DECIMA VISIO TERTIAE PARTIS ET POST HAEC in summitate orientalis anguli praemonstrati aedificii, ubi praedictae duae partes muri ipsius illa lucida et lapidea uidelicet coniunctae erant, uidi quasi septem gradus candidissimi lapidis qui ad lapidem illum magnum super quem praefatus lucidus sedens in throno apparuit in modum testudinis aduoluti uidebantur. Et super eosdem gradus sedes posita erat super quam iuuenis quidam sedens uirilem et nobilem uultum, pallidi tamen coloris, et capillos subnigros usque ad scapulas ipsius descendentes habebat, purpurea tunica indutus. Qui a capite suo usque ad umbilicum mihi apparuit, sed ab umbilico deorsum obumbratus mihi ad uidendum fuerat. Et ipse respiciens in mundum maxima fortitudine uociferabatur ad homines qui in eo erant dicens. 1. VERBA FILII HOMINIS. O stulti homines, qui tepide et turpiter marcetis in uobismetipsis nolentes uel oculum unum aperire ad uidendum quid in bonitate spiritus uestri sitis, sed semper ardetis operari malum, quod habet concupiscentia carnis uestrae, recusantes esse in bona conscientia et in recta speculatione animi uestri quasi intellectum boni et mali non habeatis, nec gloriam hanc ut malum sciatis deuitare et bonum facere; audite me Filium hominis dicentem ad uos: O homo, respice quid esses dum coagulatio in uentre matris tuae fuisti! Etenim tunc inscius et impotens tui in uiuificatione eras. Sed tunc datus est tibi spiritus et motio ac sensibilitas, ut uiuens mouearis et te mouens intellegas fructum utilitatis. 2. QVOD HOMO HABENS SCIENTIAM BONI ET MALI INEXCVSABILIS EST. Habes enim scientiam boni et mali atque efficaciam operandi. Vnde excusare te non uales quin omnia bona ex his habeas in te, ita ut summa inspiratione admonitus Deum diligas in ueritate et iustitia tibi que resistas in concupiscentia et delectatione iniustitiae, ita ut te in his crucies et hoc modo martyrium meum colas tibimetipsi in his ardoribus repugnans, crucem meam scilicet in tuo corpore baiulando, id est illicita desideria fugiendo, cum te delectat peccare. Et cur est tibi tanta potestas? Videlicet ut deuites malum et facias bonum. De scientia enim boni et mali, qua intellegis quod homo es, mihi responsurus es. Sed bonum contemnis et malum operaris ardens in carnalibus desideriis: quia bonum tibi quasi graue uidetur, malum autem in te facile excitatur. Et cum hoc est, non uis te constringere sed libere peccare. Quid feci, quando in cruce passus sum in infirmitate carnis, cum contremui ac angustiatus sum ego Filius hominis? Ob hoc requiro a te aduersum te martyrium, quod pateris in uoluptate carnis tuae et in reliquis tempestatibus ac in illicitis desideriis, quae sunt contra uoluntatem meam, atque in aliis huiusmodi nequitiis quae haec subsequuntur; in quibus te non potes excusare quin noueris ubi bene et male opereris. 3. ADMONITIO AD CONIVGATOS. Sed non abicio copulam costae legalis coniunctionis quae per diuinum consilium constituta est in multiplicationem procreationis filiorum Adae, ubi hoc in uero desiderio prolis et non in falsa uoluptate carnis ab his fit, quibus illud sine iniuria licitum est, secundum quod eis in lege diuina praeceptum est, scilicet saeculo deditis et non spiritui segregatis. Bonum ergo quod habes a me, diligere debes aduersum te. Caelestis es in spiritu, terrestris in carne. Vnde quae caelestia sunt debes amare et quae terrestria sunt conculcare. In opere autem caelestium demonstro tibi supernum praemium, in uoluntate uero carnis tuae, cum uis perficere quod iniustum est, ibi ostendo tibi martyrium meum et poenas quas sustinui propter te, ita ut tu in contrariis desideriis tibimetipsi resistas propter amorem passionis meae. Plurimum intellectum habes in te, plurimus etiam census inde requiretur a te. Multum tibi datum est, multum etiam a te requirendum est. Sed in omnibus his caput et adiutorium tuum sum. Nam superno tactu tactus si inuocaueris me, responsum audies a me. Si pulsaueris ad ianuam, tibi aperietur. In spiritu acutissimae scientiae quo transfusus es, omne quod tibi utile est habes in te. Et quoniam hoc est in te, idcirco et oculi mei acutissime perspicientes considerabunt quid inueniant in te. Quapropter de conscientia tua requiro uulnera et dolorem cordis tui in quibus te coerceas, cum senseris te uoluntate tua trahi ad peccatum, et cum ita in eo exarseris, quod totus liquefactus uix suspirare uales. Et ecce inspicio te. Quid tunc facies? Si tunc in hoc labore uulnerato corde et madentibus oculis et concusso timore iudicii mei inuocaueris me, et si tunc etiam in hoc clamore perseueraueris, ut tibi succurram aduersus nequitias carnis tuae et contra pugnas malignorum spirituum, faciam omne quod tibi fieri desideras atque domum habitationis meae ponam in te. 4. COMPARATIO DE AGRO. Nunc ergo, fili mi, respice quanto labore et sudore in agro laboretur, antequam semine perfundatur. Sed postquam semine seminatus fuerit, dat fructum suum. Ergo attende et considera haec. Nonne recuso terrae dare hoc, ut fructum gignat absque sudore laboris? Sed cum mihi placuerit, ipsa fructibus superabundanter ita repletur, ut homines abundantissime sufficientiam habeant, aliquando etiam superabundent; et cum uoluero, ita eis attenuatur, ut homines aliquando prae fame uix uiuant, aliquando etiam multi ui illius attenuati moriantur. Secundum modum hunc homines per me positi sunt. Homini illi qui bono corde semen uerbi mei uoluntarie suscipit, magna dona Spiritus sancti ut bono agro superabundanter tribuo. Ille autem qui aliquando uerbum meum recipit, aliquando etiam hoc recipere recusat, est quasi ager qui hoc tempore uiret, hoc autem arescit. Hic homo tamen omnino non perit: quia quamuis famem in anima patiatur, aliquid tamen, quamuis parum, uiriditatis habet. Sed hic per omnia moritur qui nulla intentione uerba mea recipere exoptat, et qui nec admonitione Spiritus sancti nec doctrina hominum cor suum excitare uult ad bonum. Haec miraris, o homo, et scire uis cur haec ita fiant. 5. QVOD HOMO NON DEBET SCRVTARI QVOD SIBI SCIENDVM NON EST SICVT IN EXEMPLIS PATET. Sed ut nec diuinitatem mortali obtutu uales aspicere, sic nec secreta eius mortali sensu poteris capere, nisi quantum in permissione ipsius tibi possibile est. Tu autem uacillante animo tuo huc et illuc uersaris. Vnde ueluti aqua a calore ardentis camini absorbetur, sic spiritus tuus ab inquietudine stulti animi tui opprimitur: quoniam haec scire cupis quae non sunt scienda carni conceptae semine humano in peccatis. Leua ergo digitum tuum et tange nubes. Quid nunc? Sed hoc fieri non potest. Sic nec illud, dum hoc scrutaris quod tibi sciendum non est. Sed ut herbulae sensu regiones comprehendere non ualent, quia sensu et intellectu carent, nescientes quid sint uel quid operentur fructu suo, quamuis circumdent regiones utilitatis usu; et ut culices aut formicae seu cetera minora animalia non desiderant dominari super reliqua sibi similia aut scire siue intellegere uirtutem uel significationem leonis seu aliorum maiorum animalium, sic nec tu cognoscere poteris quid in scientia Dei sit. Quid tu fecisti uel ubi fuisti, quando caelum et terra creata sunt? Qui haec creauit auxilii tui non indiguit. Sic nec nunc. Vt quid scrutaris iudicium Dei? Cum desuper imbre salutari tactus fueris, ostende mihi quomodo in agro cordis tui labores et quomodo eum colas. Quod si labor ille mihi placuerit, fructum optimum tibi do. Secundum laborem tuum erit et fructus tuus cum mercede. Numquid do fructum terrae sine labore? Sic etiam nec tibi facio, o homo, absque sudore, quem requiro a te. Habes enim per me illa in te, in quibus potes laborare. Ergo diligenter in labore te exerce et fructum inde habebis. Et cum fructum habueris, mercedem exinde consequeris. Sed quid nunc? Multi deuoto et puro ac simplici corde quaerunt me, et inuenientes retinent me. 6. QVOD NVLLVS REPENTE VIAM SANCTITATIS ARRIPIAT VT IN SVPPOSITIS EXEMPLIS VIDETVR. Multi autem uolunt me cum ioculari et ludere uolentes me adire sine labore animi et cogitationis suae, nolentes praemeditari quid facere debeant, me scilicet inuocando et consensum corporis sui inspiciendo, uolentes tantum me apprehendere quasi de graui somno euigilent, repentino motu simulationis et deceptionis arripientes uiam sanctitatis, ut in semetipsis excogitant; alii uidelicet in abiectione saecularium negotiorum, alii in continentia carnalium, alii in uirginitatis pudore super umeros suos assumentes iugum meum, existimantes sibi possibile esse omne quod uoluerint, nolentes intueri qui sint et quid sint aut quid perficere possint, nec uolentes habere in scientia sua quis eos formauerit aut quis eorum Deus sit; uolentes eum tantum habere ut domesticum suum, qui omnem uoluntatem ipsorum perficiat. Sic nolo dare donum meum nec seminare uacuum agrum in homine illo qui in huiusmodi uanitate se mihi coniungere tentat, quasi me in alienatione ignorantiae nesciat. Vnde et pes eius saepe in lapsum erit. Cui et dico: 'O homo, quare non inspexisti agrum animi tui, ut eradicares inutiles herbas et spinas ac tribulos, me uidelicet inuocando et te ipsum considerando, antequam uelut ebrius et insanus ac te ipsum ignorans uenires ad me, quoniam nullum lucidum opus sine adiutorio meo perficere potes? Nam post hanc praecipitationem qua me uelut in somno quaesisti, cum in seruitio meo taedio affectus recordatus fueris somni illius in quo prius in consuetudinalibus peccatis tuis dormiuisti, ad eadem priora scelera insanus et inscius boni atque adiutorio et consolatione Spiritus paracliti fraudatus reuerteris. Tu autem quem quaesisti ductorem et adiutorem ad haec? Fallacem scilicet et deceptibilem animum tuum, qui te stulte in ariditatem ducebat sine uiriditate et recordatione intellectus tui, oblitum quod nihil boni sine me facere posses. Et quid tunc habes? Certe tunc miser et uacuus cades coram me et coram populo atque ut inutilis puluis conculcaberis. Nam quid est tibi possibile contra me? Nihil. Et quid potes me cum? Lucidissima uidelicet opera, quae sunt splendidiora solis splendore et dulciora in interiore gustu super mel et lac, cum desideranti populo manifestantur. Nam cum requiris me intimo intellectu animae tuae, ut in baptismo per fidem doctus es, nonne facio totum quod desideras? Sed post casum suum multi gemendo et dolendo requirunt me, qui priusquam caderent me quaesisse debuerant. Quibus manum meam porrigo dicens: 'Quare non quaesistis me ante casum? Vbi eram? Et ubi requisistis me? Numquid cum quaereretis me abieci uos?' Et dico: 'O homo, si iuxta pontem profundissimae aquae stares et propter stultissimam iactantiam et tui obliuionem, ut me in omnibus his causis despexisti, cum possibile tibi putabas esse omne quod uoluisti quasi non indigeres adiutorii mei, superbe in temetipso diceres: 'Pontem hunc uolo deuitare et per aquam ambulare'; num prudenter faceres? Quod si hoc praesumptuose et insipienter faceres, certe in eadem creatura quae tibi subiecta ad utilitatem tuam creata est, spiritum tuum exhalares. Sed ne tibi hoc contingat praecaues propter praesentem et uisibilem timorem aquae te absorbentis in mortem. Aut si maximam arborem abscisam ruere uideres, nonne fugeres, ne ab ea laedereris? Vel si leones aut ursos aut lupos tibi obuios aspiceres, numquid si posses, prae timore quem sustineres, in terra te absconderes? Et cum corporis laesionem ita fugis, quare non deuitas crudelissimam mortem animae timens creatorem tuum? Num uidisti aut audisti illum mihi umquam potuisse rebellare? Nam qui non est me cum dissipabitur, et super quem cecidero confringetur. Quid fuisti, quando caelum et terra creata sunt, quae ita faciunt ut eis constitutum est? Tu uero, in consilio Dei formatus et illuminatione ipsius tactus, praecepta eius transgrederis. O magna stultitia! Per creaturam, quae tibi subiecta famulatur, Deum tuum contemnis et terram ac caelum transilis, quae creatorem suum timentes ei oboediunt et iussionem ipsius adimplent; quod tu non facis, cum nec eum in cogitatione aut in opere tuo uis scire, nec ad eum respicere, ita ut uelis ipsum cognoscere. Quapropter si non paenitueris, infernus iusto iudicio te suscipiet, sicut et illum qui obduratus de caelo proiectus est, quem tu imitatus es. Attamen cum lapsus fueris, clamans fideliter quaere me, et subleuatum suscipiam te. Tu autem, o homo, multoties uis summa tangere, qui nec infima comprehendere uales'. 7. ADMONITIO AD VIRGINES ET CONTINENTES QVALITER SANCTITATEM AGGREDI DEBEANT. Vnde audi me tibi dicentem: 'Si per me admonitus in abiectione saecularium negotiorum aut in continentia carnalium iugum meum ferre desideras, antequam hoc aggrediaris primum clama et in hoc perseuera quaerens me: et iuuabo te. Quod si etiam admonitione mea tactus me uis imitari post me respiciens in uirginitatis pudore, quia ut flos de inexarato agro nascitur, sic et ego sine uirili semine natus sum; ostende mihi agrum animi tui in multa humilitate et alloquere me in largitate interiorum lacrimarum tuarum et dic: 'O Deus meus, ego indignus homo non habeo a memetipso hanc causam perficere ut uirginitatem meam possim conseruare, nisi tu, Domine, adiuues me: quia totus culpabilis sum in ortu ardentis suci, de quo pullulo in multis miseriis, frequenter requirens causam fragilitatis meae. Vnde etiam non possum mea uirtute memetipsum expugnare in gustu dulcedinis carnis meae, dum sum arbor concepta et nata in peccatis. Ob hoc, tu Domine, da mihi in uirtute tua igneum donum quod in me exstinguat hanc causam et hunc ardorem peruersitatis, ita ut cum rectis suspiriis bibam de aqua fontis uiui, qui me faciat gaudere in uita, qui sum cinis putredinis, plus aspiciens in opera tenebrarum quam in opera lucis'. Et si tunc in hac supplicatione studiosus et constans fueris, agrum illum paro mihi in te quem Isaac filio suo proposuit, cum dicebat: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus, eundem que agrum meum in corde tuo benedicam; et ut etiam subsecutus aiebat: Esto dominus fratrum tuorum, et incuruentur ante te filii matris tuae; atque eodem modo et tu ante communem populum subleuata generatio eris. Ego autem rosas et lilia ac alia optima uirtutum pigmenta in agrum illum seminabo, et eum inspiratione Spiritus sancti assidue rigabo atque in eradicatione inutilitatis abscidam ab illo malum, ita ut oculos meos circumferens, eos in uiriditate et in floriditate huius incorrupti agri pascam. Istud est meum et per me, et non tuum, o homo, nec per te. Nam ego sum flos campi: quoniam ut sine aratro campus gignit florem, sic ego Filius hominis sine uirili commixtione genitus sum ex Virgine; ideo que hoc donum est meum et non tuum: quia tu in peccatis conceptus in peccatis natus es ex corruptione. Sed si idem donum a me fideliter petieris, illud a me fiducialiter impetrabis, tibi que dabo ut coram Patre meo consortium me cum habeas in uirginitate. Hoc autem prae fragilitate corporis tui non poteris habere sine labore caloris qui in te est: quia humana natura fragilitatis tuae multoties se ostendit in te, quam deuitare non uales, quoniam caro de carne es. Sed in hoc ferre debes crucem meam et imitari martyrium meum, te uidelicet constringendo, ita ut per me deuincas te, quod mihi semper amabile est: quia te fragile uasculum scio; tunc et ego uolo tibi communicare ac compati doloribus tuis. Quod si etiam in his aliquando cecideris, surgens citius paenitentiam ex corde fac; et suscipiens saluabo te. 8. DE INTERIORI CONTINENTIA MENTIS VT IN SVBIECTIS EXEMPLIS MANIFESTVM EST. Quidam autem decepti a diabolo et perdurantes in malo putant se sanctificatos esse, cum exteriorem hominem in se continent a coniugio, abicientes circumcisionem mentis, ubi superflui sunt in immundis cogitationibus, et etiam abnegantes circumcisionem spiritus, ubi proferunt malum in locutionibus et operibus suis, nolentes scire quod hoc flagitiosum sit; sed tantum tepide obseruantes ut caro eorum integra sit a commixtione renuentes omnino integritatem spiritus sui. Vnde indigni coram me sunt, proiecti scilicet extra legem tam carnalem quam spiritalem: quia nec in carne nec in spiritu secundum iustitiam Dei uixerunt. Nam nec constitutam sibi legem coniugii tenuerunt, nec quod plus est quam quod in lege praeceptum est, in uirginitatis amore seruauerunt. Quapropter indigni oculis meis sunt: quoniam nescio quid sint. Non enim uidi eos in praecepto legis ambulare, nec in hac re quod plus facerent quam quod eis praeceptum est. Vnde et repulsi a uisione mea sunt. Ego comparo eos inutili terrae gignenti spinas et tribulos ac inutiles herbas ad ullos usus, quae in altitudine et colore suo se similant rosis et liliis ac aliis utilibus floribus et herbis utilem sucum et dulcem fructum atque bonum odorem ad medicinam habentibus; et comparo eos cupro quod se assimilat auro, intus deceptionem et hypocrisin auri habens: quoniam secundum hunc modum hi homines ostendunt se habere similitudinem prudentium uirginum, interius fallacia et indignatione pleni exsistentes. Vnde et coram me sunt ut tepidus uentus, cuius nec calor nec frigus ullum uigorem habet: quia nec utiles sunt in calore animi sui ut perseuerent in uirginitatis continentia, ut coeperunt; nec ualent in frigore mundanae causae ut eant in saecularibus rebus, ut sibi proponunt. Nam nec extra legem peccant ut publicani, nec infra legem ut iniusti, sed in semetipsis tepentes, nec perfecte iusti nec iniusti sunt. Sed ut catulus immundorum animalium abicitur antequam se sentiat uiuere uel antequam confortetur in fortitudine aetatis suae, sic iste populus proicitur in mortem: quoniam nec se scit uiuere ad uitam, nec in se intellegit fortitudinem uirtutum quae sunt in domo sapientiae. Vnde et ab ore meo exsufflo eos, quia indigni sunt aspectu meo, si sic impaenitentes perseuerauerint. Nunc autem, o homo, respice in te. 9. COMPARATIO DE THESAVRO. Si enim quispiam hominum tibi thesaurum daret, quoniam te plurimum diligeret, tibi que diceret: 'Lucrare in hoc et esto diues, ita ut et sciatur quis ille sit qui tibi thesaurum hunc dedit': tunc te oporteret acutissime excogitare, quomodo illum utiliter lucrifaceres, dicens in temetipso: 'Thesaurus domini mei in optimo lucro apparere debet in me, ita ut et ipse laudetur ex hoc'. Et cum illum utiliter hoc modo augmentatum multiplicares, bonus rumor exinde ad aures illius qui tibi ipsum dederat perueniret. Vnde et ipse, ex hoc recordatus tui, magis te diligeret ac maiora dona tibi conferret. Sic et creator tuus facit. Ipse dedit tibi thesaurum optimum, uiuentem scilicet intellectum, ualde diligens te, quoniam creatura ipsius es; praecepit que tibi per uerba ab eo constitutae legis, ut eundem intellectum lucrifacias in bonis operibus, diues que sis in uirtutibus, ita ut ipse bonus dator per hoc diligentius cognoscatur. Quapropter omni hora te oportet meditari quomodo hoc tam grande donum quod percepisti utile tam ceteris quam tibimetipsi factum in operibus iustitiae splendorem sanctitatis reddat ex te, quatenus homines bono exemplo tuo prouocati Deo honorem laudis inde exhibeant. Quod cum utiliter in omni iustitia multiplicaueris, laus et gratiarum actio ad cognitionem Dei, qui in Spiritu sancto tibi uirtutes has inspirauit, pertinget; unde et ipse misericordiam gratiae suae ad te conuertens per dulcedinem dilectionis suae superabundanter magis te faciet