SEPTIMA VISIO SECVNDAE PARTIS DEINDE VIDI ardentem lucem tantae magnitudinis, ut aliquis mons magnus et altus est, in summitate sua uelut in multas linguas diuisam. Et coram luce ista quaedam multitudo albatorum hominum stabat, ante quos uelut quoddam uelum tamquam crystallus perlucidum a pectore usque ad pedes eorum extensum erat. Sed et ante multitudinem istam quasi in quadam uia uelut quidam uermis mirae magnitudinis et longitudinis supinus iacebat, qui tanti horroris et insaniae uidebatur ultra quam homo effari potest. Ad cuius sinistram quasi forum erat, ubi diuitiae hominum atque deliciae saeculares et mercatus diuersarum rerum apparuerunt, ubi etiam quidam homines multa celeritate currentes nullum mercatum faciebant, quidam autem tepide euntes et uenditioni et emptioni ibi insistebant. Vermis autem ille niger et hirsutus atque ulceribus et pustulis plenus erat, quinque uarietates a capite per uentrem suum usque ad pedes in modum zonarum descendentes in se habens, quarum una uiridis, alia alba, alia rubea, quaedam crocea, quaedam nigra apparebat, plenae ueneno mortifero. Sed caput eius ita contritum fuit, quod et sinistra maxilla ipsius iam dissolui uidebatur. Oculi uero eius extrinsecus sanguinei et intrinsecus ignei, aures autem rotundae et hispidae, nares uero et os secundum nares et os uiperae, sed manus secundum manus hominis, pedes autem ut pedes uiperae, et cauda breuis et horribilis apparebat. Et collo eius catena imposita fuerat, quae et manus et pedes ipsius alligauerat, ita quod et eadem catena in lapidem abyssi fortissime firmata illum tam ualide constrinxerat, quod se nec hac nec illac secundum nequitiam uoluntatis suae mouere poterat. Ex ore autem eius multae flammae exeuntes in quattuor partes se diuiserunt, quarum pars una usque ad nubes ascendebat, et alia inter saeculares homines, alia autem inter spiritales se extendebat, quaedam uero usque in abyssum descendebat. Sed flamma illa quae nubes petebat contra homines illos proeliabatur qui ad caelos ire uolebant. Quorum tres acies uidebam. Nam acies una prope nubes, et una in medietate illa quae inter nubes et terram est, et una iuxta terram pergebat, omnes repetitis uocibus 'pergamus ad caelos' uociferantes. Sed a flamma illa hac et illac proiecti, quidam non cadebant, alii autem pedibus suis se uix sustentabant, alii uero ad terram cadentes, sed iterum surgentes, ad caelos tendebant. Flamma autem illa quae se inter saeculares homines diffudit, quosdam ex eis comburens in taeterrimam nigredinem uertit, quosdam autem suo acumine ita transfixit, quod eos quocumque uolebat inflexit. De qua tamen quidam se eripientes et ad illos qui caelos petebant pergentes 'o uos fideles, praestate nobis adiutorium' iterato clamore uociferabantur; quidam autem ita transfixi permanserunt. Illa uero flamma quae se inter spiritales extendebat, eos sua caligine obtexit. Quos etiam in sex modis considerabam. Nam alios eadem flamma crudeliter incendio laesit; quos autem laedere non potuit, hos aut uiridi aut albo aut rubeo aut croceo aut nigro mortifero ueneno illo quod a capite eiusdem uermis usque ad pedes eius descendebat, ardenter afflauit. Sed flamma quae abyssum petebat, diuersas poenas illorum in se habebat qui per fontem baptismatis non loti lucem ueritatis et fidei ignorantes Satanam pro Deo coluerant. Et uidi etiam ex ore ipsius acutissimas sagittas perstrepentes, et a pectore eius nigrum fumum uolantem ac a lumbis ipsius ardentem umorem ebullientem, et ab umbilico eius feruidum turbinem flantem atque ab extremitate uentris ipsius uelut immunditiam ranarum scaturientem, quae omnia magnam inquietudinem in hominibus faciebant. Sed et de ipso taeterrima nebula cum pessimo foetore egrediens multos homines sua peruersitate infecit. Et ecce magna multitudo hominum in multa claritate fulgentium ueniebat, quae eundem uermem fortiter ubique conculcans acriter eum cruciabat, ita tamen quod ipsa nec a flammis nec a ueneno illius laedi poterat. Audiui que iterum uocem mihi de caelo dicentem. 