MORALIUM LIBRI SIVE EXPOSITIO IN LIBRUM BEATI IOB LIBER TERTIUS. CAPUT I. 1 1. Beatus Iob ad mortem petitus in tentatione, ad vitam crevit ex verbere; et antiquus hostis unde se bona eius aestimavit exstinguere, inde doluit multiplicasse. Sed quia in primo certamine se succubuisse considerat, ad alia se tentationum bella restaurat, et de sancto viro mala adhuc impudenter sperat; quia bona malus credere non potest, vel experta. Ea autem quae in prima eius percussione praemissa sunt, iterum subnectuntur, cum dicitur: 2 Factum est cum quadam die venissent filii Dei et assisterent coram Domino, venissetque Satan inter eos, et staret in conspectu eius, ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Et dixit Dominus ad Satan: Nunquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis super terram, homo simplex et rectus, timens Deum, et recedens a malo. 3 Haec quia latius supra disseruimus, melius silendo praeterimus: ne, dum saepius discussa repetimus, tardius ad indiscussa veniamus. Quamvis hoc, quod voce Domini ad Satan dicitur: Unde venis? nequaquam aestimo quod ei, ut prius, dicatur. Cum enim ab eo certamine in quo relaxatus fuerat victus redit; et unde venit requiritur, qui unde veniat scitur; quid aliud quam infirmitas superbiae eius increpatur? ac si ei aperte divina vox dicat: Ecce ab uno et in infirma carne posito homine vinceris, qui te contra me auctorem omnium erigere conaris. Unde mox Dominus cum beati Iob bona, sicut prius diceret, haec cum victoriae triumphis enumerans adiungit: CAPUT II. 1 Et adhuc retinens innocentiam suam. 2 Ac si aperte dicat: Tu quidem exercuisti malitiam, sed ille innocentiam non amisit; et unde te aestimasti provectum eius imminuere, inde compulsus es eius provectui deservire, quia mentis innocentiam, quam gloriose tenuit in tranquillitate, gloriosius servavit in verbere. Sequitur: CAPUT III. 1 Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra. 2 Cum sit Deus iustus et verax, valde quaerendum est quomodo beatum Iob frustra afflixisse se indicat. Quia enim iustus est, frustra affligere non potuit; sed rursum quia verax est, aliter non potuit dixisse quam fecit. Ut ergo iusto et veraci utraque conveniant, quatenus et vera dicat, et iniusta non faciat; cognoscamus beatum Iob et iuxta aliquid frustra, et rursum iuxta aliquid non frustra percussum. Quia enim iustus et verax haec de semetipso asserit, ostendamus et verum exstitisse quod dixit, et rectum fuisse quod fecit. Necesse quippe erat, ut sanctus vir Deo soli sibique cognitus, quanta virtute polleret, ad imitandum cunctis innotesceret. Aperte namque aliis virtutis exempla non daret, si ipse sine tentatione remaneret. Actum ergo est ut et vires eius cunctis imitandas ipsa vis percussionis ostenderet, et flagella proderent quod in tranquillitate latuisset. Sed eisdem flagellis crevit virtus patientiae, atque ex dolore verberis aucta est gloria remunerationis. Ut ergo in dicto Domini veritas, rectitudo autem teneatur in facto, beatus Iob et non frustra percutitur, quia augetur meritum; et tamen frustra percutitur, quia nullum punitur admissum. Frustra enim percussus est, cui culpa nulla reciditur; et non frustra percussus est, cui virtutis meritum cumulatur. 3 Sed quid est quod dicitur: Commovisti me adversus eum? Nunquid Satanae verbis Veritas accenditur, ut in subditorum suorum cruciatibus instigetur? Quis haec de Deo senserit, quae recto etiam homine indigna perpendit? Sed quia nos ferire nisi commoti nescimus, ipsa divina percussio commotio vocatur; et ad nostra verba divina voce descenditur, ut eius factum ab homine utcunque capiatur. Illa enim vis quae absque necessitate omnia creavit, et sine despectu omnibus praesidet, et sine labore cuncta sustentat, et sine occupatione regit, etiam sine commotione corrigit, sicque humanas mentes ad ea quae voluerit flagellis format, ut in diversitatis umbram a suae incommutabilitatis luce non transeat. Sequitur: CAPUT IV. 1 Respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua; alioquin mitte manum tuam, et tange os eius et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. 2 Antiquus hostis ex rebus exterioribus colligit, quod beato viro ad mentis crimen infligit. Pellem enim pro pelle dari asserit, quia saepe dum venire ictum contra faciem cernimus, manum palpebris opponimus, ut ab ictu oculos defendamus; et corpus vulneri obiicimus, ne in corpore teneriori vulneremur. Satan ergo haec consuete fieri sciens, dicit: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Ac si aperte dicat: Idcirco Iob tot extra se flagella aequanimiter patitur, quia pavet, ne ipse feriatur. Cura ergo carnis est, quod damno affectuum carnalium motus non est, quia dum sibimetipsi metuit, minus suorum percussiones sentit. Unde et mox eius carnem feriendam postulat, dicens: Mitte manum tuam, et tange os eius et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. Superius dixerat: Tange cuncta quae possidet, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi . Nunc quasi prioris propositionis oblitus, fractus de aliis alia postulat. Quod tamen recte divina dispensatione permittitur, quatenus altercator impudens vel saepe victus obmutescat. Sequitur: CAPUT V. 1 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva. 2 Ecce iterum permissionem verberis comitatur custodia protectionis, et electum suum divina dispensatio custodiendo deserit, deserendo custodit, alia illius prodit, alia protegit. Si enim totum Iob desereret in manu tanti adversarii, homo quid esset? In ipsa ergo iustitia permissionis miscetur quaedam libra pietatis, quatenus in uno eodemque certamine et servus humilis ex oppressione proficiat, et hostis superbiens ex permissione succumbat. Manui itaque adversarii sanctus vir traditur, sed tamen in intimis adiutoris sui manu retinetur. De illis quippe ovibus fuit, de quibus in Evangelio ipsa Veritas dicit: Non rapiet eas quisquam de manu mea; et tamen expetenti hosti dicitur: Ecce in manu tua est. Isdem ergo in manu Dei, isdem in manu est diaboli. Nam dicens: In manu tua est; cum protinus adiungit: Verumtamen animam illius serva; patenter pius adiutor innotuit, quia tenuit quem concessit, et dando non dedit, quem adversarii sui iaculis eiiciens abscondit. 3 Quid est autem hoc, quod ad Satan dicitur: Animam illius serva? Quo enim pacto ille custodit, qui custodita semper irrumpere appetit? Sed servare Satan dicitur, irrumpere non audere, sicut e contrario Patrem in oratione postulamus, dicentes: Ne nos inducas in tentationem. Neque enim in tentationem Dominus inducit, qui semper a tentatione subditos misericorditer protegit: sed tamen in tentationem quasi eius inducere est, a tentationis nos illecebra non munire. Et tunc nos in tentationis laqueum non inducit, cum tentari nos ultra quam possumus non permittit. Sicut ergo Deus inducere nos in tentationem dicitur, si nos ab adversario induci patiatur; ita adversarius servare animam dicitur cum hanc tentando superare prohibetur. 4 Egressus igitur Satan a facie Domini. 5 Quomodo Satan a facie Domini exeat, ea iam quae superius sunt dicta, manifestant. Sequitur: