[2,3,0] VISIO TERTIA. 1 Post haec uidi quasi muliebrem imaginem procera magnitudine instar magnae ciuitatis habentem caput miro ornatu coronatum, et brachia de quibus splendor uelut manicae propendebant a coelo ad terram usque radians. Venter autem eius in modum retis multa foramina habentis, per quae plurima hominum multitudo subit; crura uero et pedes non habebat, sed tantum super uentrem suum ante altare quod est ante oculos Dei stabat ipsum expansis manibus circumplexa, oculis autem suis per omne coelum acutissime intendebat. 2 At nulla uestimenta eius considerare poteram, nisi quod tota lucidissima claritate fulgens, multo splendore circumfusa fuerat, in pectore eius uelut aurora rubeo fulgore micante ubi etiam multimodo genere musicorum audiui de ipsa hoc canticum quasi aurora ualde rutilans decantari. Et imago illa expandit splendorem suum uelut uestimentum dicens: Me oportet concipere et parere. 3 Et mox occurrit ei ut fulgur multitudo angelorum gradus et sedes in ea hominibus facientium, per quos ipsa imago absoluenda erat. Deinde uidi nigros infantes iuxta terram in aere quasi pisces in aqua repentes et uentrem imaginis in foraminibus (quibus ingredi uolentibus aperta patebat) intrantes. At illa ingemuit sursum eos attrahens qui et ore eius exierunt, ipsa tamen integra permanente. 4 Et ecce illa serena lux et in ipsa species hominis tota, rutilante igne flagrans, secundum uisionem quam prius uideram iterum mihi apparuit, et singulis eorum nigerrimam cutem abstrahens et extra uiam cutes illas proiiciens singulos illorum candidissima ueste induit, ac eis clarissimam lucem aperuit, singulis eorum dicens: Exue uetustatem iniustitiae, et indue nouitatem sanctitatis, reserata est enim tibi ianua haereditatis tuae. 5 Considera ergo quomodo doctus sis, ut cognoscas patrem tuum quem confessus es. Ego suscepi te et tu confessus es me. Nunc ergo respice duas semi as, unam ad orientem, et alteram ad aquilonem. Si igitur interioribus oculis tuis diligenter inspexeris me ut in fide doctus es, suscipiam te in regno meo. Et si me perfecte dilexeris, faciam quodcunque petieris. 6 Si autem me despexeris, te a me auertens et retro respiciens, nec me scire aut intelligere uolens, te sordidum in peccatis ad puram poenitentiam reuocantem si tu ad diabolum recurris quasi pater tuus ille sit: tunc suscipiet te perditio, quia secundum opera tua iudicaberis, quoniam cum bonum dederim tibi, cognoscere me noluisti. Infantes autem qui uentrem imaginis subierant, in splendore qui eam circumfuderat ambulabant. 7 Et illa benignissime eos intuens, tristi uoce dicebat: Isti filii mei rursum reuertentur in puluerem; multos tamen concipio et pario qui me matrem suam diuersis concussionibus fatigant et opprimunt me impugnantes haereticis et schismaticis ac sibi inutilibus praeliis, in rapinis et homicidiis, in adulteriis et fornicationibus, atque in multis aliis huiusmodi similibus erroribus. 8 Sed plurimi ex istis resurgunt in ueram poenitentiam ad uitam aeternam, et plurimi cadunt in fallaci obduratione ad mortem secundam. Et iterum audiui uocem de coelo dicentem mihi: Plena constructio uiuentium animarum quae construitur in coelis uiuis ex lapidibus ornata immenso decore uirtutum in filiis suis quos complectitur tanquam capacissima ciuitas: plurimam turbam populorum et ut latissimum rete maximam multitudinem piscium in supernis uirtutibus decentissime floret secundum quod in nomine Christiano uiget opus fidelium hominum. 9 Unde quod nunc uides quasi muliebrem imaginem pro cera magnitudine instar magnae ciuitatis, designat sponsam Filii mei quae semper gignit filios in regeneratione spiritus et aquae, cum eam fortissimus praeliator posuerit in latitudinem uirtutum comprehendere et perficere plurimam turbam in electis suis et est instar turris magnae, quoniam nullus hostis eam praeualet expugnare, contraria impugnatione a se infidelitatem expellentem et se fideliter expandentem: quod in mortali saeculo secundum hoc intelligitur quod unusquisque fidelium praebet exemplum proximo suo, per quod ipsi plurimas uirtutes operantur in coelestibus. [2,3,10] Sed cum unusquisque iustorum peruenerit ad filios lucis, tunc in ipsis apparebit opus bonum quod operati sunt, quod in mortalitate terreni pulueris cognosci non potest, quoniam hic in umbra inquietudinis obscuratum est. Et habet caput miro ornatu coronatum; quia ipsa in ortu suo cum in sanguine Agni suscitata est, decenter in apostolis et martyribus decorata est uera desponsatione desponsata Filio meo, quoniam in cruore eius se fideliter exstruxit in fidelem aedificationem sanctarum animarum. 11 Quapropter et brachia habet de quibus splendor uelut manicae descendit a coelo ad terram usque radians; quae est operatio fortitudinis in sacerdotibus qui in puritate cordis et manuum in sacramento corporis et sanguinis Saluatoris sui, sacrosanctum sacrificium super sanctum altare in uirtute bonorum operum offerunt, quod est clarissimum opus misericordiam facientibus qui in largitate semper omni dolori adiutorium impendunt, mitissimo corde eleemosynam in pauperes distribuentes, et sic in perfecto animo suo dicentes: Haec non est substantia mea, sed eius qui creauit me, quia hoc opus a Deo inspiratum: ante oculos eius repraesentatur in coelo cum in cultura Ecclesiae, per fideles homines perficitur in terra. 12 Quod autem uenter eius est in modum retis multa foramina habentis per quae plurima hominum multitudo subit: hoc est materna benignitas ipsius quae ad capturam fidelium animarum aperta est in multiplici celsitudine uirtutum in quibus credentes populi per fidem uerae credulitatis deuote conuersantur. Sed is qui rete suum proiecit in capturam piscium est Filius meus sponsus dilectae Ecclesiae suae, quam in sanguine suo sibi ad reparandum casum perditi hominis desponsauit. Quae nondum crura aut pedes habet, quia ad fortitudinem constitutionis suae neque ad summum nitorem completionis suae deducta est, quoniam circa tempus filii perditionis qui mundo errorem inducet, ignitam et sanguinolentam crudelissimae peruersitatis angustiam copiosissime in membris suis patietur, per quam calamitatem sanguineis uulneribus ad perfectum deducta: propere curret in coelestem Ierusalem, et cum in sanguine Filii mei noua nupta suauiter orta sit, ipsa hoc ardore uitam in plenitudine gaudii sobolis suae intrabit. 13 Sed tantum super uentrem suum ante altare quod est ante oculos Dei stabat ipsum expansis manibus circumplectens; quoniam ipsa semper praegnans atque filios suos in uera ablutione procreans est eos deuotissime per purissimas orationes sanctorum Deo offerens. Et per suauissimum odorem discretionis occultarum et manifestarum uirtutum quae proferuntur in intentione oculorum mentis, abiecta omni fictione simulationis et appetitu humanae laudis; ut thus purgatur ab omni iniuria contrarii fetoris quae quidem bona operatio, conspectui Dei suauissimum sacrificium est; in quo noua sponsa frequenter laborat toto desiderio in opere fructuosarum uirtutum ad coelestia anhelans, atque tricesimo et sexagesimo et centesimo fructu excelsam turrim supernorum murorum aedificans. 14 Unde et oculis suis per omne coelum acutissime intendit, quia intentionem suam quam in coelestibus deuotissime habet, nulla peruersitas obscurare potest, nec ulla persuasio diabolicae fraudis, nec error praeuaricantis populi, nec diffusae in diuersis terris concussiones ubi insani homines in incredulitate furoris sui crudeliter se discerpunt. 15 Sed quod nulla uestimenta eius considerare potes, hoc est quod secreta illius, humanus intellectus in infirmitate fragilitatis suae grauatus, ad perfectum intueri non ualet, nisi quod tota lucidissima claritate fulgens, multo splendore circumfusa est; quoniam uerus sol clarissima inspiratione Spiritus sancti et decentissimo ornatu uirtutum eam undique perfudit. In pectore eius uelut aurora rubeo fulgore micante, quia in cordibus fidelium integritas beatissimae Virginis Filium Dei generantis ardentissima deuotione fulget, ubi etiam multimodo genere musicorum audis de ipsa hoc canticum quasi aurora ualde rutilans decantari; quoniam omnis uox credentium ut intellectui tuo infunditur uirginitatem illius illibatae uirginis tota intentione in Ecclesia amplecti debet. 16 Quod uero eadem imago expandit splendorem suum uelut uestimentum dicens quod oporteat ipsam concipere et parere: hoc est quod in Ecclesia dilatatur sacramentum confessionis uerae trinitatis, quia amictus ipsius est in protectione fidelium populorum, per quos ipsa consurget in aedificationem uiuentium lapidum in fonte purissimi lauacri dealbatorum, sicut et ipsa confitetur necesse ad saluationem ut concipiat filios in benedictione, et ut pariat eos in ablutione per regenerationem spiritus et aquae. 17 Quapropter et mox accurrit ei ut fulgur multitudo angelorum gradus et sedes in ea hominibus facientium per quos eadem imago perficienda est; quia cuique credenti homini adest metuendum et diligendum ministerium beatorum spirituum ascensus per fidem et repositiones per summam quietem illis fidelibus praeparantium in quibus ipsa felix mater Ecclesia ad decorem sui perducenda cognoscitur. 18 Sed et deinde uides nigros infantes iuxta terram in aere quasi pisces in aqua repentes et uentrem imaginis in foraminibus (quibus ingredi uolentibus aperta patet) intrantes; quae est nigredo stultorum hominum qui nondum abluti sunt in lauacro saluationis, sed ipsi terrena diligentes, et in eis ubique discurrentes atque habitationem suam in eorum instabilitate ponentes, ad matrem sanctitatis tandem perueniunt, et dignitatem secretorum eius intuentes benedictionem ipsius suscipiunt, per quam diabolo abstrahuntur ac Deo redduntur sacram constitutionem ecclesiastici ordinis in qua fidelis homo ad saluationem beatificari debet subeuntes, cum in semetipsis dicunt Credo in Deum, et reliqua ad beatam fidem spectantia. 19 Unde et illa ingemuit sursum eos attrahens, qui ex ore eius exeunt, ipsa tamen integra permanente; quoniam haec beata mater intima suspiria trahit quando baptisma cum charismate in sanctificatione Spiritus sancti consecratur, ut homo in uera circumcisione spiritus et aquae innouetur, hunc in modum sursum summae beatitudini quae caput omnium est offerendus, quo membro Christi facto, cum per inuocationem sanctae Trinitatis quasi per os beatae Mariae ad saluationem regeneratur; nullam laesionem eadem mater patitur, quia ipsa in aeternum permanebit in integritate uirginitatis suae, quae fides catholica est, quoniam ipsa nata est in sanguine ueri agni sponsi sui; qui sine ulla corruptione integritatis ex integerrima uirgine natus est. [2,3,20] 20 Sic et ipsa sponsa integra permanebit, ita quod nullum schisma eam corrumpere poterit. Saepe tamen a peruersis hominibus fatiganda, sed per adiutorium sponsi sui semper fortissime se tuetur ut uirgo quae saepe in concupiscentiis carnis per diabolicam artem et persuasiones multorum hominum oppugnatur; sed tamen ipsa per orationes suas quas fundit ad Dominum, a tentationibus illorum strenue liberatur conseruans benignitatem suam. 21 Ita etiam Ecclesia repugnabat nequissimis corruptoribus qui sunt errores haereticorum, scilicet tam malorum Christianorum quam Iudaeorum et aliorum infidelium qui eam infestant, uirginitatem eius quae fides catholica est, corrumpere uolentes, ipsa tamen eis uiriliter resistente, ne corrumpatur, quia semper uirgo fuit et est et permanebit, uera fide, id est materia uirginitatis eius contra omnem errorem integra permanente; ut et honor castae uirginis in materia pudoris corporis eius contra omnem tactum libidinis incorruptus perseuerat. 22 Unde et Ecclesia omnium Christianorum uirginea mater est; quoniam in secreto Spiritus sancti eos concipit et parit, illos Deo offerens, ita quod et filii Dei uocantur. Et ut beatissimam matrem Spiritus sanctus obumbrauit, ita quod sine dolore mirabiliter Filium Dei concepit et peperit et tamen uirgo permansit; sic et Ecclesiam felicem matrem credentium Spiritus sanctus illustrat, et sine ulla corruptione simpliciter filios concipit et parit, et uirgo perdurat. Quid hoc? 23 Ut balsamum ex arbore sudat, et ut fortissimae medicinae ex onychino uase quae in eo latent emanant, et ut clarissimus splendor ex carbunculo absque omni impedimento se diffundit; sic Filius Dei sine omni obstaculo corruptionis ex uirgine natus est, et sic etiam Ecclesia sponsa eius absque omni inquinatione erroris filios suos generat; uirgo tamen in integritate fidei permanens. 24 Quod autem uides, quomodo illa splendida lux, et in ipsa species hominis tota rutilante igne flagrans, secundum uisionem quam prius uideras iterum tibi apparet; hoc est quod uera trinitas in uera unitate, scilicet lucidissimus Pater, et in Patre dulcissimus Filius eius qui ante tempora secundum diuinitatem in Patre manens, sed in tempore secundum carnem de Spiritu sancto conceptus et de uirgine natus ut in uerissima uisione tibi praemonstratum est, nunc etiam ad confirmationem fidei tibi ostenditur, quoniam eadem beata trinitas in sancto baptismo baptizatis aperto coelo apparet: ut fidelis homo hanc fidem suscipiat, quomodo unum Deum in uera trinitate colat, quae etiam in primo sacramento baptismatis ueraciter apparuit. 25 Et singulis eorum integerrimam cutem abstrahens ac extra uiam cutes proiiciens, singulos illorum candidissima ueste induit ac eis splendidissimam lucem aperit singulis eorum uerba beatae admonitionis proferens; quia diuina potestas corda hominum aspiciens, in lauacro baptismi infidelitatem scelerum suorum misericorditer aufert, atque scelera illa extra uiam qui Christus est abiicit, quoniam non mors in Christo sed uita per puram confessionem et per ablutionem peccatorum in ipso est; cum per ipsum quisque fidelis candore salutis induuntur, et cum illi per eum claritas beatae haereditatis de qua primus homo expulsus est aperitur, ipse scilicet admonetur per uerba ueritatis, ut deponat ueterem consuetudinem iniquitatis, et ut assumat nouum donum gratiae ad saluationem. Sed quod infantes qui uentrem imaginis subierant in splendore qui eam circumfuderat ambulant: hoc est quod ii quorum mater felix Ecclesia per fontem sacri baptismatis existit; in lege diuina qua eadem mater illustrata et ornata eos instruxit permanere atque eam conseruare debent, ne si eam infideliter abiecerit: rursum peccatis a quibus mundati erant inquinentur. 26 Unde etiam illa benignissime eos intuens tristi uoce dicit, quod illi filii sui rursum reuertentur in puluerem; quia eadem beata mater illos interiori dilectione diligens ac eis ex intimis uisceribus condolens, conqueritur quod ipsi quos in lauacro regenerationis genuit, mundos uidelicet in coelestibus effectos, iterum terrenis causis inhiantes in peccatis sordescant. Quomodo? 27 Quia multi fidem exterius percipientes: interius eam diuersis uitiis impugnant, magis uiam erroris quam uiam ueritatis gradientes, ex quibus tamen plurimi a falsitate resipiscunt, plurimi etiam in iniquitate permanent; ut et illa mater uerbis suis quae supra adducta sunt, demonstrat. 28 Nam duo signa legis signatorum tradita noscuntur hominibus, scilicet circumcisio in antiquis patribus, et baptismus in nouis doctoribus, per quae ingrati sunt homines ut bos iugo suo; quoniam quamuis ille stimulo corriperetur, curruum tamen sulcum induceret si iugo non esset alligatus. Simili modo non incederent homines per uias meas, si non essent ligati iugo signorum suorum. Hoc tale est uelut si iuuenis aliquis incederet uia aliqua, et pater eius ei diceret: Ambula recto itinere, et tamen non daret illi gladium nec alia bellicosa arma, quibus si occurreret periculum, se defenderet. Quid tunc? Nudus fugeret: nec auderet nec posset se defendere a periculo sibi occurrente, et eum a uia sua impedire uolente, sed absconderet se, quia signatus non esset terribili armatura, per quam se defendere deberet. 29 Sic esset populus meus nudus si non esset baptizatus, unde terribilis apparet inimicis suis qui eum cum chrismate baptimatis signatum uident, per quod signum etiam fortiter illis repugnat, qui eum destruere uolunt, siue humana turba siue acies sit diabolica. Sed Adae non erat danda duplex lex. Quomodo? [2,3,30] Ego dedi ei legem in arbore, cum me uideret in innocentia cordis; ipse autem contemsit me callido serpenti consentiens, quod ita noxium fuit ut nunquam mortalis oculis me uidere possit quandiu in hoc transitorio saeculo manet. Sed quia Adam praeceptum meum transgressus est, sine lege cum genere suo fuit, usque ad tempus illud quod nobilitatem Filii mei praenuntiauit. 31 Admonitio autem Spiritus sancti in Noe apparuit cum genus humanum perire properauit: ubi super diluuium arcam erexit, quoniam ante saecula praeuidit quod post illud iniquum genus quod se teterrima iniquitate polluerat, noua soboles exsurgere debuit. Nam post transitum Adae, genus ipsius ignorans quod ego Deus sum, errabat, dicens: Quis est Deus? Quis est Deus? Et tunc oriebatur in illis omne malum: ita quod inter eos antiquus serpens soluta potestate cucurrit, suadens illis ut omnem uoluntatem eius explerent. 32 Ipse enim tunc a uinculo ligaturae solutus erat: ita quod ei ante diluuium non minans aduersabatur admonitio Spiritus sancti, ut illi aduersatus sum in Noe, in quo noua soboles exorta est: cum populum meum taliter erudiui quod eruditionis illius non poterit obliuisci. Nam admonitio Spiritus sancti, primum illi in Noe minata est; postea autem circumcisio in maxillam percussit eum, in Abraham; deinde uero Ecclesia ligauit in nouissimo tempore usque dum pertranseat mundus in ultimo die. 33 Sed ego permisi diabolum potestatem suam ante diluuium exercere in mundo, propter antiquum certamen quo deuicit Adam donec uentrem suum cadauere omnis iniquitatis impleuit; et hoc ideo permisi, quia iustum est iudicium meum. Unde etiam ego suscitaui aquas diluuii, et peccatores occidi, reseruans in mysterio meo Noe, quem idem Satanas exspoliare non potuit, quoniam in uoluntate mea super diluuium erat. 34 Et ego designaui in diluuio rectissimum germen, uidelicet Filium meum nouo saeculo praenuntians eum, qui silenter ueniens in mundum, sanctam Trinitatem manifestauit ueracissime colendam. Quomodo? 35 Tres alas ostendit quae sanctam Trinitatem significant: ubi tu Synagoga me negabis, et ubi alienus populus me suscipiet, ubi et tu, o Abraham, magnificaberis. O Abraham, tu es circumdatus circumcisione, tu es ut muro septus Veteri Testamento, tu es ornatus aurora solis Ecclesiae. Ego tibi et generi tuo dedi circumcisionem usque ad Filium meum, qui aperte peccata hominum remisit, et ubi carnalis circumcisio ueteris praeputii cecidit: cum fons baptismi in sanctificatione lauacri filii mei ueraciter ebulliuit. 36 Sed qui in tempore circumcisionis ex genere tuo circumcisi non sunt secundum tempus quod eis ostensum est, siue minoris siue maioris aetatis essent, pactum foederis mei transgressi sunt, praeter mulieres quibus circumcisio non est iniuncta; nam mulier non est circumcidenda, quia maternum tabernaculum latet in corpore eius, nec tangi potest tactu exteriori, et quoniam ipsa est sub potestate uiri, ut seruus sub domino suo. 37 Nam uir tres causas habet in opere suo, id est concupiscentiam, fortitudinem et studium. Concupiscentia autem incendit fortitudinem, unde in utroque est studium laboris et ardentis uoluntatis ipsorum. Hoc tale est ut in creatione Adae tres causae designatae sunt; quia uoluntas Dei in potestate formauit hominem, et hoc in magna pietate compleuit, cum ipse hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit. 38 In uoluntate autem Dei, nota uiri concupiscentiam; et in potestate Dei, uiri fortitudinem, atque in pietate uoluntatis ac potestatis Dei, studium concupiscentiae et fortitudinis uiri. Hoc modo per uirum procreatur genus humanum ex muliere; quia et Deus fecit hominem de limo terrae, quoniam ut terra in uirtute germinis fructuum agrorum est, ita et mulier in humore partus ad pariendum filios posita est. Quid hoc? 39 Mulier habet tempus reuelationis humoris qui in ipsa est, et qui se humida uirtute cum calore in ea diffundit: alioqui uoluntarie uirum non susciperet, sed dedignando eum uoluntati illius non consentiret, nec filios procrearet. Nam si uirtutem humoris in calore non haberet, infructuosa maneret: sicut arida terra quae se non flectit ad ullum usum fructuositatis. [2,3,40] Sed et illa uirtus humoris non semper in calore incendium ardoris concupiscentiae in muliere habet, nisi ipsa prius tacta a uiro, agnoscat ardentem concupiscentiae feruorem: quia in illa non est tam fortis et tam feruens concupiscentia sicut in uiro, qui fortis est tanquam leo ad concupiscentiam operis filiorum; ita quod ipse habeat fortitudinem concupiscentiae ac operis, muliere tantum hoc negotium habente quod subiacet imperio uoluntatis illius, quoniam ipsa occupata est in procreatione natorum, usquedum eos producat in mundum. Quae dum desiderat Filium meum, in amore eius cupiens obseruare uirginitatem suam: ualde ornatur in thalamo ipsius, quoniam contemnit ardorem quem pro charitate illius sustinet: nolens dissolui incendio ardentis libidinis, perseuerans in pudicitia, quia carnalem uirum in spirituali desponsatione despicit; toto desiderio anhelans post Filium meum, recordationem uiri carnalis abiiciens. O charissima germina, et o dulciores et suauiores flores super omnia aromata: ubi mollis et fragilis natura quasi aurora ad desponsationem Filii mei consurgit, casta dilectione ualde eum amans, illa ei sponsa, et ipse illi sponsus, cum hoc genus uirginum ualde diligit eum in superno regno insignibus ornamentis adornandum. Sed quid nunc? 41 Cum etiam fortitudo uiri recusat ducere consortium matrimonii, ita quod uir propter amorem Filii mei se coercet in uiuida natura sua, cum floret in germine filiorum; ipse tamen constringens membra sua ne exerceant concupiscentiam carnis suae, hoc mihi ualde amabile est quia scilicet uir hoc modo uincit se ipsum. 42 Unde et ego faciam eum consortem Filii mei; et ponam eum serenissimum speculum ante faciem eius, quia fortiter restitit diabolo; qui sibi humanum genus per infidelitatem nequissimae sordis attraxerat. De cuius laqueo ut eriperetur, Filium meum misi in mundum, natum ex dulcissima uirgine sine omni macula peccati, afferentem fontem saluationis, quem ipse innocens agnus sacrauit, ut praeputium ueteris criminis in eo aboleretur. Quid hoc? Amarissimum praeputium est crimen transgressionis Adae quod Filius meus abstulit; cum ipse fontem salutis ingressus Christianam cohortem nobilissime dedicauit, ut serpens antiquus, qui hominem deceperat, in illo lauacro mergeretur. Quomodo? Filius conditioni patris sui respondet; necnon et haereditatem eius retinet. Quid hoc? 43 Genus Adae transgressione illius de loco amoenitatis expulsum est, et in baptismo saluationis per Filium meum ad uitam reuocatum est. Quomodo? Ipse super incredulos qui praeceptis meis repugnauerunt uocem benedictionis dedit; ita quod exterriti ueniam in spiritu contritionis peterent, ut Isaias seruus meus secundum hoc quod a me accepit protestatur, dicens: Et uenient ad te curui filii eorum qui humiliauerunt te, et adorabunt uestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi. Quid hoc? O tu qui es superna pax et purissimus sol, per te ebulliet uiuens radix quae est regeneratio spiritus et aquae, cum illi solerter uenient ad agnitionem tuam qui in spurcitia nefandissimae immunditiae sub grauissima maledictione prostrati erant, quoniam ipsi hoc modo quasi curui uix tandem ad ueritatem et ad iustitiam surgent. Quomodo? 44 Ipsi maternam dulcedinem uerae fidei sugent, eam uisibiliter uidendo, nescientes; sed tantum illam fideliter credendo rapientes. Et qui sunt illi? Videlicet qui in materia peccati de his orti, te in ardenti charitate nunquam uiderunt; sed qui te crudeliter opprimendo pertinaciter afflixerunt, quasi tu illorum non dominareris: te in bono sensu dulcissime amauerunt. 45 Et adeo cum ueram fidem secuti fuerint, uelut regem apprehendent te, et tanquam Dominum adorabunt te, atque festinanter current sequentes sanctissima itinera tua quae eis praecepisti ita ut semper eleuatis manibus in te aspiciant atque in bonis operibus ad te semper uigilent, in fide, scilicet te uidere taedium non capientes, et hoc omnes illi facient; qui prius impudice et irreuerenter te dilaniauerunt, et qui in odio ac in inuidia se a te diuiserunt, cum tunc in speculo fidei ardenter te amplexerunt. Quid hoc? 46 Nam casus Adae clausit coelum in indignatione mea, cum homo me spreuit, et callidum serpente audiuit. Unde et ipsi clausa est omnis gloria paradisi. Quae clausura durauit usque ad claritudinis meae Filium, qui in uoluntate mea fluentem Iordanem intrauit; ubi et uox mea clare intonuit cum dicerem, quia ipse esset Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuissem; quoniam hoc uolui, ut in fine temporum redimerem hominem per Filium meum mihi indissolubili amoris uinculo ita adhaerentem, ut fauus melli adhaeret, quem etiam idcirco mihi in fontem; me fontem aquae uiuae designantem, ut et ipse fons salutis, animas illas de aeterna morte resuscitaret, quibus in aqua per Spiritum sanctum remissio peccatorum daretur. 47 Quapropter et ibi Spiritus sanctus apparuit, quia fidelibus per eum remissio peccatorum fit, ubi ob mysticum secretum unigenitum meum Spiritus sanctus in specie columbae ostendit quae simplicis et sinceri moris est, quoniam et Spiritus sanctus in simplicitate et in bonitate omnium bonorum indeficiens iustitia est. Et hoc decebat, quia Filius meus sine ulla macula criminis ex uirgine natus est, ut etiam homo qui cum peccato de uiro et muliere nascitur sine peccato splendide et gloriose renasceretur, sicut ipse Filius meus in Euangelio ad Nicodemum ait: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quid hoc? 48 Constantissima certitudine et non instabili ambiguitate dico tibi qui natus es ex corruptione, quia homo qui ortus est de ardenti concupiscentiae calore et inuolutus uenenosa ueste, nisi in uero gaudio nouae sobolis renascatur ex aqua sanctificationis et spiritu illuminationis, in tempore neglectus sui confundetur. Quomodo? Quia homo uelut aqua, cum spiritu uegetationis suae inundat, quoniam ut aqua sordes emundat, et ut spiritus inanimata uiuificat (nisi in uera generatione purgetur) non poterit per introitum saluationis haeres regni Creatoris sui fieri, quia in peccato primi parentis quem diabolus fraudulenter decepit obligatus est. Quomodo? Quoniam ut fur qui nobilissimam et pretiosissimam pecuniam regis furatur, furtiue subintrat, sic tortuosa conceptio in ingluuie suggesta a diabolo subdole irrepsit, ita quod ipse dilectissimam gemmam sanctae innocentiae et castitatis in quibus Spiritus sanctus habitat nequiter abstraxit. 49 Unde nunc in sanctificatione ablutionis emundanda est. Nam mortiferus calor quem libido in cumulatione concupiscentiae praeuaricationis praeceptorum omnipotentis Dei succendit, in illo submergendus est, qui nunquam mirabilia sua inuidiose abscondit, sed ea in incomprehensibili pietate misericorditer ostendit. [2,3,50] Audite ergo Filium in hac constitutione regenerationis quae reuelatio regni mei est, et discite ab eo ut praecepta mea compleatis. Sic facite. Nam hoc mihi acceptum est, et cauete ne uos antiquus serpens seducat; et non moriemini si baptismum uestrum seruaueritis, ut uobis in nomine beatissimae Trinitatis praeceptum est. Et quoties cecideritis, surgite cum correctione poenitentiae secundum misericordiam meam de peccatis uestris. O uos charissimi filii mei, cognoscite bonitatem Patris uestri; qui uos in semetipso per puram confessionem et per ueram ueniam de maxilla diaboli liberauit, et qui uobis omnia bona contulit, in quibus laborare debetis, ut coelestem Hierusalem possideatis; quam per fallacem deceptionem perdidistis, quia nemo perditam haereditatem suam recuperare potest, nisi per sudorem laboris sui. 51 Vos autem supernam beatitudinem scilicet excellentissimam haereditatem uestram, facile non difficili lege recipere potestis. Nam Spiritus sanctus, ut praedictum est, potestatem Satanae in baptismo expellit ab homine, sanctificans eum nouum hominem in regeneratione, ut perdita gaudia recipere ualeat. Unde quisquis saluari desiderat in purgatione criminum suorum, regenerari non recuset. 52 Nam, ego dedi masculis generis Abrahae circumcisionem membri unius, sed in Filio meo praecepi uiris ac mulieribus cunctorum populorum circumcisionem omnium membrorum suorum. Quomodo? Circumcisio baptismi orta est in baptismo Filii mei quae et duratura est usque in nouissimum diem; et post illum diem, sanctitas eius in aeternitate manebit, nec finem accipiet; atque ita qui in lauacro baptismi circumciduntur, uerissime conseruabuntur, si hoc lauacrum iustis operibus fideliter conseruauerint, quia ego hominem siue infirmioris siue fortioris aetatis sit, suscipiam si foedus meum custodierit, quod mecum pepigit, scilicet in me credendo, et in uera Trinitate me confitendo, seu per se ipsum seu per alios qui pro eo fideiubent, ut infans aut mutus qui non loquitur, qui uerba alieni oris expostulat, et non delebo eum in aeternum; ut illum qui fontem hunc cum opere fidei recipere recusauerit, quemadmodum in doctrina Euangelii Filii mei scriptum est: Qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit, qui uero non crediderit condemnabitur. Quid hoc? Ille homo qui per suam scientiam, quae interior oculus est, istud uidet quod exteriori uisui absconsum est, et in hoc non dubitat, hic certissime credit, et haec fides est. 53 Nam quod homo exterius cernit, hoc et exterius nouit, et quod interius uidet, hoc et interius considerat. Ideo cum scientia hominis per speculum uitae ardenter percipit incomprehensibilem diuinitatem quam exterior oculus aspicere non ualet, tunc desideria carnis opprimuntur et alliduntur ad petram. Unde et spiritus hominis illius ad ueram altitudinem suspirat, hanc regenerationem sentiens, quam Filius hominis Spiritu sancto conceptus attulit, quem intacta mater non de carne uiri sudantis in libidine accepit; sed de secreto patris omnium. 54 Qui suauiter ueniens, purissimum et uiuum speculum in aqua ostendit; ita quod homo per illud in regeneratione uiuit. Nam sicut homo nascitur ex carne, diuina potestate in forma Adae illum creante; ita Spiritus sanctus recuperat uitam animae per inundationem aquae, cum ipsa spiritum hominis in se accipit, eum resuscitans ad uitam, ut prius in unda sanguinis suscitatus est; cum in corporali uasculo manifestatus est, ut enim forma hominis tunc sensibiliter formatur cum homo dicitur: sic spiritus hominis ante oculos Dei tunc in aqua uiuificatur, ita quod eum Deus ad haereditatem uitae nouit. 55 Unde qui sic fontem salutis cum foedere iustitiae suscipit, uitam in saluatione inuenit, quia fideliter credidit; qui uero credere non uult, mortuus est, quoniam spiracula spiritus non habet, cum quibus in altitudinem coeli uolet: sed tantum tangendo caecis oculis palpitat, in obumbrata scientia carnis non uiuens, quia uitali disciplina caret, quam Deus spirauit in hominem, sursum contra uoluntatem carnis ascendentem. 56 Quapropter iste in mortem infidelitatis condemnabitur, quia lauacrum salutis non habuit. Ego enim nec tempus nec genus ab hac salute separaui, sed hanc uocationem omni populo per Filium meum clementer institui. 57 Nam, in quocunque tempore labentium horarum, cuiuscunque sexus aut aetatis homo siue masculus siue femina, infans aut decrepitus: cum in affectu deuotionis ad baptismum uenerit, ego cum pietatis adiutorio suscipiam cum. Et non recuso lauacrum baptismi infantis, ut quidam falsi deceptores loquuntur; qui me talem oblationem abiicere mentiuntur, sicut etiam in Veteri Testamento non spreui infantis circumcisionem; cum ille eam nec uoce expeteret nec uoluntate susciperet, quam tamen parentes pro ipso compleuerunt. 58 Ita etiam nunc in noua gratia non abiicio baptismum infantis: quamuis ille eum nec loquendo, nec consentiendo quaerat, sed tantum parentibus eius id pro eo exsequentibus. 59 Et tamen si ille salutem consequi desiderat, omni iure fidelem promissionem adimplebit, quam illi pro eo spoponderunt, qui eum ad sacrosanctum fontem exhibuerunt, qui tres homines in honore sanctae Trinitatis esse debent, sacerdos scilicet qui ipsum perfundit, et duo qui pro illo uerba fidei spondent. Qui autem hoc modo in lauacro baptismatis baptizato coniunguntur; in carnali procreatione ei non commisceantur, quia in spiritali generatione ei adhaeserunt. [2,3,60] In baptismo enim Filii mei ego Pater intonui: quod sacerdotem in lauacro benedictionem dantem ostendit, et Spiritus sanctus in specie leuis uolucris uisus est, quod unum in simplicitate cordis, ibi hominem baptizandum alloquentem et docentem denuntiat, atque Filius meus in carne baptizandus aderat; quod mulierem in suauitate matris astantem ob dulcissimam incarnationem eiusdem Unigeniti declarat. Quid nunc? Sed sicut infans lacte et escis ab alio sibi contritis corporaliter pascitur, ita etiam doctrinam et in baptismate sibi propositam fidem ex intimo corde obseruabit. 61 Quod si ubera matris suae non sugit, nec contritas sibi escas suscipit incunctanter moritur; sic etiam si nutrimenta piissimae matris Ecclesiae non accipit, nec uerba fidelium doctorum in baptismate proposita retinet; crudelitatem mortis animae non euadit, quoniam saluationem animae et dulcedinem aeternae uitae recusauit. 62 Et sicut cum idem infans corporalem cibum dentibus suis molere non potest, alius ei illum ad deglutiendum ne moriatur conterit; sic etiam faciendum est cum ille in baptismo uerba ad confitendum me non habet, aderunt ei spirituales adiutores qui ipsi cibum uitae, id est catholicam fidem ne in laqueo perpetuae mortis comprehendantur proponant. Quomodo? Dominus seruo suo uoluntatem suam uoce praecipientis proponit, et ille eam in timore opere complet, et mater filiam suam in charitate docet, et illa uerba eius cum subiectione perficit; ac simili modo debitores fidei baptizato uerba salutis opportune proferant, ut ille ea fideli deuotione ob amorem coelestium adimpleat. 63 Nam nullus tam graui pondere peccatorum premitur, si in nomine sacrosanctae Trinitatis in sanctum baptisma mittitur quin uere omnia crimina sceleris eius deleam, sicut et in infante cum in lauacro regenerationis perfunditur: ueterem culpam Adae ueraciter abluo. Sed non mireris, homo, quod in fonte baptismatis ab omnibus peccatis suis homo iustificatur, ita quod de pondere peccatorum suorum in eo clementissime alleuiatur. 64 Nam innocens agnus qui sine ulla macula peccati fontem baptismi ingressus est, cum magno sacramento incarnationis suae crimina peccatorum hominum in baptismate misericorditer abstulit. Sed omnia attentissime perscrutor, et in hoc saeculo et in aeternitate ubi mors corporum non est, sed omnia aperta. Quid est hoc? Gehenna in operibus mortis probatur, et uita aeterna in operibus quae pertinent ad uitam. Quomodo? Mors per mortem probatur, quia cum homo sine poenitentia et sine misericordia Dei (quoniam non requirit eam) iusto Dei iudicio in peccatis moritur; mors enim in morte inferi discutitur. 65 Vita quoque probatur per uitam; ita quod bona opera fulgent in coelis, cum uita aeterna dominatur illis. Ita etiam qui in fonte benedictionis baptizantur, in sanctitate sanctae regenerationis probantur. Et cum ibi per inuocationem benedictionis sacerdotis inuocor, aures meae uerbis fidei patent, quamuis ille qui ibi me inuocat, in obligationibus peccatorum sit. 66 Nam, quamuis sacerdos peccator sit, tamen officium baptismi ab eo suscipio, si illud per inuocationem nominis mei fideliter exercet. Ipsius autem iniquitas condemnabit eum, si in ea sine poenitentia perseuerauerit. Celebrationem uero baptismi non recuso ab eo suscipere, cum in uerbis fidei me inuocauerit. Quid est hoc? 67 Si aliquis diues homo dispensatorem habet, qui militibus suis bona sua recte dispensans, officium suum fideliter exercet, qui etsi idem dispensator de alio opere suo culpabilis est; tamen dominus suus non dedignatur ab eo suscipere officium suum, dicens forsitan ei: Serue nequam in opere tuo, unde et illum in mente sua indignum habet; officium tamen iustitiae suae ab eo non dedignans accipere. 68 Sic etiam ego qui plurimos dispensatores habeo, a sacerdote qui recte unctus in officio suo fideliter manet, quamuis de aliis operibus suis culpandus sit, non dedignor suscipere sacramentum meum, de aliis tamen iniustis actibus suis eum mihi contrarium iudicans, nec tamen quod meum est ab eo suscipere contemnens. 69 Quod si aliquis baptizandus separationem animae et corporis sui adesse putans baptisma quaesierit nec sacerdotem a quo baptizetur habere possit, tunc si quis eum per inuocationem trinae maiestatis perfuderit, baptizatus est. Et remissionem peccatorum suorum, gratiamque supernae beatitudinis per hanc perfusionem accipiet, quia in fide catholica perfusus est, nec hoc baptisma mutari poterit. Sed tamen in inuocatione hac nulla persona istarum trium ineffabilium personarum omittenda est, quoniam si ibi ulla earum per infidelitatem inuocari omittitur; tunc ibi ueritas salutem non operatur, sed potius falsitas deceptionem tribuit. [2,3,70] Unde et ibi inuocatio huius ineffabilis Trinitatis non deerit; quia et purissimo baptismati Filii mei Trinitas non defuit, sed ibi mirabilia sua mirabiliter per semetipsam declarauit. Quapropter et homines qui saluari desiderant, regenerationem uitae ad saluationem percipiant; et hanc percipere non negligant ne pereant, quia ut abortiuum abiicitur quod perit sine calore uitae nec in formatione nec in excitatione adhaerens uisceribus matris suae, ita etiam in periculo mortis sine consolatione Spiritus sancti detinentur; qui nec in mente nec in opere sacramentis Ecclesiae quae mater totius sanctitatis existit purificantur. 71 Hoc audiant et intelligant omnes populi; qui regnum Dei in regeneratione spiritus et aquae intrare uolunt, secundum quod eis in sanctis Scripturis per donum Spiritus sancti propositum est. Sed qui uigilantibus oculis uidet et attentis auribus audit, hic mysticis uerbis meis quae de me uiuente emanant, osculum amplexionis praebeat.