1. QVOD DEVS OMNIA IVSTE DISPENSANS ET IN IVSTITIA DIVERSA DONA SPIRITVS SANCTI DECLARANS FIDELES HOMINES IN BONIS OPERIBVS CONFORTAT VT A DIABOLO SVPERARI NON POSSINT. Deus omnia iuste et recte dispensans fideles populos ad gloriam supernae hereditatis uocat; sed antiquus deceptor in insidiis positus eos impedire tentans artes nequitiae suae in ipsos excitat; sed tamen ab eis uictus confusionem praesumptionis suae accipit, cum illi caelestem patriam possideant et ipse infernales horrores habeat. Quapropter uides ardentem lucem tantae magnitudinis ut aliquis mons magnus et altus est, in summitate sua uelut in multas linguas diuisam, quae est ardens in fide credentium iustitia Dei in fortitudine potentiae suae magnitudinem sanctitatis et altitudinem gloriae demonstrans atque in eadem gloria sancti Spiritus diuersa dona mirabiliter declarans. 2. DE MVLTITVDINE FIDELIVM ET DE DIVINA LEGE CORAM IPSIS EXTENSA. Et coram luce ista quaedam multitudo albatorum hominum stans est in praesentia iustitiae Dei cohors in fide lucentium hominum per bona opera sua bene et honeste compositorum, ante quos uelut quoddam uelum tamquam crystallus perlucidum a pectore usque ad pedes eorum extensum est: quia in conspectu suo diuinam legem fortem et splendidam ab intentione bonarum actionum usque ad completionem earum semper habent, in quibus ita confortantur, quod astutia et deceptione fallacium persuasionum superari non possunt. 3. QVOD DECEPTIONES DIABOLI HOMINIBVS IN VIA HVIVS MVNDI PATENT. Sed quod ante multitudinem istam quasi in quadam uia uelut quidam uermis mirae magnitudinis et longitudinis supinus iacet: hoc est quod ante notitiam hominum manifeste cognitus in uia mundi huius quae et bonis et malis ad gradiendum proposita est, antiquus serpens non ita in forma sua sed in significatione mysterii, uidelicet magnus in malitia, longus in insidiis proiectus apparet, sursum inhians, ut eos qui ad caelestia tendunt per deceptionem suam deiciat, sed tamen iacens: quoniam per Filium Dei uires ipsius euacuatae sunt, ita quod in eis stare non ualet, quamuis tanti horroris et insaniae uideatur, ultra quam homo effari potest, quia uenenosum furorem et malitiosos conatus ipsius in multiplicitate diuersitatis suae aestimatio mortalis hominis explicare non praeualet. 4. QVOD DIABOLVS DIVITIAS ET DELICIAS HOMINIBVS APERTE ET FRAVDVLENTER OFFERT QVAS QVI CONCVPISCIT EMIT. Vnde et ad eius sinistram quasi forum est, ubi diuitiae hominum atque deliciae saeculares et mercatus diuersarum rerum apparent: quoniam in morte quae eiusdem perditoris sinistra intellegitur forum cernitur, quod nequissima opera eiusdem mortis sunt, ita quod ibi in diuitiis corruptibilibus superbia et uana gloria, et in deliciis transitoriis lasciuia et concupiscentia, et in mercatu uenditiones ac emptiones multarum uarietatum terrenarum cupiditatum feruent, ita ut qui diabolicum terrorem palam exhorruerit ab his latenter decipiatur, uidelicet cum ei multae suasiones uitiorum leniter offeruntur, uelut cum per mercatorem diuersa mercimonia hominibus ostenduntur, quatenus per hoc delectati tanto ardentius emant quod sibi oblatum uiderint. Nam diabolus artes suas hominibus fraudulenter offert. Sed qui tunc eas concupiscunt, hi eas emunt. Quomodo? Bonam conscientiam suam quasi uendentes abiciunt, et mortifera uulnera animarum suarum quasi ementes sibi contrahunt. 