sunt: quae sunt in dulcedine Dei gemina praecepta caritatis, bona scilicet et praecipua uoluntate quasi auro et iustis operibus ueluti clarissimis gemmis mirabili dono summi datoris composita ita ut super utrumque umerum eiusdem imaginis zona una usque ad pedes ipsius ante et retro descendat: quoniam eadem praecepta in multa sollicitudine portat, unum scilicet in Deo, ut in umero dextro, et alterum in proximo, ut in umero sinistro, sicut scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus uiribus tuis, et ex omni mente tua; et proximum tuum sicut te ipsum. Hoc tale est. Sic debes diligere Dominum Deum tuum, qui Dominus tuus est, uidelicet hoc honore, quod dominatur omni creaturae; et Deus tuus, quia ipse est non habens initium sed creator omnium exsistens, ita ut propter amorem eius in corde tuo primum exsuperes et prosternas carnem corporis tui, quod ipsi ualde durum est, quia primum deuicta carne postmodum regnabit spiritus tuus in te; et tunc Deum in anima tua sic intelleges, ut mandata eius scienter custodias atque ea non pigro opere compleas. Et deinde hoc modo omnes uires corporis et animae tuae Deo subiciuntur: quoniam haec prima uictoria in corpore tuo facta est, ita ut tunc in omnibus his propositis causis Deum fortissime in tua mente comprehendas, quod tibi tam firmum propugnaculum est contra insidias inimicorum tuorum, ita ut fortitudinem eius in praedictis rebus nullus pertransire ualeat inimicus: quia mens tua omnia haec continere debet in se confirmans et consolidans cuncta quae agis. Haec ergo facies toto corde, tota anima et omnibus uiribus et omni mente tua, ita ut nihil deficiat tibi in fide, quatenus non consentias ulli rei quae repugnat Deo, te diuidens in aliena, sed ut colligas te ad dulcedinem dilectionis eius diligens et te ipsum. Quomodo? Si diligis Deum, diligis salutem tuam. Et sicut tunc in his omnibus te diligis, sic diliges et proximum tuum, qui quisque fidelis homo est tibi proximus exsistens in christiano nomine ac in fide, ita ut sic gaudeas in eius recta prosperitate et superna saluatione, ut fideliter in fide conseruetur, sicut etiam laetaris de tua salute. Hoc ergo geminum opus caritatis sit in homine descendens usque ad pedes eius, id est ad finem consummationis, ante ipsum scilicet apparens in lege Dei et retro in hominis uidelicet subuentione, ut et homo sic caritatem sectetur, quatenus reiecta morte perueniat ad perfectionem uitae, sicut etiam eadem caritas superius in uerbis suis declarat. 20. SPECIALITER DE TIMORE DOMINI ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Tertia autem imago significat timorem Domini: qui post hanc caritatem quam Deus hominibus manifestauit, cum Filium suum pro ipsis mortem subire uoluit, in mentibus fidelium surrexit, ita ut caelestia praecepta plenius intellegerent et perfectius quam prius adimplerent. Quam nunc uides in eodem schemate ut in priori uisione eam uidisti: quoniam incommutabilis Deus simili et non dissimili honore et reuerentia habendus est in omni factura et creatura ipsius, ut et tibi superius declaratum est. Est quoque maioris ac longioris staturae quam ceterae uirtutes dissimilis que humanae formae: quia ipsa prae ceteris angustiam et tremorem infert hominibus, ita ut magnitudinem summae maiestatis et altitudinem diuinitatis ipsius perspicacibus oculis semper considerando pauescant: quoniam Deus omnibus hominibus multa ueneratione metuendus est, quia ab ipso et non ab alio creati sunt. Vnde etiam eadem uirtus speciem hominis non habet: quia contradictionem illam ut Deo in malefactis resistat, ut supra dictum est, abicit, figens tantum interiorem cognitionem suam in Deum pergens que rectissima itinera uoluntatis ipsius. Ideo et plurimos oculos undique in se habet tota in sapientia uiuens: quia per oculos boni intellectus ubique se circumspicit, Deum intuendo in omnibus mirabilibus eius, ita ut in bonis operibus rectum iter habeat et in malis confusionem diaboli per cognitionem Dei pertranseat, omnis tali modo in sapientia fulgens, quod omnia mortifera spiritui nocentia contemnit, mortem fugiens et iniquitatem relinquens