QVINTA VISIO TERTIAE PARTIS POST HAEC uidi, et ecce in septemtrionali angulo coniunctionis duorum generum muri supradicti aedificii apparebat uelut caput mirabilis formae eidem angulo exterius immobiliter a collo impositum, tantae uidelicet altitudinis a terra quanta erat altitudo ipsius anguli, non tamen eum excellens, sed tantum pari modo ei in summitate coadaequatum. Et idem caput erat ignei coloris, rutilans ut flamma ignis, terribilem que habens faciem hominis, atque in ira magna respiciens ad aquilonem. A collo autem et deorsum non uidi ullam formam eius, quoniam reliquum corpus ipsius omnino absconsum et obtrusum fuit in praedicto angulo. Caput uero ipsum uidi quasi nudam formam humani capitis, nec crinibus obtectum ad instar uirilis formae, nec uelamine more muliebri, plus tamen uirile quam muliebre, multum que terribile ad intuendum. Habebat autem tres alas mirae latitudinis et longitudinis albas ut est candida nubes, non in altum erectas, sed solummodo a se separatim in directum extentas, ita tamen ut idem caput eas aliquantulum altitudine praecelleret, quarum prima a dextra maxilla surgens tendebatur ad aquilonem, secunda uero, quae et media erat, a gutture ipsius dirigebatur ad septemtrionem, tertia autem a sinistra maxilla extendebatur ad occidentem, aliquando magno terrore se mouentes atque in easdem partes percutientes, aliquando autem a percussione cessantes. Et non audiui idem caput ulla uerba proferre, sed tantum in se ipso immobile permanens alis suis interdum illuc percutiebat, quo et ipsae alae tendebantur, ut dictum est. Et iterum audiui sedentem in throno mihi dicentem. 1. DE FORMA ZELI DEI ET QVID OPERETVR. Deus qui in ueteri populo zelum suum grauiter exercuit, in nouo propter amorem Filii sui mitem et suauem se ostendit, non quod nunc peccata delinquentium dissimulans neglegenter paruipendat, sed quod misericorditer puri cordis intimam et ueram paenitentiam exspectet, indurati autem nequitiam non tolerans iusto iudicio suo puniat. Vnde et caput hoc quod uides in septemtrionali angulo coniunctionis duorum generum muri supradicti aedificii apparens ostendit in significatione zelum Domini, qui est uindicta inflexibilis iniquitatis, nec ullam medicinam desiderantis, aperte surgens insinuato mysterio Verbi Dei per figuras et per sonum patriarcharum et prophetarum in significationibus eorum praenuntiati. Sic et idem zelus Dei in forma uidetur capitis: quoniam super omnem timorem cognitus est in seueritate ultionis suae, ut homo in facie sua cognoscitur, ardet que contra septemtrionalem partem, quia ipse in Deo uelocissimus et acer occidit diabolum et omne malum, cum etiam in Abraham et in Moyse duae partes defensionis operantium, speculatiua scilicet scientia duarum optionis causarum et genus humanum in opere Dei coniunguntur; quoniam fortissime aduersus diabolum in scientia boni et mali debet homo operari in omnibus causis per bonitatem Patris. Praeuaricationem autem quae fit per speculatiuam scientiam in operibus hominum praecepta Dei transgredientium ulciscitur zelus Domini, ubi operatio non est indulgentiae. Vbi est hoc? Ibi uidelicet ubi nec est timor Domini nec hominis in agnitione Dei. Et tale cor quod ita in sorde iniquitatis obduratum et emortuum est, quod nec ueretur iudicium Dei nec uultum hominis, hoc iusto iudicio confundit et deprimit ultione sua zelus Domini in lege Dei. Quomodo? 2. QVOD DEVS PECCATA HOMINVM DILIGENTER EXAMINAT AVT PVNIENDO IN CORPORE HOMINIS AVT IN POENA FVTVRI SAECVLI AVT IPSE HOMO PVRGABIT PER PAENITENTIAM IN ANIMA ET CORPORE. Post constitutum praeceptum ubi fit praeuaricatio legis est zelus qui abstrahit iniustitiam cum rectissimo iudicio, ipsa iniustitia abstracta in ueteri testamento cum austeritate remunerationis in exteriore homine, cum transgressio legis corporaliter ulcerabatur in ipso, et post gratiam euangelii est idem zelus per paenitentiam, atque post mortem hominum est ipse per poenas et per tormenta gehennae; quia iniquitates hominum conceptas et prolatas atque contortas in operantibus ita examino, quod eas ulciscor aut corporaliter in corpore hominis aut in poena futuri saeculi, aut ipse homo purgabit illas per paenitentiam remissionis uiuens in anima et corpore, cum quibus etiam operatus est eas, ut dicit in spiritu meo seruus meus Iob. 3. VERBA IOB DE EADEM RE. Commuto faciem meam, et dolore torqueor. Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Si autem et sic impius sum, quare frustra laboraui? Hoc tale est. Immutabo aspectum meum interiorem. Quomodo? Euertam scilicet hoc quod sum mutabilis et inundans in sanguine uenarum mearum, habens in me aliquando delectationem, aliquando etiam iracundiam et aliquando conterentem tristitiam, quod in me aspicio quasi uideam delectabilem faciem, cum hoc ipsum libenter perficerem. Et illud mutabo contra uoluntatem meam, conuertens me ad opus bonae operationis. Cum que hoc fecero, grauiter in hoc flagello torqueor, quod me ipsum constringo abstrahens me a cognoscibili facie mea, quod est opus uoluntatis meae in contraria delectatione, adiungens me contemplatiuae speculationi Deum uidens in bona conscientia et non in concupiscentia carnis, per quam illum non attendo. Et ab his duabus causis timeo omnia opera mea. Quomodo? Cum bonum opus facio, uereor illud non esse perfectum coram Deo, quia illud perspicue non inspicio, sed obscure quasi in speculo, aliquando illud cognoscens in spiritu, aliquando etiam ignorans ab onere corporis mei. Malum autem opus cum facio, sum in confusione per conscientiam spiritus mei, quoniam in interiori intellectu cognosco quod non parcetur scientiam habentibus in peccatis, quod est quando homo intellegit quid in opere suo contrarium sit Deo; sed eum oportet purgari uel ultione in corpore uel poena paenitentiae uel poena tortorum in alia uita. Et ideo non parcitur delinquenti si non paenitet, quia non datur ei licentia peccandi ut peccet, sed eum oportet castigari aut hic aut illic. Quapropter si sic impius sum tantae que obdurationis ut ad hoc non uelim molliri, quod declinem a propriis rebus meis quae sunt peccata mea, ita ut non aspiciam in magnum certamen illud mihimetipsi repugnans, quod ego in fragilitate sum, sed quod Deo semper contrarius exsisto in notis causis meis, quia conceptus sum in peccatis, semper cupiens operari iniquitatem, nec metuens iudicari a Domino: quare tunc constrictus sum in tam uano labore, quod frequenter cum scientia qua Deum agnosco in memetipso iniquitati contradico? Non autem tam impotens sum ut ignorem bonum et malum. Vnde si intellegibilem sensum a me repello, sic dicens: 'Ignoro Deum', mendax sum; quia ipsa scientia arguit me reprehensibilem, quod debitor sum Deo, cum incipio iniquitatem operari. Sed non in uanum laboro, cum in bona conscientia contradico malum, quoniam opus Dei sum, unde et me conuerto ad ipsum ex hoc bonam mercedem recipiens. 4. QVI CVM TIMORE PECCANT MERENTVR GRATIA DEI RESVRGERE PER PAENITENTIAM IN PVRGATIONE QVAM SI HIC PLENIVS NON INVENIVNT IN FVTVRO INVENIVNT AD VITAM. Itaque ego Dominus omnium testificor quia oportet hominem cum dolore gemitus aut cum contritione paenitentiae seu cum digna ultione peccata sua reddere, siue in hoc saeculo siue in futuro, ut praedictum est. Quomodo? Qui peccant cum timore et dolore paenitentiae metuentes peccata sua, merentur per gratiam Dei quod saepe surgunt a commissis suis in purgatione eorum, et cum tamen eandem purgationem plenius non inueniunt in hoc saeculo, inueniunt eam in futuro ad uitam. Qui uero sunt tantae duritiae cordis ut nec desiderent nec uelint scire in timore et dolore paenitentiae peccata sua, sed in tanta nequitia permanent, quasi non sit eis Deus in timore habendus, hi non consequuntur purgationem peccatorum suorum nec in hac uita nec in futura, sed habebunt poenas sine consolatione purgationis ad uitam, quia de rationalitate sua ut creati sunt per me nolebant responsum reddere inoboedientiae. Quomodo? 5. QVOMODO IN RATIONALITATE HOMINIS BONVM RESPONDEAT MALO ET MALVM BONO. Intellectus in rationalitate hominis habet duas semitas in scientia boni et mali, ad quas pertinent duo responsa bonum scilicet et malum. Quomodo? Bonum respondet malo, cum resistit ei in Deo. Malum uero respondet bono, cum repugnat illi cum diabolo. Sed hi in bono respondent malo qui se frenant semper in malo, ne delectentur in propriis delectationibus suis. Hi autem in malo respondent bono qui nullatenus se abstrahunt a prauis actibus quin epulentur cum concupiscentiis suis, nolentes respondere uocationi mali. Quomodo? 6. QVOD HOMO HABET IN SE DVAS VOCATIONES VNA VOCATVR AD VITAM ET ALTERA AD MORTEM. Homo habet in se duas uocationes, desiderium uidelicet fructus et concupiscentiam defectus. Quomodo? Per desiderium fructus uocatur ad uitam et per concupiscentiam defectus uocatur ad mortem. Sed in desiderio fructus cum homo desiderat bonum operari, sic dicens in semetipso: 'Fac bona opera', hoc est responsum contra malum ut deuitet illud et faciat utilem fructum; in concupiscentia uero defectus cum concupiscit perpetrare malum, sic etiam adhortans semetipsum: 'Fac opus delectationis tuae', hoc etiam est responsum aduersus bonum, cum ille non uult resistere iniquitati suae, sed delectatur peruenire ad defectum, despiciens me in hoc responso et habens me quasi illusorem, debitum honorem mihi non exhibendo. Et quia auertit se a bono, non habens dolorem affligendo se propter timorem meum, conuertit se ad illusionem in caelestibus, ut per manifestationem meam dicit psalmista Dauid. 7. VERBA PSALMISTAE DE EODEM. Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transiuit in terra. Hoc tale est. Multi homines sunt insipientes in rationalitate, nolentes intellegere innumerabilem timorem Domini et abstrahentes sibimetipsis bona desideria, in quibus deberent anhelare ad me et cognoscere uerum Deum, recusantes assensum praebere bonae scientiae, quae semper homini assistit ut bona opera operetur in Deo, sed frequenter amplectuntur amaritudinem in contradictione boni, cum se ipsos despoliant, sibimetipsis auferentes bonum thesaurum, diuersitatem iniquitatis sibi thesaurizando. Et in his ponunt in caelestia opera circuitionem mentis suae quasi os suum male apertum, destituentes ea in semetipsis per rabiem subsannationis, sic dicentes in corde suo: 'Haec opera uoluntatis nostrae tam licenter facere possumus quam illa quae dicuntur caelestia, quae antiqui nobis ignorantibus secundum quod eis placuit instituerunt'. Atque tali modo subsannant uerba et institutiones antiquorum patrum, quae per caeleste opus in me positae sunt. Vnde etiam in gustu praui operis uelut in lingua sua commouent se et transeunt in audacia possibilitatis suae semetipsos, ita quod pertinaciter adimplent uoluntates suas, nolentes habere constrictionem corporis sui contra uitia, sed absque labore sui spiritus uolutantur in desideriis carnis suae quasi in terra, quod est diabolica seductio. 8. QVOD MIRABILIA ET ADMIRANDA IVDICIA ZELI DEI IN VETERI TESTAMENTO VISA SVNT VT DEVS TIMEATVR. Et ut uides praedictum caput mirabilis formae: hoc est quod in zelo Domini sunt mirabilia et admiranda iudicia Dei, quae a nullo homine peccatis grauato sciri possunt. Quod uero eidem angulo exterius immobiliter a collo impositum est: hoc est quod zelus meus aduersus diabolum, ut in ueteri testamento per Abraham et Moysen ostensum est, in speculatiua scientia et humana exercitatione exterius apparet in uisione populorum, ut me timeant, oculo ad oculum terrorem meum sentientes, cum etiam iustitia mea minatur ad aquilonem crudelissimae iniquitati Satanae. 9. QVOD DEVS A RECTITVDINE IVDICII NEC FALLACIBVS NEC ADVLATORIIS SERMONIBVS MOUETVR. Atque immobile permanet: quia Deus nec fallacibus nec adulatoriis sermonibus omnino moueri aut molliri potest a rectitudine iudicii sui de non emendatis criminibus, uelut per collum fortitudinis suae a Deo constitutae legi ad operandum hominibus infixum, reddens scilicet unicuique non obseruanti praecepta legis emeritas poenas secundum mala opera ipsius in quibus sordens emarcuit, repugnans etiam eadem excellentissima fortitudine sua quasi in uirtute colli sui diabolo et sequentibus illum, se opponendo iniustitiae eorum. 10. QVOD SVPERNA VLTIO NON EXCEDIT ACTVS HOMINVM GRAVIVS VINDICANDO. Est quoque tantae altitudinis a terra quanta est altitudo ipsius anguli: quoniam Deus in summa iustitia ultionis suae cuncta terrena superat, eadem ultione huius altitudinis exsistente ut in praefiguratione Abrahae et Moysi per legem designata sunt opera hominum; quia diuinum iudicium est in summitate speculatiuae scientiae et actuum populorum, ut prosternat ignorantiam ipsorum, cum nolunt scire Deum. Non tamen ipsum angulum excellit, sed tantum pari modo ei in summitate coadaequatur: quoniam superna ultio actus hominum non excedit plus et grauius in eis mala ulciscendo quam sint merita eorum, solummodo aequo et iusto iudicio in excellentia iustitiae suae omnia recte diiudicans, ut iterum in spiritu nouit psalmista Dauid, cum diceret. 11. VERBA DAVID AD EANDEM REM. Cognoui, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in ueritate tua humiliasti me. Hoc tale est. Per bonitatem tuam in memetipso cognoui, Domine, cum pro peccatis meis non occidisti me, non auferens mihi in anima et corpore efficaciam operandi, quod nec propter potentiam, nec propter iram tuam plus iudicas in scientibus aut in ignorantibus quam sint merita eorum. Bonum enim operor rixando contra me, malum uero facio per concupiscentiam carnis. Et ideo das bono mercedem et malo iudicium, non tamen aliter iudicans quam quod aequum et iustum est. Quomodo? Si acrius instares quam sunt opera hominum in peracta actione, non esset aequitas iudicii. Si uero tepide neglegeres, ita ut non prouocares ad paenitentiam et quod non esset exquisitio in purgatione iniquitatis, tunc tu iustus Deus delenires et confoueres iniustitiam. Mors enim erat quondam amarissimum iudicium in morte Adae; nunc autem reddita gratia in paenitentia reuocas hominem ad uitam, quod impossibile esset fieri per ullum nisi per te Deum. Et hoc est iustissimum et aequissimum iudicium tuum purgatio scilicet ad uitam cum gratia, quoniam unicuique causae in recta mensura metientur iudicia tua. Nam in ueritate sunt omnia quae facis, ita quod nullam nimietatem exerces supra modum fallaciter; quia fallax est quod plus in nimio uel minus in paruo est quam quod iustum est. Sed tamen parcis in multis miserationibus potentiae tuae, non occidens ullum per possibilitatem clarissimae uirtutis tuae, hoc deputans in te ipso quod parcis per paenitentiam; ideo que de misericordia tua humiliaui me, dans gloria nomini tuo, interdum etiam turbatus in promeritis culpis meis de tuo iudicio. 12. QVOD OCVLI DOMINI VIDENT VNAMQVAMQVE INIVSTITIAM PVNIENDO EAM ITA VT QVAMVIS HVMANVS SENSVS IVDICIA DEI PERSCRVTARI NON POSSIT TAMEN CRIMINA HOMINVM NON NEGLEGVNTVR INDISCVSSA. Quod autem idem caput uides ignei coloris, rutilans ut flamma ignis: hoc est quod in zelo Domini est igneum obstaculum, rubens in fortissimo ardore ultionis suae, terribilem habens faciem hominis: quoniam oculi Domini facie ad faciem uident unamquamque iniustitiam, ita quod culpae diuersorum criminum non relinquuntur neglectae ante Deum, quas non terribiliter inspiciat, eas examinando iusto iudicio suo, et quia etiam monstruosa et horrenda sunt iniqua opera hominis, humanam faciem ostendentia in actibus carnalium desideriorum. Atque in ira magna respicit ad aquilonem: quia Deus in ultione sua dedignatur omne malum quod oritur de suggestione diabolica. Sed quod a collo et deorsum non uides ullam formam eius, quoniam reliquum corpus ipsius omnino absconsum et obtrusum est in praedicto angulo: hoc est quod in zelo Dei recta iudicia, quae uirtuose dispergunt praua opera hominum peruersorum, nullus humanus sensus quasi fine tenus perscrutari potest, quoniam occultantur et conteguntur in angulo speculatiuae scientiae et operis hominum, ita quod nec uideri nec comprehendi ulla scrutatione ualent, nisi quod aliquando cognoscuntur, cum ostenditur res gesta in causa ultionis Dei, ut facies hominis uidetur secundum desideria uoluntatis ipsius. Vnde etiam in ipsa ultione non est ulla simulatio alicuius facilitatis, nisi semper iustum iudicium secundum peccata hominum; quoniam crimina eorum non negleguntur indiscussa, ut praedictum est, quia zelus Domini examinatio eius est. 13. QVOD ZELVS DOMINI IVSTE DIIVDICANS OPERA HOMINVM TERRIBILIS EST OMNI CREATVRAE. Quod uero caput ipsum uides quasi nudam formam humani capitis: hoc est quod idem zelus Domini nulli mortalitati subiectus est, permanens uidelicet nudus ab omni subiectione debilitatis, iuste diiudicans opera hominum. Nec est crinibus obtectum ad instar uirilis formae, nec uelamine more muliebri: quoniam ipsi non est aliqua sollicitudo sensus sibi quemquam superiorem ulla uirili fortitudine debellare, nec ei inest ulla feminea mollities timidi animi se aduersa non posse superare. Est plus tamen uirile quam muliebre: quia fortissima uirtus Dei magis est in uirili uiriditate quam sit in mollitie femineae neglegentiae, multum que terribile ad intuendum: quoniam idem zelus terribilis et metuendus est omni creaturae, cum ipsa est eum sentiens in gesta causa ultionis eius. 14. QVOD VIRTVS SANCTAE TRINITATIS IN MVLTA SVAVITATE ET RECTA VLTIONE SIBI SVBICIT MENTES HOMINVM SECVNDVM DIVERSITATEM INTENTIONIS IPSORVM. Sed quod habet tres alas mirae latitudinis et longitudinis albas ut est candida nubes: hoc est inexplicabilis uirtutis sanctae Trinitatis expansio, quam nullus hominum comprehendere praeualet in latitudine gloriae suae nec in longitudine potestatis eius, in multa suauitate et claritate diuinitatis fulgens, recta que ultione sibi subiciens mentes hominum in magna diuersitate ut nubes discurrentium. Quae non sunt in altum erectae, sed solummodo a se separatim in directum extentae, ita tamen ut idem caput eas aliquantulum altitudine praecellat: quia ultio Domini non eleuatur ulla arrogantia, sed coaptat se unicuique causae secundum merita illius, in rectissima scilicet norma extenta iusto iudicio correptionis suae, sic tamen ut possibilitas potentiae Dei quasi in capite eiusdem ultionis suae humana opera, quae uera Trinitas non tolerat indiscussa, in altitudine fortitudinis suae praecedat, non tamen ea tam acriter ulciscens et conterens ut posset eadem possibilitas potestatis eius. 15. QVOD ZELVS DEI PRIMO VICIT DIABOLVM IN CHRISTO DEINDE IN ELECTIS FVGAVIT TERTIO IN FILIO PERDITIONIS OMNINO CONTERET TIMENTIBVS PARCENS REBELLES CASTIGANS. Et ala prima a dextra maxilla surgens tenditur ad aquilonem: quoniam Deus iusto iudicio primum a dextra saluationis parte in Filio suo deuicit diabolum et omne malum. Secunda uero, quae et media est, a gutture ipsius dirigitur ad septemtrionem: quia post saluationem quae in Filio Dei facta est, et quasi in medio iam roborata fide gustata que dulcedine electorum, per ipsos etiam fugauit rugientem inimicum, eos eruens de faucibus illius. Tertia autem a sinistra maxilla extenditur ad occidentem: quoniam ab electis Dei Satana fugato etiam a sinistra perditionis parte in filio perditionis omnino conteretur, mundo iam in occasum termini sui tendente. Et aliquando magno terrore se mouent atque in easdem partes percutiunt: quia per terribile atque per formidabile iudicium omni creaturae zelus Domini in ultionem mouetur, ibi exercens iudicia percussionis suae, ubicumque iusto iudicio placuerit diuinae maiestati. Vbi enim timor et amor atque honor Dei in reuerentia fideliter habetur, ibi Deus mitem et suauem se ostendens ultionem suam non exercet, duros autem et rebelles terribiliter et iuste castigans. 16. QVOD INDVRATI IVSTITIAM DEI DESPICIENTES ET ADMONITIONEM DEI ET EXHORTATIONEM HOMINIS NON RECIPIENTES IN PERDITIONEM ABICIVNTVR. Vnde prima ala ultionis meae percutit et abicit homines illos in abyssum perditionis, qui ita indurati sunt super duritiam lapidum, ut interioribus oculis dedignando semper despiciant iustitiam meam, retro respicientes per scientiam intellectus sui, plus que consentientes carnalibus desideriis atque diabolicis suasionibus quam uolentes scire ueram iustitiam, et quam ullo consensu suo aut per admonitionem meam aut per hominis exhortationem reuerti uelint de sua iniquitate, sic cruciantes spiritum scientiae suae; quia magis notant et faciunt iniustitiam diaboli quam iustitiam meam. Hi infundunt in corda sua quasi resolutum plumbum, id est dissoluta desideria prauae mollitiei, mittentes illud uelut ad stabiliendam duritiam ferri uidelicet obliuionis Dei, sic indurati quasi sint ferrei, ita quod nec causa Dei nec hominis sibimet aut ulli parcant in iniquitate. 17. QVOD ELEMENTA CONQVERVNTVR DE DVRITIA IMPAENITENTIVM ET SVPER EOS IN VINDICTAM INDVCVNTVR. Super istos clamant et conqueruntur elementa cum reliqua creatura, quod tam uilis natura hominis in breuissimo tempore suo tam rebellis est Deo, cum ipsa semper in timore et reuerentia praecepta Domini perficiant. Vnde et super hominem terribiliter uociferantur. Quomodo? Non sic quod elementa clament in uoce aut conquerantur in scientia rationalis creaturae, sed quod secundum modum suum uociferantur in strepitu sonituum et quod querimonias proferunt in timore terrorum, ut ea cum alia creatura iustum Dei iudicium inducit super homines, ipsi rebelles exsistentes, illa non aliter stantia nec aliter se in semetipsis mutantia quam ea iussione sua uertit diuina potestas. Vnde tam crudeliter isti indurati homines imitantur Satanam, qui in duritia iniquitatis suae noluit subdi Deo creatori suo propter quod periit ab omni beatitudine, cum quod et ipsi peribunt sequentes illum. 18. QVOD DEVS SVPER RABIDOS ET PRAESVMPTVOSE ET SCIENTER PECCANTES VINDICTAM CAIN ET PHARAONIS ET ILLORVM QVI IDOLVM IN HOREB ADORAVERVNT ET QVI INITIATI SVNT BEELPHEGOR INDVCIT. Media autem ala zeli mei caedit rabidos homines et unumquodque praesumptuosum malum quod scienter ac temere faciunt homines; quod se primum erexit in homine in sanguine Abel quem frater suus ob hoc odio habebat, quia propter oblationem substantiae ipsius quam in bona uoluntate distribuit, Deo carus erat; et quod se etiam erexit in Pharaone qui in mirabilibus meis admonitus est, ita quod exterritus in terrore meo inuitus dimisit populum meum Israel, quem iterum per rabiem retrahere uoluit, propter quod illum zelus meus deglutiuit; et quod se etiam in eodem populo meo erexit, qui me cognoscens atque mirabilia mea uidens idolum in Horeb adorauit, unde corona de capite illius cecidit, ita quod eis lex Dei facta est corruptibilis in duabus lapideis tabulis et aliis his similibus, propter quae de gloria sua et felicitate ceciderunt, haec omnia ulciscente ultione mea. Vnde etiam Moyses famulus meus de eadem contraria plebe mihi multoties aduersante in isto zelo meo fecit uindictam ex uoluntate mea, cum efficaciter diceret electis meis ut occideret unusquisque fratrem et amicum et proximum suum, et iterum cum ardenter iudicibus eiusdem populi ait quod occideret unusquisque proximos suos qui initiati essent Beelphegor, ubi ultus sum, me occisa iniquitate illa pugnante contra me. 19. DE IVSTITIA DEI ORTA IN ABEL CVLTA IN ALIIS ELECTIS SVAVI IN FILIO DEI HANC TRANSGRESSAM VLCISCITVR ZELVS DEI QVI TVNC ERAT ET NVNC EST ET PERMANEBIT. Sed in Abel primum orta iustitia Dei, post ipsum inuenti sunt multi alii electi ex omnibus his malis et peruersis generationibus qui collegerunt et coluerunt subtiliora praecepta mea ut filii Israel, inter quos etiam ortus est luctus ac maeror desiderantes humanitatem Filii mei. Peracta autem eiusdem Filii mei manifestatione qua misi eum natum ex Virgine, coquebatur et saliebatur omnis iustitia legis, dulcis et suauis cibus facta omni populo credenti in me, apostolis ueritatis ipsam ueritatem manifestantibus. Itaque in omnibus istis praedictis generationibus scienter transgressam iustitiam meam ulciscebatur et ulciscitur hic zelus meus; quia Deus qui erat tunc, est et nunc, ac semper permanebit; atque zelus meus qui tunc erat, est et nunc, et semper stabit, usque dum finiantur tribus et populi, non finiente iustitia Dei, omnem rubiginem iniustitiae discutiente. 20. QVI CANINO MORE ABOMINATVR ECCLESIAM ET DEDICATIONEM ECCLESIAE ET RES AD ECCLESIAS PERTINENTES DESTRVIT ZELO DEI DEICITVR. Propter quod etiam in hoc eodem zelo meo hanc iniquitatem aufero, illum uidelicet deiciens qui canino more abominatur florentem in me ecclesiam, aut qui per rabiem iniquitatis suae destruit constitutam per me dedicationem, uel alias constitutas iustitias ad templum meum pertinentes, quae fortiter surrexerunt in praesignificatione serui mei Iacob, ut haec Scriptura habet. 21. QVOD IN FACTO IACOB PRAEFIGVRABATVR DEDICATIO ECCLESIAE. Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem quem supposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper, appellauit que nomen urbis Bethel. Hoc tale est. Iacob surrexit mane, quia ipse ortus est tempestiuus amator ueracis iustitiae in constituto templo, cui ipse conueniens nomen imposuit, quoniam de illo debuit oriri rectissimum templum, Virgo scilicet Maria, de qua sol iustitiae effulsit. Et tollens lapidem quem in figura altaris supposuerat superiori capiti suo, id est Christo, ut in nomine ipsius qui est uera petra sanctificaretur et sanctificatus nominaretur: quia unaquaeque sanctificatio altaris supposita est potestati omnipotentis Dei, capiti omnium fidelium; erexit que illum in titulum libri uitae et in personam praecipui odoris caelestis Ierusalem: quia ut Christus est caput membrorum suorum in superna Ierusalem, sic est unumquodque sanctificatum altare excellentior pars templi sui, effuso desuper oleo in significatione chrismatis, quod est effusa gratia Dei omnipotentis in sancto baptismo. Et appellauit sanctificatum locum illum domum et templum Dei secundum nomen ciuitatis caelestis Ierusalem, quae est uiuens templum Dei uiuentis. 22. VBICVMQVE CORPVS CHRISTI IMMOLANDVM EST DEBET ESSE LAPIS SIGNATVS ETIAM SI IBI EX ALIQVA IMPOSSIBILITATE TEMPLVM ESSE NON POTERIT. Hoc itaque exemplo et significatione erigendus est lapis in templo in nomine meo ordinando, ipsum uidelicet templum idcirco signatum cum lapide, quia ego firma petra sum, ad quem omnis iustitia et lex Christianorum pertinet. Vbicumque enim fuerit sanctificatus locus, ubi corpus Filii mei immolandum est, ibi uolo esse lapidem in nomine meo signatum, quia ego ueracissima fortitudo sum, etiam si ibi ex aliqua impossibilitate non poterit esse templum; quoniam seruus meus Iacob erexit lapidem in sua praefiguratione in nomine meo, ut dictum est, quia et Filius meus de stirpe illius incarnatus est. 23. QVOD TEMPLVM DEBET HABERE CAVSAM CONSTITVTIONIS SVAE QVAE ADHAERET SIBI DE LABORE POPVLI. Templum autem tale mihi dedicatum non debet esse uacuum huius negotii quin postulet causam constitutionis suae, quae adhaeret sibi de labore ministrantis ei populi, sicut etiam caelesti Ierusalem cum capite suo Christo non uult carere iustitia sua, semper aspiciens in labores filiorum suorum quos susceptura est in Deo. Quomodo? Vt se abstrahant a diabolica seruitute se constringentes a uoluntariis desideriis carnis suae et se affligentes contra semetipsos in abscisione propriarum rerum ob amorem caelestium, non eis omnibus utentes, sed sibimet aliquas subtrahentes atque Deo offerentes ad honorem ipsius, sicut etiam praecurrens seruus meus Iacob instituit decimam omnis substantiae suae, cum dicebat, ut iterum scriptum est. 24. QVOMODO ET QVA CAVSA IACOB DECIMAS OMNIS SVBSTANTIAE SVAE DEDERIT. Cunctorum que quae dederis mihi, decimas offeram tibi. Hoc tale est. Ex omni quod mihi dederis, offeram tibi decimam partem, quia hoc lex tua est; primum scilicet in anima mea, o Deus meus, abscidens ab ea propriam uoluntatem meam, offerens tibi contra me iustitiam tuam; et postea decimam partem omnis substantiae meae quam possideo super terram. Quid est hoc? Omnis scilicet fidelis homo, qui comprehensus est in decimum ordinem supernorum ciuium, debet semper ad templum meum decimam partem dare substantiae suae propter restitutionem illam quod computatus est in decimum numerum numeratorum, id est in scientia Dei exsistentium et ad uerum templum uidelicet caelestis Ierusalem pertinentium. 25. QVI ECCLESIAS DESTRVVNT DEDICATIONES SANGVINE HOMICIDII VEL FORNICATIONE POLLVVNT ET QVI SIGNATVM LAPIDEM IN SACRIFICIO NON HABENT ET QVI DECIMAS VEL RES TEMPLI DIRIPIVNT O VAE ILLIS O VAE MISERIS ILLIS. Qui autem obliti timoris mei templa in nomine meo dedicata per rabiem iniquitatis suae destruunt uel qui dedicationem eorum secundum exemplum de Iacob ortam demunt, sanctificata loca scilicet polluendo seu cum sanguine homicidii seu cum pollutione seminis illud educendo in adulterio aut fornicatione, uel qui in superno sacrificio neglegunt institutam dedicationem antiquorum patrum absque signato lapide quem Iacob erexit in sua praesignificatione, uel qui destituunt constitutam per me iustitiam in decimis aut in substantiis templi mei, o uae miseris, o uae miseris, o uae miseris hominibus illis, qui se tam turpiter seducunt et tam peruersi ante oculos maiestatis meae exsistunt, uidelicet ut dictum est, instituta mea neglegentes, quae omnia de ueteri lege translata sunt; quia de ueteri testamento prolata est noua lex in Filio meo secundum misericordiam gratiae, et quia de omni iustitia legis et prophetarum quod erat minus factum est maius in eodem Filio meo, qui omnia signa priorum patrum, quae ipsi absconse in umbra dixerunt, manifeste ostendit in semetipso in omni iustitia. 