[22,0] LIBER VIGESIMUS SECUNDUS. [22,1] CAPUT PRIMUM. Eodem quoque tempore dominus Boamundus Antiochenorum princeps, et dominus Raimundus, cum militia in regnum ingredientes, dominum regem terruerunt, timentem, ne res nouas moliri attentarent; uidelicet ne rege, regno priuato, sibi regnum uellent uindicare. Premebatur enim solito acrius rex aegritudine sua et singulis diebus leprae signum magis et magis euidens prominebat. Soror autem domini regis, quae marchionis uxor fuerat, adhuc in sua uiduitate perseuerabat, ducem, ut praemisimus, exspectans. Cognoscens ergo rex illorum nobilium, et licet uterque esset eius consanguineus, suspectum habens aduentum, sorori maturat nuptias; et quamuis nobiliores et prudentiores, ditiores etiam in regno, tum de aduenis tum de indigenis potuissent reperiri, penes quos multo commodius, quantum ad regni utilitatem, illa posset locari: non satis attendens, quod: "Male cuncta ministrat Impetus", tamen causis quibusdam interuenientibus, cuidam adolescenti satis nobili, Guidoni uidelicet de Liziniaco, filio Hugonis Bruni, de episcopatu Pictauiensi, ex insperato traditur, infra paschalia, praeter morem, solemnia. Praedicti uero nobiles uiri, uidentes quod eorum aduentus, domino regi et suis suspectus habebatur, orationibus de more completis, domum reuersi sunt. Medio tamen tempore, dum ambo apud Tiberiadem, per aliquot dies moram facerent, ignarus de eorum praesentia, in ipsam urbem impetum fecit Salahadinus; nihil tamen damni ciuibus irrogans, iterum in fines Paneadenses se recepit; dumque ibi moram cum suis exercitibus haberet, exspectans ut postea patuit, naualem exercitum, quem tota hieme praecedente, quinquaginta galearum parari fecerat, dominus rex suspectam eius habens moram, nuntios mittit, qui de treuga haberent cum eo tractatum. Quod uerbum ille, ut dicitur, gratanter admisit; non quia de uiribus suis diffideret, aut nostros, quos toties eo anno confuderat, aliquatenus haberet formidini; sed quia ariditate nimia et propter pluuiarum inopiam, omne alimentorum genus, tam equis quam hominibus, in regione Damascena, per continuum defecerat quinquennium. Factae sunt igitur, tam per mare quam per terras, tam aduenis, quam indigenis et hinc inde iuramentis interpositis roboratae, humilibus satis quantum ad nos conditionibus induciae; quodque nunquam antea dicitur contigisse, paribus legibus foedus initum est, nihil praecipui nostris sibi in ea pactione reseruantibus. [22,2] CAPUT II. Eodem anno, aestate quae proxime secuta est, idem Salahadinus, locata Damascena et Bostrensi in tuto prouincia, equitum copias omnes, uersus partes dirigit Tripolitanas; ibique locatis castris turmas dispergit per uniuersam regionem militares. Comes autem cum suis in urbem Archis se contulerat, operiens si ei daretur opportunitas cum hostibus absque graui periculo committendi. Porro fratres militiae Templi, cum essent in eadem regione, in suis municipiis clausi tenebantur, exspectantes omni pene hora uallari obsidione; nec se congressionibus temere committere audebant. Identidem et fratres Hospitalis, timentes, in castrum suum, cui nomen erat Crach, se contulerant; arbitrantes satis esse, si in tanto tumultu praefatum oppidum ab iniuriis hostium possent uindicare. Erant ergo media hostium agmina inter praedictorum fratrum et domini comitis expeditiones, ita ut mutuum sibi non possent ministrare auxilium, nec etiam dirigere internuntios, qui de singulorum statu alterutros ualerent instruere. At uero Salahadinus per campestria et maxime per loca culta passim obambulans, et nemine se opponente, libere cuncta perlustrans, fruges partim in areis iam congestas, partim per agros manipulatim collectas, partim adhuc solo haerentes, suppositis ignibus incendit, praedas abigit, depopulatur uniuersa. [22,3] CAPUT III. Dum haec in partibus illis geruntur, ecce circa Kal. Iunias, naualis exercitus eius in partibus subito apparuit Berythensibus; cuius exercitus primicerii, postquam pro certo constitit quod Salahadinus cum domino rege foedus inierat, reuerentiam habentes ad leges pacis quas indixerat, timuerunt Berythensium finibus et infra totius regni terminos, iura foederis uiolare. Audientes quoque, quod eorum dominus in partibus Tripolitanis cum suis expeditionibus moram faceret, illuc properant, et insulam Aradum (quae urbi Antaradensi opposita est, uix tribus milliaribus ab ea distans) galeis in portu commode locatis, occupant. Hanc insulam dicitur primus habitasse et in ea urbem munitissimam sui nominis aedificasse Aradius Chanaan filius, nepos Noe, unde Arados dicta est. Huic ab oriente uicina est ciuitas iterum olim ualde nobilis, quae ex eo, quod praedictae ciuitati e regione opposita est, ut superius diximus, Antarados, hodie uero corrupta nuncupatione Tortosa dicitur; ubi apostolus Petrus Phoenicen circumiens, in honore Dei genitricis dicitur Basilicam fundasse modicam, quae multo populorum usque hodie frequentatur accessu; et ubi diuinitus, per eiusdem semper uirginis intercessionem, multa dicitur indigentibus fidelibus praestari beneficia. Hae urbes ambae Tyrensi metropoli suffraganeae, cum alia illis contermina, quae Maraclee, prouinciae Phoenicis dicitur portio, intelliguntur. Applicati ad praedictam insulam, regionem uniuersam terrore concutiunt, ibique mandatum domini sui operientes, domum supra portum Antaradensem incenderunt, damna ciuibus maiora, sed incassum inferre molientes. Interea Salahadinus regionem pro suo arbitrio depopulatus, classi mandat ut redeat; ipse quoque reuocatis agminibus, in suos se recepit fines. Paucis tamen postmodum euolutis diebus, inito foedere cum domino comite, interius in regionem se contulit Damascenorum. [22,4] CAPUT IV. Per idem tempus, cum per menses septem continuos, cum illustris memoriae domino Manuele, Constantinopoleos imperatore magnifico, moram nobis et Ecclesiae nostrae perutilem fecissemus, quarta post Pascha feria, licentiam redeundi ad propria per multam obtinuimus instantiam. Qui commendatis nostrae deuotioni legatis suis, uiris nobilibus et magnificis, in galeis quatuor, quas nobis more imperiali liberaliter nimis concesserat, transcursis Tenedo, Mutilene, Chio, Samo, Delo, Claros, Rhodo, Cypro, insulis; a laeua autem relictis Phrygia, Asia minore, Lycia, Lycaonia, Pamphylia, Isauria, Cilicia prouinciis, fauces Orontis fluminis, et Seleuciae portum, qui hodie dicitur Sancti Simeonis, IV Idus Maias attigimus, propitia Diuinitate, saluis rebus et corpore incolumes. Non uidetur tamen praetereundum, sed erit praesentis historiae articulus non modicus, quod dum in urbe regia moram, ut praediximus, tum ingruentis hiemis necessitate, tum felicissimi domini imperatoris mandato faceremus, contigit eum paterna prouisione, et mente quodammodo praesaga de maturo ex hac luce exitu, geminam sobolem suam, filium uidelicet et filiam, matrimonii legibus alterum uxori, alteram uiro copulare. Filio sane adhuc impuberi, uix annorum tredecim, Alexio nomine, aui paterni nomen referenti, illustris Francorum regis domini Ludouici filiam, uix annorum octo, Agnetem nomine, solemniter contulit, imperialibus insignibus utrique collatis, in palatio domini Constantini senioris, in ea parte palatii quae dicitur Trullus; ubi et sancta et uniuersalis synodus sexta, temporibus Constantini, filii Constantini, filii Heraclii, dicitur fuisse congregata. Filiam uero nuptui collocauit apud adolescentem nomine Reinerium, Willelmi senioris marchionis de Monteferrato filium, domini item Willelmi fratrem, cui nos regis nostri sororem contuleramus. Hunc, quasi annornm decem et septem, per suos apocrisiarios dominus imperator fecerat euocari, qui ante nostrum aduentum in urbem regiam diebus circiter quindecim descenderat; factaque mora tam in urbe quam in expeditione cum domino imperatore, redeunte quoque domino imperatore circa Epiphaniarum dies in urbem, mense Februario in palatio nouo, quod Blachernas dicitur, conuocata curia sua, cum imperiali magnificentia, per manum Theodosii eiusdem urbis patriarchae, eidem filiam suam nomine Mariam, uxorem dedit, et de nomine patris sui Ioannem appellatum, Caesarem constituit. Hanc filiam, Hirene uxor eius prior, imperatrix piae memoriae, quae ei de regno Teutonico in uxorem data fuerat, peperit; nam ex Maria, quam secundo duxit, solum Alexium, qui hodie imperat, suscepit. Verum si ludos Circenses, quos ciues illius urbis Hippodromos uocant, et uariorum gloriam spectaculorum populo per illos dies cum solemnitate exhibitam; si imperialem circa uestes, et proprii corporis indumenta in lapidibus pretiosis et margaritarum pondere et numero excellentiam; si palatii supellectilem auream, argenteam, numero et pondere infinitam; si uelorum ad ornatum dependentium pretium; si famulorum et curialium numerositatem scripto comprehendere tentemus; si apparatus, nuptiarum magnificentiam; si effusam in omnes, tam suos quam exteros immensae liberalitatis munificentiam, per singula uelimus prosequi, immensitate materiae sermo succumberet, etiamsi specialis ad hoc deputaretur tractatus. Sed nunc ad historiam redeamus. Completis ergo apud Antiochiam, iniunctis nobis ab imperiali excellentia, cum domino principe, et cum domino patriarcha mandatis, domino rege apud Berythum inuento, eoque terrestri itinere Tyrum properante, nos propitia Diuinitate, continua nauigatione, pridie Nonas Iulii, post annum et menses decem, ex quo ad synodum profecti eramus, ad Tyrensem reuersi sumus Ecclesiam. Anno septimo regni domini Balduini quarti, XIII Kal. Octobris piissimus et Christianissimus Francorum rex, uir uirtutum et immortalis memoriae dominus Ludouicus, onere carnis deposito, coelis intulit animam, cum electis principibus praemia possessurus aeterna; filio uno superstite et haerede, Philippo nomine, ex Ala regina, filia Theobaldi senioris, sorore domini Henrici comitis Trecensium, Theobaldi comitis Carnotensium, Stephani comitis Sainsorensium, domini Willelmi Remensis archiepiscopi: mortuus est anno regni eius quinquagesimo, uitae uero sexagesimo. Sequenti mense, pridie nonas Octobris, anno pontificatus sui uicesimo secundo, dominus Amalricus bonae memoriae Hierosolymorum patriarcha, uir simplex nimium, et pene inutilis, uiam uniuersae carnis ingressus est. In cuius loco, dominus Heraclius Caesariensis archiepiscopus, intra dies decem substitutus est. [22,5] CAPUT V. Eodem mense, dominus rex sororem suam, uix annorum octo, cuidam adolescenti Henfredo nomine, despondit. Hic tertius Henfredus, iunioris Henfredi filius fuit ex Stephania Philippi Neapolitani filia: qui secundus Henfredus, senioris Henfredi de Torono regis constabularii, cuius supra saepius fecimus mentionem, fuit filius; cuius auus maternus, uidelicet Philippus, dominus fuit Arabiae secundae, quae est Petracensis, qui locus hodie uulgo Crach et Syriae Sobal, qui locus hodie montis Regalis; quarum utraque est trans Iordanem. Hic postea conuersus, factus est magister militiae Templi. Tractante ergo et plurimum elaborante principe Rainaldo, matris eiusdem pueri iam puberis, tertio marito, celebrata sunt Hierosolymis praedicti adolescentis et sororis domini regis sponsalia. Commutauit praeterea patrimonium suum, quod in finibus Tyri per mortem aui paterni haereditario iure ad se fuerat deuolutum, Toronum uidelicet, et Castellum nouum et Paneadem, cum pertinentiis suis, cum domino rege certis conditionibus; quarum tenor in Archiuis regiis, nobis dictantibus, per officium nostrum, continetur introductus. Eodem mense, tertia mensis die, uir eminentissimus et immortalis memoriae, omnium principum terrae munificentissimus, dominus Manuel Constantinopolitanus imperator, onere carnis deposito, animam coelo reddidit; cuius memoria in benedictione, cuius eleemosynas et beneficia largissima enarrabit omnis Ecclesia sanctorum. Defunctus autem dicitur anno imperii sui quadragesimo, uitae uero (quantum adhuc nosse datur) quadragesimo primo. [22,6] CAPUT VI. Per idem quoque tempus dominus Boamundus, Antiochiae princeps, relicta domina Theodora uxore sua, domini imperatoris nepte, quamdam sibyllam, maleficiis utentem, ut dicitur, ecclesiastica seueritate contempta, in uxorem ducere praesumpsit. Per idem tempus, cum dominus Ioscelinus, regis auunculus et senescalcus, a domino rege missus pro quibusdam regni negotiis, in urbe Constantinopolitana, et dominus Balduinus de Ramis pro redemptione sua, a domino imperatore auxilium postulaturus, similiter in eadem ciuitate moram facerent, mortuo iam domino Manuele, piae recordationis imperatore, Kal. Martii detecti sunt quidam nobiles, uiri magni et illustres, res nouas molientes, contra dominum Alexium imperatorem, filium domini Manuelis, conspirasse; quos comprehensos, tanquam maiestatis reos, uinculis mancipari, tradi carceribus, licet eius quidam ex eis essent consanguinei, praecepit imperator, matris adhuc tutelae, iuxta patris arbitrium, suppositus. Inter quos erant, quasi totius factionis opifices, Manuel senioris Andronici (unde superius fecimus mentionem) filius; Alexius quoque Protostrator, Theodorae Calusinae neptis domini imperatoris, filius; item frater Logothetae, qui Canacliui utebatur officio; et alii quidam magnates eximii, circiter duodecim. Se et eiusdem domini imperatoris soror, domina Maria, factionis eiusdem conscia, cum marito marchionis filio (cuius superius etiam fecimus mentionem) ad ecclesiam Sanctae Sophiae nocte confugiens, in pendulo sortis dubiae, septis Ecclesiae conseruabatur; ubi cum marito contra imperatorem fratrem, eadem ecclesia armis et militibus communita, cum fautoribus suis, et eiusdem propositi complicibus, tentabat aliquid moliri, fauente sibi eiusdem ciuitatis patriarcha. Sed tandem conualescentibus imperatoris partibus, Latinorum maxime fretis auxilio, illa confractis uiribus de uita desperans, supplex per intercessores ueniam postulat; et fratri, indulta gratia, reconciliata est. [22,7] CAPUT VII. Eodem tempore, occasione pellicis, quam abiecta uxore legitima, Boamundus princeps Antiochenus superduxerat, turbatus est Orientalium Latinorum status, et maxime Antiochenarum partium principatus. Nam commonitus semel et secundo idem princeps, ut a tam manifesto adulterii commisso recederet, et uxorem ad se reuocaret legitimam: more peccatoris, qui cum in profundum uenerit uitiorum contemnere solet; obturatis auribus, uocem noluit sapienter incantantium exaudire, sed obstinate in peccato perseuerans, sententiam in se excommunicationis, merito latam, suscepit. Cui tamen non multum deferens, sed delictum ingeminans, tam dominum patriarcham, quam eiusdem regionis episcopos et alios ecclesiarum praelatos, hostiliter persequi coepit, manus in eis iniiciens uiolentas; et uenerabilium locorum, tam ecclesiarum quam monasteriorum, septa uiolans, res sacras diripiens, et eorum, nefario spiritu et ausu temerario, perturbans possessiones; ipsum etiam dominum patriarcham cum clero, qui ad eum confugerat, in quodam ecclesiae municipio, firmo tamen, armis quoque et militia simul et uictualibus sufficienter communito, dicitur obsidere; et frequentibus, more hostili, eos impugnare congressionibus. Unde quidam de magnatibus regionis illius, eius non ferentes insaniam, cognoscentes se plus debere Deo quam hominibus, ab eo mente et corpore recesserunt, eius maleficia detestantes; inter quos uir nobilis et potens Rainaldus, cognomento Mansuetus, in praesidium suum inexpugnabile et munitissimum (adiunctis sibi quibus cordi erat causa honestior, et timor Dei ante oculos) se recepit, in eo praebens praesulibus a propriis eiectis sedibus et aliis indifferenter, ob eamdem causam profugis, tutum refugium. Ob quod factum tota regio in tantum descendit tamque periculosum discrimen, ut uiris prudentibus et sensus habentibus exercitatos, procul omni dubio uideatur, ut nisi nobis mature diuina subuenerit clementia, hostibus, nostram ruinam et Christiani nominis perennem iniuriam, patere debeat introitus, et in eorum potestatem uniuersa redire prouincia; de quorum manibus, opitulante Domino, fidelium principum sollicitudine, et Christianae plebis multis laboribus et sumptibus, est erepta. Verus est enim Veritatis sermo, et omni acceptione dignus: Quia omne regnum in se diuisum desolabitur, et domus supra domum cadet (Matth. XII, 25). Dominus autem Hierosolymorum rex una cum domino patriarcha et aliis ecclesiarum praelatis, simul et laicis principibus, debitam gerentes sollicitudinem, conuenientes apud se, et quid in tam periculoso rerum statu agendum sit, summa diligentia deliberantes, licet praedicti imprudentis et dissoluti principis merit uideantur exigere, uim inferre dubitant, ne forte, hostium uiribus et rogatis auxiliis, uolens resistere, Turcis exponat regionem, unde eos postmodum, etiam uolens et enitens plurimum, non possit amouere. Item apud hominem insanum, et ad mala praecipitem, maleficiis praeoccupatum, precibus et salutaribus monitis locum non esse intelligentes; nam hoc esset surdo asino narrare fabulam, et uerba uentis dare; mittere uiros prudentes et exhortationis habentes gratiam, non praesumunt. Sustinent ergo malum hoc, ne deterius incurrant, ab eo exspectantes subsidium, qui solet conuertere in profundo maris positos; et dare niuem sicut lanam, mittens cristallum sicut buccellam panis; ut ille diuina uisitatione commonitus, et cor rediens, ad frugem uitae melioris se erigat, et optimi moderatoris uirtute induatur ex alto. Tandem uidentes nostri malum illud ingrauescere, et nullum in proximo sperantes remedium; iam enim non solum persona principis anathematis uinculo tenebatur astricta; uerum uniuersa regio, propter rapinas, incendia, quae in bonis uenerabilium fiebant locorum, interdicto erat supposita, ita ut praeter baptisma paruulorum, nullum de sacramentis ecclesiasticis populo ministraretur; coeperunt nostri timere amplius, uidentes rem in eum casum descendisse, in quo non sine uniuersorum periculo diu stare posset. Ordinant itaque de communi consilio, ut dominus patriarcha, dominus quoque Rainaldus de Castellione, qui aliquando princeps Antiochenus fuerat, huius domini Boamundi iunioris uitricus; magister quoque militiae Templi, frater Arnaldus de Toroge; magister quoque domus Hospitalis, frater Rogerus de Molins, ad partes illas properent, tentantes, si praeuia Dei gratia, aut ad tempus, aut in perpetuum, tantis malis aliquod possint inuenire et aptare remedium. Timebamus enim, ne forte a domino papa et transmarinis principibus, nobis ad negligentiam, uel potius ad malitiam imputaretur, si uicinis nostris tam misera sorte laborantibus, nullum daremus compassionis signum, nullum studeremus adhibere remedium. Dominus igitur patriarcha, assumptis ex Ecclesiarum praelatis domino Monacho Caesariensi electo, domino Alberto Bethlehemita episcopo, domino Rainaldo abbate montis Sion, domino Petro ecclesiae Dominici Sepulcri priore, prudentibus uiris et discretis, subsequentibus eum aliis eiusdem itineris consortibus, ad partes illas descendit; assumptoque sibi comite Tripolitano, eidem principi familiari admodum et accepto, ut eorum uerbum facilius effectui posset mancipari, apud Laodiciam conueniunt; tandemque tam dominum principem, quam dominum patriarcham seorsim conuenientes, diem utrique constituunt apud Antiochiam; ubi praetentato hinc inde uerbo, pacem constituunt temporalem; ita uidelicet ut, refusis tam domino patriarchae quam episcopis et locis uenerabilibus quaecunque amiserant, cesset interdictum et populis ecclesiasticorum sacramentorum restituantur munera. Ipse autem in propria persona, ab episcopis latam patienter ferat sententiam; aut si penitus quaerat absolui, pellicem abiiciat, uxore legitima reuocata. His ergo peractis, putantes se regionis incendium aliquantulum mitigasse, ad propria reuersi sunt. Princeps uero nihilominus in eisdem sordibus obstinatus irreuocabiliter perseuerat. Adiecit praeterea, et quod regioni periculosius est, eo solo quod eis factum eius dicebatur displicere, fidelium suorum optimos, inclytos et nobiles uiros, extra ciuitatem et omnem terram suam expellere; uidelicet constabularium suum, camerarium quoque, et Guiscardum de Insula, Bertrandum quoque filium comitis Gisleberti, et Garinum Gainart; qui ad dominum Rupinum Armeniorum principem magnificum de necessario declinantes, honestissime ab eo sunt suscepti, ita ut singulis statim daret munera ingentia et uictum singulis sufficientem assignaret, Eodem anno, mense Augusto, uicesima septima die mensis, pontificatus eius anno uicesimo tertio, dominus Alexander papa tertius, uiam uniuersae carnis ingressus est, et in Ecclesia Lateranensi sepultus; cui substitutus est dominus Lucius papa tertius, qui et Hubaldus, Ostiensis episcopus, natione Tuscus, patria Lucensis, uir grandaeuus admodum et modice litteratus. Eodem quoque tempore, uenerabilis in Christo frater noster, piae in Domino recordationis, dominus Raimundus, Ecclesiae Berythensium episcopus, idibus Septembris ex hac luce subtractus est, lucis perpetuae, praeuia Domini gratia, praemiis perenniter potiturus. Cui postmodum in eadem Ecclesia substitutus est uir honestus et litteratus magister, Odo, Ecclesiae nostrae archidiaconus, cui nos, in ieiuniis Decembris, et sacerdotii gradum, et pontificalem, auctore Domino, contulimus dignitatem. [22,8] CAPUT VIII. Per idem tempus, mortuus est Melecshalah, Noradini filius, adolescens adhuc, cui de omni haereditate paterna, sola manserat Halapia, cum paucis admodum municipiis. Hic moriens testamento nouissimo dicitur Halapiam et omnem haereditatem suam, ex asse, in quemdam patrui sui filium Hezedin nomine, filium Thebeth, Mussulae dominum contulisse. Quo defuncto, principes eius, nuntios ad praedictum dominum Mussulae, illustrem et magnificum Turcorum satrapam, dirigunt, monentes, ut non differat cum omni celeritate ad eos uenire; qui, suscepta legatione, festinus adueniens, auita bona et sibi iure haereditario debita suscepit, timens ne Salahadinus, qui praedictum patruelem suum, ex parte plurima exhaeredauerat, ab Aegypto rediens, hanc etiam urbem inuitis ciuibus uiolenter occuparet; praesertim cum quidam de maioribus, occultum ei praestarent fauorem. Salahadinus uero, composita usque ad completum biennium nobiscum pace temporali, in Aegyptum descenderat, ut sua ibidem studiosius procuraret negotia. Anxius enim plurimum sollicitabatur, eo quod audierat classem regis Siculi, cum ingenti apparatu et infinitis copiis in mare descendisse, et ad partes Aegyptias properandi habere propositum. Superfluam autem super eo articulo conceperat formidinem; nam praedicta classis in Occidentem iter arripuit, ad Baleares insulas, Hispaniae conterminas citeriori, quarum altera uulgari appellatione Maiorica, altera uero Minorica dicitur, contendens; ubi infausta nauigatione et sinistris acta flatibus, tota pene deperiit circa Sacuam Albenguenam; et uiginti millia urbes maritimas, freto intumescente, littoribus allisa. Interea, dum regnum pace, ut praediximus, gauderet temporali, natio quaedam Syriorum, in Phoenice prouincia circa iuga Libani, iuxta urbem Bibliensium habitans, plurimam circa sui statum passa est mutationem. Nam cum per annos pene quingentos cuiusdam Maronis haeresiarchae errorem fuissent secuti, ita ut ab eo dicerentur Maronitae, et ab Ecclesia fidelium sequestrati, seorsum sacramenta conficerent sua, diuina inspiratione ad cor redeuntes, languore deposito, ad patriarcham Antiochenum Aimericum, qui tertius Latinorum nunc eidem praeest Ecclesiae, accesserunt; et abiurato errore, quo diu periculose nimis detenti fuerant, ad unitatem Ecclesiae Catholicae reuersi sunt, fidem orthodoxam suscipientes, parati Romanae Ecclesiae traditiones cum omni ueneratione amplecti et obseruare. Erat autem huius populi turba non modica, sed quasi quadraginta millium dicebatur excedere quantitatem, qui per Bibliensem, Botriensem et Tripolitanum episcopatus, iuga Libani et montis deuexa, ut praediximus, inhabitabant; erantque uiri fortes et in armis strenui, nostris, in maioribus negotiis quae cum hostibus habebant frequentissime, ualde utiles; unde et de eorum conuersione ad fidei sinceritatem, maxima nostris accessit laetitia. Maronis autem error et sequacium eius, est et fuit, sicut et sexta synodo legitur, quae contra eos collecta esse dignoscitur et in qua damnationis sententiam pertulerunt; quod in Domino nostro Iesu Christo una tantum sit, et fuerit ab initio, et uoluntas et operatio. Cui articulo ab orthodoxorum Ecclesi reprobato, multa alia perniciosa nimis, postquam a coetu fidelium segregati sunt, adiecerunt; super quibus omnibus ducti poenitudine, ad Ecclesiam, ut praediximus, redierunt Catholicam, una cum patriarcha suo et episcopis nonnullis, qui eos sicut prius in impietate praecesserant, ita ad ueritatem redeuntibus, pium ducatum praestiterunt. [22,9] CAPUT IX. Porro dum ita regnum, ut praediximus, pace ad tempus inter dominum regem et Salahadinum inita, quadam tranquillitate frueretur, non defuerunt filii Belial et impietatis alumni, qui spiritum habentes inquietum, turbas in regno mouerent et mala intestina molirentur. Cum etiam comes Tripolitanus, quasi per continuum biennium circa partes Tripolitanas multiplicitate negotiorum impeditus, moram agens, in regnum non potuisset ascendere, accidit quod inuitante sollicitudine, quam pro urbe gerebat Tiberiadense, quae uxoris erat haereditas, redire disposuit; cumque omnem ad iter prosequendum fecisset apparatum, et iam usque Biblium peruenisset, praedicti uiri nequam regem nimis simplicem, maligna suggestione circumuenerunt, persuadentes praedictum comitem sinistra intentione in regnum uelle introire, ut de eius supplantatione tractaret occulte; unde factum est, quod eorum uerbis seductoriis, rex aurem nimis credulam praebens, miss legatione, regni aditum ei inconsulte nimis interdixit. Quo facto, comes, cui praeter meritum tanta irrogata erat iniuria, confusus et iusta succensus indignatione, desistens a proposito, licet inuitus, sumptibus innumeris factis inutiliter, Tripolim reuersus est. Erat autem praedictorum ea intentio seductorum, ut, absente comite, qui uir industrius erat, et ad omnia circumspectus, ipsi regia negotia pro libero tractarent arbitrio et regis infirmitatem ad suum traherent compendium. Inter quos regis mater, mulier plane Deo odibilis, et in extorquendo importuna; et eiusdem frater, regius senescalcus, cum paucis eorum sequacibus, uiris impiis, regem ad hoc proteruius impellebant. Quod factum postquam regni principibus innotuit, eorum qui sensus magis habebant exercitatos, maxime corda molestauit; timebant enim ne tanti principis patrocinio regnum destitutum in praeceps rueret, et iuxta Domini uerbum, in se ipsum diuisum desolaretur; maximeque cum rex, inualescente singulis diebus aegritudine, reddebatur impotentior, et ad procuranda regni negotia minus minusque fieret idoneus; imo uix in se ipso potens subsistere, totus dissolueretur. Videntes ergo regni maiores periculum, quod ex praedicto facto certum erat imminere, ad reuocandum comitem, et eius mitigandam indignationem, omnimodam impendunt operam: et tandem post multos circuitus et diuersa consilia, rege inuito, sed tamen permittente, praedictum illustrem uirum, iniurias sibi illatas prudenter dissimulantem, in regnum introduxerunt, pace inter eum et dominum regem plenius reformata. [22,10] CAPUT X. Dum haec itaque in nostro sic geruntur Oriente, apud Constantinopolim grandis circa imperium facta est permutatio, et casus accidit uniuersae Latinitati lugubris, et inauditam irrogans, cum enormi damno, contumeliam. Dolor enim, quem pridem fallax et perfida Graecia conceperat, edidit et peperit iniquitatem. Defuncto enim domino Manuele, inclytae recordationis imperatore felicissimo, successit ei, tum ex testamento patris, tum ex iure haereditario, impubes filius, Alexius nomine, uix annorum tredecim. Quo sub matris tutela constituto, dum per Alexium Protoseuasto, domini imperatoris senioris nepotem ex fratre se priore natu, imperialia procurarentur negotia, uisum est tam maioribus quam populo ciuitatis illius, opportunitatem inuenisse, ut quod aduersus nostros maligne conceperant, possent effectui mancipare. Regnante enim Deo amabili praedicto imperatore, merito fidei et strenuitatis suae, tantam Latinus populus apud eum repererat gratiam, ut neglectis Graeculis suis tanquam uiris mollibus et effeminatis, ipse tanquam uir magnanimus et strenuitate incomparabilis, solis Latinis grandia committeret negotia, de eorum fide merito praesumens, et uiribus. Et quoniam apud eum optime habebantur, et erga eos profusa liberalitate abundabat, ex omni orbe, ad eum, quasi ad benefactorem praecipuum, tam nobiles quam ignobiles concurrebant certatim. Quorum exigentibus obsequiis, magis et magis in nostrorum accendebatur amorem, et omnes amplius in statum promouebat meliorem. Unde Graecorum nobiles, et maxime eius consanguinei, sed et reliquus populus odium insatiabile aduersus nostros conceperant; accedente etiam ad indignationis cumulum, et odiorum fomitem et incentiuum ministrante, sacramentorum inter nos et eos differentia. Arrogantes enim supra modum, et a Romana Ecclesia per insolentiam separati, haereticum omnem eum reputant, qui eorum friuolas non sequitur traditiones; cum ipsi magis haereticorum sibi nomen adaptent, dum contra Romanam Ecclesiam et apostolorum Petri et Pauli fidem, aduersus quam portae inferi non possunt praeualere (Matth. XVI), nouas et pestilentes opiniones aut gignunt, aut sequuntur. Denique, his et huiusmodi, a multo retro tempore, simultatem hanc apud se conceperant, opportunitatem quaerentes, ut saltem post imperatoris obitum, inuisum Latinorum populum, tam in urbe quam in imperii finibus commorantem, delerent penitus, odium inexorabile satiantes. [22,11] CAPUT XI. Praedicto igitur imperatore rebus humanis exempto, dum, ut praediximus, Alexius Protoseuasto imperium procuraret, uisum est non satis commodam adhuc ad complendam malitiam suam reperisse opportunitatem; nam et ipse, imperatoris exemplo, nostrorum consilio utebatur et auxilio, eosque sibi quantum poterat, reddebat familiariores; in uno tamen tam nostris quam omnibus generaliter, se penitus exhibebat odiosum. Quod, licet Graecorum more mollis esset supra modum, et carnis curam toto studio in immundis perficere satageret desideriis, auarus tamen erat et thesauris parcebat imperialibus, tanquam si eos proprio sudore comportasset. Dicebatur etiam, quod cum imperatrice, licet uiuente adhuc marito, sed in extremis laborante, uitam sanctimonialem esset professa, stupri habere consuetudinem. Arrogans praeterea, et neminem prae se ducens hominem, aliis inconsultis principibus, cuncta pro suo disponebat arbitrio, ita ut de caeteris, aeque nobilibus et uiris magnificis, nihil uideretur curare. Unde factum est, quod per studium et operam principum palatii, qui ei plurimum ob ea quae praemisimus inuidebant, euocatus est ex Ponto, cui praeerat Andronicus senior, domini imperatoris praedefuncti patruelis, ut ad complendam eorum malitiam cooperator accederet, et Alexium Protoseuasto depelleret ab administratione quam gestabat. Erat autem praedictus Andronicus, domini imperatoris defuncti patruelis, uir perfidus et nequam, conspirationum seminator, et erga imperium semper infidelis; unde ob multiplicia eius scelera, tempore domini imperatoris uincula passus fuerat, et carceres; et exigentibus meritis, ignominiose tractatus, uagus et profugus super terram, Orientem circumierat uniuersum; in ipsoque suo exsilio multa turpia commiserat, et animaduersione digna; nouissime tamen, uix tribus ante imperatoris obitum mensibus, reconciliatus in gratiam redierat. Et ne, more solito, circa urbem turbas posset excitare, et conspirationes moliri ut regno praeesset, missus est in Pontum sub honoris praetextu praesidialis. Hunc igitur, imperatoris et ipsius etiam Proteseuasto consanguinei, et ii maxime in quibus maiorem uidebatur habere fiduciam, clandestinis euocauerunt legationibus, monentes ut aduersus eum armaretur, qui eius filios et alios illustres quosdam, ignominiose coniecerat in uincula. Porro hic, ut praediximus, illustres quosdam in conspiratione deprehensos, carceri mancipauerat; unde ampliorem in se concitauerat inuidiam. Vocatus ergo praedictus Andronicus, innumeras Barbararum nationum secum trahens copias, ad urbem accessit, et secus Hellespontum e conspectu ciuitatis castrametatus, uniuersam occupauit Bithyniam; contra quem missi quidam potentes, ut eius resisterent moliminibus, proditorum more ad eum se contulerunt; inter quos primi erant et praecipui, Andronicus Angeli, princeps militiae quae contra eum directa fuerat, et Alexius Megaducas qui classi erat praefectus, uterque imperatoris consanguineus. Nec solum ii, qui ita manifeste ad eum transfugerant, partem nostrorum reddiderant debiliorem, uerum omnes alii, tam illustres quam ciuium multitudo, iam non occulte, sed in propatulo suum Andronico praestabant fauorem; et eius in urbem desiderabant aduentum, modis quibus poterant, ut mature transfretaret procurantes. [22,12] CAPUT XII. Factum est itaque quod inualescente eorum conspiratione, captus est Protoseuasto, et priuatus oculis et argumentis uirilibus decurtatus; unde nostri plurimum mente consternati, timentes ne ciuium super eos repentina fieret irruptio, praemoniti a quibusdam qui coniurationis habebant conscientiam; qui ualidiores erant, alii in galeis quadraginta quatuor, quas in portu repererant, Graecorum effugerunt molimina; alii in nauibus, quarum in portu maxima erat copia, omnem domum imponentes, mortis euaserunt discrimen. Qui autem seniores erant, uel infirmi reperti sunt, et ad fugam minus idonei, ii in domibus suis relicti, impietatis quam alii effugerant rabiem perpessi sunt. Nam parato clam nauigio saepedictus Andronicus uniuersas, quas secum trahebat, in urbem introduxit copias; quae uix ingressae, una cum ciuibus in eam urbis partem, quam nostri incolebant irruentes, residuum populi, qui aliis abeuntibus aut noluerant, aut non potuerant exire, desaeuientibus gladiis peremerunt; et licet pauci essent, qui ad arma possent sufficere, restiterunt tamen diu, et cruentam de se hostibus reliquerunt uictoriam. Immemores igitur et foederis et obsequiorum quae plurima imperio nostri contulerant, peremptis iis qui resistere posse uidebantur, ignem eorum domiciliis subiiciunt et uniuersam eorum regionem subito conuertunt in fauillam; mulieribus et paruulis, senibus et ualitudinariis incendio consumptis. Nec sufficiebat eorum impietati, in loca desaeuire profana; uerum ecclesias et loca, quaelibet uenerabilia succendentes, qui ad ea salutis causa confugerant, cum ipsis pariter sacris aedibus concremabant. Nec erat differentia plebeiorum et cleri, nisi quod atrocius in eos desaeuiebant, qui religionis et honestatis habitum praetendebant. Monachis enim et sacerdotibus primas irrogabant iniurias, et exquisitis perimebant cruciatibus. Inter quos uirum uenerabilem Ioannem nomine, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconum, quem pro negotiis Ecclesiae, dominus papa illuc direxerat, comprehendentes, in contumeliam Ecclesiae decollauerunt, caput eius ad caudam canis immundae religantes. Sed nec mortuis, quibus omnis parcere consueuerat impietas, inter tam detestabiles et peiores parricidis sacrilegos, tuta erat quies, quos de monumentis extractos per uicos et plateas, quasi illatas sentirent iniurias, distrahebant. Accedentes praeterea ad Xenodochium, quod dicebatur Sancti Ioannis, quotquot in eo repererunt languidos, gladio peremerunt. Qui autem, ex officio pietatis, oppressorum merito tenebantur afflictionem releuare, eorum uidelicet sacerdotes et monachi, hi dato pretio, grassatores et sicarios, ad stragem inuitabant, disquirentes secessus et domorum penetralia, ne qui in eis delitescerent, ut mortis discrimen declinare possent; inuentosque et uiolenter extractos tradebant carnificibus; quibus etiam, ne gratis operam impenderent, pretium sanguinis pro miserorum interfectione porrigebant. Qui autem clementius cum eis uidebantur operari, hi eos qui ad se confugerant et quibus spem dederant salutis, Turcis et aliis infidelibus populis, in perpetuam uendebant seruitutem; ex quibus promiscui sexus, aetatis et conditionis, plus quam quatuor millia, barbaris nationibus, pretio interueniente, distracta esse dicuntur. Sic ergo impius Graecorum populus, et genimina uiperarum (Matth. XXIII), more serpentis in gremio, et muris in pera, nihil tale meritos, nihilque tale uerentes, male remunerauerunt hospites suos; quibus tamen filias suas, neptes quoque et sorores, uxores dederant, et ex diutino conuictu sibi reddiderant familiares. [22,13] CAPUT XIII. Verum non omnino, tantum et a saeculis inauditum facinus impune commisisse dicuntur. Nam qui, ut praemisimus, in galeis exierant, et qui postmodum eos aliis nauibus sunt subsecuti, habentes secum multitudinem maximam et classem non modicam, circa urbem, satis in uicino se collegerant, rei exspectantes exitum. Qui, postquam plenius cognouerunt quod ii qui in ciuitate tumultum excitauerant, eorum succenderant regiones; uxores quoque et liberos et omnem familiam partim gladio, partim consumpserant incendio, iusta indignatione commoti, exarserunt in iram. Et cupientes uehementi feruore, ultum iri suorum sanguinem, circuierunt utrumque Hellesponti littus, ab ostio maris Pontici, quod ab urbe Constantinopolitana distat triginta milliaribus, usque ad ostium maris Mediterranei, quod ab eadem distat milliaribus ducentis, urbes et quaelibet municipia in utroque sita littore, comprehendentes uiolenter, et eorum habitatores ferro perimentes uniuersos; sed et monasteria, quae tam in utroque eiusdem maris littore, quam in insulis modicis, quae per illud mare dispersae sunt, sita erant, peruadentes, pseudomonachos et sacrilegos eorum sacerdotes, in ultionem fraterni sanguinis, gladio peremerunt, ipsa monasteria cum iis qui ad ea confugerant, succendentes. Ex quibus locis, infinitas auri, argenti, gemmarum et holosericorum dicuntur extraxisse copias; unde damnum rerum amissarum, et dispendia bonorum suorum multiplici fenore sibi poterant recompensare. Nam praeter monasteriorum diuitias innumeras et thesauros infinitos, quos a multis retro congesserant temporibus, ciues Constantinopolitani ingentia ibidem deposuerant auri et caeterarum gazarum pondera; quae omnia secum deferentes, et maris illius deserentes angustias, inter Seston et Abydon, urbes antiquissimas et maritimas, mare ingressi sunt Mediterraneum; littora Thessaliae, et mari adiacentium prouinciarum urbes et oppida perlustrantes diligentius, et cuncta incendio et rapinae tradentes, stragem innumeram operati sunt. Sed et galeas alias a prioribus circa Chrysopolim, urbem Macedoniae, dicuntur reperisse decem, aliasque in locis aliis quamplures: unde sibi classem maximam et Graecis omnino formidabilem, in eorum perniciem dicuntur ordinasse. Alii uero, qui stragem et rapinam abominabantur operari, cum uxoribus et liberis, et residuo substantiolae suae, naues ingressi, quarum illis multus occurrebat numerus, a praedicto declinantes exercitu, ad nos in Syriam descenderunt. Andronicus interea urbem pro uotis obtinens et nullum habens contradictorem, imperatorem cum futura uxore, regis Francorum filia in die festo Pentecostes, solemniter fecit coronari, omnem ei exhibens reuerentiam; sororem quoque et sororis maritum, simul et matrem imperatoris, intra septa palatii, adhuc tractans humanius; ipse tamen tam in urbe quam extra, quaelibet imperii negotia, pro suo libere disponens arbitrio; timetur tamen, ne hanc fraude palliata, personis exhibeat humanitatem, quousque imperio paulatim occupato et subiectis omnibus, liberius ostendat qualem circa eos gerat uoluntatem. Factum est autem hoc, anno ab Incarnatione Domini 1182, mense Aprili. [22,14] CAPUT XIV. Interea, dum haec in Graecia sic geruntur, nauis quaedam mille quingentos peregrinos deferens, apud Damiatam, in finibus Aegypti, flatibus acta sinistris, confracta est; passis tamen naufragium spes erat salutis, eo quod Salahadinus nobiscum, tam per terras quam per mare treugam diceretur habere et pacem temporalem. Sed longe aliter accidit eis, quam uel pacis tenor, uel pactorum series exigeret. Salahadinus enim praedae uictus cupidine, et tantam Christianorum turbam, occasione foederis, nolens de regno suo exire liberam, omnes coniecit in uincula, et eorum sibi bona confiscari praecepit; missaque legatione ad dominum regem, contra formam pactorum, et quae pene impossibilitatem continebant, ab eo coepit reposcere adiiciens: Quod nisi pro omnibus illis ei pro uoto satisfieret, ipse nauim praedictam sibi uellet in compensationem detinere, et praeterea renuntiare paci, de qua inter eos conuenerat. Quod cum non obtinuisset eius nuntius, quoniam caluas occasiones magis innectebat, ut nauem sub aliquo quaesito colore detinere posset, quam iustas causas allegaret; soluto foedere, cogitare coepit, quomodo suo more, uetus exercens odium, regnum posset aggrauare. Conuocatis igitur expeditionibus et uniuersis tam peditum quam equitum copiis, simul et eorum multitudine, qui a Damasco et adiacentibus ei finibus, annis praeteritis, famis acerbitatem declinantes, in Aegyptum descenderant, proposuit redire Damascum, ut inde quasi de uicino nos amplius molestaret. Adiecit etiam, ut in ueniendo, regionem nostram quae est trans Iordanem, pro posse damnificaret; aut fruges succendendo, quae iam albae erant ad messem; aut unum uel plura de praesidiis nostris, quae in ea erant prouincia, uiolenter expugnando. Id autem, eo maxime dicebatur proposuisse intuitu, ut sibi satisfaceret, de principe Rainaldo, qui ei praeerat regioni, eo quod Arabes quosdam infra tempus foederis contra legem pactorum cepisse diceretur, et repetitos reddere negauerat. Cognito ergo per exploratores eius aduentu, et proposito, rex habita Hierosolymis curia generali, et super petitionibus Salahadini diligenti tractatu, de quorumdam consilio, cum totis regni uiribus, in praedictam regionem, uallem pertransiens syluestrem, in qua est mare Mortuum, peruenit, ut uenienti Salahadino occurreret et se opponeret prouinciam uastare uolenti. Porro Salahadinus transcursa cum suis expeditionibus solitudine, quod iter, cum multa difficultate, uix diebus uiginti confecerat, iamque terram habitabilem infinibus nostris, iuxta praesidium, quod dicitur mons Regalis, quasi ad decem milliaria castrametatus; exspectans ut de statu regionis, et ubinam esset rex cum suis expeditionibus, certificaretur. Rex uero iuxta urbem ueterem, cui nomen Petra deserti, in secunda sitam Arabia, castra locauerat, ab exercitu Salahadini triginta sex uix distans milliaribus; eratque ibi uniuersum cum eo regni robur; sed et comes Tripolitanus ibi inuitus detinebatur; contra cuius consilium rex illuc profectus erat, et reliquas regni partes inobseruatas, et absque militia dereliquerat; fauore enim praedicti Rainaldi principis, magis quam consideratione maioris compendii, quidam ad hoc regem impulerant, non multum attendentes quid interim regno uiribus destituto posset accidere; quod quam imprudenter factum fuerit, rei exitus subsequens statim declarauit. Nam qui circa Damascum, Bostrum, Baulbec et Emissam erant principes, uidentes regni robur abesse, et militia destitutam regionem uniuersam, conuocatis clam et sine tumultu copiis, Iordanem secus mare Galileae, quod est Tiberiadis, transeuntes, fines nostros latenter ingressi sunt; et percurrentes ex parte Galilaeam, peruenerunt ad locum qui est sub monte Thabor, cui nomen Buria, iuxta Naim urbem antiquissimam. Homines autem illarum partium de treuga praesumentes, quam nondum nouerant defecisse, securi nimis, minus sibi prouidebant: unde factum est quod, clam et de nocte super eos irruentes, locum ex omni parte uallauerunt, ita ut neque ad montem, qui loco imminebat, fuga non pateret obsessis. Luce igitur reddita, uidentes loci habitatores infinitam circa se hostium multitudinem, in turrim quae suburbio praeerat, certatim se contulerunt; quam undique circumdantes, et cum summa instantia suffodientes, intra quatuor horarum spatium suffossam, solo deiecerunt; ante ruinam tamen, cum iam rimam duceret, et casum minaretur, eos qui in eam confugerant, in deditionem susceperunt. Colligentes igitur pro libero et sine contradictore arbitrio, tum illius, tum adiacentium locorum praedam uniuersam, exceptis his qui in conflictu ceciderunt, pene quingentas animas secum detulerunt in uinculis. Nam quia locus erat frugifer et messis tempus aderat, multi ex locis finitimis metendi gratia illuc se contulerant, quos omnes, ut praediximus, secum sine contradictore deducentes, iterum Iordane transito, sani et incolumes reuersi sunt ad propria. [22,15] CAPUT XV. Accidit praeterea per eosdem dies, dum adhuc rex et exercitus in Syria Sobal detineretur Christianus, casus periculosus admodum, et nostris perpetuo lugendus. Erat enim nobis in regione Suicide, trans Iordanem, a Tiberiade sedecim distans milliaribus, praesidium munitissimum, et, ut dicitur, inexpugnabile, ex quo nostris multa dicebatur prouenire utilitas; nam cum praedicta regio hostium magis esset contermina finibus, quam nostris; et ipsi eam facilius pro suo possent tractare arbitrio, et eius habitatoribus confidentius imperare, huius tamen praesidii beneficio multis annis obtentum fuerat, et obtinebatur nihilominus in praesenti, quod nostris et illis ex aequo diuidebatur potestas, et uectigalium par et tributorum fiebat distributio. Erat autem spelunca in latere cuiusdam montis sita, cui subiectum erat immane praecipitium; a parte uero superiori nullus omnino accessus; ex altero uero latere, tantum arcta nimis semita, ut per quam homini libero, et ab omni onere expedito, uix absque periculo iter praeberetur. Erat autem commissum fidei et diligentiae nobilis uiri et ditissimi Fulconis Tiberiadensis. Ad hunc locum accedentes praedicti hostium principes, qui Buriam, ut praemisimus, effregerant, et nostrum captiuauerant populum, repente ante praesidium astiterunt, et infra quinque dies obtinuerunt expugnatum. Super quo facto, non eadem omnium erat opinio; quibusdam asserentibus quod qui erant in praesidio, pecunia redempti, locum hostibus tradiderunt; aliis uero, quod ex latere speluncam effregerunt, quia lapis cretaceus erat, et facile soluebatur, et uiolenter ingressi stationem primam quae inferior erat, occupauerunt, dicentibus; unde postmodum eos qui erant in medio et in supremo coenaculo (nam ibi tres dicebantur esse mansiones) ad deditionem compulerunt. Compertum est autem postmodum, quod culpa magistratuum, qui caeteris praeerant, municipium ad hostes peruenerit; nam aliis resistere uolentibus, ipsi auctoritate qua praeminebant, inhibebant defensionem; et postmodum resignato municipio ad hostes se contulerunt. Dicebantur autem esse qui loco praeerant, Syri, qui apud nos effeminati et molles habentur. Unde maior culpa in praedictum Fulconem refunditur, qui tales loco praefecerat tam necessario. Exiit ergo sermo iste, et longe lateque diffusus est per regnum; peruenitque usque ad nostros qui erant trans Iordanem, praepedire uolentes transitum Salahadini, ex Aegypto ascendentis in Syriam et properantis Damascum; quo comperto, consternati sunt animo uniuersi, et maxime Tripolitanus comes ad cuius curam praedictum municipium respiciebat. Unde factum est ut qui regnum negligenter reliquerant, ibi negligentius se habentes, nihil Deo placitum, nihil regno utile operari possent; nam cum usque ad fines regionis nostrae, aduenienti Salahadino debuissent occurrere, et regni praepedire introitum, imprudenter nimis usque ad locum cui Gerba nomen, eum permiserunt accedere, ubi aquarum, quibus maxime sitiens eius indigebat exercitus, omnem reperit abundantiam; et inde missa expeditionum parte circa praesidium nostrum, cui nomen mons Regalis, uineta succiderunt, et alia quaedam oppidanis intulerunt damna. Quod si ad eum locum nostri peruenissent, eum procul dubio oportuisset in Aegyptum redire; trahebat enim secum infinitam imbellis populi multitudinem, quibus et aqua iam defecerat in utribus et panis in cistarciis, quos omnes in solitudine oportuisset inedia deperire; nam procedere non poterat, et cum nostris erat periculosum committere. Audientes ergo, quod ad praedictum iam peruenisset locum, iterum decreuerunt nostri ad aquas Rasel Rasit, illi occurrere; quod si factum fuisset, per ulteriorem solitudinem oportuisset eum iter coeptum agere, quod non nisi cum multa tam hominum quam iumentorum potuisset consummasse iactura. Quod propositum cum non fuisset effectui mancipatum, accessit ad praedictas sine difficultate aquas; et inde sine contradictore fines suos cum omni incolumitate ingressus, Damascum peruenit. Quod nostri cognoscentes, iterum eadem uia qua prius transierant, reuersi sunt ad propria; timentes uero, ne a Damasco, in quam se cum omni suo comitatu receperat, regno aliquid insidiarum et damni moliretur, congregatus est uniuersus regni populus ad fontem Sephoritanum, inter Sephorim et Nazareth; ubi habentes secum Dominicae crucis lignum, praesente rege et patriarcha, et aliis tam ecclesiasticis quam saecularibus regni principibus, de die in diem hostium exspectabant incursus. [22,16] CAPUT XVI. Salahadinus interea congregata ex uniuersis finibus suis, super ea, quam ex Aegypto proficiscens secum transtulerat, militia, propositum habens ut fines nostros ingrederetur, ad eum locum accessit, qui dicitur lingua eorum Raseline, quod interpretatur caput aquae. Is autem locus a nostris finibus et ab urbe Tiberiadense modicum distare dicitur. Ubi cum per dies aliquot moram fecisset, subito fines nostros ingressus est, in loco qui dicitur Cauam, inter duo flumina, qui a Tiberiade uix distat quatuor milliaribus, castrametatus. Quod ubi nostris per exploratores cognitum est, ad urbem praedictam sub omni celeritate exercitum dirigunt, ut militares copias, quae ad eius loci et finitimorum municipiorum tuitionem, Saphet uidelicet et Belueir, deputatae erant, secum assumerent, hostem protinus insecuturi. Porro comes Tripolitanus, uir prudens et in armis strenuus, et in re militari plurimam habens experientiam, duplici tertiana ibidem periculosissime laborabat; unde nostris, qui de eius consilio et prouidentia plurimum praesumebant, multa accreuit moestitia, eo quod tanti principis solatio, in tanto necessitatis articulo, fraudarentur. Conuocatis tamen ex locis finitimis auxiliaribus copiis, erectis uexillis hostem insecuti sunt. Salahadinus uero nostrorum audiens aduentum, transito Iordane, cum suis expeditionibus in partes Scytopolitanas se contulit. Est autem Scytopolis tertiae Palestinae metropolis, inter montes Gelboe et Iordanem, in campestribus et agro sita irriguo, quae alio nomine dicta est Bersan, cuius praerogatiua Nazarena hodie, quae in eadem dioecesi sita est, gaudet ecclesia; nam urbs praescripta raro hodie incolitur habitatore, ad instar modici redacta oppidi. Ad quem locum peruenientes hostium cunei, praesidium modicum quod ibi est in paludibus situm, coeperunt fortiter impugnare; sed resistentibus uiriliter oppidanis, uidentes quod non proficerent, uersus castrum nouum, cui nomen est hodie Belueir, inter praedictam urbem et Tiberiadem in montibus situm, ut nostris occurrerent, acies direxerunt. Nostri uero Iordanis fluenta secuti, ubi ad praedictum peruenerunt locum, deserentes uallem, ascenderunt in montes; multa tamen immensi caloris, qui supra modum proficiscentibus incubuerat, incommoditate fatigati; ubi noctem illam, uicinis hostibus suspectam, continuatis excubiis transegerunt: mane facto, descendentes in planitiem, quae inter praedictum oppidum et uicum, cui nomen Forbelet, hostes uiderunt circumpositos, in tanta multitudine, quantam uidere non consueuerant. Dicebatur enim a senioribus regni principibus, quod a primo Latinorum in Syriam introitu, nunquam tantas uidissent hostium copias. Eratque numerus expeditorum ad pugnam, quasi ad uiginti millia; nostri autem equites uix reputabantur septingenti. Erat autem Salahadino et principibus eius, una et communis intentio, nostros ex omni parte uallare, ut nec unus euadere posset; nam de iam dicta multitudine praesumentes et nostram contemnentes paucitatem, quod eis nostri possent resistere nullatenus arbitrabantur. Verum ei, cui non est difficile in paucis maiorem superare multitudinem, aliter uisum est. Nam praeuia misericordis Dei clementia, licet eorum respectu, nostri nulli uiderentur, tamen ordinatis iuxta militarem disciplinam agminibus et in hostium cuneos, solita irruentes animositate et hostium impetus multa sustinentes constantia, in eo conflictu superiores inuenti sunt; licet multi de nostris, quos nominatim tangere supersedemus, ignominiosissime, et cum perpetuo probro, bellicis sudoribus se subtraxerunt. Optime se habuerunt illa die, strenue et uiriliter decertantes, Balduinus Ramatensis et Balianus frater eius. Sed et Hugo iunior, domini comitis Tripolitani priuignus, cum acie Tiberiadensium, memoriam ea die meruit in benedictione celebrandam; qui, licet esset adolescentior, tamen supra illius aetatis uires, cum acie supradicta, cui praeerat, tres hostium cuneos uiolenter effregit et conuertit in fugam, ad suos, per Dei gratiam, rediens illaesus. Ceciderunt in eo conflictu de nostris, ex equestri ordine pauci, sed sanctorum adepti consortium; de popularibus uero, plures; hostium autem maior facta est strages; sed et de principibus eorum ceciderunt aliquot, quorum caede consternata pars aduersa, campum deseruere certaminis. Sed nec illud praetereundum est cum silentio, quod tant per eos dies praeter solitum fuit caloris inclementia, quod ex utroque exercitu non pauciores caumatis ceciderunt importunitate quam gladio. De numero autem interemptorum hostium, nihil certum colligere potuimus; nam, ut suorum casum nostris occultarent, eos qui in acie ceciderant, secum deportabant; quos sequenti nocte in castris occulte sepelierunt, ne eorum manifestatus interitus, nostros redderet fortiores. Dicimus tamen, utroque supradicto casu, de eis quasi ad mille cecidisse. Quo facto, uidens Salahadinus, quod praeter spem ei acciderat, et quod duriores, quam esset arbitratus inuenisset aduersarios, confusus, transito iterum Iordane, reuersus est ad propria, in eodem loco, unde egressus fuerat, denuo castrametatus. Nostri uero, reuocatis agminibus, ad fontem Seforitanum, unde prius egressi fuerant, reuersi sunt. Quo itinere quidam. Dominici Sepulcri canonicus, Balduinus nomine, ecclesiae eiusdem thesaurarius et uiuificae crucis baiulus, caloris immensitatem non ferens, delatus in lectica, sub monte Thabor, iuxta torrentem Cyson, exspirauit. Sed et alter quidam eiusdem ecclesiae frater et canonicus, Gaufridus uidelicet de Nouo uico, qui praedicto Balduino in eo itinere deputatus erat ad solatium, dum alienis rapitur studiis, in praedicto conflictu sagitta confossus interiit; Dignum est enim, ut qui gladium accipit, iuxta uerbum Domini, gladio debeat perire. [22,17] CAPUT XVII. Domino igitur rege cum suis expeditionibus ad locum supradictum reuerso, Salahadinus aegre ferens nimium, quod ita eius et suorum euacuatus esset conatus, iterum conuocat copias; iterum omnia percurrit argumentorum genera, anxie cum suis deliberans, quomodo iterum nostris recidiua posset inferre grauamina. Videns autem quod nulla uia commodius nostros posset opprimere, quam si ex pluribus partibus nostros attentaret molestare, fratri quem suorum procuratorem negotiorum reliquerat in Aegypto mandat et districte praecipit, quatenus sub celeritate classem ab Alexandri et uniuersa Aegypto dirigat in Syriam, significans ei propositum, quod in uotis haberet, classe recepta, Berythensium urbem, tam per mare quam per terras obsidione uallare; et ne regni populus ad eius liberationem cum rege posset accelerare, eidem praecipit ut, collectis equitum uiribus, quae in Aegypto erant residuae, ipse etiam ab austro ingrediens, omnem circa Gazam, et Ascalonam, et Darum, quae sunt regni nostri oppida nouissima, Aegyptiacam respicientes dioecesim, regionem depopulaturus ingrediatur. Haec autem eo tractabat studio, ut dum regni pars illis qui ab Aegypto irrumperent, tentarent occurrere, debilitatis caeteris et factis paucioribus, ipse urbem obsessam acrius et liberius impugnaret. Factumque est iuxta mentis illius conceptum et mandati formam. Nam infra paucos dies et classis nauium rostratarum triginta iuxta condictum adfuit; et frater quas in uniuersa Aegypto contrahere potuit, circa Darum introduxit copias. Ipse autem ut adueniente classe paratior inueniretur, in eam regionem quae uulgari appellatione dicitur uallis Bacar, expeditiones dirigit, constitutis exploratoribus super montes illos qui medii sunt inter regionem praedictam et agrum Berythensium, in mare prominentes, qui de aduentu galearum ipsum redderent instructiorem. Ipse autem, hoc interuallo, ex locis adiacentibus pedestria conuocabat auxilia, et quae ad futuram obsidionem arbitrabatur necessaria sollicitus procurabat. Nec mora, circa Augustales Kal. saepedicta classis in littore appulit Berythensium; quod ut praedicto Salahadino, per deputatos ad hoc specialiter, nuntiatum est exploratores, illico sine mora, superatis mediis montibus, de quibus praemisimus, uniuersas expeditiones suas demisit in campestria; et urbem saepe nominatam, prout diu ante destinauerat, undique uallat obsidione. Nostris autem qui ad Sephorum in castris erant, uarius de Salahadini proposito rumor ferebatur, dicentibus aliis quod urbem Berythensium sicut pro certo patuit, obsidere decreuisset; aliis uero asseuerantibus, quod circa obtinendam Halapiam, tota eius anhelabat intentio; nonnullis etiam astruentibus quod domino Mussulae, magnifico et potenti Turcorum satrapae, qui eius quaedam oppida circa Euphratem obsidere dicebatur, tentabat occurrere. Verum, dum hic sermo tam dubius in castris uerteretur, adfuit nuntius, uerbi ambiguitatem dirimens, qui urbem Berythensium procul omni dubio asserebat obsessam. Adfuit nihilominus et a parte australi nuntius, qui eiusdem Salahadini fratrem, cum ingentibus copiis, fines nostros circa Darum inuasisse, et triginta sex leuis armaturae milites, quos Turcopulos appellant, interfecisse, et quaedam succendisse suburbana nuntiaret pro certo. Quo comperto, rex habita cum principibus deliberatione, eligit morbo periculosiori occurrere, et urbem obsessam ab ingruente molestia liberare; nam ei suae sufficere non uidebantur copiae, ut utrumque hostem a suis finibus eodem momento posset arcere. [22,18] CAPUT XVIII. Conuocatis igitur expeditionibus et translato uniuerso exercitu, rex usque Tyrum peruenit. Classem quoque nihilominus quam tum in Acconensi, tum in Tyrensi portu reperit parari praecipiens, subito et praeter spem omnium, intra dies septem, armatam optime, et uiris fortibus instructam galearum triginta trium ordinauit. Interim tamen, dum haec apud nos studiose nimis et uotis ardentibus praeparantur, Salahadinus, urbem, ut praediximus, obsidens, quantas poterat molestias, utroque circa id desudante exercitu, ciuibus inferebat; nam ordinatis circa urbem legionibus et sibi uicissim suceedentibus agminibus, tantas per triduum continuum obsessis intulit angustias ut, negata requie, nec ad refectionem corporis necessariam ferias indulgeret aliquas. Machinas tamen seu iaculatorias, seu alterius generis, quibus solent ab hostibus expugnari praesidia, nullas secum detulerat, aut quia absque eorum adminiculo urbem subito et sine difficultate se arbitrabatur posse effringere, et obtinere uiolenter; aut quia nostrorum celerem exspectans aduentum, tantam operam inutiliter consumere recusabat; quod tamen absque machinis poterat, diligenti studio et tota percurrebat sollicitudine. Nam, ut praediximus, infinitam multitudinem sibi per uices alternatim succedentem, seriatim circa urbem collocauerat, quae tantam in eos, qui in muris erant et turribus, et ad tuitionem urbis desudabant, sagittarum immittebant multitudinem, quod instar grandinis et urbem replerent et moenia. Nec solum eo modo obsessos ab urbis tuitione nitebantur arcere, uerum et fossores, qui ad hoc specialiter ut murum suffoderent, uocati fuerant, uiolenter laborabant intromittere, ut antemuralia murosque effringendo et aditus patefecerent, quibus armatorum copiae, inuitis ciuibus ingrederentur; et ut ipsi liberius huic studio operam possent impendere, alii, ut praemisimus, arcubus instabant et balistis, et infinita telorum immissione; et tanta instabant proteruia, quod uix sine mortis periculo, qui intus erant, digitum audebant exerere. Ciues tamen, licet pauci essent admodum, praefecti tamen urbis et episcopi maxime, quorum multa in eo facto merito commendatur uirtus et constantia, monitis et exhortationibus acquiescentes, his omnibus argumentis, argumenta obiiciebant contraria, et nullam resistendi artem relinquebant intentatam. Nam et contra exteriores sagittarios, tela et sagittas, arte non dispari uel studio retorquebant, unde hostibus dispendia longe multipliciora inferebant, et causas mortis illis irrogabant frequentius, qui cum maiore proteruia uidebantur instare. Et his qui murum nitebantur suffodere, arte occurrebant eadem, ita ut ipso opere desudantibus plerumque aut mortem inferrent, aut fodiendi auferrent instrumenta. Ne solum qui per terras aduenerant, has tantas ciuibus obsessis inferebant molestias; uerum et qui nauigio accesserant, non minus proterue, non minus hostiliter obsessis instabant. Ipse autem Salahadinus non longe ab urbe in colle constitutus, et propria praesentia, et exhortationis uerbo suos ad instantiam animabat; eaque tenus profecit, quod quidam de principibus eius Choelinus nomine, scalas moenibus applicandas decerneret, et uiolenter ingrediendum esse denuntiaret. Turpe etenim ei uidebatur et ignominiosum, quod tantae, tantorum uirorum multitudini, populus tam modicus posset uel auderet resistere. In quo proposito dum perseueraret attentius; et alios ad id ipsum tum uerbo tum exemplo animaret, subito sagitta iuxta oculum in facie percussus, et se et alios reuocauit ab opere incoepto; cumque per triduum pene continuum, ita urbem impugnasset, uidentes quod non proficerent, qui per mare aduenerant, de mandato Salahadini in galeas se recipientes, circa noctis initium tertiae clam et de nocte reuersi sunt. Salahadinus quoque, reuocatis agminibus, ab urbe discedens aliquantulum, per campestria quae urbi praedictae adiacent, turmas coepit diuidere, turres quae erant in adiacentibus suburbanis funditus deiici praecipiens; sed nec pomeriis et uinetis, quae in circuitu urbis erant plurima, parcentes, in securi et ascia cuncta deiecerunt. Ut autem in obsidione liberius tutiusque perseuerare posset, uiarum quasdam difficultates et angustias quae inter urbem praedictam et Sidonem positae, per quas nostro exercitui ad urbis liberationem accedere uolenti, de necessitate futurus erat transitus, non solum a suis pedestribus turbis occupari fecerat; uerum ubi erant maiores angustiae, siccis lapidibus absque coemento, usque in ipsum mare fecerat deduci maceriam; ut utroque impedimento nostrae retardatae legiones, eo minus libere ad eum possent accedere, ipseque interim non desineret urbem molestare. Cumque firmum fixumque prius diceretur habere propositum, ab urbis obsidione, nisi ea uiolenter effracta, non discedere, mutata uoluntate, ut praediximus, reditum accelerauit ad propria. Cuius rei causa fuisse dicitur, quod quemdam litterarum baiulum, quae in urbem ab solidandos animos obsessorum, a quibusdam dirigebantur fidelibus, casu ceperant, qui obseruabant transitus; quem ante Salahadinum deductum, grauissimis quaestionibus subiecerunt. Ubi tum ex eius confessione uiolenter extorta, tum ex litterarum tenore cognoscentes, quod nostrorum uterque paratus erat exercitus, et infra triduum procul omni dubio adfuturus, mutato proposito, soluerunt, ut praedictum est, obsidionem. Classis tamen nostra usque ad locum peruenit destinatum; sed urbem reperiens liberam, in portus unde prius exierat, non multo interiecto tempore, reuersa est. Rex autem et uniuersus exercitus eius, cognito quod hostes ab urbe discessissent obsessa, cum apud Tyrum per dies aliquot moram fecisset, reuocatis expeditionibus, Sephorim reuersus est. [22,19] CAPUT XIX. Salahadinus interea, sicut erat uir uigilantissimus et toto mentis ardore ad dilatandam nominis sui gloriam et regni incrementum anhelabat, nostrorum uires quasi pro nihilo ducens et ad maiora suspirans, ad partes transire disposuit orientales. Id tamen, nondum pro certo liquet utrum proprio ductus spiritu, et solita praeceps magnanimitate, sit aggressus; an a principibus illius regionis euocatus, rem adeo difficilem, et quae supra uires uidebatur, attentauerit. Quacunque ergo fiducia, ingentes equitum collegit copias, et compositis pro locorum et temporum opportunitate sarcinis, et quae ad tantum iter conficiendum sufficere posse uidebantur, necessariis, uersus Euphratem properat. Apud nos autem sermo diuulgabatur frequens, quod uersus Halapiam contenderet, ut eam sibi uindicare niteretur. Ea enim sola, cum paucis oppidis adiacentibus sibi, de tota Noradini haereditate supererat, quae nondum in eius peruenerat ditionem. Mortuo enim Noradini filio, frater Cotebedini domini Mussulae, fratre permittente, ad quem iure haereditario, defuncto praedicto adolescente, deuoluta fuerat, possidebat. Credebatur ergo, sicuti et erat uerisimile, quod ut eam urbem obtineret, ad partes illas festinasset. Sed sicut rei patefecit exitus, longe sublimiora mente conceperat. Relicta enim post se urbe praedicta, et Euphrate transmisso, Mesopotamiae urbes splendidissimas, Edessam, Carram, et alias quamplures cum oppidis suffraganeis, et uniuersam pene regionem, quae sub potestate praedicti principis, domini uidelicet Mussulae, prius iacuerat, tam uiribus quam munerum interuentione, intra paucos dies sibi uindicauit. Corruptis enim multa liberalitate regionum magnatibus, qui domino saepedicto fidelitate tenebantur astricti, receptisque eorum municipiis, in suum obsequium omnes conuerterat, ita ut saepedictus magnus et nobilis princeps suorum penitus destitutus auxilio, ei occurrere, aut resistere non posse diceretur, sed etiam publice dicebatur, quod corruptis eius domesticis et familiaribus, potum ei mortiferum, unde uix postmodum euasit, propinasset: unde liberius usque Mussulam, cum suis expeditionibus iam peruenisse (fama referente) credebatur. Varius tamen super eo facto apud nos disseminabatur sermo, dicentibus aliis, quod prospere incederet et omnia illi suppeterent ad uotum; aliis e diuerso asserentibus, quod per maiores illarum regionum principes, contra illius insolentiam conuenientes, eius male tractatus esset exercitus. [22,20] CAPUT XX. Rex igitur et regni nostri principes, uidentes regionem hostium, uiribus destitutam militaribus, arbitrati, sicut et merito uideri poterat, quod nocendi hostibus optata pateret occasio: eoque amplius indignati, quod tantam eius qui abierat, notabant superbiam, quod contemptis regni uiribus, ut regna sibi uindicaret extera, proficiscens, cum rege nec treugam nec foedus inierat; communicato consilio, collectis regni uiribus, assumpto sibi uiuificae crucis ligno pretioso, domino quoque patriarcha eos prosequente, hostium fines ingressi sunt, regionem pro uiribus depopulaturi. Pertranseuntes ergo Traconitidem regionem, quae Bostrensis dioeceseos pars est non modica, Syriam minorem, cuius caput est Damascus, ingressi, et ad orientalem eius plagam contendentes, locum celebrem et famosum, Zora nomine, multis refertum habitatoribus, qui a Damascena non multum distat urbe, uiolenter effregerunt; et inde regionem perlustrantes ex parte plurima, loca suburbana quae uulgo Casalia dicuntur, suppositis ignibus et aliis, quibus poterant, nocendi artibus deiecerunt. Regionis autem habitatores, praecognito nostrorum aduentu, cum gregibus et armentis, cum liberis et uxoribus ad loca se contulerant munitiora. Unde factum est, ut praedae et manubiarum aut nihil, aut modicum secum nostri reportauerint; fruges tamen et caetera uitae necessaria, quae illi abeuntes secum transferre non poterant, nostri uel incendio, uel aliis quibus id modis fieri poterat; consumpserunt. Redeuntes uero depopulando uniuersa quae occurrebant, iuxta nobilem illius regionis metropolim, Bostrum nomine, quae uulgari appellatione dicitur Bosseret, habuerunt transitum. Ubi cum de effringendo eiusdem ciuitatis suburbio, inter nostros tractatus haberetur, uidentes quod id subito fieri non posset, sed moram exigeret diuturniorem, quam tamen non dabat aquarum inopia, ad redeundum se praeparant, sibi et equis et iumentis omnibus sitis formidantes importunitatem. Est enim regio praedicta, arens prorsus et inaquosa; fontes, riuos et flumina non habens penitus; hibernis enim mensibus lacunis solent aquas colligere pluuiales, et eas tota conseruare diligentia, ad usus necessarios per annum integrum, calore solis, et assiduitate limi cui superiacent, factas insipidas. Has etiam aduentu nostrorum praecognito, effractis lacubus, aut emiserant, aut immissis corruperant immunditiis, ne pertransiens exercitus moram ibi posset nectere; sed neque depopulationem quantam uellent exercere, temporis patiebatur pars illa; iam enim fruges, et caetera illa quae incendium solet consumere, congesserant in horrea, quae in specubus subterraneis regio illa habere consueuit; quas etiam terra coopertas et arte occultatas multa, difficile erat inuenire; sed etsi quid reperiebatur in areis, id exutum stramine et mundatum a palea, non facile admittebat incendium, graui solitudine ignem non admittente. Vixque aliud areis damnum poterant inferre, quam ut fruges dispergerent; et ad opus equorum, abeuntes secum deferrent. Multi tamen artem nocendi quaerentes, aliunde stramina, aliunde paleas frugibus immiscebant iam purgatis, ut facilius admittere possent incendia. Residuum autem militiae, quam in eadem regione Salahadinus abiens dereliquerat, quoniam de uiribus non praesumebant eatenus ut cum nostris auderent congredi, uel eis de proximo ministrare impedimentum, gregatim de remoto sequebantur, ut circa abeuntis exercitus posteriora, aliquid possent latenter moliri. Sed neque sic nostris impedimentum ministrare potuerunt, aut laedere totum uel partem exercitus. [22,21] CAPUT XXI. Transcursa igitur regione, et ea quantum eis nocere dabatur damnificata, redeuntes, in ea eiusdem prouinciae parte, cui Suite nomen est, substiterunt. Haec autem est regio, in qua praesidium situm est, quod a nostris paulo ante, ut praediximus, hostes dum in Syria Sobal moram facerent, fraudulenter eripuerant. Est autem regio commoditatibus uini, frumenti et olei, simul et salubritate commendabilis et amoenitate praecipua; de qua fuisse traditur Baldad ille Iob amicus, qui ab ea cognominatus est Suites. Ad hanc ergo peruenientes, honestum iudicant, et ita fieri oportere decernunt, ut praedictum municipium obsideant; et quam nobis intulerant, in eiusdem captione fraudulenta, hostes iniuriam, locum recipiendo, si eis concedatur diuinitus, resarciant. Iuxta ergo condictum, ante locum castra locant supra nominatum, omnem adhibentes operam et studium, ut ii, qui intus erant, ad deditionem compellerentur. Et quoniam locus erat munitissimus et situs eius huiusmodi, quod ei nullatenus, nisi a parte superiori, noceri posset, ibique non alias quam si rupes usque ad ipsam habitationem incideretur; decernunt a parte superiori caesores lapidum, eisque quotquot haberent ministros necessarios, simul et operum custodes, ut tute et sine irruentium periculo laborare possent, collocare. Erat enim spelunca in altissimo montis latere posita, non habens nisi cum multa difficultate accessum, in quo uix pediti iter esse poterat expedito, nam inferius, usque in profundum subiectae uallis, ingens est et horribile praecipitium; ex latere autem, ad eam accedebatur itinere unius pedis uix habente latitudinem. Erant autem in eadem spelunca mansiones tres, sibi inuicem superpositae, in quibus mutuus per quasdam scalas ligneas, et per quaedam angusta foramina interius ascensus erat et descensus. Sic ergo ea sola qua eis noceri poterat uia, aggressi sunt speluncam desuper, ut praemisimus, incidere, tentantes si ad primam et superiorem speluncae habitationem, incidendo sic possent penetrare. Erat igitur in eo omnis nostrorum intentio, et totus in eo labor impendebatur. Ordinatis enim ad id operis exsequendum artificibus, quotquot erant necessarii, et cooperatoribus ministris, qui lapides incisos et lapidum fragmenta, per praeceps in uallem subiectam deuoluerent, ut sine intermissione opus procederet, uicarias tam interdiu quam de nocte constituebant successiones, ut defatigatis prioribus, noui recentesque uenirent, qui operis possent et scirent portare pondus. Proficiebat ergo labor impendio, tum ex frequentia et feruore eorum qui praedicto instabant operi, tum ex quadam habilitate quam ex se praebebat saxi, quod incidebatur, materia. Erat enim lapis cretaceus, et ad frangendum facilis; nisi quod uenas durissimi silicis interpolatim habebat immistas, quae saepius et ferrea laederent instrumenta; et iis qui in opere feruebant, aliquoties ministrarent impedimentum. Porro quidquid fragmentorum, ut locus expediretur, in uallem subiectam, ut praediximus, deuoluebatur, totum id qui in spelunca erant obsessi, contemplabantur de proximo; unde eis timor incutiebatur amplior, tanquam qui singulis exspectabant horis, ut incisione perfecta ad eos uiolenter introiretur. Noster autem bipertitus erat exercitus; nam pars eius, ut praediximus, in monte supremo, in quo erant spelunca, castra locauerat, ut eos qui erant in opere solliciti, ab hostium protegerent insidiis; pars uero inferius residebat in plano, quibus id specialiter erat propositi, ut obsessis introitum negarent et exitum. Hi etiam nonnunquam per illam arctam, unde praemisimus, semitam, ad inferiorem eiusdem speluncae stationem accedentes, eos qui intus erant, licet non proficerent, assultibus molestare nitebantur. Erant autem intus uiri fortes et bellicosi, tam uictualium quam armorum habentes copiam, quasi ad septuaginta; quos tanquam uirtute probatos, de quorum fide et constantia praesumebat plurimum Salahadinus, abiens intus dimiserat, eorum diligentiae commendans municipium. Et iam eo usque uentum erat, quod qui in spelunca erant, prae frequenti et pene continua malleorum percussione, intus quiescere non poterant; uidebatur enim, ad omnem ictuum ingeminationem, spelunca tremiscere et uniuersa concuti; ita ut iam non timerent, quod nostri ad eos irrumperent uiolenter, sed quod tota spelunca, repetitione malleorum fatigata, subito corruens, uniuersos opprimeret. Denique quod eis subsidium ministraretur, omnino sperare non licebat; nam prius nouerant, ad partes remotissimas, et unde facile redire non poterat, demigrasse Salahadinum, et militares secum duxisse copias. Unde factum est, quod postquam obsidionem tribus uel modico amplius septimanis perpessi fuerant, missa legatione ad dominum regem, per interuentum domini comitis Tripolitani obtinent, ut resignato praesidio, cum armis, quae ipsi intulerant, et propria supellectile, liber eis usque Bostrum indulgeretur transitus. Sic ergo illis abeuntibus, recepto praesidio, confusionem, quam ex eodem prius uidebantur induisse, auctore Domino, et per eius superabundantem gratiam, diluimus. Porro tam domino regi, quam aliis principibus curae fuit non modicae, statim, sicut expediens uidebatur, ut locum resignatum et armis communirent, et uictualibus; et uiris fidelibus, de quorum fide non dubitaretur et industria, committerent. Quo cum omni diligentia completo, noster ad propria reuersus est exercitus. Factum est autem hoc, anno ab Incarnatione Domini 1182, die mensis Octobris. [22,22] CAPUT XXII. Modico autem, post hoc, interiecto temporis interuallo, id est Decembre proxime subsecuto, uidentes nostri quod Salahadinus non redierat, et adhuc maioribus negotiis impeditus, circa partes Mussulae detineretur occupatus; nolentes opportunitatem amittere, quam idem de sua absentia ministrabat, iterum conuenientes, communicato regni consilio, apud Caesaream urbem maritimam condicunt unanimiter, et communi decernunt uoluntate, ut collectis regni uiribus et praeparatis ad dies quindecim, tam ad usus hominum quam iumentorum necessariis, fines hostium iterum egrediantur, porrectam occasionem non neglecturi. Facta ergo expeditione occulta, in qua solos equites secum habuerunt, ab hostium finibus Bostro adiacentibus, sicut ab initio condictum fuerat praedam in gregibus et armentis, nec non a mancipiis quampluribus, secum traxerunt, cum omni incolumitate redeuntes ad propria. Cui negotio, quoniam a partibus Tiberiadensibus et profectum habuerunt, et ad easdem partes regressum, dominus comes Tripolitanus praefuit. Quinta decima uero demum die, rex cum uniuersis regni principibus, equitumque ac peditum copiis, quas regnum pro tempore ministrare potuit, assumpta secum cruce Dominica, iuxta Tiberiadem, secus mare Galileae, in loco cui nomen Castelletum, adfuit, et exinde, per locum, cui nomen uadum Iacob, fluuium pertransiens, hostium regionem ingressus est. Unde progrediens exercitus, Libanum a sinistris deserens, et loca planiora secutus, prius locum cui nomen Bettegene, cum adiacentibus uiculis, partim incendio, partim ruina deiecerunt funditus, uniuersa eius bona, modis uariis tradentes exterminio. Consequenter uero continuato itinere, ad locum peruenerunt, cui nomen Daria, quae ab urbe Damascena uix quatuor aut quinque distat milliaribus, quam etiam cum adiacentibus uiculis eodem modo depopulati sunt. Regionis autem incolae, partim ad iuga Libani se contulerant, partim confugerant Damascum. Unde in tota regione, uix unum de hostibus ualuerunt comprehendere; de nostris tamen quosdam qui pabulatum egressi, incaute se habebant, amisimus. Egressi enim ab urbe Damascena equites nonnulli, de equorum uelocitate fidentes, exercitum eminus aliquando praeibant, aliquando subsequebantur, exspectantes, si nocendi tempus aut locum inuenirent; qui in nostros, de quibus praediximus, irruentes, more hostili in eos uersati sunt, uniuersos obtruncantes. Ciues autem Damasceni ab urbe egressi, iunctis agminibus circ pomeria, quae urbi adiacent plurima, conglobati, nostrorum cohortes eminus contemplabantur, procedere non audentes. Factumque est ita, quod neque nostri in eos, neque ipsi in nostras expeditiones attentauerunt irruere; sed abeuntibus nostris, ipsi in urbem se receperunt. Nostri uero regione, ut praedictum est, decursa et damno illato, ut praediximus, sine difficultate et impedimento, reuersi sunt ad propria, domino rege Tyrum, ut ibi Dominicae Natiuitatis nobiscum solemnia celebraret properante [22,23] CAPUT XXIII. Interea de Salahadino, rumor incertus ferebatur, dicentibus aliis, quod in Mesopotamia circa partes Mussulae multum proficeret, et sibi regionem subiugaret uniuersam. Aliis autem dicentibus, quod uniuersi Orientalis tractus principes conuenerunt, ut eum ab illis regionibus expellerent uiolenter; et eas partes, quas ipse dolis et interuentu pecuniae sibi uindicauerat, ab eo reuocarent. Nobis autem ualde suspectus erat eius profectus; et ne maius susciperet incrementum, eramus plurimum solliciti, timentes ne multiplicatis uiribus ad nos rediret fortior. Unde factum est, quod subsequente Februario, conuenerunt regni principes uniuersi, apud Hierosolymam, de rerum statu, qui praesens erat, consilium habituri. Multum enim, ut praedictum est, de eius reditu timebatur: unde et anxie magis omnia resistendi argumenta, se nitebantur attollere. Factum est igitur post multas deliberationum partes, quod de uniuersorum placuit consilio, ut census de uniuersis regni finibus colligeretur, unde necessitatis tempore, equitum peditumque copias habere possemus; ut rediens praedictus hostis, nos ad resistendum paratos inueniret. Rex enim et alii principes, in tantam descenderant egestatem, quod ad complenda debita munia, omnino erant insufficientes. Collecta est ergo de publico pecunia, cuius descriptionis quis fuerit modus, ex rescripti, quod super eo negotio factum est, serie, plenius innotescet, quod sic habet: Haec est forma colligendi census, qui de communi omnium principum, tam ecclesiasticorum quam saecularium, et de assensu uniuersae plebis regni Hierosolymorum, pro communi utilitate eiusdem regni, contra imminentes necessitates, colligi debet. Decretum est publice, quod in qualibet ciuitate regni, quatuor eligantur uiri prudentes et fide digni qui et ipsi iuramento corporaliter praestito, quod in praesenti negotio bona fide debent uersari, primum pro se debent dare, deinde alios ad id ipsum compellere, de singulis centum Bizantiis, quos habent, uel eorum ualens, siue in rebus penes se constitutis, siue in debitis quae sibi debentur, Bizantium unum; de redditibus uero, de singulis centum Bizantiis, Bizantios duos. Debent autem circa alios compellendos ita se habere, quod unumquemque de ciuibus, seu habitatoribus ciuitatum, uel locorum quibus praesunt, iuxt id quod eis uidebitur bona fide, quod eorum substantia ualeat, unicuique secundum possibilitatem suam iniungere secrete, quid ad praedictam collationem soluat. Quod si ille cui iniunctum est quantum debeat dare, dixerit, se grauatum esse, et supra uires ei iniunctum esse, afferet iuxta propriam conscientiam quantum ei uidebitur, quod sua mobilia ualeant, et praestito iuramento, quod amplius non debeat dare, iuxta dictam conditionem recedet quietus. Illi autem quatuor tenebuntur ex debito iuramenti secretum tenere, quidquid a ciuibus eis oblatum fuerit, siue magnum, siue paruum; et diuitias siue paupertatem eorum tenebuntur ex iuramento non detegere. Hoc autem debent obseruare in his omnibus, qui habent ualens centum Byzantiorum, cuiuscunque linguae, cuiuscunque nationis, cuiuscunque fidei, non habita differentia sexus, et siue sint uiri, siue sint feminae, omnes huic legi subiacebunt. Si uero praedicti quatuor selecti, qui ad hoc deputati sunt, cognouerint pro certo, quod alicuius substantia non ualeat centum Byzantios, accipiant super eum Foagium, id est pro foco, Byzantium unum; quod si non potuerint integrum, accipient dimidium; et si dimidium non potuerint, accipient Rabuinum, secundum quod bona fide uidebitur eis faciendum. Huic autem conditioni subiacebunt omnes illi cuiuscunque nationis, linguae, et fidei, et sexus sint, quorum mobilia non ualent centum Byzantios. Decretum est etiam, quod singulae Ecclesiae, et singula monasteria, et barones omnes, quotquot sunt, et uauassores etiam, de singulis centum Byzantiis quos habent in redditibus, sicut et alii, de regno quicunque redditus habent, debent dare duos Byzantios; solidarii uero de singulis centum Byzantiis, Byzantium unum. Quicunque uero casalia habent, tenentur iurare, quod de singulis focis quos habent in uillis et casalibus suis praeter supradicta, bona fide dabunt unum Byzantium; ita quod si casale focos habuit centum, centum inde Byzantios persoluere, rusticos compellat. Erit autem postmodum domini casalis, inter rusticos eiusdem loci, praedictos Byzantios congruis portionibus diuidere, ita ut iuxta possibilitatem suam ad solutionem praedictam, unusquisque compellatur; ne ditiores leuius transeant, uel grauentur pauperiores. Idem autem erit, etsi plures uel pauciores habeat casale focos. Hanc autem pecuniam sic collectam de singulis urbibus, quae sunt a Caïpha, citra uersus Hierosolymam, illi qui, ut praediximus, praeerunt singulis urbibus et castellis, deferent Hierosolymam; et eam tradent sub certo numero et pondere, his qui Hierosolymis ad hoc opus praesunt et ipsi consignatam et seorsum, sicuti de singulis ciuitatibus uel locis aliis recipient, in saccis singulis sigillatam, praesente domino patriarcha, uel eius nuntio, praesente quoque priore Dominici Sepulcri, praesente quoque castellano urbis eiusdem debent collocare in arcam, quae erit in thesauro Sanctae Crucis, quae habebit tres seras, et claues totidem, quarum primam habebit dominus patriarcha, secundam prior Sepulcri, et tertiam castellanus, et quatuor praedicti ciues, qui ad colligendam pecuniam sunt deputati. A Caïpha uero usque Berythum, qui urbibus praeerunt, collectam pecuniam similiter deferent ad Acconensem ciuitatem, et ibi tradetur sicuti de singulis ciuitatibus et castellis deferetur, sub certo numero et pondere illis quatuor qui in eadem ciuitate colligendae praesunt pecuniae, et reponetur in singulis saccis inscriptis et sigillatis in arcam, quae habebit seras tres, et totidem claues; quarum primam habebit dominus Tyrensis archiepiscopus, secundam Ioscelinus regius senescalcus, tertiam uero praedicti quatuor ciues, qui ad hoc opus urbi praesunt Acconensi. Recipient autem praedictum monetam isti, praesentibus dictis dominis qui claues habebunt. Haec autem sic collecta pecunia, expendi non debet in minutis regni negotiis, sed in descensione terrae tantummodo; et quandiu haec pecunia supererit, cessare debebunt tam ab ecclesiis, quam a ciuitatibus exactiones, quae uulgo Taliae appellantur; fietque semel; et non reputabitur pro consuetudine inposterum. [22,24] CAPUT XXIV. Interea uir impiger, et per omnia strenuum principem agens, Salahadinus, in Mesopotamia Syriae regiones occupat, et praecipui nominis sibi uiolenter uindicat ciuitates; inter quas egregiam metropolim Amidam, quae et populi numerositate, et murorum ualidissimo ambitu, simulque loci situ, uidebatur inexpugnabilis, obsidet, obsessam expugnat et expugnatam tradit ex compacto cuidam Turcorum principi, Noradino nomine, filio Carassalem; cuius obsequiis et auxilio fretus, liberam in partibus illis moram egerat et subegerat regionem. Vere demum proxime subsecuto, reuocatis expeditionibus et uniuersa regione apud fideles suos in tuto collocata, remenso Euphrate in Coelesyriam reuertitur, circa Halapiam disponens exercitum, et urbem modis omnibus satagens molestare. Qui autem eidem urbi praeerat, uidens quod frater eius, qui se multo erat fortior et potentior, uidelicet Mussulae dominus, eumdem Salahadinum non potuerat a suis finibus arcuisse, sed eo inuito omnes trans Euphratem subegerat prouincias, timens ne simile sibi aliqui contingeret, missa clam legatione, absque Halapiensium conscientia, cum Salahadino paciscitur, ut reddita sibi Semar, et quibusdam aliis oppidis. quorum nomina non tenemus, ipse Halapiam eidem resignaret. Quam legationem Salahadinus cum omni iucunditate suscipiens, quia nihil auidius ab initio sui principatus affectauerat, quam ut Halapiam, quasi totius regni robur, sibi modo quocunque uindicaret, grato concurrens assensu, conditionem amplectitur; et tradita ciuitate praenominata, cum adiacentibus pertinentiis, recepit Halapiam, in Nonis Iuniis. Hic primum nostros geminatus corripuit timor; nam quod maxime uerebantur, acciderat. Visum enim erat ab initio nostris, quod si saepe nominatam urbem suo posset adiungere principatui, omnis nostrorum regio undique uideretur, et quasi per circuitum, eius potentia et uiribus quasi obsidione uallata; unde rumore comperto, nostri in uaria se attollunt argumenta, elaborantes circa urbium et oppidorum, maxime {quae} in confinibus hostium posita erant, munitionem; praecipue autem, circa Berythensium urbem, quae huiusmodi opera plurimum uidebatur indigere. Sed et princeps Antiochenus de tanti hostis uicinitate sollicitus, uidens sibi duriorem oppositum aduersarium, cum modico comitatu, ne terram suam militaribus copiis relinqueret destitutam, assumpto secum comite Tripolitano regem adiit, qui per eos dies in urbe Acconensi moram faciebat. Ubi in praesentia regni principum, contra praedictum Salahadinum auxilium postulans, iuxta uotum meruit exaudiri. Designati sunt enim et in optatum subsidium, de regni militia promiscuae conditionis, quasi equites trecenti; qui eum ad partes Antiochenas secuti, dum in eius parati erant militare obsequio, infra modicum tempus, sumpta ab eodem licentia, reuersi sunt. Ipse uero cum praedicto Salahadino pace temporali composita, uisus est aliquam tranquillitatem assecutus. Utque minus sollicitudinis haberet, magisque circa fines Antiochenas inuigilare posset, et curam impendere propensiorem, Tarsum primae Ciliciae metropolim, quam a Graecis receperat, Rupino Armeniorum satrapae potentissimo, qui eiusdem regionis urbes reliquas possidebat, multarum pecuniarum tradidit interuentu; consulte id faciens: nam, cum esset ab eo remota nimis, et praedicti Rupini terra in medio constituta, non nisi cum difficultate, et infinitis sumptibus eius curam princeps gerere poterat, quod praedicto nobili uiro erat facile. Salahadinus autem, in ea regione rebus pro uoto compositis, Damascum cum suis legionibus se transtulit. Unde etiam priore multo uehementior nostros formido corripuit; eoque periculosior, quo de eius proposito per exploratores nullatenus certificari poterant. Aliis enim uidebatur, quod aduocato nauali exercitu, Berythensium urbem, sicut anno proxime praeterito fecerat, moliretur obsidere; alii uero nitebantur asserere, quod in montanis, qui Tyrensi prominent ciuitati; praesidia duo, Toronum et Castellum nouum eius esset propositum expugnare; aliis uero uidebatur, quod regionem trans Iordanem, uidelicet Syriam Sobal, cordi haberet depopulari, et oppida quae in ea regione sunt, euertere. Nonnulli etiam erant qui persuadere nitebantur, quod diuturnis longisque expeditionibus fatigatus, pace ad tempus impetrata, propositum haberet in Aegyptum descendere, ut fatigatos exercitus repararet et sumptus iterum ad futuras expeditiones colligeret necessarios. Inter haec igitur tam ambigua, rex et regni principes uniuersi, cum multa formidine tenebantur suspensi. Unde collectis regni uiribus apud fontem Seforitanum, ubi conuenire de prisca consuetudine solent exercitus residentes, rei euentum praestolabantur. Vocatisque tam principe Antiocheno, quam Tripolitano comite, uires et subsidia corrogabant, undecunque de die in diem exspectantes, ut in aliquas regni partes subitus irrumperet, et legiones induceret solito multipliciores. [22,25] CAPUT XXV. Dum igitur noster, apud fontem Seforitanum, ita suspensus detineretur exercitus, contigit regem apud Nazareth febre repentina grauissime laborare; morbo quoque elephantioso, quo ab initio regni sui, et a primis adolescentiae auspiciis molestari coeperat, praeter solitum ingrauescente, lumen amiserat, et corporis extremitatibus laesis et computrescentibus omnino, pedes manusque ei suum denegabant officium; regiam tamen dignitatem et administrationem nihilominus (licet a nonnullis ei suggereretur, ut cederet, et de bonis regiis sibi tranquillam seorsum eligenti uitam, honeste prouideret) hactenus detrectauerat deponere. Licet enim corpore debilis esset et impotens, forti tamen pollebat animo, et ad dissimulandam aegritudinem et supportandam regiam sollicitudinem supra uires enitebatur. Febre igitur, ut praemisimus, est correptus; et de uita desperans, conuocatis ad se suis principibus, praesente matre et domino patriarcha, Guidonem de Luziniano sororis suae maritum, comitem Ioppensem et Ascalonitanum, de quo in superioribus saepissimam fecimus mentionem, regni constituit procuratorem, salua sibi regia dignitate, retentaque sibi sola Hierosolyma cum reditu decem millium aureorum, annuatim soluendorum; reliquarum regni partium generalem et liberam ei contulit administrationem, praecipiens fidelibus suis et generaliter principibus omnibus, ut eius uasalli fierent, et ei manualiter exhiberent fidelitatem; quod et factum est. Iurasse tamen prius de mandato domini regis perhibetur, quod eo uiuente non aspiraret ad coronam; et quod de uniuersis ciuitatibus et castellis quae rex inpraesentiarum possidebat, nihil transferret in alium, uel a fisco alienaret. Creditur autem id studiose, et de multa industria eidem iniunctum fuisse, et ad id firmiter obseruandum iurisiurandi religione in praesentia uniuersorum principum obligatum fuisse, eo quod singulis eorum, fere de maioribus regni membris, portiones promiserat non modicas, ut ad id obtinendum quod petebat, eorum suffragiis iuuaretur et studio; quibus, ut promissa compleret, simili uinculo, dicebatur astrictus. Nos uero id asserendo dicere non conuenit, quia pro recto compertum non habemus; ita tamen fama frequente diuulgabatur in populo. Erant tamen nonnulli, quibus haec mutatio non multum placuit, quorum alii familiaribus studiis et ex causis occultis ad id ut displiceret procliues se dabant; alii publicam agentes causam et de regni statu anxie solliciti, publice contestabantur, praedictum comitem, tantae administrationis imparem oneri, ad procuranda regni negotia non posse sufficere; alii uero, quibus de eius promotione spes suberat, ut suas meliores possent facere conditiones, utiliter factum asserebant. Eratque murmur, et uox dissona plurimum in populo, iuxta id quod prouerbialiter dici solet: Quot homines, tot sententiae. Verumtamen hac diu desiderata et iniuncta sibi pro uotis administratione, qua in primis satis inconsiderate uisus est gloriari, non diu laetatus est, sicut in sequentibus dicetur. Inconsiderate autem onus huiusmodi praefatum sibi assumpsisse comitem, ea diximus ratione, quod non satis diligenter uires suas cum eo quod iniungebatur munere compensauit. Impar enim et uiribus et prudentia, pondus importabile humeris imposuit, parabola non satis edoctus euangelica, qua suggeritur ei qui turrim uult aedificare, ut sedens prius computet sumptus, et discutiat diligenter utrum pares cum assumpto proposito uires habeat, ne deficiens audiat: Iste homo coepit aedificare, et non potuit consummare. [22,26] CAPUT XXVI. His ergo apud nos se ita habentibus, exercitu quoque nostro apud Sephorim in unum, ex parte plurima, congregato, saepedictus Salahadinus, post multam deliberationem, accitis sibi uiribus de regione quae trans Euphraten est, conuocatis quas undecunque potuit asciscere equitum copiis, in multitudine graui et ad unguem armata, nouissimum fines nostros ingressus est. Subito enim transcursa Auranitide regione, secus mare Tiberiadis, in campestribus Iordanis, eo loco cui nomen est Cauan, cum suis legionibus apparuit, in partes uarias distributo exercitu; unde profectus, secus Iordanis fluenta uersus Scythopolim properat. Scythopolis autem, ut saepe dictum est, ea est quae hodie dicitur Bethsan, olim uniuersae metropolis Galilaeae; cuius nobilitatis argumenta, ex aedificiorum ruina pristinorum, et multo marmore, quod in effractis aedificiis inuenitur, est colligere; nunc uero ad nihilum redacta, raro incolitur habitatore, solo oppidulo, quod in paludibus situm est, paucorum habitationi reseruato. Hi uero, licet armis et uictualibus pro suo numero, et loci capacitate satis abundarent, de praesidii tamen munitione diffidentes, antequam hostilis omnino accederet exercitus, castrum deseruerant, relictis impedimentis omnibus, Tiberiadem se transferentes. Unde factum est quod hostes ad praedictum accedentes locum et uacuum reperientes, eum pro arbitrio tractauerunt: quidquid armorum, quidquid uictus, quidquid utilium denique intus erat, secum deferentes. Unde profecti, diuisoque procedentes exercitu, pars quaedam circa fontem, cui nomen Tubania, qui ad radices montis Gelboe oritur, secus urbem antiquitus nobilem, quae dicta est Iezrael, nunc autem uulgari appellatione dicitur paruum Gerinum, castra locauerunt, commoditatem aquarum secuti. Nostri autem qui apud fontem Sephoritanum (de quo saepissimam in his tractatibus nostris fecimus mentionem) adhuc detinebantur in castris, exspectantes suspensi, ex quanam parte hostiles in nostram regionem uellent irrumpere legiones; cognitoque quod campestria Bethsaniam tenerent, et multiformiter partitis legionibus iam occupassent illas partes, correptis armis unanimiter, uiuificae crucis lignum regiaque uexilla secuti, transcursis montibus, in quibus sita est Nazareth, Domini ciuitas, descenderunt in campum magnum, cui nomen uetus Esdrelon. Unde ordinatis aciebus, et iuxta militarem disciplinam modo competenti dispositis, uersus fontem Tubaniae, ubi saepe dictus Salahadinus, cum ingenti egregiorum et selectorum militum manu secus aquas se locauerat, cuneos dirigunt; quasi propositum habentes, hostibus expulsis, aquarum sibi uindicare commoditatem. Quo peruenientes, rati sunt, quod non sine difficultate et periculosis congressionibus aquas possent obtinere; subito Salahadinus castra soluens, ex insperato fontem deserit inferiusque uersus Bethsan, fontis eiusdem fluenta sequens, uix unius milliarii spatio a nostris semotus, castrametatus est. Porro, antequam nostri ad eum peruenissent locum hostes turmatim se diuidentes a maioribus copiis, regionem adiacentem circuire, et more hostili tractare iam inceperant; ex quibus quidam uicum supra nominatum, uidelicet paruum Gerinum, confregerant, cuncta quae in eo repererant, tradentes exterminio; de loci tamen habitatoribus paucos, aut nullos reperire potuerunt; nam hostium aduentu praecognito, ad loca munitiora se contulerant. Quidam autem eum locum, qui uulgari appellatione dicitur Forbelet, adeuntes, uicum effregerunt, cuncta quae illis se dabant obuiam tractantes hostiliter; alii uero uias secuti publicas, quibus ad nostrum, ex partibus diuersis, tam equites quam pedites properabant exercitum, transeuntibus multiplicia inferebant pericula; ita ut non sine discrimine et mortis dispendio, ad nostrum alicunde perueniretur exercitum. Nonnulli uero ex eisdem, in montem Thabor (quod prius fuerat inauditum) ascenderunt; et monasterium Graecorum, quod dicitur Sancti Eliae, pro libero tractantes arbitrio, ipsum etiam maius coenobium effringere tentauerunt; sed receperant se infra septa monasterii, quae muro et turribus erant uallata, tam monachi quam eorum uniuersa familia, et de uiculis nonnulli finitimis; qui eos qui in montem ascenderant hostes, ab uniuerso monasterii ambitu uiriliter abegerunt. Ascenderunt etiam, nihilominus ex eodem comitatu, in eum montem, super quem Nazarena sita est ciuitas; ita ut de prominentibus collibus uniuersam infra se positam respicerent ciuitatem; qui tantae fuerunt formidini mulieribus et paruulis, senibus, aut debilibus qui in urbe erant relicti, ut dum certatim in maiorem ecclesiam inueniendae gratia salutis se conferre niterentur, multi a turba praefocati interiisse dicerentur. Armipotentium enim magna pars ciuium, aut castra secuti erant et expeditionem publicam; aut ad urbes maritimas, maxime Ptolomaïdam, cum suis se transtulerant famulis. [22,27] CAPUT XXVII. Sic igitur qui a maiore hostium se diuiserant exercitu, longe lateque per uniuersam regionem dispersi, uolentibus ad nostras accedere legiones dura et grauissima inferebant pericula; quo terrore, iam nemo uel commerciorum gratia, uel auxiliarium more ad castra nostrorum audebat accedere: unde subito fames exorta est in exercitu. Nam, ut expeditius hostibus occurrerent, absque oneribus et impedimentis, nostrae illuc se transtulerunt acies, sperantes quod infra biduum, aut triduum saltem res esset finem habitura. Indigebant autem maxime pedites, et praesertim qui ab ora maritima instantissime uocati fuerant, Pisani, Ianuenses, Veneti, Longobardi, qui relictis nauibus et transfretandi apparatu (instabat enim transitus, Octobre iam pene mediante) simul cum peregrinis quos referendos susceperant, nostris se adiunxerant castris. Hi autem omnes, uix ad arma ferenda sufficientes, quia castrorum locus a mari quasi uiginti distabat milliaribus, nihil omnino uictualium intulerant. Mittuntur igitur legati ad urbes finitimas, qui earum praefectos, pro mittendis cibariis sub omni celeritate sollicitent; qui debita diligentia, regiae parentes iussioni, certatim et sine dilatione, quanta possunt, illuc dirigunt uictualia. Quorum pars maxima ad castra perueniens, opulentiam intulit pro loco et tempore sufficientem; pars uero quaedam incautius delata, ad manus hostium peruenit, multam inferens commoditatem; nam et ipsi nihilominus inopia premebantur. Praemissi fuerant sane de nostris equites nonnulli, quibus id erat muneris specialiter iniunctum, ut iis qui cum alimentis ad exercitum accedebant, tutum procurarent accessum, qui quos repererunt sibi obuiam, cum incolumitate perduxerunt ad castra; quibus autem hi tales non fuerunt praesidio, manus hostium incurrentes, aut gladio interempti sunt, aut hostibus perpetuo seruire compulsi. Hic sane si nostra peccata, nobis Deum passa fuissent esse propitium, uidebatur robur hostium facile in ruinam uerti potuisse et intolerabilem superbiam descendisse in lubricum. Nunquam enim legitur tantam ex uniuerso Orientali tractu conuenisse, tam equitum quam peditum multitudinem; nec ab aliquibus traditur senioribus adeo armatam in unum coiisse manum, ex priuati regni uiribus. Erant enim eis equites ad mille trecentos; peditum uero armatorum egregie, quindecim millium summam dicebatur numerus excedere. Praeterea magni et admirabiles praeerant exercitui duces, illustres genere et armorum experientia praeclari: dominus Raimundus comes Tripolitanus; dominus Henricus dux Louaniae, nobilis de imperio Teutonicorum princeps; Radulfus de