[8,0] LIBER OCTAVUS. [8,1] Igitur Gunthchramnus rex anno XXIIII, regni sui de Cauillonno progressus, Neuernensem urbem adgreditur. Inuitatus enim Parisius ueniebat, ut Chilperici filium, quem iam Chlothacharium uocitabant, a sacro regenerationes fonte deberet excipere. Digressus uero a Neuerno ad Aurilianensem urbem uenit, magnum se tunc ciuibus suis praebens. Nam per domibus eorum inuitatus abibat et prandia data libabat; multum ab his muneratus muneraque ipsis proflua benignitate largitus est. Sed cum ad urbem Aurilianensem uenisset, erat ea die solemnitas beati Martini, id est quarto Nonas mensis quinti. Processitque in obuiam eius inmensa populi turba cum signis adque uixillis canentes laudes. Et hinc lingua Syrorum, hinc Latinorum, hinc etiam ipsorum Iudaeorum in diuersis laudibus uariae concrepabat, dicens: «Viuat rex, regnumque eius in populis annis innumeris dilatetur». Iudaei uero, qui in his laudibus uidebantur esse participes, dicebant: «Omnes gentes te adorent tibique genu flectant adque tibi sint subditi». Unde factum est, ut, celebratis missis, cum rex ad conuiuium resederet, diceret: «Vae genti Iudaicae malae et perfidae ac subdolo semper sensu uiuenti. Ob hoc enim mihi», inquid, «hodie laudes adulaturias adclamabant, ut me cunctae gentes quasi dominum adorarent, ut synagoga eorum, quae dudum a christianis deruta est, iuberem ope publica subleuare; quod, iubente Domino, numquam ero facturus». O regem admirabili prudentia clarum! Sic intellexit dolositatem hereticorum, ut ei paenitus non ualerent subripere, quae erant postmodum suggesturi. Iam enim mediante epulo rex locutus est sacerdotibus qui aderant, dicens: «Rogo, ut in domo mea crastina die uestram promerear benedictionem, fiatque mihi salus in ingressu uestro, ut ex hoc saluus fiam, cum super me humilem uestrarum benedictionum uerba defluxerint». Haec eo dicente, omnes gratias agentes, epulo expleto, surreximus. [8,2] Mane autem facto, dum rex loca sanctorum orationis gratia uisitaret, ad metatum nostrum aduenit. Erat enim ibi basilica sancti Auiti abbatis, cui in libro Miraculorum meminimus. Surrexi gauisus, fateor, ad occursum eius et, data oratione, depraecor, ut in mansione mea euglogias beati Martini dignaretur accipere. Quod ille non respuens, benigno animo ingressus, hausto poculo, admonitis nobis ad conuiuium, laetus abscessit. Tunc Berthchramnus Burdegalensis episcopus cum Palladio Santonico ualde regi infensus erat pro susceptione Gundoualdi, cui supra meminimus. Sed et Palladius episcopus ob hoc maxime regem incurrerat, quod ei saepius fallacias intulisset. Discussi enim ante paulolum fuerant a reliquis episcopis et optimatibus regis, cur Gundoualdum suscepissent, cur Faustianum Aquis episcopum ad praeceptionem eius leuissimam ordinassent. Sed hanc causam ordinationis Palladius episcopus a Bertechramno metropole suo auferens, super se diuoluit, dicens: «Oculi metropolis mei ualde doloribus artabantur, et ego spoliatus et contemptus, inuitus in eo loco adductus sum. Non potui aliud facere, nisi quae ille, qui omnem principatum Galliarum se testabatur accipere, imperabat». Cum haec rege nuntiata fuissent, ualde commotus est, ita ut uix obtineri possit, ut eos ad conuiuium prouocaret, quos antea non uiderat. Introeunte itaque Berthramno, interrogat rex: «Quis», ait, «est iste?» Diu enim erat, quod ab eo uisus non fuerat. Dixeruntque: «Hic est Berthchramnus Burdegalinsis urbis episcopus». Cui ille: «Gratias», inquid, «agimus, quod sic custodisti fidem generationi tuae. Scire enim te oportuerat, dilectissime pater, quod parens eras nobis ex matre nostra, et super gentem tuam non debueras inducere pestem extraneam». Cumque talia et his similia Berthchramnus audisset, conuersus ad Palladium rex ait: «Nec tibi, o Palladi episcope, nimium sunt gratiae referendae. Tertio enim mihi, quod de episcopo dici iniquum est, periurasti, mittens indicolos dolositate plenus. A me excusabaris per epistolas, et germanum meum cum scriptis aliis inuitabas. Iudicauit enim Deus causam meam, cum ego prouocare uos semper tamquam aeclesiae patres studui et uos circa me semper egistis dolose». Nicasio autem et Antidio episcopis dixit: «Quid uos, o sanctissimi patres, pro regiones utilitate uel regni nostri sospitate tractastis, edicite». Illis quoque tacentibus, ablutis rex manibus, accepta a sacerdotibus benedictione, ad mensam resedit laeto uulto et hilare faciae, quasi nihil de contempto suo fuisset effatus. [8,3] Interea iam medium prandii peractum, iubet rex, ut diaconem nostrum, qui ante die ad missas psalmum responsurium dixerat, canere iuberem. Quo canente, iubet iterum mihi, ut omnes sacerdotes qui aderant per meam commonitionem, datis ex officio suo singulis clerecis, coram rege iuberentur cantare. Per me enim secundum regis imperium admoniti, quisque, ut potuit, in regis praesentia psalmum responsurium decantauit. Cum autem fercula profererentur, dixit rex: «Argentum omne, quod cernitis, Mummoli illius periuris fuit; sed nunc, gratia Domini tribuente, in nostra dominatione translatum est. Nam quindecim ex eo catinos, ut istum maiorem cernitis, iam concidi, et non exinde amplius quam hunc et alium de cento septuaginta libris reseruaui. Et quid amplius quam opus cotidianum? Non ego, quod peius est, alium filium praeter Childeberthum habeo, cui satis sit de thesauris, quos ei pater reliquid, et quae iam de huius miserrimi rebus, quae Auennione inuentae sunt, transmittere curaui. Reliqua uero pauperum et aeclesiarum erunt necessitatibus tribuenda». [8,4] «Unum uos tantummodo, sacerdotes Domini, depraecor, ut pro filio meo Childebertho Domini misericordiam exoretis. Est enim uir sapiens adque utilis, ut de multorum annorum aeuo uix ita tam cautus homo repperire possit ac strinuus. Quia, si hunc Deus his Galliis concedere dignabatur, fortassis spes erat, de eodem gentem nostram, quae ualde exinanita est, posse consurgere. Quod fieri iuxta eius misericordiam non diffido, eo quod tale fuerit pueri natiuitates