26. QVI RES ECCLESIAE CANIBVS ET PORCIS ID EST PRAVIS HOMINIBVS DIVIDVNT HOS VEL SEMEN EORVM DE SVMMO GRADV VSQVE AD INFIMVM ZELVS DEI PROICIET. Et qui haec omnia destituunt, ita quod ipsi cibum uitae qui de utroque testamento factus est dedignando sicut lutum conculcant et canibus et porcis ac aliis pecoribus, id est prauis hominibus diuidunt, eum magis dantes paganis moribus et uanae ignorantiae quam mihi omnipotenti Deo, atque in usum suum secundum uoluntatem suam eum parantes, hos uel semen eorum et ego destituam, eos proiciens de summo gradu usque ad infimum et de diuitiis in paupertatem in ultione huius zeli mei. 27. QVOMODO DEVS VLTIONE SVA CAEDIT CREDVLOS ET INCREDVLOS. Tertia uero ala ultionis meae caedit et credulos et incredulos in suis impiis et iniustis operibus. Ipsa percutit credulos non operantes in uoluntate sua bona et iusta opera; qui bene uident fidem et quibus nota est iustitia Dei et tamen sedent in tenebrositate malorum operum, gementes ignoranter post tenebras iniquitatis, uolentes bacchari in peruersitate, quod eos tamen non permittit Deus secundum uoluntatem ipsorum perficere, hoc idem abscidens illis ultione sua, dum sic sunt obscurati quod obliti sunt eius, ita ut ab eo libentissime recederent. Incredulos autem caedit in infidelitate eorum, ita quod etiam eis abstrahitur iniquitas ipsorum cum retributione ultionis, cum non permittuntur malum hoc perficere quod libenter facerent, unde et malignus diabolus, superatus in beatitudine fidelium hominum ante oculos Dei scintillantium, uellet istos trahere in tenebras mortis secundum nequitiam suam, sed eos amplius comprehendere non potest nisi ut sunt opera illorum. 28. QVI PVTANT SE SAPIENTES ET POTESTATEM SVAM PER INIVSTA IVDICIA ELEVANT QVAM MISERABILITER HOS ZELVS DEI EXVRIT. Sed quaedam alia mensura hominum est super terram, qui habent prosperitatem in forma sensati spiritus, ita quod sapientes sunt ad recordationem Dei secundum uoluntatem suam accensi cum scientia sensus; unde tunc in semetipsis praesumptuose habere uolunt scientiam sapientiae, facientes quidquid cogitauerint et miscentes iustitiam cum iniquitate; sed stulti sunt in sapientia, quoniam notant semetipsos ita quasi pleni et perfecti sint ad habendum et comprehendendum atque ad acquirendum plenitudinem uoluntatis suae secundum arbitrium suum quidquid excogitauerint. Et dum alas suas leuare uolunt per potestatem suam in prouinciis et ciuitatibus ac in aliis locis atque in aliis causis in quibus tunc occupati sunt cum imperio, in quo nolunt habere intellegibilem mensuram in Deum aspicere quid faciant, tunc effunduntur et abiciuntur ante oculos Dei propter impia et iniusta iudicia illorum quos ipsi prius diiudicabant, in quibus nolebant timorem Domini scienter habere. Et sic per istum zelum meum facti erunt in planctum magnum et in flebiles uoces coram omni populo, qui uident et audiunt iudicabile tempus iniquitatis eorum, quibusdam uidelicet ex ipsis adhuc in hac uita in multis miseriis multi defectus ipsorum uiuentibus, quibusdam etiam pessima morte in diuersis passionibus morientibus. In tam diuersa uicissitudine ulciscitur et exurit zelus meus omnem iniustitiam, quia illa est contra me. 29. QVOD IN ZELO DEI NON EST CLAMOR MINANTIS VOCIS SED IMMOBILIS ET FIRMA POTESTAS IVSTI IVDICII. Nunc autem quod non audis praedictum caput ulla uerba proferre, sed tantum in se ipso immobile permanens alis suis interdum illuc percutere quo et ipsae alae tenduntur, ut dictum est: hoc est quod in zelo Domini non est clamor minantis uocis et in superbiam se erigentis, sed in potestate fortitudinis suae et in rectis iudiciis suis immobilis persistens, ultione sua post rabiem operum emeritas res absque timore Domini gestas confundendo et conterendo eas secundum extensionem ultionis iudicii sui ulciscitur, ut tibi, o homo, ueracissima manifestatione praemonstratum est. Et quia Deus iustus est, omnem iniustitiam examinari oportet per iustum, quoniam ipse Deus bene nouit discretam positionem quae est in scientia hominis. 30. QVOD SCIENTIA IN HOMINE EST QVASI SPECVLVM IN QVO LATET DESIDERIVM BONI VEL MALI. Nam scientia in homine est quasi speculum, in quo latet desiderium siue bonum siue malum uolentis. Vnde homo inter has duas partes positus inclinat se uoluntate sua ad partem illam quam desiderat. Sed homo qui uertit se ad bonum, illud fideli opere amplectens per adiutorium Dei, mercedem beatae remunerationis laudabiliter accipiet, quia malum spreuit et bonum fecit; qui uero se inclinat ad malum, hoc peruersa actione deglutiens per suggestionem diabolicam, poenas iustae retributionis inde miserabiliter incurret, quoniam bonum neglexit et malum perpetrauit. Idcirco in multa deuotione et humilitate se homo subiciens Deo, fideliter operetur salutem suam, quae de summo bono emanat, ita ut anima ipsius interiori sanctitate inebrietur, quia in bene disposita et recte ordinata concussione seruit creatori suo. Quomodo? 31. QVOMODO EX METV PROCEDIT TIMOR ET DE TIMORE TREMOR ET QVOMODO HOMO PER HAEC TRIA DEBET OPERARI QVOD IVSTVM EST. Quoniam metus id est inceptio angustiae facit timorem, timor autem concutit tremorem, per quae debet homo operari quod iustum est. Quomodo? Quod homo metu angustiari incipit hoc per donum Spiritus sancti de rationali sensu habet, propter quod etiam nullo modo omittere potest quin Deum sciat, illa que scientia quam habet in Deum facit in ipso timorem, in hoc quod incipit timere secundum ea quae Dei sunt. Et si haec habet cum studio sciens Deum, tunc concutit eum iterum ignea gratia in Christo, admonens ut deinde incipiat tremere, quatenus per compunctionem terreatur ut iustitiam Dei fideliter operetur. 