TEXTE d'étude : Gunther de Pairis (Gunterus Cisterciensis (vers 1150 - vers 1220), Histoire de Constantinople, Prologue. Auteur : WIKIPEDIA : http://en.wikipedia.org/wiki/Gunther_of_Pairis et BNF : http://data.bnf.fr/12112509/gunther_de_pairis/ Édition : MIGNE, Patrologie latine, CCXII, 1855 http://www.documentacatholicaomnia.eu/30_10_1150-1250-_Guntherus_Cistercensis_Monachus.html L'oeuvre complète est disponible à l'adresse suivante : ITINERA ELECTRONICA : http://pot-pourri.fltr.ucl.ac.be/files/Aclassftp/textes/Gunther_de_Pairis/ Texte préparé par Marc Szwajcer. GUNTHERI CISTERCIENSIS HISTORIA CAPTAE A LATINIS CONSTANTINOPOLEOS. Sub Balduino, circa annum 1204. PROLOGUS AUCTORIS. 1. Uniuersa diuinae uirtutis opera plurimum habent admirationis, eatenus, ut si qua mira non sunt, nec diuina debeant iudicari. Specialiter tamen ea mirari consueuimus, quae magna et ardua per humiles personas, illorum scilicet hominum qui et apud seipsos per humilitatem in imo sunt, et apud alios tantis rebus minus putantur idonei, eadem uirtus diuina dignatur ostendere. Unde et illud magis mirandum est, quod per Moysem, hominem priuatum et humilem, qui oues soceri sui Iethro pascere solebat (Exod. III), populus filiorum Israel de tyrannide Pharaonis et de fornace ferrea Aegyptiae seruitutis eductus est (Exod. XIV), quam si per aliquem fortissimum regem in manu ualida et millibus armatorum populus idem fuisset ereptus. Sic et illud maiori stupore suscipimus, quod per homines brutos et pauperes piscatores et idiotas fidem Christi, nouam prorsus et incognitam, mundus accepit (Matth. IV), quam si uel Augusti Caesaris auctoritate, uel Platonis scientia, uel Demosthenis aut Ciceronis eloquio eiusdem fidei Christianae religio persuasa fuisset et tradita. Opera quippe Dei quanto minus in se humanae facultatis admittunt, tanto maior in eis diuinae potentiae sublimitas elucescit. Hinc est quod quaedam magna ualde et ardua, stylo tamen humili et plano et sermone palpabili libuit explicare, quae Dominus per uirum quemdam modestum satis et humilem nostris temporibus operari dignatus est, ad laudem utique et gloriam nominis sui, et piam eiusdem uiri memoriam, et praesentis loci nostri felicitatem perpetuam. Imo certe ad honorem et gaudium totius Theutonicae nationis; uel, quod uerius et maius est, ad solatium et tutelam uniuersae Occidentalis Ecclesiae, cuius nostrae narrationis pagina nil falsum uel ambiguum continebit, sed ueram ac certam rerum gestarum seriem prosequetur, sicut idem uir de quo plurima dicturi sumus, humiliter satis ac uerecunde, puram nobis ac simplicem enarrauit historiam. De cuius uiri laude atque praeconio digna scribere non audemus, ne ipse, qui totum Deo attribuens, nihil sibi quaerit ascribi, suis laudibus offendatur. Neque tamen omnino poterimus reticere, ne Deo, quo auctore haec gesta sunt, qui suos humiles exaltare consueuit, euidentem faciamus iniuriam. Quapropter ita inter utrumque calamum temperare curabimus, ut et Dei magnalia, quae per eum gesta sunt, non lateant, et ipse in sua humilitate inoffensus permaneat. Quisquis ergo huic nostrae paginulae manum uel oculum lecturus admouerit, animi quoque diligentem solertiam rebus ipsis, de quibus hic agitur, subtiliter intuendis studiosus adhibeat. Inueniet siquidem ibi res magnas et celebres, et quae, nisi diuino iussu, nullatenus uel accidere, uel fieri potuerunt. Unde et lectorem uolumus esse admonitum ut, si qua etiam a populo nostro contra pietatem facta uidebuntur, ea tamen uoluntate diuina, semper utique iusta, facta esse non dubitet.