DVODECIMA VISIO TERTIAE PARTIS POST HAEC uidi: et ecce omnia elementa et omnes creaturae diro motu concussa sunt, ignis, aer et aqua eruperunt et terram moueri fecerunt, fulgura et tonitrua concrepuerunt, montes et siluae ceciderunt, ita ut omne quod mortale erat uitam exhalaret. Et omnia elementa purgata sunt, ita ut quidquid in eis sordidum fuerat tali modo euanesceret, quod amplius non appareret. Et audiui uocem maximo clamore per totum orbem terrarum uociferantem et dicentem: 'O uos filii hominum qui in terra iacetis, surgite omnes'. Et ecce omnia ossa hominum in quocumque loco terrarum erant, uelut in uno momento congregata et sua carne obtecta sunt, et omnes homines integris membris et corporibus suis in sexu suo surrexerunt, boni in claritate fulgentes et mali in nigredine apparentes, ita ut et opus cuiusque in ipso aperte uideretur. Et quidam ex eis in fide signati erant, quidam autem non, ita ut signatorum istorum alii ante faciem suam uelut aureum fulgorem, alii uelut umbram haberent: quod ipsorum signum erat. Sed subito ab oriente maxima coruscatio effulsit; et ibi in nube Filium hominis eodem uultu quemadmodum in mundo fuerat et apertis uulneribus cum angelicis choris aduenientem uidi, et supra sedem candentis sed non ardentis flammae sedentem et sub se hanc maximam tempestatem purgationis mundi habentem. Et qui signati erant obuiam ei in aere quasi in turbine rapti sunt, ubi et prius splendorem illum qui secretum superni creatoris designat uideram, bonis scilicet a malis ibi separatis. Sed ipse blanda uoce uelut euangelium manifestat, iustos caelesti regno beatificauit, ac terribili uoce iniustos infernalibus poenis, sicut etiam ibidem scriptum est, deputauit, nulla tamen alia inquisitione uel responsione de operibus eorum nisi quemadmodum euangelica uox ostendit ibi facta: quoniam opus cuiusque siue bonum siue malum esset in ipso manifeste apparuit. Qui autem signati non erant, a longe in parte aquilonis cum diabolica turba stabant, nec ad iudicium hoc peruenerunt, sed tamen haec omnia uelut in turbine uidentes finem eiusdem iudicii exspectabant, et intra se amaros gemitus dabant. Et sic iudicio peracto fulgura et tonitrua et uenti ac tempestates cessabant, et quidquid in elementis transitorium erat subito euanuit, et maxima tranquillitas facta est. Tunc electi super splendorem solis repente splendidi effecti cum eodem Filio Dei et cum beatis agminibus angelorum in gaudio magno caelestia petebant, reprobis cum diabolo et angelis eius ad loca infernalia cum magno ululatu tendentibus. Et sic caelum electos recepit et infernum reprobos absorbuit. Sed subito tanta gaudia et tantae laudes in caelestibus, et tanta tristitia ac tanti ululatus in inferno exorti sunt, ultra quam humanus sensus effari possit. Et mox omnia elementa in maxima serenitate resplenduerunt uelut eis nigerrima cutis abstracta fuisset, ita quod nec ignis feruorem, nec aer spissitudinem, nec aqua furorem, nec terra fragilitatem amplius ullam haberent. Sol quoque, luna et stellae uelut plurimus ornatus in firmamento multo splendore et decore rutilabant et sine motu circuitionis fixa manebant, ita quod ultra diem et noctem non discernebant. Et ita nox non erat, sed dies. Et finitum est. Iterum que audiui uocem de caelo mihi dicentem. 1. QVOD IN NOVISSIMO TEMPORE MVNDVS MVLTIS CALAMITATIBVS VT HOMO IN HORA MORTIS DISSOLVITVR. Haec mysteria nouissima tempora ostendunt, in quibus temporalia tempora in aeternitatem coruscationis illius quae sine fine est transmutabuntur. Nouissima enim tempora multis periculis fatigabuntur et occasus mundi uariis signis demonstrabitur. Nam ut uides, in ipso nouissimo die totus orbis terrarum terroribus concutietur, tempestatibus quassabitur, ita ut quidquid in eo caducum et mortale est, his calamitatibus finiatur: quia iam cursu mundi completo ipse amplius durare non poterit, sed secundum diuinam dispositionem consummabitur. Sicut enim homo, cum finiendus est, multis infirmitatibus praeuentus deicitur, ita quod etiam in ipsa hora mortis suae multo dolore dissoluitur, sic quoque finem mundi maximae aduersitates praecurrent et ipsum in fine suo diuersis terroribus dissoluent: quoniam elementa terrores suos tunc ostendent, quia eos amplius exercere non poterunt. 