[7,0] LIBER SEPTIMUS. [7,1] CAPUT PRIMUM. Rebus igitur in urbe sic dispositis, de communi decernunt consilio, ut dominum Constantinopolitanum imperatorem per nuntios suos sollicitent, quatenus iuxta pacta quae cum eis inierat, eis auxilium in propria persona non differat ministrare; sed proficiscentes Hierosolymam, sicut tenebatur ex promisso, mature subsequatur; alioquin pactorum seriem negligenti, ipsi nullatenus uellent se obligatos teneri. Electi autem sunt ad id muneris prosequendum uiri nobiles et clarissimi, dominus uidelicet Hugo Magnus, domini Philippi Francorum regis frater, et dominus Balduinus Heumaucorum comes: quorum alter irruentibus in itinere hostibus, comparere desiit, cuius usque hodie dubius est exitus, aliis dicentibus eum in acie cecidisse, aliis ab hostibus captum et mancipatum uinculis, in ulteriora deductum Orientis, asseuerantibus. Dominus uero Hugo Magnus irruentium insidias declinans hostium, ad imperatorem peruenit incolumis, ubi insignibus gestis eius multam nubem induxit, et titulo generis derogauit non modicum. Nam cum in expeditione multa gessisset egregie, unde sibi famam pepererat immortalem, in ea legatione meritum denigrauit, dum expleto negotio, ad eos qui eum miserant nec responsa detulit, nec curauit redire. Fuitque in eo delictum hoc, tanto notabilius, quanto ipse genere erat praeclarior: nam iuxta uerbum nostri Iuuenalis: Omne animi uitium, tanto conspectius in se Crimen habet, quanto qui peccat maior habetur. Suscitata est itaque, ex causis occultis, statim urbe capta et consummata uictoria, postquam res iam erant in tranquillo collocatae, tanta clades in populo, ut uix aliqua praeteriret dies, in qua triginta uel quadraginta non efferrentur funera; ita quod de populo supererat, iam quasi penitus deleretur. Qua lue pestifera et contagione, cunctos longe lateque indifferenter inuoluente, uir uitae uenerabilis et immortalis memoriae, dominus Ademarus Podiensis episcopus uiam uniuersae carnis ingressus est, atque cum gemitu et lacrymis et intimis omnium suspiriis, tanquam pater et praecipuus plebis uniuersae moderator, in basilica beati Petri, in eo loco ubi lancea Domini reperta fuisse dicebatur, cum multa sepultus est honorificentia. Eiusdem cladis acerbitate Henricus de Ascha, uir et generis titulo et strenuitate commendabilis, apud castrum Turbessel consumptus est, ibique sepultus. Sed et Rainardus de Amesbach, miles pariter et manu et sanguine clarissimus, eodem occubuit casu, sepultus in uestibulo basilicae Principis apostolorum. Sexus quoque femineus ibi pene uniuersus eadem lue deperiit, ita ut infra paucos dies pene quinquaginta millia deficerent. Cuius tanti mali, quidam circa hoc curiosi, causas assignare cupientes, dissentiebant ab inuicem; dicentibus aliis quod ex occultis quibusdam aeris passionibus hoc accideret; aliis uero id pro causa assignantibus, quod populus longo tempore famis acerbitate uexatus, postquam alimentorum attigit abundantiam, cibos cum auiditate sumens nimia, praeteritos defectus quaerens redimere, sibi ipsi causam mortis immoderata gulositate inferebat. Idque pro suae opinionis assertione in euidens trahebant argumentum, quod sobriis et iis qui sibi parce sumebant alimenta, multo melius erat, et redibant ad conualescentiam. [7,2] CAPUT II. Interea uero tum cladis effugiendae gratia, tum assumptae peregrinationis intuitu coepit uociferari populus, et instanter acclamare, ut ad iter uersus Hierosolymam, cuius causa uenerant iterum principes se accingerent, et Domini praeirent exercitui, causae principali, quae omnes de regionibus suis exciuerat, satisfacientes. Qua ex causa principes conuenientes in unum, super hac populi postulatione tam fauorabili et exauditione digna, deliberationem ingressi sunt, in qua alius sic, alius aliter afficiebatur: quibusdam enim id uidebatur expedientius, ut statim sine dilatione iter arriperent, et populi satisfacerent desideriis; quibusdam uero ob instantis feruorem aestatis et aquarum penuriam, et populi famis acerbitate diutius afflicti debilitatem, et equorum defectum, usque ad clementioris initium temporis et Kal. Octobr. iter differendum uidebatur, ut hoc medio tempore, equis de nouo acquisitis et refocillatis ueteribus, populo quoque alimentis et requie in statum pristinum reformato, et omnium uiribus reparatis, ad laborem itineris possent resurgere fortiores. Placuit tandem omnibus posterior sententia, et usque ad tempus praetaxatum de communi conniuentia receptae sunt feriae. Ut uero interim et cladis declinarent imminentis periculum, et necessariorum maiorem alibi reperirent abundantiam, diuisi sunt principes ab inuicem, ea conditione, ut sine dilatione, tempore redirent condicto. Boamundus enim in Ciliciam descendens, Tharsum, Adanam, Manistram, Anauarzam urbes recepit, et, custodibus deputatis, regionem sibi uindicauit uniuersam. Alii quoque per urbes dispersi finitimas, seorsum a turbis, equis et sibi, agentes, indulgebant. Multi etiam tam de plebe quam de nobilioribus ad dominum Balduinum ducis fratrem, ut ab eo aliquid accipere mererentur, Edessam, cui praeerat, transito Euphrate, certatim properabant. Quos ille cum multa honestate suscipiens, et apud se commorantes tractans benignius, multis donatis muneribus, hilares remittebat ad suos. [7,3] CAPUT III. Accidit autem per eosdem dies quod Rodohan Halapiensium princeps, cum quodam de suis satrapis, qui castello Hasarth praeerat, contraxerat inimicitias; eoque odium inter eos peruenerat, quod, conuocata ex uniuersis sibi subditis regionibus militia, castrum praedictum obsederat. Videns autem praesidii dominus, quia non facile nisi per auxilium Francorum, domino potenti et irato posset resistere, missa legatione ad ducem Godefridum per quemdam Christianum fidelem suum, missis muneribus, ut eius sibi facilius conciliaret gratiam, eius amicitiam postulat; seruitium suum cum deuotione spondet, indissolubili nexu foederis ei se cupiens obligare; et ut uerbis eius pleniorem haberet fidem, et nulla ex parte de eius promisso dubitaret, filium suum ei destinat obsidem, orans et petens, ut a praesenti eum soluat periculo, condignam pro meritis tempore opportuno retributionem percepturus. His et huiusmodi uir uenerabilis persuasus, praedicto nobili amicitia foederatur, in suam eum gratiam recipiens, missoque nuntio, fratrem suum Edessanum comitem cum militaribus copiis ad se praecipit euocari, ut amicum obsidione soluta expediat. Vixque praedictus Rodohan circa castrum Hasarth per quinque dies cum suis expeditionibus consederat, cum ecce dux Godefridus in magna multitudine tam fidelium suorum, quam amicorum, quos ad persequendum propositum inuitauerat, ab Antiochia egressus in manu forti, ad partes illas ut amico subueniret, impiger properabat. Qui autem a praedicto nobili uiro ad dominum ducem missi fuerant, uidentes quia prospere et pro uotis cuncta compleuerant, in conspectu ducis domino suo gratiam obtinentes cumulatiorem, quoniam ipsi in persona propria dominum suum super eo nullatenus poterant reddere doctiorem (exercitus quippe hostilis ita undique castrum uallauerat, ut nec introitus alicui pateret, uel exitus) duas emiserunt columbas, ad id muneris prosequendum instructas apprime, quibus litterulas legationis suae seriem continentes, ad caudas religauerunt, quibus dominum suum super his omnibus quae obtinuerant, instruerent diligentius. Quae suae libertati restitutae, in momento ad locum unde eductae fuerant redeuntes, ab earum custode pariter et alumno captae sunt, et dissolutae paginulae praesentatae sunt domino. Quibus perlectis, in tantam spem erectus est, ut qui prius obsidentem ueritus multitudinem, de resistendo diutius desperauerat, eosdem sponte lacessere non uereretur. [7,4] CAPUT IV. Interea cum iam diei unius itinere dux cum suo comitatu processisset, occurrit ei frater eius cum tribus millibus uirorum fortium, et armatorum optime: quo cum plena charitate et pietatis affectu benigne suscepto, propositi pandit seriem, et gratiam quam cum praedicto nobili uero contraxerat, aperit diligenter: quae omnia frater approbans, ante omnia monet, ut quoniam eius uires, ad tantam obsidionem uiolenter dissoluendam, non uidebantur posse sufficere; antequam procedat, principes qui apud Antiochiam remanserant in suum euocet auxilium, ut confidentius ualeat in facto procedere. Acquiescens ergo dux fraternis monitis, missa legatione, dominum Boamundum, dominumque Tolosanum comitem multa precum exorat instantia, et sub obtentu fraternitatis inuitat humiliter, ut sibi pro amico laboranti, opem ferre non differant, uicem condignam tempore accepto recepturi. Inuitauerat autem eos et prius, antequam urbem egrederetur, et multum amice illorum sibi postulauerat suffragium; sed inuidiae stimulis agitati, eo quod praedictus uir nobilis, ducis prius quam suum expetierat adminiculum, eum sequi detrectauerant: at nunc iterata uocatione commoniti, uidentes quod non possent cum sua honestate ducis preces non admittere, conuocatis copiis dominum ducem secuti, eius se expeditioni sociauerunt. Qui postquam conuenerant adinuicem, facti sunt omnes quasi ad triginta millia pugnatorum. Rodohan uero, licet Turcorum quadraginta diceretur habere millia, tamen diffidens de uiribus, et nostrorum timens aduentum, quos in proximo adfuturos per suos nouerat exploratores, soluta expeditione, reuersus est Halapiam. Dum autem nostrorum exercitus fugae Rodohan ignarus, coeptum adhuc continuant iter, multique ab Antiochia utriusque ordinis uiri de remoto sequerentur, ut proficiscentibus se associarent legionibus, in quasdam hostium, quas illi studiose praetenderant, non pauci, casu descenderunt insidias, longe a praecedenti, ut diximus, agmine separati: quos longe et industria et uiribus impares exsuperantes Turci, captiuatis nonnullis, plurimos ex eis occiderunt. Quod postquam duci caeterisque principibus innotuit, a coepto desistentes itinere, praedictos malefactores unanimiter insecuti, antequam in suos se possent secessus recipere, et solita reperire diuerticula, eos casu habuerunt obuiam: quos gladiis excipientes et irruentes in eos animosius, dissoluerunt in momento; et retentis nostris, quos captiuos abducebant in compedibus, interemptisque ex eis quampluribus, et captiuatis innumeris, in fugam uerterunt, pene ad supremam deletos internecionem. Erant autem hi ex electa saepe dicti Rodohan millitia, ex familiaribus et domesticis eius quasi decem millia. Quo peracto, iterum rediens in unum noster exercitus, ad locum destinatum cum uictoria peruenerunt: quibus cum trecentis equitibus praesidii dominus occurrens, in conspectu uniuersarum legionum, prono capite, defixis in terram genibus, primo duci, dein principibus aliis in multa deuotione magnas agens gratiarum actiones, se coram omni populo praebitis corporaliter iuramentis, Christianis principibus fidelem obligauit et tradidit, asserens, quod ab eorum gratia et obsequiis, nulla dies, casus nullus, illum auelleret in perpetuum. Sic igitur feliciter consummato negotio, et amico pro uotis expedito, exercitus reuersus est Antiochiam, domino Balduino fratre ducis Edessam redeunte. [7,5] CAPUT V. Dux ergo uidens adhuc praedictam in urbe regnare pestilentiam, et cladem magis ac magis in populo dominari, fratris acquiescens petitionibus, qui eum praesens quam intime rogauerat, ut in suam descenderet regionem, ibique Augusti feruorem et pestilentis aeris declinaret malitiam: assumpto familiari comitatu, et indigentium maxima manu, ut eis in necessariis charitatiue prouideret, in terram fratris descendit, in finibus Turbessel, Hatab et Rauandel habitans, regione tota pro suo utens arbitrio, et fratris saepius habens praesentiam. Accidit autem, dum moram ibi faceret, quod regionis incolae, et maxime uiri religiosi, qui in monasteriis, quae illinc erant plurima, graues de Pancratio et Couasilio eius fratre in eius praesentia fundebant quaestiones. Erant autem hi duo fratres, Armenii natione, uiri praeclari, sed subdoli supra modum; habentes in ea regione municipia, de quorum munimine praesumentes, regionis habitatores, et maxime monasteria, grauibus et indebitis molestabant exactionibus; processeratque eo usque eorum temeritas, quod etiam domini comitis Edessani nuntios cum muneribus ad fratrem directos, dum adhuc obsidio circa Antiochiam perseueraret, in itinere spoliare praesumerent, et destinata domino duci munera, domino dirigerent Boamundo ut eius sibi aduersus comitem Edessanum conciliarent gratiam. Auditis ergo querimoniis, et iusta motus indignatione, missis quinquaginta de numero suorum equitibus, cum populo regionis, eorum praesidia effregit uiolenter, et effracta solotenus deiecit, ut eorum intolerabilem aliquatenus comprimeret insolentiam. Duce igitur in partibus illis commorante, uniuersi pene maiores nostri exercitus, sed de popularibus infiniti, ut contra imminentes paupertatis angustias aliquod reperirent solatium, ad dominum comitem praedictum certatim confluebant: et maxime ex quo praesidium Hasarth, quod in medio itinere constitutum erat, in nostrorum deuenerat gratiam. Quos omnes in tanta suscipiebat honorificentia, et tanta remunerabat liberalitate, et ipsi etiam qui ad hoc uenerant, mirarentur. [7,6] CAPUT VI. Factum est itaque quod nostrorum turbis ad urbem saepe dictam confluentibus, tanta erat in ea Latinorum multitudo, quod ciuibus iam inciperet esse molestum: frequentes enim eis in hospitio suscepti inferebant molestias, supra modum in populo dominari uolentes. Iamque ciuium consilio nobilium, quorum beneficio tantam urbem acquisierat, minus et minus utebatur. Unde uehementi indignatione aduersus eum suosque succensi sunt, poenitentes admodum, quod eum sibi praefecissent; timentes, una die, ab eo cui nihil sufficere uidebatur, bonis omnibus spoliari. Facta ergo conspiratione cum principibus Turcorum finitimis, tractare coeperunt quomodo dominus Balduinus aut casu occideretur repentino, aut urbe saltem pelleretur. Ut autem ad hoc propositum inuenirentur paratiores, thesauros suos, et omnem substantiam per castella et urbes finitimas apud suos deposuerant familiares. Dumque circa id plena sollicitudine tractarent frequentius, factum est ut relatione cuiusdam, qui erga eumdem plurima fidei et dilectionis sinceritate abundabat, huiusmodi ad eum sermo perueniret: cui rei plurima et digna fide reperiens argumenta, missa satellitum suorum numerosa manu, omnes homicidas illos teneri praecepit, et uinculis alligari. Tandem re per eorumdem confessionem plenius intellecta, factionis illius principes excaecari praecipiens; alios uero, qui minus deliquerant, confiscatis eorum bonis, urbe fecit extorres; aliorum autem substantiam suos applicans aerario, urbis habitatione clementer indulta, pecunialiter tantum multauit. Unde, suscepta ad uiginti aureorum millia quantitate, his qui ad se uenerant, quorumque ope urbes et finitima sibi subiiciebat municipia, multa liberalitate erogabat stipendia; et tam ciuibus quam populis adiacentibus, solo nomine inferebat formidinem. Unde et de eius exterminio multi cum omni sollicitudine cogitabant; ita ut socer eius timens, nec pro dotis residuo, quam cum filia promiserat, necdum persoluerat, graues quaestiones pateretur, in montes, ubi sua habebat praesidia, clam aufugit. [7,7] CAPUT VII. Erat porro in eadem regione nobilis quidam, genere Turcus, Balas nomine, eidem comiti confoederatus, qui aliquando Sororgiae dominus fuerat, ante illum Latinorum frequentem accessum comiti plurimum familiaris. Hic uidens quod circa eum comitis amor intepuerat, siue rogatu ciuium, siue propria ductus malitia, accessit ad eum orans et petens ut unicum, quod ei supererat praesidium, ueniens ipse in propria persona, susciperet: asserebat enim, sibi eius gratiam sufficere, et pro multa haereditate reputari. Uxorem autem ac liberos, et omnem substantiam suam in urbem Edessanam asserebat se uelle introducere: multum enim contribulium suorum indignationem fingebat seuereri, eo quo Christianis factus esset familiaris. Quibus uerbis comes persuasus, diem condixit, ut ad locum perueniens, eius satisfaceret uoluntati. Statuta autem die, assumptis secum ducentis equitibus, ad locum praeuio Bala destinatum peruenit. Balas autem oppidum occulte praemunierat, Turcos centum fortes uiribus et armis optime instructos introducens, qui ita latebant in praesidio, ut nullus ex eis compareret. Cum ergo ante oppidum constitissent, rogauit comitem ut cum paucis et familiaribus castrum ingrederetur, ne forte omni illa intromissa multitudine, ipse in substantia sua aliquam iacturam sustineret. Et iam pro uoto cuncta pene persuaserat, cum proditionem quodammodo praesagientes quidam, qui circa eum erant nobiles et uiri circumspecti, ingredi uolentem quasi uiolenter detinuerunt, hominis suspectam merito habentes malitiam, et tutius iudicantes per alias personas hoc primum fieri experimentum. Quorum prudenti comes acquiescens consilio, duodecim de suis uiros robustissimos et armatos egregie, in praesidium iussit introire; ipse autem exterius in loco satis uicino cum reliqua millitia subsedit quietus, donec rei exitum fide conspiceret oculata. Qui autem ingressi sunt, fraudem et malitiam iniqui proditoris in seipsos experti sunt: nam egressi de latibulis armati ad unguem Turci, de quibus praediximus centum, seductos equites resistere uolentes, sed incassum, uiolenter comprehenderunt, uinculis eos mancipantes. Quo cognito, comes pro suis fidelibus, quos ita fraudulenter amiserat, tristis admodum et maxime sollicitus, accedens propius ad praesidium, coepit Balas diligenter commonere; et sub obtentu iuramentorum, quae illi de obseruanda fidelitate exhibuerat, attentius conuenire ut, sumpta immensitate pecuniae, quos proditiose ceperat, restitueret; negauit penitus, nisi ei Sororgia redderetur. Comes autem uidens quod non proficeret; erat enim praesidium in excelsis rupibus situm, arte et uiribus insuperabile, reuersus est Edessam, suorum aegre ferens captiuitatem, et fraudem quam pertulerat animo reuoluens anxietate nimia. Praeerat autem praedictae urbi Sororgiae, quidam Fulbertus Carnotensis, uir in militaribus negotiis expertissimus, centum expeditissimos sub se habens equites. Hic dolum comperiens quem dominus eius passus fuerat, tota mente compassus, aestuabat animo, quomodo tantam ulcisceretur iniuriam. Unde die quadam positis in loco ad id opportuno insidiis, ante saepius memoratum oppidum, quasi praedam abacturus, cum paucis studiose, ut eum insequerentur, accessit; qui autem erant in municipio, uidentes quod ex pascuis praedam abigeret, armis correptis, certatim illum ultra quas idem posuerat insidias, insectati sunt fugientem. Unde resumptis uiribus, et erumpentibus his qui latuerant, in eos irruentes, quibusdam interfectis, aliis in oppidum uix refugium habentibus, ex eis sex uiuos comprehendit; pro quibus totidem de suis, modico temporis interuallo, facta compensatione, recepit; quatuor uero ex eisdem, deceptis custodibus elapsi, in suam se receperunt libertatem; duos uero, qui de illorum supererant numero, uir nequam et impius decollari praecepit. Unde factum est ut ab ea die dominus Balduinus Turcorum declinaret amicitiam, et suspectam penitus haberet fidem: quod statim euidenti docuit argumento. Erat enim in eadem regione quidam eiusdem generis, Balduc nomine, qui urbem Samosatum ueterem et munitissimam, pretio interueniente, eidem comiti uendiderat. Hic uxorem et liberos, et uniuersam familiam in urbem Edessanam traducere tenebatur ex compacto; sed caluas quaerens occasiones, propositum adimplere differebat, malignandi quaerens opportunitatem: hunc ad se more ingressum solito, et morae causas allegantem friuolas, ne simile aliquid ab eo pateretur, decapitari iussit. [7,8] CAPUT VIII. Interea uero dum circa Turbessel dux moram faceret, et haec circa partes Edessanas agerentur, comes Tolosanus cum suo comitatu et multo pauperum populo egressus Antiochia, ne interim otiosus torpesceret, Albaram urbem munitissimam in Appamiensi prouincia constitutam, ab Antiochia quasi duorum dierum itinere distantem, obsedit, et obsessos in ea ciues uiolenter compulit ad deditionem. Urbe uero capta, et adiacente sibi cum uniuersis suburbanis subiecta regione, quemdam Petrum Narbonensem genere, de suo comitatu, uirum honestae conuersationis, et ualde religiosum, in eiusdem loci elegit episcopum; cui statim dimidium ciuitatis et uniuersi contulit territorii, Deo gratias exhibens, quod per eius operam et studium Oriens episcopum haberet Latinum: qui Antiochiam ut suae consecrationis munus susciperet, de mandato comitis profectus, pontificalis adeptus est plenitudinem potestatis. Postmodum uero Antiochena ordinata Ecclesia, per dominum Bernardum eiusdem ciuitatis patriarcham Latinorum primum, suae metropolis in eamdem Ecclesiam transtulit dignitatem, suscepto ab eodem pallii genio, factus archiepiscopus. Erat per idem tempus cum domino comite Tolosano quidam nobilis Willelmus nomine: hic effracta urbe Antiochena, casu fortuito uxorem Aciani, Antiochenorum principis, cum duobus nepotibus ex filio Samsadolo paruulis ceperat, et apud se detinebat in uinculis: pro quorum redemptione, praedictus Samsadolus, supra nominato nobili uiro infinitam dedit pecuniae summam, matre cum liberis pristinae restitutis libertati. Eodem quoque tempore ingens uirorum multitudo de regno Teutonico, de partibus Ratisponensibus, numero quasi mille quingenti prospero uecti nauigio, in portu Sancti Simeonis applicauerant; qui omnes infra modicum tempus eadem clade consumpti sunt. Tribus enim mensibus continuis usque ad Kalend. Decembris. morbus ille pestilens, ita populum afflixerat, ut infra hoc temporis spatium, de equestri ordine ceciderint uiri nobiles plus quam quingenti; de plebe uero infinitus erat numerus. [7,9] CAPUT IX. Kalendis autem Nouembribus, cum iam sicut ex compacto tenebantur omnes principes, qui cladem euitantes ab urbe secesserant, essent reuersi, capta iam, ut praemisimus, Albariensi urbe, de communi consilio, Marram urbem munitissimam, ab Albara octo distantem milliaribus, ne nil interim ageretur, expugnare proponunt; non enim poterant uociferantis populi, et iter uersus Hierosolymam expetentis clamorem tolerare. Praeparatis igitur necessariis, die constituta profecti sunt, ut proposito satisfacerent, comes Tolosanus et Flandrensis, comesque Northmannorum; dux etiam et dominus Eustachius eiusdem frater et Tancredus, una cum illis supranominatam urbem obsidione uallauerunt. Erant autem ciues eiusdem loci superbi admodum, et prae multitudine diuitiarum arrogantes; eoque maxime, quod semel in quodam conflictu, multos de nostris occiderant; unde adhuc apud se gloriabantur, nostrum contemnentes exercitum et principibus irrogantes conuicia. Sed et cruces etiam super turres et moenia figentes, sputis et aliis modis quibusdam probrosis nimium, in nostrorum contumeliam afficiebant. Unde motu maiore et indignatione uehementi, quantam poterat incendere sacrilegii dolor, urbem aggredientes, continuis assultibus, si scalarum habuissent copiam, die secunda, qua ad eamdem applicuerant, urbem uiolenter effregissent. Tertia demum die, adueniens Boamundus cum maioribus copiis, urbem ex ea parte qua inobsessa remanserat, obsidionem continuauit; post cuius aduentum diebus aliquot, indignantes nostri, quod ibi tam diu detinerentur inutiliter, crates contexunt, et turres erigunt, ligneas machinasque componunt iaculatorias, et impatientes morae, urbem proteruius impugnare satagunt. Complanato igitur multo labore uallo, nostri murum suffodere nitebantur, qui uero intus erant totis uiribus resistentes, lapides, ignem, et plena apibus aluearia, calcem quoque uiuam, quanta poterant iaculabantur instantia, et eos a muro propellerent; sed Dei uirtute et misericordia, de nostris nullos, aut paucos laedere poterant; tantoque nostri instabant uehementius undique urbem impugnantes, quanto ciues deficere et eorum euacuari conatus conspiciebant. Cum autem a primo diei crepusculo usque ad solem occiduum continuatus esset assultus, defatigatis labore continuo ciuibus, et iam minore resistentibus cura, applicatis ad murum scalis, uiolenter nostri muros conscendunt. Inter quos uir nobilis de episcopatu Lemouicensi Guilferus, cognomento de Turribus, murum primus conscendit; quem plures subsecuti, quasdam ciuitatis turres occupauerunt; sed in eodem facto procedere et urbem sibi uindicare uniuersam, nox irruens intempesta prohibuit. Differentes autem usque in sequentem diem, nostri equites et maiorum manus, negotium, ut summo mane redirent in id ipsum, tota nocte circa urbem, ne hostibus pateret exitus, custodierunt uigilias. At uero plebs indomita longis fatigata laboribus et diutinae famis acerbitate uexata, uidens quod hostium nemo compareret in moenibus, quod ciuitas sine strepitu tota quiesceret, absque maiorum conscientia in urbem ingressa est; et eam reperientes uacuam, clam et sine strepitu uniuersa eius obtinuerunt spolia. Ciues enim in speluncas se contulerant subterraneas, ut saluti consulerent uel ad tempus. Mane autem facto, exsurgentes principes, et urbem obtinentes sine praelio, pauca inde sustulerunt spolia; cognoscentes tamen, quod in latibulis subterraneis se ciues occultauerant, appositis ignibus et fumo copiosius immisso, eos ad deditionem compulerunt; et inde uiolenter abstractos partim obtruncauerunt gladiis, partim compedibus mancipauerunt. Mortuus est ibi dominus Willelmus, bonae memoriae, Aurasiacensis episcopus, uir religiosus ac timens Deum. Dux autem cum per dies, cum aliis, ibi moram fecisset, quindecim, cum Flandrensium comite familiaribus tractus negotiis, Antiochiam reuersus est. [7,10] CAPUT X Per idem tempus uidens dominus Godefridus Lotharingiae dux, quod populus ad proficiscendum se accingeret et principes ad id ipsum inuitaret instantius, proposuit, priusquam a regione illa discederet, fratrem uidere et eius colloquio recreari. Profectus ergo cum familiari comitatu, in fratris regionem descendit: quo uiso, completisque pro quibus ierat negotiis, et sumpta licentia, Antiochiam, ad caeteros principes, qui eum exspectabant, reuertebatur. Cumque iam urbi per sex uel quinque milliaria esset proximus, accidit quod in loco herbido et amoeno satis, secus fontem, qui dulces et perspicuas emanabat aquas, ipsa loci facie ad id inuitante, descendit ut cibum sumeret; dumque in eo sociorum ferueret intentio, et aptus pro loco et tempore prandii fieret apparatus, ecce repente de carecto paludis, quae loco illi erat contermina, hostium equites ad unguem armati, super conuiuantes irruunt. Dux tamen et sui, antequam ad eos Turci accederent, arma corripuerant equis insidentes: unde factum est ut, habito inter eos conflictu, praeuia Domini gratia, dux fieret superior, ita ut, interfectis pluribus, reliquos in fugam adigeret; et inde cum gloria in urbem se recepit. [7,11] CAPUT XI. Apud Marram oritur contentio inter comitem Tolosanum, et Boamundum. Boamundus partes comitis apud Antiochiam occupat. Principes apud Rugiam conueniunt, nihil utile statuentes. Populus fame laborat. Capta ergo ciuitate praedicta, orta est inter dominum Boamundum et Tolosanum comitem grandis controuersia. Comes enim Albariensi episcopo eam dare proposuerat; Boamundus uero eam ciuitatis partem quam occupauerat, pro comitis arbitrio episcopo nolebat concedere, nisi comes eas quas ipse apud Antiochiam possidebat, prius ei resignaret turres. Tandem uero neglecto negotio quod apud Marram gerebatur, dominus Boamundus cum indignatione reuersus est Antiochiam, ubi expugnatis turribus quas Tolosani comitis munitas detinebant satellites, eius inde uiolenter deiecit familiam; et sic uniuersam absque consorte possedit ciuitatem. Comes uero uidens quod eius recesserat aemulus, et pro libero arbitrio de urbe capta posset disponere, episcopo eam sicut et prius proposuerat, contulit Albariensi. Dum autem cum eodem ordinaret episcopo, quomodo deputatis ex utroque ordine custodibus, urbem possent ab hostibus conseruare indemnem, sentiens hoc populus, moleste nimium coepit ferre; et apud se conqueri, quod moras innecterent principes, et pro singulis captis urbibus lites inter se suscitarent et iurgia, ita ut principale eorum propositum omnino neglectum uideretur. Unde conuenientes adinuicem ordinauerunt apud se, ut quacunque ex causa absente comite, urbem diruerunt, ne de caetero eorum uotis aliquot praestaret impedimentum. Contigit uero interea, quod conuenientibus apud Rugiam, quae quasi in medio inter Antiochiam et praedictam Marram sita est, principibus, ut ad uociferationes populi, super itinere deliberationem haberent, comes uocatus illuc peruenit. Ubi dissentientibus ab inuicem, nihil consonum, nihilque utile de proposito constitutum est: ubi dum comes moram faceret, populus qui apud Marram relictus fuerat, nacta occasione ex comitis absentia, multum prohibente et renitente plurimum praedicto episcopo, turres et moenia deiecerant funditus, ut comes rediens, ulterius innectendi moram ex eo causas non haberet. Redeunte uero comite, tristis admodum pro casu, qui acciderat, uidens tamen populi uoluntatem, factum prudenter dissimulauit. Populus uero nihilominus proteruius instabat, orans et petens, ut populo Dei ad peragendum iter incoeptum ducem se praeberet: alioquin ipsi unum quemlibet de militibus sibi praeficerent, qui eorum praeesset exercitui, et eos in uia Domini praecederet. Erat praeterea in eodem exercitu tanta famis acerbitas, ut deficientibus alimentis, multi contra morem, ferarum animos induti, ad esum immundorum se conuerterent animalium. Dicitur etiam, si tamen fas est credere, quod multi prae alimentorum inopia, ad hoc ut carnes humanas ederent, prolapsi sunt; sed neque clades deerat in populo, nec merito deesse poterat, ubi tam immundis et pestilentibus cibis (si tamen cibi dicendi sunt, qui contra naturam sumuntur) misera plebs alebatur. Nec enim momentaneum fuerat, nec ad tempus modicum, illa tanta talisque, quae populum afflixerat, inopia; sed quasi hebdomadibus quinque, uel amplius, circa illam quam expugnare nitebantur urbem, moram fecerant cum hoc periculo. Defecerant autem ibidem non solum bellicis casibus uerum etiam ualetudinibus uariis, uiri praeclari et nobiles; inter quos perfectissimae indolis adolescens Engelrandus, filius domini Hugonis comitis Sancti Pauli, aegritudine correptus ualida, diem clausit extremum. [7,12] CAPUT XII. His omnibus uir inclytus et insignis dominus comes Tolosanus, mente anxiatus et spiritu, infra se ipsum fluctuabat dubius; nam et periclitantis populi eum affligebat molestia, et fatigabat necessitas; et itineris desiderium, quo tam maiores quam minores succensi erant, ita ut etiam cum clamoribus assiduis et frequenti contestatione id importunius exigerent, requiem penitus denegabant. Volens igitur utrique morbo congruum aptare remedium, certus tamen quod alii principes eum in hac parte sequi nollent, ut populo uociferanti et suae satisfaceret conscientiae, diem ad iter aggrediendum populo praefixit quintumdecimum, et ne medio tempore fame, quae nimis inualuerat, populus periclitaretur, assumpta parte militiae, et de turbis pedestribus his, qui uidebantur ualidiores, parte reliqua infra urbem relicta, in terras hostium descendit, ut uitae necessaria plebi quocunque periculo procuraret. Ingressus igitur cum maximo comitatu, regionem hostium opulentissimam, effractis municipiis pluribus, et succensis suburbanis aliquot, greges inde retulit et armenta, seruosque et ancillas et alimentorum ingentes copias, ita ut usque ad satietatem plenam, ieiunus et esuriens reficeretur populus; et sociis qui apud Marram urbem tuentes remanserant, portiones pro sorte uirili deputarent. Regressus igitur coepit comes aestuare, quid faceret, populo iterum clamante, quod ad iter aggrediendum praefixa iam instaret dies et dilationes omnes respueret. Videns autem quod causam foueret populus honestam, et quod corum non posset amplius sustinere instantiam, licet solus esset, nec eum de principibus aliquis sequi decreuisset, cum suo tantum comitatu, succensa urbe et in fauillam redacta, iter aggressus est. Videns autem quia non multos haberet equites, episcopum rogauit Albariensem, ut secum proficisceretur: qui benigne preces admittens comitis, quemdam nobilem uirum, Willelmum uidelicet de Cumliaco, super res suas cum septem equitibus et peditibus triginta praeficit; qui bona fide et plena deuotione res suas conseruans commendatas, infra paucos dies, pro septem equitibus habuit quadraginta, et pro triginta peditibus octoginta uel amplius recepit, res domini multiplicans in immensum. Igitur statuta die iter arripiens profectus est, neminem aliorum operiens. Erant autem in eius comitatu quasi decem uirorum millia, ex quibus uix trecenti quinquaginta erant equites. Cui proficiscenti, Northmannorum comes et dominus Tancredus, uterque cum quadraginta equitibus et numerosa peditum manu se aggregauerunt, comites in itinere se praestantes indiuisos. Profecti autem, tantam in itinere rerum inuenerunt opulentiam, ut populo nihil amplius esset necessarium. Transeuntes enim per Caesaream, Hamam et Emissam, quae uulgari appellatione Camela dicitur, a principibus earum et ducatum merebantur habere, et rerum uenalium forum optimis conditionibus; insuper et dona plurima in auro, argento, gregibus et armentis, et uictualibus omnimodis, a municipalibus et oppidanis, per quorum fines transibant, ut eorum parcerent regioni. Sicque per dies singulos eorum augebatur exercitus, et in meliorem proficiebat statum, rebus ad omnem sufficientiam abundans necessariis. Equorum etiam, quorum maximam passi fuerant indigentiam, tam gratis quam pretio ingentem sibi comparauerunt multitudinem, ita ut antequam cum reliquis conuenirent principibus, mille et ampliores, exceptis prioribus, in suo haberent exercitu. Tandem cum per dies processissent aliquot, iter agentes mediterraneum, de communi decretum est consilio, ut ad oram redirent maritimam, ut de statu reliquorum principum, quos in finibus Antiochenis post se dimiserant, facilius instruerentur; et a nauibus quae ab Antiochia et Laodicea per mare ascendebant, rerum necessariarum assequerentur commercium. [7,13] CAPUT XIII. Fuerant sane toto illo itinere, ex quo a Marra discesserant, eis cuncta satis prospera, nisi quod saepius circa expeditionis nouissima, praedones quidam occulte consueuerant irruere; et de senibus et ualetudinariis, qui exercitum non poterant aequis subsequi passibus, nonnullos interimebant aut captiuabant, quorum fraudibus comes argute obuians, praeeuntibus exercitum domino Tancredo, domino quoque Northmannorum duce Roberto, una cum Albariensi episcopo, ipse cum quibus uiris insignibus et egregiis post exercitum remansit in insidiis, ut praedictis malefactoribus, qui proficiscentem exercitum pone sequebantur, ut incautos opprimerent, tempore occurreret opportuno. Factumque est ut more solita irruentibus maleficis, comes e latebris egrediens, eis se daret obuiam; et repente irruens prosterneret uniuersos, equos eorum et spolia, et de captiuis aliquot, cum multa laetitia in expeditionem referens. Ab ea die tute et sine difficultate incedebat populus, rebus necessariis affluenter abundans; nec fuit in omni regione quam praeterierunt proficiscentes, a dexteris uel a sinistris ciuitas ulla, uel municipium, cuius ciues exercitui et eius ducibus non dirigerent munera; foedus non impetrarent a transeuntibus et amicitiam: excepto uno, cuius habitatores de sua multitudine et loci praesumentes munimine, nec forum eis obtulerunt rerum uenalium, nec impetrato foedere, ducibus miserunt exenia; sed iunctis agminibus nostrorum expeditioni conati sunt impedimentum praestare. Quod uidentes nostri, iusta indignatione succensi, in eos irruerunt unanimiter; et in momento dissolutis eorum manipulis, et captiuatis nonnullis, eorum oppidum effregerunt uiolenter; gregesque eorum et armenta, equos etiam, qui in subiectis pascuis alebantur, et omnem eorum substantiam diripientes, adduxerunt secum. Erant autem in eodem exercitu finitimorum principum nuntii, ad hoc ut pacem impetrarent missi. Hi nostrorum uidentes uires et audaciam, ut plenam pacem suis obtinerent dominis, ad propria reuertebantur, ut qui eos miserant, de nostrorum muribus et fortitudine plenius instruerent; sed mox cum equis et aliis muneribus reuertebantur. Post dies autem aliquot, regione media cum omni tranquillitate decursa, in campestria urbis antiquae et loci situ munitissimae, haud longe a mari, quae Archis appellatur, descenderunt, satis in uicino iuxta urbem castrametantes. [7,14] CAPUT XIV. Est autem Archis una de urbibus prouinciae Phoenicis, ad radices Libani, in colle sita munitissimo, quatuor aut quinque a mari distans milliaribus, longe lateque diffusa, optimi soli, et glebae uberis habens planitiem; cui etiam et laetissima non desunt pascua, et aquarum commoditates uiuentium. Hanc, ut ueterum habent traditiones, Aracheus septimus filiorum Chanaan fundasse dicitur, et de suo nomine Arachis dixisse; sed postea corrupto nomine, Archis dictam fuisse. Circa hanc, ut praemisimus, nostri castra locauerunt sua, non casu fortuito; sed quorumdam ex nostris, qui in uinculis hostium detinebantur, litteris et exhortatione commoniti. Erant enim in ciuitate Tripolitana, quae est ciuitas nobilissima in littore maris sita, ab Archis sex aut quinque distans milliaribus, de nostris aliquot, qui in ea uiolenter detinebantur. Ab initio enim obsidionis Antiochenae, et maxime post urbem debellatam, coeperunt nostri ut sibi uictum propagarent, compellente inopia, imprudenter circuire regiones, et se hostibus circumiacentibus ultro ad praedam exponere. Unde factum erat, ut uix esset ciuitas uel oppidum, quod de populo nostro non haberet captiuos; iuxta quem modum in urbe Tripolitana, de qua praemisimus, de nostris plus quam ducenti eadem detinebantur conditione. Qui nostrorum intelligentes aduentum, significauerunt principibus, ut nullatenus ab Archis discederent, sed eam uallarent obsidione; sic enim aut urbem infra paucos dies possent recipere; aut a rege Tripolitano, ut ab obsidione desisterent, infinitam extorquere pecuniam et captiuorum fratrum obtinere liberationem. Quod et factum est; nam statim accedentes ad urbem, propius castris circumpositis obsidione uallauerunt: tum ut id tentarent quod eis intimatum fuerat; tum ut reliquos principes operirentur, qui eos in proximo subsecuturi credebantur. [7,15] CAPUT XV. Egressi autem de castris eisdem equites centum, cum peditum ducentorum duobus manipulis; et Raimundum Pelet secuti, usque ad urbem Antaradon, quae uulgari appellatione Tortosa dicitur, ab obsidione uiginti uel amplius distantem milliaribus, ut experirentur si quid sibi necessarium et usui futurum reperirent, peruenerunt. Est autem Antarados ciuitas in littore maris sita, iuxta se insulam habens modicam, quasi per duo distantem milliaria, ubi antiqua et per multa saecula insignis ciuitas, Arados nomine fuit. Huius Ezechiel propheta memoriam facit, ad principem Tyri dirigens sermonem, ita: Habitatores Sidonii et Aradii fuerunt remiges tui. Et idem infra: Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos, in circuitu tuo. A cuius nomine et praedicta ciuitas nomen accepit, ut Antarados diceretur, eo quod praedictae Arado esset opposita. Harum utraque sita est in Phoenice prouincia, et eiusdem ciuitatis unus et idem auctor fuit, Aradius uidelicet, nouissimus natu filiorum Chanaan, filii Cham, filii Noe. Ad hanc itaque urbem accedentes domini Tolosani exercitus pars praedicta, urbem coeperunt acrius impugnare; sed cum resistentibus ciuibus animose satis, in eius expugnatione non possent multum proficere, nocte irruente, in diem crastinam distulerunt negotium, ut receptis consortibus, qui eos subsequi decreuerant, facto mane ad idem opus fortiores resurgerent. At uero ciues timentes ne maiores ea nocte accederent copiae, quibus tandem resistere non ualerent, cum uxoribus et liberis et familia urbem egressi, ad montes uicinos, ut fugam saluti consulerent, se contulerunt. Nostri porro summo mane se adhortantes adinuicem, casus qui de nocte illa acciderat ignari, ut opus continuarent hesternum et ad urbem impugnandam se armarent, accedentes cominus, et eam reperientes uacuam, intrepide et constanter ingressi sunt, uictualibus et spoliis eam inuenientes redundantem Unde onerati usque ad supremam satietatem, ad castra reuersi sunt; eis quae interim acciderant, cuncta per ordinem edocentes et de successu proprio uniuersum laetificantes exercitum. [7,16] CAPUT XVI. Interea circiter Kalendas Martias, populus, qui Antiochiae remanserat; uidens praefixam ad iter aggrediendum imminere diem, dominum Lotharingiae ducem Godefridum, dominum quoque Robertum Flandrensium comitem, et alios principes multa coepit urgere instantia, ut iter arriperent; et eis uolentibus uoti consummationem adimplere, ducatum praeberent. Praetendebant et domini comitis Tolosani, ducis quoque Normannorum, et domini Tancredi fidem et constantiam, et admirabilem gratiam quam plebi Dei exhibuerant, eos iam per dies multos in uia Domini fideliter praecedentes. His et huiusmodi persuasi principes antefati, compositis sarcinis et necessariis ad iter praeparatis, assumpta secum uniuersa tam equitum quam peditum multitudine, quibus cordi erat et in proposito uersus Hierosolymam proficisci, in Kalendis Martiis apud Laodiciam Syriae quasi ad uiginti quinque millia uirorum fortium et armatorum conuenerunt, praedictos principes secuti. Sed et dominus Boamundus cum suo comitatu illuc usque eos prosecutus est; non tamen aut cum eis proficisci, aut ibi moram facere longiorem poterat, ne forte recens captam Antiochiam hostibus circumpositis, temere uel ad tempus inobseruatam negligere uideretur; tamen ut societatis memor et gratiae, quam in uia Domini cum aliis contraxerat proceribus, eos usque ad locum prosecutus est supradictum, quidquid officii et humanitatis poterat prompta exhibens deuotione, ut sui memoriam altius imprimeret abeuntibus. Reuersus est ergo salutatis principibus, et sumpta cum multo gemitu et suspiriis licentia, ut ciuitatis sibi creditae curam ageret diligentem, populo apud Laodiciam derelicto. Est autem Laodicia, ciuitas nobilis et antiqua, sita in maris littore, quae fideles habens habitatores, sola de urbibus Syriae, imperatoris Graecorum iurisdictioni erat supposita. Ad hanc Guinimerus quidam Boloniensis, quem superius cum classe apud Tharsum Ciliciae, dum dominus ducis frater Balduinus eam occupasset, applicuisse meminimus, cum eadem classe sua peruenerat. Et dum eam imprudenter, non comparatis uiribus aggrederetur impugnare et suae mancipare ditioni, captus erat a ciuibus et carceri cum omni suo pene comitatu mancipatus. Hunc quia de terra patris sui aduenerat, et apud Tharsum praedictam, fratri suo utilitati fuerat et honori, dominus dux a praeside ciuitatis et loci primatibus sibi petiit restitui; qui uerbo ducis non audentes in quopiam contraire, praedictum Guinimerum cum sociis uniuersis et classe quam induxerant, duci restituerunt; quem suae classi dux praeficiens, aequis eum passibus per terras gradientem subsequi praecipit: quod et factum est. [7,17] CAPUT XVII. Egressus igitur Loadicia Syriae praedictus exercitus, receptis his quos in eadem urbe repererant, et qui ab Antiochia et Cilicia et urbibus finitimis, causis familiaribus et occupationibus domesticis detenti, tardius egressi fuerant, oram legentes maritimam, ad urbem Gabulensem, quam uulgari appellatione Gibellum dicunt, quae a praedicta Laodicia duodecim distat milliaribus, peruenerunt. Ubi cum per aliquod temporis interuallum castris in gyrum locatis urbem obsedissent, is qui ciuitati praeerat, principis Aegyptii procurator (nam haec prima de urbibus maritimis Aegyptiorum erat suiecta potestati) aureorum sex millia duci obtulerat, insuper ingentia munera, si ab obsidione desisteret; quem, tanquam sordidorum contemptorem munerum, cum flectere nequiuisset, ad alia se conuertens studia, legatos de quorum fide praesumebat et industria, ad comitem direxit Tolosanum, praedictam pollicens pecuniam, si eum a ducis manibus posset expedire. Ille autem, ut dicitur, clam oblata sumpta pecunia, confinxisse dicitur, quod infinita hostium multitudo a tractu descenderet Persico, propositum habens eas iniurias ultum ire, quas Persarum populus sub duce Corbagath passus fuerat apud Antiochiam, et quod non inferius priore bellum parabatur rediuiuum: et super his omnibus nuntios se dicebat recepisse fide dignos, de quorum uerbo nullatenus esset ambigendum. Missa igitur legatione per uirum uenerabilem, dominum Albariensem episcopum, et directis epistolis, dominum ducem et comitem Flandrensium anxie nimis sollicitat ut, obsidione soluta, properare non differant, sed communibus periculis fraterna compassione occurrant. Illi uero, audita fratrum necessitate, et quod imminere dicebatur periculo, in simplicitate spiritus gradientes, soluta statim obsidione et itinere maturato, transeuntes urbem Valeniam, quae sub oppido Margat, in littore maris sita est; deinde Marecleam, quae prima de urbibus Phoenicis a Septentrione uenientibus occurrit, Antaradum, quae uulgari appellatione Tortosa dicitur, quae similiter una est de urbibus supra nominatae prouinciae, in littore maris similiter constituta, peruenerunt. Quam reperientes habitatoribus uacuam, insulae quae ab Occidente eidem obiecta est ciuitati, ubi et nostrorum naues aliquot opportuna statione locatas inuenerant, uicinitatem admirati sunt. Unde compendia secuti, infra paucos dies ante urbem Arscensem cum omni sua multitudine constiterunt. Quibus dominus Tancredus occurrens, fraudem comitis uniuersam seriatim edocuit: unde et seorsum, longe a tabernaculis eorum qui praecesserant, castrametati sunt. Videns autem comes, quod ab eo aliorum principum esset alienatus animus, missis muneribus, eos sibi reconciliare satagebat. Unde factum est ut, post modicum temporis interuallum, reconciliatis sibi principibus, excepto domino Tancredo, qui aduersus eum graues suscitabat quaestiones, in unum corpus circa urbem conuenerint expeditiones. Cumque comes ante ducis aduentum multis iam diebus inutiliter ibi consumpsisset operam, spes erat quod in aduentu reliquorum principum, urbs facile superari posset, et obsidentium labor optato fine consummari; sed contra spem accidit. Nam, neque prius neque posterius propitium in eo facto habuit populus Dominum; quoties enim urbem nitebantur impugnare, et ad uaria se attollebant nocendi argumenta, ut uel agerent ad deiiciendum murum, uel contra eum assultus committerent, toties noua occurrebant impedimenta, et omnis eorum euacuabatur conatus, frustrabantur opera, impensa deperibat: ita ut manifeste daretur intelligi, quod in eo opere, eorum conatibus fauor se subtraxisset diuinus. Quippe occidebatur populus, et uiri nobiles et praeclari inutiliter decumbebant. Ceciderunt ibi uiri nobiles et praeclari, casu miserabili, uterque iactu lapidis, Anselmus de Riburgismonte, uir in armis strenuus et perpete dignus memoria; et Pontius de Baladuno, uir nobilis et familiaris domino comiti Tolosano. Propterea et populus inuitus ibi detinebatur, cui erat in proposito iter inceptum consummare: unde nec operam dabat cum studio, nec multam in facto impendebat sollicitudinem, maxime autem post ducis aduentum; etiam qui cum comite Tolosano aduenerant eius familiares et domestici, se subtrahebant ex industria, ut comes affectus taedio, aliorum principum uias sequeretur, qui etiam inuiti et compellente comite contra conscientias detinebantur. [7,18] CAPUT XVIII. Renouata est ibi quaestio de lancea, quae apud Antiochiam reperta fuerat: utrum ea esset, qua de latere Domini sanguis et unda profluxit; an res esset commentitia. Dubitabat enim ualde super hoc populus; sed et maiores penitus fluctuabant incerti; aliis dicentibus quod uere ipsa esset, quae Domini cruore maduerat, eius latus aperiens, et per inspirationem diuinam in consolationem plebis reuelata; aliis asseuerantibus, quod uersutiarum Tolosani comitis esset argumentum, et gratia quaestus adinuentio ficta. Huius autem dissensionis auctor erat praecipuus quidam Arnulphus, domini Normannorum comitis familiaris et capellanus; uir quidem litteratus, sed immundae conuersationis et scandalorum procurator; de quo in sequentibus multa dicenda occurrent. Cumque diu super hoc in populo sermo hic discurreret contradictorius, hic qui eam reuelationem sibi factam fuisse asserebat, ut populo fidem faceret et omnem toleret ambiguitatem, rogum copiosum praecepit accendi, pollicens se, auctore Domino, certo per ignem experimento fidem se facturum incredulis, quod nihil confictum, nihil commento adumbratum in eo facto intercessisset; sed sola reuelatione diuina, ad notitiam hominum et eorum consolationem, totum esset procuratum. Accenso igitur rogo copioso admodum, cuius incendii feruor etiam circumpositos terrere poterat, conuenit uniuersus populus a maiore usque ad minorem, in ea sexta feria, quae sanctum Domini Pascha praecedit, in qua et mundi Saluator pro nostra salute passus esse legitur, ut tantae rei plenum haberet experimentum. Qui uero tam periculosum examen sponte subiturus erat dicebatur Petrus Bartholomei, clericus quidem, sed modice litteratus, et quantum ad humanum diem diiudicare pertinet, homo simplex uidebatur; qui oratione facta in conspectu circumpositarum legionum, assumpta secum praedicta lancea, per ignem transiuit, quantum populo uidebatur, illaesus. Verum hoc eius factum non solum non amputauit quaestionem, sed maiorem suscitauit; nam infra paucos dies uita decessit, cuius accelerati obitus occasionem, cum homo sanus et uitalis prius uideretur, quidam asserebant tentatum incendium, dicentes quod in eo tanquam fraudis patronus, mortis causam collegisset. Alii uero dicebant quod ab incendio sanus euaserat et incolumis; sed egressum ab igne, turbae, causa deuotionis irruentes, oppresserant et contriuerant eatenus, ut uitae finem ministrarent. Sicque res, quae in dubium uenerat, nullam recipiens decisionem, maius induxit ambiguum. [7,19] CAPUT XIX. Per idem tempus legati nostri qui, inuitantibus Aegyptiis, qui ad obsidionem Antiochenam missi a calipha Aegyptio uenerant, ut praemisimus, descenderant in Aegyptum, post annum quo tam uiolenter quam dolose detenti fuerant, ad principes, qui eos miserant, sunt reuersi; uenerantque cum eis Aegyptiorum principis legati, uerba deferentes multum ab his quae prius attulerant, dissimilia. Cum enim multa prius obtinere laborassent precum instantia, ut nostrorum principum contra insolentiam Turcorum et Persarum haberent gratiam et auxilium; nunc mutato cantico, pro summo beneficio se arbitrabantur nostris indulgere, si Hierosolymam ducentos aut trecentos simul permitteret inermes accedere et completis orationibus redire incolumes. Quod uerbum nostri principes pro ludibrio habentes, praedictos nuntios redire compulerunt, significantes quod non secundum propositas conditiones particulatim illuc accederet exercitus; sed iunctis agminibus Hierosolymam proficiscerentur unanimes, regno eius periculum illaturi. Huius autem mutationis causa fuerat quiddam, quod ex nostra uictoria, quae apud Antiochiam acciderat, habuerat ortum. Nam Turcis ita ibi periclitantibus, ita per omnem Orientem eorum confractus est gladius; et sublimis quae fuerat gloria, uersa est in confusionem, ut ubicunque cum aliis nationibus erat eis negotium, in omni loco succumberent, et calculum reportarent in omni conflictu deteriorem. Iuxta quam eorum conditionem, inualescente super eos Aegyptiorum regno, per manum cuiusdam, cui erat nomen Emireius, principis militiae regis Aegyptiorum, Hierosolymam amiserant, quam triginta et octo annis ante ab eisdem Turci eripuerant uiolenter. Unde factum est, ut hostes, quos prius quasi fortiores horruerant, nunc per nostrorum operam deiectos, et confractis uiribus, in imo uidentes constitutos, nostrorum auxilium, quod prius instanter nimis expetierant, contemnebant. [7,20] CAPUT XX. Aduenerant praeterea Constantinopolitani imperatoris legati, multum conquerentes de domino Boamundo, qui contra legem pactorum et exhibiti tenorem iuramenti Antiochiam praesumebat detinere; allegantes in conspectu principum, quod domino suo praebitis corporaliter iuramentis, omnes qui per eum transierant, tractis sacrosanctis Euangeliis, promiserant quod neque de oppidis, neque de ciuitatibus aliquam, quae de imperio eius fuerant, usque Hierosolymam, detinere praesumerent, sed ea capta, eius imperio resignarent; de reliquis uero habitae conuentionis partibus, nullam omnino habebant memoriam. Certum est autem, quod id inter eum et principes, apud Constantinopolim conuenerat; sed in fine conuentorum fuerat annexum, quod ipse cum omni suo comitatu, et ingentibus copiis eos deberet sine dilatione subsequi, et auxilium in suis necessitatibus ministrare. Quibus de communi principum consilio responsum est, quod imperator pacta conuenta prior uiolauerat; unde merito et ab his quae iuxta legem pactorum sibi poterant competere, casum patiebatur. Iniquum enim est ei fidem seruari, qui contra pactum nititur uersari. Nam, cum nostris principibus ex compacto teneretur obligatus, quod conuocatis exercitibus, statim eos sequeretur; et per mare nauibus continuum eis ministrari faceret commercium, et rerum uenalium toto itinere exhiberi praeciperet opulentiam, utrumque neglexit fraudulenter adimplere, cum sine difficultate utrumque posset effectui mancipare. Unde quod de Antiochia factum fuerat, quoniam id iure fecisse uidebantur, ratum uolebant permanere et inconuulsum, ut is eam iure haereditario possideret in perpetuum, cui de communi liberalitate concessa fuerat. Instabant praeterea eiusdem imperatoris legati, persuadere cupientes, ut eiusdem imperatoris aduentum, quem in Kal. Iulii adfuturum promittebant, praestolaretur exercitus, pollicentes quod singulis principibus ingentia daturus esset munera; sed et plebeis cum multa liberalitate stipendia, unde honeste sustentari possent, esset largiturus. Super quo deliberationem habentes, dissentiebant ab inuicem. Nam Tolosanus comes exspectandum esse tanti principis aduentum utile iudicabat, siue ex eo quod ita futurum arbitraretur; siue ex eo quod ea occasione principes et populum detinere laboraret: quousque urbem quam obsederat, sibi posset uindicare. Turpe enim et ignominiosum reputabat, si a proposito ita manifeste deficeret, desiderium non ualens adimplere. Aliis autem, opposita longe melior uidebatur sententia, uidelicet ut coepto instarent itineri, et uotum pro quo tot labores pertulerant, feliciter consummarent: fraudes enim imperatoris, et eius uersutias, quas saepius experti fuerant, declinare iudicabant commodius, ne eius labyrinthis et eius ambagibus iterum se inuoluerent, a quibus non satis facile postmodum possent expediri. Effusa est igitur inter principes contentio, et eorum pene in nullo consonabant desideria. Unde et is, qui urbi praeerat Tripolitanae, cum prius infinitam obtulisset pecuniae summam ut, obsidione soluta, ab eius finibus nostrae migrarent expeditiones, cognito schismate, quod inter principes erat exortum, non solum dare pecuniam prius oblatam renuit, uerum nostris sponte occurrere, et cum eis experiri proposuit. Factum est autem, quod de communi consilio, relicto Albariensi episcopo, et aliis nonnullis uiris potentibus in obsidione, qui castra tuerentur, principes indicto praelio, instructis aciebus, et ordine congruo dispositis, uersus Tripolim agmina dirigunt: quo peruenientes, eiusdem loci praesidem, cum uniuersa ciuium multitudine tam equitum quam peditum extra urbem reperiunt, ubi, ordinatis pari modo agminibus, nostrorum aduentum praestolabantur intrepidi. Cum enim duobus mensibus et amplius aliquid, comes Tolosanus in praedicta obsidione operam consumpsisset inutiliter, nec profecisset quidpiam, coeperant eos Tripolitani contemnere, et nostrum exercitum minus et minus habere suspectum, quasi ab ea uirtute quam prius audierant, facti degeneres, in seipsis strenuitatis consuetae paterentur defectum. Postquam ergo ad urbem uentum est, et hostium contra se positas nostris datum est intueri legiones, in eos statim irruerunt animosius, et primo impetu dissolutis eorum cohortibus hostes in fugam uersos, infra urbem certatim se recipere proterua compulerunt instantia, septingentis ex eorum numero gladio peremptis; de nostris uero tres aut quatuor cecidisse dicuntur. Ibi celebrauerunt pascha, quarto Idus Aprilis. [7,21] CAPUT XXI. Obtenta igitur uictoria, in castra iterum reuersi sunt, ubi nihilominus uociferari et acclamare coepit populus uniuersus, ut, illa perniciosa obsidione dimissa, uersus Hierosolymam, quo eorum omnino festinabat desiderium, iter arriperent; obtinuitque proterua instantia populus, ut incensis castris, dux et Flandrensium comes, nec non et Normannorum comes, sed et Tancredus, populo satisfacientes, inuito et plurimum retinente comite Tolosano, obsidionem deserentes, uersus Tripolim, tanquam iter continuaturi, expeditiones direxerunt. Erantque in eo facto procliuiores, qui ab initio praedicti comitis castra fuerant secuti ita ut eum deserentes, praedictos principes certatim sequerentur: quo intellecto, uidens quod neque precibus neque pollicitis eos reuocare poterat, faciens de necessitate uirtutem, alios secutus est, licet inuitus. Cumque uix quinque milliaribus progressi, ante urbem Tripolitanam castrametati essent, eius loci praeses, qui Egyptii caliphae in ea regione procurabat negotia, deposita illa tali arrogantia, qua prius cum nostris principibus de pari posse contendere arbitratus fuerat, cognoscens seipsum, missa legatione a principibus, obtinuit ut, datis quindecim millibus aureorum, insuper etiam muneribus in equis, mulis, sericis et uasis pretiosis, et restitutis uniuersis quos de nostro populo detinebat captiuis, a sibi commissa discederent prouincia; ac tribus, quibus praeerat ciuitatibus, Archis uidelicet, Tripolis ac Biblio cum suis pertinentiis parcerent transeuntes. Misit insuper greges et armenta, et alimentorum uberem copiam, ne prae uictualium inopia, suburbana spoliare compellerentur, et agrorum cultoribus inferre molestiam. Accitis etiam quibusdam fidelibus Syris, montis Libani habitatoribus, qui urbibus illis a parte supereminet orientali, excelsus admodum et in sublime iuga porrigens, tanquam a uiris prudentibus et locorum gnaris, qui ad eos gratulabundi descenderant, ut fraternae charitatis dependerent affectum, consilium ab eis petierunt, qua uia uersus Hierosolymam tutius possent incedere, et commodius. Illi tandem, compensatis bona fide uniuersarum uiarum, quae illuc ducebant tam commoditatibus quam compendiis, nouissime uiam eis commendauerunt maritimam, ut et directiorem sequerentur, et nauium suarum quae proficiscentem subsequebantur exercitum, eis solatium non deesset. Erant autem in nostrorum classe, non solum Guinimeri, sociorumque eius, qui a Flandria, Normannia et Anglia, ut praemisimus, descenderant; uerum et Ianuensium, Venetorum, Graecorumque naues, quae a Cypro, Rhodo, et aliis insulis rebus onustae uenalibus frequenter accedebant, quae nostris legionibus multam inferebant consolationem. Assumptis ergo ducibus itineris, tum ex praedictis fidelibus, tum ex Tripolitani principis familia, oram legentes maritimam, iuga Libani a sinistris habentes, Biblium pertranseuntes, supra ripam fluminis secus locum cui nomen est Maus, castrametati sunt, ubi per diem uulgus debile, et eos, qui non ita celeriter subsequi poterant, operientes, habuerunt requiem. [7,22] CAPUT XXII. Die demum tertia ante urbem Beritensium, secus fluuium, qui iuxta urbem labitur, castrametati sunt: ubi, a praeside loci, ut satis parcerent et arboribus, data pecunia et uictualibus ad sufficientiam ministratis, nocte quieuerunt una. Sequenti uero die Sidonem peruenientes, secus fluenta, aquarum commoditatem secuti, locauerunt tabernacula. Ubi, nescimus qua fiducia, qui urbi praeerat nostris principibus nullam exhibuit humanitatis gratiam; sed de uiribus praesumens suis, exercitum nostrum aggressus est molestare: in quo facto non multum successit ei prospere. Nam quibusdam ex nostris in eos irruentibus, qui eorum discursionibus prouocati, diutius dissimulare non poterant, interfectis ex eis aliquot, reliquos infra urbem se recipere compulerunt: unde factum est ut noctem illam in castris, cessantibus eorum molestiis, cum omni tranquillitate peragerent. Mane autem facto, ut aliquantisper recrearetur populus, moram ibi facere decreuerunt, mittentes de exercitu expeditiores quosdam, qui de urbanis adiacentibus uictui necessaria contraherent: qui comportatis, gregibus et armentis et uictualium ingente copia, cum sospitate regressi sunt omnes, excepto quodam nobili uiro, Galtero uidelicet de Verra, qui, redeuntibus aliis, ad ulteriora progrediens, ut maiorem praedam contraheret, dubia sorte sublatus, comparare desiit, uniuersis eius dubium exitum nimis moleste ferentibus. Sequenti postmodum die transcursis scopulosis ex parte plurima locis, per loca planiora, a dextris relicta antiqua urbe Sarepta Sidoniorum, uiri Dei Heliae nutricia, transmisso flumine, qui medius discurrit, egregiam illius regionis metropolim Tyrum, uetustissimum Agenoris et Cadmi domicilium, peruenerunt; ubi circa illum egregium et saeculis admirabilem fontem hortorum et puteum aquarum uiuentium castrametati, in pomoeriis late patentibus et multa commoditate refertis, nocte quieuerunt una: dehinc die restituta, iterum ad iter se accingentes, exsuperatis angustiis, quae inter montes proeminentes et mare periculose nimis iacent mediae, iterum in plana descenderunt, quae urbi Acconensium subiecta sunt. Ubi iuxta ciuitatem, secus fluuium, qui eamdem urbem praeterlabitur, castrametati, a procuratore et ciuibus munera suscipientes, rerum uenalium bonis conditionibus habuerunt commercium; factus est insuper nostris principibus familiaris et amicus, spondens quod si, post captam Hierosolymam, uiginti dierum spatio, absque contradictione in regno possent consistere, aut Aegyptiorum uires superare, ipse urbem Acconensem absque difficultate ulla eis resignaret. Inde uero progressi Galilaeam a laeua deserentes, inter Carmelum et mare, Caesaream secundae Palaestinae metropolim, quae prisco nomine Turris Stratonis appellata est, peruenientes, secus fluuium, qui de paludibus eidem urbi adiacentibus defluit, castrametati sunt; ubi et sanctum Pentecostes diem, quarto Kal. Iunias celebrauerunt, a praedicta urbe, uix duobus distantes milliaribus. Inde post diem tertium, itineris resumentes laborem, relictis a dextra locis maritimis, Antipatrida et Ioppe, per late patentem planitiem, Eleutheriam pertranseuntes, Liddam quae est Diospolis, ubi et egregii martyris Georgii gloriosum usque hodie sepulcrum ostenditur, in quo secundum exteriorem hominem in Domino creditur requiescere, peruenerunt. Cuius ecclesiam, quam ad honorem eiusdem martyris, pius et orthodoxus princeps Romanorum augustus, illustris memoriae dominus Iustinianus multo studio et deuotione prompta aedificari praeceperat, audito nostrorum aduentu, solotenus hostes deiecerant paulo ante, timentes ne trabes ecclesiae, quae multae proceritatis erant, in machinas et tormenta ad expugnandam urbem uellent conuertere. Compertum autem habentes quod in uicino nobilis quaedam esset ciuitas, Ramula nomine, cum quingentis equitibus dominum Flandrensium comitem praemiserunt, qui ciuium praetentarent animos, et quidnam haberent propositi experirentur: qui accedentes ad urbem propius, uidentes quod nemo ad eos egrederetur, portas, quas patentes repererunt, ingressi sunt, urbem penitus reperientes uacuam. Nocte enim quae praecesserat, cognito nostrorum aduentu, abeuntes cum uxoribus et liberis, et uniuersa eorum familia, urbem uacuam reliquerant: quod statim remisso nuntio, comes legionibus significans, ad urbem eos accedere maturare consuluit. Illi uero, completis de more orationibus, ad urbem accedentes, in omni commoditate frumenti, uini et olei, ibi continuum exegerunt triduum, episcopum eidem ecclesiae praeficientes quemdam Robertum Normannum genere, de episcopatu Rothomagensi, cui utramque urbem, Liddam uidelicet et Ramulam cum adiacentibus suburbanis, iure perpetuo possidendas contulerunt, primitias laborum suorum cum omni deuotione egregio martyri dedicantes. [7,23] CAPUT XXIII. Interea Hierosolymitae, de nostrorum aduentu nuntiis edocti frequentibus, scientes quod omnis quae aduenire dicebatur multitudo, speciale et praecipuum haberet ciuitatem illam obtinendi propositum, quanta possunt diligentia, quanta ualent sollicitudine, urbem communire satagunt; uictui necessaria, armorum genera quaelibet, ligna, ferrum et chalybem, et quaecunque obsessis solent praestare praesidium, corrogare, et in urbem inferre, studiis se inuicem prouenientibus, contendunt. Sed et princeps Aegyptius, qui multo labore eodem anno, Turcorum expulso principatu, praedictam urbem receperat, comperto quod ab Antiochia noster discesserat exercitus, quanto poterat studio, turres reparari praeceperat et moenia. Ciuibus ut eorum sibi et fidem conciliaret et gratiam, de proprio aerario cum multa liberalitate ministrari praecipiens stipendia, tributorum et uectigalium praestationes remittens in perpetuum: qui tum ut uitae consulerent et saluti, tum ut tantae libertatis sublimarentur priuilegio, regiae satagentes parere uoluntati, conuocatis uicinarum urbium ciuibus, uiris fortibus et industriis, et armatis, optime, urbem communierant diligenter. Insuper etiam conuenientes omnes unanimiter in atrio templi, quod erat spatiosissimum, ut nostrorum praeuenire possent aduentum et praecidere, decreuerunt ut, interfectis uniuersis fidelibus, qui eius urbis erant habitatores, ecclesiam Dominicae Resurrectionis deiicerent funditus, et sepulcrum Domini ab eadem radicitus conuellerent, ne illorum occasione aut orationis gratia, fidelium populus deinceps accedere, aut urbem frequentare proponerent. Sed tandem cognito, quod per hoc maiora populorum nostrorum in se conflarent odia, et in suum uehementius irritarent interitum, mutato consilio, extorta ab eis uiolenter uniuersa pecunia, et quidquid habere uidebantur, quatuordecim aureorum millia, tum a patriarcha, qui tunc urbi praeerat, tum a populo ciuitatis, tum ex adiacentibus monasteriis abstulerunt: unde oportuit eumdem uirum uenerabilem, ut haberet unde tantam summam extortae pecuniae soluere posset (nam ad id uniuersorum non sufficiebant patrimonia) et ut inopiam suam, et plebis quocunque modo consolaretur tenuitatem, in Cyprum insulam nauigare, ut ibi a fidelibus eleemosynarum et piae largitionis mendicaret suffragia, quae attritae et esurienti plebi Dei, quae Hierosolymis et in eius finibus habitabat, mitteret ad uitae sustentationem. Nec etiam hoc eis uisum est sufficere, sed extortis a plebe per quaestiones et grauia tormenta bonis omnibus, exceptis solis senibus et ualetudinariis mulieribus et paruulis, omnes alios urbe depulerunt: qui usque ad nostrorum aduentum in uiculis suburbanis delitescentes, quotidie mortem exspectabant, non audentes urbem introire; sed nec exterius inter persequentem populum, tuta eis dabatur requies, habentibus locorum incolis omnem eorum suspectam operam, et eos usque ad immundas et intolerabiles perurgentibus angarias. Erat praeterea eodem tempore, in eadem Deo amabili ciuitate, uir uitae uenerabilis et fide insignis, Geraldus nomine, qui ei, de quo supra diximus, praeerat xenodochio, in quo pauperes, qui orationis gratia ad urbem accedebant, hospitabantur, et aliqualem pro loco et tempore sumebant refectionem. Hunc credentes pecuniarum aliquam habere repositionem, et suspectum habentes ne in nostrorum aduentu aliquid eis moliretur damnosum, uinculis subiecerunt et uerberibus, ita ut manuum ac pedum torquendo eius confringerent articulos, et membrorum partem maximam redderent inutilem. [7,24] CAPUT XXIV. Consummato igitur ibi triduo, custodibus ibi aliquot deputatis, qui munitiorem eiusdem ciuitatis partem ab hostium tuerentur insidiis, summo diluculo ad exsequendum se accingunt propositum. Unde, assumptis itineris ducibus, uiris prudentibus, et locorum peritis, peruenerunt Nicopolim. Est autem Nicopolis ciuitas Palaestinae: hanc, dum uicus adhuc esset, sacer Euangeliorum liber appellauit Emmaus, beatusque Lucas euangelista hanc dicit ab Hierosolymis distare stadiis sexaginta. De hac Sozomenus in sexto Tripartitae Historiae libro ita ait: Hanc Romani post uastationem Hierosolymorum, Iudaeamque uictoriam, Nicopolim ex euentu uictoriae uocauerunt. Ante hanc urbem in triuio, ubi Christus cum Cleopha post resurrectionem noscitur ambulasse, tanquam ad alium uicum iturus, fons quidam est salutaris, in quo passiones hominum diluuntur, et alia pariter animalia diuersis detenta languoribus emundantur: quod ut ita contingat, traditur ex quodam itinere apparuisse Christum ad fontem cum discipulis suis, et lauasse pedes: ex quo aqua facta est diuersarum medicamen passionum. Haec praedictus historiographus de castello Emmaus ita disserit: Ubi noctem illam in aquarum abundantia, et rerum copia uictui necessariarum egerunt tranquillam; ubi circa noctis medium, fidelium qui in ciuitate Bethlehem habitabant, legatio adfuit ad ducem Godefridum, orans et petens cum multa instantia, ut illuc aliquam militiae partem dirigeret. Conuenientibus enim ex uniuersis finitimis oppidis et locis suburbanis hostibus, Hierosolymam properabant, tam ut urbem tuerentur quam ut ipsi etiam in urbe salutis sibi inuenirent consilium. Timebant autem praedicti fideles, ne ad partes eorum accedentes, ecclesiam deiicerent, quam multo pretio saepius ab eisdem hostibus, ne deiiceretur, redemerant. Audita igitur et cum pietatis affectu suscepta fratrum fidelium postulatione, electis ex suorum numero centum expeditis equitibus, ad locum praedictum, ut fidelibus opem ferrent, dux praecipit contendere: quibus dominus Tancredus datus est primicerius, et consors itineris: qui ducibus eiusdem loci habitatoribus, ad locum summo diluculo perueniunt destinatum; ubi a ciuibus cum hymnis et canticis spiritualibus honorifice suscepti, introducente eos populo et clero, ingressi ecclesiam, felicis puerperae diuersorium, et Saluatoris praesepe, in quo felicium cibus animalium requieuit, beatis oculis conspexerunt. Ubi etiam et ciues eiusdem loci, prae gaudii et exsultationis immensitate, uotiua Domino cantica psallentes, in signum uictoriae, domini Tancredi uexillum super ecclesiam statuerunt. At uero, qui in exercitu remanserant, prae itineris desiderio, loca uenerabilia scientes in proximo constituta, pro quorum amore et reuerentia tot labores, tot pericula tertio iam anno sustinuerant, noctem ducebant insomnem, uotis ardentibus auroram deposcentes, ut itinerarii sui felicem conspicerent clausulam, et tam longae peregrinationis beatam consummationem possent intueri. Videbatur eis nox ultra solitum uices suas producere, partemque lucis futurae sibi usurpare indebite, omnisque mora animis ardentibus periculosa uidebatur, eratque abominabilis, iuxta id quod prouerbialiter dici solet: Animo cupienti nihil satis festinatur; et item illud: Dilatione uotum creuerat. [7,25] CAPUT XXV. Postquam autem in castris cognitum fuit quod Bethlehemitarum nuntios dux nocte illa susceperat, et de suis in eorum subsidium praemiserat quosdam, non exspectata procedendi licentia uel opportunitate, qualem lux exoriens iter agentibus solet ministrare, intempestae noctis silentio, excitantibus se mutuo plebeis et moram arguentibus, inuitis principibus, surrexerunt iter arripientes. Cumque processissent aliquantulum, uir quidam nobilis et strenuus, Gastus Biterrensis, assumpto sibi triginta expeditorum equitum comitatu, ab exercitu separatus uersus Hierosolymam, aurora iam illucescente, coepit contendere, ut si quas extra urbem gregum aut armentorum reperiret copias, eas secum in expeditionem deduceret. Cumque iam urbi esset proximus, iuxta uotum occurrerunt ei animalia, quibus pauci praeerant pastores, qui, uisa nostrorum militia, in urbem perterriti aufugerunt. Gastus uero interim, relicta absque custodibus secum trahens animalia, ad exercitum reuertebatur: cum ecce ad pastorum uocem exciti Hierosolymitae, correptis armis, praedam abactam uiolenter reuocare cupientes, certatim insecuti sunt abeuntem. Vir uero insignis, insectantium ueritus multitudinem, relicta praeda, saluti fugiendo consulens, in collis cuiusdam culmine cum suo substitit comitatu; dumque ibi rei praestolaretur euentum, ecce per uallem eidem loco subiectam, dominus Tancredus, cum praedictis centum equitibus, a Bethlehem rediens ad exercitum maturabat, quibus praedictus uir nobilis occurrens, casum qui ei acciderat, ex ordine pandit. Coniunctis itaque agminibus, eos qui praedam reducebant uerso secuti sunt itinere; et antequam in urbem se reciperent, subito in eos irruentes, interfectis pluribus, reliquisque in fugam uersis, praedam iterum receptam uiolenter abducentes, ad exercitum cum multa laetitia sunt reuersi: a quibus cum quaereretur unde praedam illam contraxerant, respondentes quod de agro Hierosolymitano eam abduxissent, audito nomine ciuitatis, pro qua tot et tantos labores pertulerant, prae feruore deuotionis lacrymas et suspiria cohibere non ualentes, pronos in terram se dederunt, adorantes et glorificantes Deum, de cuius munere uenit, ut sibi a fidelibus suis digne et laudabiliter seruiatur; quique populi sui uota benigne exaudire dignatus est, ut iuxta eorum desideria, ad loca optata mererentur peruenire. Unde progressi pusillum, e uicino urbem sanctam contemplantes, cum gemitu et suspiriis prae gaudio fusis spirituali, pedites, et nudis ex plurima parte uestigiis, coepto feruentius insistentes itineri, subito ante urbem constiterunt, castra circumponentes eo ordine, quo a maioribus principibus singulis designabatur. Videbatur impletum esse, quod per prophetam praemissum fuerat uaticinium, et exhibitum historialiter uerbum Domini: Leua, Hierusalem, oculos, et uide potentiam regis. Ecce Saluator tuus uenit soluere te a uinculo. Et illud: Eleuare, eleuare, consurge, Hierusalem ; solue uincula colli tui, captiua filia Sion.