32. DE PRIMA RADICE ID EST DISCRETIONE HOMINIS ET DE IGNEA SVPERADDITA GRATIA IN CHRISTO. Nunc ergo, o homines, intellegite et discite: unde sint haec? Quid est hoc? Deus est qui in uobis quod bonum est operatur. Quomodo? Ipse ita uos constituit, ut per rationalem sensum in operibus uestris eum sentiatis, quae sapienter cum discretione facitis. Irrationale enim animal facit omnia opera sua sine intellectu et sapientia ac sine discretione atque uerecundia, nec scit Deum, quia irrationale est, sed tantum sentit eum, quoniam illius creatura est. Rationale uero animal quod homo est habet intellectum et sapientiam, discretionem et uerecundiam in operibus suis, quae rationabiliter operatur, quod est prima radix quam gratia Dei fixit in omnem hominem cum anima ad uiuendum excitatum. Haec ergo praedicta uigent in rationalitate, quia in his omnibus homines Deum scientes sunt, ut ea quae iusta sunt uelint. Vnde ebulliens et perfectum opus atque prosperum in bona uoluntate hominis, quod ipse homo amplectitur in saluatore suo, in Filio uidelicet Dei, per quem Pater omnia opera sua in Spiritu sancto operatur, hoc denuo incendit et admonet ignea gratia data in Christo Iesu. 33. QVOD NEMO IN EXCVSATIONE PECCATI SVI DEBET MVSSITARE CONTRA CREATOREM SVVM. Ideo que in gaudio Spiritus sancti faciat homo opera iustitiae, non dubitans in peruersa mussitatione, id est ne dicat quod aliquid sibi desit in omnibus his, aut in prima scilicet radice per donum Dei homini primitus imposita, aut in ignea gratia Spiritus sancti eandem radicem iterum in admonitione tangentis, ita ne peruerse corruens deinde angustietur in his quae propter reprehensibilem impetum fecit, quasi in interiori sua radice quidquam minus habuerit, scilicet ne postquam ceciderit in necessitate positus murmuret sic dicens in semetipso: 'Heu, heu, quid feci, quod opera mea non potui praeuidere in Deo?' Et etiam sine pondere infidelitatis incedat, ita ut non diffidat Deo in operibus suis, sed ut sit securus sine lacrimabili querela praui operis. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. VERBA ABSTINENTIAE. 2. VERBA LARGITATIS. 3. VERBA PIETATIS. 4. VERBA VERITATIS. 5. VERBA PACIS. 6. VERBA BEATITVDINIS. 7. VERBA DISCRETIONIS. 8. VERBA SALVATIONIS ANIMARVM. 9. QVOD NVLLVS FIDELIVM CONTEMNAT MAGISTERIO SVBESSE QVIA ETIAM PER MAGISTERIVM ISRAELITICI POPVLI IN LEGE PRAEFIGVRABANTVR RECTORES TEMPORIS GRATIAE. 10. QVAE DVRITIA LEGIS QVASI SVB VELAMINE OCCVLTAVIT INCARNATIO FILII DEI PER GRATIAM SPIRITVS SANCTI ELVCIDAVIT. 11. QVOD HOMO IN DIGNITATE MAGISTERII FVNGITVR VICE DEI. 12. QVOD PRAETER SPIRITALE MAGISTERIVM SVNT QVIDAM SAECVLARIS POTENTIAE MAIORES SVNT ET MINORES IN POPVLO QVI AB VTRISQVE REGVNTVR. 13. QVOD PER EXTERIVS MAGISTERIVM INTELLEGITVR INTERIVS. 14. QVA DE CAVSA DEVS PERMISIT GENVS VNVM EXCELLERE ET ALIVD SVBIACERE. 15. VERBA ISAAC AD IACOB DE EADEM RE. 16. HIC INNVITVR TRINVS ORDO DOMINANTIVM LIBERORVM FAMVLANTIVM. 17. QVOD SAECVLARES ET SPIRITALES IN QVATTVOR ET QVATTVOR DIVIDVNTVR. 18. QVOD NEMO SPIRITALEM AVT SAECVLAREM DIGNITATEM AVT PER RAPINAM AVT PER FVRTVM AVT PER EMPTIONEM SIBI VSVRPET. 19. QVI MATVRO SENSV SVNT BONAM CONSCIENTIAM HABENTES ET VOLANTIA VERBA LAVDIS HOMINVM NON QVAERENTES ELECTIONE REGIMINIS DIGNI SVNT. 20. QVICVMQVE POTESTATEM REGIMINIS ADIPISCVNTVR DESPICIENTES VTRVM DEO PLACEAT AN NON A FACIE DEI FVGIENTES IN PARTE DIABOLI SVNT QVIBVS NON RESISTITVR VT QVANDOQVE AMPLIVS PVNIANTVR. 21. QVOD PRAEDICTAE DIFFERENTIAE HOMINVM VT FVERVNT ITA ET SVNT ET SEMPER ERVNT PRO EXTENSIONE HVMANI TEMPORIS SECVNDVM AVCTORITATEM DIVINAE PROVIDENTIAE. 22. QVOD IN CONDITIONE SAECVLARIVM SCILICET MAIORVM ET MINORVM TRES PARTES SVNT. 23. QVOD SPIRITALES MAGISTRI POPVLO IN VNITATE FIDEI PRAEESSE DEBENT. 24. QVOD POTESTAS SAECVLARIS REGIMINIS ET POPVLVS INVICEM SE TANGANT PVRITATE INNOCENTIAE ET SIMPLICI DEVOTIONE. 25. QVOD IN OPERE DEI SEX VIRTVTES CETERAS PRAEFIGVRABANT. 26. DE STATV ABSTINENTIAE LARGITATIS PIETATIS VERITATIS PACIS BEATITVDINIS DISCRETIONIS SALVATIONIS ANIMARVM ET QVID SIGNIFICET. 27. DE HABITV EARVNDEM ET QVID SIGNIFICET. 28. SPECIALITER DE ABSTINENTIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 29. SPECIALITER DE LARGITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 30. SPECIALITER DE PIETATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 31. SPECIALITER DE VERITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 32. SPECIALITER DE PACE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 33. SPECIALITER DE BEATITVDINE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 34. SPECIALITER DE DISCRETIONE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 35. SPECIALITER DE SALVATIONE ANIMARVM ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET.