[0] GREGORIUS MAGNUS, Oratio sancti Gregorii ad plebem : De Mortalitate. [1] Oportet, fratres charissimi, ut flagella Dei quae metuere uentura debuimus, saltem praesentia et experta timeamus. Conuersionis nobis aditum dolor aperiat et cordis nostri duritiam ipsa iam quam patimur poena dissoluat. Ut enim propheta teste praedictum est : "Peruenit gladius ipse usque ad animam". Ecce enim cuncta plebs coelestis irae mucrone percutitur et repentina singuli caede uastantur. Nec languor mortem praeuenit sed et languoris moras, ut cernitis, mors ipsa praecurrit. Percussus quisque ante rapitur quam ad lamenta poenitentiae conuertatur. Pensate ergo qualis ad conspectum districti iudicis peruenit, cui non uacat flere quod fecit. [2] Habitatores quippe non ex parte subtrahantur sed pariter corruunt. Domus uacuae relinquuntur, filiorum funera parentes aspiciunt et sui eos ad interitum haeredes praecedunt. Unusquisque ergo nostrum ad poenitentiae lamenta confugiat dum flere ante percussionem uacat. Reuocemus ante oculos mentis quidquid errando commisimus et quod nequiter egimus flendo puniamus. "Praeueniamus faciem eius in confessione" et sicut propheta admonet : "Leuemus corda nostra cum manibus ad Deum". Ad Deum quippe corda cum manibus leuare est orationis nostrae studium cum merito bonae operationis erigere. Dat profecto, dat tremori nostro fiduciam qui per prophetam clamat : "Nolo mortem peccatoris set ut conuertatur et uiuat". Nullus autem de iniquitatum suarum immanitate desperet. Veternosas namque Niniuitarum culpas triduam poenitentia abstersit et conuersus latro uitae praemia etiam in ipsa sententia suae mortis emeruit. Mutemus igitur corda et praesumamus nos iam percepisse quod petimus. Citius ad precem iudex flectitur, si a prauitate sua petitor corrigatur. [3] Imminente ergo tantae animaduersionis gladio, nos importunis precibus insistamus. Ea namque quae ingrata esse hominibus importunitas solet, iudicio ueritatis placet quia pius ac misericors Deus a se uult ueniam precibus exigi, qui quantum meremur, non uult irasci. Hinc etenim per psalmistam dicitur : "Inuoca me in die tribulationis tuae, eripiam te et magnificabis me". Ipse ergo sibi testis est quia inuocantibus misereri desiderat qui monet ut inuocetur. [4] Proinde, fratres charissimi, contrito corde et correctis operibus crastina die ab ipso feriae quartae diluculo ad litaniam septiformem, iuxta distributionem inferius designatam, deuota mente cum lacrimis ueniamus. Nullus uestrum ad terrena opera in agros exeat, nullus quodlibet negotium agere praesumat, quatenus ad sanctae genitricis Domini ecclesiam conuenientes, qui simul omnes peccauimus, simul omnes mala quae fecimus deploremus ut districtus iudex, dum culpas nostras nos punire considerat, ipse a sententia propositae damnationis pareat. Litania clericorum exeat ab ecclesia beati Ioannis Baptistae, litania uirorum ab ecclesia beati martiris Marcelli, litania monachorum ab ecclesia martirum Ioannis et Pauli, litania ancillarum Dei ab ecclesia beatorum martirum Cosmae et Damiani, litania feminarum coniugatarum ab ecclesia primi martiris Stephani, litania uiduarum ab ecclesia beati martitis Vitalis, litania pauperum et infantium ab ecclesia beatae martiris Caeciliae.