[2,0] DE S. BENEDICTO ABBATE, ORDINIS SVI FVNDATORE, CASINI IN ITALIA, VITA AVCTORE S. GREGORIO MAGNO. PRAEFATIO. Fuit uir uitae uenerabilis, gratia Benedictus et nomine, ab ipso suae pueritiae tempore cor gerens senile. Ætatem quippe moribus transiens, nulli uoluptati animum dedit: sed dum in hac terra adhuc esset, quo temporaliter libere adhuc uti potuisset, despexit iam, quasi aridum mundum cum flore. Qui liberiori genere ex a prouincia Nursiae exortus, Romae liberalibus studiis traditus fuerat: sed cum in eis multos ire per abrupta uitiorum cerneret, eum, quem quasi in ingressu mundi posuerat, retraxit pedem: ne si quid de scientia eius attingeret, ipse quoque in immane praecipitium totus iret. Despectis itaque litterarum studiis, relicta domo rebusque patris, soli Deo placere desiderans, sanctae conuersationis habitum quaesiuit. Recessit igitur scienter nesciens, et sapienter indoctus. Huius ego omnia gesta non didici: sed pauca, quae narro, quatuor discipulis illius referentibus, agnoui: Constantino scilicet, reuerendissimo ualde uiro, qui ei in monasterii regimine successit; Valentiniano quoque, qui annis multis Lateranensi monasterio praefuit; Simplicio, qui congregationem illius post eum tertius rexit: Honorato etiam, qui nunc adhuc cellae eius, in qua prius conuersatus fuerat, praeest. [2,1] Hic itaque cum iam, relictis litterarum studiis, petere deserta decreuisset, nutrix, quae hunc arctius amabat, sola secuta est. Cumque ad locum uenissent, qui Effide dicitur, multisque honestioribus uiris pro caritate se illic detinentibus in B. Petri ecclesia demorarentur, praedicta nutrix illius ad purgandum triticum a uicinis mulieribus praestari sibi capisterium petiit: quod super mensam incaute derelictum, casu accidente fractum est, sic ut in duabus partibus inueniretur diuisum. Quod mox rediens nutrix illius, ut ita inuenit, uehementissime flere coepit, quia uas, quod praestitum acceperat, fractum uidebat. Benedictus autem religiosus et pius puer, cum nutricem suam flere conspiceret, eius dolori compassus, ablatis secum utrisque fracti capisterii partibus, sese cum lacrymis in orationem dedit: qui ab oratione surgens, ita iuxta se uas sanum reperit, ut in eo inueniri fracturae nulla uestigia potuissent: moxque nutricem suam blande consolatus, ei sanum capisterium reddidit, quod fractum tulerat. Quae res in eodem loco a cunctis est agnita, atque in tanta admiratione habita, ut hoc ipsum capisterium eius loci incolae in ecclesiae ingressu suspenderent, quatenus et praesentes et secuturi omnes agnoscerent, Benedictus puer conuersationis gratiam quanta perfectione coepisset. Quod annis multis illic ante omnium oculos fuit, et usque ad haec Longobardorum tempora super fores ecclesiae pependit. Sed Benedictus plus appetens mala mundi perpeti quam laudari, et pro Deo laboribus fatigari quam uitae huius fauoribus extolli; nutricem suam occulte fugiens, deserti loci secessum petiit, cui Sublacus uocabulum est: qui ab Romana urbe quadraginta fere millibus distans, frigidas atque perspicuas emanat aquas: quae illic uidelicet aquarum abundantia in extenso prius lacu colligitur, ad extremum uero in amnem deriuatur. Quo dum fugiens pergeret, monachus quidam, Romanus nomine, hunc euntem reperit: quo tenderet, requisiuit. Cuius cum desiderium cognouisset, et secretum tenuit et adiutorium impendit, eique sanctae conuersationis habitum tradidit, et inquantum licuit ministrauit. Vir autem Dei ad eumdem locum perueniens, in arctissimum specum se tradidit, et tribus annis, excepto Romano monacho, omnibus hominibus ibi incognitus mansit. Qui uidelicet Romanus non longe in monasterio sub Theodati Patris Regula degebat: sed pie eiusdem Patris sui oculis furabatur horas, et quem sibi ad manducandum surripere poterat, diebus certis Benedicto panem ferebat. Ad eumdem uero specum a Romani cella iter non erat, quia excelsa desuper rupes eminebat: sed ex eadem rupe in longissimo fune ligatum Romanus deponere panem consueuerat: in qua etiam resti paruum tintinnabulum inseruit: ut ad eius sonum uir Dei cognosceret, quando sibi Romanus panem praeberet, quem exiens acciperet. Sed antiquus hostis unius caritati inuidens, alterius refectioni: cum quadam die submitti panem conspiceret, iactauit lapidem, et tintinnabulum fregit: Romanus tamen horis congruentibus ministrare non desiit. Cum uero iam Deus omnipotens et Romanum uellet a labore quiescere, et Benedicti uitam in exemplum hominibus demonstrare, ut posita supra candelabrum lucerna claresceret, quatenus omnibus, qui in domo Dei sunt, luceret: cuidam Presbytero longius manenti, qui refectionem sibi in Paschali festiuitate parauerat, per uisum Dominus apparere dignatus est, dicens: Tu tibi delicias praeparas, et seruus meus illo in loco fame cruciatur. Qui protinus surrexit, atque in ipsa solennitate Paschali cum alimentis, quae sibi parauerat, ad locum tetendit, et uirum Dei per abrupta montium, per concaua uallium, per defossa terrarum quaesiuit, eumque latere in specu reperit. Cumque oratione facta, benedicentes Dominum omnipotentem consedissent, post dulcia uitae colloquia is, qui aduenerat, Presbyter dixit: Surge, sumamus cibum: quia hodie Pascha est. Cui uir Dei respondit, dicens: Scio, quia Pascha est: quia hodie uidere te merui. Longe quippe ab hominibus positus, quia die eodem Paschalis solennitas esset, ignorabat. Venerabilis autem Presbyter rursus asseruit, dicens: Veraciter hodie Resurrectionis Dominicae Paschalis dies est: abstinere tibi minime congruit: quia et ego ad hoc missus sum, ut omnipotentis Dei dona pariter sumamus. Benedicentes igitur Dominum, sumpserunt cibum, expletaque refectione et colloquio, ad ecclesiam suam Presbyter recessit. Eodem quoque tempore hunc in specu latitantem etiam Pastores inuenerunt: quem dum uestitum pellibus inter fruteta cernerent, aliquam bestiam esse crediderunt: sed cognoscentes Dei famulum, eorum multi ad pietatis gratiam a bestiali mente mutati sunt. Nomen itaque eius per uicina loca innotuit cunctis: factumque est, ut ex illo iam tempore a multis frequentari coepisset: qui cum ei cibum afferrent corporis, ab eius ore in suo pectore alimenta referebant uitae. [2,2] Quadam uero die, dum solus esset, tentator affuit: nam nigra paruaque auis, quae uulgo merula nominatur, circa eius faciem uolitare coepit, eiusque uultui importune insistere, ita ut manu capi posset, si hanc uir sanctus tenere uoluisset: sed signo Crucis edito, recessit auis. Tanta autem carnis tentatio, aue eadem recedente, secuta est, quantam uir sanctus numquam fuerat expertus. Quamdam namque aliquando faeminam uiderat, quam malignus spiritus ante eius mentis oculos reduxit: tantoque igne serui Dei animum in specie illius accendit, ut, dum in eius pectore amoris flamma uim caperet, etiam paene deserere eremum, uoluptate uictus deliberaret. Tunc subito superna gratia respectus, ad semetipsum reuersus est, atque urticarum et ueprium iuxta densa succrescere fruteta conspiciens, exutus indumento, nudum se in illis spinarum aculeis, et urticarum incendiis proiecit: ibique diu uolutatus, toto ex eis corpore uulneratus exiit, et per cutis uulnera eduxit a corpore uulnus mentis, quia uoluptatem traxit in dolorem. Cumque bene poenaliter foris arderet, extinxit quod intus illicite ardebat: uicit itaque peccatum, quia mutauit incendium. Ex quo uidelicet tempore, sicut post discipulis ipse perhibebat, ita in eo est tentatio uoluptatis edomita, ut tale aliquid in se minime sentiret. Coeperunt postmodum multi iam mundum relinquere, atque ad eius monasterium festinare: liber quippe a tentationis uitio, uero iure iam factus est uirtutum magister: unde et per Moysen in Exodo praecipitur, ut Leuitae a uiginti quinque annis et supra ministrare debeant, ab anno uero quinquagesimo custodes uasorum fiant. Petrus: Iam quidem prolati testimonii mihi aliquantum intellectus interlucet: sed tamen hoc plenius exponi postulo. Gregorius: Liquet, Petre, quod in iuuentute carnis tentatio ferueat, ab anno autem quinquagesimo calor corporis frigescat: uasa autem sacra sunt fidelium mentes. Electi ergo, cum adhuc in tentatione sunt, subesse eos ac seruire necesse est, et obsequiis laboribusque fatigari: cum uero iam mentis aetate tranquilla calor recesserit tentationis, custodes uasorum sunt, quia Doctores animarum fiunt. Petrus: Fateor, placet, quod dicis: sed quia prolati testimonii clausa reserasti, quaeso, ut de uita Iusti debeas ea, quae sunt inchoata, percurrere. [2,3] Gregorius: Recedente igitur tentatione, uir Dei, quasi spinis erutis exculta terra, de uirtutum segete feracius fructus dedit. Praeconio itaque eximiae conuersationis celebre nomen eius habebatur. Non autem longe monasterium fuit, cuius congregationis Pater defunctus est: omnisque ex illo congregatio ad eumdem uenerabilem Benedictum uenit, et magnis precibus, ut eis praeesse deberet, petiit. Qui diu negando distulit: suis illorumque Fratrum moribus se conuenire non posse praedixit: sed uictus quandoque precibus assensum dedit. Cumque in eodem monasterio Regularis uitae custodiam teneret, nullique, ut prius, per actus illicitos in dexteram laeuamque partem deflectere a conuersationis itinere liceret; suscepti Fratres insane saeuientes, semetipsos prius accusare coeperunt, quia hunc sibi praeesse poposcerant, quorum scilicet Fortitudo in norma eius rectitudinis offendebat. Cumque sibi sub eo conspicerent illicita non licere, et se dolerent adsueta relinquere, durumque esset, quod in mente ueteri cogebantur noua meditari, et quia grauis est semper prauis moribus uita bonorum; tractare de eius morte aliqui conati sunt, qui inito consilio uenenum uino miscuerunt. Et cum uas uitreum, in quo ille pestifer potus habebatur, recumbenti Patri ex more monasterii ad benedicendum fuisset oblatum, extensa manu Benedictus signum Crucis edidit, et uas, quod longius tenebatur, eodem signo rupit: sicque confractum est, acsi in illo uase mortis pro Cruce lapidem dedisset. Intellexit protinus uir Dei, quia potum mortis habuerat, quod portare non potuit signum uitae: atque illico surgens, uultu placido, mente tranquilla, conuocatos Fratres allocutus est, dicens: Misereatur uestri, Fratres, omnipotens Deus: quare in me ista facere uoluistis? Numquid non prius dixi uobis, quia uestris ac meis moribus minime conueniret? Ite, et iuxta uestros mores Patrem uobis quaerite: quia posthac me habere minime potestis. Tuncque ad locum dilectae solitudinis rediit, et solus in superni spectatoris oculis habitauit secum. Petrus: Minus patenter intelligo quidnam sit, habitauit secum. Gregorius: Si sanctus uir contra se unanimiter conspirantes, suae conuersationi longe dissimiles, coactos diu sub se tenere uoluisset; fortasse sui uigoris usum et modum tranquillitatis abscinderet, atque a contemplationis lumine suae mentis oculum declinasset; dumque quotidie illorum correptione fatigatus, minus curaret sua, et se forsitan relinqueret, et illos non inueniret. Nam quoties per cogitationis motum nimium extra nos ducimur, et nos sumus et nobiscum non sumus: quia nosmetipsos minime uidentes, per alia uagamur. An illum secum fuisse dicimus, qui in longinquam regionem abiit, portionem quam acceperat consumpsit, uni in ea ciuium adhaesit, porcos pauit, quos et manducare uideret siliquas, et esuriret? Qui tamen cum postmodum coepit cogitare bona, quae perdidit, scriptum de illo est: In se reuersus, dixit: Quanti mercenarii in domo Patris mei abundant panibus? Si igitur secum fuit, unde ad se rediit? Hunc ergo uenerabilem uirum secum habitasse dixerim, quia in sua semper custodia circumspectus, ante oculos Conditoris se semper adspiciens, se semper examinans, extra se mentis suae oculum non diuulgauit. Petrus: Quid ergo, quod de Apostolo Petro scriptum est, dum de carcere ab Angelo eductus fuisset: Qui ad se reuersus, dixit: Nunc scio uere, quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum? Gregorius: Duobus modis, Petre, extra nos ducimur: quia aut per cogitationis lapsum sub nosmetipsos recidimus, aut per contemplationis gratiam super nosmetipsos leuamur. Ille itaque qui porcos pauit, uagatione mentis et immunditia sub semetipsum cecidit; iste uero, quem Angelus soluit eiusque mentem in ecstasim rapuit, extra se quidem sed super semetipsum fuit. Vterque ergo ad se rediit, quando et ille ab errore operis se collegit ad cor, et iste a contemplationis culmine ad hoc rediit, quod in intellectu communi, ut prius, fuit. Venerabilis igitur Benedictus in illa solitudine habitabat secum, inquantum se intra cogitationis claustra custodiuit: nam quotiescumque hunc contemplationis ardor in altum rapuit, se procul dubio sub se reliquit. Petrus: Placet quod dicis, sed quaeso respondeas, si deserere Fratres debuit, quos semel suscepit? Gregorius: Vt ego, Petre, existimo, ibi adunati aequanimiter portandi sunt mali, ubi inueniuntur aliqui, qui adiuuentur, boni. Nam ubi omnimodo de bonis fructus deest, fit aliquando de malis labor uacuus; maxime si e uicino caussae suppetant, quae fructum Deo ferre ualeant meliorem. Vir itaque sanctus, propter quem custodiendum staret, qui omnes unanimiter se persequentes cerneret? Et saepe agitur in animo perfectorum, quod silentio praetereundem non est: quia cum laborem suum sine fructu esse considerent, in locum alium ad laborem cum fructu migrant. Vnde ille quoque egregius Praedicator, qui dissolui cupit et cum Christo esse, cui uiuere Christus est et mori lucrum, qui passionum certamina non solum ipse appetiit sed ad toleranda haec et alios accendit; Damasci persecutionem passus, ut posset euadere, murum, funem, sportamque quaesiuit, seque latenter deponi uoluit. Numquid non Paulum mortem dicimus timuisse, quam se ipse pro amore Iesu testatur appetere? Sed cum in eodem loco minorem sibi fructum adesse conspiceret et grauem laborem, ad laborem se alibi cum fructu seruauit. Fortis etenim praeliator Dei teneri intra claustra noluit, certaminis campum quaesiuit. Vnde idem quoque uenerabilis Benedictus, si libenter audis, citius agnoscis, quia non tantos ipse indociles deseruit, quantos in locis aliis a morte animae suscitauit. Petrus: Ita esse ut doces, et manifesta ratio et prolatum congruum testimonium declarat. Sed quaeso, ut de uita tanti Patris ad narrationis ordinem redeas. [2,4] Gregorius: Cum sanctus uir diu in eadem solitudine uirtutibus signisque succresceret, multi ab eo in eodem loco ad omnipotentis Dei sunt seruitium congregati: ita ut illic duodecim monasteria cum omnipotentis Iesu Christi Domini opitulatione construeret, in quibus statutis Patribus duodenos monachos deputauit, paucos uero secum retinuit, quos adhuc in sua praesentia aptius erudiri iudicauit. Coepere etiam tunc ad eum Romanae urbis nobiles et religiosi concurrere, suosque ei filios omnipotenti Deo nutriendos dare. Tunc quoque bonae spei suas soboles, Eutychius a Maurum, Tertullius uero Patricius Placidum tradidit: e quibus Maurus iunior, cum bonis polleret moribus, Magistri adiutor coepit existere; Placidus uero puerilis adhuc indolis gerebat annos. In uno autem ex eis monasteriis, quae circumquaque construxerat, quidam monachus erat, qui ad orationem stare non poterat; sed mox ut se Fratres ad studium orationis inclinabant, ipse egrediebatur foras, et mente uaga terrena aliqua et transitoria agebat. Cumque ab Abbate suo saepius fuisset admonitus, ad uirum Dei deductus est: qui ipse quoque stultitiam eius uehementer increpauit, et ad monasterium reuersus, uix duobus diebus uiri Dei admonitionem tenuit: nam die tertia ad usum proprium reuersus, uagari tempore orationis coepit. Quod cum seruo Dei ab eodem monasterii Patre, quem constituerat, nuntiatum fuisset, dixit: Ego uenio, eumque per memetipsum emendo. Cumque uir Dei uenisset ad idem monasterium, et constituta hora, expleta psalmodia, sese Fratres in orationem dedissent; adspexit, quod eumdem monachum, qui in oratione manere non potuit, quidam niger puerulus per uestimenti fimbrias foras traheret. Tunc eidem Patri monasterii, Pompeiano nomine, et Mauro Dei famulo secrete dixit: Numquid non adspicitis, quis est, qui istum monachum foras trahit? Qui respondentes, dixerunt: Non. Quibus ait: Oremus, ut uos etiam uideatis, quem iste monachus sequitur. Cumque per biduum esset oratum, Maurus monachus uidit: Pompeianus uero eiusdem monasterii Pater, uidere non potuit. Die igitur alia, expleta oratione, uir Dei oratorium egressus, stantem foris monachum reperit, quem pro caecitate cordis sui uirga percussit: qui ex illo die nil persuasionis ulterius a nigro iam puerulo pertulit, sed ad orationis studium immobilis permansit: sicque antiquus hostis dominari non ausus est in eius cogitatione, acsi ipse percussus fuisset ex uerbere. [2,5] Ex his autem monasteriis, quae in eodem loco construxerat, tria sursum in rupibus montis erant: et ualde erat Fratribus laboriosum, quod semper ad lacum oportebat descendere, ut aquam haurire debuissent: maxime quia e deuexo montis latere erat graue descendentibus in timore periculum. Tunc collecti Fratres ex eisdem tribus monasteriis, ad Dei famulum Benedictum uenerunt, dicentes: Laboriosum nobis est propter aquam quotidie usque ad lacum descendere, et idcirco necesse est ex eodem loco monasteria mutari. Quos blande consolans, dimisit: et nocte eadem cum paruo puerulo, nomine Placido, cuius superius memoriam feci, eiusdem montis rupem ascendit, ibique diutius orauit: et oratione completa, tres petras in loco eodem pro signo posuit; atque ad suum, cunctis illis nescientibus, monasterium rediit. Cumque die alia ad eum pro necessitate aquae praedicti Fratres rediissent, dixit: Ite, et rupem illam, in qua tres super inuicem positas petras inueneritis, in modico cauate: ualet enim omnipotens Deus etiam in illo montis cacumine aquam producere, ut uobis laborem tanti itineris dignetur auferre. Qui euntes, rupem montis, quam Benedictus praedixerat, iam sudantem inuenerunt. Cumque in ea concauum locum fecissent, statim aqua repletus est: quae tam sufficienter emanauit, ut nunc usque ubertim defluat, atque ab illo montis cacumine usque ad inferiora deriuetur. [2,6] Alio quoque tempore Gotthus quidam, pauper spiritu, ad conuersionem uenit: quem Dei uir Benedictus libentissime suscepit. Quadam uero die ei dari ferramentum iussit, quod ad falcis similitudinem falcastrum uocatur, ut de loco quodam uepres abscinderet, quatenus illic hortus fieri deberet. Locus autem ipse, quem mundandum Gotthus susceperat, super ipsam laci ripam iacebat. Cumque Gotthus idem densitatem ueprium totius uirtutis annisu succideret, ferrum de manubrio prosiliens in lacum cecidit, ubi scilicet tanta erat aquarum profunditas, ut spes requirendi ferramenti nulla iam esset. Itaque ferro perdito, tremebundus ad Maurum monachum cucurrit Gotthus; damnum quod fecerat nuntiauit, et reatus sui poenitentiam egit: quod Maurus quoque monachus mox Benedicto famulo Dei curauit indicare. Vir igitur Domini Benedictus haec audiens accessit ad laum: tulit de manu Gotthi manubrium et misit in lacum: et mox ferrum a profundo rediit atque in manubrium intrauit: qui statim ferramentum Gottho reddidit, dicens: Ecce, labora, et noli contristari. [2,7] Quadam uero die dum idem uenerabilis Benedictus in cella consisteret, praedictus Placidus puer, sancti uiri monachus, ad hauriendam de lacu aquam egressus est: qui uas, quod tenuerat, in aquam incaute submittens, ipse quoque cadendo secutus est: quem mox unda rapuit, et paene ad unius sagittae cursum, eum a terra introrsus traxit. Vir autem Dei intra cellam positus, hoc protinus agnouit, et Maurum festine uocauit, dicens: Frater Maure, curre, quia puer ille, qui ad hauriendam aquam perrexerat, in lacum cecidit, iamque eum longius unda trahit. Res mira, et post Petrum Apostolum inusitata! Benedictione etenim postulata atque percepta, ad Patris sui imperium concitus perrexit Maurus, atque usque ad eum locum quo ab unda deducebatur puer, per terram se ire existimans, super aquam cucurrit, eumque per capillos tenens, cursu rapido rediit. Qui mox ut terram tetigit, ad se reuersus, post tergum respexit, et quia super aquas cucurrisset agnouit: et quod praesumere non potuisset ut fieret, miratus extremuit factum. Reuersus itaque ad Patrem, rem gestam retulit. Vir autem uenerabilis Benedictus hoc non suis meritis, sed illius obedientiae deputare coepit; at contra Maurus pro solo eius imperio factum dicebat; seque conscium in illa uirtute non esse, quam nescius fecisset. Sed in hac humilitatis mutua et amica contentione accessit arbiter puer, qui ereptus est; namque dicebat: Ego cum ex aqua traherer, super caput meum melotem Abbatis uidebam, atque ipsum me ex aquis educere considerabam. Petrus: Magna sunt ualde, quae narras, et multorum aedificationi profutura: ego autem boni uiri miracula, quo plus bibo, eo plus sitio. [2,8] Gregorius: Cum iam loca eadem in amorem Domini nostri Iesu Christi, longe lateque feruescerent, et secularem uitam multi relinquerent, et sub leui Redemptoris iugo ceruicem cordis edomarent; sicut mos prauorum est, inuidere aliis uirtutis bonum, quod ipsi habere non appetunt; uicinae ecclesiae Presbyter, Florentius nomine, huius nostri Subdiaconi Florentii auus, antiqui hostis malitia percussus, sancti uiri studiis coepit aemulari, eiusque conuersationi derogare, quosque etiam posset ab illius uisitatione compescere. Cumque iam se conspiceret eius profectibus obuiare non posse, et conuersationis illius opinionem crescere, atque multos ad statum uitae melioris ipso quoque opinionis eius praeconio indesinenter uocari; inuidiae facibus magis magisque succensus, deterior fiebat: quia conuersationis illius appetebat habere laudem, sed habere laudabilem uitam nolebat. Quin eiusdem inuidiae tenebris caecatus, ad hoc usque perductus est, ut seruo omnipotentis Dei infectum ueneno panem quasi pro benedictione transmitteret: quem uir Dei cum gratiarum actione suscepit: sed eum, quae pestis lateret in pane, non latuit. Ad horam uero refectionis illius ex uicina sylua coruus uenire consueuerat, et panem de manu eius accipere: qui cum more solito uenisset, panem, quem Presbyter transmiserat, uir Dei ante coruum proiecit, eique praecepit, dicens: In nomine Iesu Christi Domini nostri tolle hunc panem, et tali eum in loco proiice, ubi a nullo hominum possit inueniri. Tunc coruus aperto ore, expansis alis, circa eumdem panem coepit discurrere et crocitare, ac si aperte diceret, et obedire se uelle et tamen iussa implere non posse. Cui uir Domini praecipiebat, iterum atque iterum dicens: Leua, leua securus, atque ibi proiice, ubi inueniri non possit. Quem diu demoratus, quandoque coruus momordit, leuauit, et recessit: post trium uero horarum spatium, abiecto pane, rediit, et de manu hominis Dei annonam, quam consueuerat, accepit. Venerabilis autem Pater contra uitam suam inardescere Sacerdotis animum uidens, illi magis quam sibi doluit. Sed praedictus Florentius, quia Magistri corpus necare non potuit, se ad extinguendas discipulorum animas accendit; ita ut in horto cellae, cui Benedictus inerat, ante eorum oculos nudas septem puellas mitteret, quae coram eis sibi inuicem manus tendentes et diutius ludentes, illorum mentes ad peruersitatem libidinis inflammarent. Quod uir sanctus de cella conspiciens, lapsumque adhuc tenerioribus discipulis pertimescens, idque pro sua solius persecutione fieri pertractans, inuidiae locum dedit: atque oratoria et cuncta, quae construxerat, sub statutis Praepositis adiunctisque Fratribus ordinauit, et paucis secum monachis ablatis, habitationem mutauit loci. Moxque ut uir Dei eius odia humiliter declinauit, hunc omnipotens Deus terribiliter percussit. Nam cum praedictus Presbyter, stans in solario, Benedictum discessisse cognosceret et exultaret, perdurante immobiliter tota domus fabrica, hoc ipsum tantum, in quo stabat, solarium cecidit, et Benedicti hostem conterens extinxit. Quod uiri Dei discipulus, Maurus nomine, statim uenerabili Patri Benedicto, qui adhuc a loco eodem uix decem millibus aberat, aestimauit esse nuntiandum, dicens: Reuertere, quia Presbyter, qui te persequebatur, extinctus est. Quod uir Dei Benedictus audiens, sese in grauibus lamentis dedit: uel quia inimicus occubuit, uel quia de inimici morte discipulus exultauit. Qua de re factum est, ut eidem quoque discipulo poenitentiam indiceret, quod mandans talia, gaudere de inimici interitu praesumpsisset. Petrus: Mira sunt et multum stupenda, quae dicis: nam in aqua ex petra producta, Moysen; in ferro uero, quod ex profundo aquae rediit, Elisaeum; in aquae itinere, Petrum; in corui obedientia, Eliam; in luctu autem mortis inimici, Dauid uideo; et perpendo quia uir iste spiritu iustorum omnium plenus fuit. Gregorius: Vir domini Benedictus, Petre, unius Dei spiritum habuit, qui per concessae redemptionis gratiam electorum corda omnium, impleuit, de quo Ioannes dicit: Erat lux uera, quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum: de quo rursus scriptum est: De plenitudine eius nos omnes accepimus. Nam sancti Dei homines potuerunt a Domino uirtutes habere, non etiam aliis tradere. Illa autem signa uirtutis dedit subditis, qui se daturum signum Ionae promisit inimicis, ut coram superbis mori dignaretur, coram humilibus resurgere: quatenus et illi uiderent quod contemnerent, et isti quod uenerantes amare debuissent. Ex quo mysterio actum est, ut dum superbi adspiciunt despectum mortis, humiles contra mortem acciperent gloriam potestatis. Petrus: Quaeso te, post haec, ad quae loca uir sanctus migrauerit, uel si aliquas in eis uirtutes postmodum ostenderit, innotesce. Gregorius: Sanctus uir ad alia demigrans, locum non hostem mutauit: nam tanto post grauiora praelia pertulit quanto contra se aperte pugnantem ipsum malitiae magistrum inuenit. Castrum namque, quod Casinum dicitur, in excelsi montis latere situm est (qui uidelicet mons distenso sinu hoc idem castrum recipit, sed per tria millia in altum se subrigens, uelut ad aëra cacumen tendit) ubi uetustissimum fanum fuit, in quo, ex antiquorum more Gentilium, a stulto rusticorum populo Apollo colebatur. Circumquaque etiam in cultu daemonum luci succreuerant, in quibus adhuc eodem tempore infidelium insana multitudo sacrificiis sacrilegis insudabat. Illuc itaque uir Dei perueniens, contriuit idolum, subuertit aram, succendit lucos, atque in ipso templo Apollinis oraculum B. Martini, ubi uero ara eiusdem Apollinis fuit, oraculum S. Ioannis construxit, et commorantem circumquaque multitudinem praedicatione continua ad fidem uocabat. [2,9] Sed haec antiquus hostis tacite non ferens, non occulte per somnium, sed aperta uisione eiusdem Patris oculis sese ingerebat, et magnis clamoribus uim se perpeti conquerebatur: ita ut uoces illius etiam Fratres audirent, quamuis imaginem minime cernerent. Vt enim discipulis suis uenerabilis Pater dicebat, corporalibus eius oculis idem antiquus hostis teterrimus et succensus apparebat, qui in eum ore oculisque flammantibus saeuire uidebatur. Iam uero quae diceret, audiebant omnes: prius enim hunc uocabat ex nomine. Cui cum uir Dei minime responderet, ad eius mox contumelias erumpebat. Nam cum clamaret, dicens: Benedicte, Benedicte, et eum sibi nullo modo respondere conspiceret; protinus adiungebat: Maledicte, maledicte, et non Benedicte, quid mecum habes? quid me persequeris? Sed iam nunc expectanda sunt contra Dei famulum antiqui hostis noua certamina: cui pugnam quidem uolens intulit, sed occasiones uictoriae ministrauit inuitus. Quadam die dum Fratres habitacula eiusdem cellae construerent, lapis in medio iacebat, quem in aedificium leuare decreuerunt. Cumque eum duo uel tres mouere non possent, plures adiuncti sunt: sed ita immobilis mansit, ac si radicitus in terra teneretur: ut palam daretur intelligi, quod super eum ipse per se antiquus hostis sederet, quem tantorum uirorum manus mouere non possent. Difficultate igitur facta, ad uirum Dei missum est, ut ueniret et orando hostem repelleret, ut lapidem leuare possent. Qui mox uenit, et orationem faciens, benedictionem dedit: et tanta lapis celeritate leuatus est, ac si nullum prius pondus habuisset. [2,10] Tunc in conspectu uiri Dei placuit, ut in eodem loco terram foderent: quam dum fodiendo altius penetrarent, aereum illic idolum Fratres inuenerunt: quo ad horam casu in coquinam proiecto, exire ignis repente uisus est, atque in cunctorum monachorum oculis, quia omne eiusdem coquinae aedificium consumeretur, ostendit. Cumque iaciendo Fratres aquam ad ignem quasi extinguendo perstreperent; pulsatus eodem tumultu uir Dei aduenit: qui eumdem ignem in oculis Fratrum esse, in suis uero non esse considerans, caput protinus in orationem flexit: et eos, quos phantastico reperit igne deludi, uocauit Fratres: monuit ut oculos suos signarent, et ut sanum illud coquinae aedificium assistere cernerent, et flammas, quas antiquus hostis finxerat, non uiderent. [2,11] Rursus dum Fratres parietem, quia res ita exigebat, paullo altius erigerent; uir Dei in orationis studio intra cellae suae claustra morabatur: cui antiquus hostis insultans apparuit, et ei, quod ad laborantes Fratres pergeret, indicauit. Quod uir Dei per nuntium celerrime Fratribus indicauit, dicens: Fratres, caute uos agite: quia ad uos hac hora malignus spiritus uenit. Is, qui mandatum detulit, uix uerba compleuerat, et malignus spiritus eumdem parietem, qui aedificabatur, euertit; atque unum puerulum monachum, cuiusdam curialis filium opprimens, ruina contriuit. Contristati omnes ac uehementer afflicti, non damno parietis, sed contritione Fratris, uenerabili Patri Benedicto celeriter cum graui luctu nuntiarunt. Tunc idem pater Benedictus dilaceratum puerum ad se deferri iubet: quem portare non nisi in sago potuerunt, quia collapsi saxa parietis, non solum eius membra, sed etiam ossa contriuerant. Praecepitque uir Dei statim eum in cella sua in psiathio, quod uulgo matta uocatur, quo orare consueuerat, proiici: missisque foras Fratribus, cellam clausit: qui orationi instantius, quam solebat, incubuit. Mira res! eadem hora hunc incolumem, atque ut prius ualentem, ad eumdem iterum laborem misit, ut ipse quoque parietem cum Fratribus perficeret, de cuius se interitu antiquus hostis Benedicto insultare credidisset. [2,12] Coepit uero inter ista, uir Dei prophetiae etiam spiritu pollere, uentura praedicere, praesentibus etiam absentia nuntiare. Mos etenim cellae fuit, ut, quoties ad responsum aliquod egrederentur Fratres, cibum potumque extra cellam minime sumerent: cumque hoc de usu Regulae solicite seruaretur, quadam die ad responsum Fratres egressi sunt, et in eo tardiori compulsi sunt hora demorari: qui manere iuxta religiosam faeminam uoluerunt, cuius ingressi habitaculum sumserunt cibum. Cumque iam tardius ad cellam rediissent, benedictionem Patris ex more petierunt. Quos ille protinus percontatus est, dicens: Vbi comedistis? Qui responderunt: Nusquam. Quibus ille ait: Quare ita mentimini? Numquid illius talis faeminae habitaculum non intrastis? numquid hos atque illos cibos non accepistis? numquid tot calices non bibistis? Cumque eis uenerabilis Pater et hospitium mulieris, et genera ciborum, et numerum potionum diceret; cognoscentes cuncta quae egerant, ad eius pedes tremefacti ceciderunt, et se deliquisse confessi sunt. Ipse autem protinus culpae pepercit, perpendens, quod in eius absentia ultra non facerent, quem praesentem sibi esse in spiritu scirent. [2,13] Frater quoque Valentiniani, eius monachi cuius superius memoriam feci, uir erat laicus, sed religiosus: qui ut serui Dei orationem perciperet et germanum fratrem uideret, annis singulis de loco suo ad cellam eius ieiunus uenire consueuerat. Quadam igitur die dum iter ad monasterium faceret, sese illi alter uiator adiunxit, qui sumendos cibos in itinere portabat: cumque iam hora tardior excreuisset, dixit: Veni frater, sumamus cibum, ne lassemur in uia. Cui ille respondit: Absit frater, hoc non faciam: quia ad uenerabilem Patrem Benedictum ieiunus semper peruenire consueui. Quo responso percepto, ad horam conuiator tacuit: sed cum post hoc aliquantulum itineris spatium egissent, rursus admonuit, ut manducarent. Noluit consentire qui ieiunus peruenire decreuerat: tacuit quidem, qui ad manducandum inuitauerat, et cum eo ieiunus adhuc pergere modicum consensit: cumque iter longius agerent, et eos tardior hora fatigaret ambulantes, inuenerunt in itinere pratum et fontem, et quaeque poterant ad reficiendum corpus delectabilia uideri. Tunc conuiator ait: Ecce aquam, ecce pratum, ecce amoenus locus, in quo possumus refici et parum quiescere, ut ualeamus iter nostrum postmodum incolumes explere. Cum igitur et uerba auribus, et loca oculis blandirentur, tertia admonitione persuasus, consensit et comedit: uespertina uero hora peruenit ad cellam. Praesentatus aurem uenerabili Benedicto Patri, sibi orationem petiit: sed mox ei uir sanctus hoc, quod in uia egerat, improperauit, dicens: Quid est, Frater, quod malignus hostis, qui tibi per conuiatorem tuum locutus est, semel tibi persuadere non potuit, secundo non potuit, tertio uero persuasit, et te ad hoc quod uoluit superauit? Tunc ille reatum infirmae suae mentis agnoscens, eius pedibus prouolutus, tanto magis coepit culpam deflere et erubescere, quanto se cognouit etiam absentem in Benedicti Patris oculis deliquisse. Petrus: Ego sancti uiri praecordiis Elisaei spiritum uideo inesse, qui absenti discipulo praesens extitit. [2,14] Gregorius: Oportet, Petre, ut interim sileas, quatenus adhuc maiora cognoscas. Gotthorum namque temporibus, cum Rex eorum Totila sanctum uirum prophetiae habere spiritum audisset, ad eius monasterium pergens, paullo longius substitit, eique se uenturum esse nuntiauit. Cui dum protinus mandatum de monasterio fuisset ut ueniret ipse, sicut perfidae mentis fuit, an uir Dei prophetiae spiritum haberet, explorare conatus est. Quidam uero eius spatharius Riggo dicebatur, cui calceamen sua praebuit, eumque indui uestibus regalibus fecit, quem quasi in persona sua pergere ad Dei hominem praecepit: in cuius obsequio tres, qui sibi prae ceteris adhaerere consueuerant, Comites misit, scilicet Vultericum, Rudericum et Blindinum, ut ante serui Dei oculos ipsum Regem Totilam esse simulantes, eius lateri obambularent: cui alia quoque obsequia, alios spatharios praebuit, ut tam ex eisdem obsequiis, quam ex purpureis uestibus Rex esse putaretur. Cumque idem Riggo decoratis uestibus, obsequentum frequentia comitatus, monasterium fuisset ingressus, uir Dei eminus sedebat: quem uenientem conspiciens, cum iam ab eo audiri potuisset, clamauit, dicens: Pone fili, pone: hoc quod portas non est tuum. Qui Riggo protinus in terram cecidit, et quia tanto uiro illudere praesumpsisset, expauit, omnesque qui cum eo ad hominem Dei ueniebant, terrae consternati sunt. Surgentes autem, ad eum minime propinquare praesumpserunt: sed ad suum Regem reuersi, nuntiauerunt trepidi, in quanta uelocitate fuerant deprehensi. [2,15] Tunc per se idem Totila ad Dei hominem accessit: quem cum longe sedentem cerneret, non ausus accedere, sese in terram dedit. Cui cum uir Dei bis terue diceret, Surge; sed ipse ante eum de terra erigere se non auderet, Benedictus Christi Iesu famulus per semetipsum dignatus est accedere ad Regem, prostratumque de terra leuauit, et de suis actibus increpauit: atque in paucis sermonibus cuncta, quae illi erant uentura, praenuntiauit, dicens: Multa mala facis, multa mala fecisti: iam aliquando ab iniquitate conquiesce: equidem Romam ingressurus es, mare transiturus, nouem annis regnans, decimo morieris. Quibus auditis, Rex uehementer territus, oratione petita recessit: atque ex illo iam tempore minus crudelis fuit, et non multo post Romam adiit, ad Siciliam perrexit: anno autem regni sui decimo, omnipotentis Dei iudicio, regnum cum uita perdidit. Praeterea Canusinae Antistites Ecclesiae ad eumdem Dei famulum uenire consueuerat, quem uir Dei pro uitae suae merito ualde diligebat: is itaque dum cum illo de ingressu regis Totilae et Romanae urbis perditione colloquium haberet, dixit: Per hunc Regem ciuitas ista destruetur, ut iam amplius non inhabitetur. Cui uir Domini respondit; Roma a Gentibus non exterminabitur, sed tempestatibus, coruscis turbinibus, ac terraemotu fatigata, marcescet in semetipsa. Cuius prophetiae mysteria nobis iam facta sunt luce clariora, qui in hac urbe dissoluta moenia, euersas domus, destructas ecclesias turbine cernimus, eiusque aedificia, longo senio lassata, quia ruinis crebrescentibus, prosternantur, uidemus: quamuis hoc Honoratus eius discipulus, cuius mihi relatione compertum est, nequaquam ex ore illius audisse se perhibet: sed qui hoc dixerit, dictum sibi a Fratribus fuisse testatur. [2,16] Eodem quoque tempore quidam Aquinensis Ecclesie¸ Clericus daemonio uexabatur, qui a uenerabili uiro Constantio, eiusdem Ecclesiae Antistite, per multa fuerat Martyrum loca transmissus, ut sanari potuisset. Sed sancti Dei Martyres noluerunt ei sanitatis donum tribuere, ut, quanta esset in Benedicto gratia, demonstrarent. Ductus itaque est ad omnipotentis Dei famulum Benedictum: qui Iesu Christo Domino preces fundens, antiquum hostem de obsesso homine protinus expulit. Cui sanato praecepit, dicens: Vade, et posthac carnem non comedas, ad sacrum Ordinem numquam accedere praesumas: quacumque autem die ad sacrum ordinem accedere praesumpseris, statim iuri diaboli iterum mancipaberis. Discessit igitur Clericus sanus, et sicut terrere solet animum poena recens, ea, quae uir Dei praeceperat, interim custodiuit: cum uero post annos multos omnes priores illius de hac luce migrassent, et minores suos sibimet superponi in sacris Ordinibus cerneret, uerba uiri Dei quasi ex longo tempore oblitus postposuit, atque ad sacrum Ordinem accessit; quem mox is, qui reliquerat diabolus tenuit, eumque uexare, quousque animam eius excuteret, non cessauit. Petrus: Iste uir Dei diuinitatis, ut uideo, etiam secreta penetrauit: quia perspexit hunc Clericum idcirco diabolo traditum, ne ad sacrum Ordinem auderet accedere. Gregorius: Quare diuinitatis secreta non nosset, qui diuinitatis praecepta seruaret, cum scriptum sit: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo? Petrus: Si unus sit cum Domino spiritus qui Domino adhaeret, quid est, quod iterum idem egregius praedicator dicit: Quis cognouit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Valde enim esse inconueniens uidetur, eius sensum, cum quo unum factus fuerit, ignorare. Gregorius: Sancti uiri, inquantum cum Deo unum sunt, sensum Domini non ignorant: nam idem quoque Apostolus dicit: Quis enim scit hominum, quae hominis sunt, nisi spiritus hominis, qui est in ipso? Ita et quae Dei sunt, nemo cognouit, nisi spiritus Dei, qui ut se ostenderet, nosse, quae Dei sunt, adiunxit: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum, qui ex Deo est. Hinc iterum dicit: Quod oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit Deus diligentibus se, nobis autem reuelauit per spiritum suum. Petrus: Si ergo eidem Apostolo ea quae Dei sunt per Dei spiritum sunt reuelata, quomodo super hoc quod proposuit, praemisit dicens: O altitudo diuitiarum, sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius! Sed rursum mihi haec dicenti, alia suboritur quaestio: nam Dauid propheta Domino loquitur, dicens: In labiis meis pronuntiaui omnia iudicia oris tui. Et cum minus sit nosse, quam etiam pronuntiare, quid est, quod Paulus incomprehensibilia esse Dei iudicia asserit: Dauid autem se omnia non solum nosse, sed etiam in labiis pronuntiasse testatur? Gregorius: Ad utraque haec tibi superius sub breuitate respondi, dicens, quod sancti uiri, inquantum cum Domino unum sunt, sensum Domini non ignorant: omnes enim, qui deuote Dominum sequuntur, etiam deuotione cum Deo sunt; et adhuc carnis corruptibilis grauati pondere, cum Deo non sunt: occultaque Dei iudicia, inquantum coniuncti sunt, sciunt; inquantum disiuncti sunt, nesciunt. Quia enim secreta eius adhuc perfecte non penetrant, incomprehensibilia eius iudicia esse testantur: quia uero mente ei inhaerent, atque inhaerendo uel sacris Scripturae eloquiis uel occultis reuelationibus inquantum accipiunt cognoscunt, haec et nouerunt et pronuntiant. Iudicia enim, quae Deus tacet, nesciunt, quae Deus loquitur sciunt. Vnde et Dauid Propheta cum dixisset: In labiis meis pronuntiaui omnia iudicia: protinus addidit, Oris tui: ac si aperte dicat: Illa ego iudicia et nosse et pronuntiasse potui, quae te dixisse cognoui: nam ea quae ipse non loqueris, a nostra proculdubio cognitione abscondis. Concordat ergo prophetia Apostolicaque sententia: quia et incomprehensibilia sunt Dei iudicia, et tamen, quae de ore eius prolata fuerint, humanis labiis pronuntiantur: quoniam sciri ab hominibus et prolata per Deum possunt et occulta non possunt. Petrus: In obiectione meae quaestiunculae patuit caussa rationis. Sed quaeso te, si qua sunt adhuc de uiri huius uirtute, subiunge. [2,17] Gregorius: Vir quidam nobilis, Theoprobus nomine, eiusdem Benedicti Patris fuerat admonitione conuersus: qui pro uitae suae merito magnam apud eum familiaritatis fiduciam habebat. Hic cum quadam die eius cellam esset ingressus, hunc amarissime flentem reperit: cumque diu subsisteret, eiusque non finiri lacrymas uideret, nec tamen, ut uir Dei consueuerat, orando plangeret sed moerendo; quaenam caussa tanti luctus existeret, inquisiuit. Cui uir Dei illico respondit: Omne hoc monasterium quod construxi, et cuncta quae Fratribus praeparaui, omnipotentis Dei iudicio Gentibus tradita sunt: uix autem obtinere potui, ut mihi ex hoc loco animae concederentur. Cuius uocem tunc Theoprobus audiuit, nos autem cernimus, qui destructum modo a Longobardorum gente eius monasterium scimus. Nocturno enim tempore, quiescentibus Fratribus, nuper illic Longobardi ingressi sunt: qui diripientes omnia, ne unum quidem hominem illic tenere potuerunt: sed impleuit omnipotens Deus, quod fideli famulo Benedicto promiserat, ut, si res Gentibus traderet, animas custodiret. Qua in re Pauli uicem uideo tenuisse Benedictum, cuius dum nauis rerum omnium iacturam pertulit, ipse in consolatione uitam omnium, qui eum comitabantur, accepit. [2,18] Quodam quoque tempore Exhilaratus noster, quem ipse Conuersum nosti, transmissus a domino suo fuerat, ut Dei uiro in monasterium uino plena duo lignea uascula, quae uulgo flascones uocantur, deferret: qui unum detulit, alterum uero pergens in itinere abscondit. Vir autem Domini, quem facta absentia latere non poterant, unum cum gratiarum actione suscepit, et discedentem puerum monuit, dicens: Vide, fili, ne de illo flascone, quem abscondisti, bibas: sed inclina illum caute, et inuenies quid intus habet. Qui confusus ualde a Dei homine exiuit; et reuersus, uolens adhuc probare quod audierat, cum flasconem inclinasset, de eo protinus serpens egressus est. Tunc praedictus Exhilaratus puer per hoc, quod in uino reperit, expauit malum quod fecit. [2,19] Non longe autem a monasterio uicus erat, in quo non minima multitudo hominum ad fidem Dei ab idolorum cultu Benedicti fuerat exhortatione conuersa: ibi quoque quaedam sanctimoniales faeminae inerant, et crebro istuc pro exhortandis animabus Fratres suos mittere Benedictus Dei famulus curabat. Quadam uero die misit ex more: sed is qui missus fuerat monachus, post admonitionem factam, a sanctimonialibus faeminis rogatus mappulas accepit, sibique eas abscondit in sinu. Qui mox ut reuersus est, eum uir Dei uehementissima amaritudine coepit increpare, dicens: Quomodo ingressa est iniquitas in sinum tuum? At ille obstupuit, et quid egisset oblitus, unde corripiebatur ignorabat. Cui ait: Numquid ego illic praesens non eram, quando ab ancillis Dei mappulas accepisti, tibique eas in sinu misisti? Qui mox eius uestigiis prouolutus, stulte se egisse poenituit, et eas quas in sinu absconderat mappulas abiecit. [2,20] Quadam quoque die, dum uenerabilis Pater uespertina iam hora corporis alimenta perciperet, eius monachus, cuiusdam Defensoris filius fuerat, qui ante mensam lucernam tenebat. Cumque uir Dei ederet, ipse autem cum lucernae ministerio adstaret; coepit per superbiae spiritum in mente sua tacitus uoluere et per cogitationem dicere: Quis est hic, cui ego manducanti assisto, lucernam teneo, seruitium impendo? Quis sum ego, ut isti inseruiam? Ad quem uir Dei statim conuersus, uehementer coepit eum increpare, dicens: Signa cor tuum, Frater. Quid est, quod loqueris? Signa cor tuum. Vocatisque statim Fratribus, praecepit ei lucernam de manibus tolli: ipsum uero iussit a ministerio recedere, et ibi hora eadem quietum sedere. Qui requisitus a Fratribus quid habuerit in corde, per ordinem narrauit, quanto superbiae spiritu intumuerat, et quae contra uirum Dei uerba per cogitationem tacitus dicebat. Tunc liquido omnibus patuit, quod uenerabilem Benedictum latere nil posset, in cuius auribus tacitae etiam cogitationis uerba sonuissent. [2,21] Alio quoque tempore in eadem Campaniae regione fames incubuerat, magnaque omnes alimentorum indigentia coangustabat: iamque in Benedicti monasterio triticum deerat, panes uero paene omnes consumpti fuerant, ut non plusquam quinque ad refectionis horam fratribus inueniri potuissent. Cumque eos uenerabilis Pater contristatos cerneret, eorum pusillanimitatem studuit modesta increpatione corrigere, et rursum promissione subleuare, dicens: Quare de panis inopia uester animus contristatur? Hodie quidem minus est, sed die crastina abundanter habebitis. Sequenti autem die ducenti farinae modii ante fores cellae in saccis inuenti sunt, quos omnipotens Deus, quibus deferentibus transmisisset, nunc usque manet incognitum. Quod cum Fratres cernerent, Domino gratias referentes, didicerunt iam de abundantia nec in egestate dubitare. Petrus: Dic, quaeso te, numquid non credendum est, huic Dei famulo semper prophetiae spiritum adesse potuisse, an per interualla temporum eius mentem prophetiae spiritus implebat? Gregorius: Prophetiae spiritus, Petre, prophetarum mentes non semper irradiat: quia sicut de sancto Spiritu scriptum est, Vbi uult, spirat; ita sciendum est, quia et quando uult, adspirat. Hinc enim est, quod Nathan a Rege requisitus, si construere templum posset, prius consensit, et postmodum prohibuit. Hinc est, quod Elisaeus cum flentem mulierem cerneret, caussamque nescisset; ad prohibentem hanc puerum dicit: Dimitte eam, quia anima eius in amaritudine est, et Dominus celauit a me, et non indicauit mihi. Quod omnipotens Deus ex magnae pietatis dispensatione disponit: quia dum prophetiae spiritum aliquando dat, et aliquando subtrahit, prophetantium mentes et eleuat in celsitudine et custodit in humilitate: ut et accipientes spiritum, inueniant quid de Deo sint: et rursum prophetiae spiritum non habentes, cognoscant quid sint de semetipsis. Petrus: Ita hoc esse, ut asseris, magna ratio clamat: sed, quaeso, de uenerabili Patre Benedicto, quicquid adhuc animo occurrit, exequere. [2,22] Gregorius: Alio quoque tempore a quodam fideli uiro fuerat rogatus, ut in eius praedio iuxta Taracinensem urbem, missis discipulis suis, construere monasterium debuisset. Qui roganti consentiens, deputatis Fratribus Patrem constituit, et quis ei secundus esset, ordinauit: quibus euntibus spopondit, dicens: Ite, et die illo ego uenio, et ostendo uobis, in quo loco oratorium, in quo refectorium Fratrum, in quo susceptionem hospitum, uel quaeque sunt necessaria, aedificare debeatis. Qui benedictione percepta, illico perrexerunt, et constitutum diem magnopere praestolantes, parauerunt omnia, quae his, qui cum tanto Patre uenire potuissent, uidebantur esse necessaria. Nocte uero eadem, qua promissus illucescebat dies, eidem seruo Dei, quem illic Patrem constituerat, atque eius Praeposito, uir Domini in somnis apparuit, et loca singula, ubi quid aedificare debuissent, subtiliter designauit. Cumque utrique a somno surgerent, sibi inuicem, quid uiderant retulerunt: non tamen uisioni illi omnimodo fidem dantes, uirum Dei, sicut se uenire promiserat, expectabant. Cumque uir Dei constituto die minime uenisset ad eum, cum moerore reuersi sunt, dicentes: Expectauimus, Pater, ut uenires, sicut promiseras, et nobis ostenderes, ubi quid aedificare deberemus, et non uenisti. Quibus ipse ait: Quare Fratres, quare ista dicitis? Numquid sicut promisi, non ueni? Cui cum ipsi dicerent, Quando uenisti? Respondit, Numquid utrisque uobis dormientibus non apparui, et loca singula designaui? Ite, et sicut per uisionem uidistis, omne habitaculum monasterii ita construite. Qui haec audientes, uehementer admirati, ad praedictum praedium sunt reuersi, et cuncta habitacula, sicut ex reuelatione didicerant, construxerunt. Petrus: Doceri uelim, quo fieri ordine potuit, ut longe iret, responsum dormientibus diceret, quod ipsi per uisionem audirent, et recognoscerent. Gregorius: Quid est, quod perscrutans rei gestae ordinem, ambigis Petre? Liquet profecto, quia nobilioris naturae est spiritus quam corpus. Et certe, Scriptura teste, nouimus quod Propheta ex Iudaea subleuatus, repente est cum prandio in Chaldaea depositus, quo uidelicet prandio Prophetam refecit, seque repente in Iudaea iterum inuenit. Si igitur tam longe Abacuc potuit sub momento corporaliter ire et prandium deferre, quid mirum, si Benedictus Pater obtinuit, quatenus iret per spiritum, et Fratrum quiescentium spiritibus necessaria narraret: ut sicut ille ad cibum corporis corporaliter perrexit, ita iste ad institutionem spiritalis uitae spiritaliter pergeret? Petrus: Manus tuae locutionis tersit meae (fateor) dubietatem mentis: sed uelim nosse, in communi locutione qualis iste uir fuit. [2,23] Gregorius: Vix ipsa, Petre, communis eius locutio a uirtutis erat pondere uacua: quia, cuius cor sese in alta suspenderat, nequaquam uerba de ore illius incassum cadebant. Si quid uero umquam non iam decernendo, sed minando diceret, tantas uires sermo illius habebat, acsi hoc non dubie atque suspense, sed iam per sententiam protulisset. Nam longe ab eius monasterio duae quaedam sanctimoniales faeminae, nobiliori genere exortae, in loco proprio conuersabantur, quibus quidam religiosus uir ad exterioris uitae usum praebebat obsequium. Sed sicut nonnullis solet nobilitas generis parare ignobilitatem mentis, ut minus se in hoc mundo despiciant, qui plus se ceteris aliquid fuisse meminerunt; necdum praedictae sanctimoniales faeminae perfecte linguam suam sub habitus sui fraeno restrinxerant, et eumdem religiosum uirum, qui ad exteriora necessaria eis obsequium praebebat, incautis saepe sermonibus ad iracundiam prouocabant. Qui dum diu ista toleraret, perrexit ad Dei hominem, quantasque pateretur uerborum contumelias enarrauit. Vir autem Dei haec de illis audiens, eis protinus mandauit, dicens: Corrigite linguam uestram: quia si non emendaueritis, excommunico uos: quam uidelicet excommunicationis sententiam non proferendo intulit sed minando. Illae autem a pristinis moribus nihil mutatae, intra paucos dies defunctae sunt, atque in ecclesia sepultae. Cumque in eadem ecclesia Missarum solennia celebrarentur, atque ex more Diaconus clamaret, Si quis non communicat, det locum: nutrix earum, quae pro eis oblationem Domino offerre consueuerat, eas de sepulcris suis progredi et exire uidebat. Quod dum saepius cerneret, quia ad uocem Diaconi clamantis exibant foras, atque intra ecclesiam permanere non poterant; ad memoriam reduxit quae uir Dei illis adhuc uiuentibus mandauit: eas quippe se communione priuare dixerat, nisi mores suos et uerba corrigerent. Tunc seruo Dei cum graui moerore indicatum est: qui manu sua protinus oblationem dedit, dicens: Ite, et hanc oblationem pro eis offerri Domino facite, et ulterius excommunicatae non erunt. Quae dum oblatio pro eis fuisset immolata, et a Diacono iuxta morem clamatum est, ut non communicantes ab ecclesia exirent, illae exire ab ecclesia ulterius uisae non sunt. Qua ex re indubitanter patuit, quia dum inter eos, qui communione priuati sunt, minime recederent, communionem a Domino per seruum Domini recepissent. Petrus: Mirum ualde quod dicis, quamuis uenerabilem et sanctissimum uirum, adhuc tamen in hac carne corruptibili degentem, potuisse animas soluere, in illo iam inuisibili iudicio constitutas. Gregorius: Numquidnam, Petre, in hac adhuc carne non erat, qui audiebat, Quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum et in caelis: et quae solueris super terram; soluta erunt et in caelis? Cuius nunc uicem ligando et soluendo obtinent, qui locum sancti regiminis fide et moribus tenent. Sed ut tanta ualeat homo de terra, caeli et terrae Conditor in terram uenit e caelo: atque ut iudicare caro etiam de spiritibus possit, hoc ei largiri dignatus est, factus pro hominibus Deus caro: quia inde surrexit ultra se infirmitas nostra, unde sub se infirmata est firmitas Dei. Petrus: Cum uirtute signorum concorditer loquitur ratio uerborum. [2,24] Gregorius: Quidam autem eius monachus mobilitati mentis deditus erat, et permanere in monasterio nolebat. Cumque eum uir Dei assidue corriperet, et frequenter admoneret, ipse uero nullo modo consentiret in congregatione persistere, atque importunis precibus, ut relaxaretur, immineret; quadam die idem uenerabilis Pater, nimietatis eius taedio affectus, iratus iussit ut discederet. Qui mox ut monasterium exiit, contra se assistere aperto ore draconem in itinere inuenit: cumque eum idem draco, qui apparuerat, deuorare uellet; coepit ipse tremens et palpitans magnis uocibus clamare, dicens: Succurrite, succurrite: quia draco iste me deuorare uult. Currentes autem Fratres, draconem minime uiderunt; sed trementem atque palpitantem monachum ad monasterium reduxerunt: qui statim promisit numquam se esse a monasterio recessurum, atque ex hora eadem in sua promissione permansit: quippe qui sancti uiri orationibus contra se assistere draconem uiderat, quem prius non uidendo sequebatur. [2,25] Sed neque hoc silendum puto, quod illustri uiro Antonio narrante, cognoui; qui aiebat patris sui puerum morbo elephantino fuisse correptum, ita ut iam pilis cadentibus, cutis intumesceret, atque increscentem saniem occultare non posset: qui ad uirum Dei ab eodem patre eius missus est, et saluti pristinae sub omni celeritate restitutus. [2,26] Neque illud taceam, quod eius discipulus, Peregrinus nomine, narrare consueuerat: quia die quadam fidelis uir quidam necessitate debiti compulsus, unum fore sibi remedium credidit, si ad Dei uirum pergeret, et quae eum urgeret debiti necessitas indicaret. Venit itaque ad monasterium, omnipotentis Dei famulum reperit: quia a creditore suo pro duodecim solidis grauiter affligeretur, intimauit. Cui uenerabilis Pater nequaquam se habere duodecim solidos, respondit, sed tamen eius inopiam blanda locutione consolatus, ait: Vade, et post biduum reuertere: quia deest hodie quod tibi debeam dare. In ipso autem biduo more suo in oratione fuit occupatus: cumque die tertio is, qui necessitate debiti affligebatur, rediit; super arcam monasterii, quae erat frumento plena, subito tredecim solidi sunt inuenti: quos uir Dei deferri iussit, et afflicto petitori tribuit, dicens, ut duodecim redderet, et unum in expensis propriis haberet. Sed ad ea nunc redeam, quae eius discipulis, in libri huius exordio praedictis, referentibus agnoui. Quidam uir grauissima aduersarii sui aemulatione laborabat, cuius ad hoc usque odium prorupit, ut ei nescienti in potu uenenum daret. Qui quamuis uitam auferre non ualuit, cutis tamen colorem mutauit, ita ut diffusa in corpore eius uarietas, leprae morem imitari uideretur. Sed ad Dei hominem deductus, salutem pristinam citius recepit: nam mox ut eum tetigit, omnem cutis illius uarietatem fugauit. [2,27] Eo quoque tempore, quo alimentorum inopia Campaniam grauiter affligebat, uir Dei diuersis indigentibus monasterii sui cuncta tribuerat, ut paene nihil in cellario, nisi parum quid olei in uitreo uase remaneret. Tunc quidam Subdiaconus, Agapitus nomine, aduenit, magnopere postulans; ut sibi aliquantulum olei dari debuisset. Vir autem Domini, qui cuncta decreuerat in terra tribuere, ut in caelo omnia reseruaret, hoc ipsum parum, quod remanserat, olei iussit petenti dari. Monachus uero, qui cellarium tenebat, audiuit quidem iubentis uerba, sed implere distulit. Cumque post paullulum, si id quod iusserat, datum esset inquireret, respondit monachus, se minime dedisse: quia si illud ei tribueret, omnino nihil Fratribus remaneret. Tunc uir Dei iratus aliis praecepit, ut hoc ipsum uas uitreum, in quo parum olei remansisse uidebatur, per fenestram proiicerent, ne in cella aliquid per inobedientiam remaneret. Factumque est. Sub fenestra autem eadem ingens praecipitium patebat, saxorum molibus asperum. Proiectum itaque uas uitreum uenit in saxis, sed sic mansit incolume, acsi proiectum minime fuisset, ita ut neque frangi, neque oleum effundi potuisset: quod uir Domini praecepit leuari, atque ut erat integrum petenti tribui. Tunc collectis Fratribus inobedientem monachum de infidelitate sua et superbia coram omnibus increpauit. [2,28] Qua increpatione completa, sese cum eisdem Fratribus in orationem dedit. In eo autem loco, ubi cum Fratribus orabat, uacuum erat ab oleo dolium coopertum: cumque sanctus uir in oratione persisteret, coepit operimentum eiusdem dolii oleo excrescente subleuari: quo commoto atque subleuato, oleum, quod excreuerat, ora dolii transiens, pauimentum loci, in quo incubuerat, inundabat. Quod Benedictus Dei famulus ut aspexit, protinus orationem compleuit, atque in pauimentum oleum defluere cessauit. Tunc diffidentem inobedientemque Fratrem latius admonuit, ut fidem habere disceret et humilitatem. Idem uero Frater salubriter correptus erubuit, quia uenerabilis Pater uirtutem omnipotentis Dei, quam admonitione intimauerat, miraculis ostendebat: nec erat iam, ut quisquam de eius promissionibus dubitare posset, qui in uno eodemque momento pro uitreo uase paene uacuo, plenum oleo dolium reddidisset. [2,29] Quadam die dum ad S. Ioannis oratorium, quod in ipsa montis celsitudine situm est, pergeret, ei antiquus hostis in mulo medici specie obuiam factus est, cornu et tripedicam ferens. Quem cum requisisset, dicens: Quo uadis? Ille respondit: Ecce ad Fratres uado, potionem eis dare. Itaque perrexit uenerabilis Pater Benedictus ad orationem, qua completa, concitus rediit: malignus uero spiritus unum seniorem monachum inuenit aquam haurientem; in quem statim ingressus est, eumque in terram proiecit et uehementissime uexauit. Quem cum uir Dei ab oratione rediens, tam crudeliter uexari conspiceret, ei solummodo alapam dedit, et malignum ab eo spiritum protinus excussit, ita ut ad eum redire ulterius non auderet. Petrus: Velim nosse, si haec tanta miracula uirtute semper orationis impetrabat, an aliquando etiam solo uoluntatis exhibebat nutu. Gregorius: Qui deuota mente Deo adhaerent, cum rerum necessitas exposcit, exhibere signa modo utroque solent, ut mira quaeque aliquando ex prece faciant, aliquando ex potestate. Cum enim Ioannes dicat: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri: qui filii ex potestate sunt, quid mirum, si signa facere ex potestate ualeant? Quia enim utroque modo miracula exhibeant, testatur Petrus, qui Tabitham mortuam orando suscitauit: Ananiam uero et Saphiram mentientes, morti increpando tradidit. Neque enim orasse in eorum extinctione legitur, sed solummodo culpam, quam perpetrauerant, increpasse. Constat ergo, quod aliquando haec ex potestate, aliquando uero exhibent ex postulatione, dum et istis uitam increpando abstulit, et illi reddidit orando. Nam duo quoque fidelis famuli Dei Benedicti facta nunc replico, in quibus aperte clareat, aliud hunc accepta diuinitus ex potestate, aliud ex oratione potuisse. [2,30] Gothorum quidam, Zalla nomine, perfidiae fuit Arianae, qui Totilae Regis eorum temporibus, contra Catholicae Ecclesiae religiosos uiros ardore immanissimae crudelitatis exarsit, ita ut quisquis ei Clericus monachusue ante faciem uenisset, ab eius manibus uiuus nullo modo exiret. Quadam uero die auaritiae suae aestu succensus, in rapinam rerum inhians, dum quemdam rusticum tormentis crudelibus affligeret, eumque per supplicia diuersa laniaret; uictus poenis rusticus, sese res suas Benedicto Dei famulo commendasse professus est, ut dum hoc a torquente crederetur, suspensa interim crudelitate, ad horam uita repararetur. Tunc idem Zalla cessauit rusticum tormentis affligere, sed eius brachia loris fortibus adstringens, ante equum suum coepit impellere, ut quis esset Benedictus qui eius res susceperat, demonstraret. Quem ligatis brachiis rusticus antecedens, duxit ad sancti uiri monasterium, eumque ante ingressum cellae solum sedentem reperit et legentem. Eidem autem subsequenti et saeuienti Zallae rusticus dixit: Ecce iste est, de quo dixeram tibi, Benedictus Pater. Quem dum feruido spiritu cum peruersae mentis insania fuisset intuitus, eo terrore quo consueuerat acturum se existimans, magnis coepit uocibus clamare, dicens, Surge, surge, et res istius rustici redde quas accepisti. Ad cuius uocem uir Dei protinus oculos leuauit a lectione, eumque intuitus, mox etiam rusticum qui ligatus tenebatur attendit. Ad cuius brachia dum oculos deflexisset, miro modo tanta se celeritate coeperunt illigata brachiis lora dissoluere, ut dissolui tam concite nulla hominum festinatione potuissent. Cumque is, qui ligatus uenerat, coepisset subito adstare solutus, ad tantae potestatis uim tremefactus Zalla, ad terram corruit, et ceruicem crudelitatis rigidae ad eius uestigia inclinans, se orationibus illius commendauit. Vir autem sanctus a lectione minime surrexit: sed uocatis Fratribus, eum introrsus tolli, ut benedictionem acciperet, praecepit: quem ad se reductum, ut a tantae crudelitatis insania quiescere deberet, admonuit. Qui fractus, recedens, nil ulterius petere a rustico praesumpsit, quem uir Domini non tangendo, sed respiciendo soluerat. Ecce est, Petre, quod dixi, quia hi, qui omnipotenti Deo familiarius seruiunt, aliquando mira facere etiam ex potestate possunt. Qui enim ferocitatem Gotthi terribilis sedens repressit, lora uero nodosque ligaturae, quae innocentis brachia adstrinxerant, oculis dissoluit; ipsa miraculi celeritate indicat, quia ex potestate acceperat habere quod fecit. Rursum quoque quale quantumque miraculum orando ualuit obtinere, subiungam. [2,31] Quodam die cum Fratribus ad agri opera fuerat egressus: quidam uero rusticus defuncti filii corpus in ulnis ferens, orbitatis luctu aestuans, ad monasterium uenit, Benedictum Patrem quaesiuit. Cui cum dictum esset, quia idem Pater cum Fratribus in agro moraretur, protinus ante monasterii ianuam corpus extincti filii proiecit, et dolore turbatus, ad inueniendum uenerabilem Patrem sese in cursum concitus dedit: eadem uero hora uir Dei ab agri opere iam cum Fratribus reuertebatur. Quem mox ut orbatus rusticus adspexit, clamare coepit: Redde filium meum, redde filium meum. Vir autem Dei in hac uoce substitit, dicens: Numquid ego filium tuam tibi abstuli? Cui ille respondit: Mortuus est: ueni, resuscita eum. Quod ut mox Dei famulus audiuit, ualde contristatus est, dicens: Recedite Fratres, recedite: haec nostra non sunt, sed sanctorum Apostolorum. Quid nobis onera uultis imponere, quae non possumus portare? At ille, quem nimius cogebat dolor, in sua petitione persistit, iurans quod non recederet, nisi eius filium resuscitaret. Quem mox Dei famulus inquisiuit, dicens: Vbi est? Cui ille respondit: Ecce corpus eius ad ianuam monasterii iacet. Vbi cum uir Dei cum Fratribus peruenisset, flexit genu, et super corpusculum infantis incubuit, seseque erigens, ad caelum palmas tetendit, dicens: Domine, non adspicias peccata mea, sed fidem huius hominis, qui resuscitari filium suum rogat, et redde in hoc corpusculum animam, quam abstulisti. Vix in oratione uerba compleuerat, et regrediente anima ita corpusculum pueri omne contremuit, ut sub oculis omnium, qui aderant, apparuerit, concussione mirifica tremendo palpitasse: cuius mox manum tenuit, et eum patri uiuentem atque incolumen dedit. Liquet, Petre, quia hoc miraculum in potestate non habuit, quod prostratus petiit ut exhibere potuisset. Petrus: Sic cuncta esse, ut asseris, constat patenter: quia uerba, quae proposueras, rebus probas. Sed quaeso te, ut indices, si sancti uiri omnia quae uolunt, possunt; et cuncta impetrant, quae desiderant obtinere. [2,32] Gregorius: Quisnam erit, Petre, in hac uita Paulo sublimior, qui de carnis suae stimulo ter Dominum rogauit, et tamen quod uoluit obtinere non ualuit? Ex qua re necesse est, ut tibi de uenerabili Patre Benedicto narrem, quia fuit quiddam quod uoluit, sed non ualuit implere. Soror namque eius, a Scholastica nomine, omnipotenti Domino ab ipso infantiae tempore dedicata, ad eum semel per annum uenire consueuerat, ad quam uir Dei non longe extra ianuam in possessionem monasterii descendebat. Quadam uero die uenit ex more, atque ad eam cum discipulis uenerabilis eius descendit frater: qui totum diem in Dei laudibus sacrisque colloquiis ducentes, incumbentibus iam noctis tenebris, simul acceperunt cibos. Cumque adhuc ad mensam sederent, et inter sacra colloquia tardior se hora protraheret, eadem sanctimonialis faemina soror eius eum rogauit, dicens: Quaeso te, ut ista nocte me non deseras, ut usque mane de caelestis uitae gaudiis loquamur. Cui ille respondit: Quid est, quod loqueris soror? Manere extra cellam nullatenus possum. Tanta uero erat caeli serenitas, ut nulla in aëre nubes appareret: sanctimonialis autem faemina, cum uerba fratris negantis audisset, insertas digitis manus super mensam posuit, et caput in manibus, omnipotentem Dominum rogatura, declinauit. Cumque de mensa leuaret caput, tanta coruscationis et tonitrui uirtus, tantaque inundatio pluuiae erupit, ut neque uenerabilis Benedictus, neque Fratres, qui cum eo aderant, extra loci limen, quo consederant, pedem mouere potuissent. Sanctimonialis quippe faemina caput in manibus declinans, lacrymarum fluuium in mensam fuderat, per quas serenitatem aëris ad pluuiam traxit. Nec paullo tardius post orationem inundatio illa secura est: sed tanta fuit conuenientia orationis et inundationis, ut de mensa caput iam cum tonitruo leuaret, quatenus unum idemque esset momentum, et leuare caput et pluuiam deponere. Tunc uir Dei inter coruscos et tonitruos atque ingentis pluuiae inundationem uidens se ad monasterium non posse remeare, coepit conqueri contristatus, dicens: Parcat tibi omnipotens Deus, soror: quid est quod fecisti? Cui illa respondit: Ecce te rogaui, et audire me noluisti: rogaui Dominum meum, et audiuit me. Modo ergo, si potes, egredere, et me dimissa, ad monasterium recede. Ipse autem exire extra tectum non ualens, quia remanere sponte noluit, in loco mansit inuitus: sicque factum est, ut totam noctem peruigilem ducerent, atque per sacra spiritalis uitae colloquia sese uicaria relatione satiarent. Qua de re dixi eum uoluisse aliquid, sed minime potuisse: quia si uenerabilis uiri mentem adspicimus, dubium non est, quin eamdem serenitatem uoluerit, in qua descenderat, permanere: sed contra hoc, quod uoluit, in uirtute omnipotentis Dei ex faeminae pectore miraculum inuenit. Nec mirum, quod plus illo faemina, quae diu fratrem uidere cupiebat, in eodem tempore ualuit: quia enim iuxta Ioannis uocem, Deus caritas est; iusto ualde iudicio illa plus potuit, quae amplius amauit. Petrus: Fateor, multum placet quod dicis. [2,33] Gregorius: Cumque die altero eadem uenerabilis faemina ad cellam propriam recessisset,uir Dei ad monasterium rediit. Cum ecce post triduum in cella consistens, eleuatis in aëra oculis, uidit eiusdem sororis suae animam de eius corpore egressam, in columbae specie caeli secreta penetrare. Qui tantae eius gloriae congaudens, omnipotenti Deo in hymnis et laudibus gratias reddidit, eiusque obitum Fratribus denuntiauit. Quos etiam protinus misit, ut eius corpus ad monasterium deferrent, atque in sepulcro, quod sibi ipse parauerat, ponerent: quo facto contigit, ut quorum mens una semper in Domino fuerat, eorum quoque corpora nec sepultura separaret. [2,34] Alio quoque tempore Seruandus Diaconus atque Abbas eius monasterii, quod in Campaniae partibus a Liberio quondam Patricio fuerat constructum, ad eum uisitationis gratia ex more uenire consueuerat: eius quippe monasterium frequentabat, ut quia idem quoque uir doctrina gratiae caelestis influebat, dulcia sibi inuicem uitae uerba transfunderent, et suauem cibum caelestis patriae, quia adhuc perfecte gaudendo non poterant, saltem suspirando gustarent. Cumque hora iam quietis exigeret, in cuius turris superioribus se uenerabilis Benedictus, in eius quoque inferioribus se Seruandus Diaconus collocauit: quo uidelicet in loco inferiora ad superiora peruius continuabat ascensus: ante eamdem uero turrim largius erat habitaculum, in quo utriusque discipuli quiescebant. Cumque uir Dei Benedictus, quiescentibus adhuc Fratribus, instans uigiliis, nocturnae orationis tempora praeuenisset, ad fenestram stans et omnipotentem Deum deprecans; subito intempesta noctis hora respiciens, uidit fusam lucem desuper, cunctas noctis tenebras effugasse, tantoque splendore clarescere, ut diem uinceret lux illa, quae in tenebris radiasset. Mira autem res ualde in hac speculatione secuta est: quia, sicut post ipse narrauit, omnis etiam mundus, uelut sub uno solis radio collectus, ante oculos eius adductus est. Qui uenerabilis Pater dum intentam oculorum aciem in hoc splendore coruscae lucis infigeret, uidit Germani Capuani Episcopi animam in sphaera ignea ab Angelis in caelum ferri. Tunc tanti sibi testem uolens adhibere miraculi: Seruandum Diaconum, iterato bis terque eius nomine, cum clamoris magnitudine uocauit. Cumque ille fuisset insolito tanti uiri clamore turbatus, ascendit, respexit, partemque iam lucis exiguam uidit: cui tantum hoc obstupescenti miraculum, uir Dei per ordinem, quae fuerant gesta, narrauit: statimque in Cassinum castrum religioso uiro Theoprobo mandauit, ut ad Capuanam urbem sub eadem nocte transmitteret, et quid de Germano Episcopo ageretur, agnosceret et indicaret. Factumque est et reuerendissimum uirum Germanum Episcopum is qui missus fuerat iam defunctum reperit, et requirens subtiliter, agnouit eodem momento fuisse illius obitum, quo uir Domini eius cognouit ascensum. Petrus: Mira res ualde, et uehementer stupenda! Sed hoc, quod dictum est, quia ante oculos ipsius quasi sub uno solis radio collectus omnis mundus adductus est, sicut numquam expertus sum, ita nec coniicere scio, quonam ordine fieri potest, ut mundus omnis ab homine uno uideatur. Gregorius: Fixum tene, Petre, quod loquor: quia animae uidenti Creatorem angusta est omnis creatura. Quamlibet etenim parum de luce Creatoris adspexerit, breue ei fit omne, quod creatum est: quin ipsa luce uisionis, intimae mentis laxatur sinus, tantumque expanditur in Deo, ut superior existat mundo. Fit uero ipsa uidentis anima etiam super semetipsam; cumque in Dei lumine rapitur, super se in interioribus ampliatur; et dum se sub se conspicit, exaltata comprehendit quam breue sit, quod comprehendere humiliata non poterat. Vir ergo Dei, qui in turri globum igneum, Angelos quoque ad caelum redeuntes uidebat, haec proculdubio cernere non nisi in Dei lumine poterat. Quid itaque mirum, si mundum ante se collectum uidit, qui subleuatus in mentis lumine, extra mundum fuit? Quod autem collectus mundus ante eius oculos dicitur, non caelum et terra contracta est, sed uidentis animus est dilatatus: qui in Deo raptus, uidere sine difficultate potuit omne, quod infra Deum est. In illa ergo luce, quae exterioribus oculis fulsit, lux interior in mente fuit, quae uidentis animum cum ad superiora rapuit, ei quam angusta essent omnia inferiora monstrauit. Petrus: Videor mihi utiliter non intellexisse quae dixeras, quando ex tarditate mea tantum creuit expositio tua. Sed quia haec liquide meis sensibus infudisti, quaeso ut ad narrationis ordinem redeas. [2,35] Gregorius: Libet, Petre, adhuc de hoc uenerabili Patre multa narrare; sed quaedam eius studiose praetereo, quia ad aliorum gesta reuoluenda festino. Hoc autem nolo te lateat, quod uir Dei inter tot miracula, quibus in mundo claruit, doctrinae quoque uerbo non mediocriter fulsit. Nam scripsit monachorum Regulam, discretione praecipuam, sermone luculentam: cuius si quis uelit subtilius mores uitamque cognoscere, potest in eadem institutione regulae omnes magisterii illius actus inuenire: quia sanctus uir nullo modo potuit aliter docere quam uixit. [2,36] Eodem uero anno, quo de hac uita erat exiturus, quibusdam discipulis secum conuersantibus, quibusdam longe manentibus, sanctissimi sui obitus denuntiauit diem: praesentibus indicens, ut audita per silentium tegerent, absentibus indicans, quod uel quale eis signum fieret, quando eius anima de corpore exiret. Ante sextum uero sui exitus diem aperiri sibi sepulturam iubet: qui mox correptus febribus, acri coepit ardore fatigari. Cumque per dies singulos languor ingrauesceret, sexta die portari se in oratorium a discipulis fecit, ibique exitium suum Dominici Corporis et Sanguinis perceptione muniuit, atque inter discipulorum manus imbecillia membra sustentans, erectis in caelum manibus stetit, et ultimum spiritum inter uerba orationis efflauit. Qua scilicet die duobus de eo Fratribus, uni in cella commoranti, alteri autem longius posito, reuelatio unius atque indissimilis uisionis apparuit. Viderunt namque, quia strata palliis atque innumeris corusca lampadibus uia, recto Orientis tramite ab eius cella in caelum usque tendebatur: cui uenerando habitu uir desuper clarus assistens, cuius esset uia, quam cernerent inquisiuit. Illi autem se nescire professi sunt. Quibus ipse ait: Haec est uia, qua dilectus Domino caelum Benedictus ascendit. Tunc itaque sancti uiri obitum, sicut praesentes discipuli uiderunt, ita absentes ex signo, quod eis praedictum fuerat, agnouerunt. Sepultus uero est in oratorio S. Ioannis Baptistae, quod, destructa ara Apollinis, ipse construxit: qui et in eo specu, in quo prius habitauit, nunc usque, si petentium fides exigat, miraculis coruscat. [2,37] Nuper namque est res gesta, quam narro. Quaedam mulier mente capta, dum funditus sensum perdidisset, per montes et ualles, et syluas et campos die noctuque uagabatur, ibique tantummodo quiescebat, ubi hanc quiescere lassitudo coëgisset. Quadam uero die dum uaga nimium erraret, ad beati uiri Benedicti specum deuenit, ibique nesciens ingressa mansit. Mane autem facto, ita sanato sensu egressa est, ac si eam numquam insania capitis ulla tenuisset: quae omni uitae suae tempore in eadem, quam accepit, salute permansit. Petrus: Quidnam esse dicimus, quod plerumque in ipsis quoque patrociniis Martyrum sic esse sentimus; ut non tanta per corpora sua, quanta beneficia per Reliquias ostendant; atque illic maiora signa faciant, ubi minime per semetipsos iacent? Gregorius: Vbi in suis corporibus sancti Martyres iacent, dubium, Petre, non est, quod multa ualeant signa demonstrare, sicut et faciunt, et pura mente quaerentibus innumera miracula ostendunt: sed quia ab infirmis potest mentibus dubitari, utrumne ad exaudiendum ibi praesentes sint, ubi constat, quia in suis corporibus non sunt; ibi necesse est eos maiora signa ostendere, ubi de eorum praesentia potest mens infirma dubitare. Quorum uero mens in Deo fixa est, tanto maius habet fidei meritum, quanto illic eos nouit et non iacere corpore, et tamen non deesse ab exauditione. Vnde ipsa quoque Veritas, ut fidem discipulis augeret, dixit: Si ego non abiero, Paracletus non ueniet ad uos. Cum enim constet, quia Paracletus Spiritus a Patre semper procedat et Filio, cur se Filius recessurum dicit, ut ille ueniat, qui a Filio numquam recedit? Sed quia discipuli Dominum in carne cernentes, corporeis hunc oculis semper uidere sitiebant, recte eis dicitur: Nisi ego abiero, Paracletus non ueniet: acsi aperte diceretur: Si corpus non subtraho, quis sit amor spiritus non ostendo: et nisi me desieritis carnaliter cernere, numquam me discetis spiritaliter amare. Petrus: Placet quod dicis.