Maleine, inclytus de Aquitania uir, exceptis regni principibus, qui erant, Guido comes Ioppensis, Rainaldus de Castellione, dominus terrae ultra Iordanem, qui aliquando fuit princeps Antiochenus, Balduinus de Ramis, Balianus Neapolitanus frater eius, Rainaldus Sidoniensis, Galtherus-Caesariensis, Ioscelinus regius senescalcus. Ex his omnibus uidebatur satis probabile, hostes nostros, inconsiderate nimis transisse Iordanem, et nostris finibus insedisse; sed peccatis nostris id merentibus, effusa est contentio super principes, ita ut in publicis negotiis, quae tantam uidebantur exigere diligentiam, non solum negligenter, uerum etiam malitiose dicerentur uersati. Nam qui negotia praesentia uidebantur maxime promouere potuisse, hi, ut dicitur, comitis Ioppensis odio, cui regni curam nudius tertius rex commiserat, indigne ferentes, quod homini incognito, indiscreto et penitus inutili tantorum negotiorum summam in tantis periculis, et tantae necessitatis articulo commisisset. Unde factum est quod per octo dies continuos, castra hostium circa se posita, et uix a nostris distantia spatio unius milliarii, patienter nimis, imo probrose, quod nusquam alibi in regno accidisse legitur, passi sunt moram facere, et in regionem pro libero arbitrio desaeuire uniuersam. Mittebantur qui aderant uiri simplices, et malitiae principum nostrorum expertes, quidnam esset, quod tanta opportunitate oblata non fieret cum hostibus congressio, neque de conflictu quidquam ordinaretur. Praetendebant tamen occasionem, ubi de his in publico tractabatur, quod Salahadinus hostilium princeps legionum, in loco resideret scopulis obsito, ita quod ad eum, non sine periculo graui, nostrae possent acies accedere; praeterea et cohortes haberet ualidas, quasi in circuitu dispositas, quae in nostros propositum haberent undique irruere, si cum Salahadino nostrae tentarent acies congredi. Dicebatur a quibusdam, quia uere sic erat, et iuste a principibus sic allegabatur; alii uero asserebant, quia color quaesitus erat et fraudulenter fabricabatur belli fuga, ne comiti ascriberetur si quid prosperum in eo facto accideret, et sub eius ducatu rem bene gessisse uiderentur. Haec tam multipliciter a pluribus dicta, ita conscripsimus, nihil assertiue ponentes, tanquam qui rei ueritatem non sumus plenius assecuti. Certum est tamen, quod septem aut octo diebus continuis, circa Iordanem in finibus nostris hostes moram egerunt liberam, nostris quotidie impune damna irrogantes multiplicia. Octaua tandem die, siue nona potius, reuocatis expeditionibus suis, ad propri reuersus est indemnis. Nostri uero ad fontem iterum se contulerunt Sephoritanum, non penitus, quin adhuc rediret, securi. Accidit autem per eosdem dies, quibus ad fontem Tubaniam noster exercitus detinebatur, quiddam memoria dignum. Nam, cum hactenus tam fons supra nominatus quam qui ex eo riuus profluit, pisces aut nullos, aut rarissimos habere crederetur, illis diebus tantam dicitur copiam ministrasse, quae uniuerso exercitui sufficere posset. [22,28] CAPUT XXVIII. Accidit porro non multum ab eorum opinione secus; nam uix euoluto unius mensis spatio, renouatis uiribus, bella parat recidiua, reuocat cohortes, congregat legiones, comportat machinas, et eorum omnium quae urbes obsidentibus usum solent praestare necessarium, curam gerit diligentem. Quibus rite dispositis, transcursis Basan et Galaad; Ammonitarum quoque et Moab, quae sunt ultra Iordanem regionibus, urbem cui nomen pristinum Petra deserti, modernum uero Crach, obsidere disponit. Quo per exploratores praecognito, Rainaldus de Castellione, qui regionis illius tanquam haereditatis uxoriae curam gerebat, trahens secum militiam, quae ad castri tuitionem sufficere posse uidebatur, ad partes illas citus pertransiit. Erat autem ei ibidem et aliud negotium. Nam Henfredus tertius, iunioris Henfredi filius, senioris Henfredi qui cognominatus est de Torono, regii constabularii ex filio nepos, praedicti Rainaldi priuignus, domini regis sororem iuniorem, quam quadriennio pene ante desponsauerat, ducturus erat illis diebus in uxorem. Vix ergo ad locum peruenerat supra nominatum, uixque nuptiarum compleuerant solemnia, cum ecce eadem die, ut dicitur, Salahadinus cum innumerabili adfuit multitudine, machinas et tormenta iaculatoria, quibus obsessa solent flagellari praesidia, secum deferens; et castris circumpositis locum obsidione uallauit. Fuit autem praedicta ciuitas in monte sita sublimi admodum, et uallibus ambitu profundis; iacuitque multis temporibus confracta, redacta penitus in solitudinem. Tandem uero regnante domino Fulcone Latinorum Orientalium rege tertio, Paganus quidam qui cognominatus est Pincerna, regionis ultra Iordanem dominus, in eodem monte, in quo ciuitas sita fuerat, praesidium fundauit, in ea montis parte, qua idem mons minus cliuosus est, et quae plano exterius adiacenti magis est contermina. Qui uero successerunt ei, Mauritius uidelicet nepos eius et Philippus Neapolitanus, locum praedictum uallo et turribus reddiderunt insigniorem. Extra praedictum autem praesidium, ubi olim ciuitas aedificata fuerat, suburbium nunc erat, in quo eius loci habitatores quasi satis tuta sibi posuerant domicilia. Nam ab oriente erat eis oppidum, quasi pro munitione summa, ex reliquis uero partibus totus mons, ut praedictum est, imis uallibus cingebatur: ita ut, si uel modico muro esset praecinctus, nullius hostilitatis formidaret accessus; duobus enim tantum locis, ad montis fastigium ascendendi patet opportunitas, qui a paucis facile contra hostium ingentes copias possunt defendi, reliquae uero partes omnino dicuntur imperuiae. Videns ergo princeps Rainaldus, quod hostes aduenerant, proposuit, improuide satis, sicut iis uidetur qui circa huiusmodi sensum habent exercitatum, locum exteriorem et suburbium praesidio adiacens, tueri; inhibuitque habitatoribus loci, res suas in praesidium transferre uolentibus, et suae prouidere saluti, ne sua desererent domicilia, nec aliquid de suis friuolis praesumerent asportare. Sed, dum tam equites quam peditum manipuli circ hoc essent solliciti, et ad impediendum hostium ascensus desudarent, uicit hostium multitudo; et illis in fugam uersis, qui eis iter praepedire moliebantur, montem obtinuerunt, ferro iter aperientes uniuersum; ita ut paulo minus cum nostris in praesidium se recipere certantibus, hostes uiolentum habuerint ingressum; ita ut nisi unius equitis, cui nomen Iuenus erat, restitisset miranda probitas, qui iam de hostibus accesserant, per pontem et portam ponti conterminam, liberum suis et sine difficultate uindicassent introitum. Sic ergo miseri ciues, imprudenti rectoris consilio, rerum suarum passi sunt dispendium, hostibus eorum lares obtinentibus, cum utensilibus omnimodis et supellectile uniuersa. Qui autem in praesidium se receperant, timentes hostium impetum, imprudenter nimis et inconsiderate penitus, pontem, qui super uallum erat unicus, quo iis qui obsessi erant, introitus patebat et exitus, deiecerunt. Erant autem intus promiscuae conditionis et sexus turba plurima et inutilis, quae obsessis potius oneri erant quam utilitati, histrionum uidelicet, tibicinum et psaltriarum, quae ex omni regione ad diem nuptiarum conuenerant; quibus praeter spem accidit; nam dum ludicra quaererent et lasciuiam nuptialem, Martios inuenerunt congressus, et longe suis studiis dissimiles praeliorum occupationes. Contulerant se praeterea in locum praedictum ex locis suburbanis. Suriani cum uxoribus et paruulis, locumque repleuerant. Ita ut discurrere uolentibus, prae turbis non pateret uia libera; essentque uiris expeditioribus, et defensionis studio dantibus operam oneri et impedimento. Victualibus tamen dicebatur locus abundare; sed armorum non erat tanta copia, quantam loci tuitio uidebatur exigere. [22,29] CAPUT XXIX. Rex uero interea uidens, quod in supradicto negotio apud fontem Tubaniacum comes Ioppensis, cui, ut praemisimus, regni commiserat administrationem, minus strenue minusque prudenter se gesserat; quodque eius imprudentia et omnimoda insufficientia regni status pene lapsus fuerat, saniore usus consilio, reuocat ad se suam quam illi commiserat administrationem. Dicuntur et aliae subesse causae. Nam, ut praediximus, ubi curam regni ei commiserat, urbem Hierosolymam cum decem millibus aureorum persoluendorum annuatim, pro expensis familiaribus, sibi retinuerat; postmodum, facti poenitens, pro Hierosolyma Tyrum eisdem conditionibus, eo quod munitissima totius regni esset ciuitas et suis commoditatibus aptior uideretur, sibi uoluit permutari. Quam eius petitionem, quoniam comes aegre uisus est suscepisse, rex praedictam dicitur mutasse sententiam. Factumque est merito ut, qui in modico erga eum qui sibi uniuersa contulerat, noluit esse liberalis, ab uniuersa summa rerum decideret. Nec solum regni cura et administrationis honor ei subtractus est, uerum etiam successionis spes est eidem penitus amputata. Nam de communi principum consilio, maxime domini Boamundi principis Antiochenorum, domini quoque Raimundi Tripolitani comitis, Rainaldi Sidoniensis, Balduini Ramatensis, Baliani fratris eius, praesente ipso et contradicere non audente, suggerente hoc et ad id penitus hortante matre, Balduinus, adhuc puerulus, uix annorum quinque, prosequente eum uniuersae plebis suffragio, cleri quoque qui praesens erat assensu, in ecclesia Dominicae Resurrectionis, regia decoratus est unctione, et solemniter coronatus; statimque sine dilatione exhibitae sunt eidem puero, uniuersorum baronum cum solita iuramentorum forma manualiter fidelitates, honorque et gloria regiae debita maiestati, cum omni plenitudine sunt depensa; solus tamen Ioppensis comes, ut ei suum exhiberet hominium, a nemine est inuitatus: quod factum prudentioribus, sicut erat procul dubio, conceptae simultatis, imo manifesti odii, euidens uisum est argumentum, sicut ex post facto liquebit manifestius. Verum super hoc tantae mutationis articulo uaria erat et multiplex uirorum prudentium opinio, dicentibus aliis, quod in hac pueri promotione nihil compendii regno, nihil utilitatis rebus accessisset publicis: nam uterque regum, alter morbo, alter aetate praepediente, prorsus erat inutilis; magisque uideretur expediens, si de communi consilio procerum, alicui uiribus strenuo, consilio pollenti, regiorum cura negotiorum, et reipublicae committeretur administratio; aliis autem uidebatur, quod de puero factum erat, etsi non poterat usquequaque utile iudicari, iu eo tamen publicae uidebatur consultum esse utilitati, quod praedicto comiti ad regni successionem anhelanti, uiro, ut dicebant, insufficienti, succedendi spes erat praecisa: in quo futurorum materia scandalorum, et periculosae seditionis quae post regis obitum timebatur, fomes, finem accepisse sperabatur. Omnibus tamen mens una erat et desiderium, ut gerendis publicis, maximeque educendis et reducendis exercitibus, contra hostium solito uehementiorem instantiam, praeficeretur procurator; idque soli comiti Tripolitano conuenire, eumque solum ad praedicta posse sufficere, pene omnium una erat sententia. Factum est autem hoc, anno ab Incarnatione Domini 1183, indictionis I, mense Nouembre, uicesima die mensis. [22,30] CAPUT XXX. At uero Salahadinus interim, dum haec Hierosolymis sic aguntur, obsessam urbem cura nihilominus propensiore et totis uiribus fatigabat, iis qui intus erant obsessi, requiem importuna denegans instantia. Octo enim erectis machinis, sex ab interiori parte, ubi antiqua fuerat ciuitas, duabus uero ab exteriore, in eo loco, qui uulgari appellatione dicitur Obelet, castrum tanta importunitate non minus nocte quam interdiu, immissis mirae magnitudinis molaribus flagellabat, quod uel manum exerere, uel respicere per cancellos, aut aliquo defensionis uti genere nemo illorum qui intus erant, praesumerent attentare; eoque uentum erat, quod eis prae nimio terrore confusis, nec audentibus comparere, hostes ad praedam, quam miseri ciues in uallum, quod praesidio conterminum suberat, introduxerant, immissi funibus * impune occiderent, et diuisa membratim animalia sibi extraherent ad cibum indemnes, omnino aduersitatis nihil ab oppidanis perpessi. Sed et qui in exercitu hostium erant, coquorum uel pistorum habentes officium, quique rerum uenalium procurabant forum, hi in domibus ciuium omni commoditate refertis officinas locauerant suas, libere suis professionibus utentes. Repererant sane in eis frumenti, hordei, uini et olei pro uotis abundantiam, quibus, inuitis eorum dominis, uiolenter utebantur. Porro qui in praesidio erant, et ipsi machinam aliquando tentauerunt erigere; sed tanto artificio saxa dirigebant contorta, qui machinis praeerant exterioribus, quod prae assiduis ictibus et mortis formidine, quam singuli lapidum immissorum intentare uidebantur, nostri a proposito deficientes, satius iudicabant, patienter quidquid inferebatur portare, quam ad illud defensionis genus cum mortis se attollere periculo. Nec solum qui egrediebantur de abditis, accedentes ad propugnacula, ut uel tela uel lapides in hostes iacularentur, uel ut obsidentes inspicerent legiones, tanto erant expositi periculo, terroreque quatiebantur ad desperationem compellente; uerum et qui erant in conclauibus intimis, et qui ad loca secretiora se contulerant, accedentium fragore molarium et sonitu perterriti, uidebantur quasi audire tonitrua, exspectantes quasi fulminum ictus, et suspensi semper, ne confracta super eos ruerent aedificia. Sollicitus erat rex interea, et tota procurabat diligentia quomodo subueniretur obsessis; quomodo eis desideratum maturaretur subsidium. Assumpto igitur secum uiuificae crucis ligno salutari, et regni uiribus ex omni parte congregatis, ad partes illas properat, opem laturus obsessis; perueniensque ad mare Salis, quod alio nomine dicitur lacus Asphaltes, secus locum cui nomen Segor, qui hodie uulgari appellatione dicitur Palmer, post multas deliberationes, uniuerso exercitui ducem ac praeceptorem, comitem instituit Tripolitanum. Salahadinus uero, cognito per exploratores, quod Christianus in proximo esset exercitus, et quod Tripolitanus comes praefectus esset legionibus, depositis machinis, et indicto suis reditu, obsidionem, qua per mensem continuum, locum afflixerat praedictum, soluit ad propria reuersus. Rex tamen nihilominus cum omni exercitu ad locum perueniens destinatum, optatam ciuibus intulit consolationem; indictoque reditu et reuocatis agminibus, sospes Hierosolymam reuersus est.