[23,0] LIBER VIGESIMUS TERTIUS. PRAEFATIO. Proposueramus sinistrorum taedio casuum, qui frequentius solito, imo qui pene continue regno accidunt, a modo calamis otium indicere, et sepulta mandare silentio quae posteris publicanda susceperamus. Nemo enim est, qui non inuitus languorem patriae, et suorum defectus in lucem proferat, cum quasi inter homines conueniat, et tanquam naturale reputetur, unumquemque totis niti uiribus patriam laudibus attollere, et titulis non inuidere suorum. Verum praeconiorum nobis omnis subducitur materia, et solum apta fletibus et lacrymas extorquens nobis se offert lugentis patriae calamitas, et miseria multiformis. Qui enim hactenus in superioribus libris, uirorum fortium qui in nostro Oriente, maximeque Hierosolymis, per annos octoginta et amplius principatum tenuerunt, egregia facta, qualiquali stylo descripsimus, deficimus in nobisipsis detestatione praesentium, obstupescentes materiam, quae se oculis et auribus ingerit, quae nec Codri carmine, nec cuiuslibet Maeuii digna est relatu. Nihil enim in nostrorum principum actibus occurrit, quod memoriae thesauris, uir prudens credat esse mandandum; nihil quod aut lectori recreationem conferat, aut scriptori proficiat ad honorem. Periit enim apud nos, iuxta quod propheta conqueritur: A prudente consilium, sermo a sacerdote, uisio a propheta; factusque est apud nos, sicut populus, ita et sacerdos; ita ut nobis aptari possit illud propheticum, Omne caput languidum, et omne cor moerens; a planta pedis usque ad uerticem, non est in nobis sanitas. Iam enim ad ea tempora, quibus nec nostra uitia, nec eorum remedia pati possumus, peruentum est; unde nostris id merentibus peccatis, facti sunt hostes in capite; et qui de inimicis triumphantes, palmam frequentius solebamus referre cum gloria, nunc in omni pene conflictu, diuina destituti gratia, deteriorem calculum reportamus. Ideoque silendum erat, consultiusque uidebatur nostris defectibus, noctem inducere, quam solem inferre pudendis. Sed quibus cordi est, ut in eo quod semel coepimus, nos continuemus proposito, quique orant instantius, ut regni Heirosolymorum status omnis tam prosper quam aduersus, posteritati, nostra significetur opera, stimulos addunt, proponentes historiographorum disertissimos, Titum Liuium uidelicet, Romanorum non solum prospera, sed etiam aduersa mandasse litteris; Iosephum quoque, non solum quae a Iudaeis egregie gesta sunt, uerum et quae eis sunt ignominiose illata, longis tractatibus publicasse. Abundant et aliis exemplis, qui ad hoc nos nitantur impellere; eoque facilius persuadent, quod plane liquet rerum gestarum scriptoribus, utramque sortem pari esse ratione propositam, ut sicut gestorum feliciter narratione posteros ad quamdam animositatem erigunt; sic infortuniorum subiectorum exemplo, eosdem reddant in similibus cautiores. Annalium enim conscriptores non qualia optant ipsi, sed qualia ministrant tempora, mandari solent litteris, ex officio. Rerum autem et bellorum maxime, uarius solet esse euentus, et non uniformis; in quo non prosperitas continua, nec casus oppositus sine lucidis interuallis. Vincimur ergo; et quae subsequentia ministrabunt tempora, sicut coepimus (utinam fausta feliciaque!), auctore Domino, uita comite, scripto mandare curabimus diligenter, a secundo proposito reuocati. [23,1] CAPUT PRIMUM. Interea inter regem et comitem Ioppensem odiorum fomes, magis magisque per dies singulos ex causis occultis augebatur, eoque usque contractus rancor proruperat, quod rex iam manifeste causas uidebatur colligere uelle, quibus sororem suam ab eo soluto matrimonio separaret; unde iuxta hoc propositum, patriarcham publice conuenit, diem sibi praefigi postulans, quasi matrimonium accusaturus, qua in eius praesentia solemniter celebraretur diuortium. Comes uero super iis omnibus instructus, ab expeditione rediens, a reliquo exercitu segregatus, compendioso itinere Ascalonam profectus est, uxorem praemonens, quae tunc Hierosolymis morabatur; quod ante regis introitum, maturius ab eadem urbe discedens, Ascalonam proficiscatur; uerebatur enim ne si rex eius copiam habere posset, eam ad uirum non permitteret redire ulterius. Mittitur ergo a rege nuntius qui comitem euocet, et uocationis causam aperiat; ille uero renitens, absentiae causas allegat, praetendens aegritudinem. Cumque saepius euocatus uenire differret, adiecit rex in propria persona illuc ire, et comitem uiua uoce solemniter in ius uocare. Quo perueniens, cum quorumdam ex principibus suis comitatu, ciuitatis portas serratas reperit, quas manu tangens, et tertio eas sibi aperiri praecipiens, cum neminem inueniret qui eius obediret uerbo, cum debita indignatione reuersus est, spectante id uniuersae ciuitatis populo, qui in turribus et muris, audito regis aduentu se locauerant, rei exitum praestolantes. Rex uero inde Ioppen recto tendens itinere, antequam ad urbem perueniret, quamplures ex loci eius ciuibus obuios habuit, ex utraque classe maiores; quibus urbem aperientibus, rex sine difficultate ingressus est; ibique ordinato procuratore, qui loci curam gereret, Accon peruenit. Iudicitur ergo apud eamdem urbem curia generalis, ad quam cum die statuta regni principes conuenissent, coepit patriarcha, utrumque magistrum, Templi uidelicet et Hospitalis, in eo uerbo habens consortes, dominum regem conuenire, et etiam flexo genu, pro comite intercedere, ut rancore deposito, eum in suam gratiam restitueret; cumque statim exauditi non fuissent, recesserunt cum indignatione simul, non solum a curia, uerum etiam a ciuitate. Fuerat autem in praesentia principum qui conuenerant, uerbum propositum de mittendis nuntiis ad reges et reliquos principes ultramontanos, qui eos ad Christianitatis et regni auxilium inuitarent. De quo cum prior habendus esset tractatus, patriarcha, ut praediximus, incidens, uerbum praeferens principale, in sermonem priorem descenderat; itaque cum motu intemperato, ut praemisimus, ab urbe discesserant Acconensi. Comes uero Ioppensis cognito, quod ad eius pacem rex animum suum nollet inclinare, adiecit peiora prioribus; et assumens eam quam secum habebat militiam, uersus castrum, cui nomen Darum, suos direxit; et in castra quorumdam Arabum, qui in partibus illis gratia pascuorum, tentoria locauerant sua, a rege habentes securitatem, et sub eius fiducia commorantes securi, repentinus irruit, et imparatos reperiens, praedam inde et manubias agens, reuersus est Ascalonam; quo cognito, rex, iterum reuocatis principibus, Tripolitano comiti regni curam et generalem administrationem committit, in eius prudentia simul et magnanimitate spem habens. In quo facto, populi uniuersi et principum, ex parte plurima uidebatur satisfecisse desideriis: unica enim et singularis uidebatur omnibus salutis uia, si praedicto comiti regiorum cura committeretur negotiorum.