atque sapienter domum sibi in uita aedificans. Induta est quoque quasi umbroso indumento per quod idem oculi prospiciunt: quia circumdata est ualidissima constrictione frangens desideria carnis in hominibus et aspiciens per eandem abstinentiam in lumen uitae, in quo mirifice fulget homo in beatitudine. Multo que timore tremit coram me: quoniam angustiam et tremorem ponit in cordibus ignitorum hominum, ita ut turbinem et fragilitatem carnis suae semper habeant in pauore, ne labantur in peccatis et ne fiduciam suam in semetipsos aut in alios homines ponant, sed in eum qui regnat in aeuum, ueluti etiam ipsa, ut supra dictum est, in querimonia sua confitetur. 21. SPECIALITER DE OBOEDIENTIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Quarta uero declarat oboedientiam: quoniam post timorem illum qui mihi in reuerentia exhibetur, praeceptis etiam meis congrue oboeditur. Vnde et niueum uinculum circa collum portat: quia candidissimas facit mentes hominum per subiectionem fidelis oboeditionis, cum ubique fortitudinem colli uoluntatis suae deserunt et innocenti agno, scilicet Filio meo, adhaerent. Atque manus et pedes candido religamine habet ligatas: quoniam ad opus Christi et ad uiam ueritatis in albedine uerae fidei ligata est, non faciens neque uadens secundum se, sed secundum uocem praesidentis Dei, ut etiam in praedictis uerbis suis demonstrat. 22. SPECIALITER DE FIDE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Quinta autem designat fidem: quia post hanc oboedientiam, qua populus praeceptis meis oboedit in auditu, fit etiam credulus in fide, ea fideliter complens in opere quae sollerter percipit in admonitione. Et haec circa collum rubeam torquem habet: quoniam undique in fortitudine sua fideliter perseuerans martyrio sanguinis decoratur, fiduciam suam non in fallaces uanitates ponens, sed in Deo, secundum quod et ipsa de se, ut supra ostensum est, declarat. 23. SPECIALITER DE SPE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sexta uero praefigurat spem: quae post fidem credendi in Deum surgit ad uitam, in terra non habita, sed in caelestibus usque ad tempus perpetuae remunerationis celata, ad quam eadem spes toto desiderio anhelat, ut mercennarius ad mercedem suam et ut puer ad debitam sibi hereditatem. Vnde etiam tunica pallidi coloris induitur: quia fiducia operis sui quasi in pallore circumdatur, cum nondum in praesenti remunerata est, sed ad quod semper gemitibus suspirat, hoc futurum multa fatigatione exspectat. Quod autem crux passionis crucifixi Filii mei ante eam in aere apparet, ad quam ipsa oculos et manus cum multa deuotione erigit: hoc est quod ad martyrium eiusdem Vnigeniti mei caelesti desiderio quasi in aere plurimam fiduciam in mentibus fidelium parat, ita ut ad eum interiorem uisum fidei et clarissima opera sui laboris humili et sincera intentione erigant, sicut et uirtus eadem superius ostendit in oratione sua. 24. SPECIALITER DE CASTITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed septima praetendit castitatem: quoniam postquam homines spem suam pleniter posuerint in Deum, crescit in eis perfectum opus, ita quod se incipiunt a carnalibus desideriis constringere in castitate, quae in flore carnis acutissime sentit abstinentiam, ut iuuencula scilicet sentit ardorem concupiscentiae nolens tamen in uirum respicere. Sic castitas abicit omnem spurcitiam in pulcherrimis desideriis anhelans ad dulcissimum amatorem suum, qui est suauissimus et amantissimus odor omnium bonorum in deliciis cunctarum uirium uirtutis constantiae, ab amatoribus suis aspiciendus interiori pulchritudine animae. Vnde et ipsa lucidiore et puriore crystallo tunica uestitur, quae ita in candore relucet ut aqua resplendet, cum sole perfunditur: quia lucidissima in simplici intentione et purissima absque omni puluere ardentis libidinis concupiscentiarum, mirabiliter confortata per Spiritum sanctum, circumdata est ueste innocentiae lucente in clarissima albedine fontis aquae uiuae, qui est splendidissimus sol aeternae claritatis. Quod uero super caput eius expansis quasi ad uolandum alis columba stat uersa secundum