5. QVOD QVIDAM DIABOLICAM PERSVASIONEM VIRILITER EI RESISTENTES ABICIVNT QVIDAM TEPIDE VIVENTES EI CONSENTIVNT. Sed ibi quidam homines multa celeritate currentes nullum mercatum faciunt: quia ipsi Deum cognoscentes thesaurum bonae uoluntatis et aromata uirtutum portant et sibi ea fortissime contrahunt, ita quod saeculares uoluptates et diabolicas spurcitias uelociter in mandatis Dei transeuntes dulcedinem carnis suae contemnunt; quidam autem tepide euntes et uenditioni et emptioni ibi insistunt: quoniam hi tarditatem in bonis operibus habentes per teporem cordis sui caeleste desiderium uelut illud uendentes in semetipsis exstinguunt, et uoluptatem carnis suae quasi eam ementes in se enutriunt. Quapropter illi mercedem bonae operationis accipient, et isti poenas iniquitatis suae sustinebunt, uelut Ezechiel ostendit dicens. 6. VERBA EZECHIELIS DE EADEM RE. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum. Quid est hoc? Fulgida opera puri hominis illum in sanctitate perfundunt, et quasi mille oculi aspicientes in altum atque in profundum ubique eum circumdant, sursum ferentes eum in magnum honorem et in uoluptatis suae mortificationem, prout Spiritus sanctus illi inspirauerit, uelut ala uolucrem sursum in aerem tollit quocumque illi placuerit. Sed uipereum uenenum nequitiae saeuissimae uiperae quae conspumat caelum, margaritam luto inuoluens et super pulcherrimum omnium speciosorum fremens, hunc qui illud infideliter subsequitur, de nobilissimo opere digiti Dei et ab omni honore et a beatitudine supernae uisionis abicit, atque eum exulem faciens a uiuente fructu et a radice iustae arboris abscidit. 7. QVOD DIABOLVS OMNI NEQVITIA PLENVS VENENO MVLTIFORMIS ARTIS SVAE QVINQVE SENSVS HOMINVM DECIPERE LABORAT. Quod autem uides quod uermis ille niger et hirsutus atque ulceribus et pustulis plenus est: hoc indicat quod idem serpens antiquus in nigredine tenebrarum infidelitatis et in pilis absconsionum deceptionis atque in ulceribus immunditiarum pollutionis et in pustulis cauernarum furoris abundat, quinque etiam uarietates a capite per uentrem suum usque ad pedes in modum zonarum descendentes in se habens: quia quinque sensus hominum diuersis passionibus uitiorum a deceptione illa cum se primum implere studuit usque ad consummationem illam cum insania eius finem accipiet afflare non cessans, sed fallacem rectitudinem simulans homines ad decliuia immundarum artium suarum trahit; quarum una uiridis, alia alba, alia rubea, quaedam crocea, quaedam nigra apparet, plenae ueneno mortifero: quoniam in uiriditate saecularem tristitiam, in albedine ineptam irreuerentiam, in rubore fallacem gloriam, in croco mordacem detractionem, atque in nigredine turpem simulationem ostendunt cum plenitudine aliarum peruersitatum, quae mortem animabus hominum sibi consentientium inferunt. 8. QVOD SVPERBIA DIABOLI IN INCARNATIONE FILII DEI DEIECTA EST. Sed quod caput eius ita contritum est, quod et sinistra maxilla ipsius iam dissolui uidetur: hoc est quod superbia illius in incarnatione Filii Dei ita deiecta est, quod et aduersitas mortis iam euacuata fortitudinem amaritudinis suae exercere non ualet. 9. DE OCVLIS ET AVRIBVS ET NARIBVS SERPENTIS QVID SIGNIFICENT. Oculi uero eius extrinsecus sanguinei et intrinsecus ignei apparent: quia intentio peruersitatis ipsius uelut extrinsecus sanguineum nefas corporibus hominum incutit et uelut intrinsecus igneum iaculum animabus eorum infert; aures autem ipsius rotundae et hispidae sunt: quoniam hominem quasi in rotunditate pilis artium suarum circumdat, ut eum celerrime deiciat, si quid in illo quod suum est deprehenderit; nares uero et os eius secundum nares et os uiperae apparent: quia indiscretos et foetentes mores hominibus ostendit, per quos in multis uitiis eos transfigens crudeliter occidat. 10. DE MANIBVS ET PEDIBVS ET CAVDA EIVS SIGNIFICENT. Sed manus eius secundum manus hominis uidentur: quoniam machinationes artium suarum in operibus hominum exercet; pedes autem ipsius ut pedes uiperae sunt, quia itineribus hominum in insidiis suis diabolicas lacerationes inferre non desinit; et cauda eius breuis et horribilis apparet: quae est potestas ipsius parui sed tamen pessimi temporis in filio perditionis, qui plus apprehendere bacchando cupit quam perficere possit. 11. QVOD POTESTAS OMNIPOTENTIS DEI FORTITVDINEM DIABOLI ITA CONTRIVIT QVOD NEQVITIAM SVAM SECVNDVM VOLVNTATEM SVAM EXERCERE NON POTEST. Et quod collo eius catena imposita est quae et manus et pedes ipsius alligat: hoc est quod diabolica fortitudo per potestatem omnipotentis Dei ita fracta et contrita est, quod et pessima opera et nequissima itinera illius in quibus homines seducit in contritione sua compressa sunt, ita quod et eadem catena in lapidem abyssi fortissime firmata illum tam ualide constringit, quod se nec hac nec illac secundum nequitiam uoluntatis suae mouere potest: quoniam potestas Dei in stabilissima aeternitate sine defectione manens diabolum tanta fortitudine in saluatione animarum opprimit, quod ille nec exterioribus nec interioribus instrumentis nequissimi conatus sui salutem redemptionis a fidelibus animabus remouere ualebit, quin in locum gaudii quem ipse pertinaciter amisit perueniant. 12. QVOD DIABOLVS IN QVATTVOR PARTIBVS MVNDI INCENDIVM INIQVAE PERSVASIONIS IN OMNE GENVS DIVERSORVM HOMINVM EMITTIT. Quod autem ex ore eius multae flammae exeuntes in quattuor partes se diuidunt: hoc est quod ipse ex rapacissima uoracitate sua pessimum et multiplex malum crudelissimi incendi iniquae persuasionis emittens in quattuor plagas totius mundi inter homines, ut ipsum sequantur diuerse spargit. Quarum pars una usque ad nubes ascendit: quia illa diabolica afflatio caelum toto desiderio mentis suae petentes suo acumine retrahit; et alia inter saeculares homines se spargit: quoniam ipsa in terrenis causis conuersantes sua diuersitate decipit; alia autem inter spiritales se extendit: quia illa spiritalibus disciplinis insudantes sua simulatione inficit; quaedam uero usque in abyssum descendit: quoniam ipsa infideles sibi consentientes in infernalia tormenta sua peruersitate mittit, quia ipsi uiam falsitatis et deceptionis euntes uiam rectitudinis non tenuerunt nec uero Deo debitam reuerentiam exhibuerunt, quemadmodum Dauid testatur dicens. 13. VERBA DAVID DE EODEM. Contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt; non est timor Dei ante oculos eorum. Quid est hoc? Innocentia et fortissima opera Dei quae in uiuo et purissimo fonte militant, illos qui Deum de corde suo cum nequissimis et damnabilibus operibus expellunt, ita conterunt, uelut magna pluuia rem aliquam demergit ita quod amplius non appareat. Et ideo etiam in conspectu Dei non fulminant, quoniam infelicitas cum infelicissima consuetudine est in itineribus eorum quocumque se cum pastu mortis extenderunt. Quomodo? Videlicet gustando et comedendo hoc quod malum est. Vnde et uiam illam quae in calore solis ascendit in operibus suis nesciunt, quia dulcedinem Dei nec in honore nec in amore gustant, ubi timorem eius quasi timorem alieni abiciunt, cum ipsum nec uidere nec aspicere desiderant. 14. QVALITER DIABOLVS IN IGNEIS PERSVASIONIBVS DIVERSA GENERA HOMINVM SPIRITALIVM ET SAECVLARIVM MVLTIMODIS TENTATIONIBVS AGGREDITVR. Vnde et ut uides, flamma illa quae nubes petit contra homines illos proeliatur qui ad caelos ire uolunt: quia nequissimum illud incendium, cum mentes fidelium hominum sursum tendere senserit, aduersum eos suis artibus crudelissime bacchatur, ne ad illa caelestia quae ipsi multis suspiriis quaerunt perueniant. 15. DE TRIBVS ACIEBVS EORVM. Quorum tres acies uides: quoniam ipsi ueram et ineffabilem Trinitatem, quamuis in suis certaminibus plurimum fatigentur, colere non cessant. Nam acies una prope nubes pergit: quia isti fortissime contra diabolum pugnantes mentem suam de terrenis actibus ita sursum ad caelestia tollunt quemadmodum et nubes super terram fluere solet; et una in medietate illa quae inter nubes et terram est discurrit: quoniam ipsi quadam moderatione se continentes nec ex tota mente caelestibus nec ex toto desiderio terrenis insudant, sed in his modum sibi imponentes et interiora quaerunt nec tamen exteriora respuunt; et una iuxta terram pergit: quia isti caduca perfecte non deserentes caducis aliquantulum adhaerent, ita quod in eis ualde laborantes multas fatigationes passionum in ipsis sentiant, sed tamen superno auxilio uictores exsistant, omnes repetitis uocibus 'pergamus ad caelos' uociferantes: quoniam et isti et illi in multis suspiriis desideriorum suorum, ut tendant ad illa quae in supernis secretis sunt semetipsos exhortantur, quamuis artibus antiqui serpentis in hac intentione sua multoties fatigentur. Sed a flamma illa hac et illac proiecti, quia afflatu diabolicae tentationis in diuersitatem morum agitati, quidam tamen non cadunt, quoniam ipsi fortissimi pugnatores exsistentes ab his illusionibus se uiriliter defendunt; alii autem pedibus suis se uix sustentant, quia hi in uiam rectitudinis itinera sua ponunt, sed in multis laboribus fatigati, uix tamen diabolicas artes superantes, in mandatis Dei perseuerant; alii uero ad terram cadentes sed iterum surgentes ad caelos tendunt: quoniam ipsi in diuersitate uitiorum prolapsi sed postea per paenitentiam erecti, spem suam cum bonis operibus in Deum ponunt. 16. DE TENTATIONE SAECVLARIVM. Quod autem flamma illa quae se inter saeculares homines diffundit quosdam ex eis comburens in taeterrimam nigredinem uertit: hoc est quod idem incendium nequissimae deceptionis ad illos qui terrenis causis insistunt tendens, quosdam illorum suae peruersitati subiciens pessimis uitiis tenebrosae iniquitatis eos inficit, ita quod ipsi claritatem uerae fidei despicientes et semetipsos amara morte interficientes in terram cadunt et nefandissima opera in actibus suis perficiunt; quosdam autem suo acumine ita transfigit, quod eos quocumque uult inflectit: quoniam eos sua nequitia ita domat, quod ipsos ad uniuersa uitia prauitatis suae inclinat, uidelicet saecularem dulcedinem in amplexione ardentis libidinis eis suggerens, ita quod et diuersos mores multiplicium rituum suorum, scilicet in uerbis, in capillis, in ueste, in incessu et in ceteris his similibus habent. Vnde tortuosi efficiuntur, iustitiam Dei neglegentes et praeuaricatores legis exsistentes nec sibimetipsis circumcisionem mentis inponentes, quia superfluitatem in libidine quaerunt nec ullum tempus legis ut eis a Deo constitutum est seruant, sed ut mare a uento in inquietudinem concutitur, ita et ipsi de flatu antiqui draconis in diuersa uitia mouentur. De qua tamen quidam se eripientes et ad illos qui caelos petunt pergentes 'o uos fideles, praestate nobis adiutorium' iterato clamore uociferantur: quoniam de turpi et noxia consuetudine se abstrahentes et hos qui mentem suam caelestibus infigunt imitantes, ut sua sollicitudine impendant ipsis iuuamen corde et uoce desiderant. Quidam autem ita transfixi permanent, quia ipsi diuersis uitiis irretiti in malis perseuerant. 17. DE SEX MODIS TENTATIONVM SPIRITALIVM HOMINVM. Sed quod illa flamma quae se inter spiritales extendit, eos sua caligine obtegit: hoc est quod eadem afflatio diabolicae persuasionis incendia sua ad illos qui toto annisu Spiritui seruire deberent emittens, eos peruersitate uitiorum suorum obnubilat, quatenus magis carni quam Spiritui inhient. Quos etiam in sex modis consideras: quoniam antiquus hostis tam quinque exteriores sensus eorum quam interiorem deuotionem cordis ipsorum uelut sextum modum peruertere conatur. Nam alios eadem flamma laedit: quia diabolus artes suas eis immittens carnalibus desideriis et uoluptatibus eos afflat, ita quod eos ad libidinem et ad pollutionem multae immunditiae accendit. Quos autem laedere non potest, hos aut uiridi, aut albo, aut rubeo, aut croceo, aut nigro mortifero ueneno illo quod a capite eiusdem uermis usque ad pedes eius descendit ardenter afflat. Quomodo? Quoniam cum uoluptates pollutionum recusant, aut tristitiam saeculi quasi pullulantem uiriditatem, per quam ita opprimuntur, quod nec in spiritalibus nec in saecularibus rebus ualent, eis infundit, aut irreuerentiam uitiorum uelut ineptam albedinem, ita quod nec coram Deo nec coram hominibus turpitudinem suam abscondunt, ipsis immittit, aut recordationem terrenae gloriae quasi fulgentem ruborem, unde amaritudinem et anxietatem cordis habent, eis ostendit, aut detractionem proximorum uelut tepidum crocum, ita quod susurrones et bilingues inde efficiuntur, ipsis inducit; aut simulationem iustitiae quasi horridam nigredinem per quam in cordibus suis miserabiliter obtenebrantur eis imponit. Quae omnia mortiferae pestes sunt ab initio deceptionis eiusdem perditoris usque ad finem illum cum iam insania ipsius finem in mundo accipiet procedentes, per quas noxium ardorem uitiorum hominibus infert. 18. DE NON BAPTIZATIS. Sed quod flamma quae abyssum petit diuersas poenas illorum in se habet qui per fontem baptismatis non loti, lucem ueritatis et fidei ignorantes, Satanam pro Deo colunt: hoc est quod incendium illud perditioni adhaerens dira et amara tormenta illis animabus infert quae in fonte salutis non emundatae, claritatem supernae hereditatis et fidem ecclesiasticae institutionis non uidentes, illum qui in insidiis positus animas hominum in mortem mittere conatur pro illo qui hominibus uitam et salutem tribuit uenerari non cessant. 19. DE SAGITTIS ORIS EIVS ET DE FVMO PECTORIS ET DE VMORE LVMBORVM QVID SIGNIFICENT. Et uides ex ore ipsius acutissimas sagittas perstrepentes: quae sunt a diabolica rabie pessimae et nequissimae infixiones exeuntes et multis iniquitatibus bacchantes; et a pectore eius nigrum fumum uolantem: qui est a malitiosis conatibus eius taeterrimae irae et inuidiae emissio; ac a lumbis ipsius ardentem umorem ebullientem: qui est ab immunditia ipsius in praelatis feruentissimae libidinis effusio. 20. DE TVRBINE VMBILICI ET DE IMMVNDITIA RANARVM VENTRIS EIVS QVID SIGNIFICENT. Et ab umbilico eius feruidum turbinem flantem: qui est a uoracitate eius in subiectis ardentissimae fornicationis suffocatio, atque ab extremitate uentris ipsius uelut immunditiam ranarum scaturientem, quae est a perditione peruersae absorbitionis eius in obduratione desperationis foetida egestio, cum idem antiquus insidiator se subsequentes ad omnem uoluntatem suam perduxerit, quae omnia magnam inquietudinem in hominibus faciunt: quoniam huiusmodi peruersitates maximam calamitatem miserrimae irretitionis illis imponunt qui spem suam non caelestibus sed terrenis infigunt. 21. QVOD DIABOLVS STVLTOS HOMINES PER INIQVAM INCREDVLITATEM EXAGITAT VERVM ESSE PVTANTES QVOD IPSE EIS FALLACITER DEMONSTRAT. Sed quod de ipso taeterrima nebula cum pessimo foetore egrediens multos homines sua peruersitate inficit: hoc est quod ab eodem diabolo nigerrimus error foetentis conscientiae procedens, stultos homines per iniquam incredulitatem exagitat. Quomodo? De abscisione capitis Iohannis Baptistae Filium Dei esse remissorem uulnerum peccatorum ostendentis pessimus error exortus est, ubi diabolus multos homines in diuersis imaginibus seducit, hoc uerum esse putantes quod ipse eis secundum aestimationem ipsorum fallaciter demonstrat. Vnde et multi secundum hunc modum decipiuntur, quia et fides ipsorum semper in infirmitate uacillat. Sed o uos filii mei, si iuste et pie uiuere uolueritis, hunc nequissimum errorem fugite, ne amarissima mors in incredulitate uos apprehendat. 22. QVOD HAERETICI VITANDI ET AB ECCLESIA EICIENDI SVNT QVI DIABOLVM PRO DEO COLVNT ET SVNT VISCERA DIABOLI ET PRAECVRRENS GERMEN FILII PERDITIONIS. Fugite etiam illos qui morantur in speluncis, inclusae cohortes diaboli exsistentes. Vae illis, uae illis qui sic perseuerauerint, quia uiscera diaboli sunt et praecurrens germen filii perditionis. Quapropter, o uos dilecti filii mei, omni deuotione et omni uirtute animae et corporis uestri illos deuitate, quoniam antiquus serpens sua arte illos pascit et uestit, quia eum pro Deum colunt et quia in eum per fallacem deceptionem confidunt. Ipsi sunt pessimi homicidae, ita quod illos qui eis simpliciter adhaeserint occidunt, antequam eos errorem suum declinare permittant; et sunt in semetipsis turpissimi fornicatores, semen etiam suum in homicidio mortificantes et diabolo offerentes, ita etiam si schismatibus suis et in plenitudine uitiorum suorum ecclesiam meam inuadentes, cum baptisma et sacramentum corporis et sanguinis Filii mei et cetera instituta, quae eadem ecclesia mea habet, in turpibus machinationibus suis nequiter derident. Sed quamuis propter timorem populi mei his institutis meis aperte non repugnent, tamen in cordibus et in factis suis ea pro nihilo ducunt. Nam diabolica illusione sanctitatem se habere simulant, in quibus a diabolo decipiuntur, quoniam si idem diabolus se eis palam demonstraret, ab eis cognosceretur, ita quod illum deuitarent. Vnde ipse sua arte quaedam eis ostendit uelut bona et sancta sint, et sic eos illudit. O uae illis qui sic in morte hac perseuerauerint! Sed quia diabolus nouit se modicum tempus erroris sui habere, idcirco nunc festinat infidelitatem in membris suis perficere, quae uos pessimi deceptores estis qui fidem catholicam subuertere laboratis. Vos instabiles et molles ad deuitandum uenenosas sagittas humanae pollutionis estis, quas secundum uoluntatem uestram contra legem exercetis. Vnde postquam uenenoso semine fornicationis libidinem uestram euacuatis, tunc ficte oratis et sanctitatem uobis fallaciter imponitis, quod oculis meis foetente luto indignius est. Certe schisma quod exortum est in Horeb, ubi iudaica plebs sculptile faciens in diabolica irrisione ludere coepit, sicut etiam et adhuc quidam petulanter ludere solent, et schisma quod fuit in Baal, in quo multi perierunt, et schisma fornicationum, ubi cum Madianitis turpia facta perpetrata sunt, et cetera his similia super uos cadent, quia in his omnibus in malis uestris partem habetis, peiores priori populo exsistentes, quoniam ueram legem Dei cernentes, eam pertinaciter abicitis. Sed, o uos qui salutem uestram desideratis, ita quod baptisma suscepistis et unctus mons Dei estis, Satanae resistite et de monte saluationis uestrae descendere nolite. 23. QVOD ADIVTORIVM DEI CONTEMNENTES GRATIA DEI DESERIT QVAERENTIBVS AVTEM MISERICORDITER SVBVENIT. Homo autem qui tantae duritiae est, quod adiutorium Dei ad repugnandum diabolo contemnit, huic ipse insidias suas ponere non desistit, cum etiam in eo nigredinem iniquitatis surgere uidet, quae toti corpori illius tantam amaritudinem infert, quod etiam corpus ipsius inde in infirmitate arescit. Vnde cum homo coeperit malum ruminare et se ipsum ita in desperatione conterere, uelut sibi non sit possibile malum deuitare et bonum facere, tunc diabolus hoc uidens dicit: 'Ecce homo qui nobis similis est Deum suum negans et se ad nos conuertens, sequitur nos. Quapropter properemus omnes et ad eum festinanter curramus, ita ipsum nostris artibus coercentes, ne a nobis effugere possit. Nam Deum suum deserere uult et sequi nos'. Sed homo qui his malis per diabolicam suggestionem impugnatur, uidelicet quod homicidio, adulterio, uoracitate, ebrietate et superfluitate omnium uitiorum polluitur, si tunc in his impaenitens perseuerauerit, in mortem cadit; qui autem diabolo repugnans his uitiis paenitendo se subtraxerit, ad uitam resurgit. Nam qui cupiditatem carnis suae secutus fuerit et bonum desiderium spiritus sui neglexerit, de hoc fabricator orbis dicit: 'Iste me despicit et carnem suam cum peccato diligit, nolens scire quod a perditione se deberet auertere. Et ideo abiciendus est. Qui uero bonum ardorem spiritus sui dilexerit et uoluptatem carnis suae abiecerit, de isto idem creator mundi dicit: 'Hic ad me respicit et corpus suum in sordibus non enutrit, desiderans scire quod a morte se debet submouere. Vnde ei succurrendum est. Quomodo? Vt Salomon in uoluntate mea dicit. 24. VERBA SALOMONIS DE EODEM. Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona. Quid est hoc? Labantes in lapsu et cadentes in ruina undique mortiferi morbi inuadunt, ita quod prudenter in hoc quod uerum est non aspiciunt, sed quod illud neglegenter abiciunt. Vnde quia non sunt digni in Deum aspicere, nec ullam felicitatem in Deo aut in hominibus habere, quoniam Deum respuunt et diabolum eligunt, idcirco multam aduersitatem illis infert id malum quod operantur. Sed in bonis rectus sensus et iusta cogitatio in excelso aedificat, ita quod in sinu suo suscipiunt hereditatem patris, quoniam supernum lumen attendunt, fallaces in irrisione fori quomodo hoc uel illud sine comparatione uenundetur non exsistentes, sed id quod in Deo uerum est habentes. 25. QVOD VERI CVLTORES DEI QVI TOTO ANNISV TERRENA CONCVLCANT ANTIQVVM SERPENTEM FORTI CONTRITIONE DEICIVNT. Sed quod uides quod magna multitudo hominum in multa claritate fulgentium uenit, quae praedictum uermem fortiter ubique conculcans acriter eum cruciat: hoc est quod fidele agmen credentium, sed in humana miseria procreatorum, in fide baptismatis et in beatis uirtutibus multo ornatu et decore ad superna desideria properat, ita quod ipsi in factis suis hunc antiquum seductorem fortissima contritione circumdantes deiciunt et eum diro cruciatu comminuunt, uelut sunt uirgines, martyres et ceteri huiusmodi cultores Dei, qui toto annisu terrena conculcant et caelestia desiderant, ita tamen quod ipsa nec a flammis nec a ueneno illius laedi potest: quia isti tanta fortitudine et constantia in Deo muniti sunt, quod nec ab apertis incendiis nec ab occultis persuasionibus diabolicae iniquitatis contaminari ualent, quoniam magna fortitudine uirtutum uana figmenta deserunt et sanctitati iuste uiuentes adhaerent. Sed qui uigilantibus oculis uidet et sonantibus auribus audit, hic mysticis uerbis meis osculum amplexionis praebeat, quae de me uiuente emanant Amen. 1. QVOD CORDA FIDELIVM TIMERE ET VENERARI DEBENT MAGNITVDINEM LATITVDINEM ALTITVDINEM TIMORIS DOMINI. 2. QVOD OMNIS FIDELIS ANIMA SAPIENTER TIMENS DEVM PER FIDEM SEDES DEI EST. 3. QVOD PROFVNDITAS MYSTERIORVM DEI HOMINIBVS INCOMPREHENSIBILIS EST NISI QVANTVM IPSO DONANTE FIDE CONCIPITVR. 4. QVOD IN SAPIENTIA DEI PATRIS PER AMOREM FILII SVI PERFECTIO OMNIVM ELECTORVM COMPVTATA EST. 5. EXEMPLVM IN EVANGELIO DE EADEM RE. 6. QVID SIGNIFICET LVTEVS LIMVS IN PECTORE ET CVR HOMO AB ANGELO NON SPERNATVR. 7. VERBA ISAIAE AD EANDEM REM. 8. VERBA DAVID. 9. QVOD DEVS PATER IN FILIO SVO AB AVRORA VIRGINE INCARNATO OPERATVR ORDINAT AC PERFICIT OMNIA OPERA SVA. 10. DE CIRCVLO GYRANTE. 11. QVOD POTESTAS DEI ALTIOR EST QVAM HOMINI SCIENDVM SIT ET CVR ANGELI LAVDENT DEVM. 12. QVOD DEVS EST PERSPICVA IVSTITIA VERVS ET IVSTVS ABSQVE COMMVTATIONE. 13. QVOD VIRTVS IVSTITIA ET IVDICIVM DEI NVLLVM FINEM HABENT QVI COMPREHENDI POSSIT HVMANO SENSV. 14. DE CASV PRIMI ANGELI ET SIBI CONSENTIENTIBVS ET QVARE ET QVOMODO ET QVO CECIDERVNT. 15. VERBA EZECHIELIS DE EADEM RE. 16. QVOD GLORIA SPLENDORIS ILLIVS QVEM DIABOLVS PER SVPERBIAM PERDIDIT SERVATA EST IN SECRETO PATRIS ALTERI FACTAE LVCI. 17. QVOD DIABOLVS CECIDIT ABSQVE HEREDE HOMO AVTEM CECIDIT HABENS HEREDEM. 18. EXEMPLVM DE GOLIATH ET DE DAVID AD EANDEM REM.