[10,0] INCIPIT LIBER DECIMUS. [10,1] CAPUT PRIMUM. Recedente ab hac luce, sed tamen lucem meliorem consecuto, inclytae et piae in Domino recordationis, domino duce Godefrido, primo ex Latinis regni Hierosolymorum moderatore insigni, uacauit regnum mensibus tribus. Tandem uero, siue de supremo domini ducis iudicio, siue de communi principum, qui pauci erant, consilio, citatus est dominus Balduinus Edessanus comes, domini praedicti ducis ex utroque parente frater, ut in regnum accederet, iure sibi debitum haereditario et fratri succederet in eadem cura. Hic in adolescentia sua liberalibus disciplinis conuenienter imbutus, clericus, ut dicitur, factus est, et in Remensi, Cameracensi, Leodiensi Ecclesiis beneficia, quae uulgo praebendae dicuntur, gratia generositatis, qua singulariter praeeminebat, obtinuit; tandem ex causis nobis occultis, arma capessens militaria, deposito clerici habitu, miles effectus est. Demumque procedente tempore, uxorem ex Anglia duxit illustrem et nobilem, dominam Gutueram nomine, quam secum deducens, dominum ducem Godefridum, dominumque Eustachium fratres suos, uiros uirtutum et immortalis memoriae, in expeditionem illam primam, faustam et felicem per omnia secutus est. Praedicta uero eius uxor, antequam Antiochiam fidelis perueniret exercitus, longo fatigata dolore, apud Maresiam optimo fine uita decessit, ibique sepulta est, ut praediximus. Ipse autem postmodum ab Edessano duce uocatus et ab eo adoptatus in filium, et post eius mortem comitatum cum suis pertinentiis consecutus, sicut diligenter praemissum est, uxorem duxit filiam cuiusdam nobilis et egregii Armeniorum principis, Tafroc nomine, qui cum fratre Constantino circa Taurum montem praesidia habebant inexpugnabilia, multasque uirorum fortium copias; unde et propter diuitiarum et uirium immensitatem, gentis illius reges habebantur. De sementiua autem eius secundum carnem origine, et de progenitorum excellentia, uel natiuitatis loco non multum est necessarium repetitos edere tractatus; nam, dum superius domini ducis gesta conscriberemus, sufficienter de illa quae communis est ambobus, edisseruimus ingenuitate. [10,2] CAPUT II Dicitur autem fuisse corpore ualde procerus et fratre multo maior, ita ut, sicut de Saul dicitur: Altior esset uniuerso populo, ab humeris supra ; capillo et barba fuscus, carne tamen mediocriter niueus; naso aquilino et prominente pusillum labro superiore, cum subiecto dentium ordine aliquantulum depresso: non tamen eatenus, quod usque ad uitium ei posset imputari. Grauis in incessu, habitu et uerbo serius; chlamidem semper deportans ab humeris, ita ut ignotis grauitate quam uerbo praetendebat, et habitu, episcopus magis quam saecularis persona uideretur. Verumtamen, ut uitiatae propaginis et primae maledictionis haeredem se non dubitaret, carnis dicitur lubrico impatienter laborasse; ita tamen caute quae ad illum defectum respiciunt, negotia procurare satagebat, ut nemini scandalum, nulli uis maior, nulli enormis infligeretur iniuria; quodque rarum est in huiusmodi, uix ad paucos ex cubiculariis eius, huius rei poterat peruenire notitia; tamen, si more peccatorum ad excusandas excusationes in peccatis, eius fautor quaerit descendere, uidetur aliquam apud homines, et si non apud districtum iudicem, excusationem habere de peccato, sicut in sequentibus dicetur. Fuit autem nec multa distentus pinguedine, nec immoderata macie tenuis; sed media quadam corporis habitudine; promptus ad arma, ad equum agilis; impiger et sollicitus, quoties eum regni uocabant negotia. Porro magnificentiam, animositatem et disciplinae militaris experientiam, et caeteras animi bene dispositi dotes egregias, quas uelut iure haereditario a progenitoribus in se transfusas, tam ipse quam fratres eius perpetuo possederunt, superfluum uidetur in eo commendare, praesertim cum domini ducis ita exstiterit expressus aemulator, ut crimen sibi reputaret ab eius uestigiis declinare: eo minus, quo cuiusdam Arnulfi, hominis nequam et pessimi, qui Hierosolymis erat archidiaconus, cuius ad malum omne opus et intentio prona dicebatur, de quo superius fecimus mentionem, quod sedem inuaserat patriarchalem, nimia utebatur familiaritate, et regebatur consilio, quod ei ad notam imputabatur. [10,3] CAPUT III. Defuncto igitur domino duce et sepulturae tradito, ut praemisimus, hi, quibus de suprema uoluntate mandauerat testamenti sui exsecutionem, arbitrium deserentes defuncti, suam illius iudicio praetulerunt uoluntatem; nam neque arcem Dauid domino patriarchae Daimberto tradiderunt; nec ciuitatem eius resignauerunt ditioni, sicut testamenti tabulis continebatur, et sicut in die sancto Paschae, quod proxime praeterierat, praesente clero et populo, in ecclesia Dominicae resurrectionis, dux in Domino piae recordationis, pactis inter eum et dominum patriarcham initis, interseruerat. Huius autem contumaciae princeps erat quidam comes Garnerus cognomento de Gres, miles acerrimus, dominorum ducis et comitis consanguineus: hic confestim, mortuo duce, praedictam turrim inuadens, diligenter communierat, miseratque ad dominum comitem Balduinum occulte nuntios, ignorantibus aliis, ut uelocissimus et sine dilatione ueniret; dumque super eo facto a domino patriarcha sollicitaretur frequentius, ut supremae ducis uoluntati satisfaciens, ecclesiae ius resignaret, innectebat ambages, moras contexens, et tempus quocunque modo quaerens redimere ut comes citatus iure adhuc suo illibato posset accedere: sperans plurimum gratiae apud saepe dictum comitem, pro huiusmodi fidelitate exhibita, se inuenturum; a qua spe delusus decidit, praeter omnium opinionem. Accidit enim quod, infra quinque dies, idem comes casu uita decessit, omnibus ducentibus pro miraculo et domini patriarchae meritis ascribentibus, quod hostis et persecutor Ecclesiae ita subita morte defecerat. Sed neque in eius defectu Ecclesiae melior facta est conditio. Nam qui in praesidio erant, quod acciderat non magnifacientes, in eodem usque ad aduentum comitis Edessani perstiterunt. Porro dominus patriarcha sciens comitem uocatum esse et eius formidans aduentum, uolens eius promotionem quocunque modo impedire, domino Boamundo Antiochenorum principi, epistolam rei seriem plenius continentem dirigit. Cuius rescriptum ad maiorem rei euidentiam, praesenti inserere curauimus lectioni. [10,4] CAPUT IV. Scis, fili charissime, quoniam me ignorantem et inuitum, bonae tamen ac sanctae intentionis affectu, in eam quae omnium Ecclesiarum singularis est mater et gentium domina, rectorem et patriarcham elegeris, electumque communi tam cleri ac plebis quam principum assensu, in huius summae dignitatis sedem, licet indignum, Dei praeeunte gratia, locaueris. In quo ego culmine constitutus, quanta pericula, quot labores, quot persecutiones sustineam, iniuriis offensus mille, meus cognoscit animus; et ipse omnium inspector Christus. Vix enim dux Godefridus, dum adhuc uiueret, non tam propriae uoluntatis arbitrio quam malorum persuasione seductus, ea reliquit ecclesiae tenenda, quae Turcorum temporibus, qui tunc fuerat patriarcha, tenuerat; et sancta Ecclesia, cum amplius honorari et exaltari debuit, tunc maiora desolationis atque confusionis suae opprobria sustinuit. Resipuit tamen ille, per misericordiam Dei; et ab impietatis desistens proposito, in die Purificationis beatae Mariae Virginis, de Ioppe quartam partem ecclesiae Sancti Sepulcri dedit; et post in die paschalis solemnitatis, iam ultra superbe sapere, aut in saeculari pompa confidere respuens, diuino nutu compunctus, cuncta quae iuris erant Ecclesiae libere reddidit; et homo sancti sepulcri ac noster effectus, fideliter se Deo et nobis amodo militaturum spopondit. Reddidit itaque nostrae potestati turrim Dauid cum tota Hierosolymitana urbe, eiusque pertinentiis, et quod in Ioppe ipse tenebat; sic tamen, ut ob rerum temporalium insufficientiam, nostra concessione, ipse haec tam diu teneret, donec illum Deus in captione Babylonis, aut aliarum urbium amplificasset. Si autem absque haerede masculo moreretur, haec omnia absque ulla contradictione ecclesiae redderentur. Haec omnia cum in praesentia totius cleri ac populi, in die solemni Paschae, ante sacrosanctum sepulcrum confirmasset, etiam in lecto aegritudinis de qua mortuus est, coram multis et probatis testibus ipse constituit: quo defuncto, comes Garnerius, ut hostis contra Ecclesiam Dei insurgens, fidem pactumque iustitiae nihili pendens, turrim Dauid contra nos muniuit; et legatis suis ad Balduinum directis, mandat uti, Ecclesiam Dei direpturus, resque eius uiolenter occupaturus, quantocius ueniat: unde iudicio Dei percussus, quarto post obitum ducis die obiit. Hoc ipso autem mortuo, uiri ignobiles, ac de plebe, adhuc eamdem turrim cum tota urbe occupantes tenent, aduentum Balduini, ad ruinam Ecclesiae et totius Christianitatis interitum praestolantes. At ego, qui solius Dei clementiae, tuae que dilectioni, fili charissime, sum relictus, miseriis omnibus calumniisque insidiantium mihi malignorum circumuentus, tibi soli (qui in te solo post Deum confido, et spei meae anchoram in tuae dilectionis soliditate figo); tibi, inquam, soli, quas patior aerumnas, imo quas Ecclesia patitur, uoce flebili et anxia cogitatione refero. Tu autem, si quid pietatis habes, et nisi paternae gloriae uis esse degener filius; qui tyrannica crudelitate, clausum ab impia manu domnum apostolicum Gregorium de urbe Roma eripuit, unde memorabile saeculis omnibus nomen emeruit: omni occasione remota, festina uenire; et terrae regnique tui cura in militibus tuis prudentioribus sapienter disposita, sanctae Ecclesiae miserabiliter laboranti, misericorditer succurre. Et certe scis ipse quoniam auxilium tuum consiliumque promiseris, et debitorem te sanctae Ecclesiae ac mihi sponte tua feceris. Scribe igitur ad Balduinum litteras, interdicens ei ne sine licentia nostra et legatione (cum ille tecum in patriarcham et rectorem Ecclesiae Hierosolymitanae me elegerit) sanctam Ecclesiam deuastaturus, et res eius occupaturus, ullo modo ueniat: monstrans ei quoniam irrationabile est tot pro eadem Ecclesia labores sustinuisse, totque pericula, ut illa libera fieret, si nunc uilis et abiecta seruire cogatur illis quibus dominari et praeesse materno iure debet. Quod si ille iustitiae resistens, rationabilibus acquiescere noluerit, per eam quam beato Petro obedientiam debes, te contestor, ut quibuscunque modis uales, aut etiam si necesse sit, ui aduentum eius impedias. Quidquid autem super iis quae mando, tu facturus sis, galea tua ad me sub festinatione missa, per hunc eumdem, quem ad te mitto nuntium, mihi, charissime, manifesta. [10,5] CAPUT V. Hanc tamen epistolam ad dominum Boamundum minime credimus peruenisse. Nam eodem mense quo dominus bonae memoriae dux carne dissolutus migrauerat ad Dominum, modico ante uel postea captus erat ab hostibus, sicut diligenter praemissum est. Dominus uero Balduinus, Edessanorum comes, reddita sibi egregia Medorum metropoli, Meletenia, fausta felicitate fruebatur; et perdomitis hostibus in circuitu admodum, aliquam sibi pacem et populo suo per Dei gratiam obtinebat: cum ecce nuntius ab Hierosolymis properans, dominum ducem uita decessisse nuntiat; cognitoque quod amici et fideles fratris defuncti eum instanter uocabant, ut ad regni maturaret successionem, congregato sibi ducentorum equitum et octingentorum peditum comitatu, resignata terra in manus cuiusdam consanguinei sui, uiri prudentis et egregii, domini uidelicet Balduini de Burgo qui, sicuti in illo comitatu, ita postmodum et in regno successit, VI Nonas Octobris uersus Hierosolymam iter arripuit, mirantibus nonnullis quod, cum tam exiguo apparatu, tantum iter per medios hostium fines aggredi proposuisset. Cum autem peruenisset Antiochiam, uxorem cum ancillis quae ei famulabantur, cum onerosa supellectile et plurima parte sarcinarum, praecepit ad mare descendere, ubi et nauigium iusserat praeparari, quo illa honeste usque Ioppen deuehi posset; nam haec sola ex maritimis urbibus in nostram uenerat ditionem, reliquis omnibus adhuc infidelibus detentis. Hoc autem eo uidetur fecisse intuitu, ut hostium regiones transiturus, expeditior esset ad ea quae occurrerent negotio atque ad casus repentinos omnino paratior. Inde Laodiciam Syriae perueniens, oram maritimam secutus, per Gabulum, Valeniam, Maracleam, Antaradon, Archis, usque Tripolim peruenit: ubi ab eiusdem ciuitatis rege, in castris extra urbem, muneribus et honore praeuentus, didicit eodem insinuante rege, quod Ducah, Damascenorum rex, proficiscenti ei in uia praestruxerat insidias. Et procedens inde et Biblum pertransiens, ad fluuium peruenerat, qui cognominatur Canis. Est autem in eodem loco transitus periculosissimus, inter montes excelsos, rupium asperitate et ascensu arduo nimis imperuios et fretosum mare; uix habens latitudinis cubitos duos, longitudinis autem stadia quatuor. Has locorum angustias et callem periculosum obsederant, ut transitum impedirent, regionis incolae et de Turcis nonnulli, qui ut iter domini comitis praepedirent, ad hoc de remotis conuenerant partibus. Ad quem locum cum peruenisset dominus comes, praemissis aliquot de suis qui rem praetentarent, cognouerunt quosdam de iis qui locum munierant, transito flumine, descendisse in planum: quod uidentes nostri, timentes ne post se maiores reliquissent insidias, rei statum domino comiti per unum ex ipsis indicauerunt. Qui sine mora aciebus instructis eis occurrens, ad congrediendum paratos reperit; in quos animoso irruens impetu, primo conflictu eorum soluit manipulum, pluribus ex eis interemptis, reliquis autem in fugam conuersis; sarcinisque depositis, ibi castra metari praecipit: ubi cum locus esset arctus aliquantulum inter montes et mare, noctem duxerunt in multo discrimine peruigilem; molestias eis irrogantibus, tam iis qui in montibus aditus praeoccupauerant quam qui in nauibus ab urbe Beritensi et Biblio descenderant, sagittarum tota nocte multitudinem immittentes, et circa extrema castrorum multa nostris inferentes pericula; et tantis exacerbantes angustiis, ut equos fessos ex itinere, et prae caloris immensitate sitibundos, ea nocte quamuis prope esset fluuius, non possent adaquare. [10,6] CAPUT VI. Postea autem, illucescente die, communicato cum suis consilio, praecipit comes ut, compositis ad iter sarcinis, redire incipiant; et, praemissis debilioribus et qui ad arma non multum poterant, ipse cum robustis sequebatur, non solum a tergo, uerum ex utroque latere irruentium sustinens impetus; id autem prudenter nimis et callide, more suo, ut hostes deciperet, adinuenerat, non de suo diffidens comitatu, sed ut eum fugientem insequentes, in locis patentibus hostes reperiret, cum eisque liberius congredi posset; plurimum enim angustias metuebat. Dumque sic in redeundo eius laboraret exercitus, hostes arbitrati causa formidinis eos reditum maturare, tanto instant proteruius, quanto eos amplius timore deiectos arbitrantur. Descendentes igitur de locorum angustiis certatim, per loca liberiora nostros urgentissime coeperunt insectari; ita ut qui in nauibus erant, praedam affectantes, in terram desilirent, sperantes sine difficultate, tanquam deuictis hostibus, tropaeum reportare. Videns autem comes quod montes deseruerant et iam plana tenentes, nostris instabant urgentibus, indicto suis reditu, erectis uexillis, in hostes acrius instantes regreditur; eumque insecutae acies, domini praeeuntis exemplo irruunt animosius; et antequam in montes, more solito, se possent recipere, gladiis in eos uibratis desaeuiunt, usque ad supremam interniciem non parcentes. Illi uero, nostrorum non ferentes impetum et caedentium robur admirantes et stupentes instantiam, nullam defensioni dant operam; sed in sola fuga spem habentes, ea uia saluti consulunt; ita ut nec qui de nauibus exierant, ad mare redire praesumerent, et qui ad montes se contulerant, dum incaute fugiunt, periculosa incurrentes praecipitia, improuisae mortis mille uias inuenirent. Hostibus igitur ita prostratis, nostri uictores ad locum ubi sarcinas et impedimenta dimiserant cum exsultatione redeunt: ubi nocte quiescentes, benedixerunt Dominum, qui potentes deponit et exaltat humiles. At uero die sequenti retrocedentes usque ad locum qui dicitur Iunia, curam sibi et equis debitam impendentes sollicitudinem, praedam inter se more militari diuiserunt et capta mancipia. Mane uero sequente, uolens dominus comes comitatui suo prudenter fideliterque prouidere, assumptis sibi de expeditioribus equitibus nonnullis, ad locum, ubi pridie conflictus fuerat, accessit intrepidus, perscrutari uolens utrum adhuc angustias detinerent aduersarii, an locus transire uolentibus libere pateret. Vidensque transitum hostibus uacuum et sine difficultate permeabilem, suos facit euocari; qui, audita optabili legatione, ad locum peruenientes, sine molestia dominum comitem consecuti, locum transeunt, quem diu habuerant suspectum et merito formidabilem: et accedentes ad pagum Beritensium, ante urbem castrametati sunt, inde oram sectantes maritimam, transeuntes Sidonem, Tyrum et Ptolomaidam usque ad locum cui nomen Cayphas peruenerunt. Comes uero suspectum habens dominum Tancredum, propter illam enormem nimis et indebitam, quam in eum apud Tharsum Ciliciae commiserat, iniuriam, neminem suorum in urbem praedictam permisit introire, timens ne uir magnificus, offensae memor, uellet ei uicem rependere. Porro dominus Tancredus aberat, ciues tamen eius, domino comiti exeuntes obuiam, benigne multum et fraterno charitatis affectu, rerum uenalium, et maxime eorum quae ad uictum erant necessaria, bonis conditionibus obtulerunt commercium. Inde per Caesaream, deinde Arsur uiam legentes maritimam, usque Ioppen peruenerunt; ubi ab uniuerso clero ac populo solemniter exceptus, fauentibus uniuersis, pro domino se gessit. Inde profectus Hierosolymam, occurrente sibi uniuerso clero et populo, tam Latinorum quam aliarum nationum, cum hymnis et canticis spiritualibus, tanquam regem et dominum suum introduxerunt gaudentes. [10,7] CAPUT VII. Per idem tempus, Arnulfus, de quo superius fecimus mentionem, primogenitus Satanae, filius perditionis, uidens quod a cathedra Iacobi, quam ausu temerario inuaserat, meritis exigentibus decidisset, molestare coepit et turbare quietem domini Daimberti, quem eadem ecclesia de communi omnium conniuentia sibi praefecerat. Statim enim post ducis obitum, apud dominum Balduinum comitem, eum super multis accusauerat; cleri quoque partem concitauerat aduersus eum, sicuti malitiosissimus erat et scandalorum sator. Erat etiam potens et in diuitiis superabundans, archidiaconatum habens eiusdem ciuitatis et pro stipendiis templum Domini et Caluariae locum. Sic ergo quoniam et diues erat et prudens ut faceret malum, plurimum in clero, magis autem apud saeculares poterat personas. Videns itaque dominus patriarcha et praedicti Arnulphi malitiam, qui ei datus erat pro stimulo, et comitis credulitatem, suspectum habens eius aduentum, descendens de domo patriarchali, in ecclesiam montis Sion se contulerat; ibique scandala fugiens, priuatus lectioni et orationi uacabat: unde praedictae domini comitis receptioni et honori eidem a ciuibus impenso, suam non exhibuerat praesentiam. [10,8] CAPUT VIII. Cum autem per dies aliquot, comes moram fecisset in urbe, ut sibi et equis aliquam indulgeret requiem, ordinatis regni negotiis, quantum ad illud praesens uidebatur sufficere, sicuti homo laboriosus erat et otia fugiens, congregata expeditione, tam ex iis quos secum deduxerat quam quos in regno repererat subitus et ex improuiso ante urbem astitit Ascalonam. Ubi cum egredi ciues contra eum formidarent, uidens quod non multum proficeret, campestria secutus, quae inter montes et mare media interiacent, suburbana inuenit: quorum habitatores relictis domibus, in specus subterraneas cum uxoribus et liberis, cum gregibus et armentis se contulerant. Erant autem latrunculi et praedones, uiarum effractores publicarum, qui crebris irruptionihus inter Ramulam et Ierusalem iter reddiderant ualde periculosum, in uiatores incautos ferro saepius hostiliter saeuientes: quo cognito, comes instari praecipit uehementius et igni ad ostia speluncarum adhibito, fumidam docet adhibere materiam, ut fumo inclusos molestante, ad deditionem cogeret, uel aere suffocatorio, spiritus compelleret exhalare. Factum itaque est quod qui intus erant, incendiorum cauma, fauillam fumique importunitatem non ferentes, sine conditione in manus se dederunt comitis. Quibus non parcens, iuxta id quod eorum uidebantur exigere merita, centum ex eis decollari praecepit: sumptisque uictualibus, quae tam ad usus hominum quam iumentorum apud eos reperta sunt necessaria, tribu Simeon decursa, ad montana inde conscendit, ubi locum sepultura patriarcharum Abrahae, Isaac et Iacob celebrem, Hebron uidelicet, qui alio nomine dicitur Cariathiarbe, praetereuntes, per uineas Engaddi ad uallem descendit illustrem, ubi est mare salsissimum. Deinde Segor, paruulam quidem, sed tamen quae Lot de Sodomis fugientem nouit saluare, transeuntes, fines Moabitarum ingressi, Syriam Sobal perlustrauerunt uniuersam, tentantes si quid eis occurreret, in quo gentem perfidam damnificare possent, suas uero conditiones reddere meliores; nihil tamen toto illo itinere profecerunt, nisi quod de bonis hostium se, equos et iumenta exhibebant. Praecognito enim eorum aduentu, regionis incolae ad montes imperuios et assueta confugerant praesidia, ita ut uniuersam nostri deambulantes regionem, uacuam et sine cultore reperirent. Tandem uidens dominus comes quod non proficeret et quod Natiuitatis Dominicae immineret solemnitas, eamdem uiam qua uenerat remensus, XII Kal. Ian. die festo sancti Thomae apostoli, Ierosolymam ingressus est. [10,9] CAPUT IX. Anno igitur ab Incarnatione Domini 1101, reconciliatis ad inuicem domino Daimberto patriarcha et domino comite Balduino, per quorumdam prudentum commendabilem interuentum, in die sancto Natiuitatis Dominicae, in ecclesia Bethlehemitica, astantibus clero et populo, Ecclesiarum quoque praelatis et regni principibus, consecratus est, et in regem inunctus, per manum domini Daimberti memorati patriarchae, dominus Balduinus et regio diademate solemniter laureatus [10,10] CAPUT X. Domino itaque Balduino, ut praedictum est, regni solium obtinente et in regno confirmato, dominus Tancredus, inclytae recordationis et piae in Christo memoriae, iniuriae memor quam ab eodem domino Balduino apud Tarsum Ciliciae praeter merita passus fuerat, sicut uir religiosus erat et propriae amator conscientiae, timens ei aliquo fidelitatis obligari uinculo, quem non poterat pura charitate diligere, urbem Tiberiadensem simul et Caypham, quae illustris memoriae dominus Godefridus ob insignia eius merita ei liberaliter concesserat, in manus domini regis resignauit: sumptaque licentia, discessum eius moleste ferentibus uniuersis, ad partes secessit Antiochenas. Saepe enim et saepius ab eiusdem regionis principibus euocatus fuerat, ut usque ad reditum domini Boamundi, si quando eum Dominus de carcere educere dignaretur, principatus curam gereret et sollicitudinem, tanquam is ad quem de iure haereditario, si domino Boamundo redire non daretur, uniuersa deuolueretur haereditas. Perueniente igitur Antiochiam, populus et maiores generalem et liberam statim ei contulerunt administrationem. Rex uero resignatam sibi Tiberiadem cuidam Hugoni de Sancto Aldemaro, uiro nobili et in armis strenuo, iure concessit haereditario possidendam. Ouieuitque regnum mensibus quatuor. [10,11] CAPUT XI. Rex, Iordane transito, de hostium finibus praedam trahit innumeram; et factum eius commendabile describitur. Contigit autem per eosdem dies, suggerentibus uiris quibusdam, quibus idipsum officii erat, regionum finitimarum statum, et hostium explorare infirma, quod rex, conuocata secretius ingenti militia, Iordanem transiens, fines Arabum ingressus est; et pertransiens usque ad interiora solitudinis, quam praedictus populus solet inhabitare, ad locum peruenit destinatum; ubi noctu et subito super incautos irruens, in ipsis eorum tabernaculis de uiris nonnullos, uxores uero cum paruulis uniuersis, et omnem eorum substantiam sibi fecerunt in praedam, trahentes secum spolia infinita, camelorum quoque et asinorum multitudinem inauditam. Viri autem ex plurima parte, de remoto sentientes nostrorum aduentum, equorum uelocitate rapti, ad ulteriora deserti fuga salutem quaerentes se contulerunt: tentoria, uxores et liberos, simul et omnem substantiam suam hostibus exponentes. Accidit autem quod dum in redeundo armenta et mancipia ante se trahentes proficiscerentur, quaedam illustris femina, cuiusdam magni et potentis principis uxor, in eadem transmigratione, casibus inuoluta communibus, inciderat. Huic praegnanti partus imminebat dies, ita ut in ipso itinere, prae doloris deficiens angustia, qualis solet esse parturientis, partum ediderit. Quod audiens rex, praecepit eam de camelo cui insidebat deponi et de spoliis in terra lectum parari commodum pro tempore, datoque cibo et utribus aquae duobus; data etiam ei, secundum quod optauit, ancilla, et duabus camelis, de quarum lacte nutriretur, designatis, mantello suo, quo erat indutus, eam inuoluens, dimisit; et cum exercitu suo profectus est. Eadem uero die uel sequenti, magnus ille Arabum satrapa, cum multo suorum comitatu, exercitus nostri de more gentis suae sequens uestigia, dolens et tristis admodum, quod uxorem, nobilem matronam et in proximo parituram amiserat, reliqua omnia quasi pro nihilo ducens, casu in uxorem sic iacentem incidit: uidensque et stupens humanitatem qua erga eam dominus rex abundauerat, coepit usque ad sidera Latinorum nomen et maxime domini regis clementiam extollere; et eidem de caetero, quantum poterat, esse fidelis, sicut postmodum in multo necessitatis articulo euidenti significauit argumento. [10,12] CAPUT XII. Dum haec in Oriente geruntur, audientes occidentales principes mirabilia magna quae per seruos suos, qui peregrinationem ingressi fuerant, operatus est Dominus: quomodo per tot terrarum spatia, per tot uarios multiplicesque casus exercitum suum in terram traduxerat promissionis, et quomodo ante faciem eorum subiecerat gentes, regna humiliauerat: laeti de fratrum successu; sed hoc aegre ferentes, quod eorum felicibus actibus digni non fuerunt interesse: apponunt qui relicti fuerant, et ex compromisso apud se firmiter concipiunt expeditionem innouare. Horum maximus erat uir illustris et magnificus Pictauiensium comes Willelmus, idemque Aquitaniae dux: dominus quoque Hugo Magnus Philippi regis Francorum frater, comes Viromadensium, qui primam expeditionem secutus, capta Antiochia, inopia rei familiaris tractus, in patriam redierat: dominus quoque Stephanus Carnotensium et Blesensium comes, uir prudens et magni consilii, qui, capta Antiochia, futurum praelium reformidans, cum probro et ignominia consortes deseruit, et turpi fuga perpetuam infamiam emit: hic priorem quaerens defectum redimere et abolere meritam prius infamiam, ad iter se praeparat, honestum sibi asciscens comitatum. Dominus quoque Stephanus Burgundiae comes, uir inclytus et multa nobilitate insignis, ad idem iter accingitur; et multi alii nobiles, qui suis regionibus, uita, genere et armis praeclari, eodem accensi desiderio, ad proficiscendum se praeparant, exspectantes ut, die constituta, maiores principes iter arripiant seque eorum associent legionibus. Factum est autem ut die praefixa, tempore opportuno, ordinatis ad iter necessariis, consortibus accitis, iter arripuerint, primaeque expeditionis uestigia, etsi non deuotionem secuti, Constantinopolim peruenerunt, ubi a domino imperatore Alexio satis honorifice suscepti, dominum comitem Tolosanum, qui in prima expeditione tantus princeps, tamque commendabilis exstiterat, repererunt. Hic, ut praediximus, uxore et familia ex plura parte apud Laodiciam relicta, ad dominum imperatorem redierat, opem imploraturus, quatenus in Syriam redire, et unam uel plures ex urbibus eius sibi uindicare posset. Proposuerat enim incoepta semel peregrinatione perseuerare perpetuo, et nunquam ad propria redire. Hunc ergo tanquam uirum industrium et prudentem gaudentes se reperisse, sumpta a domino imperatore licentia, donis ab eo cumulati uberioribus, dominum comitem quasi pro duce habentes, transito Hellesponto, cum suis legionibus apud Nicaeam Bithiniae, prioris exercitus uestigia legentes, peruenerunt. [10,13] CAPUT XIII. At uero idem imperator, uetusto Graecorum more, nostrorum successibus inuidens, quamuis eos, ut praediximus, apud se satis benigne habuisset; occulte tamen per internuntios frequentes, in eorum perniciem hostes sollicitabat; et de eorum aduentu crebris epistolis et nuntiorum discursibus reddebat instructiores, eos praemonens ne tantum populum suo periculo libere transire patiantur. Vicem scorpionis agens, cui cum non sit in facie quod formides, prudenter feceris, si caudae posterioris declinare poteris maleficium. Per eum igitur et suos nostrorum aduentu praecognito, ex uniuerso orientali tractu uires conuocant et tam precibus quam pretio militaria colligunt auxilia, eorum iter praepedire uolentes, quos transeundi propositum habere cognouerant. Nostri autem siue ex industria, siue casu, diuisi sunt ab inuicem; et uariis coeperunt partibus incedere, facti quasi ex industria arena sine calce; nullum inter se habentes uinculum charitatis; et illam quam prior exercitus obseruauerat disciplinam, omnino contemnentes. Suscitatus est eis ergo, exigentibus meritis, potens aduersarius, et dati sunt in manus hostium, ita quod ex eis una die in ore gladii promiscui sexus ceciderunt plus quam quinquaginta millia. Quibus autem concessum est diuinitus hostium manus effugere, hi nudi uacuique, amissis sarcinis, et omnimoda supellectile perdita, salutem quocunque modo inuenerunt; tandemque casu magis quam industria, in Ciliciam peruenientes, apud Tarsum eiusdem prouinciae metropolim, dominum Hugonem Magnum, fatali sublatum necesitate amiserunt: quo in ecclesia doctoris gentium, qui ex eadem fuit oriundus ciuitate, magnifice sepulto, refocillati per dies aliquot, resumpto itinere, Antiochiam peruenerunt. Quibus dominus Tancredus, praedictae ciuitatis principatum administrans, omnem more suo humanitatis gratiam exhibuit; maxime autem domino Pictauiensium comiti; quia et caeteris nobilior, et longe potentior, et amplius caeteris in praedicta infausta expeditione damnificatus fuerat, amissis penitus uniuersis. Tandem uidendi loca sacra tracti desiderio, quibus equi defecerant, nauigio, quibus autem adhuc supererant, terrestri itinere Hierosolymam festinantes, apud Antaradon urbem maritimam, quae uulgari appellatione Tortosa dicitur, conuenerunt. Ubi de consilio domini Raymundi comitis Tolosani, ciuitatem impugnantes, quoniam eis expugnabilis uidebatur, auctore Domino, infra paucos dies uiolenter occupauerunt, ciuibus eius aut peremptis gladio, aut perpetuae mancipatis seruituti. Urbem igitur domino comiti resignantes spoliisque iure belli inuicem diuisis, coepto insistunt operi: praedicto comite ad tuendam praedictam urbem, inuitis caeteris, et eum secum trahere nitentibus, remanente. [10,14] CAPUT XIV Interea dum praedictus exercitus, ut praediximus, circa partes Romaniae infeliciter laboraret, dominus rex Hierosolymorum, nolens otio torpescere, sed regni fines ampliare sollicitus, omnem dabat operam quomodo regni augustias posset dilatare. Applicuerat porro circa ueris initium, in portu Ioppensi, classis Ianuensium, qui a domino rege et eiusdem urbis ciuibus cum multa suscepti sunt honorificentia. Et quoniam in proximo erat paschalis solemnitas, subductis ad terram nauibus, Hierosolymam ad diem festum ascenderunt. Completa igitur, de more, celebritate paschali, rex per uiros prudentes et exhortationis habentes gratiam, classis praedictae consules, simul et maiores natu, et turmarum capita, conuenire facit, interrogans: Utrum redeundi haberent propositum; aut seruitio diuino ad incrementum regni per tempus aliquod, honesto deputato salario, se uelint mancipare. Qui communicato cum suis consilio, responderunt: Quod si honestis conditionibus in regno possent moram facere, propositum eis erat, et fuerat ab initio, in Dei seruitio ad incrementum regni fideliter per tempus aliquod desudare. Pactis ergo hinc inde ad congruam consonantiam redactis, statutum inter eos, et iuramentis interpositis confirmatum, quod quandiu cum praedicta classe in regno uellent moram facere, si quampiam de urbibus hostium, uel oppidis per eorum auxilium uiolenter capi contingeret, tertiam partem manubiarum et pecuniae ab hostibus ablatae, sine omni molestia haberent suorum consortibus diuidendam, reliquis duabus domino regi conseruatis. Insuper et in qualibet ciuitatum, quae eodem tenore uindicarentur ab hostibus, uicum unum, qui proprius esset ciuium Ianuensium, ex compacto reciperent. Hac igitur spe erectus dominus rex, et de coelesti praesumens auxilio, congregatis de ciuitatibus, quas habebat, tam equitum quam peditum militaribus copiis, Arsur oppidum maritimum mari et terra obsidione uallat. Est autem hic locus, qui alio nomine Antipatrida appellatur, ab Herodis genitore Antipatro sic appellatus, locus uber, siluarum et pascuorum multas habens commoditates. Hunc locum anno praeterito dux Godefridus bonae memoriae, obsidione clauserat; sed uidens quod non proficeret, non enim nauigiis abundabat, ut marinum obsessis posset accessum impedire, infecto reuersus est nogotio. Cum igitur praesidium, locatis in gyrum agminibus, circumdedissent, castellum praecipit ex magnis trabibus fabricari: quo composito et artificum sollicitudine moenibus applicato, prae ascendentium multitudine, cum minus quam expediret in se haberet soliditatis, ad terram confractum decidit. Quo casu de nostris quasi centum grauiter laesi sunt; quidam etiam capti ab hostibus, quos in nostrorum praesentia affixerunt patibulis: qua indignatione noster uehementer est motus exercitus; et instantes animosius, hostes infra urbem cohibent, tanta captos formidine, ut iam de sui defensione nec etiam cogitare uiderentur. Nostri uero applicatis ad murum scalis, iam turres et moenia uidebantur occupasse, cum ecce oppidani de uita desperantes, per intercessores apud dominum regem obtinent ut, resignato municipio, ipsi cum liberis et uxoribus, mobilia sua deserentes, liberum et tranquillum habeant exitum et usque Ascalonam securum ducatum. Captum ergo praesidium relictis ibi custodibus, qui locum prouide tuerentur, Caesaream confestim adiit, eam sine dilatione obsessurus. [10,15] CAPUT XV. Est autem Caesarea urbs in maritimis constituta, cuius priscum nomen est Turris Stratonis. Hanc, ut ueteres habent historiae, Herodes senior ampliauit, et nobilibus aedificiis insignitam, in honorem Caesaris Augusti, Caesaream appellauit, secundae Palaestinae, Romani principis auctoritate, metropolim constituens. Est autem locus, aquarum fluentium et hortorum irriguorum habens plurimam commoditatem; portu carens, quamuis de eodem Herode legatur quod, multis sumptibus et cura diligentiore, inutiliter tamen elaborauerit, ut tutam ibi aliquam nauibus praeberet stationem. Ad quam eum peruenisset rex cum suo exercitu, classe cum per mare aequis passibus prosequente, obsidionem locant in circuitu et machinis iaculatoriis congruis stationibus dispositis, urbem impugnant animosius, et crebris congressionibus circa portas ciuitatis ciuibus irrogant formidinem; magnorumque molarium immissionibus turres et moenia debilitant, et domicilia interius confringentes, obsessis requiem negant. Paratur interea mirae altitudinis machina, turribus multo sublimior, unde nostris esset facultas amplior urbem impugnandi liberius. Cum ergo quasi diebus quindecim tam ciues quam noster exercitus in eo perseuerassent negotio, ut hi totis uiribus inferre, illi non dissimili studio propulsare conarentur molestias et in conflictibus assiduis animosius decertarent, intelligentes nostri, ciues molles otio et longa quiete delicatos, armorum usum non habentes, tantis impares laboribus, singulis diebus agere remissius et bellorum ponderibus fatigari; moram inuicem arguunt, et se mutuo cohortantes, non exspectant ut erigatur quae fiebat machina, sed facto unanimiter impetu, solito acerbius instant; et ciuibus infra moenia uiolenter illatis, tantum ingerunt terrorem, ut de uita diffidentes, nec muros ad tuitionem communirent, nec defensioni ullam darent operam. Quod intelligentes nostri, scalas ad muros applicant, et subito certatim ascendentes, turres occupant et moenia; quorumdam quoque studio reseratis aditibus, rex cum suis ingreditur, ciuitate uiolenter effracta. Hi iam passim discurrentes armati, et quae sibi ciues tuta putabant praesidia, domos effringentes, patribus familias occisis, uasa, domus et quaelibet eius desiderabilia rapientes, caesa familia, atria possidebant. Nam de his qui per uicos et plateas ciuitatis casu nostris obuiam se dabant, superfluum est disserere: cum hi etiam, qui diuerticula studiose quaerebant et latebras, stragem declinare non poterant. Multi autem ipsi sibi, quibus fortasse alias indultum esset, mortis causas asciuerunt, qui aureos et lapides pretiosos deglutientes, in suum exitium talium cupidos prouocabant eatenus, ut, sectis eis per medium, intus in uisceribus deposita rimarentur. [10,16] CAPUT XVI. In oratorio ciuitatis, ciuium multitudo perimitur infinita, et urbi captae assignatur archiepiscopus. Erat autem in parte ciuitatis, in loco edito, ubi olim ab Herode ad honorem Augusti Caesaris, miro opere dicitur fabricatum templum, publicum ciuitatis oratorium: illuc uniuersus pene ciuitatis populus, quoniam orationis locus erat, spe consequendae salutis confugerat: quo effracto, tanta eorum qui intro se contulerant, facta est strages, ut occidentium de cruore occisorum bases tingerentur, et horror esset, funerum multitudinem intueri. In hoc eodem oratorio, repertum est uas coloris uiridissimi, in modum parapsidis formatum, quod praedicti Ianuenses smaragdinum reputantes, pro multa summa pecuniae in sortem recipientes, ecclesiae suae pro excellenti obtulerunt ornatu. Unde et usque hodie transeuntibus per eos magnatibus, uas idem quasi pro miraculo solent ostendere, persuadentes quod uere sit, id quod color esse indicat, smaragdus. Occisis autem per loca uaria omnibus pene ciuibus adultis, uirgunculis uix parcitur et pueris impuberibus. Hic dabatur uere ad litteram intueri quod scriptum est in Propheta: Tradidit Dominus in captiuitatem uirtutem eorum, et fortitudinem eorum in manus inimici (Psal. LXXVII, 67) . Igitur, cessante gladio et strage populi consummata, comportatis in unum spoliis et supellectile uniuersa iuxta tenorem pactorum tertia pars designatur Ianuensibus, reliquis duabus domino regi et suis in sortem cedentibus. Hic primum noster populus, qui attritis in expeditione reculis, pauper et inops ingressus fuerat, et eadem tenuitate usque ad illum laborauerat diem, onerati spoliis et ditati pecunia coeperunt fieri locupletiores, pinguiore sibi supellectile constituta. Adducti sunt autem coram domino rege, sedente pro tribunali, procurator ciuitatis, qui lingua eorum dicitur emir; et iuridicus, qui iuridicendo praeerat, qui etiam lingua eorum cadius appellatur. His duobus, spe futurae redemptionis, studiose indulta est uita; compedibus tamen mancipati, traditi sunt custodibus deputatis. Porro non habens rex moram ibi faciendi diuturniorem ferias liberas, reuocantibus eum negotiis, electo ibi archiepiscopo quodam Balduino, qui cum domino duce Godefrido in expeditione uenerat, relictis ad custodiam ciuitatis de exercitu nonnullis, ipse cum caeteris Ramulam festinat. [10,17] CAPUT XVII. Est autem Ramula ciuitas in campestribus sita, iuxta Liddam, quae est Diospolis, huius antiquum nomen non reperi; sed neque ipsam priscis fuisse temporibus, frequens habet opinio; quam post tempora seductoris Mahumeth, eius successores Arabum principes, ueteres tradunt historiae, fundasse. Erat autem quando Christianorum exercitus in partes Syriae primitus appulit, ciuitas celebris, quae multo populorum frequentabatur accessu, turribus et muro circumdata ualido. Verum, postquam nostrorum partibus illis se infuderunt legiones, quia nec antemurali cingebatur, aut uallo, urbe relicta, Ascalonam fugerunt omnes, propter ampliorem illius urbis munitionem, eius habitatores. Nostri uero, urbe, ut praediximus, reperta uacua, in quadam parte eius castrum muris et uallo communierunt, difficile arbitrantes tantum murorum ambitum cum paucis habitatoribus occupare. Rumor itaque insonuerat, non multum a uero discrepans, quod Aegyptius calypha, quemdam militiae suae principem, cum ingenti multitudine, ad partes direxerat Ascalonitanas: more suo praecipiens ut, absque dilatione proficiscens, populum illum inopem et mendicum, qui fines eius ingredi praesumpserat et quietem eius turbare non uerebatur, aut gladiis deleret funditus, aut uinctum ad se perduceret in Aegyptum. Dicebantur autem esse qui aduenerant, praedictum principem secuti, undecim equitum millia; peditum uero in uiginti millibus dicebatur summa consistere. Haec dominum regem fama a Caesarea maturare compulerat, timentem ne de multitudine sua praesumentes, periculosas in regnum irruptiones molirentur: quo perueniens, quasi per mensem exspectans, uidens quod non procederent, Ioppen reuersus est. Tandem mense tertio Aegyptiorum legiones, de quibus praemisimus, timentes domini sui praeterire mandatum, et super eo quod distulerant, indignationem metuentes et offensam, de necessitate facientes uirtutem, animos erigunt, reparant uires; et, ordinatis agminibus, fines nostros ingredi et nobiscum pugnare contendunt. Quod ubi domino regi nuntiatum est, collectis regni modicis copiis, quia maiores possessionum angustiae ministrare non poterant, exercitum circa Liddam et Ramulam colligit quantum potest. Erat autem ei equitum numerus ducenti sexaginta, pedites uero nongenti. Ubi autem constitit quod hostes accederent, rex illis procedens obuiam, acies sex numero praecepit ordinari: quibus ordine dispositis, praeuio ligno crucis Dominicae, quod quidam abbas religiosus cum multo Dei timore gestabat in manibus, hostium acies contuentur: quibus intuitis, inuocato de supernis auxilio, erectis in coelum luminibus, eorum multitudinem non uerentes, hostibus animose se ingerunt, gladiis instantes uiriliter, scientes quia res pro capite ageretur. Hostes nihilominus e diuerso, uxoribus et liberis, possessionibus et praediis, quas in Aegypto dimiserant, nisi uictores redeant metuentes, resistunt totis uiribus, et pro modo suo laborant iniurias propulsare. Factum est autem, ut primae hostium acies in unam ex nostris irruentes et ingenti multitudine illam dissoluentes, adegerunt in fugam; quam insectantes et perurgentes atrocius, pene usque ad supremum interitum deleuerunt. At uero reliquae nostrae acies hostibus resistentes et instantes atrocius stragem mirabilem et inauditam exercebant, domino rege, prout decebat tantum principem, nunc hos, nunc illos uerbo et exemplo animante; et cum acie, cui praeerat, oppressis et deficientibus ministrante uires et animositatem suggerente. Accidit autem ut, post diu ancipitem belli euentum, nostris diuinitus concessa uictoria, hostes in fugam uersi sunt, eorum principe destituti, qui in agone decertans uiriliter, gladiis confossus interierat. Videns ergo dominus rex hostium agmina dissoluta, cohortes partim gladio cecidisse, partim irreuocabiliter inisse fugam, praecipit sub mortis periculo, ut occupandis spoliis nemo prorsus audeat inhiare; sed hostes insectando non parcant gladiis, sed omnes interimant, quousque uel unus possit inueniri. Ipse quoque primus hostes insecutus, tam equitum quam agilium peditum turmas trahens secum, usque Ascalonam, quasi per milliaria octo, hostes caedere, et stragem operari multam, non destitit, quousque nocte irruente, consortibus cornu admonitis, in campum rediit certaminis: ubi tanquam uictor, nocte illa quieuit, spoliis iuxta militarem disciplinam inter suos diuisis. Dicuntur de hostibus caesa ibi quasi quinque millia; de nostris uero recensito numero, inuenti sunt abesse equites septuaginta; de peditibus uero multo plures, quorum tamen certus non habetur numerus. [10,18] CAPUT XVIII. At uero qui nostram hesterno conflictu fugauerant aciem, usque Ioppen fugientes insectati, deficientium arma, loricas, scuta simul et galeas sibi aptantes, ante urbem intrepidi astiterunt, ciuibus intonantes dominum regem simul et uniuersum Christianum exercitum in praelio corruisse: et hoc eis pro euidenti esse argumento significabant, quod familiarium et domesticorum arma notissima intueri poterant et agnoscere. Quo audito, ciues et regina quae in urbe erat, uerum esse quod dicebatur arbitrantes, in lamenta se tradiderunt, initoque consilio cum senioribus natu, et qui sensus habebant magis exercitatos, unicum credunt esse remedium, ut missa legatione ad dominum Tancredum Antiochenorum principem, ut regno periclitanti et rectore destituto subuenire festinet, quia uniuersa fidelis populi, post Deum, spes in eo sit constituta. Rex autem nocte illa in campestribus transacta, luce terris restituta, uictrices reuocans acies, uersus Ioppen iter dirigit. Accidit autem quod dum essent in proficiscendo hi, nostros habuerunt obuiam, qui nocte proxime praeterita relatione infausta urbem deterruerant; hi nostros contuentes, arbitrati sunt suorum esse agmina, nam nostrum exercitum hesterna die cecidisse penitus, quasi certum habebant: quo fiducialius accedentes, nostris pene se infuderant agminibus, cum dominus rex suos exhortans, et primus in eos irruens, secum praecipitem equitum traxit numerum. Qui omnes unanimiter pro animabus decertantes, hostibus instant uiriliter, et arctius deprehensos, gladiis quominus rem agentes, nusquam permittunt euadere. Interfectis igitur ex eis quampluribus, reliquis etiam prae timore mortis conuersis in fugam, laeti et gratias Domino persoluentes, onerati spoliis et de rebus hostium facti locupletiores, iter coeptum conficiunt, Ioppen uersus contendentes. At uero Ioppitae consternati animo, pro his quae audierant, ubi nostra redire respiciunt agmina, quasi de graui somno expergefacti, fusis prae gaudio lacrymis, portas aperiunt; eis exeunt obuiam, significantes quam tristia de ipsis audierant, et in quantum deciderant desperationis profundum. Ingressi igitur in urbem, laetum et celebrem egerunt diem, recensentes adinuicem quantam fecerat cum illis Dominus misericordiam. Ut uero dominus rex cognouit quomodo regina et qui circa eam erant in illo mentis excessu, quem prae timoris angustia passi fuerant, domino Tancredo scripserant, misso celerrime nuntio, eumdem egregium principem pro regni casu sollicitum, et iam accinctum ad iter, de suo mirabili successu litteris certificat. Qui suscepto nuntio, et de uictoria domini regis laetabundus et gaudens, gratias Creatori persoluit immensas. [10,19] CAPUT XIX Interim principes illi, de quibus prius feceramus mentionem, qui in partibus Romaniae miserabili casu tantum amiserant exercitum, ut praediximus, Antiochiam peruenerant; et inde progressi, urbem Tortosam, sicuti praemissum est, ab hostibus expeditam, domino Raymundo comiti Tolosano tradiderant. Quibus Hierosolymam properantibus, ne forte ad fluuium Canis eorum iter praepediretur, rex assumpta secum occurrens militia, transitus angustias praeoccupauit: nec fuit leue quod eorum gratia tentauit; nam, iuxta hostium urbes quatuor nobiles et populosas, Ptolomaidam uidelicet, Tyrum, Sidonem et Berytum, eum oportuit pertransire, priusquam ad locum perueniret praedictum. Domino igitur rege cum suis transitus difficultatem obtinente, adsunt illustres uiri, dominus uidelicet Willelmus, comes Pictauiensium, Aquitaniae dux idem; dominus Stephanus, comes Blesensium; dominus Stephanus, comes Burgundiae; dominus Gaufridus, comes Vindocinensium; dominus Hugo, Lisiniacensis domini Raimundi comitis Tolosani frater, et alii nobiles multi, laeti plurimum et gaudentes, tum quia transitum, quem tanquam periculosum nimis diu ante suspectum habuerant, inuenerunt expeditum; tum quia dominum regem sibi obuiam repererunt. Conuenientes igitur adinuicem, in mutuos irruunt amplexus, et alternae salutationis affatu depenso, pacis iungunt oscula, uicarlis confabulationibus se recreantes: adeo ut iam et laborum et damnorum uiderentur immemores, tanquam sinistrum nihil pertulissent: quibus secum assumptis, et legibus humanitatis, et plena charitate benigne tractatis, rex Hierosolymam perduxit. Et quoniam prope erat paschalis solemnitas, transcursis ibi diebus festis, Ioppen quasi in patriam redituri peruenerunt; ubi dominus comes Pictauiensium, qui multa premebatur indigentia, nauem similiter ingressus, prospere satis ad suam peruenit regionem. Uterque uero Stephanus nauem similiter ingressi, postquam diu et multum fatigati sunt in aequore, contrariis acti flatibus, Ioppen redire coacti sunt. [10,20] CAPUT XX. Cumque omnes isti pariter moram ibi facerent, Ascalonitae adiunctis sibi ex iis qui de praedicto praelio euaserant Aegyptiis, et ingenti militia congregata, quae ad numerum uiginti millium dicebatur accedere, fines nostros circa Liddam, Sauronam et Ramulam ingressi sunt: quod ut domino regi nuntiatum est, praeter morem se habens nimis prouide, non conuocatis ex finitimis urbibus militaribus copiis, sed de sua uirtute praesumens; non exspectatis etiam iis qui secum erant in urbe, properus nimis, imo praeceps, uix secum ducentos habens equites, urbe egressus est. Porro illi nobiles, sumptis equis mutuo ab amicis et cognatis, ignominiosum sibi reputantes si tanta ingruente necessitate ipsi fruerentur otio, nec fratrum laboribus communicarent, egressi sunt pariter, dominum regem sequentes. Rex uero qui alios nimis incaute praecesserat, ubi hostium contemplatus est legiones, admirans multitudinem, facti coepit poenitere, reputans apud se uere dictum: " Male cuncta ministrat Impetus"; STATIUS. optaret non uenisse se; uerum adeo hostium cohortibus se immerserat, ut iam nec pudor, nec mortis periculum reditum suaderent. At uero qui in exercitu nostium erant prudentiores et in re militari maiorem habebant experientiam, uidentes nostros praeter morem absque peditum manipulis, equitum quoque turmas, praetermisso ordine militari confusas accedere, coeperunt apud se maiorem de uictoria spem habere; unde facti animosiores, digestis in ordinem aciebus, uno impetu in nostros irruunt, tanto instantes animosius, quanto eos ordinem solitum magis neglexisse conspexerant. Oppressi itaque irruentium uehementius ingenti multitudine, et belli pondus ferre non ualentes, caesis pluribus in fugam uersi sunt; qui tamen in conflictu ceciderunt, cruentam hostibus de se reliquerunt uictoriam; nam usque ad supremum defectum decertantes uiriliter, ex hostibus plurimos gladiis cominus obtruncantes, reliquos dissolutis agminibus pene in fugam conuerterant, cum, ecce resumptis animis, nostrorum paucitatem, suorum uero attendentes multitudinem, exhortantes se adinuicem, iterato se ingerunt uehementius, et nostros, ut praediximus, adegerunt in fugam; qui autem sani euaserunt, in oppidum Ramulam se conferentes, salutem se sperabant inuenisse. Ceciderunt in ea acie uterque comes Stephanus, et alii nobiles, quorum numerum uel nomina non tenemus. Congratulandum est, ut nobis uidetur, huic uiro nobili, et apud suos et sanguinis generositate et operum magnificentia praeclaro, comiti uidelicet Carnotensium, domino Stephano. Certum est enim quod iuxta magnam misericordiam suam egit cum eo Dominus, cui ueterem infamiae notam, quam ab expeditione fugiens Antiochena, miserabiliter contraxerat, optimo fine abolere concessit; nec enim merito ei ad naeuum imputabitur de caetero, quod tam fausto fine redemit. Nam qui pro Christi nomine decertantes, in acie fidelium et Christiana militia dicuntur occumbere, non solum infamiae, uerum et peccaminum et delictorum omnimodam credimus abolitionem promereri. [10,21] CAPUT XXI. Rex uero, etsi de oppidi munitione non multum praesumeret, tamen ut mortis imminens declinaret dispendium, uidens quod circumfusis hostium agminibus alias non dabatur ei euadendi locus, cum aliis intus in municipium se recepit; dumque de uita et salute tota nocte sollicitus, curis grauibus ureretur, ecce intempestae noctis silentio, ab hostium se subtrahens exercitu, adfuit oppido uicinus, solus absque comitatu, praedictus ille nobilis de Arabia princeps, cuius uxori dominus rex, ut praemisimus, modico ante tempore, tantam exhibuerat humanitatem: memor sane collati beneficii et ingratitudinis declinans peccatum, suppressa uoce, iis qui in muro erant, locutus est, dicens: Verba habeo ad dominum regem secretiora, quae perfero; facite ut ad eum introducar; expedit enim. Quod postquam domino regi nuntiatum est, uerbum admisit, et illum praecepit introduci; qui admissus, regem quis ipse sit, edocet: beneficium quod ab eo in uxore sua receperat, ad memoriam reuocans; et eius se intuitu illi obligatum perpetuo ad refundendam uicem non dissimilem asserens, regem instruit ut de praesidio egrediatur, consilium pandens hostium, quod summo mane castrum debeant obsidione uallare, et omnes intus comprehensos in mortis praecipitare sententiam: iuxta quod dominum regem monet ut secum egrediatur, spondens se, auctore Domino, tanquam locorum peritum, eum in tuto sine difficultate repositurum. Tandemque rex egressus cum eo, paucissimis comitatus, ne forte si maiores turbas traheret, hostium in se concitaret exercitum, illum sequens ad montana conscendit: ubi praedictus nobilis ab eo digrediens, ad hostium expeditiones reuersus est, obsequium suum et promptam tempore opportuno promittens deuotionem. At uero hostes uictoria potiti, eos qui intra oppidum se contulerant, obsidione uallantes et undique impugnantes hostiliter, uiolenter comprehenderunt, comprehensosque pro libero tractantes arbitrio, partim neci tradiderunt, partim compedibus alligantes, perpetuae mancipauerunt seruituti. Tanta quidem nobilium uirorum et fortium strages usque ad illum diem in regno non legitur accidisse. Confusum est pene regnum et omnium uires eneruatae, cordibus prudentium interius liquefactis, ita ut, nisi mature uisitasset eos misericorditer Oriens ex alto (Luc. I) , in desperationis decidentes abyssum, regnum parati erant deserere. Erat quippe nostrorum populus exiguus; nec de partibus transmarinis tute poterant in Orientem accedere, timentes hostium urbes maritimas, quae a dextra laeuaque erant plurimae. Nam, ut praediximus, a Laodicia Syriae usque ad Aegypti fines nouissimos, non nisi duas de urbibus maritimis noster obtinebat populus, Ioppen uidelicet, et de nouo captam Caesaream. Qui autem accedebant, completis orationibus, illico reuertebantur, nostrorum uidentes debilitatem, et pene defectum, timentes communibus cum eis calamitatibus inuolui. [10,22] CAPUT XXII. Rex ergo ad montes, ut praediximus, fugiens, amissis uiae consortibus, uelocis equi ereptus beneficio et praedicti nobilis uiri ducatu, tota nocte in locis desertis trepidus latuit: mane facto, duobus sociis, quos casus obtulerat, comitatus, uiarum secutus dispendia, per medias hostium insidias Arsur usque peruenit. Ubi a suis, qui in eodem oppido erant, gaudenter exceptus, sumpto cibo, confortatus est; nam prae famis sitisque angustia, dum ueniret, pene defecerat. Videtur autem et diuinitus procuratum quiddam quod ei dicitur accidisse. Nam eadem die, uix unius horae interiecto spatio, ab eodem oppido maximus hostium discesserat numerus, qui sine intermissione oppidanis tota die pro foribus bellum intulerant; quos si in eodem loco perseuerantes rex accedens reperisset, uix eorum manus potuisset effugere. Rumor interim de rege uarius habebatur; nam qui de praelio euaserant pauci, Hierosolymam uenientes, regem inter caeteros cecidisse asserebant. Episcopus uero Liddensis qui, audita et prope conspecta eorum qui in Ramulensi praesidio capti fuerant strage, relicta Ecclesia sua Ioppen confugerat, de rege interrogatus, se nihil omnino scire fatebatur; eos tamen qui in praesidium se receperant, uitam miserabiliter finiisse constanter asserebat; se quoque fuga latenter elapsum, ut uitae consuleret, dicere non uerebatur. Erat ergo per totum regnum, ad quos sermo iste peruenerat, ubique luctus, ubique gemitus et lacrymae, diffidentibus de uita singulis et mortem optantibus celerem, ne uiderent mala gentis suae, et regni desolationem aspicerent. Cum ergo moeror et luctus et suspiria regnum occupassent uniuersum, ecce rex, quasi stella matutina in medio refulgens nebulae, ab Antipatrida egressus, Ioppe nauigio subitum se intulit. Ubi a ciuibus cum gaudio susceptus, ex insperato depulsis tenebris serenum intulit, sua delens praesentia quidquid sinistrum acciderat. Exiit ergo sermo iste per uniuersos regni fines; et quos rumor primus animo deiecerat, secundus in spem bonam erexit. Interea, dominus Hugo de Sancto Aldemaro, Tyberiadensis dominus, a Hierosolymitanis commonitus ut domino regi subueniret, cum octoginta equitibus usque Arsur peruenerat, regi auxilium ministraturus. Quod rex audiens, assumptis secum quos apud Ioppen inuenire poterat, ei procedit obuiam, timens ne hostes per regionem libere diffusi eis aduenientibus insidias molirentur; aut, congregatis copiis, eorum manifeste iter impedire niterentur. Occurrens ergo illis iunctis cum multa hilaritate conplexibus et agminibus sociatis, Ioppen cum multa ciuium exsultatione ingressi sunt. Missis igitur nuntiis, eos qui in montibus erant ad subueniendum ei sollicitat; qui mature conuenientes, propter hostes qui media liberius obtinebant, uiarum secuti dispendia, infra paucos dies apud Arsur peruenerunt: unde cum difficultate et uitae periculo, hostibus inter eundum occurrentibus, Ioppen, auctore Domino, peruenerunt. Erant autem qui de nouo accesserant equites promiscui meriti, quasi nonaginta; quibus receptis, dominus rex in bonam spem erectus, quaerens, quas intulerant, hostibus recompensare iniurias et mala quae irrogauerant refundere cum usuris, instructis et iuxta rei militaris disciplinam ordinatis congrue tam equitum aciebus quam peditum manipulis, hostibus obuiam egreditur, eorum multitudinem de Domini fretus auxilio paruipendens. Erant autem hostes in proximo quasi ad milliaria tria, crates, scalas et uarii generis machinas ex electa lignorum materia contexentes; quibus erat propositum, et id ipsum leue uidebatur, urbem inimicam impugnare, regemque obsessum interius, cum ciuibus uniuersis, quasi uilia captiuare mancipia. Dumque in hoc essent opere solliciti, ecce rex cum suo iam praesens aderat exercitu. Quod uidentes aduersarii, quod ab iis quos uictos reputabant ultro prouocarentur ad praelia, correptis armis accingunt se ut occurrant, nihil timentes eos quos iam penitus defecisse arbitrabantur. Nostris tamen irruentibus, et pro omnibus quae acceperant paratis recompensare duplicia, more