faciem illius: hoc est quod castitas in initio suo uelut in capite suo per expansionem et obumbrationem alarum, id est per protectionem Spiritus sancti confota est, facientis eam diabolicarum insidiarum uicissitudinem transuolare, cum per igneum amorem sanctae inspirationis illuc se dirigens aspicit, ubi castitas uultum dulcedinis suae manifestat. Propter quod apparet etiam quasi in uentre ipsius ueluti in speculo candidissimus infans, cuius fronti inscriptum est 'innocentia': quoniam in uisceribus purissimae et euidentissimae uirtutis huius est inuiolabilis et pulcherrima certissima que integritas, habens rudem formam propter integritatem simplicis infantiae, sicut et frons, id est cognitio eius, non arrogantiam et elatam superbiam sed simplicem ostendit innocentiam. Et quod in dextra manu regale sceptrum habet, sinistram ad pectus suum ponens, hoc est quod in dextra saluationis per Filium Dei regem cunctorum uita manifestata est in castitate, sinistram libidinis per eundem propugnatorem confundente et ad nihilum redigente in cordibus eam diligentium. Quomodo? Quia non uult libidini ullam dimittere libertatem, sed, ut acer uolucer putridum cadauer rapiens constringit et ad nihilum deducit, sic ipsa libidinem coram Deo foetentem abicit et omnino conterit, ita ut nec sub ea spirare ualeat, secundum quod etiam in uerbis suis supra manifestat. 25. SPECIALITER DE GRATIA DEI ET STATV ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed quod in summitate praefatae obumbratae columnae aliam pulcherrimam imaginem uides: hoc est quod summa et praecellentissima pietate Omnipotentis in ipsa incarnatione saluatoris splendidissima uirtus scilicet gratia Dei manifestata est, quae fortissima plenitudo exsistit in Deo monens homines paenitentiam agere, ut per eam relaxentur ab ipsis perpetratae nequitiae. Quae nudo capite stat: quia omnibus eam quaerentibus aperta est dignitas et claritas ipsius; crispos et subnigros capillos habens: quoniam Vnigenitus Dei sub tortuoso et implexo in nigredine infidelitatis suae iudaico populo humanitate absque macula peccati in uirginea carne induit se. Et faciem uirilem habet tantae ardentis claritatis, ut eam perspicue considerare non possis ut faciem hominis: quia gratia Dei in uirtuosa uirtute Omnipotentis dans uitam in uita apparuit, ita ardens in clarissima diuinitate, ut omnem uisum tam interiorem quam exteriorem hominis excedat, dum adhuc grauedine corporali grauatur; nec ita aperta in secretis suis apparens, ut iudicio hominum nuda appareat, sed absconsa: quia iudicia diuinae gratiae occulta sunt. Quod autem est purpurei et subnigri coloris tunica induta: hoc est quod opus gratiae Dei ardens in caritate se inclinat ad nigredinem peccatorum quasi ad indumentum hominum. Quomodo? Ita quod monet illos ad salutem eos leuans de luto peccati ad spectaculum luminis per paenitentiam: quoniam ut dies fugat tenebras, sic ipsa aufert facinora reaedificando in paenitentia peccatores ad uitam. Cui etiam super utrumque umerum eiusdem imaginis zona una coloris rubicundi croci ante et retro usque ad pedes eius se extendens intexta est: quia gratia Dei se inclinans ad fideles homines in fortitudine et pietate sua leuat eos sursum ad caelestia. Quomodo? Hoc est his duobus itineribus zonarum, tangens uidelicet anxietatem fragilis carnis in sanguinea pugna desudantis et uirtutem roboris animae in corpore tepentis, et trahens eos in rubeo et in croceo splendore humanitatis et diuinitatis Filii Dei, scilicet serenissimi solis, ad amorem supernorum, ita ut sibimetipsi in concupiscentia peccati fidelis homo resistat in integritate gratiae tactus, uidelicet coram se ad uirtutes et post se ad mortificationem uitiorum, quatenus uiriliter bono fine consummet opera sua, indutus in eis exoptabili et delectabili textura. Sed quod circa collum habet episcopale pallium mirabili modo auro et pretiosissimis gemmis adornatum: hoc est quod Christus Filius Dei summus sacerdos Patris exsistens ubique in fortissima uirtute sacerdotale habet officium, quod auro sapientiae et gemmis uirtutum ab imitatoribus ipsius in membris