praesagium. Nam in diem sanctum paschae, stante fratre meo Sigybertho in aeclesia, procedente diacono cum sancto euangeliorum libro, nuntius regi aduenit, unaque uox fuit pronuntiantes lectionem euangelicam ac nuntii dicentis: "Filius natus est tibi". Unde factum est, ut omnis populus in utraque adnuntiatione pariter proclamaret: "Gloria Deo omnipotenti". Sed et baptismum in die sanctum pentecosten accepit, et rex nihilominus in diem sanctum dominicae natiuitatis est eleuatus. Unde, si oratio uestra prosequitur, poterit hic, Domino annuente, regnare». Haec rege dicente, omnes orationem fuderunt ad Dominum, ut utrumque regem eius misericordia conseruaret. Adiecitque rex: «Verum quia mater eius Brunichildis me minatur interimere, sed nihil mihi ex hoc formidinis est. Dominus enim, qui me eripuit de manibus inimicorum meorum, et de huius insidiis liberauit me». [8,5] Multa tunc et in Theodorum aduersa locutus est, protestans, quod, si ad synodum ueniret, iterum exilio truderetur, dicens: «Scio enim, quod horum causa germanum meum Chilpericum interfeci fecit. Denique nec nos pro uiris habere debemur, si eius necem ulciscere non ualemus hoc anno». Cui ego respondi: «Et quis Chilpericum interemit, nisi malitia sua tuaque oratio? Multas enim tibi contra iustitiam tetendit insidias, quae ei mortis exitium intulerunt. Quod ut dicam, ualde hoc per uisionem somnii inspexi, cum uiderem eum, ante tonsorato capite, quasi episcopum ordinari; deinde super cathedram puram, sola fuligine tectam, inpositum ferri, praelucentibus coram eo lyghnis ac cereis». Me haec narrante, rex ait: «Vidi et ego aliam uisionem, quae huius interitum nuntiauit. Adducebatur enim in conspectu meo a tribus episcopis uinctus catenis, quorum unus Tetricus, alius Agroecula, tertius uero Nicetius Lugduninsis erat. E quibus dicebant duo: "Soluite, quaesumus", eum et castigatum abire permittite". Quibus e contrario cum amaritudine Tetricus episcopus respondebat: "Non fiet ita, sed igni concremabitur pro sceleribus suis". Et cum diu multumque quasi altercantes haec inter se uerba proferrent, conspicio eminus aeneum super ignem positum feruere uehementer. Tunc me flente, adpraehensum infilicem Chilpericum, confractis membris, proiciunt in aeneum. Nec mora, inter undarum uapores ita dissolutus ac liquefactus est, ut nullum ex eo paenitus indicium remaneret». Haec rege dicente, admirantibus nobis, epulo expleto, surreximus. [8,6] Rex igitur in crastinum in uenatione progressus est. Quo redeunte, Garacharius comis Burdigalensis adque Bladastis a nobis repraesentati sunt, quia, ut superius diximus, in basilica sancti Martini confugium fecerant, pro eo quod Gundoualdo coniuncti fuissent. Nam cum prius, pro his depraecatus, nihil obtinere potuissem, haec in sequenti locutus sum: «Audiat, o rex, potestas tua. Ecce! a domino meo in legatione ad te directus sum. Vel quid renuntiabo ei qui me misit, cum nihil mihi responsi reddere uellis?» At ille obstupefactus ait: «Et quis est dominus tuus, qui te misit?» Cui ego subridens: «Beatus Martinus», inquio, «misit me». Tunc ille iussit sibi repraesentari uiros. Sed cum in eius conspectu uenissent, multas eis perfidias ac periurias exprobrauit, uocans eos saepius uulpis ingeniosas, sed restituit eos gratiae suae, reddens quae illis ablata fuerant. [8,7] Adueniente quoque die dominico, rex ad aeclesiam ad spectanda missarum solemnia petit. Fratres uero consacerdotesque, qui aderant, locum Palladio episcopo ad agenda festa praebuerunt. Quo incipiente prophetiam, rex interrogat, quis esset. Cumque Palladium episcopum initiasse pronuntiassent, statim commotus rex ait: «Qui mihi semper infidelis et perfidus fuit, ille nunc sacrata uerba praedicauit? Egrediar prursus ab haec aeclesia, ne inimicum meum audiam praedicantem». Et haec dicens, egredi coepit aeclesiam. Tunc conturbati sacerdotes de fratres humilitate, dixerunt regi: «Vidimus enim eum conuiuio tuo adesse ac de eius manu te benedictionem accipere; et cur eum nunc rex aspernatur? Si enim scissemus tibi exosum, declinassemus utique ad alium, qui haec agere debuisset. Nunc, si permittis, caelebret, quae coepit; in posterum autem, si aliquid opposueris, canonicae sanctionis censura finiatur». Iam enim Palladius episcopus in sacrario cum grande humilitate discesserat. Tunc rex iussit eum reuocare, et sic quae agere coeperat expediuit. Nam cum iterato ad conuiuium regis Palladius atque Berthchramnus acciti fuissent, commoti in inuicem multa sibi de adulteriis ac fornicatione exprobrauerunt, nonnulla etiam de periuriis. Quibus de rebus multi ridebant, nonnulli uero, qui alacriores erant scientiae, lamentabant, cur inter sacerdotes Domini taliter zezania diabuli pollularet. Discedentes itaque a regis praesentia, cautiones et fideiussores dederunt, ut decimo Kalendas mensis noni ad sinodum conuenirent. [8,8] Tunc apparuerunt signa, id est radii a parte aquilonis, sicut saepius apparere solent. Fulgor per caelum cucurrisse uisus est, floresque in arboribus ostensi sunt. Erat enim mensis quintus. [8,9] Post haec rex Parisius uenit et coram omnibus loqui coepit, dicens: «Germanus meus Chilpericus moriens dicitur filium reliquisse, cuius nutritores, matre depraecante, petierunt, ut eum de sancto lauacro in dominici natalis solemnitate deberem excipere, et non uenerunt. Rogauerunt deinceps, ut ad sanctum pascha baptizaretur, sed nec tunc adlatus est infans. Depraecati sunt autem tertio, ut ad festiuitatem sancti Iohannis exhiberetur, sed nec tunc uenit. Mouerunt itaque me per tempus sterile de loco ubi abitabam. Veni igitur, et ecce! absconditur nec ostenditur mihi puer. Unde, quantum intellego, nihil est quod promittitur, sed, ut credo, alicuius ex leudibus nostris sit filius. Nam si de stirpe nostra fuisset, ad me utique fuerat deportatus. Ideoque noueritis, quia a me non suscipitur, nisi certa de eo cognuscam indicia». Haec audiens Fredegundis regina, coniunctis prioribus regni sui, id est cum tribus episcopis et tricentis uiris optimis, sacramenta dederunt, hunc ab Chilperico rege generatum fuisse; et sic suspicio ab animis regis ablata est. [8,10] Denique cum interitum Merouechi adque Chlodouechi saepius lamentaret nesciretque, ubi eos postquam interficerant proiecissent, uenit ad regem homo, qui diceret: "Si mihi contrarium in posterum non habetur, indicabo, in quo loco Chlodouechi cadauer sit positum». Iurauit rex, nihil ei molestum fieri, sed potius muneribus ampliari. Tunc ille: «Veritatem», inquid, «me loqui, o rex, ipsa ratio quae acta est conprobabit. Nam quando Chlodouechus interfectus est ac sub stillicidio oraturii cuiusdam sepultus, metuens regina, ne aliquando inuentus cum honore sepeliretur, iussit eum in alueum Matronae fluminis proici. Tunc intra lapsum, quod opere meo ad capiendorum piscium necessitatem praeparaueram, repperi. Sed cum ignorarem, quisnam esset, a caesariae prolixa cognoui Chlodouechum esse, adpraehensumque in humeris ad litus detuli ibique eum cespite superposito tumulaui. Ecce, saluatis artubus, quod uolueris effice!» Quod cum rex conperisset, confingens se ad uenationem procedere, detectoque tumulo, repperit corpusculum integrum et inlaesum. Una tantum pars capillorum, quae subter fuerat, iam defluxerat, alia uero cum ipsis crinium flagellis intacta durabat. Cognitumque est, hunc esse, quem rex intento animo requirebat. Conuocato igitur episcopo ciuitatis, cum clero et populo ac cereorum innumerabilium ornato ad basilicam sancti Vincenti detulit tumulandum, non minus plangens nepotes mortuos, quam cum uidit filios proprios iam sepultus. Post haec misit Pappolum Carnotenae urbis episcopum, qui Merouechi cadauer requirens, iuxta Chlodouechi tumulum sepeliuit. [8,11] Ostiarius uero quidam de alio ostiario dixit: «Domine rex, hic, accepto praemio, consinsit, ut tu interficiaris». Adpraehensusque ostiarius, de quo dixerat, caesus suppliciisque multis adfectus, nihil de causa, qua interrogabatur, aperuit. Loquebantur enim tunc multi hoc in insidiis et inuidia factum, quod ostiarius ille, cui hoc crimen inpactum fuerat, plurimum a rege diligeretur. Ansoualdus autem, nescio qua suspicione tactus, nec uale dicens, a rege discessit. Rex uero Cauillonum regressus, iussit Boantum, qui sibi semper fuerat infidelis, gladio percuti. Qui uallatus in domo sua, ab hominibus regis peremptus interiit, resque suae fisci dicionibus subiugatae sunt. [8,12] Denique cum rex maxima intentione Theodorum episcopum iterum persequi conaretur et Massilia iam in Childeberthi regis dominatione reuocata fuisset, ad discutiendas causas Ratharius illuc quasi dux a parte regis Childeberthi diregitur. Sed postposita actione, quae ei a rege iniuncta fuerant, episcopum uallat, fideiussores requirit et ad praesentiam regis Gunthchramni direxit, ut scilicet ad synodum, quod Matiscone futurum erat, quasi ab episcopis damnandus adesset. Nec defuit ultio diuina, quae seruos suos ab ore canum rabidorum defensare consueuit. Nam egrediente episcopo a ciuitate, statim res aeclesiae direpit et alia quidem sibi uindicat, alia sub sigillorum munitione concludit. Cumque hoc fecisset, protenus famulus eius saeuissimus inuadit morbus exhaustusque febre peremit; filius eius ab hoc incommodo defecit, quem suburbano Massiliae ipsius cum graui gemitu sepeliuit. Fuitque talis domui eius plaga, ut, cum ab urbe illa est digressus, uix ad patriam suam regredi putaretur. Theodorus uero episcopus a Gunthchramno rege detentus est, sed nihil ei rex nocuit. Est enim uir egregiae sanctitatis et in oratione assiduus, de quo mihi Magnericus Treuerensis episcopus haec retulit: Ante hos annos cum ad praesentia Childeberthi regis ita sub ardua custodia duceretur, ut, quandoque ad urbem aliquam uenisset, neque episcopum neque quemquam de ciuibus uidere permitteretur, adueniens Treuerus, nuntiatum est episcopo, hunc iam in naui positum clam abduci. Surrexitque sacerdus tristis, ac uelociter prosecutus, repperit eum ad litus; causatusque cum custodibus, cur tanta esset impietas, ut non liceret fratri fratrem aspicere, uisoque tandem, osculatus eum, indulgens aliquid uestimenti, discessit. Veniens itaque ad basilicam sancti Maximini, prosternitur sepulchro, illud apostoli Iacobi retinens: Orate pro inuicem, ut saluimini. Fusaque diu oratione cum lacrimis, ut fratre dignaretur Dominus adiuuare, egressus est foris. Et ecce! mulier, quam spiritus erroris agitabat, clamare sacerdoti coepit ac dicere: «O sceleste et inueterate dierum, qui pro inimico nostro Theodoro orationem fundis ad Dominum, ecce! nos cotidie querimus, qualiter ab his Galliis extrudatur, qui nos cotidianis incendiis conflat, et tu pro eo rogare non desinis! Satius enim tibi erat, res aeclesiae tuae diligenter inquirere, ne pauperibus aliquid deperiret, quam pro hoc tam intente deposcere» Et agebat: «Vae nobis, qui eum non possumus expugnare». Et licet daemoniis credi non debeat, tamen qualis esset sacerdus, de quo haec daemon condolens declamabat, apparuit. Sed ad coepta redeamus. [8,13] Igitur legatus ad nepotem suum Childeberthum rex diregit, qui morabatur tunc ad castrum Confluentis , qui ob hoc nomen accepit, pro eo quod Musella Rhenusque amnes pariter confluentes in eodem loco iungantur. Et quia placitum fuerat, ut Trecas Campaniae urbem de utrumque regnum coniungerent, sacerdotibusque de regno Childeberthi congruum non fuit, Felix legatus, salutatione praemissa, ostensis litteris, ait: «Patruus tuus, o rex, diligenter interrogat, quis te ab hac promissione retraxit, ut sacerdotes regni uestri ad concilium, quod simul decreueratis, uenire differrent. An forsitan mali homines aliquam inter uos discordiae radicem faciunt pullulare?» Tunc ego, rege tacente, respondi: «Nimirum, si zizania seratur in populus; nam inter hos quo radicem obligit protenus non potest repperiri. Nulli enim latet, quod Childeberthus rex alium patrem nisi patruum non habet, neque ille alium filium nisi hunc habere disponit, iuxta id quod eum anno praesenti audiuimus loqui. Absit ergo, ut inter eos radix discordiae germinet, cum se pariter et tuere debeant et amare». Tunc uocato secretius Felice legato, Childeberthus rex rogauit, dicens: «Depraecor dominum et patrem meum, ut Theodoro episcopo nihil iniuriae inferat; quod si fecerit, confestim inter nos scandalum germinauit, erimusque, discordia inpediente, disiuncti, qui debemus amorem tuendo esse pacifici». Acceptoque et de aliis causis responso, legatus discessit. [8,14] Nobis itaque in antedicto castro cum regem commorantibus, dum ad conuiuium principis usque obscura nocte reteneremur, epulo expleto, surreximus, uenientesque ad fluuium, offendimus nauem in litus, quae nobis fuerat praeparata. Ascendentibusque nobis, inruit turba hominum diuersorum, impletaque est nauis tam hominibus quam aquis. Sed uirtus Domini adfuit non sine grande miraculo, ut, cum usque labium impleta fuisset, mergi non possit. Habebamus enim nobiscum beati Martini reliquias cum aliorum sanctorum, quorum uirtutem nos credimus fuisse saluatos. Ad uero naue ad litus unde egressi fuimus redeunte, euacuata uel ab hominibus uel a lymphis, repulsis extraneis, sine inpedimento transiuimus. In crastino autem uale regi dicentes, abscessimus. [8,15] Profecti igitur in itenere, ad Eposium castrum accessimus, ibique a Vulfilaico diacono nancti, ad monasterium eius deducti, benignissime suscepti sumus. Est enim hoc monasterium quasi milibus octo ab antedicto castro in montis cacumine collocatum. In quo monte magnam basilicam aedificauit, quam beati Martini uel reliquorum sanctorum reliquiis inlustrauit. Commorantes autem ibi, petere ab eo coepimus, ut nobis aliqua de conuersionis suae bono narraret, uel qualiter ad clericatus officium aduenissit, quia erat genere Langobardus. Sed nequibat exponere, uanam tota intentione cupiens gloriam euitare. Quem ego terribilibus sacramentis coniurans, pollicitus primo, ut nulli quae referebat expanderem, rogare coepi, ut nihil mihi de his quae interrogabam occoleret. Cumque diutissime reluctasset, uictus tandem tam praecibus quam obsecrationibus meis, haec effatus est: «Dum essem», inquid, «puer paruolus, audito beati Martini nomine, nesciens adhuc, utrum martyr an confessor esset, uel quid boni in mundo gessisset, uel quae regio beatus artus tumulo meruisset accipere, iam in eius honore uigilias celebrabam ac, si aliquid inter manus numismatis aduenisset, aelimosinas faciebam. Iamque in maiore aetate proficiens, litteras discere studui; ex quibus prius scribere potui, quam ordinem scriptarum litterarum scirem. Deinde Aridio abbati coniunctus ab eoque edoctus, beati Martini basilicam adii. Reuertensque cum eo, ille parumper pulueris beati sepulchri pro benedictione sustulit, quod in capsulam positum ad collum meum dependit. Deuectique ad monasterium eius Limouicino in termino, accepta capsula, ut eam in oraturio suo locaret, in tantum puluis adcreuit, ut non solum totam capsam repleret, uerum etiam foris inter iuncturas, ubi aditum repperire potuit, scatiret. Ex hoc mihi miraculi lumine animus magis accendit totam spem meam in eius uirtute defigere. Deinde territurium Treuericae urbis expetii, et in quo nunc estis monte habitaculum quod cernitis proprio labore construxi. Repperi tamen hic Dianae simulacrum, quod populus hic incredulus quasi deum adorabat. Colomnam etiam statui, in qua cum grandi cruciatu sine ullo pedum perstabam tegmine. Itaque cum hiemis tempus solite aduenisset, ita rigore glaciali urebar, ut ungues pedum meorum saepius uis rigoris excuteret et in barbis meis aqua gelu conexa candelarum more dependeret. Magnam enim hiemem regio illa persaepe dicitur sustenere». Sed cum nos sollicite interrogaremus, qui ei cybus aut potus esset, uel qualiter simulacra montis illius subuertisset, ait: «Potus cybusque meus erat parumper panis et oleris ac modicum aquae. Verum ubi ad me multitudo uicinarum uillarum confluere coepit, praedicabam iugiter, nihil esse Dianam, nihil simulacra nihilque quae eis uidebatur exercere cultura; indigna etiam esse ipsa, quae inter pocula luxuriasque profluas cantica proferebant; sed potius Deo omnipotenti, qui caelum fecit ac terram, dignum sit sacrificium laudis inpendere. Orabam etiam saepius, ut simulacrum Dominus dirutum dignaretur populum illum ab hoc errore discutere. Flexit Domini misericordia mentem rusticam, ut inclinaret aurem suam in uerba oris mei, ut scilicet, relictis idolis, Dominum sequeretur. Tunc conuocatis quibusdam ex eis, simulacrum hoc inmensum, quod elidere propria uirtute non poteram, cum eorum adiutorio possim eruere; iam enim reliqua sigillorum, quae faciliora fuerant, ipse confringeram. Conuenientibus autem multis ad hanc Dianae statuam, missis funibus, trahere coeperunt; sed nihil labor eorum proficere poterat. Tunc ego ad basilicam propero, prostratusque solo, diuinam misericordiam cum lacrimis flagitabam, ut, quia id humana industria euertere non ualebat, uirtus illud diuina destrueret. Egressusque post orationem, ad operarius ueni, adprehensumque funem, ut primo ictu trahere coepimus, protenus simulacrum ruit in terra, confractumque cum malleis ferreis in puluerem redegi. Ipsa quoque hora, cum ad cibum capiendum uenissem, ita omne corpus meum a uertice usque ad plantam pusulis malis repletum est, ut locus, quem unus digitus tegerit, uacuus inuenire non possit. Ingressusque basilicam solus, denudaui me coram sancto altario. Habebam enim ibi ampullam cum oleo plenam, quam de sancti Martini basilicam detuleram; ex qua propriis manibus omnes artus perunxi, moxque sopori locatus sum. Expergefactus uero circa medium noctis, cum ad cursum reddendum surgerem, ita corpus totum incolomem repperi, acsi nullum super me ulcus apparuisset. Quae uulnera non aliter nisi per inuidiam inimici emissa cognoui. Et quia semper ipse inuidus Deum quaerentibus nocere conatur, aduenientibus episcopis, qui me magis ad hoc cohortare debuerant, ut coeptum opus sagaciter explicare deberem, dixerunt mihi: "Non est aequa haec uia, quam sequeris, nec tu ignobilis Symeoni Anthiochino, qui colomnae insedit, poteris conparare. Sed nec cruciatum hoc te sustenere patitur loci positio. Discende potius et cum fratribus, quos adgregasti tecum, inhabita". Ad quorum uerba, quia sacerdotes non obaudire adscribitur crimini, discendebam, fateor, et ambulabam cum eisdem ac cybum pariter capiebam. Quadam uero die, prouocans me episcopus longius ad uillam, emisit operarius cum scutis et malleis ac securibus, et eliserunt colomnam, in qua stare solitus eram. In crastinum autem ueniens, inueni omnia dissipata. Fleui uehementer, sed erigere nequiui quae distruxerant, ne dicerer contrarius iussionibus sacerdotum; et ex hoc, sicut nunc habito, cum fratribus habitare contentus sum». [8,16] Cui cum de uirtutibus beati Martini, quas in eo loco operatus est, aliquam ut declararet exposcirem, haec retulit: «Franci cuiusdam et nobilissimi in gente sua uiri filius mutus surdusque erat; adductusque a parentibus ad hanc basilicam, iussi eum cum diacono meo et alio ministro in ipsum templum sanctum in lectulo requiescere. Et per diem quidem orationi uacabat, nocte autem in ipsa, ut diximus, aede dormiebat. Quandoque misertus Deus, apparuit mihi in uisione beatus Martinus, dicens: "Eiece agnum de basilica, quia iam sanus factus est". Mane autem facto, cogitanti mihi, quod esset hoc somnium, uenit ad me puer, et emittens uocem, gratias agere Deo coepit, conuersusque ad me, ait: "Gratias ago Deo omnipotenti, qui mihi et eloquium reddedit et auditum". Ex hoc sanus redditus, ad domum rediit. Alius uero, qui plerumque in furtis diuersisque sceleribus conmixtus, periurare consueuerat, cum aliquando a quibusdam pro furtu argueritur, ait: "Ibo ad basilicam beati Martini, et sacramentis me exuens, innocens reddar". Quo ingrediente, elapsa secure de manu eius, ad usteum ruit, graui cordis dolore perculsus. Confessusque est miser uerbis propriis quae uenerat excusare periuriis. Alius simili modo cum de incendiis domus uicini sui argueritur, ait: "Vadam ad templum sancti Martini et, fide data, insons redditurus ero ab hoc crimine". Manifestum erat enim, hunc domum illam incendio concremasse. Abiens autem ad sacramenta danda, conuersus ad eum, dixi ei: "Quantum uicinorum tuorum dictat assertio, non eris innocens ab hoc scelere; sed tamen Deus ubique est, et uirtus eius ipsa est forinsecus, quae habetur intrinsecus. Tamen si ita te uana fiducia coepit, quod Deus uel sancti eius in periuribus non ulciscantur, ecce! templum sanctum e contra, iura, ut libet. Nam calcare limen sacrum non permitteris". Ad ille, eleuatis manibus, ait: "Per omnipotentem Deum et uirtutem beati Martini antestitis eius, quia hoc incendium non admisi". Data itaque sacramenta, dum recederet, uisum est ei quasi ab igne circumdare. Et statim ruens in terra, clamare coepit, se a beato antestite uehementer exuri. Aiebat enim miser: "Testor Deum, quia ego uidi ignem de caelo cadere, qui me circumdans ualidis uaporibus conflat". Et dum haec diceret, spiritum exalauit. Multis haec causa documentum fuit, ne in hoc loco auderent ulterius periurare». Plurima quidem de his uirtutibus hic diaconus retulit, quae sequi longum potaui. [8,17] Dum autem in loco illo commoraremur, uidimus per duas noctes signa in caelo, id est radius a parte aquilonis tam dare splendidus, ut prius sic apparuisse non fuerent uisi; et ab utraque quidem parte, id est ab euro et zephero, nubes sanguineae. Tertia uero nocte quasi hora secunda apparuerunt hii radii. Et ecce! dum eos miraremur attoniti, surrexerunt a quatuor plagis mundi alii horum similes; uidimusque totum caelum ab his operire. Et erat nubes in medio caeli splendida, ad quam se hi radii collegebant in modum tenturii, quod ab imo ex amplioribus incoeptum fasceis, angustatis in altum, in uno cuculli capite saepe collegitur. Erantque in medio radiorum et aliae nubes, ceu coruscum ualide fulgorantes. Quod signum magnum nobis ingessit metum. Operiebamur enim, super nos aliquam plagam de caelo transmitti. [8,18] Childebertus uero rex, inpellentibus missis imperialibus, qui aurum, quod anno superiore datum fuerat, requirebat, exercitum in Italia diregit. Sonus enim erat, sororem suam Ingundem iam Constantinopoli fuisset translata. Sed cum duces inter se altercarentur, regressi sunt sine ullius lucri conquisitione. Nam Wintrio dux, a paginsibus suis depulsus, ducatum caruit; finissitque uitam, nisi fuga auxilium praebuisset. Sed postea, pacatum populum, ducatum recepit. Itaque Nicetius per emissionem Eulalii a comitatu Aruerno submotus, ducatum a rege expetiit, datis pro eo inmensis muneribus. Et sic in urbe Aruerna, Rutena atque Ucetica dux ordinatus est, uir ualde aetate iuuenis, sed acutus in sensu, fecitque pacem in regionem Aruerna uel in reliqua ordinationis suae loca. Chuldericus uero Saxo in offensam regis Guntchramni incedens, pro causa, qua superius diximus alius confugisse, beati Martini basilicam expetiit, uxorem in regno regis antedicti relinquens. Cui obtestauerat rex, ne uirum uidere praesumeret, nisi prius ille regali gratiae reconciliaretur; ad quem cum pro eo saepius legationem misissimus, tandem obtenuemus, ut uxorem reciperet et citra Legerem fluuium commoraretur, non tamen ad regem Childeberthum transire praesumeret. Sed ille, accepta libertate recipiendae uxoris, clam ad eum transiit, adeptaque ordinatione ducatus in ciuitatebus ultra Garonnam, quae in potestatem supradicti regis habebantur, accessit. Guntchramnus uero rex uolens regnum nepotis sui Chlotchari, fili scilicet Chilperici, regere, Theodulfum Andegauis comitem esse decreuit. Introductusque in urbe, a ciuibus et praesertim a Domighisilo cum humilitate repulsus est. Recurrensque ad regem, iterum praeceptum accipiens, a Sigulfo duci intromissus, comitatum urbis illius rexit. Gundoualdus autem comitatum Meldensim super Werpinum conpetiit, ingressusque urbem, causarum actionem agere coepit. Exinde dum pagum urbis in hoc officio circuiret, in quadam uilla a Werpino interficitur. Cuius parentes congregati super hunc inruunt, inclusumque in pensilem domus interemunt. Sicque uterque a comitatu morte inminente discessit. [8,19] Cum autem saepius Dagulfus abba pro sceleribus suis argueritur, quia furta et homicidia plerumque faciebat, sed et in adulteriis nimium dissolutus erat, quodam tempore uxorem uicini sui concupiscens, miscebatur cum ea. Requirens occasiones diuersas, qualiter uirum adulterae, qui in terra huius monasterii conmanebat, deberet oppremere, ad extremum contestatus est ei, dicens, quod, si ad uxorem suam accederet, puniretur. Illo quoque discedente ab hospitiolo suo, hic nocte cum uno clerico ueniens, domum meretricis ingreditur. Postquam autem diutissime bibentes inebriati sunt, in uno strato locantur. Quibus dormientibus, adueniens uir ille accenso stramine, eleuata bipenne utrumque peremit. Ideoque documentum sit haec causa clericis, ne contra canonum statuta extranearum mulierum consortium potiantur, cum haec et ipsa lex canonica et omnes scripturae sanctae prohibeant, praeter his feminis, de quibus crimen non potest aestimari. [8,20] Interim dies placiti aduenit, et episcopi ex iusso regis Guntchramni apud Matiscensim urbem collecti sunt. Faustianus autem, qui ex iusso Gundoualdi Aquinsi urbi episcopus ordinatus fuerat, ea condicione remouitur, ut eum Bertchramnus Orestesque siue Palladius, qui eum benedixerant, uicibus pascerent centinusque ei aureus annis singulis ministrarent. Nicetius tamen ex laico, qui prius ab Chilperico regi praeceptum elicuerat, in ipsa urbe episcopatum adeptus est. Ursicinus Cadurcinsis episcopus excommunicatur, pro eo quod Gundoualdum excipisse publice est confessus, accepto huiusmodi placito, ut, paenitentiam tribus annis agens, neque capillum neque barbam tonderit, uino et carnibus absteniret, missas celebrare, clericus ordinare aeclesiasque et crisma benedicere, eulogias dare paenitus non auderet, utilitas tamen aeclesiae per eius ordinationem, sicut solita erat, omnino exerceretur. Extetit enim in hac synodo quidam ex episcopis, qui dicebat, mulierem hominem non posse uocitare. Sed tamen ab episcopis ratione accepta quieuit, eo quod sacer Veteris Testamenti liber edoceat, quod in principio, Deo hominem creante, ait: Masculum et feminam creauit eos, uocauitque nomen eorum Adam, quod est homo terrenus, sic utique uocans mulierem ceu uirum; utrumque enim hominem dixit. Sed et dominus Iesus Christus ob hoc uocitatur filius hominis, quod sit filius uirginis, id est mulieris. Ad quam, cum aquas in uina transferre pararet, ait: Quid mihi et tibi est, mulier? et reliqua. Multisque et aliis testimoniis haec causa conuicta quieuit. Praetextatus uero Rotomagensis episcopus orationis, quas in exsilio positus scalpsit, coram episcopis recitauit. Quae quibusdam quidem placuerunt, a quibusdam uero, quia artem secutus minime fuerat, repraehendebantur. Stilus tamen per loca aeclesiasticus et rationabilis erat. Caedis enim magna tunc inter famulus Prisci episcopi et Leudeghisili ducis fuit. Priscus tamen episcopus ad coemendam pacem multum paecuniae obtulit. His etenim diebus Guntchramnus rex grauiter aegrotauit, ita ut potaretur a quibusdam non posse prorsus euadere. Quod, credo, prouidentia Dei fecisset. Cogitabat enim multus episcoporum exsilio detrudere. Theodorus itaque episcopus ad urbem suam regressus, fauente omni populo, cum laude susceptus est. [8,21] Itaque cum hoc synodum ageretur, Childeberthus rex aput Belsonancum uilla , quae in medio Ardoennensis siluae sita est, cum suis coniungitur. Ibique Brunichildis regina pro Ingunde filia, quae adhuc in Africa tenebatur, omnibus prioribus questa est, sed parum consolationis emeruit. Tunc contra Bosonem Guntchramnum causa exoritur. Ante paucus autem dies mortua propinqua uxoris eius sine filiis, in basilicam urbis Metinsis sepulta est cum grandibus ornamentis et multo auro. Factum est autem, ut post dies paucus adesset festiuitas beati Remedii, quae in initio mensis octaui caelebratur. Discedentibus autem multis e ciuitate cum episcopo et praesertim senioris urbis cum duci, uenerunt pueri Bosonis Guntchramni ad basilica, in qua mulier erat sepulta. Et ingressi, conclusis super se osteis, detexerunt sepulchrum, tollentes omnia ornamenta corporis defuncti, quae reperire potuerant. Sentientes autem haec monachi basilicae illius, uenerunt ad ostium; sed ingredi non sunt permissi. Quod uidentes, nuntiauerunt haec episcopo suo ac duci. Interea pueri, acceptis rebus ascensisque equitibus, fugire coeperunt. Sed timentes, ne, adprehensi in uia, diuersis subegerentur poenis, regressi sunt ad basilicam. Posueruntque quidem res super altarium, sed foris egredi non sunt ausi, clamantes atque dicentes, quia: «A Gunthchramno Bosone transmissi sumus». Sed cum ad placitum in uillam quam diximus Childeberthus cum proceribus suis conuenisset et Gunthchramnus de his interpellatus nullum responsum dedisset, clam aufugit. Ablataeque sunt ei deinceps omnes res, quae in Aruerno de fisci munere promeruerat. Sed et diuersorum res, quas male peruaserat, cum confusionem reliquid. [8,22] Laban Helosinsis episcopus hoc anno obiit; cui Desiderius ex laico successit. Cum iusiurando enim rex pollicitus fuerat, se numquam ex laicis episcopum ordinaturum. Sed quid pectora humana non cogat auri sacra famis? Berthchramnus uero regressus ex synodo, a febre corripitur; arcessitumque Waldonem diaconem, qui et ipse in baptismo Berthchramnus uocitatus est, summam ei sacerdotii depotat omnesque condicionis tam testamenti quam benemeritorum suorum ipsi committit. Quo discedente, hic spiritum exalauit. Regressus diaconus, cum muneribus et consensu ciuium ad regem properat, set nihil obtenuit. Tunc rex, data praeceptione, iussit Gundegisilum Sanctonicum comitem cognomento Dodonem episcopum ordinare, gestumque est ita. E quia multi clericorum Sanctonicorum ante synodum, consentientes Berthchramno episcopo, in Palladium sacerdotem suum aliqua aduersa conscripserant, quae ei humilitatem ingererent, post eius obitum adprehensi a sacerdote, grauiter caesi adque expoliati sunt. Hoc tempore et Wandelenus, nutritor Childeberti regis, obiit, sed in loco eius nullus est subrogatus, eo quod regina mater curam uellit propriam habere de filio. Quaecumque de fisco meruit, fisci iuribus sunt relata. Obiit his diebus Bodygisilus dux plenus dierum, sed nihil de facultate eius filiis minuatum est. In loco Fausti Auscensis episcopi Saius presbiter subrogatur. Post obitum sancti Saluii hoc anno Desideratus Albiginsibus episcopus datus est. [8,23] Magnae hoc anno pluuiae fuerunt, amnesque in tantum conualuerunt, ut plerumque naufragia euenirent. Ipsique litora excedentes, propinquas segetis ac prata operientes grauiter eliserunt, fueruntque uernalis aestiuique mensis tam inrigui, ut hiems magis potaretur esse quam aestas. [8,24] Duae hoc anno insolae in mare diuinitus incendio concrematae sunt, quae per dies septim cum hominibus pecoribusque consumptae subuertebantur. Nam qui in mari confugerant et se in profundo praecipitabant, in ipsa qua mergebantur aqua consumebantur grauiorique supplicio, qui non confestim emittebant spiritum, urebantui. Redactis quoque omnibus in fauilla, cuncta maris operuit. Ferebant etiam multi, signa, quae superius nos uidisse octauo mense narrauimus, quasi ardere caelum, ex huius incendii splendore fuisse. [8,25] In alia uero insola, quae est proxima ciuitate Veneticae, erat stagnum ualidum piscibusque refertum, quod in unius ulnae altitudine conuersum est in cruore; ita per dies multus congregata canum atque auium inaestimabilis multitudo, sanguinem hoc lambens, satiata redibat in uesperum. [8,26] Toronicis uero atque Pectauis Ennodius dux datus est. Berulfus autem, qui his ciuitatibus ante praefuerat, pro thesauris Syghiberti regis, quos clam abstulerat, cum Arnegysilo socio suspectus habetur. Qui cum hoc ducatum in supradictis urbibus expeterit, a Rauchingo duce, facto ingenio, cum satellite allegatur. Nec mora, missi ad domus eorum pueri expilant omnia; multa ibi de proprio, nonnulla de antedictis thesauris sunt reperta, quae omnia ad Childeberthum regem delata sunt. Cumque in hoc res ageretur, ut gladius ceruicem decideret, interuentu episcoporum obtenta uita laxati sunt, nihil tamen de his quae eis ablata fuerant recipientes. [8,27] Desiderius uero dux cum aliquibus episcopis et Aridio abbate uel Antestio ad regem Gunthchramno properauit. Sed cum eum rex aegre uellit accipere, uictus precibus sacerdotum, in gratia sua recepit. Tunc ibi Eulalius adfuit, quasi pro coniuge, quae eum spreuerat et ad Desiderium transierat, causaturus; sed in ridiculo et humilitate redactus, siluit. Desiderius uero remuneratus a rege, cum gratia est reuersus. [8,28] Igitur, ut saepius diximus, Ingundis a uiro cum imperatoris exercitu derelicta, dum ad ipsum principem cum filio paruolo duceretur, in Africa defuncta est et sepulta. Leuuichildus uero Herminichildum filium suum, quem antedicta mulier habuit, morti tradedit. Quibus de causis commotus Gunthchramnus rex, exercitum in Hispaniis distinat, scilicet ut prius Septimaniam, quae adhuc infra Galliarum terminum habetur, eius dominatione subderint et sic in antea proficiscerentur. Dum autem hic exercitus moueretur, indecolum cum nescio quibus hominibus rusticis est repertum. Quem et Gunthchramno rege legendum miserunt, hoc modo, quasi Leuuichildus ad Fredegundem scriberet, ut quocumque ingenio exercitum illuc ire prohiberet, dicens: «Inimicos nostros, id est Childeberthum et matrem eius, uelociter interemite et cum rege Gunthchramno pacem inite, quod praemiis multis coemite. Et si uobis minus est fortassis paecunia, nos clam mittimus, tantum ut quae petimus impleatis. Cum autem de inimicis nostris ulli fuerimus, tunc Amelio episcopo ac Leubae matronae bona tribuite, per quos missis nostris ad uos accedendi aditus reseratur». Leuba enim est socrus Bladastis ducis. [8,29] Et licet haec ad Gunthchramnum regem perlata et nepote suo Childebertho in notitiam data fuissent, tamen Fredegundis duos cultros ferreos fieri praecepit, quos etiam caraxari profundius et uenino infici iussit, ut scilicet, si mortalis adsultus uitalis non dissoluerit fibras, uel ipsa uenini infectio uitam possit uelocius extorquere. Quos cultros duobus clericis cum haec mandata tradedit, dicens: «Accipite hos gladius et quantocius pergite ad Childeberthum regem, adsimilantes uos esse mendicos. Cumque pedibus eius fueritis strati, quasi stipem postulantes, latera eius utraque perfodite, ut tandem Brunichildis, quae ab illo adrogantiam sumit, eo cadente conruat mihique subdatur. Quod si tanta est costodia circa puerum, ut accedere nequeatis, uel ipsam interemite inimicam. Mercis quoque operis uestri haec erit, ut, si mortui in hoc opere fueritis, parentibus uestris bona tribuam, ipsosque muneribus ditans primus in regnum meum constituam. Interim uos timorem omnem omittite, nec sit trepidatio mortis in pectore. Noueritis enim, quod cunctos homines haec causa continet. Armate uiriletate animus et considerate saepius fortes uiros in bello conruere, unde nunc parentes eorum nobilis effecti opibus inmensis cunctis supereminent cunctisque praecellent». Cumque haec mulier loqueretur, clerici tremere coeperunt, difficile potantes, haec iussa posse conplere. At illa dubius cernens, medificatus potione direxit, quo ire praecepit; statimque robor animorum adcreuit, promiseruntque se omnia quae praeceperat impleturus. Nihil minus uasculum ab haec potione repletum ipsos leuare iubet, dicens: «In die illa, cum haec quae praecipio facetis, mane, priusquam opus incipiatur, hunc potum sumite. Erit uobis magna constantia ad haec peragenda». His ita instructis, demisit eos. Quibus pergentibus adque ad urbem Sessionas accedentibus, a Rauchingo duci capti discussique omnia reserant, et sic in carcere legati sunt. Post dies uero paucos Fredegundis, certa iam, quod fuissent impleta quae fuerant imperata, misit puerum inquerere, quid aut rumor populi ferret, aut si aliquem inueniret indicantem, qui diceret Childeberthum