[1,0] GUILLELMUS TYRENSIS - HISTORIA RERUM GESTARUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS. INCIPIT PROLOGUS. WILLELMUS, Dei patientia sanctae Tyrensis Ecclesiae minister indignus, uenerabilibus in Christo fratribus, ad quos praesens opus peruenerit, aeternam in Domino salutem. Periculosum esse et grandi plenum alea regum gesta describere, uirorum prudentium nemo est qui dubitet. Nam, ut laborem, iuge studium, perennes uigilias, quibus huiusmodi solent indigere negotia, penitus omittamus, duplex historiographis certum est imminere praecipitium: quorum uix est, ut alterutrum declinare ualeant. Effugientes enim Charybdim, Scyllam incurrunt, quae succincta canibus, non minus nouit procurare naufragia. Aut enim rerum gestarum ueritatem prosequentes, multorum in se conflabunt inuidiam; aut indignationis gratia leniendae, rerum occultabunt seriem in quo certum est non deesse delictum. Nam rerum ueritatem studiose praeterire, et occultare de industria, contra eorum officium esse dignoscitur. Ab officio autem cadere, procul omni dubio, culpa est; si tamen uere dicitur officium, congruus actus uniuscuiusque personae, secundum mores et instituta patriae. Rerum autem incontaminatam prosequi gestarum seriem, et ueritatis regulam non deserere, res est quae indignationem solet saepius excitare, iuxta illud quod uetere prouerbio dici solet: Obsequium amicos, ueritas odium parit. Aut igitur a suae professionis cadent officio, obsequium praestantes indebitum; aut rei ueritatem prosequentes, odium, cuius ipsa mater est, eos oportebit sustinere. Haec nimirum frequentius ita sibi solent aduersari, et se mutua importunitate reddere molesta. Nam iuxta Ciceronis nostri sententiam: Molesta est ueritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est amicitiae uenenum; molestius tamen obsequium, quod uitiis indulgens, amicum sinit ire praecipitem: quod in se uidetur implere, qui obsequii gratia, contra officii debitum supprimit ueritatem. Nam eorum qui adulationis studio rerum gestarum articulis inuoluunt impudenter mendacia, tam detestabile factum creditur, ut nec scriptorum numero debeant sociari. Si enim rerum ueritatem gestarum occultare secus est, et deficiens a scriptoris officio, multo fortius peccatum reputabitur, mendacii naeuum ueris immiscere; et quod a uero deficit, credulae pro uero posteritati contradere. Ad haec, nihilominus aeque uel amplius formidabile historiarum scriptoribus solet discrimen occurrere, totis uiribus fugiendum; uidelicet, ne rerum gestarum dignitas, sermonis ariditate et oratione ieiuna sui dispendium patiatur. Verba enim rebus, de quibus agitur, decet esse cognata; nec a materiae nobilioris elegantia, scriptoris linguam degenerare. Unde magnopere cauendum ne amplitudo materiae tractatus debilitate succumbat, et uitio narrationis exeat macilentum uel debile, quod in sui natura pingue solidumque subsistit. Nam, ut ait orator eximius in Tusculanarum primo: Mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec illustrare possit, nec delectatione aliqua lectorem allicere, hominis est intemperanter abutentis et litteris et otio. Hoc igitur dilemma et multiplicitatem periculi, in praesenti nobis uidemur incidisse. Nam in opere quod gestamus prae manibus, multa de regum moribus, et uita, et corporum habitudine, siue commendabilia, siue notae subiacentia, prout rerum gestarum series uidebatur deposcere, interseruimus; quae eorum posteri relegentes, impatienter fortasse portabunt, et aduersus chronographum praeter meritum incandescent; aut inuidum aut mendacem reputabunt, quorum utrumque (uiuit Dominus) tanquam rem fugimus agere pestilentem. Nam de reliquo iam non licet ambigere; quod ad impar opus impudenter enitimur, et quod ad rerum dignitatem nostra non satis accedit oratio. Nonnihil est tamen quod egimus. Nam et in picturis rudes, et ad artis arcana nondum admissi, luteos primum solent colores substernere, et prima lineamenta designare quibus manus prudentior, fucis nobilioribus decorem consueuit addere consummatum. Primo enim, summo labore iecimus fundamenta, quibus sapientior architectus, obseruata ueritatis regula, quam in nullo deseruimus, egregio tractatu, artificiosa magis poterit superaedificare triclinia. Inter tot igitur periculorum insidias et anceps discrimen, tutius fuerat quieuisse, silendumque erat, et otium calamis indicendum; sed urgentissimus instat amor patriae, pro qua uir bene dispositus etiam (si id necessitatis articulus exigat) uitam tenetur impendere. Instat, inquam, et auctoritate qua praeeminet, imperiose praecipit, ut quae apud se centum pene annorum gesta sunt curriculis, silentio sepulta, non patiamur sentire posse obliuionis incommodum; sed styli exarata diligenter officio, posteritatis memoriae conseruentur. Paruimus igitur, et manus dedimus ei, cui nostram non satis honeste negare poteramus operam; non multum attendentes quid de nobis censura sit posteritas; et quid in tam excellente materia exsanguis nostra mereatur oratio. Paruimus sane, utinam tam efficaciter quam libenter; utinam tam commendabiliter quam deuote: natalis soli magis tracti dulcedine, quam uires cum assumpto labore compensantes; non ingenii ope freti, sed pii feruore affectus, et charitatis sinceritate. Accessit praeterea domini Almarici regis (cuius anima sancta requie perfruatur) illustris memoriae, et inclytae in Domino recordationis iussio, non facile negligenda, et instantia multiplex, quae ad id ipsum nos maxime impulit, cuius etiam rogatu, ipso Arabica exemplaria ministrante, aliam Historiam a tempore seductoris Mahumeth, usque in hunc annum, qui est nobis ab Incarnatione Domini 1184, per annos quingentos septuaginta decurrentem conscripsimus: auctorem maxime secuti uirum uenerabilem Seith, filium Patricii, Alexandrinum patriarcham. In hac uero, nullam aut Graecam, aut Arabicam habentes praeducem scripturam, solis traditionibus instructi, exceptis paucis quae ipsi oculata fide conspeximus, narrationis seriem ordinauimus, exordium sumentes ab exitu uirorum fortium, et Deo amabilium principum, qui a regnis Occidentalibus, uocante Domino, egressi, terram promissionis, et pene uniuersam Syriam in manu forti sibi uindicauerunt: et inde usque ad regnum domini Balduini IV, qui in ordine regum, computato domino duce Godefrido, qui primus regnum obtinuit, locum habuit septimum; per annos LXXXIV cum multa diligentia protraximus historiam. Et, ut ad pleniorem status Orientalium regionis, lectori nihil deesse possit intelligentiam studioso, paucis et succincte praemisimus, quo tempore et quanto, seruitutis iugum passa fuerit; quae fuit hoc medio tempore fidelibus in ea degentibus inter infideles conditio, et quae fuerit occasio, ut post tam longa continuae seruitutis tempora, Occidentalium principes regnorum ad eorum liberationem exciti, tantum sibi peregrinationis onus assumpserint. Quod si quis ad nostras occupationes respiciat, quorum multiplicitate fatigamur plurimum; tum circa egregiam et a Deo custoditam Tyrorum metropolim, cui non de meriti electione, sed sola Domini patientia praesidemus; tum circa domini regis negotia, in cuius sacro palatio cancellarii fungimur dignitate; et circa necessitates alias, quae solito maiores emergunt: ad indulgendum erit procliuior, si forte in opere praesenti occurrerit, unde iustius offendatur. Occupatus enim circa plurima animi motus interior, ad discutienda diligentius singula solet debilior consurgere; et partitus, tantam singulis non potest impendere diligentiam, quantam totus apud se residens, uniformis, consueuit unicis et singularibus aptare studiis. Unde et facilius meretur ueniam. Distinximus autem uolumen uniuersum in libros XXIII eorumque singulos certis designauimus capitulis, quo lectori facilius quidquid de articulis historiae sibi uiderit necessarium, occurrat: propositum habentes, uita comite, quae deinceps nostris temporibus rerum futurarum depromet uarietas, his quae praemisimus addere; et numerum augere librorum, pro quantitate occurrentis materiae. Certum porro tenemus, nec nos haec fallit opinio, quod nostrae imperitiae testem producimus opus praesens. Et qui latere possumus silentes, nostrum scribendo prodimus defectum, dum officium, charitatis amplectimur; magis tamen uolumus absque ea quae inflat inueniri, quam ea quae aedificat carere. Nam sine illa plures ingressi ad nuptias, mensa regis inuenti sunt digni; qui autem sine hac inuentus est inter conuiuas, audire meruit: Quomodo hoc intrasti non habens uestem nuptialem? quod ne nobis accidat, auertat qui solus potest, miserator et misericors Dominus. Scientes tamen, quoniam multiloquio non solet deesse peccatum; et miseri hominis lingua in lubrico posita, poenam facile meretur, inuitamus fraterne, et exhortamur in Domino nostrum lectorem, ut cum iustum reprehensionis locum inuenerit, charitate media, utatur ea licenter, et de nostra correctione, sibi acquirat aeternae uitae praemium: memorque nostri in suis orationibus impetret apud Dominum, ut quidquid in opere praesenti deliquimus, nobis non imputet ad mortem, sed de gratuita bonitate et inolita pietate clementer indulgeat Saluator mundi, cuius tribunal nos miseri et inutiles in domo eius serui, accusantem supra modum uerentes conscientiam, non immerito formidamus. [1,1] CAPUT PRIMUM. Quod tempore Heraclii Augusti, Homar filius Catab, tertius post Mahumeth, dux Arphum, uniuersam occupauit Syriam. Tradunt ueteres historiae, et id ipsum etiam habent Orientalium traditiones, quod tempore quo Heraclius Augustus Romanum administrabat imperium, Mahumeth primogeniti Satanae (qui se prophetam a Domino missum mentiendo, Orientalium regiones, et maxime Arabiam seduxerat) ita inualuerat doctrina pestilens, et disseminatus languor ita uniuersas occupauerat prouincias, ut eius successores iam non exhortationibus uel praedicatione, sed gladiis et uiolentia in suum errorem populos descendere compellerent inuitos. Cum enim praedictus Augustus, uictor reuersus de Perside (unde crucem Domini cum gloria reportauerat) adhuc in Syria moram faceret, et per Modestum, uirum uenerabilem, quem Hierosolymis ordinauerat episcopum, ecclesiarum ruinas, quas Cosroe, Persarum satrapa nequissimus hostiliter deiecerat, in priorem statum, datis sumptibus necessariis, reformari praecepisset. Homar, filius Catab, a praedicto seductore tertius, erroris et regni successor, cum infinitis Arabum copiis, egregiam Palaestinorum urbem Gazam iam occupauerat uiolenter. Unde postmodum Damascenorum fines cum suis legionibus et infinita multitudine, quam secum trahebat, ingressus, Damascum expugnauerat, praedicto imperatore adhuc in Cilicia rei exitum exspectante. Quod cum ei nuntiaretur quod Arabes in tantam elati superbiam, et e sua multitudine praesumentes, Romanorum fines inuadere, et eorum urbes sibi uindicare non uererentur, uidens quod ei uires non suppeterent ad occurrendum tantae multitudini, et ut eorum comprimeret insolentiam, maluit ad propria sospes redire, quam uiribus imparibus, bellorum se dubiis committere casibus. Sic ergo eo discedente, qui afflictis ciuibus tenebatur patrocinium ministrare, Arabum inualuit uiolentia, ita ut subito et infra tempus modicum, a Laodicia Syriae usque in Aegyptum, uniuersas occupauerint regiones. Quis autem fuerit praedictus Mahumeth, et unde, et quomodo ad hanc proruperit insaniam, ut se prophetam mentiri et a Deo missum dicere praesumeret; cuius porro uitae et conuersationis; quandiu regnauerit, et ubi; et quos demum habuerit successores; et quomodo pene orbem uniuersum pestiferis eius repleuerint dogmatibus, qui eum in eodem errore secuti sunt, alibi disseruimus diligenter, sicut ex subsequentibus datur intelligi manifeste. [1,2] CAPUT II. Quae fuit occasio, quod ita subito Orientem occupauit; et quod idem Hierosolymam ueniens, templum Domini reaedificari praecepit. Cooperabatur sane ad eorum propositum, quod paucis ante annis praedictus Cosroe, eamdem Syriam uiolenter ingressus, urbes deiecerat, concenderat suburbana; et ecclesias subuertens, populum captiuauerat; et, Urbe sancta effracta, hostiliter in ea triginta sex ciuium millia gladio perimens, crucem Dominicam et loci eiusdem episcopum Zachariam, cum residuo populi tam urbis quam regionis uniuersae secum transtulit in Persidem. Hic enim rex Persarum potentissimus, domini Mauritii Augusti (cuius adeo familiaris fuit beatus papa Gregorius, ut unum de liberis eius de sacro fonte susciperet) filiam nomine Mariam in uxorem duxit; cuius gratia coniugii, lauacrum regenerationis adeptus est, fuitque Romanorum amicissimus, quandiu praedictus uixit imperator. Quo demum a Phoca Caesare, qui eidem postmodum in imperio successit, proditiose interfecto, abominatus eorum perfidiam, qui tam nefarium hominem, et adhuc domini sui caede cruentatum, super se regnare passi fuerant, quasi occultae societatis reos et illius sceleris habentes conscientiam: imperii fines uiolenter ingressus est, in res eorum uiolenter desaeuiens, soceri necem, uxore stimulante, ultum iri desiderans: subactisque caeteris regionibus, quae Romanorum suberant ditioni, nouissime Syriam, ut praemisimus, obtinuit, populis eius aut peremptis gladio, aut secum in Persidem deductis. Ingressi ergo Arabes, terram habitationibus reperientes uacuam, maiorem subiiciendi eam sibi repererunt opportunitatem. Sic ergo urbem Deo amabilem, Hierosolymam uidelicet, paribus calamitatibus inuolutam comprehendentes, populo, qui in ea orat modico, ut eis factus tributarius extremis conditionibus deseruiret, pepercerunt, permittentes eis suum habere episcopum et ecclesiam, quae, ut praedictum est, deiecta fuerat, reparare, et religionem libere conseruare Christianam. Dum autem in eadem ciuitate princeps supra nominatus moram faceret, coepit diligenter a ciuibus percunctari, et maxime a uiro uenerabili Sophronio, eiusdem loci episcopo (qui Modesto piae memoriae iam defuncto successerat) ubinam esset locus in quo templum Domini fuerat, quod a Tito Romano principe, cum ipsa urbe dirutum fuisse legitur: qui ostendentes ei locum designauerunt, aliqua uetusti operis exstantia uestigia demonstrantes, ubi sumptibus qui sufficere possent ad impensam designatis et conuocatis artificibus, subiecta pro uotis materia tam ex marmorum diuersitate quam ex lignorum differentia multiplici, templum aedificari praecepit. Quo postea infra modicum tempus, iuxta conceptum mentis feliciter consummato, quale hodie Hierosolymis esse dignoscitur, multis et infinitis ditauit possessionibus, unde suppeterent facultates ad habenda perpetuo eiusdem sarta tecta, et uetera renouanda, et continenda luminaria per manum eorum qui in eodem templo deseruirent. Quae autem sit illius forma, et quae operis elegantia, quoniam pene omnibus notum est, non est praesentis tractare negotii. Exstant porro in eodem templi aedificio, intus et extra, ex opere Musaico, Arabici idiomatis litterarum uetustissima monumenta, quae illius temporis esse creduntur: quibus et auctor, et impensarum quantitas, et quo tempore opus incoeptum, quoque consummatum fuerit, euidenter declaratur. [1,3] CAPUT III. Quanto tempore sub alternis dominiis Syria iugum passa est seruitutis: et quomodo fidelibus, qui sub infidelium ditione degebant, utilis fuit amicitia magnifici imperatoris Caroli, cum Aarum rege Persarum contracta. Sic igitur ciuitate Deo amabili et sacrosancta, peccatis nostris exigentibus, infidelium subiecta hostium ditioni, iugum indebitae seruitutis continuis passa est laboribus per annos quadringentos nonaginta; conditionibus tamen alternis. Nam frequenti rerum mutatione, dominos mutauit frequentius; secundum quorum dispositionem, plerumque lucida, plerumque nubila recepit interualla; et aegrotantis more, temporum praesentium, grauabatur aut respirabat qualitate. Plenius tamen conualescere non poterat, quae infidelium principum et populi sine Deo, dominatione premebatur uiolenta. Diebus tamen illius admirabilis et praedicandi uiri, Aarum uidelicet, qui cognominatus est Ressith, qui uniuerso praefuit Orienti (cuius liberalitatem et urbanitatem praecipuam, et mores singulariter commendabiles, uniuersus etiam usque hodie Oriens admiratur, et praeconiis attollit immortalibus) interuentu piissimi et immortalis memoriae uiri, domini uidelicet imperatoris Caroli (qui mutuam, intercurrentibus nuntiis frequentibus, inter se gratiam et mirabili subnixam foedere, conciliauerant), plebi Dei tranquillitas praestita est, et fauor principis clementer indultus ad multam consolationem; ita ut magis sub imperatore Carolo, quam sub dicto principe degere uiderentur. De quo ita legitur in Vita praedicti uiri gloriosi: Cum Aarum, rege Persarum, qui, excepta India, totum pene Orientem tenebat, talem habuit in amicitia concordiam, ut is gratiam eius, omnium qui in toto orbe terrarum erant regum ac principum amicitiae praeponeret, solumque illum honore ac magnificentia sibi colendum iudicaret. Ac proinde cum legati eius, quos cum donariis ad sacratissimum Domini ac Saluatoris nostri sepulcrum locumque resurrectionis miserat, ad eum uenissent, et ei domini sui uoluntatem indicassent, non solum quae petebantur fieri permisit, sed etiam sacrum illum et salutarem locum, ut illius potestati ascriberetur, concessit, et reuertentibus legatis suos adiungens, inter uestes et aromata, et caeteras Orientalium terrarum opes, ingentia illi dona direxit: cum ei ante annos paucos, eum quem tunc solum habebat, roganti mitteret elephantem. Nec solum iis qui Hierosolymis habitabant sub infidelium potestate fidelibus, uerum et iis qui in Aegypto et in Africa sub impietate degebant Sarracenorum, suarum largitionum frequenter dirigebat solatia, et pietatis opera porrigebat; sicut in eius Vita legitur, quae habet ita: Circa pauperes sustentandos, et gratuitam liberalitatem (quam Graeci eleemosynam uocant) deuotissimus, ut non in patria solum et in regno suo id facere curauerit, uerum trans maria, in Syria et Aegypto atque Africa, Hierosolymis, Alexandriae atque Carthagini, ubi Christianos in paupertate uiuere compererat, penuriae eorum compatiens, pecuniam mittere solebat. Ob hoc maxime transmarinorum regum amicitias expetens, ut Christianis sub eorum dominatu degentibus, refrigerium aliquod ac releuatio proueniret. Quod autem et quantis rerum, temporum et dominiorum uariis permutationibus hoc medio tempore flagellata fuerit, tam praedicta Dei cultrix ciuitas quam uniuersa ei adiacens regio, si quis scire desiderat, eam relegat historiam, quam nos De gestis Orientalium principum, a tempore praedicti seductoris Mahumeth usque in hunc praesentem diem, qui est nobis ab Incarnatione Domini 1182, per annos quingentos septuaginta seriem rerum complexam, cum multo labore confecimus. [1,4] CAPUT IV. Quomodo in potestatem deuenit Aegyptii caliphae, et quomodo Heque nequissimo regnante, seruitutis iugum super fideles factum sit intolerabilius; et de ruina ecclesiae Hierosolymitanae. Porro per idem tempus inter Aegyptios et Persas aemula nimis et pertinax erat de monarchia contentio. Ministrabat autem odiorum fomitem et incentiuum maius, contradictoriarum obseruantia traditionum, qua usque hodie uterque populus contentionibus reciprocis sacrilegos se appellant, sibi non communicantes inuicem, ita ut etiam nominibus uelint habere differentiam. Qui enim Orientalium superstitionem sequuntur, lingua eorum Sunni dicuntur; qui uero Aegyptiorum traditiones praeferunt, appellantur Siha, qui nostrae fidei magis consentire uidentur. Quae autem sit inter eos erroris differentia, non est praesentis temporis e Tandem uero Aegyptiorum regno inualescente, et usque Antiochiam prouincias et regiones occupante, cum caeteris in eius Urbs sancta, legibus communibus, descendit potestatem. Sub quo principatu (sicuti captiuis solent aliquando tempora indulgentiora concedi) a suis anxietatibus coepit aliquantulum esse remissius, quousque consummata hominum nequitia exigente, eidem regno Hequen calipha praefectus est. Hic et praedecessorum suorum et successorum pariter longe uincens malitiam, factus est posteris et eius insaniam legentibus solemnis fabula. Adeo enim in omni impietate et nequitia singularis exstitit, ut eius uita Deo et hominibus odibilis speciales exigat tractatus. Hic inter caetera, quae perniciosa plurima praeceperat, ecclesiam Dominicae Resurrectionis (quae per uenerabilem uirum Maximum, eiusdem loci episcopum, praecipiente domino Constantino Augusto aedificata fuerat, postea per reuerendissimum Modestum tempore domini Heraclii reparata) funditus deiici mandauit. Cuius praecepti rescriptum quidam eius procurator, praeses uidelicet Ramulensis, Hyaroe nomine, ad se directum suscipiens, praedicta ecclesia usque ad solum diruta, iussionem regiam effectui mancipauit. Praeerat uero ea tempestate eidem ecclesiae uir uenerabilis Orestus nomine, eiusdem nequissimi regis auunculus, matris eiusdem frater. Hoc autem ideo fecisse dicitur, ut suae perfidiae populis infidelibus daret argumentum. Obiiciebatur enim ei Christianitatis titulus, eo quod ex matre Christiana natus esset; quam quasi crimen a se uolens depellere, praedictum facinus ausus est perpetrare, nihil arbitratus superesse calumniae, quod in eius personam impingi posset, quodque eius aemulis pateret ad morsum, ex quo religionis fontem Christianae, fidei catholicae cunabula deiecisset. [1,5] CAPUT V. Quae erat conditio fidelium per illud tempus inter infideles. Ab ea die coepit fidelium in eadem ciuitate multo deterior esse conditio, tum ex dolore iustissimo, quem ex casu sanctae Resurrectionis ecclesiae conceperant; tum ex multiplicatis angariis geminata molestia. Nam praeter enormitatem tributorum et uectigalium, quae ab eis praeter morem et contra priuilegia a suis praedecessoribus indulta exigebantur, solemnitates etiam interdixerat, quas usque ad illum diem sub aliis principibus, et in occulto et palam satis libere celebrauerant. Quoque dies erat celebrior, eo arctius domiciliorum suorum septis cohibebantur, nec in publicum audebant comparere, domi etiam non tutum dabatur eis habere refugium, sed iactu lapidum et sordium immissione, et uiolentis irruptionibus, quanto dies erat solemnior, tanto amplius molestabantur. Ad haec et pro quolibet uerbo leui, ad quamlibet accusatoris alicuius suggestionem, sine causae cognitione rapiebantur ad cruces et supplicia, bona confiscabantur, auferebantur possessiones, filiique eorum et filiae rapti de domibus parentum, flagellis aliquando, nonnunquam blandimentis et promissionibus apostatare cogebantur, aut patibulis affigi. Qui autem pro tempore erat illis patriarcha, is primum iniurias excipiebat et opprobria; tum eos et publice et secretius ad longanimitatem inuitans, pro temporalibus quae patiebantur malis, coronas promittebat sempiternas. Cuius uerbis et exemplo commoniti, transitorias pro Christo contemnentes iniurias, se inuicem mutua charitate consolabantur. Referre per singula longum esset, quanta in propriis corporibus praedicti serui Dei pertulerint tormenta, ut haeredes fierent in domo Domini, et ut leges aemularentur paternas. Unum tamen de tot millibus, exempli gratia, producamus in medium, ut per haec deprehendat uestra dilectio, quam ex friuolis causis ad ultima supplicia rapiebantur. Quidam ciuis ex infidelibus nostros odio persequens insatiabili, uir perfidus et nequam, ut eis aliquid ad mortem moliretur, morticinum canis clam proiecit in atrium templi, in cuius munditia conseruanda, eius custodes et uniuersa ciuitas omnem impendebant sollicitudinem. Mane facto, qui orationis gratia accesserunt ad templum, reperientes immundum cadauer et fetens, pene ad insaniam uersi, uniuersam urbem repleuerunt clamoribus. Concurrit subito populus uniuersus, et omnes asserunt pro constanti, Christianos hoc fecisse. Quid plura? Decernitur interitus uniuersis, et tam piaculare flagitium morte piandum iudicatur. Fideles porro de sua confidentes innocentia, mortem pro Christo parati erant subire. Dumque adessent spiculatores eductis gladiis ut populum interimerent, obtulit se adolescens plenus spiritu, dicens: Periculosum est, fratres, si ita perit omnis haec ecclesia. Expedit magis ut unus moriatur pro populo, et non tota gens pereat. Concedite mihi, ut mei habeatis annuam in benedictione memoriam, et generi meo honor in perpetuum debitus conseruetur; ego uero, auctore Domino, hanc a uobis stragem depello. Susceperunt igitur gratanter uerbum, et quod ille petierat, ultro concedunt. Et ut in Ramis palmarum ad perennem eius memoriam, contribules eius oliuam, quae Domini nostri Jesu Christi significatiua est, introducant in ciuitatem, in processione solemni, confirmant. Quo facto, praedictus adolescens primatibus se offert ciuitatis, reum se confitetur, et omnes alios astruit innocentes. Quod audientes iudices, aliis absolutis, illum gladio exposuerunt. Et ita pro fratribus animam ponens, cum pietate dormitionem accepit, optimam in Domino habens repositam gratiam. [1,6] CAPUT VI. Quomodo patri nequam, filius Daber egregius moderator regni successit: et precibus domini Romani, Constantinopolitani imperatoris, reaedificatur ecclesia, cooperante Joanne Carianite, Constantino monacho necessaria ministrante. Adfuit tandem diuina clementia, et afflictorum miserta, consolationem intulit non modicam rebus desperatis. Praedicto enim principe nequam rebus humanis exempto, cessauit ex parte quassatio, filio eius Daher regnum obtinente. Hic siquidem ad petitionem domini Romani imperatoris Constantinopolitani (qui cognominatus est Heliopolitanus, cum quo etiam foedus quod pater eius uiolauerat resarciens, contraxerat amicitiam) praedictam ecclesiam reaedificandi fidelibus concessit potestatem. Qua concessa, cognoscens plebs fidelium, quae Hierosolymis habitabat, quod ad tanti operis restaurationem eorum uires non sufficerent, missis nuntiis ad praedicti Romani successorem, dominum Constantinum monomachum, qui tunc agebat in sceptris, precibus porrectis, humiliter significant in quanto moerore et in quanta desolatione post ecclesiam dirutam populus consedisset: orant affectuosissime, ut ad reaedificationem ecclesiae, imperialis munificentiae liberalem porrigeret manum. Procurabat autem eorum legationem quidam Joannes cognomento Carianitis, Constantinopolitanus natione, nobilis quidem secundum carnem, sed moribus multo nobilior. Hic postposita saeculi dignitate, Christum secutus, religionis assumpto habitu, Hierosolymis pauper pro Christo habitabat. Missus ergo, debita instantia, sollicitudine non pigra, apud eumdem dominum imperatorem fideliter elaborans, obtinuit, ut ad opus praedicti aedificii de proprio fisco, idem Deo amabilis Augustus, sumptus necessarios et sufficientes ministrari praeciperet. Impetrata ergo pro uoto fidelis populi postulatione, laetus Hierosolymam reuersus est. Ubi nuntiato itineris successu, et precum porrectarum exauditione, uniuersum clerum et populum, quasi de graui aegritudine conualescentes recreauit. Praeerat autem eidem ecclesiae tunc uir uenerabilis, Nicephorus patriarcha. Sic ergo obtenta licentia, et sumptibus de imperiali aerario ministratis, eam quae nunc Hierosolymis est, sanctae Resurrectionis aedificauerunt ecclesiam, anno ab Incarnatione Domini 1048, ante urbis liberationem annis LI, tricesimo uero septimo postquam diruta fuerat. Qua constructa, contra imminentia pericula, et mille mortis discrimina consolationem receperunt. Non tamen cessabant aduersus eumdem populum fidelem frequentes iniuriae et angariarum noua genera; sputa, colaphi, uincula, carceres; ad ultimum, suppliciorum omne genus, quibus populus Dei incessanter affligebatur. Nec solum iis qui in eadem urbe erant, sed etiam iis qui in Bethlehem et Thecua, ubi soli habitabant fideles, idem cauterium imprimebatur. Quoties enim nouus accedebat praeses, et missus a calipha recens dirigebatur procurator, toties contra Dei populum nouae struebantur calumniae, et uaria extorquendi inueniebantur argumenta. Et quoties a domino patriarcha et populo communiter aliquid uolebant uiolenter exigere, si aliquo casu eorum differebatur postulatio, statim minabantur ecclesiam deiicere. Idque pene annis patiebantur singulis, confingentibus praesidibus se huiusmodi rescriptum a regia directum celsitudine habere prae manibus, ut si aliquam difficultatem uel moram in praestandis tributis aut uectigalibus praesumerent adnectere, eorum statim usque ad solum dirutae deponerentur ecclesiae. Quandiu tamen Aegyptiorum aut Persarum praeualuit regnum, sub eorum imperio fideles melioribus usi sunt conditionibus. At uero postquam Turcorum inualescere iterum coepit regnum, et eorum uiatus super Aegyptiorum et Persarum fines ampliari, et in eorum Urbs sancta decidit potestatem, per triginta octo annos, quibus eam detinuerunt occupatam, maioribus molestiis coepit populus Dei fatigari; ita ut leue ducerent, quod sub Aegyptiorum uel Persarum iugo pertulerant. [1,7] CAPUT VII. De ortu et prima origine gentis Turcorum. Et quoniam de gente Turcorum frequenter nobis in opere praesenti erant dicenda quamplurima, quae ipsi contra nostros, nostrique aduersus eos uiriliter magnificeque saepius gesserunt; et adhuc proterue nimis in nostrorum impugnatione perseuerant: non uidetur alienum a nostro proposito, de ortu et prima origine gentis huius, et processu ad hunc excellentiae gradum, in quo iam multis annis stetisse leguntur, aliquid praesenti interserere narrationi. Gens igitur Turcorum, seu Turcomannorum (nam ab eodem habuerunt originem) ab initio septentrionalis fuit, inculta penitus, et certam non habens sedem. Vagabantur etenim, et passim circumferebantur, pascuorum sectantes commoditatem, non habentes urbes uel oppida, uel alicubi manentem ciuitatem. Volentes autem proficisci, incedebant simul qui ex eadem tribu erant, aliquem de maioribus contribulium suorum habentes quasi principem, ad quem uniuersae quae in eadem tribu simul emergebant, referebantur quaestiones; cuiusque dicto ab utraque dissonantium parte parebatur; cuiusque non impune licebat examen declinare. Migrantes autem, uniuersam secum suam substantiam transferebant, equitia, greges, et armenta, seruos et ancillas; nam in his eorum omne consistebat peculium: nusquam agriculturae dantes operam; emptionum et uenditionum ignorantes contractus, sed solis permutationibus, uitae sibi comparantes necessaria. Volentes autem alicubi, locorum herbidorum amoenitate tracti, tabernacula figere, et ad tempus aliquod moram sine molestia facere, per quosdam ex suis, qui uidebantur prudentiores, regionum principes solebant conuenire et pactis initis sub placitis conditionibus, et certa tributorum praestatione, sub principe qui regioni praeerat, moram iuxta condictum habebant in pascuis et nemoribus. Accidit autem quod illius populi multitudo maxima ab aliis seorsum incedens, Persarum ingressi fines, regionem inuenerunt sibi aptissimam. Datoque regi, qui erat pro tempore, secundum quod inter eos ab initio conuenerat, tributo, per annos aliquot moram ibi habuerunt diuturniorem. Augebatur autem eorum populus in immensum, et multiplicationis eorum non erat finis; ita ut regi et indigenis, mentem quodammodo habentibus praesagam, suspecta nimis esset eorum embola. Unde factum est, quod habito consilio uiolenter a regni finibus eos per se propellere, decreuerant. Sed mutato consilio uisum est eis expedientius, ut multiplicatis angariis, et consuetis pressionibus, nouis irregulariter superadditis eos fatigarent, usque dum sponte sine coactione discederent. Cumque iam annis pluribus iniuriarum pondus et tributorum enormitatem exactorum sustinentes, diutius tolerare nolle, communicato decernerent consilio, et hoc regi esset compertum, missa uoce praeconia, iussi sunt a regno infra certum tempus discedere uniuerso. Transeuntesque fluuium Cobar, qui regnum ex ea parte limitabat, ubi uident solito liberius et diligentius suorum infinitam multitudinem; nam prius seorsum habitantes, sui nec numerum nouerant, nec potentiam: mirati sunt quomodo tantus tamque innumerabilis populus alicuius principum aliquando tolerare potuerit superbiam, et angariarum et tributorum acerbitatem portare. Visumque est eis absque dubio, quod et Persarum populo, et qualibet natione nec numero nec uiribus essent impares; nihilque eis ad obtinendas uiolenter finitimas regiones deesset aliud, quam id quod more aliorum populorum sibi regem non haberent. Volentes igitur uotis consonis sibi regem creare, describentes suorum uniuersam multitudinem, repererunt in eis centum familias caeteris splendidiores; quarum quamlibet sagittam unam praeceperunt afferre, et iuxta numerum familiarum centum sagittarum colligauerunt manipulum. Quem operientes, uocauerunt quemdam puerulum innocentem, praecipientes ei, ut immissa manu sub uelamento, quo praedictarum latebat manipulus sagittarum, eo unam educeret solam, ea conditione ut de ea familia rex assumeretur, cuius sorte sagitta exiret. Factumque est casu, quod puer eduxit sagittam familiae Selducorum. Unde constitit apud omnes, sicuti prius ordinatum fuerat, quod ex ea tribu princeps futurus crearetur. Praeceptum est iterum, ut ex eadem tribu centum eligerentur, qui et aetate et moribus, et uirtute caeteros anteirent suos contribules; utque singuli singulas afferrent sagittas, offerentium habentes inscripta nomina. Factoque ex eis iterum manipulo, et diligenter cooperto uocatus est iterum puer, uel idem qui et prius, uel alius fortasse eiusdem innocentiae: cui similiter persuasum est, ut unam ex eis educeret: eduxitque unam cui inscriptum erat nomen Selduc. Erat autem is uir speciosus admodum, nobilis et in sua tribu praeclarus, prouectae aetatis, sed integer uiribus, et in re militari multam habens experientiam; quique tota corporis habitudine magni principis praetenderet elegantiam. Hunc ergo de communi decreto sibi praeficientes, in throno sublimauerunt regio, eam quae debetur regibus, ei exhibentes reuerentiam, et ad eius implenda imperia, foedere complacito et iuramentis corporaliter praestitis se obligantes. Ille autem statim collata sibi satis pro imperio utens potestate, missa uoce praeconia, edici publice mandat, ut retransito flumine et transmissis legionibus uniuersis, Persarum fines, unde prius exierant, occupent uiolenter, et adiacentia sibi uindicent regna, ne de caetero compellantur regiones exteras errabundi circuire, et aliarum nationum tolerare fastus importabiles. Factumque est, quod infra paucos annos non solum Persarum, uerum etiam uniuersa Orientalium regna sibi subiugauerunt, subacta Arabum et aliarum nationum, quae principatus obtinebant, uiolentia. Sicque populus uilis et abiectus ad tantum subito culmen euolauit, quod uniuersum occupauit Orientem. Idque factum est uix triginta aut quadraginta annis, antequam nostri Occidentales principes peregrinationis iter, de quo hic agendum est, arriperent. Utque aliqua esset differentia saltem nominis inter eos qui sibi regem creauerant, et per hoc ingentem erant gloriam consecuti; et eos, qui in suo ruditate adhuc permanent, priorem uiuendi modum non deserentes, dicuntur isti hodie Turci; illi uero prisca appellatione Turcomanni. Subactis itaque regnis Orientalibus, adiecerunt etiam, ut potentissimum Aegyptiorum regnum inuaderent: descendentesque in Syriam, Hierosolymam cum quibusdam aliis finitimis urbibus, uiolenter subiugauerunt sibi, fideles quos in ea repererant habitatores, durioribus solito aggrauantes molestiis, et angariarum multiplicitate fatigantes, ut praemisimus. [1,8] CAPUT VIII. Quot et quantis uitiis per illud tempus subiectus esset mundus. Nec solum in Oriente ita fideles ab impiis opprimebantur, uerum in Occidente et in omni pene orbe terrarum, maxime inter eos qui fideles dicebantur, fides defecerat, et Domini timor erat de medio sublatus: perierat de rebus iustitia, et aequitate subacta, uiolentia dominabatur in populis. Fraus, dolus et circumuentio late inuoluerant uniuersa. Virtus omnis locum dederat et cesserat quasi inutilis, malitia subintrante. Videbatur sane mundus declinasse ad uesperam; et Filii hominis aduentus secundus fore uicinior. Nam multorum refrixerat charitas, et fides non inueniebatur super terram: confusis ordinibus cuncta ferebantur, et in chaos pristinum mundus uidebatur redire uelle. Maiores enim principes, qui subiectos ad pacem tenebantur dirigere, neglecto pacis foedere, pro causis leuibus contendentes ad inuicem, regiones tradebant incendiis, praedas passim exercebant, pauperum bona impiis satellitibus suis exponebant ad rapinam; non erant tutae alicuius facultates inter tot insidias; causa sufficiens putabatur, ut ad carceres quis traheretur, aut uincula, et in proprio corpore indignos sustineret cruciatus, quod aliquid habere crederetur. Ecclesiarum et monasteriorum non parcebatur praediis, nec sanctorum possessionibus conferebant aliquid a piis principibus indulta priuilegia; sed nec immunitatem solitam, et pristinam sibi uindicabant dignitatem. Effringebatur sane sanctuarium, et usibus dedicata coelestibus ui rapiebantur utensilia. Non distinguebat sacrum a profano manus sacrilega; sed sublata differentia, praedae patebant altarium uestes, amictus sacerdotum et uasa Domini. De gremio diuinae domus, de adytis penitioribus, de basilicarum atriis, qui ad eas confugerant, ad mortem trahebantur et supplicia. Vias quoque publicas accincti gladio grassatores improbi obsidebant, iter agentibus praetendentes insidias, ubi nec peregrinis, nec uiris parcebatur religiosis. Sed nec urbes nec oppida ab iis importunitatibus uacabant, in quibus sicarii uicos omnes et plateas suspectas reddebant innocentibus. Quo quis erat insontior, eo pluribus subiacebat insidiis. Fornicationum etiam genus quodlibet, quasi res licita, passim et sine rubore exercebatur impune. Sed nec inter affines aut propinquos, tuta erant matrimoniorum foedera. Amica coelestibus et Deo placens, quasi res uilis, iussa migrare erat continentia. Nec parcimoniae aut sobrietati locus erat, ubi luxus, et ebrietas, et pernox alea praeoccupauerant aditus atque atria possidebant. Nec clerus a populo uita nobiliore differebat, sed sicut in propheta legitur: Sicut populus, ita et sacerdos. Nam episcopi negligentes facti erant; canes muti, non ualentes latrare; personarum acceptores, oleo peccatoris impinguentes capita sua, commissa ouilia lupis uenientibus, mercenariorum more, deserebant. Et illius uerbi immemores Dominici, quo dicitur: Accepistis gratis, gratis date ; Simoniacam non declinabant haeresim, Giezi sordibus et macula foedati. Quid plura? ut in summa dicatur: Omne in praecipiti uitium stetit, et: Omnis caro corruperat uiam suam. Nec pronos ad malum reuocare poterant Domini comminantis prodigia in coelo sursum, et signa in terra deorsum. Erant enim pestilentiae et fames, terroresque de coelo, et terraemotus magni per loca ; et caetera quae Dominus in Euangelio diligenter enumerat. Sed obstinati in operibus mortuis, quasi sus in uolutabro ; et quasi iumenta putrescebant in stercore suo, pia Domini longanimitate abutentes; quasi quibus a Domino diceretur: Percussi eos, et non doluerunt; curaui eos, et non sunt sanati. [1,9] CAPUT IX. Quomodo peccatis exigentibus, Persae usque ad Hellespontum uniuersas occupauerunt regiones. His igitur et huiusmodi ad iracundiam prouocatus Dominus, non solum eos qui in terra promissionis erant fideles, praedictae iugum seruitutis patiebatur portare, et supra uires molestiis fatigari multiplicibus; uerum et aliis qui adhuc sua uidebantur libertate gaudere, et quibus certum erat omnia pro uotis succedere, suscitauit aduersarium, flagellum populorum, malleum uniuersae terrae. Regnante enim apud Graecos Romano, qui cognominatus est Diogenes, et cum omni prosperitate Constantinopolitanum administrante imperium, egressus est de intimis finibus Orientis, Persarum et Assyriorum satrapa potentissimus, Belpheth nomine, infinitam incredularum nationum secum trahens multitudinem, quae numerum diceretur excedere, et uniuersam terrae superficiem operiret. Ascendens ergo in curribus et equis, in gregibus et armentis, et magnifico nimis apparatu fines ingressus est imperii, cuncta sibi subiiciens a suburbanis campestribus, usque ad urbes muratas et oppida munitissima. Non erat qui resisteret; non erat qui pro salute, pro liberis et coniugibus, et (quod grauius est) pro libertate contendens, se opponeret. Interea nuntiatur imperatori gladius incumbens, uis maior, et hostilis exercitus Christianum deuastans imperium; qui, pro republica sollicitus, expeditiones conuocat equitum, et peditum colligit copias, quantas imminens compellebat necessitas, et quantas uniuersum imperium poterat ministrare. Quid plura? Congregatis legionibus et equitatu copioso, hostibus procedit obuiam; et imperii penetralia iam tenenti, et ad interiora iam progresso, in manu forti, sed fauore diuino destitutus occurrit. Certatur utrinque acerrime, et copiis pene paribus, sed odiis maioribus, qualia sacrilegii dolor et zelus fidei solet suggerere. Quid multa? Perit Christianus exercitus, fidelium prosternitur acies; sanguis Christi redemptus sanguine ab impiis effunditur; quodque miserabilius est, capitur imperator. Redit qui euaserat particulatim exercitus, confusionem quae acciderat nuntians. Consternati sunt qui hoc audierunt, in grauia se dantes lamenta, et de uita et salute desperantes. Interea uir infidelis, sed magnificus, de tanto elatus successu et de collata uictoria factus sublimior, imperatorem sibi praecepit praesentari; et in contumeliam nominis et fidei Christianae sedens in throno regio, eum mandat pedibus subiici; et scabelli uice, coram positis principibus, ascendens et descendens, corpore utitur imperiali; tandemque pro tanto obsequio eum libertati restituens, cum paucis ex suis magnatibus, qui cum eo capti fuerant, abire permisit. Hoc uero audientes principes imperii, alium sibi praeficiunt: indignum arbitrantes, ut qui tam indigna in proprio pertulerat corpore, in sceptris ageret et dignitate fungeretur Augustali: insuper priuatum oculis et ignominiose tractatum, uitam uix indulserunt agere priuatam. Princeps autem supra nominatus, proposito libere satisfaciens suo, uniuersas a Laodicia Syriae usque ad Hellespontum, qui Constantinopoli praeterlabitur, itinere dierum triginta in longitudine, decem uero uel quindecim in latitudine, occupauit regiones, cum suis ciuitatibus et municipiis, uniuerso populo captiuato. Tradidit eos Dominus in manus inimici, et dominati sunt eorum qui oderunt eos. Inter quas nobilis et eximia prouinciarum multarum moderatrix, princeps ciuitas, Principis apostolorum sedes prima, capta est; sed nouissima; et facta est infidelibus seruiens sub tributo. Sic igitur Celessyriam, utramque Ciliciam, Isauriam, Pamphyliam, Lyciam, Pisidiam, Lycaoniam, Cappadociam, Galatiam, et utrumque Pontum, Bithyniam, et Asiae Minoris partem, nobiles prouincias, et omni commoditate insignes, plebibus refertas fidelibus, infra modicum tempus in suam iurisdictionem recepit; captiuans populos, ecclesias deiiciens, et cultum Christianum furore persequens exterminato. Quod si copiam habuisset nauium, ipsam urbem regiam sibi procul omni dubio subiecisset. Tantam enim Graecis incusserat formidinem, ut uix regiae ciuitatis se crederent moenibus, et maris interpositi non satis tutum arbitrarentur praesidium. Haec igitur et similia populo fideli, qui Hierosolymis et in finibus eius habitabat, miseriarum addebant cumulum et in desperationis abyssum demergebant. Nam imperio prius in prosperis constituto, sicut praemissum est, non deerat eis ab imperiali domo frequens in necessitatibus solatium; et imperii status integer et incolumis, et uicinarum urbium felix successus, et Antiochiae potissimum, spem aliquam libertatis aliquando futurae, in eis confouebant. At nunc tam suam quam aliorum gerentes sollicitudinem, et sinistris rumoribus usque ad supremum defectum fatigati, mortem magis quam uitam optantes, in se ipsis liquefientes tabescebant de perpetua seruitute securi. [1,10] CAPUT X. Quomodo per idem tempus fidelium turbae ad Urbem sanctam accedebant, et qua conditione habebantur tam intus quam extra: et quomodo in manus Turcorum iterum restituta est ciuitas. Inter has tam periculosi temporis insidias, accedebat tam Graecorum quam Latinorum gratia deuotionis, ad loca uenerabilia multitudo nonnulla, quibus per mille mortis genera, perque hostium regiones ad urbem accedentibus, negabatur introitus, nisi in porta aureus, qui pro tributo constitutus erat, ianitoribus daretur. Sed qui in itinere cuncta perdiderant, et uix cum incolumitate membrorum ad loca peruenerant optata, unde tributum soluerent, non habebant. Sic ergo fiebat, ut ante urbem ex talibus, mille uel plures collecti, et exspectantes introeundi licentiam, fame et nuditate consumpti deficerent. Hi, tam uiuentes quam mortui, miseris ciuibus intolerabili erant oneri. Nam et uiuentes alere, et cibo quocunque modo sustentare satagebant; et mortuos sepulturae tradere nitebantur, cum tamen eis supra uires sua essent negotia. Quibus autem solito pretio, urbem dabatur ingredi, hi maiorem ciuibus ingerebant sollicitudinem, timentibus, ne forte deambulantes incaute, tanquam loca sancta uisere uolentes, sputis et alapis afficerentur; ad postremum autem, ne clam suffocati interirent. Unde haec mala praeuenire cupientes, peregrinos ad loca sancta uolentes properare, ciues de eorum uita et incolumitate, charitate fraterna solliciti, eorum sequebantur uestigia, timentes ne quid eis sinistri casus accideret. Erat tamen in ciuitate monasterium Amalfitanorum, quod usque hodie cognominatur Sanctae Mariae de Latina; et iuxta illud xenodochium, ubi erat oratorium modicum, in honore beati Joannis Eleymon Alexandrini patriarchae, ad curam abbatis praedicti monasterii respiciens, in quo huiusmodi miseris sic aduenientibus, tam de monasterio quam de fidelium largitionibus, eis utcunque alimonia ministrabatur. Nam de mille uix unus accedebat, qui sibi sufficere posset. Amissis enim uiaticulis, laborum immensitate consumpti, uix incolumes euadere poterant. Igitur nec foris nec domi quies erat ciuibus, quibus mors diebus imminebat singulis; et quolibet mortis genere deterior, seruitus dura et intolerabilis incumbebat. Accedebat etiam ad miseriarum cumulum, quod ecclesias eorum, quas cum tot et tantis laboribus reparauerant et conseruauerant, reparatas uiolenter ingressi, et dum diuina celebrarentur, cum furore et strepitu terrorem fidelibus incutientes, super altaria sedebant, nullam facientes locorum differentiam; subuertebant calices et uasa diuinis obsequiis mancipata pedibus conculcantes, confringebant marmora, clerum contumeliis et uerberibus afficientes. Ipsum quoque dominum patriarcham, qui erat pro tempore, quasi uilem et abiectam personam, de sede propria per barbam et capillum, in solum dabant praecipitem. Plerumque etiam raptum, et quasi uile mancipium tractum, sine causa detrudebant in carcerem, ut sic populum affligerent patri compatientem. Hoc igitur tam dirae seruitutis genus, plebs Deo deuota, per hos quadringentos, ut praemisimus, et nonaginta annos, pia longanimitate perferens, gemitibus et lacrymosis suspiriis, et iugi precum instantia, clamabat ad Dominum, ut correctis parcens, ab eis iracundiae suae flagella clementer auerteret. In profundum enim malorum descenderant; unde et abyssus abyssum inuocans, abyssus miseriarum abyssum misericordiarum, ab eo qui Deus est totius consolationis, meruit exaudiri. Hos enim tandem de sede gloriae suae Dominus misericorditer respiciens, finem tantis laboribus uolens imponere, consolationem eis iuxta eorum desideria, paterna prouisione, procurare disposuit. Cuius modum et diuinae dispositionis ordinationem, qua diutinam plebi suae releuare uoluit afflictionem, hoc praesenti opere, ad Christi fidelium perpetuam memoriam, scribere proposuimus. [1,11] CAPUT XI. De aduentu uiri Dei, Petri Eremitae; et collatione eius, et uenerabilis uiri Simeonis patriarchae Hierosolymorum. Per idem igitur tempus, cum Deo placens praedicta ciuitas tantis, ut praemisimus, subiecta esset molestiis, inter eos qui orationis gratia, et causa deuotionis ad loca accedebant uenerabilia, sacerdos quidam, Petrus nomine, de regno Francorum, de episcopatu Ambianensi, qui et re et nomine cognominabatur Eremita, eodem feruore tractus, Hierosolymam peruenit. Erat autem hic idem statura pusillus, et quantum ad exteriorem hominem, persona contemptibilis. Sed Maior in exiguo regnabat corpore uirtus. Viuacis enim ingenii erat; et oculum habens perspicacem, gratumque, et sponte fluens ei non deerat eloquium. Hic, lege communi semelque proposita Christianis introire uolentibus, dato tributo, urbem ingressus, hospitio susceptus est apud quemdam fidelem, qui et ipse de numero erat Christi confessorum. A quo de eorum conditione diligenter percunctans (sicuti uir industrius erat) ab eo non solum de praesenti periculo temporis, uerum etiam et de persecutione, quam passi fuerant progenitores, a multis retro temporibus, plenius edoctus est; et si quid defuit ad plenam uerbo factam eruditionem, id postea fides oculata compleuit. Nam moram faciens in ciuitate, et ecclesias circuiens, didicit ipse plenius, quod prius uerbo referentibus aliis comprehenderat. Audiens uero quod eiusdem ciuitatis patriarcha uir esset religiosus et timens Deum, uolens cum eo conferre de praesenti rerum statu, et de quibusdam aliis ab eodem perfectius edoceri, accessit ad eum, praeseusque constitutus per fidelem interpretem mutuis sunt confabulationibus recreati. Erat autem nomen patriarchae Simeon; qui ex uerbo Petri colligens, quod uir esset circumspectus et rerum multarum habens experientiam, potens quoque in opere et sermone, familiarius coepit exponere uniuersa, quae populum Dei in ciuitate commorantem acrius affligebant. Dumque Petrus, fraterno compatiens dolore, lacrymas continere non posset, quaereretque diligentius, utrum aliqua salutis uia contra haec mala ingruentia reperiri possit; respondit uir iustus: Petre, lacrymas nostras, gemitus et suspiria peccatis nostris praepedientibus, exaudire dedignatur iustus et misericors Dominus; nondum enim ad plenum purgata est nostra iniquitas, unde necdum flagella quiescunt. Sed si uester uerus Dei cultor populus (cuius per superabundantem Domini misericordiam uires sunt adhuc integrae; et nostris hostibus formidabile, longe lateque floret imperium) praesentibus fraterna pietate compati uellet, et remedium procurare his quae nos premunt calamitatibus; aut saltem pro nobis apud Christum uellet intercedere; spes esset nobis, afflictionem nostram in proximo finiri. Nam de Graecorum imperio, licet et consanguinitate et loco nobis sint propinquiores, et diuitiis abundent amplius, nulla nobis spes est de caetero, ut inde nobis aliquam habeamus consolationem. Vix enim sibi sufficiunt: omnisque eorum, ut audiuisse potest uestra fraternitas, uirtus emarcuit, ita ut infra paucos annos plus quam dimidium amiserint imperii. Cui Petrus: Noueris, Pater sancte, quod si Ecclesia Romana et Occidentis principes, huius calamitatis quam patimini, diligentem et fide dignum habuerint instructorem, procul omni dubio, et uerbo quantocius et opere his malis uestris tentarent remedia procurare. Scribe ergo diligentius tam domino papae et Ecclesiae Romanae, quam regibus et principibus Occidentis, et scriptum sigilli tui auctoritate corrobora. Ego uero, pro remedio animae meae, hunc laborem mihi assumere non refugio; sed, auctore Domino, paratus sum omnes conuenire, omnes sollicitare, instantius aerumnarum uestrarum immensitatem protestari, et ad properandum remedium diligenter singulos inuitare. Placuit sermo, et uisus est bonus in oculis tam domini patriarchae, quam eorum qui assistebant fidelium; et depensis ingentibus gratiarum actionibus uiro Dei, pro sua compassione, tradunt scriptum postulatum. [1,12] CAPUT XII. Reuelatio quae facta est eidem Petro, in ecclesia Sanctae Resurrectionis. Vere magnus es, Domine Deus noster, et misericordiarum tuarum non est finis. Vere, Jesu bone, non erit in te sperantibus confusio. Nam unde huic egeno et inopi, et rerum necessariarum suffragiis destituto peregrinanti, et a patriis finibus longe posito, tanta fiducia, ut supra uires negotium sibi audeat assumere et de uoti consummatione habeat fiduciam? nisi quod in te, protectorem suum, iactauerat cogitatum; nisi quod charitatis ardore succensus, fratribus compatiens, proximum tanquam se ipsum diligens, legem implere satagebat? Vires non suppetunt, suadet tamen charitas. Et licet durum et impossibile uideretur, quod fratres iniungebant, amor Dei et proximi leue facit, quia fortis est, ut mors, dilectio. Fides igitur per dilectionem operans est, quae apud te meretur: et merita, apud te non sunt otiosa. Unde nec diu fluctuare permittis seruum tuum; sed te ipsum manifestas ei et tua eum reuelatione solidas, ne uacillet, Apocalypsim insinuans, per quam exsurgat fortior ad opus charitatis implendum. Accidit enim quadam die, dum praedictus Dei famulus pro reditu ad propria et pro implenda legatione assumpta, amplius solito esset sollicitus, ad fontem misericordiarum tota deuotione recurrens, ecclesiam Dominicae Resurrectionis ingressus est. Ubi cum pernoctans, orationibus uigiliisque fatigatus esset impendio, labore uictus, in pauimento decubuit, ut somno satisfaceret irruenti. Cumque sopor (ut solet) se infudisset altius, uisus est ei Dominus noster Jesus Christus, quasi coram positus astitisse, et eamdem iniunxisse legationem dicens: Surge, Petre, propera; et quae tibi sunt iniuncta, intrepidus perage: ego enim tecum ero. Tempus est enim ut purgentur sancta, et seruis meis subueniatur. Expergefactus Petrus, et uisione quam uiderat confortatus in Domino, factus ad obediendum procliuior, et diuinam admonitionem secutus, moras rumpit impiger, ad redeundum accinctus. Peractis igitur de more orationibus, sumptaque a domino patriarcha licentia et impetrata benedictione ad mare descendit, nauem ibi reperiens mercatorum, qui in Apuliam transfretare proposuerant. Quam ingressus, et prospera usus nauigatione, Barum peruenit. Inde Romam profectus, dominum papam Urbanum circa partes illas reperit, cui domini patriarchae et fidelium qui Hierosolymis habitabant, litteras porrigit; eorumque exponit miserias et abominationes quae in locis sanctis fiebant a gentibus immundis; et iniunctam sibi tam fideliter, quam prudenter, exsequitur legationem. [1,13] CAPUT XIII. De controuersia inter imperatorem Henricum, et Gregorium papam septimum: et quomodo Urbanus eius successor, Petrum ab Jerosolymis reuersum, benigne suscepit. Porro per annos ante aliquot, Henricus Teutonicorum rex, et idem Romanorum imperator, a domino Gregorio papa septimo, huius Urbani praedecessore passus fuerat quaestionem et controuersiam non modicam, super annulo defunctorum episcoporum, et baculo. Inoleuerat enim consuetudo, praesertim in imperio, quod defungentibus ecclesiarum praelatis, annulus et uirga pastoralis ad dominum imperatorem dirigebatur. Unde postmodum unumquemlibet de familiaribus et capellanis suis inuestiens, ad ecclesiam uacantem dirigebat, ut ibi pastoris fungeretur officio, non exspectata cleri electione. Quod dominus papa contra omnem fieri honestatem considerans, et iura in eo facto conculcari ecclesiastica perpendens, semel, secundo ac tertio eumdem imperatorem commonuit, ut a tam detestabili desisteret praesumptione. Quem praececeptis salutaribus commonitum, cum reuocare non posset, uinculo anathematis innodauit. Quod factum nimis indigne ferens imperator, Romanam coepit Ecclesiam persequi, et domino papae Guibertum Rauennatem archiepiscopum, uirum litteratum et locupletem nimis, suscitauit aduersarium. Qui de uiribus imperatoris praesumens et de multitudine diuitiarum confisus, excluso uiolenter praedicto uenerabili uiro, sedem inuasit apostolicam: ita delirus et ab intellectus sinceritate deficiens, ut id se esse crederet, quod falso dicebatur. Cumque prius infelix mundus in maligno positus, uias sequeretur periculosas, ut praediximus, et inutiles, huius schismatis occasione ad deteriora decliuis, omnem Dei et hominum post tergum dederat reuerentiam, noxia sequens et declinans salutaria. Capiebantur pontifices; et quilibet ecclesiarum praelati, tanquam homicidiorum rei, mancipabantur carceribus, bonis eorum confiscatis, quicunque imperatori in hac sua peruersitate non erant consentientes. Nec solum ad tempus eis irrogabantur iniuriae, uerum exclusis in perpetuum, intrudebantur successores. Fugiens igitur dominus papa Gregorius imperatoris indignationem, in Apuliam secesserat, ubi a domino Roberto Guischardi, Apuliae duce honeste susceptus est, et benigne tractatus, cuius etiam beneficio praedicti imperatoris manus euaserat. Tandem Salernum ueniens, ibi diem uitae clausit extremum: ubi et sepultus est. Cui, post dominum Victorem, qui solis duobus mensibus post eum sedem obtinuerat, successit dominus praedictus Urbanus, qui Henrici nihilominus, praedicti Henrici successoris, in eadem malitia obstinati, furorem declinans, locis munitioribus apud suos fideles delitescebat, nusquam plene securus. Hic in illa sua aduersitate constitutus, praedictum Petrum uirum uenerabilem ab Hierosolymis reuersum, iam dictae legationis fungentem officio benigne suscepit; et ei in uerbo, cuius baiulus erat, se fidelem cooperatorem tempore accepto repromisit. Petrus autem omnem transcurrens Italiam, zelo diuino succensus, Alpes transiens, Occidentales principes omnes singulatim circuit, instat sollicitus, increpat, arguit; atque cooperante gratia, monendo quibusdam persuadet, ut fratribus in tanta afflictione positis subuenire non differant; et loca sancta, quae Dominus propria dignatus est illustrare praesentia, infidelium spurcitiis diutius profanari non permittant. Nec uisum ei sufficere, quod hoc apud principes disseminaret, nisi etiam et plebes et inferioris manus homines, ad id ipsum piis exhortationibus animaret. Percurrens ergo nationes, pie sollicitus, et regna, pauperibus et abiectissimis personis, legationi suae fideliter satisfaciens, id ipsum euangelizabat. Cui tantam gratiam, eius fidei meritum respiciens, contulerat Dominus, ut raro unquam sine fructu populus conueniret. Fuitque domino papae, qui eum ultra montes sine dilatione sequi decreuerat, in eodem uerbo plurimum necessarius. Nam praecursoris functus officio, auditorum mentes ad obediendum praeparauerat, ut facilius idem persuadere uolens, obtineret propositum, et uniuersorum animos ad se compendiosius inclinaret. [1,14] CAPUT XIV. De ingressu domini Urbani papae ad partes ultra montanas, et synodo apud Clarummontem habita. Anno igitur ab Incarnatione Domini 1095, indictione IV, regnante domino Henrico quarto, Teutonicorum rege, et eodem Romanorum imperatore, anno regni eius quadragesimo tertio, imperii uero duodecimo: illustri quoque Francorum rege domino Philippo, Henrici filio, regnante in Francia, praedictus dominus Urbanus, uidens hominum malitiam modum excessisse, et cuncta ferri deorsum, quasi ad malum prona, post concilium quod ex uniuersa Italia, ad corrigendos excessus hominum necessarium ualde, apud Placentiam celebrauerat, imperatoris praedicti indignationem fugiens, discedens ab Italia, Alpes transcendit, regnum Francorum ingressus. Ubi uidens, sicut et prius audierat, diuina passim conculcari monita, doctrinam Euangelii sordere, fidem periisse, charitatem et omnem periclitari uirtutem; econtrario autem aduersae potestatis et principis tenebrarum longe lateque nimis patere imperium: anxius plurimum, sicut ex officii debito tenebatur, quomodo tot uitiorum monstris, tot peccatorum prodigiis posset occurrere, quae ita miserabiliter pullulabant, et orbem inuoluerant uniuersum concilium generale, prius apud Vigiliacum, deinde apud Podium, conuocare disposuit. Sed nouissime apud Clarummontem Aluerniae ciuitatem, diuina comite gratia, ex uniuersis transalpinarum partibus prouinciarum, mense Nouembre, episcoporum et abbatum conuenit sacer conuentus, in nomine Domini, praesentibus etiam praedictarum partium nonnullis principibus. Ubi, ordinatis de praelatorum Ecclesiae et uirorum Deum timentium consilio institutionibus, quae ad erigendum labentis Ecclesiae statum uidebantur respicere; et promulgatis canonibus, qui ad morum aedificationem et corrigendam delictorum enormitatem poterant proficere; et qui pacem, suggerente Petro Eremita, quae de rebus perierat, reformarent, qui uerbo sibi iniuncto debitam gerebat sollicitudinem; nouissime ad hanc exhortationem se conuertit, dicens: [1,15] CAPUT XV. Exhortatio domini papae ad populum, pro uia Hierosolymitana. Nostis, fratres dilectissimi, et uestram nosse id expedit charitatem, quomodo humani generis Reparator, pro nostra omnium salute carnem assumens, et homo inter homines conuersatus, terram promissionis, quam pridem patribus promiserat, propria illustrauit praesentia; et assumptae dispensationis operibus, et crebra simul miraculorum exhibitione reddidit specialiter in ignem. Id enim et Veteris et Noui, pene in omnibus syllabis, docet series Testamenti. Quadam sane dilectionis praerogatiua certum est eam dilexisse, ita, quod eam orbis partem, imo particulam, haereditatem suam dignatus est appellare, cum eius sit omnis terra et plenitudo eius. Unde per Isaiam ait: Haereditas mea Israel ; et item: Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est. Et licet totam, in partem praecipuam, sibi dedicauerit ab initio, peculiarius tamen Urbem sanctam sibi adoptauit in propriam, testante Propheta, qui ait: Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. De qua gloriosa dicuntur, uidelicet quod in ea docens, passus, et resurgens Saluator, salutem operatus est in medio terrae: ad hoc a saeculis praeelecta, ut tantorum esset conscia, et cella familiaris mysteriorum. Electa nimirum: quod ipse qui elegit, testatur, dicens: Et de Hierusalem ciuitate quam elegi, ueniet uobis Saluator. Quam etsi peccatis inhabitantium id exigentibus, iusto iudicio suo in manus impiorum saepius tradi permiserit Deus, et durae iugum seruitutis ad tempus eam sustinere passus sit; non tamen arbitrandum est, quod eam quasi a se repudiatam abiecerit. Cum scriptum sit: Flagellat Deus omnem filium quem recipit ; illi uero thesaurizat iram, cui dicit: Recessit zelus meus a te, iam amplius non irascar tibi. Diligit ergo eam, nec intepuit erga eam dilectionis feruor, cui dicit: Eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui; et non uocaberis amplius desolata, sed uocaberis uoluntas mea in ea, quia complacuit Domino in te. Haec igitur salutis nostrae incunabula, Domini patriam, religionis matrem, populus absque Deo, ancillae filius Aegyptiae, possidet uiolenter; et captiuatis liberae filiis, extremas imponit conditiones, quibus uersa uice merito seruire tenebatur. Sed quid scriptum est? Eiice ancillam, et filium eius. Sarracenorum enim gens impia, et mundanarum sectatrix traditionum, loca sancta, in quibus steterunt pedes Domini, iam a multis retro temporibus uiolenta premit tyrannide, subactis fidelibus et in seruitutem damnatis. Ingressi sunt canes in Sancta, profanatum est sanctuarium; humiliatus est cultor Dei populus; angarias patitur indignas genus electum; seruit in luto et latere regale sacerdotium; princeps prouinciarum, facta est sub tributo, ciuitas Dei. Cuius non liquefiat anima? cuius non tabescant praecordia, his ad animum recurrentibus? Quis haec siccis oculis audire potest, fratres charissimi? Templum Domini, de quo zelans Dominus uendentes eiecit et ementes, ne domus Patris eius fieret spelunca latronum, factum est sedes daemoniorum. Id ipsum enim et Mathathiam sacerdotem magnum, sanctorum progenitorem Machabaeorum, ad zelum accendit commendabilem, sicut ipse testatur, dicens: Templum Domini quasi uir ignobilis; uasa gloriae eius abducta sunt captiua. Ciuitas Regis regum omnium, quae aliis regulas intemeratae tradidit fidei, gentium superstitionibus cogitur inuita deseruire. Sanctae Resurrectionis ecclesia, requies dormientis Domini, eorum sustinet imperia, foedatur spurcitiis, qui resurrectionis non habebunt participium, sed stipula ignis aeterni, perennibus deputabuntur incendiis. Loca uenerabilia diuinis deputata mysteriis, quae Dominum in carne susceperunt hospitem, signa uiderunt, senserunt beneficia, quorum omnium in se plena fide praetendunt argumenta, facta sunt gregum praesepia, stabula iumentorum. Laudabilis populus, cui benedixit Dominus exercituum, sub angariarum et sordidarum praestationum pondere gemit fatigatus; rapiuntur eorum filii, matris Ecclesiae chara pignora, ut gentium immunditiis deseruiant, et nomen Dei uiui abnegent uel ore blasphement sacrilego, compelluntur; aut impia detestantes imperia, caeduntur gladiis more bidentium, sanctis martyribus sociandi. Non est sacrilegis locorum differentia, non est personarum respectus: in sanctuariis occiduntur sacerdotes et leuitae; coguntur uirgines fornicari, aut per tormenta perire; nec matronis aetas maturior suffragatur. Vae nobis, qui in hanc tam periculosi temporis descendimus miseriam, quam in spiritu praeuidens electus a Domino Dauid rex fidelis, deplorat dicens: Deus, uenerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum. Et item: Populum tuum humiliauerunt, et haereditatem tuam uexauerunt. Utquid, Domine, irasceris in finem, accendetur uelut ignis ira tua? Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine? Verumne est quod dicitur: Non obliuiscetur misereri Deus, non continebit in ira sua misericordias suas? Recordare quid acciderit nobis; intuere, et uide opprobrium nostrum. Vae nobis, ut quid nati sumus uidere corruptionem populi nostri, et contritionem ciuitatis sanctae; et sedere illic cum dantur in manibus inimicorum sancta? Vos igitur, dilectissimi, armamini zelo Dei. Accingimini unusquisque gladio suo super femur suum potentissime. Accingimini, et estote filii potentis. Melius est enim mori in bello, quam uidere mala gentis nostrae et sanctorum. Si quis zelum legis Dei habet, adiungat se nobis. Subueniamus fratribus nostris. Disrumpamus uincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Egredimini, et Dominus erit uobiscum. Arma quae caede mutua illicite cruentastis, in hostes fidei et nominis Christiani conuertite. Furta, incendia, rapinas, homicidia, et caetera qualia qui agunt, regnum Dei non possidebunt, hoc Deo beneplacito redimite obsequio; ut delictorum, quibus Dominum ad iracundiam prouocastis, celerem indulgentiam pro uobis obtineant haec pietatis opera, et deprecatio collata sanctorum. Monemus igitur et exhortamur in Domino, et in remissionem peccatorum iniungimus, ut fratribus nostris, et coelestis regni cohaeredibus (omnes enim sumus inuicem membra, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi) qui Hierosolymis et in finibus eius habitant, afflictioni et laboribus compatientes, infidelium insolentiam (qui sibi regna, principatus et potestates subiicere contendunt) debita compescatis animaduersione; et illis totis uiribus occurratis, quibus est propositum, nomen delere Christianum. Alioquin futurum est, ut in proximo Ecclesia Dei iugum indebitae perferens seruitutis, fidei sentiat dispendium, praeualente gentilium superstitione. In quanta enim positi sint afflictione, nouerunt ex uobis nonnulli, qui haec quae loquimur, oculata conspexerunt fide, et praesens illorum per manum Petri, uiri uenerabilis, qui praesens est, ad nos delata docet epistola. Nos autem, de misericordia Domini et beatorum Petri et Pauli apostolorum auctoritate confisi, fidelibus Christianis, qui contra eos arma susceperint, et onus sibi huius peregrinationis assumpserint, iniunctas sibi pro suis delictis poenitentias relaxamus. Qui autem ibi in uera poenitentia decesserint, et peccatorum indulgentiam et fructum aeternae mercedis se non dubitent habituros. Interim uero eos qui ardore fidei ad expugnandos illos laborem istum assumpserint, sub Ecclesiae defensione, et beatorum Petri et Pauli protectione, tanquam uerae obedientiae filios recipimus; et ab uniuersis inquietationibus, tam in rebus quam in personis statuimus manere securos. Si uero quisquam molestare eos interim ausu temerario praesumpserit, per episcopum loci excommunicatione feriatur: et tandiu sententia ab omnibus obseruetur, donec et ablata reddantur, et de illatis damnis congrue satisfiat. Episcopi uero et presbyteri, qui talibus fortiter non restiterint, officii suspensione multentur, donec misericordiam sedis apostolicae obtineant. His dictis, finem dicendi fecit, praecipiens iis qui aderant, ecclesiarum praelatis, ut ad propria reuersi, cum omni instantia et debita sollicitudine plebes suas ad idem hortentur et inuitent diligentius. Iis dictis finem dicendi fecit, et soluta synodo ualedicentes ad inuicem, ad propria sunt reuersi: ante omnia, iuxta statuta synodi fideliter laborantes, ut pax (quae uerbo uulgari treuga dicitur) ab omnibus obseruetur illibata, ne ire uolentibus, et ad necessaria discurrere, ullum ministraretur impedimentum. [1,16] CAPUT XVI. Qui de principibus ad iter se obtulerunt; et de signo crucis, quod ituri uestibus suis in signum uoti et futurae peregrinationis imprimebant. Dedit ergo Dominus fideli seruo suo euangelizanti uirtute multa, et excelso in uerbo gloriae, pro fidei meritis uerbum efficax, et sermonem omni acceptione dignum in oculis uniuersorum. Et uisa est a Domino res egressa, ita ut mandatum eius, licet arduum nimis et difficile uideretur, cum omni auiditate tam maiores quam minores amplecterentur. Nec solum praesentes ex illius uerbo succensus huius desiderii feruor ad iter armauerat; uerum longe lateque sermo idem egrediens, absentes etiam pari uoto feruentes accendebat ad idem. Episcopi uero; prout in mandatis acceperant, fideles se cooperantes exhibebant, plebes suas ad id ipsum inuitantes, et circumeuntes parochias suas, uerbum uitae disseminabant in populis, nec cadebat uel unus apex sine fructu super terram: ita ut uere dici posset, quod uere illud uerbum Domini impleretur: Non ueni pacem mittere, sed gladium. Diuidebatur enim maritus ab uxore, uxor a marito; patres a filiis, filii a parentibus; nec erat charitatis uinculum, quod huic feruori posset praeiudicium facere: ita ut de claustris multi egrederentur monachi; et inclusi de carceribus, in quibus se incluserant spontanei propter Dominum. Nec tamen apud omnes erat in causa Dominus; et uirtutum mater discretio uotum excitabat; sed quidam ne amicos desererent, quidam ne desides haberentur, quidam sola leuitatis causa, aut ut creditores suos (quibus multorum debitorum pondere tenebantur obligati) declinantes eluderent, aliis se adiungebant. Omnes igitur ex causis uariis properabant. Non erat in regnis occidentalibus, qui aut aetatis, aut sexus, aut conditionis, aut status uellet esse memor; aut aliquibus persuasionibus deterritus ab incoepto desisteret; sed omnes indifferenter manus dabant; omnes unanimiter corde et ore uotum profitebantur. Videbatur ad litteram impleri quod in Tobia scriptum est: Jerusalem ciuitas Dei, nationes ex longinquo ad te uenient, et munera deferentes, adorabunt in te Dominum: et terram tuam in sanctificatione habebunt, nomen magnum inuocantes in te. De praesentibus igitur qui concilio interfuerant, multi cum gaudio susceperunt insitum uerbum, quorum primus fuit dominus Ademarus, bonae memoriae Podiensis episcopus, uir uitae uenerabilis, qui postea apostolicae sedis legatione functus, in eadem expeditione populo Dei tam fideliter quam prudenter praefuit: Dominus quoque Willelmus Aurasicensis episcopus, uir uere religiosus, ac timens Deum. De absentibus uero utriusque regni principibus, eodem feruore succensi, ad iter se accingebant, mutuo se et frequenter exhortantes; et certum praefigentes diem, ut collectis necessariis, et uiae consortibus conuocatis, iter arriperent. Videtur uere diuinitus procuratum praesens, unde loquimur, negotium, et uerbum uere egressum a Domino. Nam cateruatim concurrebant populi, unum ubicunque de principibus iter uouisse audierant, ut se illius comitatui sociarent; eiusque super se in toto itinere inuocarent nomen, obsequia promittentes et fidem. Et quia uerbum illud publice diceretur: Occupet extremum scabies, mihi turpe relinqui; laborabant certatim, se necessariis communire, mutuo se praeuenire cupientes. Vere diuinitus procuratum; necessarius enim erat hic ignis purgatorius, quo praeterita, quae nimia erant, diluerentur commissa; et occupatio ista utilis, qua declinarentur futura. Non enim erat inter mortales respectus Dei, nec ad homines reuerentia. Conuenerat autem apud omnes et id ipsum de mandato domini papae iniunctum fuerat, ut quotquot praedictae uiae uoto se obligarent, uiuificae crucis salutare signum uestibus imprimerent; et in humeris illius sibi portarent memoriam, cuius passionis locum uisitare proposuerant; illum imitantes, cui ad nostram redemptionem properanti, Factus est principatus eius super humerum eius. De quo etiam non immerito uidetur posse intelligi illud Isaiae: Leuabit Dominus signum in nationibus, et congregabit dispersos Israel. Sed et illud mandatum Domini iuxta litteram uidebatur impleri: Qui uult uenire post me, abneget semetipsum; et tollat crucem suam, et sequatur me. [1,17] CAPUT XVII. Nomina principum qui de regno Francorum et Teutonicorum iter assumpserunt. De utroque itaque regno, in arrham futurae peregrinationis, signo crucis se communiuerant, uir illustris dominus Hugo Magnus, domini Philippi Francorum regis frater; dominus Robertus, Flandrensium comes; dominus item Robertus, comes Normannorum, domini Willelmi Anglorum regis filius; dominus Stephanus, Carnotensium comes et Blesensium, senioris Theobaldi comitis pater; dominus Ademarus, Podiensis episcopus; dominus Willelmus, Aurasicensis episcopus; dominus Raimundus, comes Tolosanus et Sancti Aegidii; cum aliis multis inclytis et nobilioribus uiris: uir quoque strenuus et insignis, dominus Godefridus, Lotharingiae dux, et cum eo fratres eius, dominus uidelicet Balduinus, et dominus Eustachius: Balduinus itidem, qui cognominatus est de Burgo, praedictorum consanguineus, domini Hugonis comitis de Retest filius: item comes Garnerus de Gres; Balduinus, comes Hamaucorum; Isuardus, comes Diensis; Rainbaldus, comes Aurasicensis; Willelmus, comes de Foreis; comes Stephanus de Albamarla; Retrodus, comes Perticensis; comes Hugo de Sancto Paulo. Sed et de uiris maioribus, qui tamen comites non erant, ad id ipsum Deo placitum obsequium sponte se obtulerunt inclyti uiri et nobiles: Henricus de Ascha, Radulfus de Bagentiaco, Hebrardus de Pusato, Gentonius de Bear, Willelmus Amanen, Guastus de Bederz, Willelmus de Montepessulano, Gerardus de Russelun, Gerardus de Ceresiaco, Rogerus de Barnauilla, Guido de Possessa, et Guido de Garlanda, Francorum regis dapifer; Thomas de Feria, Galo de Caluo monte; praedictus quoque Petrus Eremita cum ingenti multitudine, quam tum ex regno, tum ex imperio multo labore contraxerat. Circa Alpes uero dominus Boamundus, Tarentinorum princeps, domini Roberti Guiscardi Apuliae ducis filius; dominus quoque Tancredus, eius ex sorore nepos; et alii multi, quorum numerum uel nomina non tenemus. Hi omnes tempus exspectantes opportunum, cum ingentibus militarium uirorum copiis, ad militiam parati Christianam erant accedere; et se tantae peregrinationis laboribus pro Christi nomine deuote mancipare. Transcursa itaque hieme, cum prima ueris subsequentis se obtulerunt initia, et frigore depulso, grata terris reddita est temperies, equos praeparant, arma exerunt, componunt sarcinas, et mutuis se, qui simul erant profecturi, inuitant legationibus: diligenter praeordinantes, quando oporteat eos iter arripere, ubi conuenire, et qua uia tutius commodiusque possint incedere. Nec enim poterant tot tamque infinita populorum millia in una qualibet regione sibi reperire necessaria. Unde studiose procuratum est, ut singuli maiorum principum, seorsim legiones suas traherent, et non eodem tramite proficiscerentur. Sed neque antequam ad urbem Niceam peruenirent, eorum exercitus conuenerunt. Nam, sicut dicetur inferius, dux cum suis legionibus per Hungariam; comes Tolosanus et episcopus Podiensis, per Dalmatiam; reliqui uero principes per Apuliam, sed uariis temporibus, Constantinopolim peruenerunt. Parabatur interim quod ad tantum iter sufficere posse credebatur; et uiaticula sua, cum uiae quantitate metiri nitebantur, ignorantes quod non sunt in manu hominis uiae illius. Ignorat enim mortalis infirmitas quid sibi crastina pariat dies. Non erat uspiam in tot prouinciis, quot habet Occidens, domus otiosa uel una. Cuique iuxta suam conditionem familiaria suberant, circa quae sollicitabantur, negotia, dum hic paterfamilias, ibi filius, illuc uero tota domus ad migrandum se componeret. Dirigebantur frequentes epistolae, quibus qui simul profecturi erant, se mutuo exhortabantur, attentius moram increpantes et monentes properare celerius. Vocantibusque caeteros his, qui turmarum erant duces designati, cum singultibus et suspiriis diuidebantur ab inuicem charorum amplexus, et supremum sibi ualedicentes, separabantur in osculis. Mater filium, parentem filia, soror fratrem, uxor maritum, in ulnis deportantes paruulos, et suggentes ubera, cum lacrymis et eiulatu comitabantur abeuntes: et dicto uale, quos gressu non poterant, defixis obtutibus prosequebantur. [1,18] CAPUT XVIII. Galterus Sensaueir primus uiam ingressus, Constantinopolim peruenit. Anno igitur ab Incarnatione Domini 1096, mense Martio, octaua die mensis, quidam Galterus, cognomento Sensaueir, uir nobilis et in armis strenuus, cum ingenti multitudine pedestrium turmarum (nam paucissimos secum habebat equites) primus iter arripuit, et pertransiens Teutonicorum regnum, in Hungariam descendit. Est autem regnum Hungariae paludibus interiectis, et magnis fluminibus praecinctum, et inaccessibile; ita ut nisi certis locis, et iis uehementer angustis, uolentibus introire uel egredi, non pateat introitus uel exitus. Eidem autem regno tunc praeerat uir Christianissimus, rex Calemannus, qui cognito praedicti Galteri aduentu, et de eius edoctus proposito, piam illius commendans intentionem, eum benigne admisit, et transitu suis expeditionibus per Hungariam concesso, publicorum commerciorum gratiam non negauit. Ille uero regno eius cum omni tranquillitate transcurso, usque ad fluuium Maroe, qui eiusdem regni limes ab Oriente dignoscitur esse, peruenit incolumis. Quo transito, Bulgarorum fines cum suis legionibus attigit, ad locum perueniens qui dicitur Bellegrauia. Eo tamen ignorante, trans eumdem fluuium in loco cui nomen Malauilla, de comitatu eius quidam remanserant, ut cibos emerent, et ad iter colligerent quaedam necessaria; quos Hungari comprehendentes, nudatos, et affectos uerberibus, ablatis omnibus, remiserunt ad suos. Et licet eorum aduersitati uniuersus plena charitate compateretur exercitus, et sinistro, qui acciderat, casui plurimum sociis condoleret; tamen uidentes quia durum erat nimis, et pene impossibile fluuium retransire, et occasione emergentium negotiorum iter differre propositum, satius arbitrati sunt dissimulare ad tempus iniuriam, quam ad id quod assequi non possent, temere aspirare; spem habentes in eo, cui militare proposuerant, quod Christi seruis illata gratis iniuria non praeteriret impunita, sed condignam ab eo reciperent mercedem, qui suis fidelibus repromisit dicens: Et capillus de capite uestro non peribit; in patientia uestra possidebitis animas uestras. Continuantes igitur iter, Bellegrauiam peruenerunt, ut praemisimus, ubi Galterus a duce Bulgarorum, qui eidem loco praeerat, emendi licentiam postulans, et impetrare non ualens, ante urbem castrametatus est; ubi exercitum suum uictus inopia laborantem, cohibere non ualens, graue nimis populi sui passus est dispendium. Nam cum a Bulgaris omnino uenalium nihil, aliquo pretio interueniente, obtinere possent, egressus est eius exercitus, ut sibi modo quocunque alimenta compararent; ne prae necessarii uictus deficere cogerentur inopia. Qui greges Bulgarorum inuenientes, et armenta, uiolenter ex eis coeperunt abducere, et castris inferre suis. Quod audientes Bulgari, correptis armis, ad eos qui eorum abducebant animalia, hostiliter egressi, praedam reuocare uolentes, bellum raptoribus inferunt. Et facti superiores, centum quadraginta ex eis a praecedentium comitatu separatos incautius, in oratorio quodam (quo se gratia consequendae salutis contulerant) igne supposito, combusserunt, reliquis in fugam adactis. At uero Galterus sciens quod populum secum traheret durae ceruicis, et indiscretum, relictis his qui suo proprio spiritu ducebantur, incorrigibiles facti, cum reliquis agminibus Bulgarorum siluas, longe lateque diffusas, prudenter circumspecteque pertransiens, Straliciam Daciae mediterraneae metropolim egregiam peruenit, ubi eiusdem ciuitatis praesidi de damno et iniuria plebi Dei iniuste a Bulgaris illata conquestus, plenam super omnibus commissis iustitiam consecutus est. Insuper ab eodem duce, uiro egregio, et timente Deum, humanissime tractatus, commerciorum legem obtinuit communem, ut sibi, et populo suo aequa mensura et iusto pretio necessaria uenderentur; et ut legibus humanis in eius obsequio nihil uideretur deesse, duces etiam itineris, qui eis usque ad urbem praeessent regiam, concessit. Quo perueniens, et in praesentiam domini imperatoris introductus, ab eius obtinuit magnificentia, ut usque ad aduentum Petri, de cuius praecepto iter arripuerat, exercitum suum in locis urbi finitimis, indulta emendi uendendique licentia, habere permitteretur: quod ei concessit imperator. [1,19] CAPUT XIX. Petrus Eremita subsecutus, per Hungariam transiens, Hungarorum sentit perfidiam. At uero Petrus, post haec non multo interiecto temporis interuallo, cum innumerabili exercitu transcursa Lotharingia, Franconia, Bauaria, et ea regione quae Austria dicitur, cum uniuersa multitudine, quam ex omni populo, et tribubus, et linguis, et nationibus collegerat, quasi ad quadraginta millia, fines Hungarorum attigerat. Unde missa legatione ad dominum regem, impetrauit, ut si pacificum uellet habere introitum, et sine tumultu et scandalis regnum eius pertransire, ei sine difficultate aditus praestetur. Qua suscepta licentia, et conditionem approbans interpositam, cum uniuersis legionibus, quae eum sequebantur, regnum ingressus est. Quod cum omni tranquillitate transcurrens, alimentorum multa copia, iusto pretio, et bonis conditionibus ab indigenis ministrata, usque ad superius memoratam Maleuillam peruenit. Ubi intellecto quod consortibus eorum, qui Galterum secuti, eos praecesserant, multam illius loci habitatores intulerant iniuriam, et impietatem non modicam in eos exercuerant; uidentes etiam eorum spolia et arma nihilominus in muro ciuitatis, quasi pro tropaeo dependentia, iusta ira succensi, protinus arma corripiunt, et se inuicem exhortantes, urbem uiolenter infringunt, incolis pene omnibus aut interemptis gladio, aut in uicino flumine submersis. In quo tumultu, eorum meritis id exigentibus, illa die cecidisse dicuntur de Hungaris quasi ad quatuor millia; de expeditione uero Petri, centum dicuntur occubuisse. Sic igitur urbe correpta uiolenter, quinque diebus continuis manserunt in ea, propter alimentorum, quam in ea repererunt opulentiam. At uero Bulgarorum dux, Nichita nomine, qui Galtero et eius legionibus rerum uenalium forum prius interdixerat, intelligens quod Maleuillanis pro eo quod in praecedentes ipse quoque deliquerat, subsequentes in eum uellent refundere, relicta Bellegraua, cui praeerat, de loci diffidens munitione, aufugit. Loci uero incolae cum sua quisque familia oppidum nihilominus deserentes, cum gregibus et armentis in opaca siluarum, et nemorum abdita, longe interius se contulerunt. Petrus autem dum adhuc in expugnato praesidio moram faceret, relatione quorumdam edoctus, quod rex Hungariae suorum stragem, quam audierat, nimis aegre ferens, militares ex uniuerso regno conuocaret copias, et in suorum ultionem accingeretur animosius, congregatis nauibus quotquot ex utraque fluminis ripa inuenire potuit, legiones suas sub omni celeritate transferri praecepit, secum trahens greges et armenta, spoliaque uberrima, quae de loco uiolenter effracto usque ad redundantem copiam eduxerat: Quibus in ulteriore ripa collatis, ante Bellegrauam, quam tamen uacuam repererunt, castrametati sunt. Unde cum plaustris et uehiculis, cum gregibus et armentis, et uniuerso comitatu, itinere dierum octo, nemorum late patentium condensa pertransiens, ante urbem Niz, turribus et muro ualido munitissimam, et uiris fortibus refertam, cum suis astitit legionibus; et flumine quod eamdem urbem praeterfluit, per quemdam pontem lapideum transmisso, castra ibidem metatus est. Dumque eius exercitus. iam deficiente uiatico, uictus inopia laboraret, missa legatione ad praesidem ciuitatis, amice postulat ut rerum uenalium, et eorum maxime quae uitae sunt necessaria, bonis conditionibus, et iusto pretio, populo peregrinanti, et obsequiis diuinis mancipato fiat commercium. Ille uero id nullatenus posse fieri respondit, nisi prius datis obsidibus se obligaret exercitus, ut indigenis forum ministrantibus nec iniuria, nec uis maior ulla inferatur. Qua conditione utrinque placita, datis obsidibus, egressi sunt ciues secum deferentes uenalia. [1,20] CAPUT XX. Apud Niz urbem Bulgariae, inter peregrinos et Bulgaros tumultus oritur periculosus. Facta est igitur expeditionibus uniuersis alimentorum plenior abundantia, emendi uendendique contractibus mutua charitate inter utrumque populum celebratis; nocteque illa in omni tranquillitate et mutua charitate transcursa, summo mane receptis obsidibus, ad iter accinguntur. Dumque essent in proficiscendo, et maior pars praecessisset, imo pene omnis exercitus; quidam turbati capitis homines, et diuina animaduersione digni, memores satis friuolae contentionis, quam hesterna nocte cum quodam Bulgaro habuerant occasione uendendi emendique, separati aliquantulum a praecedentibus agminibus, septem molendinis, quae iuxta praedictum pontem in flumine uoluebantur, ignem supponentes, subito conuerterunt in fauillam. Erant praedicti filii Belial natione Teutonici, numero quasi centum: qui etiam, cum eorum non sufficeret furori, quod commiserant, adiecerunt etiam, ut quorumdam domicilia, quae extra muri erant ambitum, non dispari nequitia succenderent. Consummatoque scelere, turbis innocentibus, tanquam commissi maleficii conscientiam non habentes, cursu maturato adiungere se sategerunt. At uero dux, qui eos benigne satis nocte tractauerat hesterna, uidens quod non satis ei responderant digne pro meritis; scilicet pro collato beneficio, supplicium reportare cogebatur: paucorum commissum, non aequo satis iudicio, refundens in omnes, uniuersos praedones reputans, et incendiarios: ciues euocat, arma monet corripere; et ipse praeuius cum ingenti multitudine, uerbo suos exhortatur et exemplo, praedictas insequi expeditiones; et tanquam de sacrilegis uindictam reposcere persuadet. Egressi ergo unanimiter, praecedentes insectantur; et partes praecedentis exercitus posteriores inuadunt hostiliter, gladiis instantes atrocius. Praedictos itaque malefactores, qui necdum castris se adiunxerant, seorsum a turbarum frequentia reperientes, iustissima indignatione, morti tradiderunt. Sed siue casu, siue ex industria inuoluentes iustum cum impio, multos de immeritis pari poena confoderunt. Currus autem et uehicula, quibus tam alimenta quam omnimodam eorum supellectilem deferebant, senes quoque et ualetudinarios, matronas quoque cum pueris et puellis, quae passibus aequis caeteros subsequi non poterant, comprehendentes, uinculis alligatos secum deduxerunt: consummata strage, interemptorum sanguine satiati et spoliis onerati, redeuntes ad propria. [1,21] CAPUT XXI. Petrus fugientem suum reuocat exercitum, et iterum cum Bulgaris quaerit pacifice conuenire; sed factus est error nouissimus peior priore, et dissipatae sunt eius legiones. Interea uir uenerabilis, Petrus, et uniuersa quae praeibant agmina, maioresque cuncti expeditionis uiri, huius infortunii, quod suis acciderat, ignari penitus, iter continuabant inceptum. Cum ecce quidam equo raptus uelocissimo, cursu praecipiti festinans, casum nuntiat, stragem suorum et captiuitatem ex ordine pandens. Quo cognito, de communi prudentium consilio, uiam, qua tota die uenerant, relegentes, reuocatis legionibus, factae caedis argumenta, et fratrum interemptorum funera non sine lacrymis et gemitu contuentes, ante urbem, ubi hesterna nocte castra locauerant, constiterunt. Erat autem Petro, et his qui secum erant sensus habentes magis exercitatos, in eo facto simplex oculus, et pura intentio. Ideo redierant, ut causa mali cognita, et scandalorum amputata materia, inter utrumque populum pax plenior reformaretur; et ad propositum tutius purgata redirent conscientia. Missis igitur uiris prudentibus et honestis ad praesidem et maiores ciuitatis, diligenter discutiunt quaenam causa intercesserit, ut ad tantum tumultum et tantam sanguinis innocentis effusionem ita subito ueniretur. Causa itaque cognita, intelligentes qui missi fuerant, quod satis iuste indignatione concepta, ad arma conuolauerant; et quod non erat tempus satis idoneum ad hoc, ut super illatis reposceretur uindicta, modis omnibus competentibus, et tota instant sollicitudine, ut pace reformata, praedam, sarcinas, socios, et uniuersa quae amiserant, cum integritate reciperent. Dumque in eo perseuerarent, pactis pene ad placitam utrinque redactis consonantiam, excitatus est casu, inconsulto quorumdam calore et ausu temerario, in castris tumultus: uolentibus indiscretis quibusdam iniuriam, quam sustinuerant, uiolenter uindicare. Porro Petrus eorum insaniam uolens compescere, et causam caedis declinare quaerens, missis quibusdam prudentibus et magnae auctoritatis hominibus, ab impetu et furore, quo ciuibus instabant hostiliter, eos reuocare nitebatur. Cumque non proficeret, neque eius, licet salutaribus, acquiescere uellent monitis, exercitui missa uoce praeconia sub promissae obedientiae debito, praecepit districtius ut nemo illis qui sua temeritate pacem reformatam ausi fuerant uiolare, opem ferat, aut ministret auxilium. Cui uerbo acquiescens exercitus, sedebat quasi arbiter, finem inchoati tumultus, et rei exitum praestolantes. Qui autem pro bono pacis missi fuerant ad praesidem, uidentes quod excitus in populo tumultus sedari non ualeret, sed magis ac magis augebatur, et quod iuxta propositum proficere non poterant, reuersi sunt ad castra infecto negotio, elaborantes cum Petro uiro Dei, ut turba comprimeretur. Sed neque id effectui mancipare dabatur. Erant autem quasi mille, qui ad hanc proruperant temeritatem. Quibus totidem de urbanis egressis obuiam, bellum ingens ante urbem utrinque committitur. Videntes autem qui in urbe erant quod quasi schisma ortum erat in populo exteriore, sperantes quod, quia inuito et contradicente Petro, rixam concitauerant, reliqua pars exercitus nullatenus eis uellet ministrare subsidia, reseratis aditibus, omnes unanimiter egressi, ex nostris pene quingentos supra pontem occiderunt: reliquis pene omnibus, dum uada nesciunt, tanquam locorum ignari, submersis in flumine. Quod uidens exercitus, et tantam suorum non ferens iniuriam, ad arma conuolant uniuersi: et confligentibus inter se agminibus fit strages infinita, ita ut esset error nouissimus peior priore. Populares ergo, et uulgus indocile, Bulgarorum non ferentes instantiam, fugam ineunt; aliosque qui in certamine uiriliter desudabant, exemplo suo et impetu, terga dare compellunt. Fugit itaque uniuersus exercitus, et turbatis ordinibus, non erat qui resisteret. In quo tumultu saepe dictus Petrus uniuersam pecuniam, quam de fidelium largitione principum, ut inde pauperibus et egenis in itinere necessaria ministraret, collegerat, retento curru in quo uniuersa eius deferebatur substantia, penitus amisit. Bulgari autem instantes animosius, ex eis quasi ad decem millia gladio peremerunt, retentis uehiculis et sarcinis uniuersis; mulierum quoque et puerorum ingenti multitudine captiuata. Qui autem euaserant, siluarum latebras et deuia secuti, uix tertia die, monentibus lituis et strepentibus tubis reuocati, circa Petrum et illos qui cum eodem euaserant, et in collem se receperant sublimem aliquantulum, conuenerunt. [1,22] CAPUT XXII. Petrus, recollecto profligatarum legionum suarum residuo, Constantinopolim peruenit; et transito Bosphoro, castrametatur in Bithynia. Die tandem quarta, recollectis adinuicem eis qui dispersi fuerant, et ex occultis in quibus triduo latuerant prodeuntibus, conglobati iterum quasi ad triginta millia rursus ad iter se accingunt. Et licet plaustra currusque, quasi ad duo millia, imprudenter amisissent, tamen a proposito deficere ignominiosum reputantes, uiam, licet multa difficultate, continuant. Dumque essent in proficiscendo, alimentorum multam sustinentes inopiam, ecce domini imperatori nuntius castris eorum se intulit, qui Petrum et alios eiusdem exercitus capitaneos, regiam proferens iussionem, publice conuenit, dicens: Sermo grauis et uerbum satis absonum, uiri nobiles et inclyti, fama referente, de uobis ad imperialem peruenit audientiam, quod in imperio suo uiolentiam regionis habitatoribus et eius subditis inferatis enormem, rixas et tumultus concitantes. Quapropter eius auctoritate, si in conspectu maiestatis eius gratiam aliquando inuenire quaeritis, uobis iniungimus, quatenus in aliqua urbium eius ultra triduum moram facere non praesumatis, sed continuato itinere congruo, tamen moderamine temperato, uersus Constantinopolim expeditiones uestras quantocius dirigatis. Nos autem exercitum uestrum praeeuntes, uictui necessaria iusto pretio uobis ministrari faciemus. Quo audito, reuixit spiritus eorum, qui prae uictus inopia iam contabuerant; et intellecta erga se domini imperatoris clementia, in spem maiorem erecti, postquam apud eum qui regios detulerant apices, de sua innocentia, et supportata patienter, quam eis immeritis Bulgari gratis intulerant iniuria, pro tempore sufficienter allegauerunt; ducem praedictum sequentes, ab omni abstinentes enormitate, maturato. itinere Constantinopolim peruenerunt. Ubi reperto praedicto Galtero, qui cum suis legionibus eorumdem praestolabatur aduentum, iunctis exercitibus, castra in loco sibi deputato metati sunt. Petrus uero a domino imperatore uocatus, urbem ingressus est; et in eius praesentia constitutus, sicuti uir magnanimus erat et eloquens, de sua intentione, et tanti laboris causa interrogatus, plene disseruit: et quod eum maximi Occidentalium partium et Deo digni principes, in proximo subsequerentur, edocuit: tanta mentis constantia, et uerborum usus ornatu, ut et palatii principes, uiri admirarentur animositatem et prudentiam, et ipse dominus imperator eum propensius commendaret. Benigne igitur habitum, et donis cumulatum uberioribus, ad suos redire praecepit imperator. Ubi cum dies aliquot, eius et uictualibus, et requie refocillatus esset exercitus, paratis nauibus ex imperiali mandato, transito Hellesponto, in Bithyniam, quae prima, de Asiana dioecesi, prouincia eodem mari terminatur, descenderunt: demumque ad locum supra idem mare situm, cui nomen Ciuitot, peruenientes, castrametati sunt. [1,23] CAPUT XXIII. Exercitus eius, eo absente, a finibus Nicaenis praedas agit, et iuxta urbem Nicaenam oppidum expugnat. Erat autem idem locus in hostium confinio positus; ubi cum in multa rerum opulentia quasi duobus mensibus continuis consedisset exercitus, non defuit eis pene quotidie rerum uenalium copia, et refectio pro tempore necessaria. Qua rerum ubertate simul et otio dissolutus miser et durae ceruicis populus, prodeuntibus ex adipe stimulis insolentiae, coepit seorsum inuitis magistratibus turmas agere, et ad decem uel amplius milliaria perlustrare regionem, greges et armenta secum trahentes. Receperant tamen saepius ex parte domini imperatoris litteras commonitorias, quatenus ante aduentum maiorum principum, qui subsequi dicebantur, longius euagari, aut in se hostes prouocare non praesumerent; sed in loco designato moram facerent, circumspecte se habentes. Petrus autem pro plebe sibi commissa ualde sollicitus, ad urbem regiam profectus erat, ut rerum uenalium, si posset, alleuiaret pretium, et humaniorem commerciis obtineret conditionem. Unde populus contumax et calcitrosus, sumpta occasione ex eius absentia, coepit insanire uehementius; et conglobati seorsum ab exercitu eiusdem factionis complices, quasi ad peditum septem millia, adiunctis sibi equitibus trecentis, aliorum interdictum auribus surdis praeeuntes, uersus Nicaeam ordinatis agminibus profecti sunt. Unde de locis praedictae urbis conterminis, greges et armenta ad maximum numerum contrahentes, in castra reuersi sunt incolumes. Porro uidentes Teutonici et illius linguae homines, quod Latinis in eo negotio ad quod exierant, prospere successerat, rapinarum amore concepto, adiiciunt et ipsi simile aliquid attentare, unde et nomen obtineant, et uires inferant rebus domesticis. Tandem uero colligati ex eadem natione quasi ad tria millia cum ducentis equitibus, uersus Nicaeam contendunt. Erat autem in eadem regione oppidum ad radicem montis situm, a Nicaea quatuor uix milliarium distans spatio, ad quod accedentes, impetu uehementissimo et totis uiribus oppugnant undique; et, licet plurimum resistentibus oppidanis, expugnatum occupant uiolenter, et ibidem, interemptis habitatoribus et occupatis quae eorum fuerant uniuersis, loci amoenitate tracti simul et opulentia, castrum communiunt, proponentes usque ad aduentum principum in eodem loco commanere. [1,24] CAPUT XXIV. Solimannus Turcorum princeps praedictum recuperat oppidum; et quotquot in eo reperit, gladio perimit. Solimannus uero illius regionis dux et moderator, audito longe ante Christianorum principum aduentu, ex uniuerso interim Orientis tractu, tam prece quam pretio, et modis quibus poterat, infinitas uirorum fortium colligens copias, ad easdem partes redierat, ut contra hostiles impetus ciuibus et regioni optata praeberet solatia. Qui audiens quod Teutonicorum praedicta manus oppidum eius expugnasset, et expugnatum detinere praesumeret, illuc sub omni celeritate festinat, et castrum obsidens, uiolenter expugnat, omnibus quotquot intus reperit, gladio peremptis. Interea rumor in castris personuit, et celebri fama peruulgatum est, Teutonicorum cohortes, quae recenter de castris exierant, in manu Solimanni penitus cecidisse. Unde mente plurimum consternati, gemitu et lacrymis, quas prae spiritus angustia cohibere nequeunt, dolorem protestantur. Tandem comperta plenius ueritate, exoritur tumultus popularium in castris; uociferante plebe, et id summa exigente precum instantia, ut illatam fratribus tam enormem non dissimularent iniuriam; sed correptis armis, omnes unanimiter, tam equites quam pedites, interemptorum fratrum sanguinem uindicaturi procederent. Quod uerbum maiores exercitus, et qui in talibus pleniorem habebant experientiam, domini imperatoris consilio parere uolentes, cum uellent comprimere et furentis populi indiscretum mitigare feruorem, insurrexit plebs aduersus eos indomita; et cuiusdam Godefridi, qui cognominabatur Burel, qui princeps erat factionis, usa patrocinio, maioribus contumelias coepit irrogare, timiditati ascribens, et non prudentiae, quod fratrum interfectores, ultore gladio non persequerentur. [1,25] CAPUT XXV. Concitatur aduersus eumdem Solimannum ob caedem fratrum uniuersus exercitus, et pugnans aduersus eum consumitur. Praeualuit tandem deterius affectorum sententia; et arma corripientes uniuersi, relictis debilibus cum mulieribus et paruulis, et his quibus arma non erant, congregati sunt ad uiginti quinque millia peditum armatorum, quingentos equites optime loricatos habentes. Ordinatis ergo agminibus et in acies digestis, uersus montana per siluam praedictam, ad partes Niceas contendunt. Vixque ad tria milliaria processerant, cum ecce Solimannus cum innumera suorum multitudine eamdem siluam ingressus, ut in castra nostrorum, quae in loco erant supra nominato, subitus irrueret, accelerabat. Audiensque per eamdem siluam clamores insolitos, ut primum comperit quod a castris egressae nostrorum sibi occurrerent legiones, relictis montibus et silua, ad patentes campos se contulit. Quo etiam nostri peruenientes, aduentus hostium ignari penitus, postquam eorum in uicino constitutum cognouerunt exercitum, mutuis se uocibus exhortantes, in hostes irruunt, gladiis instantes cominus, interemptorum fratrum sanguinem de manu hostium requirentes. Hostes uero uotis omnibus et ardente proposito nostros in se irruentes gladiis excipiunt; et, compertum habentes quod res pro capitibus ageretur, resistunt uiriliter, iusta indignatione succensi, et de sua multitudine praesumentes. Tandem confligentibus adinuicem hinc inde cohortibus strenue, satisque uiriliter, oppressi nostrates ab eorum multitudine, et pondus belli non ualentes ferre diutius, dissolutis agminibus, in fugam uersi sunt: quibus nihilominus Turci gladiis incumbentes, usque in eorum castra, stragem operantes infinitam, eos insectati sunt. Ceciderunt in ea congressione de uiris nobilibus, qui Petri castra sequebantur, Galterus Sensaueir, Rainaldus de Breis, Fulcherus Aurelianensis, et alii innumerabiles. Nam de uiginti quinque millibus peditum, qui de castris egressi fuerant, et de quingentorum numero equitum, uix uel unus superfuit, qui aut mortem effugerit, aut uincula. [1,26] CAPUT XXVI. Sotimannus uictor nostrorum castra diripit: residuum populi aut captiuum trahit, aut perimit; castrum Ciuitot obsidet; sed, audita imperatoris legatione, recedit. Tandem uero hac potitus uictoria, et praesenti successu Solimannus factus elatior, in castra uiolentus irruit; id residuum quod supererat, nemine iam qui resistere posset inuento, gladiis abolet; senes, ualetudinarios, monachos et clerum uniuersum, matronas quoque grandaeuas ferro perimens; solis pueris et puellis, adhuc impuberibus, quorum pro eis aetas intercedebat, et facies, ad hoc parcens, ut seruituti manciparet. Erat autem iuxta nostrorum castra, in littore maris situm, praesidium uetus, semirutum, habitatoribus uacuum, ita ut nec seras haberet, nec ostia; in quod, necessitate compulsi, salutem in eo posse consequi arbitrantes, peregrinorum quidam se contulerunt, quasi ad tria millia. Qui obiectis clypeis, et magnorum aduolutione molarium aditus obstruunt, et ad sui tuitionem, prout necessitatis articulus imperabat, accinguntur. Dumque Turcos instantes uehementius, spe obtinendae salutis, qui obsessi erant, a se repellunt longius, pro uita et libertate totis uiribus decertantes, nuntius quidam sub omni celeritate ad Petrum accedens, stragem suorum indicat; et residuos de populo iam consumpto, in oppido quodam semiruto arctissima obsidione uallatos edocet, armorum et uictus inopia laborantes. Qui ad dominum imperatorem accedens, fusis humiliter precibus, obtinet ut missa illuc sub omni uelocitate militia reliquias populi ab imminentibus periculis praecipiat liberari: quod et factum est. Turci enim, audita domini imperatoris iussione, ab oppidi protinus destiterunt impugnatione, et trahentes secum quos in uincula coniecerant, cum tentoriis et papilionibus, equis, mulis, et omnimoda nostrorum supellectile optima spolia deferentes, Niceam reuersi sunt. Sic ergo ceruicosus populus et intractabilis, dum monitis nesciunt acquiescere melioribus, suo lapsus impetu, totus descendit in interitum; et dum disciplinae salutaris nescit iugum portare, suarum uiarum fructus inutiles collegit, hostium gladiis deputatus. [1,27] CAPUT XXVII. Godescalcus, sacerdos quidam Teutonicus, iterum exercitum ducens, in Hungariam peruenit; qui turpia in Hungaros operari non ueretur. Post Petri uero transitum in Bithyniam, consequenter non multo temporis interuallo, quidam sacerdos, Godescalcus nomine, natione Teutonicus, Petri sequens uestigia, eiusdem peregrinationis accensus desiderio, exhortationis habens gratiam, multos ex uniuerso Teutonicorum regno ad idem opus animauerat. Collectisque uiae consortibus, quasi ad quindecim millia, Hungariae fines, sine difficultate admissus, ingressus est. Ubi cum eius exercitui uenalia de mandato regio bonis conditionibus ab Hungaris exhiberentur, alimentorum abutentes opulentia et ebrietati uacantes, ad inferendas enormes indigenis se contulerunt iniurias: ita ut praedas exercerent, uenalia foris illata publicis uiolenter diriperent, et stragem in populo committerent, neglectis legibus hospitalitatis. Quod domino regi postquam innotuit, ira succensus, regnum uniuersum praecipit conuocari; et in ultionem tantarum iniuriarum armari populum imperat, et maiores etiam regionis. Commiserunt enim grauia in locis quampluribus, turpiaque nimis, et relatione indigna, quae nonnisi cum subiectorum odio et timiditatis nota, rex poterat dissimulare. Conuocata igitur totius regni militia, tanquam in hostes et suprema dignos animaduersione, unanimiter ruunt praecipites, pro tantis excessibus mortem irrogaturi. Tandemque apud locum cui nomen Bellegraua est, qui locus in umbilico regni eorum positus est, praedictorum insensatorum confusam reperiunt multitudinem, qui praecognito regis aduentu, et de eius indignatione non ignari, uerentes quam laesam portabant conscientiam, arma corripuerant, quasi uim ui repellere, et a se propulsare iniurias parati. Quos postquam Hungari armis incumbentes uiderunt et ad resistendum animatos, perpendentes quod non sine suorum multa strage poterant eis uim inferre, erant quippe fortes uiri, armorum usum habentes, quique non facile uellent gratis animas ponere, more suo dolis tentant peragere quod uiribus nequeunt. Missa enim legatione ad praedictum Godescalcum, et exercitus primates, uerbis pacificis eis locuti sunt in dolo, dicentes: [1,28] CAPUT XXVIII. Epistola regis Hungarorum ad praedictum Godescalcum, et eius exercitum; et interitus eorumdem miserabilis. Peruenit ad dominum regem de uestro exercitu grauis querimonia, quod populo sibi subdito graues nimis et enormes intuleritis molestias, iniqua lege uestros hospites, qui uos benigne tractauerunt, remunerantes. Tamen domini regis plenius nouit prudentia, quod non estis omnes horum commissorum rei; sed certum habet inter uos uiros prudentes et timentes Deum, quibus aliorum displicet enormitas, et quibus inuitis et renitentibus commissa sunt quae dominum regem merito ad iracundiam prouocarunt. Unde aliquorum crimen timens in omnes refundere, ne iustum inuoluat cum impio, decreuit irae suae modum imponere et Christianae consortibus professionis parcere in praesenti. Unde consulimus ut eius omnino quiescat indignatio, quod et personas uestras, et omnem, quam hic habetis substantiam, arma quoque in manus domini regis sine aliqua conditione tradatis. Alioqui nec unus solus ex uobis mortem poterit euadere; cum in medio regni eius constituti, nec uiribus pares sitis, nec fugiendi habeatis potestatem. Godescalcus igitur, et legionum primicerii, quibus ab initio contumacis populi displicebat insania, de regia benignitate praesumentes, in simplicitate spiritus, populum totis uiribus renitentem, et pro uita decertare paratum, in eam quasi uiolenter traxerunt sententiam, ut cum armis et omni eorum substantia in potestatem domini regis se traderent, pro his omnibus quibus eum offenderant, satisfacientes. Acquieuit tandem populus uniuersus, et armis traditis, uniuersaque eorum substantia, regis primiceriis et suis procuratoribus resignata, dum ueniam exspectant, mortem inueniunt. Irruentes enim in populum nil tale uerentem, armorum solatio destitutum, et de regis clementia non immerito praesumentem, non distinguentes iustum ab impio, stragem immanissimam exercuerunt, ita ut interemptorum funeribus, et cruore occisorum locus pollueretur uniuersus, et tantae multitudinis uix superessent uestigia. Euaserunt tamen aliqui commune periculum; et praeuia Domini misericordia, Hungarorum gladios declinantes, et ad propria reuersi, de suorum strage, et sinistro casu qui acciderat, eos qui profecturi erant, et eiusdem uiae uotis tenebantur obligati, reddiderunt instructiores: monentes ut praedicti nequam populi suspectam semper habentes malitiam, prudentius incedant et cautius discant negotiari. [1,29] CAPUT XXIX. Quomodo praecedentes exercitus subsecuta est insensatorum hominum multitudo infinita, Judaeorum interimens populum, et absque disciplina incedens. Per idem tempus, modico interiecto interuallo, conuenerant eodem studio ex occidentalibus finibus turbae innumerabiles, et peditum manus infinita absque duce et rectore, passim et imprudenter incedentes. Erant tamen inter eos uiri quidam nobiles, Thomas de Feria, Clarenbaldus de Vendoliolo, Willelmus Carpentarius, comes Hermanus, et alii nonnulli, quibus in nullo, disciplinae impatiens, subiiciebatur populus; sed neglecta prudentium et melius affectorum doctrina, passim et sine delectu per omnia libere discurrebant illicita. Unde factum est, ut cum in timore Domini iter debuissent inceptum peragere, et diuinorum memores mandatorum, obseruata euangelica disciplina, pro Christo peregrinari, conuerterunt se ad insanias, et Judaeorum populum in ciuitatibus et oppidis per quae erat eis transitus, nil tale sibi uerentem, et se habentem incautius, crudeliter obtruncabant. Hoc autem maxime factum est in urbibus Colonia et Magontia, ubi etiam uir potens et nobilis comes Emico, in eadem regione praeclarus, eorum coetibus cum multo se adiunxit comitatu, non solum prout eius decebat generositatem, nec morum censor, nec correptor enormitatis; sed maleficiorum particeps et flagitiorum incentor. Qui omnes, transcursa Franconia et Bauaria, postquam fines attigerunt Hungariae, peruenientes ad locum cui nomen Meeszeburg, arbitrati quod libere, et sine difficultate eis liceret introire, clausum reperientes aditum, citra pontem substiterunt. Erat autem is locus praesidium, munitum ualde fluminibus maximis, Danubio et Lintace, et profundis circumseptum paludibus, ita etiam ut maiori multitudini, inuitis his qui obseruabant introitum, non esset facile irrogare uiolentiam. Dicebatur tamen esse eorum qui aduenerant numerus ad ducenta millia peditum; equitum uero, quasi tria millia. Porro rex Hungariae transire uolentibus aditum prohiberi mandauerat, timens ne iniuriarum, quas Godescalci legionibus intulerat, memores, in ultionem armari cuperent intromissi. Recens enim factum, et cruentae caedis enormitas, longe lateque diuulgata, regem sibi timere compellebant. Obtinuerunt tamen ab his qui ad praedicti municipii deputati erant custodiam, et a principibus legionum, qui in ea parte regionem obseruabant, ut legatos ad regem dirigerent, qui, pro impetranda pace et obtinenda transeundi libertate, regem suppliciter conuenirent. Ipsi uero interim citra paludes in locis pascuis castrametati sunt, rei praestolantes euentum. [1,30] CAPUT XXX. Quomodo castrum Meeszeburg obsederunt, et septingentos ex Hungaris interfecerunt, et tandem diuinitus in fugam uersi, pene omnes ab Hungaris interfecti sunt. Interea, qui missi fuerant ad regem, infecto prorsus negotio, paucis euolutis diebus, reuersi sunt. Quorum relatione maiores edocti, qui erant in exercitu, quod nullam apud regem gratiam poterant inuenire, proponunt terras, quas citra fluuios et paludem rex possidebat, depopulari, et suburbana succendere, et in rebus eius hostiliter uersari. In quo dum desudarent attentius, accidit, die quadam, quod septingenti ex regis supradicti militia nauigio transeuntes occulto, peregrinis ex insperato, ut ab illatis regionem tuerentur iniuriis, casu se dederunt obuiam: quos cum declinare non possent, nec redire ad propria, aquis impedientibus, pene omnes interfecti sunt, paucis exceptis, qui in carecto et paludibus, equis amissis, uitae consuluerunt et saluti. Qua erecti uictoria, adiiciunt etiam ut, pontibus fabricatis, praesidium expugnent; et iter ferro aperientes, in regnum uiolenter ingrediantur. Juxta hoc propositum cohortes excitant, et per pontes, quos de nouo erexerant, moenibus applicantes, protecti clypeis, ad muri suffossionem, et uiolentum introitum animosius se accingunt. Eoque iam per eorum diligentem instantiam uentum erat, ut muro in locis pluribus perforato, iamiam peregrinis pateret introitus. Et qui intus erant in municipio, omnino in desperationem descenderant, de uita penitus diffidentes; cum ecce repente immisso diuinitus timore, relicto assultu, et maxima impedimentorum parte neglecta, uersi sunt in fugam qui uictores uidebantur, fugae causam penitus ignorantes. Nec aliud in causa dicitur exstitisse, nisi quod peccatis multiplicibus Dominum ad iracundiam prouocauerant, impietatem secuti, quae suis cultoribus terrorem solet incutere. Fugit enim impius, iuxta uerbum Sapientis, nemine persequente. Hungari uero meliore facta conditione, uidentes hostium cuneos terga dedisse, insecuti sunt eos tanquam uictores, quos prius habuerant formidini; et quos infra moenia uallati paludibus uix poterant sustinere, ultro insequuntur, uice uersa, non solum formidinem, uerum et mortem irrogantes. Ex quibus comes Emico, cum maxima parte dissolutarum turmarum fugiens, in patriam suam reuersus est. Alii uero nobiles quos supra nominauimus, per Carinthiam declinantes, in Italiam peruenerunt, qua decursa Apuliae se intulerunt finibus: unde et eos de principibus, idem iter agentibus, qui Durachium nauigare proposuerant, secuti, in Graeciam se contulerunt. His ergo et huiusmodi motibus pene totus concutiebatur Occidens, et seorsum turmas agebant pene nationes uniuersae, et aliae sub principibus, aliae quasi acephalae iter aggrediebantur. Viae tamen compendium, quod qui per Hungariam descenderant, certum erat reperisse, propter insolentiam eorum et enormitates nimias, quas frequenter et praeter meritum, regionis inferebant habitatoribus, transeuntes qui praecesserant, eis penitus negabatur. Unde et eos, qui subsequebantur, reddiderunt magis sollicitos, ut regis Hungarorum sibi gratiam conciliarent.