2. QVOD OMNES CREATVRAE REPENTE COMMOVENTVR ET QVIDQVID IN AERE VEL IN AQVA VEL IN TERRA MORTALE EST VITAM REDDIT ET QVOD FOEDITATIS EST IN EIS EVANESCIT. Repentino et inopinato quippe motu in hoc fine elementa relaxantur, omnes creaturae commouentur, ignis erumpit, aer soluitur, aqua effluit, terra concutitur, fulgura feruent, tonitrua concrepant, montes scinduntur, siluae ruunt, et quidquid in aere uel in aqua uel in terra mortale est uitam reddit. Ignis enim totum aerem mouet et aqua totam terram replet: et hoc modo omnia purgantur, ut quidquid in mundo foeditatis est ita euanescat quasi non fuerit, uelut sal diffluit cum in aquam mittitur. 3. QVOD CORPORA MORTVORVM VBICVMQVE FVERINT IN INTEGRITATE CORPORIS ET SEXVS SVI RESVRGVNT. Sed diuino praecepto, ut tibi praemonstratum est, ad resurgendum accepto, mortuorum ossa, ubicumque fuerint, suo loco uelut in ictu oculi coniunguntur et sua carne teguntur, nec ullo modo retardantur, sed siue ab igne siue ab aqua siue ab aue siue a bestia consumpta fuerint, citissime restituuntur, ita quod ea hoc modo terra reddit uelut sal ex aqua sudat: quia oculus meus omnia nouit nec quidquam me latere poterit. Ita omnes homines in anima et corpore, sine ulla contractione et abscissione membrorum suorum sed in integritate et corporis et sexus sui, uelut in ictu oculi resurgunt, electi fulgorem bonorum operum suorum habentes, et reprobi nigredinem infelicium actuum suorum portantes, ita quod ibi opera ipsorum non absconduntur, sed palam in ipsis apparebunt. 4. DE SIGNATIS ET NON SIGNATIS RESVRGENTIVM. Et quidam ex eis in fide signati sunt, quidam autem non, ita ut fidem habentium conscientiae aliorum per opera fidei in fulgore sapientiae fulgeant, aliorum uero in tenebrositate neglectus sui appareant, per quae aperte discernuntur: quoniam illi fidem operibus impleuerunt, isti autem eam in semetipsis exstinxerunt. Quidam autem hoc signum fidei non habent: quia isti nec in ueteri lege nec in noua gratia cognitionem uiui et ueri Dei habere uoluerunt. 5. QVOD FILIVS CVI PATER POTESTATEM DEDIT IVDICIVM FACERE IN FORMA HVMANITATIS AD IVDICIVM VENIET. Et tunc in claritate lucis aeternae, sed tamen in nube, qua reprobis caelestis gloria abscondita est, Filius Dei in forma humanitatis et passionis suae, quam in uoluntate Patris pro salute humani generis passus est, ad iudicandum ipsum humanum genus caelesti exercitu circumdatus adueniet: quoniam Pater ei hoc dedit, ut quia ipse in mundo uisibiliter conuersatus fuerat, quae uisibilia mundi sunt diiudicet, ut etiam ipse in euangelio ostendit dicens. 6. EVANGELIVM DE EODEM. Et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia Filius hominis est. Hoc tale est. Pater testificatur de Filio suo. Quid est hoc? Pater potestatem dedit Filio: quoniam ipse semper cum Patre in diuinitate manens, sed humanitatem de Matre accipiens, secundum quod homo est, accepit etiam a Patre quod omnis creatura ipsum Dei Filium sentit, sicut et omnis creatura in creatione formae suae a Deo creata subsistit. Et ideo quaeque opera discernuntur a Filio, in quacumque dignitate uel incuruatione sint, et secundum hoc quod collocanda sunt ea collocat, ut quia ipse homo palpabilis et uisibilis in mundo fuit, etiam illa quae in mundo uisibilia fuerunt secundum quod iustum est discernat, uidelicet in potestate iudiciali terribilis iniustis sed blandus iustis apparens, ipsos ita diiudicans, quod etiam purgationem suam elementa sentiant. 