ardere in amore ipsius, ita ut consolatione Spiritus sancti repletus sapienter omne quod bonum est discernas et maiora opera bona facias, ardentissimo amore glorificans Patrem tuum qui tibi benigne dedit haec. Verba autem ista oues meae audiant, et quicumque aures interioris spiritus habent ea concipiant: quia mihi placet ut sic operentur homines, qui me cognoscunt et diligunt, ut et ipsi in semetipsis intellegant quid eis in donis Spiritus sancti faciendum sit. Sed in eadem orientali plaga uidi super pauimentum praefati aedificii coram eodem iuuene tres imagines iuxta se stantes et illum deuotissime inspicientes. Contra aquilonem autem, inter circulum illum magnum qui de praedicto lucido sedente in throno protendebatur et inter idem aedificium, conspexi quasi rotam in aere pendentem et in ea imaginem hominis usque ad pectus apparentem et in mundum acutissime prospicientem. Ante angulum uero eiusdem aedificii ad austrum uergentem imago alia intra ipsum aedificium super pauimentum apparebat, quae se ad praedictum iuuenem cum magna hilaritate conuerterat. Et his imaginibus talis similitudo erat. Vt ceterae uirtutes, quas prius uideram, sericis omnes uestiebantur indumentis. Omnes quoque albis uelaminibus in capitibus suis obtectae erant, excepta illa quae a dextris mediae praedictarum trium stans nudo capite candidos capillos habere uidebatur. Nulla autem earum pallio circumamicta fuerat, praeter eandem mediam ipsarum trium, quae albo pallio induebatur. Sed tunicis albis omnes uestiebantur, excepta illa quae in rota apparens tunicam subnigram habebat; et praeter hanc quae a sinistris mediae earundem trium assistens, tunica pallidi coloris utebatur. Omnes etiam calceamentis albis indutae fuerant, excepta media ipsarum trium, cuius indumenta pedum nigra uidebantur et diuerso colore depicta. Sed haec dissimilitudo fuit in eis. In pectore imaginis quae media fuit trium praedictarum sibi astantium duae fenestellae apparuerunt et super ipsas ceruus ad dextram eiusdem imaginis uersus, ita ut anteriores pedes suos super fenestram dextram et posteriores super sinistram posuisset et se quasi ad currendum coaptasset. Et eadem imago dicebat. 10. VERBA CONSTANTIAE. 'Ego sum fortissima columna et non mobilis leuitate instabilitatis, ita ut a flabro uenti possim commoueri ut folium arboris quod ab eo commouetur et hac et illac proicitur; sed perdurare debeo in uero lapide, qui est uerus Filius Dei. Et quis praeualet me commouere? Quis potest me laedere? Hoc non poterit fortis aut debilis, princeps aut nobilis, diues aut pauper, quin perseuerem in uero Deo qui non commouebitur in aeternum. Nec ego mouebor: quia supra fortissimum fundamentum fundata sum. Nolo enim esse cum adulantibus qui a uento tentationis in omnes uias sparguntur, numquam in requie stabilitatis persistentes sed semper ad inferiora et deteriora cadentes. Sic autem non ego: quoniam supra firmam petram posita sum'. Sed imago quae a dextris eius erat praedictum ceruum inspiciens ait. 11. VERBA CAELESTIS DESIDERII. 'Quemadmodum desiderat ceruus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Vnde uolo transilire montes et colles ac imbecillitatem dulcedinis transitoriae uitae, respiciens tantum simplici corde ad fontem aquae uiuae: quia ipse innumerabili gloria plenus est, cuius suauitate nemo satiari potest taedio saturitatis'. Imago autem quae a sinistris eius stabat ad praefatas fenestellas uidens dixit. 12. VERBA COMPVNCTIONIS CORDIS. 'Semper aspicio, semper teneo lumen uerum et aeternum, nec cogitando aut suspirando uel intuendo satiari potero perpetua dulcedine quae est in superno Deo'. Sed imago quae contra aquilonem in rota apparuit, in dextra manu uirentem ramusculum habuit. Ipsa uero rota assidue circumuoluebatur, eadem imagine in ea immobili permanente. In circuitu autem eiusdem rotae scriptum erat: Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; et in pectore ipsius imaginis sculptum: 'Ego sum hostia laudis in prouinciis'. Et ipsa imago dicebat. 13. VERBA CONTEMPTVS MVNDI. 'Vincenti dabo edere de ligno uitae quod est in paradiso Dei mei: quia fons salutis mortem submergens riuulos suos in me transfudit et me uirentem in redemptione fecit'. Imago uero quae ante angulum ad austrum respicientem apparebat, tanti splendoris in facie erat, ut eam perfecte intueri non possem. Sed ab utroque latere suo alam albi coloris habebat, quarum latitudo longitudinem eiusdem imaginis superabat. Et ait. 14. VERBA CONCORDIAE. 'Quis tantae fortitudinis est, ut tentet Deo repugnare? Et quis huius audaciae est, qui audeat me denudare et corrumpere in turpitudine odii et inuidiae? Deus iustus est et unus in sincera potestate et gloria. Eum semper amplecti uolo puro corde et laeta facie, semper que gaudere in omnibus iustitiis eius. Nolo autem esse mutabilis, sed semper in uno animo durare et assidue Deum laudare. Vnde nec diabolus nec maleuolus homo me poterunt emollire aut ad hanc rabiem dolositatis deicere, quin semper imitatrix pacis in recta unanimitate perseuerem. Transeunte autem mundo clarius in caelesti uisione apparebo'. Post haec uidi, et ecce omne pauimentum praedicti aedificii totum ut album uitrum apparuit, ex se reddens splendorem serenissimum. Sed et splendor lucidi illius sedentis in throno, qui omnia haec mihi demonstrabat, per idem pauimentum usque in abyssum resplenduit. Inter circulum autem illum de sedente in throno protensum et inter hoc aedificium terra tantum apparuit et quasi aliquantulum deorsum uergens, ita ut idem aedificium exinde uelut super montem positum uideretur. Et lucidus qui sedebat in throno iterum mihi dicebat: 'Filius Dei uiuentis natus ex Virgine, ipse lapis angularis exsistens, quem hi reprobauerunt qui in lege Dei ob salutem suam aedificare debuerunt, quod tamen facere recusauerunt magis diligentes tenebras quam lucem et mortem quam uitam, potenter in his regnat qui tactu Spiritus sancti ardentes salubriter semetipsos exterius conculcant, ad interiora spiritus toto annisu in plenitudine uirtutum et bonorum operum se rapientes'. 15. QVOD IN ALTITVDINE IVSTITIAE ET FORTITVDINE DONORVM SPIRITVS SANCTI OPERA QVAE DEVS IN HOMINIBVS OPERATVR SOLIDANTVR. Idcirco etiam in summitate orientalis anguli praemonstrati aedificii ubi praedictae duae partes muri ipsius illa lucida et lapidea uidelicet coniunctae sunt, quasi septem gradus candidissimi lapidis uides: quoniam in altitudine iustitiae a uero oriente, qui lapis angularis in diuino opere est, emanante, ubi duae coniunctiones necessariae munitionis, scilicet speculatiua scientia et humanum opus, in unanimitate quietis sibi cohaerent, adest septenarius ascensus candidissimae fortitudinis plenus rectissima actione exsistens, quam Deus operatur et perficit in homine, ut in sex diebus operatus in septimo requieuit. 