[1,0,0] SCIVIAS. Incipit prima uisio primae partis. [1,1,0] Vidi quasi montem magnum ferreum colorem habentem, et super ipsum quendam tantae claritatis sedentem, ut claritas ipsius uisum meum reuerberaret, de quo ab utraque parte sui lenis umbra uelut ala mirae latitudinis et longitudinis extendebatur. Et ante ipsum ad radicem eiusdem montis quaedam imago undique plena oculis stabat, cuius nullam humanam formam prae ipsis oculis discernere ualebam, et ante istam imago alia puerilis aetatis, pallida tunica sed albis calceamentis induta, super cuius caput tanta claritas de eodem super montem ipsum sedente descendit ut faciem eius intueri non possem. Sed ab eodem qui super montem illum sedebat multae uiuentes scintillae exierunt, quae easdem imagines magna suauitate circumuolabant. In ipso autem monte quasi plurimae fenestellae uidebantur, in quibus uelut capita hominum quaedam pallida et quaedam alba apparuerunt. Et ecce idem qui super montem illum sedebat fortissima et acutissima uoce clamabat dicens: «O homo, quae fragilis es de puluere terrae et cinis de cinere, clama et dic de introitu incorruptae saluationis, quatenus hi erudiantur qui medullam litterarum uidentes eam nec dicere nec praedicare uolunt, quia tepidi et hebetes ad conseruandam iustitiam Dei sunt, quibus clausuram mysticorum resera quam ipsi timidi in abscondito agro sine fructu celant. Ergo in fontem abundantiae ita dilatare et ita in mystica eruditione efflue, ut illi ab effusione irrigationis tuae concutiantur qui te propter praeuaricationem euae uolunt contemptibilem esse. Nam tu acumen huius profunditatis ab homine non capis, sed a superno et tremendo iudice illud desuper accipis, ubi praeclara luce haec serenitas inter lucentes fortiter lucebit. Surge ergo, clama et dic quae tibi fortissima uirtute diuini auxilii manifestantur, quoniam ille qui omni creaturae suae potenter et benigne imperat, ipsum timentes et ipsi suaui dilectione in spiritu humilitatis famulantes claritate supernae illustrationis perfundit et ad gaudia aeternae uisionis in uia iustitiae perseuerantes perducit.» [1,1,1] I. De fortitudine et stabilitate aeternitatis regni Dei. Unde etiam, ut uides, mons iste magnus ferreum colorem habens designat fortitudinem et stabilitatem aeternitatis regni Dei, quae nullo impulsu labentis mutabilitatis potest exterminari, et super ipsum quidam tantae claritatis sedens, ut claritas ipsius uisum tuum reuerberet, ostendit in regno beatitudinis ipsum qui in fulgore indeficientis serenitatis toti orbi terrarum imperans superna diuinitate humanis mentibus incomprehensibilis est. Sed ab utraque parte sui lenis umbra uelut ala mirae latitudinis et longitudinis extenditur: quod est et in admonitione et in castigatione beatae defensionis suauis et lenis protectio ineffabilem iustitiam in perseuerantia uerae aequitatis iuste et pie demonstrans. [1,1,2] II. De timore Domini. Et ante ipsum ad radicem eiusdem montis quaedam imago undique plena oculis stat: quia coram Deo in humilitate regnum Dei inspiciens timor Domini, uallatus perspicuitate bonae et iustae intentionis, studium et stabilitatem suam in hominibus exercet, ita quod eius nullam humanam formam prae ipsis oculis discernere uales: quoniam omnem obliuionem iustitiae Dei, quam saepius homines in taedio mentis suae sentiunt, per acutissimam aciem inspectionis suae ita abicit, quod mortalis inquisitio uigilantiam eius in debilitate sua non discutit. [1,1,3] III. De his qui pauperes spiritu sunt. Unde et ante istam imago alia, puerilis aetatis, pallida tunica sed albis calceamentis induta, apparet: quia praecedente timore Domini illi qui pauperes spiritu sunt subsequuntur; quoniam timor Domini in deuotione humilitatis beatitudinem paupertatis spiritus fortiter tenet, quae non iactantiam nec elationem cordis appetit, sed simplicitatem et sobrietatem mentis diligit, non sibi sed Deo uelut in pallore subiectionis iusta opera sua quasi indumentum pallidae tunicae tribuens et serena uestigia filii Dei fideliter subsequens. Super cuius caput tanta claritas de eodem super montem ipsum sedente descendit ut faciem eius intueri non possis: quia potestatem et fortitudinem eiusdem beatitudinis tanta serenitas uisitationis illius qui omni creaturae laudabiliter imperat infundit, ut intentionem ipsius mortali et infirma consideratione capere non ualeas, quoniam et ille qui caelestes diuitias habet, paupertati humiliter se subdidit. [1,1,4] IV. Quod uirtutes a Deo uenientes timentes Deum et pauperes spiritu custodiunt. Sed quod ab eodem qui super montem illum sedet multae uiuentes scintillae exeunt, quae easdem imagines magna suauitate circumuolant: hoc est quod ab omnipotente Deo diuersae et fortissimae uirtutes in diuina claritate fulminantes ueniunt, quae illos qui Deum ueraciter timent et qui paupertatem spiritus fideliter amant, suo adiutorio et custodia circumdantes ardenter amplectuntur et deleniunt. [1,1,5] V. Quod agnitioni Dei abscondi non possunt studia actuum hominum. Unde et in ipso monte quasi plurimae fenestellae uidentur, in quibus uelut capita hominum quaedam pallida et quaedam alba apparent: quia in summa altitudine profundissimae et acutissimae agnitioni Dei nec celari nec abscondi possunt studia actuum hominum cum et teporem et candorem in semetipsis saepissime demonstrent, quoniam et modo homines et in cordibus et in factis suis fatigati in contumelia dormitant, modo exsuscitati in honore euigilant, quemadmodum salomon in uoluntate mea testatur dicens. [1,1,6] VI. Salomon de eadem re. «Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium diuitias parat». Quod dicitur: debilem et pauperem se homo ille fecit qui noluit iustitiam operari nec iniquitatem delere nec debitum remittere, ubi a miraculis operum beatitudinis otiosus permansit. Qui autem operatur fortissima opera salutis uiam ueritatis currens, fontem salientis gloriae capit, in quo pretiosissimas diuitias in terra et in caelo sibi parat. Unde quicumque scientiam in spiritu sancto et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non transcendat, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.