eorundem fidelium suorum per gratiam Dei debet decorari. Vnde et splendor candidissimus ita eam ubique circumdat, ut nusquam nisi in ante a capite uidelicet et deorsum usque ad pedes eius ipsam inspicere possis: quoniam serenissimo candore misericordiae Omnipotentis gratia ipsius circumdata est, quae in mysterio diuinitatis in retroactis temporibus ante humanitatem saluatoris inuisibilis et incognita latuit, tantum ab eiusdem saluatoris incarnatione ita usque ad ultimum membrorum ipsius, qui circa finem saeculi futurus est, quantum humano intellectui possibile est, apertius in operibus suis manifestata declaratur. Sed brachia et manus atque pedes ipsius tibi ad uidendum obumbrati sunt: quia fortitudo et opus atque finis itineris gratiae Dei in hominibus nulli grauato corpore ad cognoscendum pleniter apparent. Quod uero splendor qui eam circumdat oculis undique plenus est totus que uiuens: hoc est quod diuina misericordia gratiae Dei adiuncta multas miserationes oculorum plurimarum misericordiarum suarum ostendit in dolores hominum aspicientes, qui Deum sequi desiderant; omnis que uiuens in consolatione et in saluatione animarum ipsorum, nullomodo parans in eis perditionem sed uitam. Atque hac et illac se diffundit ut nubes diffluere solet: quoniam praecedit iustos, ut sibi prouideant ne cadant, subsequens peccatores, ut paeniteant et resurgant, omnibus ipsam quaerentibus caelesti dono se manifestans, ita ut nunc latiorem nunc autem constrictiorem se reddat: quia in miseris et plangentibus cordibus fidelium aliquando multa fructuositate exuberat, aliquando etiam in flagitiosis et duris mentibus peccatorum se contrahens propter ariditatem illorum. Propter quod etiam ipsa praecedit et subsequitur, tangit et monet homines, ut praedictum est, quatenus qui filii Dei esse desiderant, uerba eius ardenter suscipiant et suscipientes compleant, caduca scilicet contemnentes et mansura complectentes, sicut et ipsa uirtus in superiore exhortatione sua filios Dei alloquitur. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. VERBA SAPIENTIAE. 2. VERBA IVSTITIAE. 3. VERBA FORTITVDINIS. 4. VERBA SANCTITATIS QVAE TRICEPS ERAT. 5. VERBA DEXTRI CAPITIS. 6. VERBA SINISTRI CAPITIS. 7. QVOD FILIO DEI INCARNATO VOCATIO NOVI POPVLI MVNITIONE VIRTVTVM NOVA CONSTRVCTIO EXORTA EST. 8. QVOD ECCLESIA LVCE HVMANITATIS FILII DEI ILLVSTRATA INTERIORI ET EXTERIORI SCIENTIAE HOMINVM DEMONSTRATVR. 9. QVOD ECCLESIA OMNEM ORNATVM SVVM SPONSO SVO RETRANSMITTIT. 10. QVOD DIVINAM SAPIENTIAM IN ECCLESIASTICO OPERE COR HOMINIS PERSCRVTARI NON POTEST. 11. QVOD DE ECCLESIA IN SCIENTIA DEI PRAECONIVM DEI ADHVC OCCVLTATVM EST ET SOLLERTI INDVSTRIA DOCTORVM AD PERFECTIONEM COTIDIE PROPERARE NON CESSAT. 12. QVOD ECCLESIA INEXPVGNABILITER CIRCVMDATA EST SEPTEM DONIS SPIRITVS SANCTI. 13. QVOD ECCLESIASTICI DOCTORES APOSTOLICA DOCTRINA FLORENTES VNANIMI OPERATIONE SVA ECCLESIAM CONFORTANT. 14. QVOD DOCTORES ECCLESIAE AD VIAM VERITATIS FIDE ET OPERE PERDVXERVNT ERRANTES. 15. QVOD APOSTOLI ET SEQVACES EORVM SCILICET APOSTOLICI VIRI VNVM TENOREM HABENTES SPONSAE DEI MAGNA PIETATIS SOLLICITVDINE PRAEESSE DEBENT. 16. VERBA SALOMONIS AD EANDEM REM. 17. PARABOLA AD EANDEM REM. 18. QVOD CARNALITER VIVENTES ATTENDANT PER SCIENTIAM POTESTATEM DEI. 19. DE DIVERSITATE MVLTIMODA INGREDIENTIVM ECCLESIAM ET EGREDIENTIVM. 20. DE SIMONIACIS ET DE OCCVLTIS DIVINIS IVDICIIS SVPER EOS. 21. VERBA PETRI APOSTOLI DE EADEM RE. 22. QVOD DIGNITAS REGIMINIS BONA EST ET AD VTILITATEM HOMINVM A DEO DISPOSITA VT PER IPSAM DISCANT TIMERE DEVM CVI QVI RESISTIT DEO RESISTIT. 23. DE SIMONIACIS QVI PAENITENT VEL QVI NON PAENITENT. 24. QVOD DEVS NOVAE SPONSAE DONA SANCTI SPIRITVS AD DEFENSIONEM ET AD DECOREM DEDIT. 25. DE SAPIENTIA ET STATV ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 26. DE STATV IVSTITIAE FORTITVDINIS ET SANCTITATIS ET QVID SIGNIFICET. 27. SPECIALITER DE IVSTITIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 28. SPECIALITER DE FORTITVDINE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 29. SPECIALITER DE SANCTITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET.