[1,21] Pugna Tolenzorum. Capitulum XXI. In diebus illis factus est motus magnus in orientali prouincia Slauorum ciuili inter se bello dimicantium. Quatuor autem sunt populi eorum, qui Luticii siue Wilzi dicuntur, quorum Kycinos atque Circipanos citra Panim, Riaduros siue Tholenzos cis Panim habitare constat. Inter hos de fortitudine et potentia ualida orta est contentio. Siquidem Riaduri siue Tholenzi propter antiquissimam urbem et celeberrimum illud fanum, in quo simulachrum Radigast ostenditur, regnare uolebant, asscribentes sibi singularem nobilitatis honorem, eo quod ab omnibus populis Slauorum frequentarentur propter responsa et annuas sacrificiorum impensiones. Porro Circipani atque Kycini seruire detrectabant, immo libertatem suam armis defendere statuerunt. Crescente igitur paulatim sedicione tandem peruenitur ad prelium, ubi inter ualidissimas pugnas Riaduri atque Tholenzi fusi sunt; igitur secundo et tercio restauratum est prelium, item idem ab eisdem contriti sunt. Multa milia hominum hinc et inde prostrata, Cyrcipani et Kycini, quibus bellum necessitas indixerat, uictores. Riaduri atque Tholenzi, qui pro gloria certabant, deiectionis suae pudore uehementer afflicti accersierunt in auxilium fortissimum regem Danorum et ducem Saxonum Bernardum necnon et Godescalcum principem Obotritorum, singulos cum exercitibus suis, alueruntque tantam multitudinem de propriis stipendiis sex ebdomadibus. Inualuitque prelium aduersus Circipanos atque Kycinos, nec habuerunt uires resistendi obsessi tanta multitudine, cesaque est ex eis maxima multitudo, quam plurimi in captiuitatem ducti. Ad ultimum XVcim milibus marcarum pacem mercati sunt. Principes pecuniam inter se partiti sunt. De Christianitate nulla fuit mentio, nec honorem dederunt Deo, qui contulit eis in bello uictoriam. Unde cognosci potest Saxonum insaciabilis auaritia, qui, cum inter gentes ceteras barbaris contiguas prepolleant armis et usu militiae, semper proniores sunt tributis augmentandis quam animabus Domino conquirendis. Decor enim Christianitatis sacerdotum instantia iam dudum in Slauia conualuisset, si Saxonum auaricia non prepedisset. Predicetur igitur et omni laude excolatur dignissimus ille Godescalcus, qui barbaris gentibus editus munus fidei, credulitatis gratiam suae genti cum pleno dilectionis feruore reparauit. Arguantur Saxonum proceres, qui Christianis proauis geniti et gremio sanctae matris ecclesiae foti steriles semper et inanes in opere Dei sunt inuenti. [1,22] De rebellione Slauorum. Capitulum XXII. Ea igitur temporum serie, qua misericordia Dei et uirtute religiosissimi uiri Godescalci status ecclesiae et sacerdocii cultus in Slauia decenter uiguit, defuncto Abelino pontifice Aldenburgensis ecclesia in tres diuisa est episcopatus. Quod quidem imperiali minime factum est institucione, sed magni Adelberti Hammemburgensis archiepiscopi adinuentione ita ordinatum fuisse constat. Ille enim uir magnificus et prepotens in regno, cum fortissimum Heinricum cesarem , uidelicet Conradi filium, necnon et papam Leonem haberet propitios atque uoluntati suae per omnia consentaneos, in omnibus borealibus regnis, Daciae scilicet, Suediae, Norwegiae, functus est auctoritate archiepiscopali et legacionis apostolicae ministerio. Nec his contentus patriarchatus honorem assequi uoluit, eo scilicet ordine, ut infra terminos suae parrochiae XII statueret episcopatus, de quibus narrare superuacuum est, eo quod sapientibus ineptiae quaedam et deliramenta uisa fuerint. Confluebant igitur in curiam eius multi sacerdotes et religiosi, plerique etiam episcopi, qui sedibus suis exturbati mensae eius erant participes. Quorum sarcina ipse alleuiari cupiens transmisit eos in latitudinem gentium, quosdam locans certis sedibus, quosdam incertis. E quibus Ezonem subrogauit Abelino in Aldenburg, Aristonem quendam ab Ierosolimis uenientem in Racesburg esse constituit, Iohannem in Mikilinburg destinauit. Iste Iohannes peregrinacionis amore Scotiam egressus uenit in Saxoniam et clementer ut omnes susceptus ab archiepiscopo non multo post in Slauiam missus est ad Godescalcum. Apud quem commoratus illis diebus multa milia paganorum baptizasse describitur. Pax firma fuit in omni regno, quia fortissimus cesar Heinricus Ungaros, Boemos, Slauos et omnia finitima regna potenti manu coercuerat. Quo translato ad superos successit in sceptrum filius eius Heinricus, puer octo annorum. Statimque ebullierunt perturbaciones uariae in regno, eo quod principes, qui contentiones affectabant, contempnerent infantiam regis. Et surrexit unusquisque aduersus proximum suum, et multiplicata sunt mala multa in terra, depredaciones, incendia et mortes hominum. Post non multum quoque temporis mortuus est Bernardus dux Saxonum, qui res Slauorum et Saxonum XL annis strennue administrauit. Cuius hereditatem Ordulfus et Hermannus filii eius inter se partiti sunt. Et quidem Ordulfus ducatum suscepit gubernandum, licet fortitudine et miliciae usu longe a felicitate paterna diuerterit. Denique post mortem patris uix quinque transierunt anni, statim Slaui rebellare parantes primo omnium Godescalcum interfecerunt. Et quidem uir omni euo memorabilis propter fidem Deo et principibus exhibitam a barbaris occisus est, quos ipse nitebatur ad fidem conuertere. Necdum enim completae sunt iniquitates Amorreorum, nec uenit tempus miserendi eorum; ideo necesse fuit, ut uenirent scandala, ut probati fierent manifesti. Passus est autem alter ille Machabeus in urbe Leontio, quae alio nomine Lenzin dicitur, VII. Idus Iunii cum presbitero Eppone, qui super altare immolatus est, et aliis multis, tam laicis, quam clericis, qui diuersa pro Christo pertulerunt supplicia. Ansuerus monachus et cum eo alii apud Racesburg lapidati sunt. Idus Iulii passio eorum occurrit. Fertur idem Ansuerus, cum ad passionem uenisset, flagitasse paganos, ut prius socii, quos timebat deficere, lapidarentur. Quibus coronatis ipse gaudens cum Stephano genua posuit. [1,23] Passio sancti Iohannis episcopi. Cap. XXIII. Iohannes episcopus senex cum ceteris Christianis in Magnopoli, id est Mikilenburg, captus seruabatur ad triumphum. Ille igitur pro confessione Christi fustibus cesus, deinde per singulas ciuitates Slauorum ductus ad ludibrium, cum a Christi nomine flecti non posset, truncatis manibus ac pedibus corpus eius in platea proiectum est. Caput uero desectum, quod barbari conto prefigentes in titulum uictoriae Deo suo Radigasto inmolauerunt. Haec in metropoli Slauorum Rethre gesta sunt IIII. Idus Nouembris. [1,24] Prima defectio Slauorum a fide. Cap. XXIIII. Filia regis Danorum apud Mikilinburg ciuitatem Obotritorum nuda dimissa est cum ceteris mulieribus. Hanc enim, ut supra diximus, Godescalcus princeps habuit uxorem; a qua et filium suscepit Heinricum. Ex alia uero Butue natus fuit, magno uterque Slauis excidio genitus. Et Slaui quidem uictoria potiti totam Hammemburgensem prouinciam ferro et igne demoliti sunt, Sturmarii et Holzati fere omnes aut occisi aut in captiuitatem ducti. Castrum Hammemburgense funditus excisum, et in derisionem saluatoris nostri etiam cruces a paganis truncatae sunt. Ipso eodemque tempore Sleswich, quae alio nomine Heidibo dicitur, ciuitas Transalbianorum, quae sita est in confinio regni Danici, opulentissima atque populosissima, ex improuiso barbarorum incursu funditus excisa est. Impleta est nobis prophetia, quae ait: Deus, uenerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum et reliqua, quae prophetice deplorantur in Ierosolimitanae urbis excidio. Huius auctor cladis Blusso fuisse dicitur, qui sororem habuit Godescalci, domumque reuersus et ipse obtruncatus est. Itaque omnes Slaui facta conspiracione generali ad paganismum denuo relapsi sunt, eis occisis, qui perstiterunt in fide. Dux Ordulfus in uanum sepe contra Slauos dimicans per XII annos, quibus patri superuixit, nullam umquam poterat obtinere uictoriam, tociensque uictus a paganis, a suis etiam derisus est. Accidit autem perturbacio haec in Slauorum prouincia anno post incarnacionem Domini millesimo LX-oVI-o, anno regni Heinrici quarti VIII-o. Et uacauit sedes Aldenburgensis annis octoginta IIIIor. [1,25] De Crutone. Cap. XXV. Postquam igitur mortuus est Godescalcus, uir bonus et cultor Dei, ad filium eius Butue peruenit principatus eius hereditaria successio. Timentes autem hii qui patrem eius interfecerant, ne forte filius ultor paternae cedis fieret, concitauerunt tumultum in populo dicentes: 'Non hic dominabitur nostri, sed Cruto filius Grini. Quid enim