leonum, quibus raptis catulis est ira propensior, et pro uxoribus et liberis, pro libertate et patria totis uiribus decertantes, infusa de supernis uirtute et diuina praeeunte gratia, hostium gladiis dissoluunt agmina; et interfectis ex eorum numero quampluribus, reliquos turpiter fugam inire compellunt. Insequi autem, diutius propter eorum paucitatem, nostris non est uisum expediens; sed in castra hostium redeuntes, spolia colligunt plurima; asinos, camelos, papiliones et tentoria, uictusque et alimentorum diuersa genera secum deferentes, Ioppen cum uictoria, populo applaudente uniuerso, reuersus est. Quieuitque regnum quasi mensibus septem. [10,23] CAPUT XXIII. Igitur dum haec in regno uarie multipliciterque sic aguntur, dominus Tancredus uir illustris, congregata de uniuersis suis militia et tam equitum quam peditum copiis conuocatis, nobilem sedem, Coelesyriae metropolim, obsidet Apamiam. Ubi cum aliquandiu more optimi principis, debita perseuerasset instantia, singula percurrens argumenta quibus hostium solent expugnari praesidia; nihil omittens eorum quae obsessis molestias solent inferre grauiores, operoso studio et sollicitudine non pigra, praeueniente eum diuina clementia, ciuitatem obtinuit, principatus fines amplians in immensum. Inde eadem, ut dicitur die, Laodiciam perueniens, quae a Graecis possidebatur, eam in suam recepit ditionem; ueteribus conditionibus interpositis inter se et eosdem Laodicenses, quod quacunque die Apamiam sibi uindicaret, eadem die ei sine difficultate resignarent Laodiciam. Harum utramque nobilissimarum urbium, Antiochus Seleuci filius fundasse legitur, et de nominibus filiarum, quarum altera Apamia, altera uero Laodicia dicebatur, ciuitatibus dedisse nomina. Hic autem de Laodicia Syriae nobis est sermo; nam est et alia Laodicia quae inter septem urbes Asiae minoris numeratur, iuxta id quod in Apocalypsi Ioannis scribitur ita: Quod uides scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis, Ephesum, Smyrnam, Pergamum, Tyatiram, Sardis, Philadelphiam et Laodiciam (Apoc. I, 11) . Harum alteram, Laodiciam uidelicet, diuus Seuerus coloniam fecit, teste Ulpiano, qui de ea in Digestis, titulo De censibus, ita ait: Est et Laodicia in Syria, cui diuus Seuerus ius Italicum ob belli ciuilis merita concessit. Domino igitur eius promouente negotia, opus multorum dierum uno perfecit itinere, duas simul urbes recipiens, quarum ampla lateque diffusa cum multis oppidis et suburbanis iacebant territoria. Erat quippe uir Deum amans Deoque amabilis, fide insignis, strenuitate conspicuus, exigentibus meritis populo acceptus et in cunctis prospere agens. [10,24] CAPUT XXIV. Dominus etiam Balduinus, Edessanorum comes, uir magnificus et per omnia commendabilis, qui domino regi, ut praedictum est, in comitatu Edessano successerat, strenue et feliciter terram sibi subditam administrabat, hostibus circumpositis suspectus plurimum et formidabilis. Cumque sine uxore esset et liberis, cuiusdam Gabrielis Meleteniae ducis, de quo superius fecimus mentionem, filiam Morsiam nomine, uxorem duxit, magnam et ualde necessariam cum ea, dotis nomine, suscipiens pecuniam. Erat autem praedictus Gabriel natione, lingua et habitu Armenius; fide tamen Graecus. Accidit autem quod, dum in optimo esset statu et optima tranquillitate frueretur, quidam consobrinus eius, Ioscelinus uidelicet de Cortenay, uir nobilis de Francia, de regione quae dicitur Gastineis, accessit ad eum; qui cum non haberet terram uel possessiones aliquas, ne ad alium ignotum, gratia promerendi beneficii, cogeretur declinare, possessiones ei maximas contulit; omnem illam uidelicet suae regionis partem, quae circa Euphratem fluuium magnum sita est, in qua erant urbes Coritium et Tulupa; oppida uero ampla et munitissima Turbessel, Hamtab et Rauendel, et quaedam alia. Sibi uero regionem trans Euphratem, hostibus magis uicinam, detinuit, una sola urbe de interioribus, Samosato uidelicet, retenta. Erat autem uir prudentia praeditus saeculari, in agendis circumspectus; in cura et dispositione rei familiaris prouidus ualde; optimus paterfamilias, utilium prouisor; ubi necessitas exigebat liberalis, sed modice alias parcus, domesticorum bonorum solertissimus conseruator; in sumendis alimentis sobrius, de habitu et ornatu proprii corporis non multum habens curam. Unde et praedictam regionis portionem, sibi a domino comite liberaliter concessam, multa rexit industria, bonis omnibus abundans. [10,25] CAPUT XXV. Eodem tempore dominus Boamundus Antiochenorum princeps, uir magnificus et per omnia commendabilis, diuina eum respiciente gratia, post annos quatuor, quibus uinculis hostium mancipatus fuerat, pretio interueniente redemptus, Antiochiam reuersus est. Ubi a domino patriarcha, clero et populo uniuerso gratanter susceptus, uniuersam prouinciam, et regnum nihilominus, desiderato eius laetificauit aduentu. Cognitoque quam prudenter fideliterque dominus Tancredus, eius consanguineus, commissum sibi in eius absentia administrauerat principatum, captisque duabus eximiis urbibus eius fines strenue dilatauerat, gratias illi agens immensas, benigne habuit; plurimam partem regionis, sicut eius uidebantur exigere merita, sibi et haeredibus suis iure perpetuo tradidit possidendam. Nec multo post, uniuersum ei, sicut in sequentibus dicetur, commisit principatum. Interea uero Arnulfo, de quo superius diximus, Hierosolymitano archidiacono more suo inter regem et dominum patriarcham Daimbertum scandala serente et ministrante odium, coepit repullulare quae prius sopita uidebatur inter eos inimicitia; adeoque creuerat inter eos indignatio ut, suscitato aduersus eum per eiusdem seductoris operam et studium clero, uir religiosus et pacis amator, iuges molestias ferre non ualens, ecclesia simul et urbe relicta, inops et pauper, consilii simul et auxilii indigens, ad dominum confugit Boamundum; qui aduenientem honeste suscipiens, tanto erga eum maiore motus misericordia, quo eius sollicitudine et opera ad Hierosolymitanam ecclesiam nouerat esse promotum; et ne apud se aliter quam tantum uirum haberi oportebat, moram faceret, ecclesiam Sancti Gregorii, quae infra Antiochenam urbem sita est, cum ingentibus praediis et multis redditibus, consentiente domino Bernardo, eiusdem loci patriarcha, liberaliter assignauit; ibique cum eo usque ad eius in Apuliam transitum, sicut in sequentibus dicetur, moram habuit continuam. [10,26] CAPUT XXVI. At uero rex, praedicti Arnulfi seductus malitia, praetermisso Dei timore, expulso domino patriarcha Daimberto, adiecit etiam ut peius faceret. Quemdam enim simplicem et religiosum circumueniens sacerdotem, Ebremarum nomine, in sedem intrusit patriarchalem. Hic autem simplex homo, in prima uenerat expeditione, honestae conuersationis merito cunctis acceptus; sed in hoc crassam nimis et supinam inuentus est ignorantiam habuisse, quod, uiuente domino patriarcha, sedem eius licere sibi credebat usurpare. Eodem etiam anno, qui erat ab Incarnatione Domini 1103, circa ueris initium, celebrata Hierosolymis Dominicae resurrectionis solemnitate, conuocatis de regno uniuerso militaribus copiis, dominus rex obsidet Ptolomaidam. Est autem Ptolomaida ciuitas maritima, prouinciae Phoenicis, una de urbibus suffraganeis quae ad Tyrensem metropolim habent respectum: portum habens infra moenia et exterius, ubi tranquillam possit nauibus praebere stationem. Est autem et satis commode sita inter montes et mare, pingue et optimum habens latifundium, Belo flumine praeterfluente ciuitatem. Hanc frequens fama est geminos fratres fundasse Ptolomaeum et Acconem et muris uallasse solidioribus; eamque quasi per medium diuisam, suis nominibus appellasse; unde et hodie binomia est, ut Ptolomaida dicatur et Accon, sicut pene omnes Syriae ciuitates duo uel tria habent nomina. Ad hanc igitur cum suis legionibus dominus rex perueniens, quoniam naualem non habebat exercitum, non multum potuit quoad deditionem arctare; sed caesis in circuitu pomeriis, interemptis ex ciuibus nonnullis; abducta etiam praeda, gregibus et armentis, quae extra ciuitatem repererunt, soluta obsidione, ad propria reuertebatur. Volensque per Caesaream redire, accidit quod in loco, qui dicitur Petra incisa, iuxta antiquam Tyrum, inter Capharnaum et Doram oppida maritima, qui locus hodie Districtum appellatur, praedones et uiarum publicarum effractores inuenit. in quos in insidiis latentes uehementer irruens, pluribus interemptis, aliis elapsis fuga, unus casu in regem uibrans iaculum, a parte posteriore per cratem costarum, cordi uicinum immisit telum, quo ictu eum pene morti tradidit; sed tandem medicorum adhibita sollicitudine, post incisiones et cauteria, salutem recepit aliqualem; eiusdem uulneris certis temporibus recrudescente dolore, perpetuo fatigatus. [10,27] CAPUT XXVII. Per idem tempus, dominus Raimundus bonae memoriae, Tolosanus comes, obtenta ciuitate quae uulgo dicitur Tortosa, ut praemisimus, fines suos tanquam uir egregius, magnificus et uerus Dei cultor, strenue nimis et uiriliter dilatabat circumquaque; anxiusque quo modo Christiani nominis aduersarios a finibus illis propulsaret, in colle quodam ante urbem Tripolitanam, uix ab ea milliaribus distante duobus, fundauerat praesidium; cui, quoniam a peregrinis constituebatur, nomen ex re dedit, ut perpetuo diceretur Mons Peregrinus; et ita usque hodie a fundatore nomen seruat impositum, naturali situ, et artificum industria satis munitum. Unde Tripolitanis ciuibus incessanter diebus pene singulis inferebat molestias; ita ut uniuersae regionis incolae, et etiam ipsius ciuitatis habitatores annua eidem persoluerent tributa; nec minus ei obedirent in omnibus, quam si urbem ipsam sine contradictore possideret. Natus est etiam ei in eodem loco, ex propria uxore, Deo deuota femina, filius de nomine maiorum dictus Amphossus, qui eidem postea in comitatu Tolosano successit. [10,28] CAPUT XXVIII. Rex iterum Ptolemaidam obsidet; et Ianuensium fretus auxilio, obsessam urbem occupat uiolenter. Anno ab Incarnatione Domini 1104, mense Maio, idem dominus rex conuocatis uiribus et populo uniuerso, a minimo usque ad maximum, eamdem de qua supra diximus, Ptolomaidam obsidere contendit: inde potissimum occasione sumpta, quod per eosdem dies, Ianuensium in partes Syriae classis applicuerat, nauium rostratarum, quae uulgo dicuntur galeae, septuaginta. Quo cognito, missa statim ad consules legatione, uerbis amicis inuitat eos, ut antequam ad propria redeant, Christo uelint militare; exemplum etiam familiare proponens de eorum ciuibus, quorum studio et opera urbem Caesaream regno uindicauerat, non sine perpetua ciuium Ianuensium gloria, et emolumento non modico. Tandemque prudentibus interpositis uiris, et rem effectui fideliter mancipare quaerentibus, responsum dederunt: Quod si reddituum et obuentionum quae ex marino accessu in portu colligerentur, tertia pars illis in perpetuum concederetur; et in ciuitate ecclesia, et in uico iurisdictio plena daretur, ad capiendam praedictam urbem fideliter elaborarent. Placuerunt itaque domino regi et principibus eius conditiones praedictae, et fidei nexu corroboratas, utrinque, scripti beneficio, perpetuae memoriae mandauerunt. Sic igitur die praefixa illi per mare, dominus rex cum suis per terram urbem praedictam, locatis in gyrum castris, obsidione uallant; ciuibusque introitu negato et exitu, molestias inferunt quales quantasque solent obsessis irrogari. Machinis etiam circumpositis, quales solent argutorum hominum reperire ingenia, in hostium erigunt perniciem, turres ex eis flagellantes et moenia; et aedificia etiam interiora magnorum molarium immissione confringentes. Praeterea crebris congressionibus tam a classe per oram maritimam, quam ex opposita parte per regium exercitum fatigatis, plurimis ex ciuibus casibus uariis interemptis, obsidentium instantiam, et frequentes impetus, durum uidebatur portare. Cumque per dies uiginti continuos, tam nostri oppugnando quam illi a se repellendo iniurias, desudassent, interpositis conditionibus, quod qui egredi optarent, cum uxoribus et liberis, et eorum mobilibus, ad quas uellent partes liberum haberent exitum; qui uero in domibus suis manere, et natale solum eligerent non deserere, data singulis annis domino regi certa praestatione, bonis conditionibus uterentur; regi ciuitatem tradiderunt: qua obtenta, Ianuensibus iuxta singulorum merita, possessionis et domicilia assignauit. Hic primum per mare accedentibus patuit secura tranquillitas, et portu commodiore recepto, et littore ab hostibus aliquantulum expedito. [10,29] CAPUT XXIX. Eodem anno, dominus Boamundus, cum uniuersis eiusdem prouinciae magnatibus, dominus quoque Tancredus, dominus etiam nihilominus Balduinus, Edessanorum comes, una cum domino Ioscelino eiusdem consanguineo, conuenientes ad inuicem, fide media compromiserunt, quod Euphraten transeuntes, Carran urbem, Edessae uicinam, ab infidelibus detentam, obsiderent. Iuxta quod conceptum, euocantes certatim ex suis regionibus militares copias et auxilia undecunque conrogantes, die praefixa Euphraten transeuntes, apud Edessam peruenerunt. Interfuerunt autem eidem infaustae expeditioni uiri uenerabiles et Ecclesiae praeclara lumina, dominus Bernardus, Antiochenorum patriarcha; dominus Daimbertus, Hierosolymorum patriarcha, qui tunc uagus, exsul et profugus apud Antiochiam demorabatur; dominus quoque Benedictus, Edessanorum archiepiscopus. Hi omnes apud praedictam urbem congregati, propositum effectui mancipare satagentes, cum suis legionibus ad locum perueniunt destinatum. Est autem Carran, ut ueteres tradunt historiae, is locus, ad quem Thare, filium Abraham, et ex filio Haran nepotem Lot, de Ur Chaldaeorum fugiens et in terram Chanaan properans, eduxit, et habitauit ibi, secundum quod in libro Geneseos (cap. XI) continetur, ubi et idem mortuus est, ubi et Abraham responsum accepit a Domino ut, egrediens de terra sua et de cognatione sua, Domini sequeretur promissiones. Idemque est locus, in quo et Romanorum dictator Crassus, aurum quod sitierat, Parthis propinantibus, bibit. Quo cum peruenissent, sicuti ab initio proposuerant, urbem claudunt obsidione; nec multum erat necessarium urbem aliter impugnare, quam ingressus exitusque ciuibus prohibere, modicum enim, et pene nihil intus habebant alimentorum. Causa autem huius erat inopiae: dominus Balduinus longe ante multam dabat operam, quomodo inopia illius loci fatigarentur ciues, ut fame aliquando molestati, urbem ei traderent. Modus autem, quo propositum effectui mancipare satagebat, hic ei uisus erat idoneus. Inter Edessam porro, et praedictam illam ciuitatem, quae uix quatuordecim a se distant milliaribus, fluuius quidam discurrit medius, qui sua irrigatione, canalibus deriuatus, circumadiacentem planitiem uberem reddebat et frugibus fecundam. A priscis autem temporibus solum praedictum hanc habuerat limitationem, ut quod citra fluuium erat, Edessanis sine molestia cederet; quod uero trans fluuium, Carrenses proprium possiderent. Videns autem dominus Balduinus quod hostium ciuitati omnino exterius nihil alimentorum accederet, sed de locis illis communibus omnem sibi uictum propagarent; maluit ipse hac commoditate defraudari, quam ut hostes, qui non satis commode aliunde poterant, de locis mediis alerentur. Frequentibus igitur irruptionibus diu ante prohibuerat in locis suis agriculturam exerceri, sperans quod de regione trans Euphratem, et de ea quae inter Edessam et eumdem fluuium iacebat media, alimentorum posset suis ciuibus ministrare sufficientiam; Carrenses autem, ea subtracta commoditate, quam de praedictis locis communibus habere consueuerant, ad intolerabilem compellerentur inopiam, sicut uere rei exitus manifestum dabat; idque iam annis ante pluribus inhibuerat. Obsidentes igitur praedictam urbem, ut praemisimus, multa uictus inopia eam inuenerunt laborantem. Ciues tamen nostrorum aduentu longe ante praecognito, per nuntios et litteras principes Orientis sollicitauerant, significantes quod, nisi mature subuenirent, parati erant deficere. Videntes autem quod eis inde nullum ministrabatur subsidium, et famis angustia singulis diebus eos amplius molestaret, communicato consilio, potius eligunt urbem resignare quam intus fame tabescere et prae alimentorum defectu liquefieri. Exeuntes ergo, tradunt se in manus obsidentium, sine conditione aliqua. [10,30] CAPUT XXX. Sed, stimulante inuidia, effusa est contentio inter principes; et dum contendunt ad inuicem dominus princeps Boamundus et dominus comes Balduinus, utri illorum tradatur ciuitas, utrius illorum prius in urbem inducatur uexillum, differunt usque mane urbem traditam occupare, quousque de illa friuola quaestione plenius deliberarent. Didicerunt itaque per rerum experientiam quam uerum sit illud: "Mora secum Periculum trahit"; et illud iterum: "Nocuit differre paratis". Nam, antequam dies illucesceret crastina, tam ingens hostium adfuit multitudo, tamque numerosus et formidabilis Turcorum exercitus, ut nostri etiam de uita diffiderent. Qui autem aduenerant, alimentorum infinitas secum trahebant copias; condixerantque adinuicem prudenter satis et callide, ut se in duas diuiderent turmas, ut dum altera cum nostris quocunque euentu, siue prospere siue sinistro, dimicaret, altera ciuibus inferret uictualia. Factumque est ita. Nam, statim die iam aliquantulum adulta, aduersae partis principes instruunt agmina, ordinant acies, tanquam protinus pugnaturi, seorsum illis constitutis, quibus sarcinarum cura fuerat commissa. Neque his tamen, qui se aptabant ad praelia, spes erat ulla, aut obtinendi uictoriam, aut resistendi diutius; sed id solum eis uidebatur sufficere ad propositum si, nostris circa eos occupatis, obsessi ciues allatum sibi possent uictum recipere. Videntes igitur nostri principes hostes praeparari ad praelium, ipsi quoque aciebus et agminibus congruo digestis ordine, utroque patriarcha sermonibus exhortatoriis, addere militibus nituntur animos; sed Domini gratia destituti, nec uerbis iuuantur, nec admonitionibus. Nam, statim primo conflictu facti sunt hostes eorum in capite, et ipsi ignominiose cedentes terga dederunt hostibus, castra deserentes et sarcinas, fuga salutem quaerebant, quam non potuerunt inuenire. Nam hostes reiectis arcubus et eorum officio neglecto, gladiis instantes quominus, pene omnes interficiendo deleuerunt. Capti sunt ibi comes Edessanus et dominus Ioscelinus eius consanguineus; et uinculis alligati, in terras hostium tracti sunt remotiores. Dominus autem Boamundus, cum domino Tancredo et utroque patriarcha, tumultui se subducentes bellico, uiarum studiose declinantes compendia, Edessam peruenerunt incolumes. At uero eiusdem loci archiepiscopus, sicut uir simplex erat, turbis inuolutus praeliaribus, uinctus et catenatus, numerum auxit captiuorum. Accidit autem quod cuiusdam Christiani deputatus custodiae, super eum, ex quo episcopum nouit esse, motus uisceribus charitatis, animam suam pro illius ponens anima, illaesum abire permisit; qui tandem, protegente eum Domino, infra paucos dies Edessam reuersus est, cum multa ciuium hilaritate susceptus. At uero dominus princeps, dum adhuc Edessae moram faceret, audiens quod, peccatis exigentibus, comes captus esset, consentientibus ciuibus, urbem domino Tancredo seruandam credidit, et regione uniuersam, ea conditione, ut redeunti de carcere domino comiti, ei statim sine difficultate resignaret; ipse autem domini Ioscelini terram in suam recepit sollicitudinem. Porro nec prius nec postmodum in uniuerso Oriente, tempore Latinorum, uspiam legitur tam periculosum fuisse praelium, tantaque strages uirorum fortium, gentisque nostrae tam ignominiosa fuga.