[1,0] GREGORIVS MAGNVS - DIALOGI. LIBER PRIMUS. PRAEFATIO. Quadam die nimiis quorumdam saecularium tumultibus depressus, quibus in suis negotiis plerumque cogimur soluere etiam quod nos certum est non debere, secretum locum petii amicum moeroris, ubi omne quod de mea mihi occupatione displicebat, se patenter ostenderet, et cuncta quae infligere dolorem consueuerant, congesta ante oculos licenter uenirent. Ibi itaque cum afflictus ualde et diu tacitus sederem, dilectissimus filius meus Petrus diaconus adfuit, mihi a primaeuo iuuentutis flore amicitiis familiariter obstrictus, atque ad sacri uerbi indagationem socius. Qui graui excoqui cordis languore me intuens, ait: Nunquidnam noui tibi aliquid accidit, quod plus te solito moeror tenet? Cui, inquam: Moeror, Petre, quem quotidie patior, et semper mihi per usum uetus est, et semper per augmentum nouus. Infelix quippe animus meus occupationis suae pulsatus uulnere, meminit qualis aliquando in monasterio fuit; quomodo ei labentia cuncta subter erant; quantum rebus omnibus quae uoluuntur eminebat; quod nulla nisi coelestia cogitare consueuerat; quod etiam retentus corpore, ipsa iam carnis claustra contemplatione transihat; quod mortem quoque, quae pene cunctis poena est, uidelicet ut ingressum uitae et laboris sui praemium amabat At nunc ex occasione curae pastoralis saecular um hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suae speciem, terreni actus puluere foedatur. Cumque se pro condescensione multorum ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad haec procul dubio minor redit. Perpendo itaque quid tolero, perpendo quod amisi. Dumque intueor illud quod perdidi, fit hoc grauius quod porto. Ecce etenim nunc magni maris fluctibus quatior, atque in naui mentis tempestatis ualidae procellis illidor. Et cum prioris uitae recolo, quasi post tergum ductis oculis uiso littore suspiro. Quodque adhuc grauius est, dum immensis fluctibus turbatus feror, uix iam portum uidere ualeo quem reliqui, quia et ita sunt casus mentis, ut prius quidem perdat bonum quod tenet, si tamen se perdidisse meminerit; cumque longius recesserit, etiam boni ipsius quod perdiderat obliuiscatur; fitque ut post neque per memoriam uideat, quod prius per actionem tenebat. Unde hoc agitur quod praemisi, quia cum nauigamus longius, iam nec portum quictis quem reliquimus uidemus. Nonnunquam uero in augmentum mei doloris adiungitur, quod quorumdam uita qui praesens saeculum tota mente reliquerunt, mihi ad memoriam reuocatur. Quorum dum culmen aspicio, quantum ipse in infimis iaceam agnosco; quorum plurimi Conditori suo in secretiori uita placuerunt, qui ne per humanos actus a nouitate mentis ueterascerent, eos omnipotens Deus huius mundi laboribus noluit occupari. Sed iam quae prolata sunt, melius insinuo, si ea quae per inquisitionem ac responsionem dicta sunt, sola nominum praenotatione distinguo. PETRUS Non ualde in Italia aliquorum uitam uirtutibus fulsisse cognoui; ex quorum igitur comparatione accenderis ignoro. Et quidem bonos uiros in hac terra fuisse non dubito, signa tamen atque uirtutes aut ab eis nequaquam facta existimo, aut ita sunt hactenus silentio suppressa, ut utrumne sint facta nesciamus. GREGORIVS Si sola, Petre, referam, quae de perfectis probatisque uiris unus ego homuncio, uel bonis ac fidelibus uiris attestantibus, agnoui, uel per memetipsum didici; dies, ut opinor, ante quam sermo, cessabit. PETRUS Vellem quaerenti mihi de eis aliqua narrares. Neque pro hac re interrumpere expositionis studium graue uideatur, quia non dispar aedificatio oritur ex memoria uirtutum. In expositione quippe qualiter inuenienda atque tenenda sit uirtus, agnoscitur; in narratione uero signorum cognoscimus inuenta ac retenta qualiter declaretur. Et sunt nonnulli, quos ad amorem patriae coelestis plus exempla, quam praedicamenta succendunt. Fit uero plerumque audientis animo duplex adiutorium in exemplis Patrum, quia si ad amorem uenturae uitae ex praecedentium comparatione accenditur, etiam si se esse aliquid existimat, dum meliora de aliis cognouerit, humiliatur. GREGORIVS Ea quae mihi sunt uirorum uenerabilium narratione comperta, incunctanter narro sacrae auctoritatis exemplo, cum mihi luce clarius constet quia Marcus et Lucas Euangelium quod scripserunt, non uisu, sed auditu didicerunt. Sed ut dubitationis occasionem legentibus subtraham, per singula quae describo, quibus haec auctoribus mihi comperta sint manifesto. Hoc uero scire te cupio, quia in quibusdam sensum solummodo, in quibusdam uero et uerba cum sensu teneo; quia si de personis omnibus ipsa specialiter uerba tenere uoluissem, haec rusticano usu prolata stylus scribentis non apte susciperet. Seniorum ualde uenerabilium didici relatione quod narro. [1,1] CAPUT PRIMUM. De Honorato abbate monasterii Fundensis. Venantii quondam patricii in Samnii partibus uilla fuit, in qua colonus eius filium Honoratum nomine habuit,qui ab annis puerilibus ad amorem coelestis patriae per abstinentiam exarsit. Cumque magna conuersatione polleret, seque iam ab otioso quoque sermone restringeret, multumque, ut praefatus sum, per abstinentiam carnem domaret, die quadam parentes eius uicinis suis conuiuium fecerunt, in quo ad uescendum carnes paratae sunt: quas dum ille ad esum contingere pro abstinentiae amore recusaret, coeperunt eum parentes eius irridere, ac dicere: Comede; nunquid piscem in his montibus tibi allaturi sumus? Illa uero in loco pisces audiri consueuerant, non uideri. Sed cum his sermonibus Honoratus irrideretur, repente in conuiuio aqua ad ministerium defuit; et cum situla lignea, sicut illic moris est, mancipium ad fontem perrexit. Dumque hauriret aquam, piscis situlam intrauit. Reuersumque mancipium ante ora discumbentium piscem cum aqua fudit, qui ad totius diei uictum potuisset Honorato sufficere. Mirati omnes, totaque illa parentum irrisio cessauit. Coepere namque in Honorato uenerari abstinentiam, quam ante deridebant; sicque a Dei homine irrisionis detersit opprobria piscis de monte. Qui cum magnis uirtutibus cresceret, a praedicto domino suo libertate donatus est, atque in eo loco qui Fundis dicitur, monasterium construxit, in quo ducentorum ferme monachorum Pater exstitit, ibique uita illius circumquaque 156 exempla eximiae conuersationis dedit. Nam quadam die ex eo monte qui eius monasterio in excelso prominet ingentis saxi moles erupta est, quae per deuexum montis latus ueniens, totius ruinam cellae, omniumque fratrum interitum minabatur. Quam cum uenientem desuper uir sanctus uidisset, frequenti uoce nomen Christi inuocans, extensa mox dextera signum ei crucis opposuit, eamque in ipso deuexi montis latere cadentem fixit, sicut religiosus uir Laurentius perhibet. Et quia locus ei non fuerat quo inhaerere potuisset, aspicitur ita ut hucusque montem cernentibus, casura pendere uideatur. PETRUS Putamus, hic tam egregius uir, ut post magister discipulorum fieret, prius habuit magistrum? GREGORIVS Nequaquam hunc fuisse cuiusquam discipulum audiui, sed lege non constringitur sancti Spiritus donum. Usus quidem rectae conuersationis est, ut praeesse non audeat, qui subesse non didicerit; nec obedientiam subiectis imperet, quam praelatis non nouit exhibere. Sed tamen sunt nonnulli qui ita per magisterium Spiritus intrinsecus docentur, ut etsi eis exterius humani magisterii disciplina desit, magistri intimi censura non desit. Quorum tamen libertas uitae ab infirmis in exemplum non est trahenda, ne dum se quisque similiter sancto Spiritu impletum praesumit, discipulus hominis esse despiciat, et magister erroris fiat. Mens autem quae diuino spiritu impletur, habet euidentissime signa sua; uirtutes scilicet et humilitatem, quae si utraque perfecte in una mente conueniunt, liquet quod de praesentia sancti Spiritus testimonium ferunt. Sic quippe etiam Ioannes Baptista magistrum habuisse non legitur, neque ipsa Veritas, quae corporali praesentia apostolos docuit, eum corporaliter inter discipulos aggregauit; sed quem intrinsecus docebat, extrinsecus quasi in sua libertate reliquerat. Sic Moyses in eremo edoctus mandatum ab angelo didicit (Exod. XXIII) , quod per hominem non cognouit. Sed haec, ut praediximus, infirmis ueneranda sunt, non imitanda. PETRUS Placet quod dicis; sed peto ut mihi dicas si tantus hic Pater aliquem sui imitatorem discipulum reliquit. [1,2] CAPUT II. De Libertino praeposito eiusdem monasterii. GREGORIUS. Vir reuerentissimus Libertinus, qui tempore Totilae regis Gothorum eiusdem Fundensis monasterii praepositus fuit, in discipulatu illius conuersatus atque eruditus est. De quo quamuis uirtutes multas plurimorum narratio certa uulgauerit, praedictus tamen Laurentius religiosus uir, qui nunc superest, 157 et ei ipso in tempore familiarissimus fuit, multa mihi dicere de illo consueuit, ex quibus quae recolo, pauca narrabo. In eadem prouincia Samnii, quam supra memoraui, idem uir pro utilitate monasterii carpebat iter. Dumque Darida Gothorum dux cum exercitu in loco eodem uenisset, Dei seruus ex caballo in quo sedebat, ab hominibus eius proiectus est. Qui iumenti perditi damnum libenter ferens, etiam flagellum quod tenebat, diripientibus obtulit, dicens: Tollite, ut habeatis qualiter hoc iumentum minare possitis; quibus dictis protinus se in orationem dedit. Cursu autem rapido praedicti ducis exercitus peruenit ad fluuium, nomine Vulturnum, ibique equos suos coeperunt singuli hastis tundere, et calcaribus cruentare; sed tamen equi uerberibus caesi, calcaribus cruentati, fatigari poterant, moueri non poterant; sicque aquam fluminis tangere quasi mortale praecipitium pertimescebant. Cumque diu caedendo sessores singuli fatigarentur, unus eorum intulit, quia ex culpa quam seruo Dei in uia fecerant, illa sui itineris dispendia tolerabant. Qui statim reuersi, post se Libertinum reperiunt in oratione prostratum. Cui cum dicerent: Surge, tolle caballum tuum; ille respondit: Ite cum bono, ego caballo opus non habeo. Descendentes uero, inuitum eum in cabellum de quo deposuerant, leuauerunt, et protinus abscesserunt. Quorum equi tanto cursu illud quod prius non poterant transire flumen, transierunt, ac si ille fluminis alueus aquam minime haberet. Sicque factum est ut cum seruo Dei unus caballus suus redditur, omnes a singulis reciperentur. Eodem quoque tempore in Campaniae partibus Buccellinus cum Francis uenit. De monasterio uero praefati famuli Dei rumor exierat, quod pecunias multas haberet. Ingressi oratorium Franci, coeperunt saeuientes Libertinum quaerere, Libertinum clamare, ubi in oratione ille prostratus iacebat. Mira ualde res: quaerentes, saeuientesque Franci, ingredientes in ipso impingebant, et ipsum uidere non poterant; sicque sua caecitate frustrati, a monasterio sunt uacui regressi. Alio quoque tempore pro causa monasterii, abbatis iussu, qui Honorato eius magistro successerat, Rauennam pergebat. Pro amore uero eiusdem uenerabilis Honorati, quocunque Libertinus ibat, eius semper caligulam in sinu portare consueuerat. Itaque dum pergeret, accidit ut quaedam mulier exstincti filii corpusculum ferret. Quae dum seruum Dei fuisset intuita, amore filii succensa, iumentum eius per frenum tenuit, atque cum iuramento dixit: Nullatenus recedes, nisi filium meum suscitaueris. At ille inusitatum habens tale miraculum, expauit petitionis illius iuramentum: declinare mulierem uoluit, sed nequaquam praeualens, animo haesit. Considerare libet quale quantumque in eius pectore certamen fuerit. Ibi quippe pugnabat inter se humilitas conuersationis, ac pietas matris: timor ne inusitata praesumeret, dolor ne orbatae mulieri non subueniret. Sed ad maiorem Dei gloriam uicit pietas illud pectus uirtutis, quod ideo fuit ualidum, quia deuictum; uirtutis enim pectus non esset, si hoc pietas non uicisset. Itaque descendit, genua flexit, ad coelum manus tetendit, caligulam de sinu protulit, et super exstincti pueri pectus posuit. Quo orante, anima pueri ad corpus rediit: quem manu comprehendit, ac flenti matri uiuentem reddidit, atque iter quod coeperat peregit. PETRUS Quidnam hoc esse dicimus? uirtutem tanti miraculi Honorati egit meritum, an petitio Libertini? GREGORIVS In ostensione tam admirabilis signi cum fide feminae uirtus conuenit utrorumque; atque ideo Libertinum existimo ista potuisse, quia plus didicerat de magistri, quam de sua uirtute confidere. Cuius enim caligulam in pectore exstincti corpusculi posuit, eius nimirum animam obtinere quod petebat aestimauit. Nam Elisaeus quoque magistri pallium ferens, atque ad Iordanem ueniens, percussit semel, et aquas minime diuisit. Sed cum repente diceret: Ubi est Deus Eliae etiam nunc ? percussit fluuium magistri pallio, ac iter inter aquas fecit. Perpendis, Petre, quantum in exhibendis uirtutibus humilitas ualet? Tunc exhibere magistri uirtutem potuit, quando magistri nomen ad memoriam reduxit. Quia enim ad humilitatem sub magistro rediit, quod magister fecerat et ipse fecit. PETRUS Libet quod dicis; sed, quaeso te, estne aliquid aliud quod adhuc de ipso ad nostram aedificationem narres? GREGORIVS Est plane, sed si sit qui uelit imitari Ego enim uirtutem patientiae signis et miraculis maiorem credo. Quadam namque die is qui post uenerabilis Honorati exitum monasterii regimen tenebat, contra eumdem uenerabilem Libertinum graui iracundia exarsit, ita ut eum manibus caederet. Et quia uirgam qua eum ferire posset, minime inuenit, comprehenso scabello suppedaneo, ei caput ac faciem tutudit, totumque illius uultum tumentem ac liuidum reddidit: qui uehementer caesus, ad stratum proprium tacitus recessit. Die uero altera erat pro utilitate monasterii causa constituta. Expletis igitur hymnis matutinalibus, Libertinus ad lectum abbatis uenit, orationem sibi humiliter petiit. Sciens uero ille quantum a cunctis honoraretur, quantumque diligeretur, pro iniuria quam ei ingesserat, recedere eum a monasterio uelle putabat, atque requisiuit, dicens: Ubi uis ire? Cui ille respondit: Monasterii causa constituta est, Pater, quam declinare nequeo, quia hesterno die me hodie iturum promisi, illuc ire disposui. Tunc ille a fundo cordis considerans asperitatem et duritiam suam, humilitatem ac mansuetudinem Libertini, ex lecto 161 prosiliit, pedes Libertini tenuit, se peccasse, seque reum esse testatus est, qui tanto talique uiro tam crudelem facere contumeliam praesumpsisset. At contra Libertinus sese in terram prosternens, eiusque pedibus prouolutus, suae culpae, non illius saeuitiae fuisse referebat quod pertulerat. Sicque actum est ut ad magnam mansuetudinem perduceretur Pater, et humilitas discipuli magistra fieret magistri. Cumque pro utilitate monasterii ad constitutionem causae egressus fuisset, multi uiri noti ac nobiles qui eum ualde honorabant, uehementer admirati, sollicite requirebant quidnam hoc esset, quod tam tumentem ac liuidam haberet faciem. Quibus ille dicebat: Hesterno die sero, peccatis meis facientibus, in scabello suppedaneo impegi, atque hoc pertuli. Sicque uir sanctus seruans in pectore honorem ueritatis et magistri, nec patris prodebat uitium, nec falsitatis incurrebat peccatum. PETRUS Putasne uir iste uenerabilis Libertinus, de quo tot signa et miracula retulisti, in tam ampla congregatione imitatores suos in uirtutibus non reliquit? [1,3] CAPUT III. De hortulano monacho monasterii eiusdem. GREGORIUS. Felix qui appellatur Curuus, quem ipse bene nosti, qui eiusdem monasterii nuper praepositus fuit, multa mihi de fratribus eiusdem monasterii admiranda narrabat: ex quibus aliqua quae ad memoriam ueniunt supprimo, quia ad alia festino. Sed unum dicam, quod ab eo narratum praetereundum nullo modo aestimo. In eodem monasterio quidam magnae uitae monachus erat hortulanus. Fur uero uenire consueuerat, per sepem ascendere, et occulte olera auferre. Cumque ille multa plantaret, quae minus inueniret, et alia pedibus conculcata, alia direpta conspiceret; totum hortum circumiens, inuenit iter unde fur uenire consueuerat. Qui in eodem horto deambulans, reperit etiam serpentem, cui praecipiens dixit: Sequere me: atque ad aditum furis perueniens, imperauit serpenti, dicens: In nomine Iesu praecipio tibi ut aditum istum custodias, ac furem huc ingredi non permittas. Protinus serpens totum se in itinere in transuersum tetendit, et ad cellam monachus rediit. Cumque meridiano tempore cuncti fratres quiescerent, more solito fur aduenit, ascendit sepem; et cum in hortum pedem deponeret, uidit subito quia tensus serpens clausisset uiam; et tremefactus post semetipsum concidit, eiusque pes per calceamentum in sude sepis inhaesit, sicque usque dum hortulanus rediret, deorsum capite pependit. Consueta hora uenit hortulanus, pendentem in sepe furem reperit, serpenti autem dixit: Gratias Deo, implesti quod iussi; recede modo. Qui statim abscessit. Ad furem uero perueniens, ait: Quid est, frater? Tradidit te mihi Deus. Quare in labore monachorum furtum toties facere praesumpsisti? Et haec dicens, pedem illius a sepe in qua inhaeserat, soluit, eumque sine laesione deposuit. Cui dixit: Sequere me. Quem sequentem duxit ad horti aditum, et olera quae furto appetebat auferre, ei cum magna dulcedine praebuit, dicens: Vade, et post haec furtum non facias; sed cum necesse habes, huc ad me ingredere, et quae tu cum peccato laboras tollere, ego tibi deuotus dabo. PETRUS Nuncusque, ut inuenio, incassum ego non fuisse Patres in Italia qui signa facerent aestimabam. [1,4] CAPUT IV. De Equitio abbate prouinciae Valeriae. GREGORIUS. Fortunati uiri uenerabilis abbatis monasterii quod appellatur Balneum Ciceronis, aliorumque etiam uirorum uenerabilium didici relatione quod narro. Vir sanctissimus Equitius nomine, in Valeriae prouinciae partibus, pro uitae suae merito apud omnes illic magnae admirationis habebatur, cui Fortunatus idem familiariter notus fuit. Qui nimirum Equitius pro suae magnitudine sanctitatis multorum in eadem prouincia monasteriorum Pater exstitit. Hunc cum iuuentutis suae tempore acri certamine carnis incentiua fatigarent, ipsae suae tentationis angustiae ad orationis studium solertiorem fecerunt. Cumque hac in re ab omnipotenti Deo remedium continuis precibus quaereret, nocte quadam assistente angelo eunuchizari se uidit, eiusque uisioni apparuit, quod omnem motum ex genitalibus eius membris abscideret; atque ex eo tempore ita alienus exstitit a tentatione, ac si sexum non haberet in corpore. Qua uirtute fretus ex omnipotentis Dei auxilio, ut uiris ante praeerat, ita coepit postmodum etiam feminis praeesse; nec tamen discipulos suos admonere cessabat, ne se eius exemplo in hac re facile crederent, et casuri tentarent donum quod non accepissent. Eo autem tempore quo malefici in hac sunt Romana urbe deprehensi, Basilius, qui in magicis operibus primus fuit, in monachico habitu Valeriam fugiens petiit. Qui ad uirum reuerentissimum Castorium Amiterninae ciuitatis episcopum pergens, petiit ab eo ut eum Equitio abbati committeret, ac sanandum monasterio illius commendaret. Tunc ad monasterium uenit episcopus, secumque Basilium monachum deduxit, et Equitium Dei famulum rogauit, ut eumdem monachum in congregationem susciperet. Quem statim uir sanctus intuens, ait: Hunc quem mihi commendas, Pater, ego non uideo monachum esse, sed diabolum. Cui ille 165 respondit: Occasionem quaeris ne debeas praestare quod peto. Ad quem mox Dei famulus dixit: Ego quidem hoc eum esse denuntio, quod uideo; ne tamen nolle me obedire existimes, facio quod iubes. Susceptus itaque in monasterio est. Non post multos dies idem Dei famulus pro exhortandis ad desideria superna fidelibus, paulo longius a cella digressus est. Quo discedente contigit ut in monasterio uirginum, in quo eiusdem Patris cura uigilabat, una earum quae iuxta carnis huius putredinem speciosa uidebatur febricitare inciperet, et uehementer anxiari, magnisque iam non uocibus, sed stridoribus clamare: Modo moritura sum, nisi Basilius monachus ueniat, et ipse mihi per suae curationis studium salutem reddat. Sed in tanti Patris absentia accedere quisquam monachorum in congregationem uirginum non audebat; quanto minus ille qui nouus aduenerat, cuiusque adhuc uitam congregatio fratrum nesciebat. Missum repente est, et Dei famulo Equitio nuntiatum, quod sanctimonialis illa immensis febribus aestuaret, et Basilii monachi uisitationem anxie quaereret. Quo audito uir sanctus, dedignando subrisit, atque ait: Nunquid non dixi quod diabolus esset iste, non monachus? Ite et eum de cella expellite. De ancilla autem Dei, quae anxietate febrium urgetur, nolite esse solliciti, quia ex hac hora neque febribus laboratura est, neque Basilium quaesitura. Regressus est autem monachus, et ea hora saluti restitutam Dei uirginem agnouit, qua eamdem salutem illius Dei famulus Equitius longe positus dixit; in uirtute scilicet miraculi exemplum tenens Magistri, qui inuitatus ad filium reguli (Ioan. IV, 46) , eum solo uerbo restituit saluti, ut reuertens pater ea hora filium restitutum uitae cognosceret, qua uitam illius ex ore Veritatis audisset. Omnes autem monachi iussionem Patris sui implentes, eumdem Basilium ex monasterii habitatione repulerunt. Qui repulsus dixit, frequenter se cellulam Equitii magicis artibus in aera suspendisse, nec tamen eius quempiam laedere potuisse. Qui non post longum tempus, in hac Romana urbe, exardescente zelo Christiani populi, igne crematus est. Quadam uero die una Dei famula ex eodem monasterio uirginum hortum ingressa est: quae lactucam conspiciens concupiuit, eamque signo crucis benedicere oblita, auide momordit; sed arrepta a diabolo protinus cecidit. Cumque uexaretur, eidem Patri Equitio sub celeritate nuntiatum est, ut ueniret concitus, et orando succurreret. Moxque hortum idem Pater ut ingressus est, coepit ex eius ore quasi satisfaciens ipse qui hanc arripuerat diabolus clamare, dicens: Ego quid feci? ego quid feci? Sedebam mihi super lactucam; uenit illa, et momordit me. Cui cum graui indignatione uir Dei praecepit ut discederet, et locum in omnipotentis Dei famula non haberet. Qui protinus abscessit, nec eam ultra contingere praeualuit. Quidam uero, Felix nomine, Nursiae prouinciae nobilis, pater huius Castorii qui nunc nobiscum in Romana urbe demoratur, cum eumdem uenerabilem uirum Equitium sacrum ordinem non habere conspiceret, et per singula loca discurrere, atque studiose praedicare, eum quadam die familiaritatis ausu adiit, dicens: Qui sacrum ordinem non habes, atque a Romano pontifice sub quo degis praedicationis licentiam non accepisti, praedicare quomodo praesumis? Qua eius inquisitione compulsus uir sanctus indicauit praedicationis licentiam qualiter accepit, dicens: Ea quae mihi loqueris ego quoque mecum ipse pertracto. Sed quadam nocte speciosus mihi per uisionem iuuenis astitit, atque in lingua mea medicinale ferramentum, id est phlebotomum posuit, dicens: Ecce posui uerba mea in ore tuo; egredere ad praedicandum. Atque ex illo die etiam cum uoluero, de Deo tacere non possum. PETRUS Vellem etiam Patris huius opus agnoscere, qui fertur talia dona percepisse. GREGORIVS Opus, Petre, ex dono est, non donum ex opere, alioquin gratia iam non est gratia. Omne quippe opus dona praeueniunt, quamuis ex subsequenti opere ipsa etiam dona succrescunt; ne tamen uitae eius cognitione frauderis, bene hunc reuerentissimus uir Albinus Reatinae antistes Ecclesiae cognouit, et adhuc supersunt multi qui scire potuerunt. Sed quid plus quaeris operis, quando concordabat uitae munditia cum studio praedicationis? Tantus quippe illum feruor ad colligendas Deo animas accenderat, ut sic monasteriis praesset, quatenus per ecclesias, per castra, per uicos, per singulorum quoque fidelium domos circumquaque discurreret, et corda audientium ad amorem patriae coelestis excitaret. Erat uero ualde uilis in uestibus, atque ita despectus, ut si quis illum fortasse nesciret, salutatus etiam resalutare despiceret, et quoties alia tendebat ad loca, iumentum sedere consueuerat, quod despicabilius omnibus iumentis in cella potuisset reperiri; in quo etiam capistro pro freno, et ueruecum pellibus pro sella utebatur. Super semetipsum sacros codices in pelliceis sacculis missos dextro laeuoque portabat latere, et quocunque peruenisset, Scripturarum aperiebat fontem, et rigabat prata mentium. Huius quoque opinio praedicationis ad Romanae urbis notitiam peruenit; atque (ut est lingua adulantium auditoris sui animam amplectendo necans), eodem tempore clerici huius apostolicae sedis antistiti adulando questi sunt, dicentes: Quis est iste uir rusticus, qui auctoritatem sibi praedicationis arripuit, et officium apostolici nostri Domini sibimet indoctus usurpare praesumit? Mittatur ergo, si placet, qui huc eum exhibeat, ut quis sit ecclesiasticus uigor agnoscat. Sicut autem moris est ut occupato in multis animo adulatio ualde subrepat, si ab ipso cordis ostio nequaquam fuerit citius repulsa, suadentibus se clericis consensum pontifex praebuit, ut ad Romanam urbem deduci debuisset, et quaenam sua esset mensura cognosceret. Iulianum tamen tunc defensorem mittens, qui Sabinensi Ecclesiae postmodum in episcopatu praefuit, hoc praecepit, ut magno cum honore eum deduceret, nec quidquam Dei famulus ex conuentione eadem iniuriae sentiret. Qui parere de eo clericorum uotis concitus uolens, festine ad eius monasterium cucurrit, ibique absente illo antiquarios scribentes reperit, ubi abbas esset inquisiuit. Qui dixerunt: In ualle hac quae monasterio subiacet, fenum secat. Idem uero Iulianus superbum ualde atque contumacem puerum habuit, cui uix poterat uel ipse dominari. Hunc ergo misit, ut ipsum ad se sub celeritate perduceret. Perrexit puer, et proteruo spiritu pratum uelociter ingressus, omnesque illic intuens fenum secantes, requisiuit quisnam esset Equitius. Moxque ut audiuit quis esset, eum adhuc longe positus aspexit, et immenso timore correptus, coepit tremere, lassescere, seque ipsum nutanti gressu uix posse portare. Qui tremens ad Dei hominem peruenit, atque ulnis humiliter eius genua deosculans, strinxit, suumque dominum ei occurrisse nuntiauit. Cui resalutato Dei famulus praecepit, dicens: Leua fenum uiride, porta pabulum iumentis in quibus uenistis: ecce ego, quia parum superest, opere expleto te subsequor. Is autem qui missus fuerat, Iulianus defensor mirabatur ualde quidnam esset quod redire moraretur puer: cum ecce reuertentem puerum conspicit, atque in collo fenum ex prato deferentem; qui uehementer iratus coepit clamare, dicens: Quid est hoc? Ego te misi hominem deducere, non fenum portare. Cui puer respondit: Quem quaeris, ecce subsequitur. Tum ecce uir Dei, clauatis calceatus caligis, falcem fenariam in collo deferens, ueniebat: quem adhuc longe positum puer suo domino quia ipse esset quem quaereret indicauit. Idem uero Iulianus repente ut uidit Dei famulum, ex ipso habitu despexit, eumque qualiter deberet alloqui proterua mente praeparabat. Mox uero ut seruus Dei cominus adfuit, eiusdem Iuliani animum intolerabilis pauor inuasit, ita ut tremeret, atque ad insinuandum hoc ipsum quod uenerat, uix sufficere lingua potuisset. Qui humiliato mox spiritu ad eius genua cucurrit, orationem pro se fieri petiit, et quia pater eius apostolicus pontifex eum uidere uellet indicauit. Vir autem uenerandus Equitius coepit immensas gratias omnipotenti Deo agere, asserens quod se per summum pontificem gratia superna uisitasset. Illico uocauit fratres, praecepit hora eadem iumenta praeparari, atque exsecutorem suum coepit uehementer urgere ut statim exire debuissent. Cui Iulianus ait: Hoc fieri nullatenus potest, quia lassatus ex itinere hodie non ualeo exire. Tunc ille respondit: Contristas me, fili, quia si hodierna die non egredimur, iam crastina non exibimus. Dei itaque famulus exsecutoris sui lassitudine coactus, in monasterio suo eadem nocte demoratus est. Cum ecce sequenti die sub ipso lucis crepusculo uehementer equo in cursu fatigato ad Iulianum puer cum epistola peruenit, in qua praeceptum est ei ne seruum Dei contingere uel mouere de monasterio auderet. Quem cum ille requireret cur sententia esset mutata, cognouit, quia nocte eadem, in qua ipse exsecutor illuc missus est, per uisum pontifex fuerat uehementer exterritus, cur ad exhibendum Dei hominem mittere praesumpsisset. Qui protinus surrexit, seque uenerandi uiri commendans orationibus, ait: Rogat Pater noster ne fatigari debeatis. Cumque hoc Dei famulus audisset, contristatus ait: Nunquid non die hesterno dixi tibi, quia si statim non pergeremus, iam pergere minime liceret? Tunc pro charitatis exhibitione aliquantulum exsecutorem suum in cella detinuit, eique laboris sui commodum coacto renitentique dedit. Cognosce igitur, Petre, in quanta Dei custodia sunt qui in hac uita seipsos despicere nouerunt; cum quibus intus ciuibus in honore numerantur, qui despecti foris hominibus esse non erubescunt; quia econtra in Dei oculis iacent, qui apud suos et proximorum oculos per inanis gloriae appetitum tument. Unde et quibusdam Veritas dicit: Vos estis qui iustificatis uos coram hominibus, Deus autem nouit corda uestra: quia quod hominibus altum est, abominabile est ante Deum. PETRUS Miror ualde quod de tali uiro subripi pontifici tanto potuerit. GREGORIVS Quid miraris, Petre, quia fallimur qui homines sumus? An mente excidit quod Dauid, qui prophetiae spiritum habere consueuerat, contra innocentem Ionathae filium sententiam dedit, cum uerba pueri mentientis audiuit? Quod tamen quia per Dauid factum est, et occulto Dei iudicio iustum credimus, et tamen humana ratione qualiter iustum fuerit, non uidemus. Quid ergo mirum si ore mentientium aliquando in aliud ducimur, qui prophetae non sumus? Multum uero est quod uniuscuiusque praesulis mentem curarum desitas deuastat. Cumque animus diuiditur ad multa, fit minor ad singula: tantoque ei in una qualibet re subripitur, quando latius in multis occupatur. PETRUS Vera sunt ualde quae dicis. GREGORIVS Silere non debeo, quod de hoc uiro abbate quondam meo reuerentissimo Valentino narrante, agnoui. Aiebat namque quia corpus eius dum in beati Laurentii martyris oratorio esset humatum, super sepulcrum illius rusticus quidam arcam cum frumento posuit, nec quantus qualisque uir illic iaceret, perpendere ac uereri curauit. Tunc repente turbo coelitus factus, rebus illic omnibus in sua stabilitate manentibus, arcam, quae superposita sepulcro eius fuerat, extulit, longeque proiecit, ut palam cuncti cognoscerent quanti esset meriti is cuius illic corpus iaceret. Etiam ea quae subiungo, praedicti uenerabilis uiri Fortunati, qui ualde mihi aetate, opere et simplicitate placet, relatione cognoui. Eamdem Valeriae prouinciam Langobardis intrantibus, ex monasterio reuerentissimi uiri Equiti in praedicto oratorio ad sepulcrum eius monachi fugerunt. Cumque Langobardi saeuientes oratorium intrassent, coeperunt eosdem monachos foras trahere, ut eos aut per tormenta discuterent, aut gladiis necarent. Quorum unus ingemuit, atque acri dolore commotus clamauit: Heu, heu, sancte Equiti, placet tibi quod trahimur, et nos non defendis? Ad cuius uocem protinus saeuientes Langobardos immundus spiritus inuasit. Qui corruentes in terram tandiu uexati sunt, quousque hoc cuncti, etiam qui foris erant, Langobardi cognoscerent, quatenus locum sacrum temerare ulterius non auderent. Sicque uir sanctus dum discipulos defendit, etiam multis post remedium illuc fugientibus praestitit. [1,5] CAPUT V. De Constantio mansionario Ecclesiae sancti Stephani. Cuiusdam coepiscopi mei didici relatione quod narro: qui in Anconitana urbe per annos multos in monachico habitu deguit, ibique uitam non mediocriter religiosam duxit; cui etiam quidam nostri iam prouectioris aetatis, qui ex eisdem sunt partibus, attestantur. Iuxta eam namque ciuitatem ecclesia beati martyris Stephani sita est, in qua uir uitae uenerabilis, Constantius nomine, mansionarii functus officio deseruiebat (Martyrolog., 23 Sept.): cuius sanctitatis opinio sese ad notitiam hominum longe lateque tetenderat, quia idem uir funditus terrena despiciens, toto annisu mentis ad sola coelestia flagrabat. Quadam uero die dum in eadem Ecclesia oleum deesset, et praedictus Dei famulus unde lampades accenderet omnino non haberet, omnes lampades Ecclesiae impleuit aqua, atque ex more in medio papyrum posuit; quas allato igne succendit, sicque aqua arsit in lampadibus ac si oleum fuisset. Perpende igitur, Petre, cuius meriti uir iste fuerit, qui necessitate compulsus, elementi naturam mutauit. PETRUS Mirum est ualde quod audio; sed nosse uellem cuius humilitatis apud se esse intus potuit iste, qui tantae excellentiae foris fuit. GREGORIVS Inter uirtutes animum congrue requiris, quia multum ualde est quod tentatione sua intus mentem lacessunt mira quae foris fiunt. Sed si huius Constantii uenerabilis unum quod fecit audis, cuius humilitatis fuerit, citius agnosces. PETRUS Postquam facti illius tale miraculum dixisti, superest etiam ut me de humilitate mentis eius aedifices. GREGORIVS Quia ualde opinio sanctitatis eius excreuerat, multi hunc ex diuersis prouinciis anxie uidere sitiebant. Quadam uero die ex longinquo loco ad uidendum eum quidam rusticus uenit. Eadem uero hora casu contigerat, ut sanctus uir stans in ligneis gradibus, reficiendis deseruiret lampadibus. Erat autem pusillus ualde, exili forma atque despecta. Cumque is qui ad uidendum eum uenerat quisnam esset inquireret, atque obnixe peteret ut sibi debuisset ostendi, hi qui illum nouerant monstrarunt quis esset. Sed sicut stultae mentis homines merita ex qualitate corporis metiuntur, eum paruulum atque despectum uidens, ipsum hunc esse coepit omnino non credere. In mente etenim rustica inter hoc quod audierat et uidebat, quasi facta fuerat quaedam rixa; et aestimabat tam breuem per uisionem esse non posse, quem tam ingentem habuerat per opinionem. Cui ipsum esse dum a pluribus fuisset assertum, despexit et coepit irridere, dicens: Ego grandem hominem credidi, iste autem de homine nihil habet. Quod ut uir Dei Constantius audiuit, lampades quas reficiebat protinus laetus relinquens, concitus descendit, atque in eiusdem rustici amplexum ruit, eumque ex amore nimio constringere coepit brachiis, et osculari, magnasque gratias agere quod is de se talia iudicasset, dicens: Tu solus in me apertos oculos habuisti. Qua ex re pensandum est cuius apud se humilitatis fuerit, qui despicientem se rusticum amplius amauit. Qualis enim quisque apud se lateat, contumelia illata probat. Nam sicut superbi honoribus, sic plerumque humiles sua despectione gratulantur. Cumque se et in alienis oculis uiles aspiciunt, idcirco gaudent, quia hoc iudicium confirmari intelligunt, quod de se et ipsi apud semetipsos habuerunt. PETRUS Ut agnosco, uir iste magnus foris fuit in miraculis, sed maior intus in humilitate cordis. [1,6] CAPUT VI. De Marcellino Anconitanae ciuitatis episcopo. GREGORIUS. Eiusdem quoque Anconitanae antistes Ecclesiae uir uitae uenerabilis Marcellinus fuit (Martyrol., 9 Ian.), cuius gressum dolore nimio podagra contraxerat, eumque familiares sui sicubi necesse erat in manibus ferebant. Quadam uero die per culpam incuriae eadem ciuitas Anconitana succensa est. Cumque uehementer arderet, concurrerunt omnes ut ignem exstinguerent. Sed illis aquam certatim proiicientibus, ita crescebat flamma, ut iam totius urbis interitum minari uideretur. Cumque propinquiora sibi quaeque loca ignis inuaderet, iamque urbis partem non modicam consumpsisset, et obsistere nullus ualeret, deductus in manibus uenit episcopus, et tanta periculi necessitate compulsus, familiaribus suis se portantibus praecepit, dicens: Contra ignem me ponite. Quod ita factum est, atque in eo loco est positus, ubi tota uis flammae uidebatur incumbere. Coepit autem miro modo in semetipsum incendium retorqueri, ac si reflexione sui impetus exclamaret se episcopum transire non posse. Sicque factum est ut flamma incendii illo termino refrenata, in semetipsa refrigesceret, et contingere ulterius quidquam aedificii non auderet. Perpendis, Petre, cuius sanctitatis fuerit aegrum hominem sedere, et exorando flammas premere? PETRUS Et perpendo et obstupesco. [1,7] CAPUT VII. De Nonnoso praeposito monasterii in monte Soractis. GREGORIUS. De uicino nunc loco tibi aliquid narrabo, quod et uiri uenerabilis Maximiani episcopi, et Laurionis, quem nosti ueterani monachi, qui uterque nuncusque superest, relatione cognoui; qui scilicet Laurio in illo monasterio quod iuxta Nepesinam urbem Suppentonia uocatur, ab Anastasio uiro sanctissimo nutritus est. Qui nimirum Anastasius, uitae uenerabilis uiro Nonnoso praeposito monasterii, quod in Soractis monte situm est, et propinquitate loci et morum magnitudine, et uirtutum studiis assidue iungebatur (Martyrol., 2 Sept.). Idem uero Nonnosus sub asperrimo sui monasterii degebat Patre: sed eius mores mira semper aequanimitate tolerabat. Sicque fratribus praeerat in mansuetudine, sicut crebro Patris iracundiam ex humilitate mitigabat. Quia uero eius monasterium in summo montis cacumine situm est, ad quemlibet paruum hortum fratribus excolendum nulla patebat planities: unus autem breuissimus locus in latere montis excreuerat, quem ingentis saxi naturaliter egrediens moles occupabat. Quadam die dum Nonnosus uir uenerabilis cogitaret, quod saltem ad condimenta olerum nutrienda locus idem aptus potuisset existere, si hunc moles saxi illius non teneret, occurrit animo, quod eamdem molem quinquaginta boum paria mouere non possent. Cumque de humano labore facta esset desperatio, ad diuinum se solatium contulit, seque illic nocturno silentio in orationem dedit. Cumque mane facto ad eumdem locum fratres uenirent, inuenerunt molem tantae magnitudinis 180 ab eodem loco longius recessisse, suoque secessu largum fratribus spatium dedisse. Alio quoque tempore cum idem uir uenerabilis lampades uitreas in oratorio lauaret, una ex eius manibus cecidit, quae per innumeras partes fracta dissiluit: qui uehementissimum Patris monasterii furorem timens, lampadis protinus omnia fragmenta collegit, atque ante altare posuit, seque cum graui gemitu in orationem dedit. Cumque ab oratione caput leuasset, sanam lampadem reperit, quam timens per fragmenta collegerat. Sicque in duobus miraculis duorum Patrum uirtutes imitatus est: in mole scilicet saxi, factum Gregorii qui montem mouit; in reparatione uero lampadis, uirtutem Donati, qui fractum calicem pristinae incolumitati restituit. PETRUS Habemus, ut uideo, de exemplis ueteribus noua miracula. GREGORIVS Visne aliquid in operatione Nonnosi de imitatione quoque Elisaei cognoscere? PETRUS Volo, atque inhianter cupio. GREGORIVS Dum quadam die in monasterio uetus oleum deesset, iamque colligendae oliuae tempus incumberet, sed fructus in oleis nullus appareret, uisum Patri monasterii fuerat ut circumquaque fratres in colligendis oliuis ad exhibenda extraneis opera pergerent, quatenus ex mercede sui operis aliquantulum monasterio oleum deportarent. Quod uir Domini Nonnosus fieri cum magna humilitate prohibuit, ne exeuntes fratres ex monasterio dum lucra olei quaererent, animarum damna paterentur. Sed quia in monasterii arboribus oliuae paucae inesse uidebantur, eas colligi praecepit, et in praelo mitti, et quamlibet parum olei exire potuisset, sibimet deferri. Factumque est, et susceptum in paruo uasculo oleum fratres Nonnoso Dei famulo detulerunt: quod ipse protinus ante altare posuit, cunctisque egredientibus orauit, atque accersitis postmodum fratribus praecepit, ut hoc quod detulerant oleum leuarent, et per cuncta uasa monasterii exigue fundendo diuiderent, quatenus benedictione eiusdem olei omnia infusa uiderentur: quae protinus ut erant uacua claudi fecit. Die uero altera aperta omnia plena reperta sunt. PETRUS Probamus quotidie impleri uerba Veritatis, quae ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ioan. V, 27). [1,8] CAPUT VIII. De Anastasio abbate monasterii, quod Suppentonia uocatur. GREGORIUS. Eodem quoque tempore uenerandus uir Anastasius, cuius superius memoriam feci, sanctae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deseruio, notarius fuit. Qui soli Deo uacare desiderans, scrinium deseruit, monasterium elegit, atque in eo loco quem praefatus sum, qui Suppentonia uocatur, per annos multos in sanctis actibus uitam duxit, eique monasterio solerti custodia praefuit. Quo uidelicet in loco ingens desuper rupes eminet, et profundum subter praecipitium patet. Quadam uero nocte cum iam omnipotens Deus eiusdem uenerabilis uiri Anastasii labores remunerare decreuisset, ab alta rupe uox facta est, quae producto sonitu clamaret, dicens: Anastasi, ueni. Quo uocato alii quoque septem fratres uocati sunt ex nomine. Paruo autem momento ea quae fuerat emissa uox siluit, et octauum fratrem uocauit. Quas dum aperte uoces congregatio audisset, dubium non fuit quin eorum qui uocati fuerant obitus appropinquasset. Intra paucos igitur dies primus uenerandus uir Anastasius, caeteri autem in eo ordine ex carne educti sunt, quo de rupis uertice fuerant uocati. Frater uero ille ad quem uocandum uox parum siluit, atque eum ita nominauit, morientibus aliis, paucis diebus uixit, et tunc uitam finiuit; ut aperte monstraretur quia interiectum uocis silentium paruum uiuendi spatium signauerit. Sed mira res contigit, quia uenerabilis uir Anastasius dum de corpore exiret, erat quidam frater in monasterio qui super cum uiuere nolebat: prouolutus uero eius pedibus coepit cum lacrymis ab eo postulare, dicens: Per illum ad quem uadis, te adiuro, ne septem dies super te in hoc mundo faciam; ante cuius septimum diem etiam ipse defunctus est, qui tamen in illa nocte inter caeteros non fuerat uocatus, ut aperte claresceret, quia eius obitum sola uenerabilis Anastasii intercessio obtinere potuisset. PETRUS Cum idem frater et uocatus inter caeteros non est, et tamen sancti uiri intercessionibus ex hac luce subtractus est, quid aliud datur intelligi, nisi quod hi qui apud Dominum magni sunt meriti, obtinere aliquando possunt ea etiam quae non sunt praedestinata? GREGORIVS Obtineri nequaquam possunt quae praedestinata non fuerint (Gratian., caus. 23, q. 4, c. 21, Obtineri) ; sed ea quae sancti uiri orando efficiunt, ita praedestinata sunt, ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio ita est ab omnipotenti Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perueniant, quatenus postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus ante saecula disposuit donare. PETRUS Probari mihi apertius uelim, si potest praedestinatio precibus iuuari. GREGORIVS Hoc quod ego, Petre, intuli, concite ualet probari. Certe etenim nosti, quia ad Abraham Dominus dixit: In Isaac uocabitur tibi semen. Cui etiam dixerat: Patrem multarum gentium constitui te. Cui rursum promisit, dicens: Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam quae est in littore maris. Ex qua re aperte constat quia omnipotens Deus semen Abrahae multiplicare per Isaac praedestinauerat, et tamen scriptum est: Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis, qui exaudiuit eum, et dedit conceptum Rebeccae. Si ergo multiplicatio generis Abrahae per Isaac praedestinata fuit, cur coniugem sterilem accepit? Sed nimirum constat quia praedestinatio precibus impletur, quando is in quo Deus multiplicare semen Abrahae praedestinauerat, oratione obtinuit ut filios habere potuisset. PETRUS Quia secretum ratio aperuit nihil mihi dubietatis remansit. GREGORIVS Vis tibi aliquid de Tusciae partibus narrem, ut cognoscas quales in ea uiri fuerint, et omnipotentis Dei notitiae quantum propinqui? PETRUS Volo, atque hoc omnimodo exposco. [1,9] CAPUT IX. De Bonifacio Ferentinae ciuitatis episcopo. GREGORIUS. Fuit uir uitae uenerabilis Bonifacius nomine, qui in ea ciuitate quae Ferentis dicitur episcopatum officio tenuit, et moribus impleuit. Huius multa miracula is qui adhuc superest Gaudentius presbyter narrat. Qui nutritus in eius obsequio, tanto ualet de illo quaeque ueracius dicere, quanto eis hunc contigit interesse. Huius Ecclesiae grauis ualde paupertas inerat, quae bonis mentibus esse solet custos humilitatis, nihilque aliud ad omne stipendium, nisi unam tantummodo uineam habebat: quae quodam die ita grandine irruente uastata est, ut in ea paucis in uitibus uix parui rarique racemi remanerent. Quam cum Dei praedictus uir reuerentissimus Bonifacius episcopus fuisset ingressus, magnas omnipotenti Deo gratias retulit, quia in ipsa sua adhuc inopia sese angustiari cognouit. Sed cum iam tempus exigeret ut ipsi quoque racemi qui remanserant, maturescere potuissent custodem uineae ex more posuit, eamque solerti uigilantia seruari praecepit. Quadam uero die mandauit Constantio presbytero nepoti suo, ut cuncta uini uascula in episcopio, omniaque dolia, ita ut ante consueuerat, pice superfusa praepararet. Quod cum nepos illius presbyter audisset, ualde admiratus est quod quasi insana praeciperet, ut uini uascula praeparari faceret, qui uinum minime haberet; nec tamen praesumpsit inquirere cur talia iuberet, sed iussis obtemperans, omnia ex more praeparauit. Tunc uir Dei uineam ingressus racemos collegit, ad calcatorium detulit, omnesque exinde egredi praecepit, solusque ibi cum uno paruulo puerulo remansit, quem in eodem calcatorio deposuit, et calcare ipsos paucissimos racemos fecit. Cumque ex iisdem racemis parum aliquid uini deflueret, coepit hoc uir Dei suis manibus in paruo uase suscipere, et per cuncta dolia omniaque uasa quae parata fuerant, pro benedictione diuidere, ut ex eodem uino omnia 185 uascula uix infusa uiderentur. Cum uero ex liquore uini parum aliquid in uasis omnibus misisset, uocato protinus presbytero, iussit pauperes adesse. Tunc coepit uinum in calcatorio crescere ita ut omnia quae allata fuerant pauperum uascula impleret. Quibus cum se idonee satisfecisse conspiceret, ex calcatorio iussit puerum descendere, apothecam clausit, atque impresso sigillo proprio munitam reliquit, moxque ad Ecclesiam rediit. Die uero tertia praedictum Constantium presbyterum uocauit, et oratione facta apothecam aperuit, et uasa in quibus tenuissimum liquorem infuderat, ubertim uinum fundentia inuenit, ita ut pauimentum omne excrescentia uina inuaderent, si adhuc episcopus tardius intrasset. Tunc terribiliter presbytero praecepit ne quousque ipse in corpore uiueret, hoc miraculum cuiquam indicaret; pertimescens uidelicet ne in uirtute facti fauore humano pulsatus, inde intus inanesceret, unde foris hominibus magnus appareret: exemplum etiam Magistri sequens, qui ut nos ad uiam humilitatis instrueret, de semetipso discipulis praecepit, dicens ut ea quae uidissent, nemini dicerent, quousque Filius hominis a mortuis resurgeret. PETRUS Quia occasio apta se praebuit, libet inquirere quidnam sit quod Redemptor noster cum duobus caecis lumen reddidit, iussit ut nemini dicerent, et illi abeuntes diffamauerunt eum in totam terram illam (Matth. IX, 27) . Nunquidnam unigenitus Filius, Patri et sancto Spiritui coaeternus, hac in re uelle habuit, quod non potuit implere, ut miraculum quod taceri uoluit, minime potuisset abscondi? GREGORIVS Redemptor noster per mortale corpus omne quod egit, hoc nobis in exemplum actionis praebuit, ut pro nostrarum uirium modulo eius uestigia sequentes, inoffenso pede operis praesentis uitae carpamus uiam. Miraculum namque faciens, et taceri iussit, et tamen taceri non potuit; ut uidelicet et electi eius exempla doctrinae illius sequentes, in magnis quae faciunt, latere quidem in uoluntate habeant, sed ut prosint aliis, prodantur inuiti; quatenus et magnae humilitatis sit quod sua opera taceri appetunt, et magnae utilitatis sit quod eorum opera taceri non possunt. Non ergo uoluit Dominus quidquam fieri, et minime potuit; sed quid uelle eius membra debeant, quidue de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae magisterio exemplum dedit. PETRUS Placet quod dicis. GREGORIVS Adhuc pauca aliqua quae de Bonifacii episcopi opere supersunt, quia eius memoriam fecimus, exsequamur. Alio namque tempore beati Proculi martyris natalitius propinquabat dies, quo in loco uir nobilis Fortunatus nomine manebat: qui magnis precibus ab eodem uenerabili uiro postulauit ut cum apud beatum martyrem missarum solemnia ageret, ad benedictionem dandam in suam domum declinaret. Vir autem Dei negare non potuit quod ab eo ex Fortunati mente charitas poposcit. Peractis igitur missarum solemniis, cum ad praedicti Fortunati uenisset mensam, prius quam Deo hymnum diceret, sicut quidam ludendi arte uictum solent quaerere, repente ante ianuam cum simia uir astitit, et cymbala percussit. Quem sanctus uir sonitum audiens dedignatus, dixit: Heu, heu, mortuus est miser iste, mortuus est miser iste. Ego ad mensam refectionis ueni, os adhuc ad laudem Dei non aperui, et ille cum simia ueniens percussit cymbala. Subiunxit tamen et ait: Ite et pro charitate ei cibum potumque tribuite; scitote tamen quia mortuus est. Qui infelix uir dum panem ac uinum ex eadem domo percepisset, egredi ianuam uoluit, sed saxum ingens subito de tecto cecidit, eique in uerticem uenit. Ex qua percussione prostratus in manibus iam semiuiuus leuatus est: die uero altera secundum uiri Dei sententiam funditus finiuit uitam. Qua in re, Petre, pensandum est quantus sit uiris sanctis timor exhibendus; templa enim Dei sunt. Et cum ad iracundiam uir sanctus trahitur, quis alius ad irascendum nisi eiusdem templi inhabitator excitatur? Metuenda ergo tanto est ira iustorum, quanto et constat quia in eorum cordibus ille praesens est, qui ad inferendam ultionem quam uoluerit, inualidus non est. Alio quoque tempore praedictus Constantius presbyter nepos eius, equum suum duodecim aureis uendidit, quos in propriam arcam ponens, ad exercendum opus aliquod discessit. Cum subito ad episcopium pauperes uenerunt, qui importune precabantur ut eis sanctus uir Bonifacius episcopus ad consolationem suae inopiae aliquid largiri debuisset. Sed uir Dei quia quid tribueret non habebat, aestuare coepit in cogitatione ne ab eo pauperes uacui exirent. Cui repente ad memoriam rediit, quia Constantius presbyter nepos eius, equum quem sedere consueuerat, uendidisset, atque hoc ipsum in arca sua pretium haberet. Absente igitur eodem nepote suo accessit ad arcam, et pie uiolentus claustra arcae comminuit, duodecim aureos tulit, eosque indigentibus, ut placuit, diuisit. Itaque Constantius presbyter reuersus ex opere, arcam fractam reperit, et caballi sui pretium quod in eam posuerat, non inuenit. Coepit itaque uoce magna perstrepere, et cum furore nimio clamare: Omnes hic uiuunt, solus ego in domo hac uiuere non possum. Ad cuius nimirum uoces uenit episcopus, omnesque qui in eodem episcopio aderant. Cumque eum locutione blanda uir Dei temperare uoluisset, coepit ille cum iurgio respondere, dicens: Omnes tecum uiuunt, solus ego hic ante te uiuere non possum: 189 redde mihi solidos meos. Quibus uocibus commotus episcopus, beatae Mariae semper uirginis Ecclesiam ingressus est, et eleuatis manibus extenso uestimento, stando coepit exorare, ut ei redderet unde presbyteri furentis insaniam mitigare potuisset. Cumque subito oculos ad uestimentum suum inter extensa brachia reduxisset, repente in sinu suo duodecim aureos inuenit ita fulgentes, tanquam si ex igne producti eadem hora fuissent. Qui mox de Ecclesia egressus, eos in sinum furentis presbyteri proiecit, dicens: Ecce habes solidos quos quaesisti; sed hoc tibi notum sit, quia post mortem meam tu huius Ecclesiae episcopus non eris propter auaritiam tuam. Ex qua sententiae ueritate colligitur quia, eosdem solidos presbyter pro adipiscendo episcopatu parabat. Sed uiri Dei sermo praeualuit, nam idem Constantius in presbyteratus officio uitam finiuit. Alio quoque tempore duo ad eum Gothi hospitalitatis gratia uenerunt, qui Rauennam se festinare professi sunt. Quibus ipse paruum uas ligneum uino plenum manu sua praebuit, quod fortasse in prandio itineris habere potuissent: ex quo illi quoadusque Rauennam peruenirent, biberunt Gothi. Aliquantis autem diebus in eadem ciuitate morati sunt, et uinum quod a sancto uiro acceperant, quotidie in usu habuerunt. Sicque usque ad eumdem uenerabilem Patrem Ferentis reuersi sunt, ut nullo die cessarent bibere, et tamen uinum eis ex illo uasculo nunquam deesset, ac si in illo uase ligneo quod Episcopus dederat, uinum non augeretur, sed nasceretur. Nuper quoque de eiusdem loci partibus senex quidam clericus aduenit, qui ea de illo narrat, quae silentio non sunt premenda. Nam dicit quod quadam die ingressus hortum, magna hunc erucae multitudine inuenit esse coopertum: qui omne olus deperire conspiciens, ad easdem erucas conuersus, dixit: Adiuro uos in nomine Domini Dei nostri Iesu Christi, recedite hinc, atque haec olera comedere nolite. Quae statim ad uiri Dei uerbum ita omnes egressae sunt, ut ne una quidem intra spatium horti remaneret. Sed quid mirum quod haec de episcopatus eius tempore narramus, quando iam apud omnipotentem Deum ordine simul et moribus creuerat, dum illa magis miranda sint quae eum hic senex clericus adhuc puerulum fecisse testatur? Nam ait quod eo tempore quo cum matre sua puer habitabat, egressus hospitium, nonnunquam sine linea, crebro etiam sine tunica reuertebatur, quia mox ut nudum quempiam reperisset, uestiebat hunc, se expolians, ut se ante Dei oculos illius mercede uestiret. Quem mater sua frequenter increpare consueuerat, dicens quod iustum non esset ut ipse inops pauperibus uestimenta largiretur. Quae die quadam horreum ingressa, pene omne triticum quod sibi in stipendio totius anni parauerat, inuenit a filio suo pauperibus expensum. Cumque semetipsam alapis pugnisque tunderet, quod quasi anni subsidia perdidisset, superuenit Bonifacius puer Dei, eamque uerbis quibus ualuit consolari coepit. Quae cum nihil consolationis admitteret, hanc rogauit ut ab horreo exire debuisset, in quo ex omni eorum tritico parum quid inuentum est remansisse. Puer autem Dei sese illic protinus in orationem dedit, qui post paululum egressus, ad horreum matrem reduxit, quod ita tritico plenum inuentum est, sicut plenum ante non fuerat, cum mater illius totius anni sumptus se congregasse gaudebat. Quo uiso miraculo cumpuncta mater, ipsa iam coepit agere ut daret, qui sic celeriter posset quae petiisset accipere. Haec itaque in hospitii sui uestibulo gallinas nutrire consueuerat: sed eas ex uicino rure uulpes ueniens auferebat. Quadam uero die dum in eodem uestibulo puer Bonifacius staret, uulpes ex more uenit, et gallinam abstulit. Ipse autem concitus Ecclesiam intrauit, et se in orationem prosternens, apertis uocibus dixit: Placet tibi, Domine, ut de nutrimentis matris meae manducare non possim? Ecce enim gallinas quas nutrit uulpes comedit. Qui ab oratione surgens, Ecclesiam est egressus. Mox autem uulpes rediit, gallinam quam ore tenebat dimisit, atque ipsa moriens ante eius oculos in terram cecidit. PETRUS Valde mirum quod exaudire preces in se sperantium etiam in rebus uilibus dignatur Deus. GREGORIVS Hoc, Petre, ex magna Conditoris nostri dispensatione agitur, ut per minima quae percipimus, sperare maiora debeamus; exauditus namque est in rebus uilibus puer sanctus et simplex, ut in paruis disceret quantum de Deo praesumere in magnis petitionibus deberet. PETRUS Placet quod dicis. [1,10] CAPUT X. De Fortunato Tudertinae ciuitatis episcopo. GREGORIUS. Alius quoque uir uitae uenerabilis in eisdem partibus fuit Fortunatus nomine, Tudertinae antistes Ecclesiae, qui in effugandis spiritibus immensae uirtutis gratia pollebat, ita ut nonnunquam ab obsessis corporibus legiones daemonum pelleret, et continuae orationis studio intentus, obiectas contra se eorum multitudines superaret. Huius uiri familiarissimus fuit Iulianus nostrae Ecclesiae defensor, qui ante non longum tempus in hac urbe defunctus est. Cuius ego quoque hoc didici relatione quod narro, quia saepe gestis illius ausu familiaritatis intererat, eiusque post memoriam ad instructionem nostram quasi faui dulcedinem in ore retinebat. Matrona quaedam nobilis in uicinis partibus Tusciae nurum habebat, quae intra breue tempus quo filium eius acceperat, cum eadem socru sua ad dedicationem oratorii beati Sebastiani martyris fuerat inuitata. Nocte uero eadem qua subsequente die ad dedicationem praedicti oratorii fuerat processura, uoluptate carnis deuicta, a uiro suo sese abstinere non potuit; cumque mane facto conscientiam deterreret perpetrata carnis delectatio, processionem uero imperaret uerecundia, plus erubescens uultum hominum, quam Dei iudicium metuens, cum socru sua ad dedicationem oratorii processit. Mox uero ut reliquiae beati Sebastiani martyris oratorium ingressae sunt, eamdem praedictae matronae nurum malignus spiritus arripuit, et coram omni populo uexare coepit. Eiusdem uero oratorii presbyter dum eam uehementissime uexari conspiceret, ex altari protinus sindonem tulit, eamque operuit; sed hunc simul repente diabolus inuasit. Et quia ultra uires uoluit quidquam praesumere, compulsus est cognoscere in sua uexatione quid esset. Hi uero qui aderant, puellam in manibus ex oratorio sublatam ad domum propriam deportauerunt. Cumque hanc antiquus hostis uexatione continua uehementer attereret, propinqui sui eam carnaliter amantes, et amando persequentes, adobtinendum salutis remedium maleficis tradiderunt; ut eius animam funditus exstinguerent, cuius carni magicis artibus ad tempus prodesse conarentur. Ducta est itaque ad fluuium, atque in aquam mersa; ibique diutius incantationibus agere malefici moliebantur, ut is qui eam inuaserat diabolus exiret. Sed miro omnipotentis Dei iudicio, dum arte peruersa unus ab ea repellitur, in eam subito legio intrauit. Coepit ex hoc illa tot motibus agitari, tot uocibus clamoribusque perstrepere, quot spiritibus tenebatur. Tunc inito consilio parentes eius suae perfidiae culpam fatentes, hanc ad uenerabilem uirum Fortunatum episcopum duxerunt, eique reliquerunt. Qua ille suscepta, multis se diebus ac noctibus in orationem dedit; tantoque annisu precibus incubuit, quanto et in uno corpore contra se assistere legionis aciem inuenit. Cum non post multos dies ita sanam atque incolumen reddidit, ac si in ea ius proprium diabolus nunquam habuisset. 196 Alio quoque tempore idem uir omnipotentis Dei famulus ex obsesso quodam homine immundum spiritum excussit. Qui malignus spiritus cum uesperascente iam die secretam ab hominibus horam cerneret, peregrinum quempiam esse se simulans, circuire coepit ciuitatis plateas et clamare: O uirum sanctum Fortunatum episcopum! ecce quid fecit? peregrinum hominem de hospitio suo expulit. Quaero ubi requiescere debeam, et in ciuitate eius non inuenio. Tunc quidam in hospitio cum uxore sua et paruulo filio ad prunas sedebat, qui uocem eius audiens, et quid episcopus ei fecerit requirens, hunc inuitauit hospitio, sedere secum iuxta prunas fecit. Cumque uicissim aliqua confabularentur, paruulum eius filium idem malignus spiritus inuasit, atque in easdem prunas proiecit, ibique mox eius animam excussit. Qui orbatus miser, uel quem ipse susceperit, uel quem episcopus expulisset, agnouit. PETRUS Quidnam hoc esse dicimus, ut occidendi ausum in eius hospitio antiquus hostis acciperet, qui hunc peregrinum aestimans, ad se hospitalitatis gratia uocasset? GREGORIVS Multa, Petre, uidentur bona, sed non sunt, quia bono animo non fiunt. Unde et in Euangelio Veritas dicit: Si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit (Matth. VI, 25) . Quia cum peruersa est intentio quae praecedit, prauum est omne opus quod sequitur, quamuis esse rectum uideatur. Ego namque hunc uirum, qui dum quasi hospitalitatem exhiberet orbatus est, non pietatis opere delectatum aestimo, sed episcopi derogatione; nam poena subsequens innotuit, quia praecedens illa susceptio sine culpa non fuit. Sunt namque nonnulli, qui idcirco bona facere student, ut gratiam alienae operationis obnubilent; nec pascuntur bono quod faciunt, sed laude boni qua caeteros premunt. Qua de re existimo hunc uirum qui malignum spiritum in hospitalitatem suscepit, ostentationi potius intendisse quam operi, ut meliora quam episcopus fecisse uideretur; quatenus ipse susciperet eum, quem uir Domini Fortunatus expulisset. PETRUS Ita est ut dicis; nam finis operis probabat, quod munda intentio in operatione non fuerit. GREGORIVS Alio quoque tempore, cum oculorum quidam lumen amisisset, ad hunc deductus intercessionis eius opem petiit, et impetrauit. Nam cum uir Dei oratione facta oculis eius signum crucis imprimeret, ab eis, protinus luce reddita, nox caecitatis abscessit. Praeterea equus cuiusdam militis in rabiem fuerat uersus, ita ut a multis teneri uix posset: sed et quoscunque potuisset inuadere, eorum membra morsibus dilaniaret. Tunc utcunque a multis ligatus 197 ad uirum Dei deductus est. Qui mox eius capiti extensa manu signum crucis edidit, cunctam eius rabiem in mansuetudinem mutauit, ita ut postea mitior existeret, quam ante illam insaniam fuisset. Tunc idem miles equum suum, quem celerrimo miraculi imperio a sua uesania uidit immutatum, eidem sancto uiro decreuit offerendum. Quem cum suscipere ille renueret, ipse uero in precibus, ne despiceretur eius oblatio, perseueraret, sanctus uir mediam duarum partium uiam tenens, et petitionem militis audiuit, et munus recipere pro exhibita uirtute recusauit; prius namque dignum pretium praebuit, et postea equum qui sibi offerebatur accepit. Quia enim si non susciperet, eum contristari conspexerat, charitate cogente emit quod necessarium non habebat. Neque hoc silere de huius uiri uirtutibus debeo, quod ante dies fere duodecim agnoui. Quidam namque ad me deductus est senex pauper; atque ut mihi senum collocutio esse semper amabilis solet, studiose hunc unde esset inquisiui, qui se esse de Tudertina ciuitate respondit. Cui inquam: Quaeso te, Pater, num Fortunatum episcopum nosti? Qui ait: Noui, et bene noui. Tunc ipse subiunxi: Dic, rogo, si qua illius miracula nosti, et desideranti mihi qualis uir fuerit innotesce. Qui ait: Homo ille longe fuit ab istis hominibus quos uidemus modo. Nam quidquid ab omnipotenti Deo petiit, ita dum peteret impetrauit. Cuius hoc unum narro miraculum, quod ad praesens animo occurrit. Quadam namque die Gothi iuxta Tudertinam ciuitatem uenerunt, qui ad partes Rauennae properabant, et duos paruos puerulos de possessione abstulerant, quae possessio praefatae Tudertinae ciuitati subiacebat. Hoc cum uiro sanctissimo Fortunato nuntiatum fuisset, protinus misit, atque eosdem Gothos ad se euocari fecit. Quos blando sermone alloquens, eorum prius studuit asperitatem placare, ac post intulit, dicens: Quale uultis pretium dabo, et puerulos quos abstulistis reddite, mihique hoc gratiae uestrae munus praebete. Tunc is qui prior eorum esse uidebatur, respondit dicens: Quidquid aliud praecipis, facere parati sumus, nam istos puerulos nullatenus reddemus. Cui uenerandus uir blande minatus est, dicens: Contristas me, ne non expediat tibi. Sed idem Gothus in cordis sui feritate permanens, negando discessit. Die uero altera digressurus, rursus ad episcopum uenit, quem eisdem uerbis pro praedictis puerulis iterum episcopus rogauit. Cumque ad reddendum nullo modo consentire uoluisset, contristatus episcopus dixit: Scio quia tibi non expedit quod me contristato discedis. Quae Gothus uerba despexit, atque ad hospitium reuersus, eosdem pueros de quibus agebatur, equis superimpositos cum 200 suis hominibus praemisit. Ipse uero statim ascendens equum subsecutus est. Cumque in eadem ciuitate ante beati Petri apostoli ecclesiam uenisset, equo eius pes lapsus est; qui cum eo corruit, et eius coxa mox fracta est, ita ut in duabus partibus os esset diuisum. Tunc leuatus in manibus, reductus est ad hospitium. Qui festinus misit, et pueros quos praemiserat reduxit, et uiro uenerabili Fortunato mandauit, dicens: Rogo te, Pater, mitte ad me diaconum tuum. Cuius diaconus dum ad iacentem uenisset, pueros quos redditurum se episcopo omnino negauerat, ad medium deduxit, eosque diacono illius reddidit, dicens: Vade, et dic domino meo episcopo: Quia maledixisti mihi, ecce percussus sum; sed pueros quos quaesisti, recipe, et pro me, rogo, intercede. Susceptos itaque puerulos diaconus ad episcopum reduxit, cui benedictam aquam uenerabilis Fortunatus statim dedit, dicens: Vade citius, et eam super iacentis corpus proiice. Perrexit itaque diaconus, atque ad Gothum introgressus, benedictam aquam super membra illius aspersit. Res mira et uehementer stupenda! mox ut aqua benedicta Gothi coxam contigit, ita omnis fractura solidata est, et saluti pristinae coxa restituta, ut hora eadem de lecto surgeret, et ascenso equo ita coeptum iter ageret, ac si nullam unquam laesionem corporis pertulisset. Factumque est ut qui sancto uiro Fortunato pueros cum pretio reddere obedientiae subiectus noluit, eos sine pretio poena subactus daret. His igitur expletis studebat adhuc senex de eo et alia narrare. Sed quia nonnulli aderant ad quos exhortandos occupabar, iamque diei tardior hora incubuerat, uenerabilis Fortunati facta diu mihi audire non licuit, quae audire, si liceat, semper uolo. Sed die alia idem senex rem de illo magis adhuc mirabilem narrauit, dicens: In eadem Tudertina urbe Marcellus quidam, bonae actionis uir, cum duabus sororibus suis habitabat: qui eueniente molestia corporis, ipso sacratissimo uesperascente iam Sabbato paschali, defunctus est. Cuius corpus cum longius esset efferendum, die eodem sepeliri non potuit. Cumque mora esset temporis ad explendum debitum sepulturae, sorores eius, morte eius afflictae, cucurrerunt flentes ad uenerabilem uirum Fortunatum, eique magnis uocibus clamare coeperunt: Scimus quia apostolorum uitam tenes, leprosos mundas, caecos illuminas, ueni, et resuscita mortuum nostrum. Qui mox ut cognouit earum fratrem defunctum, flere ipse etiam de morte eius coepit, eisque respondit, dicens: 201 Recedite, et haec dicere nolite, quia fussio omnipotentis Dei est, cui contraire nullus hominum potest. Illis itaque discedentibus, tristis ex morte eius mansit episcopus. Subsequente autem die Dominico ante exsurgentis lucis crepusculum, uocatis duobus diaconibus suis, perrexit ad domum defuncti; accedensque ad locum ubi corpus iacebat exanime, ibi se in orationem dedit. Expleta autem prece surrexit, et iuxta corpus defuncti sedit; non autem grandi uoce defunctum per nomen uocauit, dicens: Frater Marcelle. Ille autem, ac si leuiter dormiens, ad uicinam uocem quamuis modicam fuisset excitatus, statim oculos aperuit, atque ad episcopum respiciens, dixit: O quid fecisti? o quid fecisti? Cui episcopus respondit, dicens: Quid feci? At ille: Duo hesterno die uenerunt, qui me eiicientes ex corpore in bonum locum duxerunt, hodie autem unus missus est qui dixit: Reducite eum, quia Fortunatus episcopus in domum eius uenit. Quibus uerbis expletis, mox ex infirmitate conualuit, et in hac uita diutius mansit. Nec tamen credendum est quia locum quem acceperat perdidit, quia dubium non est quod intercessoris sui precibus potuit post mortem melius uiuere, qui et ante mortem studuit omnipotenti Deo placere. Sed cur multa de eius uita dicimus, cum nunc usque ad corpus illius tot uirtutum documenta teneamus? Daemoniacos quippe absoluere, aegros curare quoties ex fide petitur, ut uiuus consueuerat hoc indesinenter facere, et apud mortua sua ossa perseuerat. Sed libet, Petre, adhuc ad Valeriae prouinciae partes narrationis meae uerba reducere, de quibus me eximia ualde miracula ex ore uenerabilis Fortunati, cuius longe superius memoriam feci, contigit audisse. Qui crebro ad me nunc usque ueniens, dum facta mihi ueterum narrat, noua refectione me satiat. [1,11] CAPUT XI. De Martyrio monacho prouinciae Valeriae. Quidam namque in eadem prouincia, Martyrius nomine, deuotus ualde omnipotentis Dei famulus exstitit, qui hoc de uirtutis suae testimonio signum dedit. Dum quadam die fratres illius panem subcinericium fecissent, eique obliti essent crucis signum imprimere, sicut in hac prouincia crudi panes ligno signari solent, ut per quadras quatuor partiti uideantur, idem Dei famulus adfuit, eisque referentibus signatum non fuisse cognouit. Cumque iam panis ille prunis 204 esset et cineribus coopertus, dixit: Quare hunc minime signastis? Qui hoc dicens, signum crucis digito contra prunas fecit. Quo signante protinus immensum crepitum panis dedit, ac si ingens in ignibus olla crepuisset. Qui dum coctus postmodum fuisset ab igne subtractus, ea cruce signatus inuentus est, quam non contactus, sed fides fecit. [1,12] CAPUT XII. De Seuero presbytero eiusdem prouinciae. In eo etiam loco Interorina uallis dicitur, quae a multis uerbo rustico Interocrina nominatur, in qua erat quidam uir uitae ualde admirabilis, nomine Seuerus, Ecclesiae beatae Mariae Dei genitricis semper uirginis sacerdos (Martyrol., 15 Feb.). Hunc cum quidam paterfamilias ad extremum uenisset diem, missis concite nuntiis, rogauit ut ad se quantocius ueniret, suisque orationibus pro peccatis eius intercederet, ut, acta de malis suis poenitentia, solutus culpa ex corpore exiret. Qui uidelicet sacerdos inopinate contigit ut ad putandam uineam esset occupatus, atque ad se uenientibus diceret: Antecedite, ecce ego uos subsequor. Cumque uideret sibi in eodem opere parum aliquid superesse, paululum moram fecit, ut opus quod minimum restabat expleret, quo expleto, coepit ad aegrum pergere. Eunti uero in itinere occurrentes hi qui prius uenerant, obuiam facti sunt, dicentes: Pater, quare tardasti? Noli fatigari, quia iam defunctus est. Quo audito, ille contremuit, magnisque uocibus se interfectorem illius clamare coepit. Flens itaque peruenit ad corpus defuncti, seque coram lecto illius cum lacrymis in terram dedit. Cumque uehementer fleret, in terram caput funderet, seque reum mortis illius clamaret, repente is qui defunctus fuerat animam recepit. Quod dum multi qui circumstabant aspicerent, admirationis uocibus emissis, coeperunt amplius flere prae gaudio. Cumque eum requirerent ubi fuerit, uel quomodo rediisset, ait: Tetri ualde erant homines qui me ducebant, ex quorum ore et naribus ignis exibat, quem tolerare non poteram. Cumque per obscura loca me ducerent, subito pulchrae uisionis iuuenis cum aliis nobis euntibus obuiam factus est, qui me trahentibus dixit: Reducite illum, quia Seuerus presbyter plangit, eius enim lacrymis Dominus eum donauit. Qui scilicet Seuerus protinus de terra surrexit, eique poenitentiam agenti opem suae intercessionis praebuit. Et dum per dies septem de perpetratis culpis poenitentiam aeger rediuiuus ageret, octaua die laetus de corpore exiuit. Perpende, Petre, quaeso, hunc de quo loquimur Seuerum, quam dilectum Dominus attendit, quem contristari nec ad modicum pertulit. PETRUS Admiranda sunt ualde haec, quae me inuenio nunc usque latuisse. Sed quid esse dicimus quod modo tales uiri nequeunt inueniri. GREGORIVS Ego, Petre, multos tales in hoc saeculo nec modo deesse existimo: neque enim si talia signa non faciunt, ideo tales non sunt. Vitae namque uera aestimatio in uirtute est operum, non in ostensione signorum. Nam sunt plerique, qui etsi signa non faciunt, signa tamen facientibus dispares non sunt. PETRUS Unde mihi, rogo, ostendi potest, quod sint quidam qui signa non faciunt, et tamen signa facientibus dissimiles non sunt? GREGORIVS Numquidnam nescis quoniam Paulus apostolus Petro apostolorum primo in principatu apostolico frater est? PETRUS Scio plane, nec dubium est quia etsi minimus omnium apostolorum, plus tamen omnibus laborauit. GREGORIVS Quod bene ipse reminisceris, Petrus super mare pedibus ambulauit, Paulus in mari naufragium pertulit : et in uno eodemque elemento ibi Paulus ire cum naui non potuit, ubi Petrus pedibus iter fecit. Aperte igitur constat, quia cum utriusque uirtus fuerit dispar in miraculo, utriusque tamen meritum dispar non est in coelo. PETRUS Placet, fateor, omnino quod dicis: ecce enim aperte noui, quia uita et non signa quaerenda sunt. Sed quoniam ipsa signa quae fiunt, bonae uitae testimonium ferunt, quaeso te adhuc si qua sunt referas, ut esurientem me per exempla bonorum pascas. GREGORIVS Vellem tibi in laudibus redemptoris de uiri uenerabilis Benedicti miraculis aliqua narrare, sed ad haec explenda hodiernum tempus uideo non posse sufficere. Liberius itaque haec loquemur, si aliud exordium sumamus.