proderit nobis occiso Godescalco libertatem armis attemptasse, si iste heres principatus extiterit? Iam enim plus iste nos affliget quam pater appositusque populo Saxonum nouis prouinciam inuoluet doloribus'. tatimque conspirata manu statuerunt Crutonem in principatum, exclusis filiis Godescalci, quibus iure debebatur dominium. Quorum iunior Heinricus nomine profugit ad Danos, eo quod regia Danorum stirpe esset oriundus; at senior Butue declinauit ad Bardos, querens auxilium a Saxonum principibus, quibus pater eius deuotus semper et fidelis extiterat. Qui etiam rependentes beneficiis gratiam susceperunt pro eo prelium multoque expeditionum fatigio restituerunt eum in locum suum. At tamen status Buthue semper erat infirmus nec ad plenum roborari potuit, eo quod Christiano parente natus et amicus principum apud gentem suam ut proditor libertatis haberetur. Post eam uictoriam enim, qua primum Godescalco interfecto Nordalbingorum prouincia percussa est, Slaui seruitutis iugum armata manu submouerunt, tantaque animi obstinatia libertatem defendere nisi sunt, ut prius maluerint mori quam Christianitatis titulum resumere aut tributa soluere Saxonum principibus. Hanc sane contumeliam sibimet parturiuit infelix Saxonum auaritia, qui, cum adhuc uirium suarum essent compotes et crebris attollerentur uictoriis, non recognouerunt, quia Domini est bellum et ab ipso est uictoria, quin potius Slauorum gentes, quas bellis aut pactionibus subegerant, tantis uectigalium pensionibus grauauerunt, ut diuinis legibus et principum seruituti refragari amara necessitate cogerentur. Luit hanc noxam Ordulfus Saxonum dux, qui derelictus a Deo, quamdiu patri superuixit, nullam contra Slauos uictoriam consequi potuit. Unde etiam contigit, ut filii Godescalci, qui spem suam in duce posuerant, super baculum arundineum atque confractum innisi sunt. Defuncto Ordulfo successit in principatum filius eius Magnus, natus de filia regis Danorum. Statimque in ipso principatus sui exordio ad subneruandos Slauorum rebelles animum et uires intendit, exacuente eum ad id Buthue filio Godescalci. At illi unanimiter refragari ceperunt, secuti Crutonem filium Grini, qui erat inimicicias exercens aduersus Christianum nomen et honorem principum. Et primo quidem Buthue prouincia pepulerunt, diripientes presidia, in quibus confugium habebat. Videns autem se principatu extorrem confugit ad ducem Magnum, qui tunc forteLunenburg degebat, et allocutus est eum: 'Nouit excellentia tua, uirorum maxime, qualiter pater meus Godescalcus procurationem Slauicae prouinciae ad honorem Dei et progenitoris tui fideliter semper intorserit, nichil pretermittens eorum quae ad cultum Dei et fidem principum iure pertinuerint. Ego quoque paternam emulans modestiam omni fide et deuocione mandatis principum obsecundaui, infinitis me obiciens periculis, ut michi uel uacuum honoris nomen, uobis uero fructus permaneret. Qualis autem merces et me et patrem meum exceperit, neminem latet, cum illum quidem uita, me patria exemerint hostes nostri, hostes, inquam, non tantum nostri, sed etiam tui. Si igitur honorem tuum et salutem tuorum curare uolueris, uiribus et armis utendum est. Denique fortuna nostra in extremo sita est, et maturandum est, ne ultra progredientes inimici etiam Nordalbingorum prouincia abutantur'. Hiis auditis dux respondit: 'Non possum hac uice ipse egredi, eo quod detinear magnis impedimentis, sed dabo tibi Bardos, Sturmarios, Holzatos atque Thethmarchios, quorum auxilio fretus hostium impetus ad tempus excipere ualeas. Ego quoque, si necesse fuerit, quantocius subsequar'. Porro dies nuptiarum ad presens ducem uetabat. Assumptis igitur Buthue fortissimis Bardorum transiit Albiam et precucurrit in terram Wagirorum. Nuntii quoque ducis percurrentes omnem Nordalbingorum prouinciam urgebant populum egredi ad ferendum auxilium Buthue, qui expugnabatur ab hostibus. At ille preierat cum sexcentis et eo amplius uiris armatorum, ueniensque ad castrum Plunense urbem preter spem apertam et uacuam uiris reperit. Quo cum intrasset, mulier Teutonica, quae inibi reperta fuit, locuta est ad eum: 'Accipe quod repererit manus tua et festina uelociter egredi, quia per dolum actum est, ut urbs haec aperta et uacua custodibus dimitteretur. Audito enim introitu tuo, crastino cum maximo exercitu Slaui redibunt et urbem hanc obsidione concludent'. Qui uerba referentis dissimulans per noctem in eodem castro remansit. Est autem urbs haec, ut hodie uideri potest, lacu profundissimo undique inclusa, et commeantibus aditum pons longissimus continuat. Crastina igitur lucescente ecce Slauorum infinita agmina urbem, ut uespere predictum fuerat, obsidione uallauerunt. Prouisum autem fuerat, ne nauicula aliqua in omni insula illa inueniretur, per quam obsessis euadendi locus pateret. Buthue igitur cum sociis obsidionem cum magna famis difficultate sustinuit. Audito autem sinistro hoc nuntio Holzatorum, Sturmariorum necnon Thethmarchiae fortissimi accelerauerunt, ut urbem obsidione liberarent. Cumque peruenissent ad riuulum qui dicitur Suale, quique disterminat Saxones a Slauis, premiserunt uirum gnarum Slauicae linguae, qui exploraret, quid Slaui agerent aut qualiter expugnacioni urbis instarent. Missus itaque uir ille a sociis peruenit ad exercitum Slauorum, qui cooperuerat faciem campi, preparans diuersas machinas expugnacioni oportunas. Quos etiam his uerbis alloquitur: 'Quid facitis, o uiri, oppugnantes urbem et uiros amicos principum et Saxonum? Non utique conatus iste cedet uobis in prosperum. Mandat autem uobis dux ceterique principum obsidione quantocius discedere. Quod si non feceritis, in breui sentietis ultionem'. Qui cum anxie inquirerent, ubinam esset dux, respondit eum in proximis adesse cum armatorum infinita multitudine. Princeps igitur Slauorum Cruto assumpto seorsum nuntio percunctatus est ab eo cercius rei ueritatem. Ad quem ille: 'Quid', inquit, 'dabis michi precii, si prodidero tibi ea, quae tu queris, et fecero te compotem uoluntatis tuae super urbe hac et his qui sunt in ea?' At ille pactus est ei XXti marcas. Statim, ubi firmata sunt promissa, dixit traditor ille Crutoni et sociis eius: 'Dux iste, quem tu formidas, necdum transiuit ripas Albiae detentus grauibus impedimentis; soli Sturmarii, Holzacii et Thethmarchi egressi sunt cum breui numero; hos ergo facile uno uerbo seducam et faciam redire ad loca sua'. His dictis transiit pontem et locutus est ad Buthue et ad socios eius: 'Consule saluti tuae et uirorum qui tecum sunt, quia Saxones, in quibus tu habebas fiduciam, non uenient hac uice succurrere tibi'. Tunc ille consternatus animo respondit: 'Heu me miserum, quare deseror ab amicis? Siccine Saxones optimi supplicem sui et auxilii indigum in tribulatione deserent? Male delusus sum, qui Saxonibus bona semper fiducia innitens nunc in extrema necessitate pessundatus sum'. Ad quem ille: 'Venit', inquit, 'dissensio in populum, et tumultuantes inter se reuersi sunt unusquisque in domum suam. Alio igitur consilio tibi utendum est'. Confusisque taliter rebus nuntius ille ad suos reuersus est, sciscitantibusque Saxonum expeditis, quidnam causae esset, respondit dicens: 'Veni ad castrum, ad quod misistis me, et nullum Dei gratia ibi periculum est nec ullus obsidionis timor. Quin pocius uidi Buthue et eos qui cum ipso sunt letos et nil habentes turbulentiae'. Atque in hunc modum retardauit exercitum, ne obsessis fierent presidio. Factus est uir ille Buthue et sociis illius materia perditionis. Statim enim, ubi obsessi traditoris dolo decepti a spe euasionis deciderunt, ceperunt perquirere ab hostibus, si aliquid pro uitae remedio acceptare uellent. Quibus illi responderunt: 'Nos aurum et argentum a uobis non recipimus, uitam tantum et membrorum integritatem postulantibus prebebimus, si exeuntes ad nos arma dederitis' . Hoc audito Buthue dixit ad socios: 'Durus nobis, o uiri, sermo proponitur, ut exeuntes arma resignemus. Scio quidem, quia deditionem fames perurget; sed, si proposita nobis condicione inermes exierimus, nichilominus periculum subeundum erit. Fides enim Slauorum quam sit mobilis, quam incerta, sepius compertum habeo. Videtur igitur michi omnium saluti cautius esse dilacione adhuc, licet difficili, uitam redimere et expectare, si forte Deus alicubi auxiliatores nobis admittat' . Quo contra socii renisi sunt dicentes: 'Condicionem quidem, quae nobis ab hostibus offertur, ambiguam plenamque formidinis esse fatemur. Nec tamen ea abutendum est, eo quod presens periculum euitandi alia uia non sit. Quid enim dilacio iuuat, ubi nemo est, qui obsidionem soluat? Atrociorem autem mortem fames quam gladius affert, meliusque est compendio uitam finire quam diu torqueri'. [1,26] De morte Buthue. Capitulum XXVI. Videns igitur Buthue socios animis obfirmatos ad egrediendum iussit sibi cultiora exhiberi uestimenta, quibus indutus cum sociis egreditur. Transieruntque pontem bini et bini, dantes arma, atque in hunc modum perducti sunt in faciem Crutonis. Ubi igitur omnes presentati sunt, mulier quaedam prepotens de castro mandauit Crutoni ceterisque Slauis dicens: 'Perdite uiros, qui se tradiderunt uobis, et nolite seruare eos, quia intulerunt maximas uiolentias uxoribus uestris, quae derelictae fuerant cum ipsis in urbe, et auferte obprobrium uestrum. His auditis Cruto et socii eius statim insilierunt in eos omnemque multitudinem hanc interfecerunt in ore gladii. Et interfectus est Buthue et omne robur Bardorum coram castro Plune in die illa pariter. Inualuitque Cruto, et prosperatum est opus in manibus eius, obtinuitque dominium in uniuersa terra Slauorum. Et attritae sunt uires Saxonum, et seruierunt Crutoni sub tributo, omnis terra uidelicet Nordalbingorum, quae disterminatur in tres populos: Holzatos, Sturmarios, Thethmarchos. Omnes hii durissimum seruitutis iugum portauerunt omni tempore Crutonis. Et repleta est terra latrunculis facientibus mortes et captiones in populo Dei. Et deuorauerunt gentes Saxonum toto ore. In diebus illis surrexerunt de populo Holzatorum amplius quam sexcentae familiae transmissoque amne abierunt uia longissima querentes sibi sedes oportunas, ubi feruorem persecucionis declinarent. Veneruntque in montes Harticos et manserunt ibi ipsi et filii et nepotes eorum usque in hodiernum diem. [1,27] De constructione Hartesborch. XXVII. Nil autem mirum, si in nacione praua atque peruersa, in terra horroris et uastae solitudinis sinistri casus emerserunt, siquidem per omne regnum illis in diebus bellorum tempestates consurgebant. Regni enim gubernacula, quae regis Heinrici puericia non modice dissoluta fuerant, ipso adolente non minus inuenere periculi. Statim enim, ut factus est uir et sublato pedagogo suimet compos effectus est, omnem gentem Saxonum atrociter persequi cepit. Denique Ottoni ducatum Bawariae, quia Saxo erat, abstulit et Welponi dedit. Post haec ad depressionem totius Saxoniae in Hartico cliuo castrum firmissimum, quod dicitur Hartesberg, collocauit. Quam ob rem irati Saxonum principes et in unum conglobati castrum, quod ipsis propter iugum positum fuerat, ad solum diruerunt. Et obfirmati sunt animi Saxonum aduersus regem; fueruntque eis principes Wicelo Magdeburgensis, Bucca Haluerstadensis, Otto dux, Magnus dux, Udo marchio et alii multi nobiles. Ad quorum audaciam obtundendam rex celeriter cum exercitu uenit adiuncto sibi Sueuorum duce Rodulfo multisque regni principibus. Sed et Saxones nil morati uiriliter occurrerunt in prelium, conueneruntque exercitus iuxta flumen Unstroth. Cumque non longe abesset pugna, factum est ex consilio utriusque partis, ut laudaretur pax usque post biduum, sperantes bellum pace sopiri. Saxones igitur pace delectati statim exuerunt se armis et diffusi sunt per latitudinem campi, figentes castra et curam corporis exequentes. Circa horam diei nonam uidentes speculatores regis Saxones remissos et dispersos super faciem campi nichilque suspicantes mali, festinantes renuntiauerunt regi, quia Saxones se prepararent ad prelium. Itaque concitatus exercitus regis transmisso uado irruerunt super quietos et inermes prostraueruntque multa milia Saxonum in die illa. Cum igitur Saxones pro tuenda libertate bellum adhuc intentarent, dux Sueuorum, uir bonus et amator pacis, primum regio honori, deinde Saxonum saluti consulens apud Saxones obtinuit, ut se in potestatem regis contraderent principes eorum, Wicelo Magdeburgensis, Bucca Haluerstadensis, Otto dux, Magnus dux, Udo marchio, interpositis scilicet conditionibus, ne aut captiuitate grauarentur aut ullam sustinerent lesionis molestiam. Statim igitur, ubi Saxones consiliis illecti potestati regiae se tradiderunt, ille iussit eos artiori custodiae mancipari, non reueritus promissionum fidem. Et contristatus est Rodulfus dux, eo quod promissa implere non potuisset. [1,28] De publica penitentia Heinrici regis. Cap. XXVIII. Post paucos autem dies principes Saxonum preter uoluntatem regis captiuitate absoluti in propria reuersi sunt nec unquam decetero promissionibus regis fidem prebuerunt. Missa igitur relacione Saxonum principes ad apostolicam sedem conquesti sunt reuerentissimo papae Gregorio, qualiter rex diuinae legis contemptor ecclesiis Dei in statuendis episcopis omnem canonicae electionis libertatem adimeret, ponens per uiolentiam episcopos quos uoluisset, insuper quod more Nicolaitarum de uxore sua publicum fecisset prostibulum, subiciens eam per uim aliorum libidini, aliaque perplurima, quae inconuenientia uisa sunt et auditu difficilia. Quam ob rem domnus apostolicus zelo iusticiae permotus missis legatis uocauit regem ad apostolicae sedis audientiam. Qui secundam et terciam uocacionem dissimulans, ad ultimum familiarium consiliis astrictus timentium, ne regno iuste deponeretur, iuit Romam, ubi super his, unde iuste pulsabatur, sese pastoris permisit arbitrio. Accepit igitur in mandatis, ut anno integro Roma non discederet, equum non ascenderet, sed in ueste humili circuiret limina ecclesiarum, orationibus et ieiuniis reddens dignum penitentiae fructum. Quod rex humiliter adimplere sategit. Videntes igitur cardinales et hii qui de curia sunt, quia pre timore sedis apostolicae contremiscunt potestates et curuantur hii qui portant orbem, suggerunt apostolico, ut transferat regnum ad alium uirum, dicentes indignum esse, ut talis regnet, qui de publicis conuictus est facinoribus. Percunctanti igitur apostolico, quisnam in Alemannia dignus esset tanto culmine, designatus est dux Sueuorum Rodulfus, quod scilicet fuerit uir bonus, amator pacis et circa cultum sacerdotii et ecclesiarum optime affectus. Cui domnus papa auream transmisit coronam hoc uersu intitulatam: "Petra dedit Romam Petro, tibi papa coronam". Precepitque Mogontino et Coloniensi ceterisque episcopis et principibus, ut adiuuarent partes Rodulfi et statuerent eum in regem. Quotquot igitur receperunt uerbum domni papae, elegerunt Rodulfum in regem, additique sunt parti eius Saxones et Sueui. Ceteri principum ciuitatesque quae sunt circa Renum non receperunt eum omnesque Francorum populi, eo quod iurassent Heinrico et iuramenta temerare noluissent. Porro Heinricus consistebat apud Romam mandatis obsecundans ignarusque malorum, quae aduersus ipsum agebantur. [1,29] XXVIIII. Surrexit igitur quidam Straceburgensis episcopus, amicissimus regis Heinrici, et uelociter uadens Romam diu quesitum regem inuenit inter memorias martyrum deuersantem. De cuius aduentu rex letior effectus cepit percunctari de statu regni, aut si omnia in pace consisterent. Cui ille intimauit nouum principem electum factuque opus esse, ut quantocius Teutonicam terram reuiseret ad confortandos amicorum animos et conatus hostium comprimendos. Cumque rex pretenderet nequaquam sibi sine licentia sedis apostolicae abeundum, ille respondit: 'Noueris certe omne hoc conspirationis malum de fonte Romanae perfidiae manasse; immo si captionem euadere uoles, de Urbe tibi clanculo exeundum est'. Egressus igitur noctu rex exiit Italiam firmatisque pro tempore rebus in Longobardia uenit in Teutonicam terram. Letatique sunt de insperato aduentu principis omnes ciuitates Reni et uniuersi qui fauebant parti eius. Congregauitque exercitum grandem, ut expugnaret Rodulfum, fuitque cum eo famosissimus ille dux Godefridus, qui postea liberauit Ierusalem, multique potentum. Saxonum uero atque Sueuorum exercitus erant cum Rodulfo. Pugnauerunt igitur reges mutuo, et uicta est pars Rodulfi, cecideruntque Saxones et Sueui. Porro Rodulfus uulneratus in manu dextra fugit Marcipolim mortique iam proximus dixit ad familiares suos: 'Videtis manum dexteram meam de uulnere sauciam? Hac ego iuraui domno Heinrico, ut non nocerem ei nec insidiarer gloriae eius. Sed iussio apostolica pontificumque peticio me ad id deduxit, ut iuramenti transgressor honorem michi indebitum usurparem. Quis igitur finis nos exceperit, uidetis, quia in manu, unde iuramenta uiolaui, mortale hoc uulnus accepi. Viderint ergo hii qui nos ad hoc instigauerunt, qualiter nos duxerint, ne forte deducti simus in precipicium eternae dampnacionis'. Et