16. QVOD OMNIS ACTIO QVAE FIDE ET OPERE IN FIDELIBVS PERFICITVR TIMORI DOMINI DIVINA PROVIDENTIA COADVNATVR. Qui ad lapidem illum magnum super quem praefatus lucidus sedens in throno apparet in modum testudinis decenter aduoluti uidentur: quia omnis actio quae fide et opere in fidelibus hominibus perficitur, timori Domini, cui ipse fortissima omnipotentia praesidet qui cuncta regit, auctoritate prouidentiae ipsius dignissimo compositionis effectu coadunatur. 17. QVOD VOLENTEM PERSEVERARE IN BONO OPERE FILIVS DEI REGIT NE CADAT IN ERROREM QVI HVMILITATE SVA DESTRVXIT MORTEM. Vnde et super eosdem gradus sedes posita est, id est super opera quae Deus operatur in hominibus firmissimum protectionis firmamentum regentis et adiuuantis eos: quia quicumque uult cum eo perseuerare non decidet in errore, quoniam ipse fortissimum sustentaculum exsistit super quod omnis iustitia constituta est. Et super sedem iuuenis quidam sedens: est constantissimo regimine Filius hominis, Filius uidelicet Dei, in omni iustitia cum Patre et Spiritu sancto regnans Deus unus, uirilem et nobilem uultum habens: quia ipse fortissimus leo destruxit mortem, nobili facie sine peccato scilicet uisibilis ueniens natus ex Virgine, pallidi tamen coloris exsistens: quoniam cum terrenis terrenum honorem non quaesiuit, sed humillimus, modicus et pauper in sancta humilitate apparuit. 18. QVOD VMBRA LEGIS IN NATIVITATE ET IN PASSIONE FILII DEI FINEM ACCEPIT. Vnde etiam capillos subnigros usque ad scapulas ipsius descendentes habet: quia iudaicus populus claritatem fidei quae in incarnatione eiusdem Filii mei demonstrata est non quaerens, obumbratus in umbra exterioris intellectus legis pertinaciter et infideliter tabuit, ortus tamen in capite iustitiae et usque ad umerum fortitudinis: ubi perfectum opus in humanitate ipsius Filii mei floruit perueniens, ibi in incredulitate sua finem accepit. Et purpurea tunica indutus est: quoniam in caritate sanguinem suum fundens, hominem qui perierat redemit. 19. QVAE GESSIT DEVS IN ECCLESIA AB HOMINIBVS VIDERI ET SCIRI POSSVNT FVTVRA AVTEM NONNISI FIDE VEL REVELATIONE DIVINA. Quod autem a capite suo usque ad umbilicum tibi apparet: hoc est quod ab incarnatione ipsius usque ad praesens tempus opera quae gessit in ecclesia fidelibus manifesta sunt; sed ab umbilico deorsum obumbratus tibi ad uidendum est: quia illa quae a tempore hoc usque ad completionem saeculi huius in eadem ecclesia futura sunt, nec uideri nec sciri poterunt, nisi quantum reuelatione diuina et fide catholica percipiuntur: quoniam maximae coruscationes uirtutum, quae ante nouissimum diem in hominibus manifestandae sunt, adhuc hominibus incognitae latent. 20. QVOD DEVS MISERICORDITER HOMINEM ASPICIENS ADMONET VT IMITANDO SANCTOS CAELESTEM PATRIAM PETAT. Et ipse respiciens in mundum: quia idem Filius Dei aspectum misericordiae suae dirigens ad homines propter praeteritas et futuras causas dicit fidelissima uerba suae admonitionis ad eos, quatenus ipsi in sanctis eius caelestem militiam imitentur effugientes pericula peccatorum, et ut fortissime proeliando supernam felicitatem adipiscantur, in factis suis contradicentes poenis impiorum. 21. DE STATV CONSTANTIAE CAELESTIS DESIDERII, COMPVNCTIONIS CORDIS CONTEMPTVS MVNDI CONCORDIAE ET QVID SIGNIFICET. Sed quod in eadem orientali plaga uides super pauimentum praefati aedificii coram eodem iuuene tres imagines iuxta se stantes et illum deuotissime inspicientes: hoc est quod in ortu iustitiae carnalia desideria deprimentis, in dispositione omnipotentis Patris apparente Filio Dei in carne, hae tres uirtutes in deuotione unanimes per uirtutem Trinitatis constantissime manifestatae sunt ad ipsum dirigentes aspectum suum: quia illum in fidelibus hominibus desiderant et quaerunt. Vnde etiam contra aquilonem inter circulum illum magnum qui de praedicto lucido sedente in throno protenditur et inter idem aedificium conspicis quasi rotam in aere pendentem, et in ea imaginem hominis usque ad pectus apparentem et in mundum acutissime prospicientem: quia aduersus diabolicas artes inter secretam potestatem Dei et spiritalem aedificationem ipsius circuitio misericordiae eius in mentibus hominum, quasi in aere pendens, et nunc potentiam iustitiae Dei tangens, nunc opus ipsius in eis fortiter confirmans uoluitur, in qua perfectio christiana in contemptu mundi usque ad pectus fortitudinis suae apparet: quia uirtus haec, in robore fortissimi certaminis confidens in Deum, homines in mundo saeculariter conuersantes acutissimo intuitu admonitionis suae commonet ut in abiectione terrenorum imitentur praecedentis Filii Dei exemplum, constantissima intentione fortiter suspirantes ad ipsum. Idcirco etiam ante angulum eiusdem aedificii ad austrum uergentem imago alia intra ipsum aedificium super pauimentum apparens se ad praedictum iuuenem cum magna hilaritate conuertit: quoniam ut casus hominis per bonitatem superni Patris in ardore fructuositatis restauraretur ad uitam, haec uirtus, in plenitudine diuini operis saecularia conculcans et in dulcedine sui affectus se aperte manifestans, ad Filium Dei in consortio angelici ordinis cum gaudio fidelium hominum tendit: quia in incarnatione eiusdem saluatoris per supernam uirtutem floruit. 22. DE HABITV EARVNDEM ET QVID SIGNIFICET. Sed his imaginibus una similitudo est: quia pari deuotione Deum manifestant in hominibus qui ipsum in operibus suis concorditer magnificant. Vnde etiam ut ceterae uirtutes, quas prius uidisti, sericis omnes uestiuntur indumentis: quoniam in uiribus suis reliquis uirtutibus, quae tibi superius ueracissime demonstratae sunt, dissimiles non exsistunt, sed in leni negotio suauissimi operis fidelium hominum semper ad Deum pariter sursum tendentes sunt. Quod autem omnes albis uelaminibus in capitibus suis obtectae sunt: hoc est quod simul in candida propositione legalis institutionis cum magna colligatione ante Deum caput omnium occupatae sunt, ut mulier ante uirum suum uelari solet; excepta illa quae ad dextris mediae praedictarum trium stans nudo capite candidos capillos habere uidetur: quia eadem in prosperitate roboris per supernam Trinitatem apparentis nulla sollicitudine huius saeculi grauata in candore tantum caelestis desiderii quaerit dissolui et esse cum Christo. Propter quod etiam nulla earum pallio circumamicta est: quoniam ab omni officio seruitutis denudatae sunt, per quod ab officio libertatis suae, semper uidelicet in caelum aspicere et ad Deum anhelare, possent impediri, nihil aliud desiderantes nisi quod a terrenis rebus separatum est; praeter eandem mediam ipsarum trium quae albo pallio induitur, per quod in sustentatione diuina pulchritudo discreti operis beatae legis insinuatur, cum quo eadem uirtus ita circumamicta obtegitur, ut homo pallio suo circumdatur. Sed quod tunicis albis omnes uestiuntur: hoc est quod in candore bonorum operum absque nigredine prauorum morum conuersantur, qui in nequitiis et uitiis obcaecatae infidelitatis obtenebrantur; excepta illa quae in rota apparens tunicam subnigram habet: quia haec in uolubilitate diuinae clementiae his actibus circumdata est quae in districtione sua carni difficiles sunt; et praeter hanc quae a sinistris mediae earundem trium assistens tunica pallidi coloris utitur, ipsa in aduersitate per munimentum summae maiestatis ad defensionem sui circumdata et uallata lacrimabili maerore gementis operis in quo flens et eiulans ad Deum semper suspirat. Vnde etiam omnes calceamentis albis indutae sunt: quoniam in morte Filii mei lucentes uiam pacis in mentibus hominum parant, quatenus caelestia desiderent; excepta media ipsarum trium cuius indumenta pedum nigra uidentur et diuerso colore depicta: quoniam haec sub protectione Dei manens, sed magna schismata infidelium in irrisione nigredinis a uia ueritatis deuiantium tolerans, et tamen recto itinere fidei decorata in mortificatione Filii mei non diffidens, per multas infestationes diabolicarum artium et per diuersas tribulationes morum hominum in sua fortitudine et pulchritudine perseuerans tendit ad superna. Sed tamen dissimilitudo est in eis: quia quamuis unanimes et sibi inuicem in operatione sint adhaerentes, tamen suas uires unaquaeque in subiectis sibi hominibus singulariter demonstrat in feruore supernae claritatis. 23. SPECIALITER DE CONSTANTIA ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Vnde imago quae media est trium praedictarum sibi astantium declarat constantiam, quae columna et munimen est earum quae sibi adhaerent uirtutum, in medio huius numeri Trinitatem sanctam significantis se manifestans et hominibus, ut in bonis operibus constantes sint ostendens: quia etiam Christus, Deus et homo, opera sua quae in mundo operatus est bono fine consummauit, sicut et uirtus haec firmamentum interiorum uirtutum in hominibus exsistens cum magna disciplina homines perducit ad Deum. Ergo et in pectore ipsius duae fenestellae apparent: quod est in cordibus hominum manifestatio caelestium in duobus speculis fidei demonstrata: quoniam diuinitas et humanitas in Filio Dei credenda est, per quem uirtus eadem in hominibus perfecta a fortitudine rectitudinis suae non mouebitur. Sed super ipsas fenestras ceruus ad dexteram eiusdem imaginis uersus apparet: quia super fidem hanc quod Filius Dei Deus et homo creditur, ipse per credulitatem fidelis populi firmissime ponitur, cum per cursum uelocitatis suae caeleste desiderium designans ad dexteram constantiae uertitur: quoniam uita aeterna in perseuerantia boni operis reperitur, ita ut anteriores pedes suos super fenestram dexteram et posteriores super sinistram ponat: quia quod ipse uerus Deus sit nec in tranquillitate fidei contemnendum, aut quod uerus homo sit nec in eiusdem fidei impugnatione ab ullo Deum ueraciter diligente diffidendum est. Vnde et se quasi ad currendum coaptat: quoniam saluatio animarum in cursu eius reperta est, cum ipse in magnis doloribus properans ad passionem crucis uitam in ueritate perseuerantibus contulit, ut et uirtus haec in uerbis suae confessionis supra designat. 24. SPECIALITER DE CAELESTI DESIDERIO ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed secunda imago quae ad dextris eius est caeleste desiderium praefigurat: in caelum semper aspiciens et ad saluationem tendens, per quod constantia prosperitatem caducorum non appetens magis felicitatem aeternorum desiderat. Quapropter et praedictum ceruum inspicit: quia Filium Dei in lucidissimo opere suo assidue attendens in dulcissimis amplexibus illius saturari non poterit, quemadmodum et superius in locutione desiderii sui affirmat. 25. SPECIALITER DE COMPVNCTIONE CORDIS ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Tertia autem imago a sinistris eius stans ostendit compunctionem cordis atque recordationem mentis assidua contritione exilium suum gementem et plorantem, cuius beata effusione constantia contrarietatem sinistrae partis quae perditio animae est declinans, ad uitam de morte festinat. Vnde etiam ad praefatas fenestellas uidet: quoniam, in cordibus fidelium omnem intentionem suam ad Filium Dei, tam in humanitate quam in diuinitate regnantem intendens, eius dulcedine continua uisione perfrui delectatur, sicut etiam in uerbis suis, ut praedictum est, aperta manifestatione demonstrat. 26. SPECIALITER DE CONTEMPTV MVNDI ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed imago quae contra aquilonem in rota apparet perfectionem Christi et contemptum mundi praetendit: quia plenitudo uirtutum in abiectione saecularium per Filium Dei apertissime declarata est, qui inter homines conuersatus, terrenis non inhians, imitatores suos fortiter ad caelestia toto ardore commonuit anhelare. Quae in dextra manu uirentem ramusculum habet; quoniam in felicitate saluationis animae opus uiridissimi et pulcherrimi germinis beatarum uirtutum, quod exspiratione Spiritus sancti perfusum est, continet. Quapropter et ipsa rota assidue circumuoluitur eadem imagine in ea immobili permanente: quia misericordia Dei pia compassione se ad homines flectens et miseriis eorum compatiens, se quaerentibus semper flexibilis est, perfectione Christi in contemptu mundi nullam mobilitatem instabilitatis habente, sed semper ad ea tendente quae sunt sine ulla mutabilitatis offensione. Quod autem in circuitu eiusdem rotae scriptum est: Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, illic et minister meus erit: hoc est quod ubique flexibilis misericordia Dei hoc continet in se quod quicumque Filio Dei obsequium exhibuerit exemplum eius imitando, in caelesti beatitudine gaudebit, cum ipso consortium sine fine adeptus angelorum. Vnde etiam in pectore ipsius imaginis sculptum apparet: 'Ego sum hostia laudis in prouinciis': quia Christus sapienter contemptum docens saecularium per secretum consilii sui cordibus electorum suorum insinuat, quod ipsum omnis fidelis anima hostiam Patris oblatum in ligno crucis intima deuotione ueneratur et adorat, cum etiam in toto terrarum orbe gloriam et laudem eius uox et lingua omnium fidelium propter remunerationem uitae non cesset resonare, ut etiam ipsa in supradicta locutione sua aperte propalat. 27. SPECIALITER DE CONCORDIA ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Imago uero quae ante angulum ad austrum respicientem apparet significat concordiam rabiem malignorum spirituum fugientem, sed consortium beatorum angelorum amplectentem, cum ipsa ob amorem Dei scissuras infidelium deuitat et ad uisionem perpetuae pacis anhelat. Vnde et tanti splendoris in facie est, ut eam perfecte intueri non possis: quoniam mortifero odio et inuidia carens maiorem claritatem in animabus hominum parat quam mortalis mens capere ualeat fragili corpore grauata. Sed quod ab utroque latere suo alam albi coloris habet, quarum latitudo longitudinem eiusdem imaginis superat: hoc est quod et in prosperis et in aduersis ad sudorem iusti laboris se coniungentibus eadem uirtus protectionem suae candidissimae bonitatis extendens plus quippe in latitudine expansionis suae, quam possidet in caritate supernorum, tenet quam in longitudine nascentis humani generis habeat: quia finito mundo ipsa super caelos caelorum uolans magis tunc quam nunc in claritate sua apparebit, ubi nihil terrenum nihil que caducum quaeritur, sed quod caeleste et aeternum est dulcissima amplexione amatur et ubi omnia clara atque laeta perdurabunt, abstersa omni nebula iniquitatis, quemadmodum et in uerbis professionis ipsius uirtutis fideliter denuntiatur. 28. QVOD IN VIGILANTE FORTITVDINE FIDEI OPVS BONVM EXPLANATVR ET IN PERFECTIONE OPERIS QVA DEVOTIONE QVISQVE DEVM COLAT OSTENDITVR. Quod uero uides pauimentum praedicti aedificii totum ut album uitrum apparens et ex se reddens splendorem serenissimum: hoc est quod fortitudo uerae fidei portans et explanans opus et ciuitatem Dei tota in candore et in speculo simplicitatis purissima et planissima est, eadem fide cum omnibus operibus ad se pertinentibus in ipsa ciuitate Dei uigilante et aedificante, quatenus Deus in initio bonorum operum hominum per splendorem serenissimae intentionis tangatur, et in fine eorum per saluationem animae acutissime cognoscatur: quia peracta operatione fides ipsa ostendit qua deuotione quaeque anima Deum quaesiuit. 29. QVOD PER FORTITVDINEM FIDEI DEVS ANTIQVVM SERPENTEM IN PROFVNDVM AETERNAE CONFVSIONIS DEIECIT. Vnde et splendor lucidi illius sedentis in throno, qui omnia haec tibi demonstrat, per idem pauimentum usque in abyssum resplendet: quoniam gratia omnipotentis Dei cuncta regentis et omnia quae in hac uisione cognoscis tibi manifestantis per fortitudinem fidei diabolum in perditionem mortis ad nihilum redegit. Quomodo? Deus serpentem antiquum et mortem aeternae perditionis per purissimam fidem, quae est in regeneratione Spiritus et aquae, deiecit in profundum perpetuae confusionis, fortiter pertransiens tenebras infidelitatis, cum Filius Dei fideles suos admonuit ut uerba doctrinae suae ab ipso accepta in mundum emitterent. 30. PAGANI IVDAEI FALSI CHRISTIANI VERAM FIDEM ABNEGANTES IN POTESTATE DEI SVNT QVAMVIS AB ECCLESIA QVAE IN ALTO POSITA EST EIECTI SINT. Sed quod inter circulum illum de sedente in throno protensum et inter hoc aedificium terra tantum apparet et quasi aliquantulum deorsum uergens, ita ut idem aedificium exinde uelut super montem positum uideatur: hoc est quod inter fortitudinem potestatis omnipotentis Dei et inter electum opus bonitatis ipsius plurimi homines sunt qui ueram fidem abnegantes magis temporalia quam aeterna sectantur, ut sunt pagani, Iudaei ac falsi Christiani, semper de malo in malum descendentes nec in caducis rebus speculum catholicae fidei sursum aspicientes, sed magis in uoluptatibus suis prauum opus in profundum peccatorum pertrahere laborantes, ita ut maximum et pulcherrimum opus Dei inter tenebras huius infelicitatis omni homini illud quaerenti in altitudine summae bonitatis palam appareat, ut Iohannes dilectus euangelista in reuelatione diuina testatur dicens. 31. VERBA IOHANNIS AD EANDEM REM. Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum. Et ostendit mihi ciuitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo, habentem claritatem Dei. Hoc tale est. Spiritus eleuat spiritum. Quomodo? In uirtute sua Spiritus sanctus trahit hominis mentem de pondere carnis, ut possit uolare in uisione oculorum Spiritus illius qui interiora uidet, non obscuratus caecitate carnalium uoluptatum. Quid est hoc? Scilicet Spiritus sanctus sursum eleuat spiritum hominis ad montem caelestium desideriorum, ut perspicue considerare ualeat opera operandi quae in spiritu peragenda sunt, quod est magnitudo operum Dei cui mille artes diabolici operis substratae sunt, ita quod eis dominatur sicut mons planitiei terrae praefertur; et quod immobile fundamentum est, sicut mons qui de loco suo non transit, tantae etiam altitudinis exsistens, quod mortalis homo eam in sensu suo enarrare non possit; quia omnem humanam prudentiam superexcellit, quae de terrenis mentibus terrenarum qualitatum ascendit. Et sic fideli et sanctae animae opera Spiritus ostenduntur, sicut etiam caelestis Ierusalem sine opere manuum carnis per opus a Spiritu sancto datum spiritaliter aedificanda est, ita magnitudine et altitudine sanctorum operum in spiritu apparente, ut eadem ciuitas in operibus bonis quae tactu Spiritus sancti fiunt in hominibus adornabitur: quoniam ipsa sic supra montem posita et in innumerosis aedificationibus aedificata in se nobilissimos lapides, qui sanctae animae in uisione pacis sunt, colligit, ab omni putredine peccati purgatos. Vnde etiam cum ipsis pretiosis lapidibus ut aurum fulget: quia in bonis hominibus sapientia opus suae claritatis demonstrat. Sed eadem opera in rectitudine iustitiae peracta, cum quibus etiam ipsa caelestis Ierusalem adornata perficitur, unde exorta uenerunt? Videlicet de altitudine caeli: quoniam ut ros de nubibus descendit et terram umore suo perfundit, sic bona opera a Deo in homines descendunt et infusione Spiritus sancti rigantur, ita quod fidelis homo bonum et suauem fructum generans consortium supernae ciuitatis adipiscitur. Sic ergo caelestia opera per donum Spiritus sancti de caelo in homines uenientia habent claritatem in ipso a quo etiam emanauerunt. Quomodo? Quia claritas Dei in bonis operibus iustorum hominum fulget, ita quod ipse tanto ardentius in terra cognoscitur, adoratur et colitur, per quas uirtutes eadem sancta ciuitas in ornamentis suis decoratur: quia homo adiutorio Dei bona opera faciens eum in innumerabilibus mirabilibus suis ueneratur. Et sic est haec reuelatio per oculos spiritus uisa et cognita, ut inspiratione Spiritus sancti recta opera in hominibus peracta coram Deo in supernis apparent. 32. QVOD DEVS ECCLESIAM AB OMNIBVS PARTIBVS MVNDI COLLECTAM SECVNDVM QVOD PRAEDESTINAVIT AD EFFECTVM CONFVSO DIABOLO PERDVCIT QVOD EST IN NOVISSIMO DIE. Itaque ut praemonstratum est, Deus operatur ab oriente et a septemtrione et ab occidente ad meridiem, ubi per Filium suum in dilectione ecclesiae omne quod ante constitutionem mundi praedestinatum fuerat ad effectum illum perducit qui nouissimus dies est; sicut etiam opus suum per se educens, illud cum praedictis in mystica designatione turribus et uirtutibus confirmatum et ornatum atque in summa perfectione completum reducit ad semetipsum. Quomodo? Iustitia iustae actionis post casum Adae designata in Noe ad nouissimum diem tendit multis miraculis circumuallata, quae Deus in electis suis per diuersa tempora demonstrare non cessauit, ut in exaratione in Noe, et in ostensione in Abraham et in Moyse, et in operatione in Filio suo. Quomodo? Ante tempora in corde caelestis Patris erat quod Filium suum in fine temporum pro uera salute et redemptione perditi hominis mittere uoluit in mundum; qui natus ex Virgine omnia quae antiqui sancti Spiritu sancto repleti praedixerant perfecto opere compleuit, ueluti brachium hominis se primum flectit ad opus et ut deinde manus operatur. Quid est hoc? Iustitia uidelicet iusto iudicio Dei, cum Adam de terra floriditatis proiectus est, coepit primum in Noe moueri, ut in prima iunctura umeri, ita tendens ad fortiora in Abraham et in Moyse quasi ad flexibiliorem secundam iuncturam brachii, sic tandem perueniens ad perfectum opus in Filio Dei, per quem omnia signa et praeconia ueteris legis aperto opere completa sunt et per quem omnes uirtutes, cum quibus caelestis Ierusalem in filiis suis adornabitur, certissima declaratione in regeneratione Spiritus et aquae manifestatae sunt, ut manus in digitis suis opus quod operatur ad perfectam ostensionem perducit. Hoc modo opus meum ad gloriam meam et ad tuam confusionem perficio, o diabole, tibi per fortitudinem brachii mei oppositus in aquilone, in septemtrione et in occidente, necnon etiam secundum solis cursum tibi resistens ab oriente et a meridie, ita te subuertens in occidente quatenus in omni parte confusus sis: quia in ecclesia mea, quae mons est fortitudinis, ad interitum tuum, o turpissime falsator, facio opus iustitiae et sanctitatis, ita ut tu deuictus omnino intereas, qui uolebas ut plebs mea interiret. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. DE QVINQVE FEROCISSIMIS CVRSIBVS TEMPORALIVM REGNORVM. 2. DE CANE IGNEO QVID SIGNIFICET. 3. DE FVLVO LEONE QVID SIGNIFICET. 4. DE EQVO PALLIDO QVID SIGNIFICET. 5. DE NIGRO PORCO QVID SIGNIFICET. 6. DE GRISEO LVPO QVID SIGNIFICET. 7. DE COLLE QVINQVE APICES HABENTE ET DE QVINQVE FVNIBVS BESTIARVM QVID SIGNIFICET. 8. VERBA IOB AD EANDEM REM. 9. QVOD ECCLESIA A PERFECTIONE SVA FVLGET IN DECORE IVSTITIAE VSQVE AD TEMPVS ANTICHRISTI. 10. QVOD TVNC FIDES ECCLESIAE QVASI IN DVBIO EST PRAETER TESTIMONIVM ENOCH ET HELIAE. 11. QVOD ANTE FINEM MVNDI TESTIMONIO EORVNDEM SPONSVS ECCLESIAE CANDIDISSIME FVLGEBIT DEVICTO FILIO PERDITIONIS ET MANIFESTATA FIDE VERITATIS. 12. VERBA DAVID AD EANDEM REM. 13. QVOD ECCLESIA REFRIGESCENTE IVSTITIA MVLTAS ET DIVERSAS PASSIONES ET PERSECVTIONES LAMENTABILITER SVSTINEBIT. 14. QVOD ANTICHRISTVS HORRIBILI TERRORE FIDELES DILANIANS FOETOREM SVAE CRVDELITATIS ET INSANIAM MORDACITATIS SVAE HOMINIBVS INFVNDIT. 15. QVOD FILIVS PERDITIONIS QVOS BLANDITIIS NON POTEST CRVDELISSIMIS PERSECVTIONIBVS INCVRVARE TENTABIT. 16. QVOD ECCLESIA IN CONSVMMATIONE MVNDI NOBILISSIMO SANGVINE PERFVNDETVR VSQVE AD DVOS TESTES VERITATIS. 17. QVOD NOS IN SEPTIMO MILLENARIO SVMVS TRANSACTIS SEX. 18. QVA DE CAVSA DEVS NOVA SECRETA ET MVLTA MYSTICA HACTENVS LATENTIA PER NON LOQVENTEM ET INDOCTVM MODO LOQVITVR. 19. EXHORTATIO DEI AD DOCTORES NE HVNC SERMONEM SPERNANT SED VELVT VICTORIOSISSIMVM VEXILLVM CONTRA FILIVM INIQVITATIS ELEVENT. 20. VERBA SPIRITVS AD ECCLESIAM DE NOVISSIMO TEMPORE. 21. EVANGELIVM DE EODEM. 22. QVOD TVRBATO ORBE QVATTVOR ELEMENTA ABLVVNTVR ET ECCLESIA IN FILIIS SVIS IMPLEBITVR NE MEMBRA DESINT CAPITI. 23. QVOD CVRSVS MVNDI NVNC IN SEPTIMO NVMERO EST ET POST LABOREM SIGILLA SCRIPTVRARVM APERTE ET LENITER VT IN HOC LIBRO PROFERVNTVR ET ALIVS NVMERVS NON EST QVOD SVPEREST HOMINI SCIENDVM NON EST. 24. QVARE DEVS FILIVM SVVM VOLVIT INCARNARI IN FINE TEMPORVM. 25. DE ANTICHRISTO ET MATRE EIVS. 26. QVOD A MATRE MAGICIS ARTIBVS INSTRVCTVS IN DIVERSIS CREATVRIS VOLVNTATEM SVAM PERMISSIONE DEI EXERCET. 27. DE POTESTATE EIVS ET DIVERSIS MIRACVLIS QVAE FACERE VIDETVR. 28. VERBA MOYSI DE VISIONE DEI. 29. QVOD QVIDAM A DIABOLO DECEPTI PORTENTA IN CREATVRIS FALLACITER OSTENDVNT SED EAS IN ALIVM MODVM TRANSMVTARE NON POSSVNT. 30. QVAM DIVERSO MODO ANTICHRISTVS SVOS DECIPIAT ET CVR HOC ILLI PERMISSVM SIT. 31. DE SIMVLATA MORTE ANTICHRISTI ET DE SCRIPTVRA MALEDICTIONIS QVI HVIC CONTRADIXERIT OCCIDETVR. 32. VERBA IOHANNIS. 33. DE ENOCH ET HELIA QVARE AD ID TEMPVS RESERVATI SINT. 34. VERBA ILLORVM AD FILIOS DEI. 35. DE VERIS SIGNIS ILLORVM QVIBVS FALSA ANTICHRISTI ABICIANTVR. 36. QVOD PERMISSIONE DEI CONSVMMATI MERCEDEM LABORVM SVORVM CONSEQVENTVR. 37. QVOD OMNIA MEMBRA ECCLESIAE EX PRAESVMPTVOSA ARROGANTIA ANTICHRISTI TREMORE CONCVTIVNTVR PVTANTIS SE POSSE PENETRARE SECRETA CAELESTIA. 38. QVOD POTESTAS DEI MANIFESTA VIRTVTE FILIVM PERDITIONIS AD MODVM DIABOLI IN AETERNA DAMNATIONE PROSTERNIT. 39. QVOD INFERNALIS FOETOR ET NEBVLA LOCVM ELATIONIS ILLIVS REPLEBIT VT DECEPTI REDEANT. 40. QVOD FILIO PERDITIONIS PROSTRATO SPONSA CHRISTI CANDORE MIRAE PVLCHRITVDINIS CLARESCET ERRANTIBVS AD VIAM VERITATIS REDEVNTIBVS. 41. QVOD DIEM IVDICII NEMO SCIRE POTERIT NISI DEVS. 42. EXEMPLVM DE SAMSONE.