[1,9,0] HOMILIA IX. Habita ad populum in basilica sancti Siluestri, in die natalis eius. 0 LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. "In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam peregre proficiscens, uocauit seruos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii uero unum, unicuique secundum propriam uirtutem, et profectus est statim. Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. Post multum uero temporis uenit Dominus seruorum illorum, et posuit rationem cum eis. Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. Ait illi Dominus eius: Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo superlucratus sum. Ait illi Dominus eius: Euge, serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti; et timens abii et abscondi talentum tuum in terra, ecce habes quod tuum est. Respondens autem dominus eius, dixit ei: Serue male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi; oportuit ergo te dare pecuniam meam nummulariis, et ego ueniens recepissem utique quod meum est cum usura. Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. Omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod uidetur habere auferetur ab eo. Et inutilem seruum eiicite in tenebras exteriores; illic erit fletus et stridor dentium". 1 Lectio sancti Euangelii, fratres charissimi, sollicite considerare nos admonet, ne nos, qui plus caeteris in hoc mundo accepisse aliquid cernimur ab auctore mundi, grauius inde iudicemur. Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Tanto ergo esse humilior atque ad seruiendum promptior quisque debet ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione. Ecce homo qui peregre proficiscitur, seruos suos uocat, eisque ad negotium talenta partitur. Post multum uero temporis positurus rationem reuertitur, bene operantes pro apportato lucro remunerat, seruum uero a bono opere torpentem damnat. Quis itaque iste homo est qui peregre proficiscitur, nisi Redemptor noster, qui in ea carne quam assumpserat abiit in coelum? Carnis enim locus proprius terra est, quae quasi ad peregrina ducitur, dum per Redemptorem nostrum in coelo collocatur. Sed homo iste peregre proficiscens seruis suis bona sua tradidit, quia fidelibus suis spiritalia dona concessit. Et uni quidem quinque talenta, alii duo, alii uero commisit unum. Quinque etenim sunt corporis sensus, uidelicet uisus, auditus, gustus, odoratus et tactus. Quinque ergo talentis donum quinque sensuum, id est exteriorum scientia, exprimitur. Duobus uero intellectus et operatio designatur. Unius autem talenti nomine intellectus tantummodo designatur. Sed is qui quinque talenta acceperat alia quinque lucratus est, quia sunt nonnulli qui, etsi interna ac mystica penetrare nesciunt, pro intentione tamen supernae patriae docent recta quos possunt de ipsis exterioribus quae acceperunt; dumque se a carnis petulantia et a terrenarum rerum ambitu, atque a uisibilium uoluptate, custodiunt, ab his etiam alios admonendo compescunt. Et sunt nonnulli qui, quasi duobus talentis ditati, intellectum atque operationem percipiunt, subtilia de internis intelligunt, mira in exterioribus operantur; cumque et intelligendo et operando aliis praedicant, quasi duplicatum de negotio lucrum reportant. Bene autem alia quinque uel alia duo in lucrum uenisse referuntur, quia dum utrique sexui praedicatio impenditur, quasi accepta talenta geminantur. Sed is qui unum talentum acceperat, abiens, fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. Talentum in terra abscondere est acceptum ingenium in terrenis actibus implicare, lucrum spiritale non quaerere, cor a terrenis cogitationibus nunquam leuare. Sunt namque nonnulli qui donum intelligentiae perceperunt, sed tamen sola quae carnis sunt sapiunt. De quibus per prophetam dicitur: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Sed Dominus, qui talenta contulit, rationem positurus redit, quia is qui nunc pie spiritalia dona tribuit districte in iudicio merita exquirit, quid quisque accepit considerat, et quod lucrum de acceptis reportet pensat. 2 Seruus qui geminata talenta retulit a domino laudatur, atque ad aeternam remunerationem perducitur, cum ei uoce dominica dicitur: Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. Pauca quippe bona sunt omnia praesentis uitae, quamlibet multa esse uideantur, comparatione retributionis aeternae. Sed tunc fidelis seruus super multa constituitur quando, deuicta omni corruptionis molestia, de aeternis gaudiis in illa coelesti sede gloriatur. Tunc ad domini sui gaudium perfecte intromittitur, quando in aeterna illa patria assumptus, atque angelorum coetibus admistus, sic interius gaudet de munere, ut non sit iam quod exterius doleat de corruptione. 3 Seruus autem qui operari de talento noluit, ad dominum cum uerbis excusationis redit, dicens: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti; et timens abii et abscondi talentum tuum in terra, ecce habes quod tuum est. Notandum quod inutilis seruus durum dominum uocat, cui tamen ad lucrum deseruire dissimulat, et timuisse se dicit in lucrum talentum expendere, qui hoc solum timere debuerat, ne hoc sine lucro ad dominum reportaret. Sunt enim plerique intra sanctam Ecclesiam, quorum iste seruus imaginem tenet, qui melioris uitae uias aggredi metuunt, et tamen iacere in sui torporis ignauia non pertimescunt; cumque se peccatores considerant, sanctitatis uias arripere trepidant, et remanere in suis iniquitatibus non formidant. Quorum bene Petrus adhuc in infirmitate positus speciem tenet cum, uiso miraculo piscium, dixit: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Imo si te peccatorem consideras, oportet ut a te Dominum non repellas. Sed qui idcirco melioris habitus uias, et rectioris uitae apprehendere arcem nolunt, quia infirmos se esse conspiciunt, quasi et peccatores se fatentur, et Dominum repellunt, eumque quem in se sanctificare debuerant, fugiunt, et uelut in perturbatione consilium non habent, dum moriuntur, et uitam timent. Unde et huic seruo protinus respondetur: Serue male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi; oportuit ergo te dare pecuniam meam nummulariis, et ego ueniens recepissem utique quod meum est cum usura. Ex uerbis suis seruus constringitur cum dominus dicit: Meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi. Ac si aperte dicat: Si iuxta tuam sententiam et illud exquiro quod non dedi, quanto magis a te exquiro quod ad erogandum dedi; oportuerat ergo te dare pecuniam meam nummulariis; et ego ueniens recepissem utique quod meum est cum usura. Pecuniam uero dare nummulariis est eis scientiam praedicationis impendere qui hanc ualeant exercere. 4 Sed sicut nostrum periculum aspicitis si dominicam pecuniam teneamus, ita uestrum, fratres charissimi, sollicite pensate, quia a uobis cum usura exigitur quod auditis. In usura quippe pecunia etiam non data recipitur. Cum enim hoc redditur quod acceptum fuerat, illud etiam superimpenditur quod acceptum non est. Pensate ergo, fratres charissimi, quia de accepta hac uerbi pecunia usuras soluetis, et curate ut ex eo quod auditis etiam alia studeatis intelligere quae non auditis, quatenus alia ex aliis colligentes, etiam illa discatis ex uobismetipsis agere quae necdum ex praedicatoris ore didicistis. Pigrum uero seruum qua sententia feriat audiamus: Tollite ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. 5 Opportunum ualde uidebatur ut cum malo seruo unum talentum tollitur, ei potius qui duo quam qui quinque talenta acceperat daretur. Illi enim dari debuit qui minus quam qui plus habuit. Sed, sicut superius diximus, per quinque talenta, quinque uidelicet sensus, id est exteriorum scientia designatur, per duo autem intellectus et operatio exprimitur. Plus ergo habuit qui duo quam qui quinque talenta perceperat, quia qui per quinque talenta exteriorum administrationem meruit, ab intellectu interiorum adhuc uacuus fuit. Unum ergo talentum, quod intellectum significare diximus, illi dari debuit qui bene exteriora quae acceperat ministrauit. Quod quotidie in sancta Ecclesia cernimus, quia plerique dum bene ministrant exteriora quae accipiunt, per adiunctam gratiam ad intellectum quoque mysticum perducuntur, ut etiam de interna intelligentia polleant qui exteriora fideliter administrant. 6 Generalis etiam mox sententia subditur, qua dicitur: Omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod uidetur habere auferetur ab eo. Habenti namque dabitur, et abundabit, quia quisquis charitatem habet etiam dona alia percipit. Quisquis charitatem non habet etiam dona quae percepisse uidebatur amittit. Unde necesse est, fratres mei, ut per omne quod agitis erga charitatis custodiam uigiletis. Charitas autem uera est amicum diligere in Deo, et inimicum diligere propter Deum. Quam quisquis non habet omne bonum amittit quod habet, talento quod acceperat priuatur, et iuxta Dominicam sententiam in exteriores tenebras mittitur. Per poenam quippe in exteriores tenebras cadit, qui per culpam suam sponte in interiores tenebras cecidit; et illic coactus patitur tenebras ultionis, qui hic libenter sustinuit tenebras uoluptatis. 7 Sciendum uero est quod nullus piger ab hac talenti acceptione securus est. Nullus namque est qui ueraciter dicat: Talentum minime accepi, non est unde rationes ponere cogar. Talenti enim nomine cuilibet pauperi etiam hoc ipsum reputabitur, quod uel minimum accepit. Alius namque accepit intelligentiam, praedicationis ministerium debet ex talento. Alius terrenam substantiam accepit, erogationem talenti debet ex rebus. Alius nec internorum intelligentiam, nec rerum affluentiam accepit, sed tamen didicit artem qua pascitur, ipsa ars ei in talenti acceptione reputatur. Alius nihil horum assecutus est, sed tamen fortasse familiaritatis locum apud diuitem meruit, talentum profecto familiaritatis accepit. Si ergo nihil ei pro indigentibus loquitur, pro talenti retentione damnatur. Habens ergo intellectum curet omnino ne taccat, habens rerum affluentiam uigilet ne a misericordiae largitate torpescat, habens artem qua regitur magnopere studeat ut usum atque utilitatem illius cum proximo partiatur, habens loquendi locum apud diuitem damnationem pro retento talento timeat, si, cum ualet, non apud eum pro pauperibus intercedit. Tantum quippe ab unoquoque nostrum uenturus iudex exiget quantum dedit. Ut ergo de talenti sui rationibus, redeunte Domino, quisque securus sit, cum tremore penset quotidie quid accepit. Ecce namque iam iuxta est ut ille qui peregre profectus est redeat. Quasi quippe peregre abiit qui de hac terra in qua natus est longe discessit; sed profecto reuertitur, ut de talentis rationes ponat, quia si a bona actione torpescimus, de ipsis donis quae contulit nos districtius iudicat. Consideremus ergo quae accepimus, atque in eorum erogatione uigilemus. Nulla nos a spiritali opere terrena cura impediat, ne si in terra talentum absconditur, talenti dominus ad iracundiam prouocetur. Piger etenim seruus, cum iam culpas iudex examinat, talentum de terra leuat, quia sunt plerique qui tunc se a terrenis desideriis uel operibus subtrahunt, quando iam per animaduersionem iudicis ad aeternum supplicium trahuntur. Ante ergo de talenti nostri ponenda ratione uigilemus, ut cum iam iudex ad feriendum imminet, lucrum nos quod fecimus excuset. Quod praestet nobis Deus, qui uiuit, etc.