haec dicens cum graui molestia diem clausit extremum. [1,30] XXX. Tunc rex Heinricus prosperis elatus successibus grande episcoporum collegit concilium ibique Gregorium papam uelut regni traditorem et ecclesiasticae pacis perturbatorem dampnari fecit. Inde grandi collecta expedicione transiit in Italiam, occupansque matrem imperii Romam multisque ciuium ibidem interfectis fugauit inde Gregorium, potitusque ad uotum Urbe et senatu Wibertum Rauennae sedis episcopum ordinari fecit in papam; a quo etiam benedictione percepta, a populo Romano salutatus est imperator et augustus. Factumque est uerbum hoc in laqueum magnum in Israel, siquidem ex illa die orta scismata in ecclesia Dei, qualia non fuerunt a diebus antiquis. Et hii quidem, qui uidebantur perfectiores et columpnae in domo Dei, adheserunt Gregorio, ceteri, quos aut timor aut fauor cesareus agebat, secuti sunt Wibertum, qui et Clemens; durauitque scisma hoc XXV annis. Defuncto enim Gregorio successit Desiderius, post quem Urbanus, deinde Paschalis, qui omnes imperatorem cum papa suo excommunicacionis sententia dampnauerunt, continentes se apud reges Franciae, Siciliae et Hispaniae, qui catholicam partem tueri uidebantur. Saxones quoque, postquam de cede uires recuperauerunt, statuerunt sibi regem Hermannum quendam cognomento Clufloch et instaurauerunt prelium aduersus Heinricum cesarem. Cumque Saxonum nouus princeps secundo potitus uictoria castrum quoddam uictor ingrederetur, contigit miro Dei iudicio, ut porta cardinibus auulsa regem cum aliis quam pluribus attriuerit, conatusque Saxonum etiam tunc frustratus concidit; nec adiecerunt ultra nouum creare regem nec arma ferre aduersus Heinricum cesarem, uidentes ei regnum conseruari diuina uoluntate approbante siue permittente. [1,31] De epistola Petri monachi. Capitulum XXXI. Res digna relatu posteritatisque memoria contigit in diebus Heinrici senioris nouissimis. Nam Petrus quidam, genere Hispanus, professione monachus, ingressus fines Romani imperii uocem predicationis emisit in uniuerso regno, adhortans populos ire Iherosolimam pro liberacione ciuitatis sanctae, quae tenebatur a barbaris. Protulit autem epistolam, quam de celo affirmauit allatam, in qua continebatur scriptum, quia "impleta sunt tempora nacionum, et liberanda esset ciuitas, quae calcabatur a gentibus". Tunc igitur uniuersarum regionum potestates, episcopi, duces, prefecti, militares uiri necnon plebei, abbates, monachi aggressi sunt iter illud Ierosolimitanum sub duce fortissimo Godefrido fretique diuinae uirtutis auxilio Niceam, Antiochiam multasque ciuitates a barbaris possessas receperunt. Inde progressi ciuitatem sanctam de manu barbarorum liberauerunt, et cepit deinceps pullulare in eodem loco incrementum diuinae laudacionis, et adoratur Deus a populis terrarum in loco ubi steterunt pedes eius. [1,32] Deiectio Heinrici imperatoris. Capitulum XXXII. Post tempora dierum illorum mortuus est Wibertus, qui et Clemens, et sopita sunt scismata, et rediit uniuersa ecclesia ad Paschalem, et factum est unum ouile et unus pastor. Igitur ubi firmatus est Paschalis in sede, precepit excommunicari imperatorem ab uniuersis episcopis et catholicae ecclesiae cultoribus, et eo usque haec sententia inualuit, ut collecta generali curia principes Heinrico dyadema tollendum et ad filium eius equiuocum transferendum decernerent. Erat autem idem iam dudum ex peticione patris designatus in principem. Missi igitur a principibus uenerunt ad regem, qui tunc forte consistebat in corte regia Hingelesheim, Mogontinus, Coloniensis, Wormaciensis et pertulerunt ad eum mandatum ex ore principum dicentes: 'Fac nobis reddi coronam, anulum et purpuram ceteraque ad inuestituram imperialem pertinentia, filio eius deferenda'. Illo percunctante deiectionis suae culpam responderunt dicentes: 'Quid queris ea, quae optime nosti? Meministi, qualiter uniuersa ecclesia tui causa maximo scismatis errore multis iam annis laborauerit, qualiter episcopatus, abbatias, preterea omnia ecclesiae regimina fecisti uenalia, nec fuit in constituendis episcopis ulla legitimae electionis facultas, sed sola pecuniae racio! Pro his et aliis causis sanxit auctoritas apostolica, fauitque principum unanimitas te non solum regno, uerum et ecclesiastica communione priuandum'. Quo contra rex ait: 'Dicitis, quia spiritales dignitates precio uendiderimus. Vestra quidem potestas est tale nobis crimen inpingere. Dic igitur, o Mogontine, dic adiuratus per nomen eterni Dei, quid exegimus aut recepimus, quando te Maguntiae prefecimus? Tu quoque, Coloniensis, per fidem te contestamur, quid nobis dedisti pro sede, cui nostra munificentia presides?' Illis fatentibus nil pecuniae huius rei gratia aut oblatum aut acceptum, rex ait: 'Gloria Deo, quia uel in hac parte fideles inuenti sumus. Certe dignitates hae duae prestantissimae sunt et magnum questum camerae nostrae referre poterant. Porro domnus Wormatiensis qualis a nobis susceptus, ad quid promotus, si pietate uel questu erga ipsum usi fuerimus, nec uos nec ipsum latet. Condignam igitur beneficiis nostris rependitis gratiam! Nolite, queso, effici participes eorum, qui leuauerunt manus aduersus dominum et regem suum et temerauerunt fidem et iuramentorum sacramenta. Ecce iam defecimus, parumque nobis uiae restat, senio et labore confectis; sustinete modicum et nolite gloriam nostram confusione terminare! Si autem nobis cedendum omnino esse dicitis, et manet fixa sententia, prefigantur induciae, statuatur dies placiti; si curia adiudicauerit, filio nostro coronam manibus propriis resignabimus. Generalem itaque curiae audientiam expetimus'. Illis econtrario nitentibus et dicentibus se negocium, pro quo missi fuerant, fortiter expleturos, rex parumper auulsus ab eis fidelium suorum participauit consilio. Vidensque, quia legati uenissent milicia stipati, et non esset locus resistendi, fecit sibi regiam exhiberi preparaturam, qua indutus et in sedem receptus legatos alloquitur dicens: 'Haec quidem imperialis honoris insignia michi prestitit eterni regis pietas et principum regni electio concors. Potens est autem Deus, qui me ad hoc culmen sua dignatione prouexit, michi conseruare quod concessit manusqae uestras a cepto opere cohibere. Diuino enim presidio nos enixius inniti oportet, omni scilicet milicia et armis destitutos. Hactenus quidem externis bellis impliciti semper in custodiae nostrae diligentia constitimus, omnes impugnacionum iacturas propicia diuinitate partim consilio, partim uirtute prelii euincentes. Hoc autem intestinum malum sicut nec suspectum habuimus, ita nec precauimus. Quis enim in orbe Christiano tantum nefas consurgere crederet, ut iurata principi sacramenta fidelitatis irritentur, suscitetur filius aduersus patrem, postremo nulla beneficiis gratia, honestati reuerentia exhibeatur? Certe maiestas imperatoria eam etiam erga hostes honestatis disciplinam seruare consueuit, ut proscribendis siue dampnandis uocacionum siue induciarum remedia non negauerit, ante premuniens quam feriens, prius inuitans ad gratiam quam dampnans per sententiam. At nobis contra fas uocaciones et audientia negantur, ideoque prefocamur, ne audiamur. Quis tantam mentis alienationem a fidissimis amicis, maxime uero a pontificibus crederet? Dominum igitur, factorem orbis, uobis proponimus, ut ipsius terror uos coherceat, quos pietas non reuocat. Quod si nec Deum nec honestatem uestram reueremini, ecce presentes sumus, uiolentiam explodere non possumus, necessarium est uim sustinere, cui refragari locus non est'. Ceperunt igitur pontifices hesitare, quid agerent: magnarum enim rerum ingressus semper difficiles sunt. Tandem Mogontinus allocutus est socios dicens: 'Quousque trepidamus, o socii? Nonne officii nostri est regem consecrare, consecratum inuestire? Quod igitur principum decreto impendere licet, eorumdem auctoritate tollere non licet? Quem meritum inuestiuimus, inmeritum quare non diuestiamus?' Statimque accepto conamine regem aggressi sunt eique coronam de capite abruperunt, deinde sublatum de sede purpura ceterisque quae ad sacram uestituram pertinent funditus exuerunt. Tunc rex confusione circundatus ait ad eos: 'Videat Deus et iudicet, quia inique agitis contra me. Ego quidem luo peccata adolescentiae meae, recipiens a Domino stateram equi ponderis, ignominiam et confusionem, quantam nemo regum, qui ante me fuerunt, sustinuisse dinoscitur. Non uos tamen ideo inmunes a peccato, qui leuastis manus aduersus dominum uestrum et preuaricati estis iusiurandum, quod iurastis. Videat Deus et ulciscatur in uos, Deus, inquam, ultionum dominus. Non consurgatis neque crescatis, neque prosperetur honor uester, sitque portio uestra cum eo qui tradidit Christum dominum'. At illi obturantes aures suas perrexerunt ad filium, deferentes ei imperialia firmantesque eum in regnum. [1,33] XXXIII. Surrexit igitur filius aduersus patrem et expulit eum a regno. Ille fugiens a facie filii sui peruenit ad ducatum qui dicitur Linthburg, pergens et accelerans, ut euaderet manus querentium animam ipsius. Erat autem in regione illa princeps nobilis, quem cesar adhuc sui compos ducatu de Linthburg destituerat et alii dederat. Accidit igitur, ut idem princeps forte uenacioni deditus esset prope uiam, cum cesar transiret comitatus uiris nouem, animaduertitque, quia fugeret a facie filii sui. Iam enim aliquid auditum fuerat; sedensque in equo assumptis militibus insecutus est regem uelocius. Quem uidens cesar et reputans hostem cepit metuere de uita et exclamans uoce magna cepit postulare ueniam. At ille {regem agnoscens}: 'Male', inquit, 'domine, erga me ueniam meruistis, qui supplicanti quondam omnem negastis gratiam et abstulistis michi ducatum meum'. 'Hoc est', ait cesar, 'quod nunc luo, quia filius meus surrexit contra me, et depulsus sum ab omni honore meo'. Videns igitur princeps ille regem desolatum, miseracione commotus, ait ad eum: 'Licet quidem potestate uestra in me abusus fueritis, Deus tamen nouit, quia magna super uos penitudine mouear. Cumque cesar diceret se ignorare, eo quod necdum esset temptatum, ille ait: 'Potens est Deus adhuc resarcire honorem uestrum, eo quod inique actum sit aduersum uos. Facite igitur quod suadeo, ascendite urbem hanc et habete corporis fessi curam, mittamusque ad regiones et ciuitates temptare, si possimus alicubi inuenire auxilium. Forsitan enim non ex toto defecit iusticia a filiis hominum'. Nec mora, misit circumquaque pro militibus collegitque quasi octingentos loricatos, assumptumque cesarem perduxit in ciuitatem magnam Coloniam. Colonienses uero receperunt eum. Quod cum audisset filius, uenit cum exercitu grandi et obsedit Coloniam. Cumque obsidio uehementer incresceret, cesar timens ciuitati noctu elapsus fugit Leodium. Et conuenerunt illic ad eum omnes uiri constantes et quorum corda miseratio tetigerat. Perspectoque auxiliatorum numero dimicare statuit. Quem cum filius persequeretur in manu graui, ille egressus est in occursum eius ad aquas Masanas. Rogauitque principes et omne robur exercitus sui dicens: 'Si fortissimus Deus nos hodie adiuuerit in prelio, factique fuerimus in conflictu superiores, seruate michi filium meum et nolite interficere eum'. Commissum est igitur prelium, et preualens pater fugauit filium trans pontem, multique illic occisi gladio, plures aquis prefocati sunt. Rursus instauratum est prelium, et cesar senior uictus, conclusus, comprehensus est. Quantas autem contumelias, quanta obprobria uir iste magnificus in illis diebus pertulerit, sicut relatu difficile, ita auditu lamentabile est. Insultabant ei amici, illudebant ei nichilominus inimici. Denique, ut aiunt, pauperculus quidam, sed litteratus, coram omnibus adorsus est eum dicens: Inueterate dierum malorum, nunc uenerunt peccata tua, quae prius operabaris, iudicans iudicia iniusta, obprimens iustum et dimittens noxium. Cui cum astantes irascerentur, uiri scilicet sensati, cesar compescuit eos dicens: 'Nolite, queso, irasci in eum. Ecce filius meus, qui egressus de utero meo querit animam meam, quanto magis alienus? Sinite eum, ut maledicat, quia uoluntas Dei est'. Erat autem illic episcopus Spirensis, cesari quondam dilectissimus; nam et templum ingens Dei genitrici apud Spiram construxerat, preterea ciuitatem et episcopium decenter promouerat. Dixit igitur cesar ad amicum suum episcopum de Spira: 'Ecce destitutus de regno decidi a spe, nichilque michi utilius est quam renuntiare miliciae. Da igitur michi prebendam apud Spiram, ut sim famulus dominae meae Dei genitricis, cui deuotus semper extiti. Noui enim litteras et possum adhuc subseruire choro'. Ad quem ille: 'Per matrem', inquit, 'Domini, non faciam tibi quod petis'. Tunc cesar suspirans et illacrimans ad circumstantes ait: Miseremini mei, miseremini mei uos saltem, amici mei, quia manus Domini tetigit me. Mortuus est autem cesar eo tempore Leodii, stetitque corpus eius inhumatum in capella quadam deserta V annis. Tanta enim seueritate domnus papa et ceteri aduersarii eius in ipsum ulti sunt, ut mortuum uel humari non sinerent. O magna Dei iudicia, quae completa sunt in tam prepotenti uiro! Sperandum autem, quod caminus ille tribulacionis decoxerit in eo scoriam, tulerit rubiginem; quociens enim in presenti iudicamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo dampnemur. Fuit autem ecclesiis admodum bonus, his uidelicet, quas sibi fideles persensit. Porro Romanum antistitem Gregorium et ceteros insidiatores honoris sui sicut infestos habuit, ita etiam infestare studuit. Impulit eum ad hoc, ut multi dicunt, grauis necessitas. Quis enim uel minimam honoris sui iacturam equanimiter ferat? Legimus autem, quia multi peccauerunt, quibus tamen subuentum est penitentiae remedio. Certe Dauid peccans et penitens rex et propheta permansit. Rex autem Heinricus ad uestigia apostolorum iacens, orans et penitens, gratis pessundatus est nec inuenit tempore gratiae, quod ille obtinuit duro legis tempore. Sed disputauerint de his qui scierint uel ausi fuerint. Unum hoc scire licet, quia Romana sedes adhuc hodie luit factum illud. A tempore enim illo quotquot regnant de stirpe illa omnibus modis nituntur humiliare ecclesias, ne resumant uires consurgendi aduersus reges nec inferre quae intulerunt patribus eorum. Regnauit autem Heinricus iunior pro patre suo, fuitque concordia inter regnum et sacerdocium, sed non multo tempore. Nam nec ipse prosperatus est in omni uita sua, irretitus similiter ut pater eius a sede apostolica. De quibus suo loco dicendum est. His igitur de perturbacionibus imperii et uariis Saxonum bellis necessario prelibatis, eo quod Slauis causam defectionis uel maximam prebuerint, iam nunc redeundum est ad hystoriam Slauorum, unde longius digressus sum. [1,34] De morte Crutonis. Capitulum XXXIIII. Factum est autem, postquam Cruto Slauorum princeps et Christiani nominis persecutor confectus est senio, Heinricus filius Godescalci egressus est Dacia et reuersus est in terram patrum suorum. Cui cum Cruto introitum precluderet omnem, ille collecto de Danis simul atque Slauis nauium numero percussit Aldenburg et omnem maritimam Slauorum prouinciam duxitque de eis infinitam predam. Et cum hoc secundo et tercio fecisset, factus est timor magnus omnibus Slauorum populis insulas et litus maris habitantibus, adeo ut ipse Cruto preter spem Heinricum ad pacis condicionem admitteret et concesso introitu uillas ei oportunas ad habitandum concederet. Nec tamen hoc egit sincera intentione. Virum enim iuuenem, fortem et bellicosum, quem ui nequibat, fraude opprimere gestiebat. Unde etiam per intersticia temporum accuratis conuiuiis animum eius explorabat, pertemptans oportunum insidiis locum. At illi ad cauendum nec consilium nec doli deerant. Nam domna Slauina, uxor Crutonis, sepius illum premuniuit denuntians insidias. Denique marito iam uetulo inuisa Heinrico, si possibile foret, nubere affectabat. Unde etiam instinctu eiusdem feminae Heinricus inuitauit Crutonem ad conuiuium, quem multa pocione temulentum, cum estuarium, in quo bibebant, incuruus exiret, Danus quidam de securi percussit et uno ictu caput amputauit. Et accepit Heinricus Slauinam in uxorem et obtinuit principatum et terram. Occupauitque municiones, quas ante habuit Cruto et reddidit hostibus suis ultionem. Accessit etiam ad ducem Magnum, eo quod cognatus eius esset, et magnificatus est apud eum, fecitque ei iuramentum fidelitatis ac subiectionis. Sed et Nordalbingorum populos, quos Cruto uehementer attriuerat, iste conuocauit in unum et iniit cum eis pactum firmissimum, nulla bellorum tempestate conuellendum. Et letati sunt Holzatenses necnon Sturmarii ceterique Saxones Slauis contigui, eo quod corruisset hostis eorum maximus, qui tradidisset eos in mortem et in captionem et in exterminium, et surrexisset pro eo princeps nouus, qui diligeret salutem Israel. Seruieruntque ei ex animo, properantes cum eo ad uaria bellorum pericula, parati cum eo aut uiuere aut mori fortiter. Audientes igitur uniuersi Slauorum populi, hii uidelicet qui habitabant ad orientem et austrum, quod surrexisset inter eos princeps, qui dicat subiacendum Christianis legibus et tributa principibus soluenda, uehementer indignati sunt, conueneruntque omnes una uoluntate et eadem sententia, ut pugnarent aduersus Heinricum, et statuerunt in locum eius, qui erat Christicolis obpositus omni tempore. Nuntiatumque est Heinrico, quia egressus est Slauorum exercitus ad destruendum eum, et statim direxit nuntios ad accersiendum ducem Magnum et fortissimos Bardorum, Holzatorum, Sturmariorum atque Thetmarcorum, qui omnes occurrerunt promto animo et uoluntario corde. Et progressi sunt in terram Polaborum in campum qui dicitur Zmilowe, ubi exercitus hostilis erat diffusus super latitudinem terrae. Videns igitur Magnus, quia exercitus Slauorum grandis est et armis instructus, timuit congredi. Protractumque est bellum a mane usque ad uesperam, eo quod internuntii temptarent pugnam condicionibus dirimere, dux quoque expectaret auxilium militum, quos superuenturos sperabat. Factum est autem circa occasum solis, et ecce speculator ducis nuntiat miliciam armis instructam eminus accedentem. Quibus uisis dux letatus est, Saxonibus augescunt animi sublatoque clamore aggressi sunt prelium. Et prerupta est acies Slauorum, disiectique per fugas occisi sunt in ore gladii. Et facta est uictoria illa Saxonum celebris et recordacione digna, eo quod affuerit Dominus credentibus in se et concluserit multitudinem in manu paucorum. Referunt hii, quorum patres interfuerunt, quia solis splendor iam occumbentis obiectos Slauorum oculos in congressu adeo obtuderit, ut pre lumine nichil uidere potuissent, fortissimo Deo hostibus suis in minimo maximum prebente offendiculum. Seruieruntque a die illa omnes illae orientalium Slauorum naciones Heinrico sub tributo, factusque {est} apud Slauorum gentes notissimus, in his quae ad honestatem et pacis bonum pertinent nobiliter clarens. Precepitque Slauorum populo, ut coleret uir agrum suum et exerceret laborem utilem et commodum, exstirpauitque latrunculos et uiros desertores de terra. Et exierunt Nordalbingorum populi de munitionibus, in quibus conclusi tenebantur propter timores bellorum, et reuersi sunt unusquisque in uillam et possessionem suam, et reedificatae domus et ecclesiae bellorum tempestatibus dudum dirutae. Porro in uniuersa Slauia necdum erat ecclesia uel sacerdos, nisi in urbe tantum quae nunc Vetus Lubika dicitur, eo quod Heinricus cum familia sua sepius illic moraretur. [1,35] De morte Godefridi comitis. Capitulum XXXV. Mortuus est post haec dux Saxoniae Magnus, et dedit cesar ducatum Ludero comiti, eo quod Magnus non haberet filium, sed filias. Quarum una, Eilike nomine, nupsit Ottoni comiti genuitque ei Adalbertum marchionem cognomento Ursum. Altera uero filiarum Vulfildis nomine data est duci Bawariae Catulo, quae peperit ei Heinricum Leonem. Luderus autem obtinuit ducatum Saxoniae gubernauitque cum modestia tam Slauos quam Saxones. Accidit autem in diebus illis, ut latrunculi Slauorum uenirent in Sturmariam et tollerent predam de iumentis et captiones hominum prope ciuitatem Hammemburg. Ad uocem autem clamoris surrexit comes prouinciae illius Godefridus cum aliquantis ciuium de Hammemburg et persecutus est latrones. Sentiens autem, quia multi sunt, substitit aliquantisper, donec ueniret ei maius auxilium. Preteriens igitur rusticus quidam, cuius uxor et filii captiui ducebantur, increpuit comitem dicens: 'Quid trepidas, o uirorum uilissime? Habes cor muliebre, non uirile! Certe, si uideres uxorem tuam et filios abduci sicut meos, non subsisteres. Propera, festina, libera captiuitatem, si de cetero in terra honorari uolueris'! His uerbis irritatus comes abiit uelociter sequens hostes. At illi posuerant post se insidias, et cum preteriret comes cum paucis, surrexerunt insidiae de locis suis percusseruntque comitem et cum eo uiros quasi XXti et abierunt uia sua cum preda, quam rapuerant. Prouinciales autem pariter insequentes inuenerunt comitem interfectum; caput uero eius non reppererunt, eo quod desectum Slaui illud secum duxissent. Quod postmodum multo precio redemptum in patriis reconditum est sepulcris. [1,36] De interfectione Rugianorum. Capit. XXXVI. Comiciam uacantem dedit Luderus dux nobili uiro Adolfo de Scowenburg. Fuitque pax inter Adolfum comitem et principem Slauorum Heinricum. Quodam igitur tempore, cum Heinricus resideret in urbe Lubeke, ecce improuisus superuenit exercitus Rugianorum siue Ranorum, subuectique per alueum Trabenae urbem nauibus circumdederunt. Sunt autem Rani, qui ab aliis Runi appellantur, populi crudeles, habitantes in corde maris, ydolatriae supra modum dediti, primatum preferentes in omni Slauorum nacione, habentes regem et fanum celeberrimum. Unde etiam propter specialem fani illius cultum primum ueneracionis locum optinent, et cum multis iugum imponant, ipsi nullius iugum paciuntur, eo quod inaccessibiles sint propter difficultates locorum. Gentes, quas armis subegerint, fano suo censuales faciunt; maior flaminis quam regis ueneracio apud ipsos est. Qua sors ostenderit, exercitum dirigunt. Victores aurum et argentum in erarium Dei sui conferunt, cetera inter se partiuntur. Hii ergo dominacionis libidine prouocati uenerunt Lubeke, ueluti possessuri omnem Wagirensium et Nordalbingorum prouinciam. Videns autem Heinricus improuisum obsidionis malum dixit ad principem miliciae suae: 'Consulendum est saluti nostrae et uirorum, qui nobiscum sunt, et necessarium michi uidetur, ut exeam ad contrahenda auxilia, si forte possim urbem obsidione liberare. Esto igitur uir fortis et conforta bellatores, qui in urbe hac sunt, et seruate michi urbem usque in diem quartum. Tunc enim uita comite apparebo super montem illum'. Et elapsus nocte cum duobus uiris uenit in terram Holzatorum, nuntians eis inminens periculum. At illi in unum conglobati occurrerunt cum eo ad prelium ueneruntque prope municionem, quae expugnabatur ab hostibus. Et collocauit Heinricus socios in latibulis precepitque eis in silentio esse, ne forte hostes audirent uocem multitudinis aut hynnitum equi. Auulsusque a sociis, uno tantum contentus seruo, uenit ad locum, quem prefixerat, unde uideri posset ab urbe. Cuius faciem prefectus urbis callide obseruans ostendit eum amicis, quorum animi consternati erant. Nam fama pertulerat ad eos, quod Heinricus nocte, qua egressus est, captus esset ab hostibus. Contemplatus igitur Heinricus suorum periculum et obsidionis feruorem reuersus est ad socios, dissimulatoque itinere circumduxit exercitum per uiam maris usque ad ostium Trauenae descenditque per uiam, qua Slauorum equites descendere debebant. Ubi igitur Rani uiderunt multitudinem per iter maris descendentem, putabant, quia equites sui sunt, exieruntque de nauibus in occursum eis cum gaudio et plausu. At illi sublato clamore in oratione et ymnis insiluerunt in hostes subito et perterritos inopinato casu ad naues usque propulerunt. Et facta est ruina magna in exercitu Ranorum in die illa, cecideruntque interfecti coram castro Lubeke, nec fuit minor numerus eorum qui aquis prefocati sunt quam occisorum gladio. Feceruntque tumulum magnum, in quo proiecerunt corpora mortuorum, et in monimentum uictoriae uocatus est titulus ille Raniberg usque in hodiernum diem. Magnificatusque est dominus Deus in manu Christianorum in die illa, statueruntque, ut dies Kalendarum Augusti celebretur omnibus annis in signum et recordationem, quod percusserit Dominus Ranos in conspectu plebis suae. Seruieruntque Ranorum populi Heinrico sub tributo, quemadmodum Wagiri, Polabi, Obotriti, Kycini, Cyrcipani, Lutici, Pomerani et uniuersae Slauorum naciones, quae sunt inter Albiam et mare Balthicum et longissimo tractu portenduntur usque ad terram Polonorum. Super omnes hos imperauit Heinricus uocatusque est rex in omni Slauorum Nordalbingorum prouincia. [1,37] De uictoria Mistue. Capitulum XXXVII. Cum igitur uice quadam Brizanorum et Stoderanorum populi, hii uidelicet qui Hauelberg et Brandenburg habitant, rebellare pararent, uisum fuit Heinrico armis aduersus eos utendum, ne forte duarum gentium insolentia toto orienti rebellionis materiam parturiret. Perrexit cum amicissimis suis Nordalbingorum armatis peragransque Slauorum prouinciam cum ingenti periculo uenit Hauelberg eamque obsidione uallauit. Precepitque omni Obotritorum populo, ut descenderent ad expugnationem urbis, et creuit obsidio in dies et menses. Interea perlatum est ad Mistue filium Heinrici, quod gens quaedam foret e uicino, fertilis omnibus bonis, habitatoresque eius quieti et nullius turbulentiae suspecti. Porro Slaui illi dicti sunt Lini siue Linoges. Assumpsitque secum ducentos Saxonum et trecentos Slauorum, omnes electos, et abiit inconsulto patre iter bidui per angustias nemorum et difficultates aquarum et paludis maximae, irruitque super securos et impauidos et duxit ex eis infinitam predam et captiuitatem hominum, abieruntque onusti. Cumque maturantes reditum difficiliora paludis transirent, ecce circumiacentium locorum incolae pariter conglobati ad pugnam proruunt, uolentes captiuitatem liberare. Videntes igitur hii qui erant cum Mistue se inmensa multitudine hostium circumfusos uiamque ferro aperiendam, adhortati sunt se mutuo totisque uiribus enisi omnem obsistentium multitudinem peremerunt in ore gladii. Preterea principem eorum captiuum secum abduxerunt ueneruntque ad Heinricum et exercitum, qui erat in obsidione, cum salute uictoriam et diuitias maximas reportantes. Post paucos autem dies Brizani ceterique rebelles pacem postulauerunt, datis obsidibus quos Heinricus uoluisset; atque in hunc modum sedatis rebellibus Heinricus ad sua reuersus est, Nordalbingorum quoque populi ad sedes suas reuersi sunt. [1,38] Expedicio Slauorum in terram Ruianorum. Capitulum XXXVIII. Accidit post haec, ut unus filius Heinrici Woldemarus nomine occideretur a Ranis. Quam ob rem pater dolore pariter et ira permotus omnem animum intendit ad rependendam talionem. Misitque nuntios in uniuersas Slauorum prouincias ad contrahenda auxilia; conueneruntque omnes pari uoluntate eademque sententia, ut parerent iussionibus regis expugnarentque Ranos, et fuerunt innumerabiles quasi arena maris. Nec his contentus misit ad accersiendos Saxones, eos scilicet qui de Holzatia et Sturmaria sunt, commonens eos priuatae amiciciae, et secuti sunt eum pleno corde numero quasi mille sexcenti. Transitoque flumine Trabena abierunt per longissimos fines Polaborum et eorum qui dicuntur Obotriti, quousque peruenirent ad Penem fluuium. Quo transmisso direxerunt iter ad urbem quae dicitur Woligost, apud urbaniores uocatur Iulia Augusta propter urbis conditorem Iulium Cesarem. Illic inuenerunt Heinricum expectantem eos. Et pernoctauerunt figentes castra non longe a mari. Mane autem facto conuocans Heinricus populum in concionem allocutus est eos dicens: 'Magna uobis, o uiri, debetur gratulacio, qui ad ostensionem beniuolentiae uestrae et fidei inuictae longius uenistis, laturi nobis opem contra hostes seuissimos. Sepius quidem accepi gustum audaciae uestrae et fidelitatis experientiam, quae in diuersis periculis michi frequens lucrum, uobis gloriam parturisse dinoscitur. Sed nichil ita elucet sicut huius deuocionis exhibicio, semper memoriter retinenda, semper omni studio promerenda. Notum igitur uobis cupio, quod Rani, ad quos modo tendimus, directis ad me nocte nuntiis ducentis marcis pacem obtinere querunt. Super hac re nichil michi sine uestro consilio definiendum est; si decreueritis acceptandum, acceptabo; si recusandum, recusabo'. Ad quod responderunt Saxones dicentes: 'Nos quidem, o princeps, licet numero pauci simus, honoris tamen atque uirtutis cupidi gloriam pro questu maximo duximus. Ranos igitur, qui filium tuum occiderunt, pro ducentis marcis in gratiam recipiendos nostro consilio dicis? Reuera nomini tuo magno condigna satisfactio! Absit a nobis talis iniuria, ut unquam facto huic assentiamus; nec enim ideo uxores, filios, denique patrias sedes reliquimus, ut hostibus cauillationem et filiis nostris obprobrium sempiternum hereditemus. Quin potius perge ut cepisti, transi mare, utere ponte, quem strauit tibi bonus artifex, admoue inimicis tuis manus: uidebis gloriosam mortem nobis maximo esse lucro. His adhortacionibus animatus princeps mouit castra de loco illo et perrexit ad mare. Tractus autem ille maris contractior et qui uisu traici potest eo tempore stratus erat glacie firmissima propter feruorem hiemis. Statimque, ubi transmissis siluis et arundinetis uenerunt super mare, ecce illic agmina Slauorum de uniuersis prouinciis diffusa erant super faciem maris, distincta per uexilla et cuneos, expectantia iussionem regis. Eratque exercitus ille grandis ualde. Omnibus igitur caute et ordinate per singulas acies consistentibus, soli duces egressi sunt ad salutandum regem et exercitum peregrinum et pronis uultibus adorauerunt. Quos resalutans Heinricus et adhortans cepit percunctari de itinere, et quinam in processu deberent esse primi. Singulis autem ducibus certatim se offerentibus responderunt Saxones dicentes: 'Nostri iuris esse dinoscitur, ut ad bella procedentium nos primi, redeuntium nouissimi inueniamur. Legem igitur a patribus traditam et hactenus possessam hoc etiam loco minime negligendam arbitramur'. Et annuit eis rex. Licet enim Slauorum multus esset numerus, Heinricus tamen se non credebat eis, eo quod ipse nosset omnes. Leuatis igitur signis Saxones preierunt in frontem, cetera Slauorum agmina suis ordinibus subsecuta sunt. Et tota die ambulantes in glacie et niue multa circa nonam tandem apparuerunt in terra Rugianorum. Statimque uillae litori contiguae inflammatae sunt. Dixit autem Heinricus ad socios: 'Quis ibit ex nobis speculari, ubi sit exercitus Ranorum? Videtur enim michi, quasi uideam eminus multitudinem appropinquantem nobis'. Missus igitur cum aliquantis Slauis Saxonum speculator in momento reuersus est, nuntians hostes adesse. Dixitque ad socios: 'Mementote, o uiri, unde uenistis et ubi consistitis. Ecce mensa posita est, ad quam equo animo nobis accedendum est, nec est locus subterfugii, quin oporteat nos participari deliciis eius. Ecce mari undique conclusi sumus, hostes ante nos, hostes post nos, periitque a nobis fugae presidium. Confortamini igitur in domino Deo excelso et estote uiri bellatores, quia unum e duobus restat aut uincere aut mori fortiter. Instruxit igitur Heinricus aciem, ipse constitutus in fronte cum robustissimis Saxonum. Videntes igitur Rugiani impetum uiri timuerunt timore magno miseruntque flaminem suum, qui cum ipso de pace componeret. Primo igitur quadringentas, deinde octingentas marcas obtulit. Cumque exercitus remurmuraret indignans, urgerentque aciem ad congressum, corruit ille ad pedes principis dicens: 'Ne irascatur dominus noster super seruos suos. Ecce terra in conspectu tuo est, utere ea ut libet, omnes in manu tua sumus; quicquid imposueris feremus'. Quatuor igitur milibus et quadringentis marcis pacem indempti sunt. Acceptisque obsidibus {Heinricus} in terram suam reuersus est, dimisitque exercitum unumquemque in sua. Misit autem nuntios in terram Rugianorum ad suscipiendam pecuniam, quam promiserant. Porro apud Ranos non habetur moneta, nec est in comparandis rebus nummorum consuetudo, sed quicquid in foro mercari uolueris, panno lineo comparabis. Aurum et argentum, quod forte per rapinas et captiones hominum uel undecumque adepti sunt, aut uxorum suarum cultibus impendunt, aut in erarium dei sui conferunt. Posuit igitur eis Heinricus in appensione stateram grauissimi ponderis. Cumque exhausissent erarium publicum et quicquid in priuatis suis auri uel argenti habuerant, uix medietatem persoluerunt, puto statera delusi. Quam ob rem iratus Heinricus, quod promissa ex integro non persoluissent, parauit secundam profectionem in terram Rugianorum. Accitoque duce Ludero proxima hieme, quae mare peruium reddidit, intrauit terram Rugianorum cum magno Slauorum et Saxonum exercitu. Vixque tribus noctibus illic remanserant, et cepit hiemps resolui et glacies liquescere, contigitque, ut inperfectis rebus reuertentes marina pericula uix euaserint. Et non adiecerunt Saxones ultra intrare terram Ranorum, eo quod Heinricus modico superuiuens tempore morte sua controuersiae finem dederit. [1,39] Strages Romanorum. Capitulum XXXVIIII. Fuit autem circa hos dies bellum potens Heinrico cesari contra ducem Luderum et Saxones. Heinricus enim iunior, ubi depulso uel pocius extincto patre obtinuit monarchiam imperii, uidit, quia uniuersa terra quiescit in conspectu eius, fecitque {ab} uniuersis principibus iurari expedicionem Italicam, uolens iuxta morem assequi plenitudinem imperialis honoris de manu summi pontificis. Transcensisque Alpibus perrexit Romam cum ingenti armatorum multitudine. Domnus uero papa Paschalis audito introitu eius non modice letatus est misitque ad circumiacentes regiones accersire numerosum clerum, quatinus regem honorabiliter uenientem ipse honoratior exciperet. Susceptus est igitur cum magno cleri Urbisque tripudio. Ubi autem uentum est ad consecracionem, exegit