7. QVOD SIGNATI OBVIAM IVSTO IVDICI NON IN DIFFICVLTATE CELERITER RAPIVNTVR ET OPERA EORVM APPAREBVNT. Tunc et qui signati sunt obuiam iusto iudici non in difficultate, sed in multa celeritate rapiuntur, ut quoniam ipsi fidem in Deum credentes habuerunt, etiam opera fidei in eis manifeste appareant, ubi et scientia Dei actus eorum et in bonis et in malis non ignorat, ut tibi praemonstratum est, ibi enim boni et mali separabuntur: quia et opera eorum dissimilia sunt. Nam ibi tam in malis quam in bonis certissime apparet quomodo uel in infantia uel in pueritia, uel in iuuentute, uel in senectute, uel in finita aetate Deum quaesierint. 8. QVOD OMNES FLORES PATRIARCHAE PROPHETAE APOSTOLI MARTYRES CONFESSORES VIRGINES ET MONACHI ET ALII PRAEPOSITI FVLGEBVNT. Ibi etiam fulminant omnes flores Filii mei, uidelicet patriarchae et prophetae qui ante incarnationem ipsius fuerunt, et apostoli qui cum eo in saeculo conuersati sunt, ac martyres, confessores, uirgines et uiduae, qui ipsum fideliter imitati sunt, et illi qui ecclesiae meae tam in saecularibus quam in spiritalibus praepositi erant, nec non anachoretae et monachi qui in castigatione et mortificatione carnis suae propter nomen eiusdem Filii mei se uiles fecerunt, quod et in uestitu suo cum magna humilitate et caritate angelicum ordinem imitantes ostenderunt. Sed qui me hoc modo in contemplatiua uita quaerunt, quod dicunt: 'Haec uita gloriosior illa est,' hoc mihi quasi nihilum est; sed qui me quaerit in humilitate in illa conuersatione quae inspiratione Spiritus sancti data est, hunc in caelesti patria in prioribus locis collocabo. 9. QVOD CAELI INTERIM LAVDES SVAS IN SILENTIO CONTINENT CVM FILIVS SENTENTIAM IVDICIALEM PROFERET CONSCIENTIA SINGVLORVM APERTA. Deinde caeli laudes suas interim in silentio continent, cum Filius Dei iudicialem sententiam et ad iustos et ad iniustos profert, auscultantes cum reuerentia honoris quomodo illos diiudicet, cum blande iustis superna gaudia tribuit, et cum terribiliter iniustos ad infernales poenas mittit. Sed ibi nec excusatio nec interrogatio operationum suarum maior erit, quam quod ibi conscientiae hominum et bonorum et malorum nudae et apertae sunt. 10. DE BONIS ET MALIS QVI IVDICANDI SVNT. Iusti autem qui ibi uerba aequissimi iudicis percipiunt, plurima quidem opera iustitiae fecerunt, sed tamen ea in plenitudine perfectionis, dum in saeculo uiuerent, non habuerunt, unde et nunc in eis diiudicandi sunt; iniusti uero qui iudicialem seueritatem ibi in se sentiunt, mala quidem facta perpetrauerunt, sed tamen ea non in ignorantia diuinae maiestatis, quod est in iniquitate praeiudicatae damnationis infidelitatis egerunt, et ideo sententiam eiusdem iudicis ibi non effugient, quoniam omnia aequo pondere ponderanda sunt. 11. DE INFIDELIBVS QVI IAM IVDICATI AD IVDICIVM NON PERVENIVNT. Illi autem qui in fide signati non sunt, quoniam ipsi in Deum non crediderunt, in parte aquilonis, id est perditionis, cum diabolica turba interim tardant, nec ad hoc iudicium perueniunt, sed tamen illud in obumbratione uidentes finem que eius praestolantes intra se multum gemunt: quoniam ipsi in infidelitate perdurantes uerum Deum non cognouerunt, quia ipsi nec ante baptismum uiuum Deum in ueteri testamento coluerunt, nec sub euangelio remedium baptismatis susceperunt, sed in maledictione casus Adae perseuerauerunt, damnationis poenas habentes; unde et in infidelitate scelerum suorum iam iudicati inueniuntur. 12. QVOD FINITO IVDICIO MAXIMA QVIES TRANQVILLITATIS EXORITVR. Sic que iudicio finito terrores elementorum et fulgura, tonitrua et uenti in tempestatibus cessant, et omne quod caducum et transitorium est dilabitur, nec amplius apparebit, uelut nix esse desinit quae a calore solis dissoluitur, maxima quiete tranquillitatis diuina dispensatione ita exorta. 13. QVOD ELECTOS GLORIA AETERNITATIS CVM MAGNIS LAVDIBVS RECIPIT SED REPROBOS INFERNVS MAGNO VLVLATV ABSORBET. Et sic electi splendorem aeternitatis habentes una cum capite suo scilicet Filio meo et cum glorioso caelesti exercitu in magna gloria caelestia gaudia petunt, et reprobi una cum diabolo et cum angelis ipsius ad aeterna supplicia in multa contritione tendunt, ubi aeternam mortem sibi praeparatam aeternaliter uident: quia magis concupiscentias suas quam praecepta mea secuti sunt. Et sic caelum electos in gloriam aeternitatis recipit, quoniam ipsi dominatorem caelorum dilexerunt; et infernus reprobos absorbet, quia diabolum non abiecerunt; ita omnium gaudiorum tantis laudibus in caelesti gloria resonantibus, et omnium gemituum tantis ululatibus in inferno exortis ultra quam humanus intellectus capere ualeat: quoniam illi uitam aeternam possident, et isti mortem aeternam habent, quemadmodum in euangelio Filius meus loquitur dicens. 14. EVANGELIVM DE EODEM. Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam. Hoc tale est. Qui in lenocinio omnium malorum foetent nec sitiunt quod iustum est haurire in summa bonitate, per iter infidelitatis et nequitiae suae in poenas aeternae perditionis demerguntur, secundum opera sua infernalia tormenta recipientes. Aedificatores uero coruscationis caelestis Ierusalem, qui Portis filiae Sion fideliter instant, fulgebunt in luce uitae aeternae, quam castissima Virgo in fecunditate uirginitatis suae credentibus mirabiliter attulit. 15. QVOMODO ELEMENTA ET SOL ET LVNA ET STELLAE FINITO IVDICIO IN MELIVS MVTANTVR ET NOX NON ERIT. Et ut uides elementa in maxima claritate et pulchritudine his omnibus peractis fulgebunt, omni uidelicet impedimento nigredinis et sordis ablato. Nam ignis sine feruore tunc ut aurora rutilat, et aer absque spissitudine purissimus fulget, et aqua sine impetu effusionis et submersionis perspicua et lenis stat, et terra absque omni fragilitate et tortitudine fortissima et planissima apparet, his omnibus in magnam tranquillitatem ac pulchritudinem translatis. Sed et sol et luna ac stellae, uelut pretiosissimi lapides in auro, ita etiam in firmamento multa claritate et maximo fulgore rutilant, nec ultra inquietudinem circumuolutionis suae diem et noctem ad discernendum habent: quia finito mundo iam in immutabilitate sunt, ita quod et nullae tenebrae noctis amodo apparebunt, quoniam tunc dies indeficiens est, ut etiam Iohannes meus testatur dicens. 16. VERBA IOHANNIS DE EODEM. Et nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernae neque solis, quoniam Dominus Deus illuminat illos. Hoc tale est. Qui thesaurum habet, eum interdum subtrahit, interdum etiam emittit, sicut et nox lumen celat et ut dies tenebras fugat homini lumen afferens. Ita non erit in transgressione temporum: quia iam tunc noctis umbra fugabitur, ita quod tenebrae noctis amodo non apparebunt, quia etiam et transmutatio illa iam non egebit lumine hoc, quod sibi homines incendunt umbras tenebrarum expellentes; nec etiam mutabilitatem solis tunc amplectetur, qui modo continet tempora illa quae in umbra habentur, quoniam tunc dies sine ulla mutatione erit: quia tunc etiam dominator omnium claritate diuinitatis suae, quam nulla mutabilitas offuscat, illuminat eos qui in saeculo tenebras sua gratia effugerant. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. SYMPHONIA DE SANCTA MARIA. 2. DE NOVEM ORDINIBVS SVPERNORVM SPIRITVVM. 3. DE PATRIARCHIS ET PROPHETIS. 4. DE APOSTOLIS. 5. DE MARTYRIBVS. 6. DE CONFESSORIBVS. 7. DE VIRGINIBVS. 8. VOX HARMONIAE IN QVERELIS DE REVOCATIS AD EOSDEM GRADVS. 9. IN EXHORTATIONE VIRTVTVM ET IN CONTRADICTIONE DIABOLICARVM ARTIVM. 10. QVOD DE INEFFABILI GRATIA SVA CORDE ET ORE DEVS INCESSABILITER LAVDANDVS EST. 11. QVOD SYMPHONIA IN VNANIMITATE ET CONCORDIA PROFERENDA EST. 12. QVOD VERBVM CORPVS SYMPHONIA AVTEM SPIRITVM ET HARMONIA DIVINITATEM VERBVM VERO HVMANITATEM FILII DESIGNAT. 13. QVOD PER SYMPHONIAM RATIONALITATIS TORPENS ANIMA EXCITATVR AD VIGILANDVM. 14. QVOD SYMPHONIA DVRA CORDA EMOLLIT ET VMOREM COMPVNCTIONIS INDVCIT ET SPIRITVM SANCTVM ADVOCAT. 15. QVOD FIDELIS OMNI DEVOTIONE INCESSANTER IVBILARE DEBET. 16. VERBA DAVID DE EADEM RE.