ab eo domnus papa iuramenta, quatinus in catholicae fidei obseruantia integer, in apostolicae sedis reuerentia promtus, in ecclesiarum defensione sollicitus existeret. Sed rex superbus iurare noluit, dicens imperatorem nemini iurare debere, cui iuramentorum sacramenta ab omnibus sint exhibenda. Facta est igitur contentio inter domnum papam et regem, et interceptum est opus consecracionis. Statim armatus regis exercitus efferatus est in iram, inieceruntque manus in clerum et spoliauerunt eos uestibus sacris, quasi lupi grassantes inter ouilia. His auditis Romani proruunt ad obsistendum, eo quod uiderent iniuriari clerum, ortumque est bellum in domo beati Petri tale, quale non est auditum ab annis antiquis. Preualuit autem exercitus regis, attriueruntque Romanos interfectione magna nimis, nec fuit discrecio cleri et uulgi, omnia deuorante gladio. Illic pugnauit robustissimus quisque, quousque obrigesceret gladius in manibus eius. Et repleta est domus sanctificationis morticinis et cadaueribus, profluxeruntque de aceruis mortuorum riui sanguinis, adeo ut Tyberina fluenta, mutarentur in colorem sanguinis. Sed quid multis inmoror? Domnus papa et ceteri, qui occisioni superfuerant, in captiuitatem ducti sunt. Videres igitur cardinales funibus in colla missis nudos trahi, uinctis post terga manibus, et de ciuibus inmensas cathenatorum cateruas duci. Postquam igitur profecti de Roma uenerunt ad primae mansionis locum, accesserunt quidam episcopi et religiosi ad domnum papam dicentes ad eum: 'Magnus dolor est cordi nostro, sanctissime pontifex, de tanto facinore, quod commissum est circa te et clerum tuum et ciues urbis tuae. Sed mala haec exigentibus peccatis nostris inprouisa magis quam deliberata fuerunt. Assentire igitur nobis et complacare domino nostro, ut et ipse complacetur tibi, et perfice in eo opus benedictionis tuae'. Quibus ille respondit: 'Quid dicitis, o dilecti fratres? Virum hunc iniquum, uirum sanguinum et dolosum a nobis consecrandum dicitis? Bene expiauit manus suas ad percipiendam consecracionem, qui aras Dei perfudit cruore sacerdotum et domum sanctificacionis repleuit cadaueribus interfectorum. Absit a me uerbum hoc, ut ego consentiam consecracioni eius, qui seipsum execrabilem reddidit'. Cumque illi dicerent cautum esse saluti suae et eorum qui erant in captiuitate, ut regem placaret, respondit cum magna libertate dicens: 'Non timeo dominum uestrum regem. Occidat corpus, si uult, amplius non habet quid faciat. Multum quidem prosperatus est in cede ciuium et cleri sui, sed dico uobis in ueritate, quia de cetero non assequetur uictoriam nec uidebit pacem in diebus suis, sed nec filium generabit, quic sedeat in throno eius'. Cumque haec renuntiata fuissent in conspectu regis, exarsit in iracundia magna iussitque omnes captiuos decollari in facie domni papae, ut uel per hoc deterreret eum. Ille uero instanter ortabatur eos mori fortiter pro iusticia, promittens eis eternae uitae inmarcessibilem coronam. At illi unanimiter prouoluti pedibus eius orabant dilacionem uitae. Tunc beatissimus pontifex suffusus lacrimis contestatus est cordium inspectorem se malle mori quam cedere, si non prepediret omnibus Christi iure inpendenda compassio. Fecit igitur quod necessitas imperarat et promisit se regem consecraturum, ut captiuitas relaxaretur. Reuersique in Urbem domnus papa et cardinales fecerunt regi secundum uoluntatem eius, extorto quidem obsequio, dederuntque ei priuilegium super omnibus quae desiderauerat anima eius. [1,40] De bello Welpesholt. Cap. XL. Postquam igitur arrepta benedictione imperator Teutonicas reuisit terras, collecta est in urbe Roma synodus centum uiginti patrum, ubi domnus papa acrius incusatus est pro eo, quod regem sacrilegum, capto summo pontifice, tractis cardinalibus, fuso sanguine cleri et ciuium, ad imperiale culmen prouexerit, insuper constitutiones episcoporum, quas patres sui ecclesiastico iuri usque ad mortes et exilia defensauerint, huic omnium indignissimo etiam priuilegio stabilierit. Ille pretendere cepit necessitatis articulum maximaque pericula minori dispendio intercepta, strages plebium, incendia Urbis non posse aliter restringi. Se quidem peccasse, sed inpulsum; emendaturum se hanc noxam secundum quod imperaret sanctum concilium. Accepta igitur satisfactione incusantium refriguit feruor, definitoque consilio extortum illud priuilegium, non priuilegium, immo prauilegium uocitandum, ideoque anathemate rescindendum sanxerunt, ipsum preterea imperatorem a liminibus sanctae ecclesiae sequestrandum censuerunt. Currit haec fama per orbem uniuersum, omnesque, quos nouarum rerum cupido trahebat, accepta quandoque occasione rebellionis aggressi sunt molimina. Inter quos precipuus erat famosus ille Adelbertus Mogontinus episcopus, sociatis sibi quam pluribus, maxime uero Saxonum principibus, quos ad defectionem partim necessitas, partim etiam rebellionum uetus consuetudo illexerat. Siquidem preter noua bella, quae tunc parabantur, cum fortissimo uiro seniore Heinrico nouies olim conflixerant. Sed quid multis inmoror? Sentiens imperator omnem iam Saxoniam a se deficere et conspiracionum uirus latius serpere, primo omnium ipsum auctorem rebellionis Mogontinum cepit episcopum, deinde toti infusus Saxoniae prouinciam eorum maxima strage peruasit, principibus eorum occisioni aut certe captiuitati traditis. Tunc hii qui superstites fuerant de principibus Saxonum, uidelicet Luderus dux, Reingerus Haluerstadensis episcopus, Fredericus comes de Arnesberg, multique nobiles conglobati in unum imperatori denuo in Saxoniam cum exercitu redeunti occurrerunt in loco qui dicitur Welpesholt, produxeruntque exercitum suum aduersus exercitum regis, licet impares numero. Tres enim contra quinque pugnauerunt. Conmissumque est prelium illud nostra etate famosissimum Kal. Februarii, quo Saxones superiores inuenti uirtutem regis attriuerunt. Cecidit in eo bello Hogerus princeps militiae regis, natus et ipse Saxonia, destinatus ad ducatum Saxoniae, si res prospere cessissent. Tunc Saxones propter uictoriam animis subleuati, perpendentes cesaris iram non facile impunitatem tantae calamitati prebituram, frequentibus colloquiis causam suam muniunt, sediciones, quae infra prouinciam erant, federibus conciliant, aliunde auxiliantium manus consciscunt, postremo, ne complices federa rumpant, omnes in defensionem patriae arma coniurant. Quid dicam de Mogontino, qui super omnes aduersus imperatorem deseuiit? Is enim ciuium suorum, qui cesarem Moguntiae obsederant, studio carcere erutus et sedi suae restitutus, quantas mortes in captiuitate pertulerit, non tam exesi corporis specie quam ultionis acerbitate expressit. Qui etiam legacione sedis apostolicae functus frequentibus conciliis episcoporum aliorumque, quos iustitiae species induerat, excommunicacionis uerbum in cesarem deponebat. His mocionibus exacerbatus cesar transiit in Longobardiam cum uxore sua Mathilde, filia regis Angliae. Transmisitque legatos ad domnum Paschalem papam, oraturus ueniam super excommunicacionis uerbo. At ille distulit causam ad audientiam sancti concilii, legitimas regi prefigens inducias, laxatoque interim excommunicacionis uinculo. Obiit interea Paschalis, cui substituit cesar Burdinum quendam, reprobato Gelasio, quem canonica electio statuerat. Factumque est denuo scisma in ecclesia Dei. Gelasius enim fuga elapsus in regno Francorum mansit usque ad diem mortis suae. Longum est igitur per singula replicare turbulentias temporis illius, nec est temporis huius talium explanacio. Slauorum autem hystoria, unde longius digressus sum, reditum perurget. Quorum utique conuersionem Heinriciani cesares non modice retardauerunt, domesticis uidelicet semper pregrauati. Qui uero actus eorum et terminum scismatis huius plenius nosse desiderat, legat hystoriam magistri Eggehardi, librum quintum, quem ad Heinricum iuniorem describens bona eius amplissima laude extulit, at male facta aut omnino tacuit aut in melius interpretatus est. Nec tamen pretereundum reor, quod in diebus illis claruit uir insignis sanctitate Otto Bauenbergensis episcopus. Qui inuitante pariter et adiuuante Bolizlao Polenorum duce Deo placitam adiit peregrinacionem ad gentem Slauorum, qui dicuntur Pomerani et habitant inter Odoram et Poloniam. Predicauitque barbaris uerbum Dei Deo cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis omnemque gentem illam cum principe eorum Wertezlauo conuertit ad Dominum, permanetque fructificacio diuinae laudis illic usque in hodiernum diem.