iam interemptum fuisse. Egressus igitur puer ab ea, Sessionas urbem uenit. Audiens denique hos in carcerem retenere, ad ostium adpropinquat; sed cum loqui satellitibus coepisset, et ipse captus costodiae mancipatur. Tunc omnes simul ad Childeberthum regem directi sunt, discussisque, ueritatem aperiunt, indicantes se a Fredegunde missus ad eum interemendum, dicentes: «Iussa reginae suscipimus, ut nos egenus adsimilaremus. Cumque pedibus tuis prouoluti aliquid stipendii quaereremus, ab his te gladiis transfodere uoluemus. Quod si adsultu signiore gladius difixisset, ipsum uenenum, quod ferrum erat infectum, animam uelociter penetraret». Haec his dicentibus, diuersis suppliciis adfecti, truncatis manibus auribusque et naribus, uariis sunt mortibus interempti. [8,30] Igitur Gunthchramnus rex cummoueri exercitum in Hispaniis praecepit, dicens: «Prius Septimaniam prouentiam ditioni nostrae subdite, quae Galliis est propinqua, quia indignum est, ut horrendorum Gothorum terminus usque in Galliis sit extensus». Tunc commoto omni exercitu regni sui, illuc dirigit. Gentes uero, quae ultra Ararem Rhodanumque et Sequanam commanebant, cum Burgundionibus iunctae, Arareca Rhodaniticaque litora tam de fructibus quam de pecoribus ualde depopulati sunt. Multa homicidia, incendia praedasquae in regione propria facientes, sed et aeclesias denudantes, clericos ipsos cum sacerdotibus ac reliquo populo ad ipsas sacratas Deo aras interementes, usque ad urbem Nemausus processerunt. Similiter et Byturigi, Sanctonici cum Petrocoricis, Ecolesenensibus uel reliquarum urbium populum, qui tunc ad antedicti regis imperio pertenebant, usque ad Carcasonam urbem deuecti, similia mala gesserunt. Sed cum ad urbem accessissent, reseratis sponte ab habitatoribus portis, nullo resistente, ingressi, nescio quo cum Carcasonensibus scandalo commoto, urbem egressi sunt. Tunc Terentiolus comes quondam urbis Lemouicinae, lapide de muro proiecto percussus, occubuit. Cuius caput truncatum ad uindictam aduersariorum urbi delatum est. Ex hoc omnes populus timore perterritus, ad propria regredi destinans, uniuersa reliquid, quae uel per uiam coeperat uel quae secum adduxerat. Sed et Gothi per occultas insidias multis de his spoliatis interemerunt; exim in Tholosanorum manus incedentes, quibus, dum pergerent, multa intulerant mala, spoliati ac caesi uix propria contingere potuerunt. Hi uero, qui Nemausum adgressi fuerant, deuastantes uniuersa regiones, succensis domibus, incensis segitibus, decisis oliuitis uinitisque succisis, nihil inclusis nocere potentes, ad alias urbis progressi sunt. Erant enim ualde munitae et de cybis ac reliquis necessariis adplene refertae, et horum urbana depopulantes urbisque minus inrumpere ualuerunt. Tunc et Nicetius dux, cum Aruernis in haec expeditione commotus, cum reliquis urbis adsedit. Sed cum minus ualerit, ad castrum quoddam peruenit; dataque fide, sponte inclusi reserantes portas, eos credoli tamquam pacificos susciperunt. Ille uero ingressi, postposito sacramento, praesidia cuncta diripiunt, animas in captiuitate subdentes. Tunc, accepto consilio, unusquisque ad propria est regressus. Tantaque per uiam scelera, homicidia, praedas, direptiones per regionem propriam gesserunt, ut ea usquequaque memorare perlongum sit. Verumtamen quia segetis Prouinciae igni ab hisdem succensas diximus, fame atquae inaedia pereuntes per uiam relinquebantur exanimes, nonnulli in fluminibus dimersi, plerique in seditionibus interempti sunt. Ferebant enim amplius quam quinque milia in his stragibus fuisse peremptos. Sed non eos qui remanserant coercebat aliorum interitus. Tunc et Aruernae regiones aeclesiae, quae uiae publicae propinquae fuerant, a ministeriis denudatae sunt, nec fuit terminus male faciendi, nisi cum ad propria singuli peruenerunt. Quibus reuersis, magna Gunthchramno regi amaritudo cordis obsedit. Duces uero supradicti exercitus ad basilicam sancti Symphoriani martyris expetierunt. Veniente itaque rege ad eius solemnitatem, repraesentati sunt sub conditione audientiae in postmodum futurae. Post dies uero quattuor, coniunctis episcopis necnon et maioribus natu laicorum, duces discutere coepit, dicens: «Qualiter nos hoc tempore uicturiam obtenere possumus, quia ea quae patres nostri secuti sunt non costodimus? Illi uero aeclesias aedificantes, in Deum spem omnem ponentes, martyres honorantes, sacerdotes uenerantes, uicturias obtinuerunt gentesque aduersas, diuino opitulante adiutorio, in ense et parma saepius subdiderunt. Nos uero non solum Deum non metuemus, uerum etiam sacra eius uastamus, ministros interficimus, ipsa quoque sanctorum pignera in ridiculo discerpimus ac uastamus. Non enim potest obtenere uicturia, ubi talia perpetrantur; ideo manus nostrae sunt inualidae, ensis tepiscit, nec clepius nos, ut erat solitus, defendit ac protegit. Ergo si hoc meae culpae adscribitur, iam ea Deus capite meo restituat. Certe si uos regalia iussa contemnetis et ea quae praecipio implere differtis, iam debet securis capiti uestro submergi. Erit enim documentum omni exercitu, cum unus de prioribus fuerit interfectus. Verumtamen iam experire debemus, quid agi oporteat. Si quis iustitiam sequi destinat, iam sequatur; si quis contemnit, iam ultio publica ceruice eius inmineat. Satius est enim, ut parui contumaces pereant, quam ira Dei super omnem regionem dependat innoxiam». Haec rege dicente, responderunt duces: «Bonitatis tuae magnanimitas, rex optime, enarrare facile non potest: qui timor tibi in Deum sit, qui amor in aeclesiis, quae reuerentia in sacerdotibus, quae pietas in pauperibus, quaeue dispensatio in egenis. Sed quia omnia, quae gloria uestra profert, recta ueraquae esse censentur, quid faciemus, quod populus omnes in uitio est dilapsus omnique homine agere quae sunt iniqua delectat? Nullus regem metuit, nullus ducem, nullus comitem reueritur; et si fortassis alicui ista displicent et ea pro longaeuitate uitae uestrae emendare conatur, statim seditio in populo, statim tumultus exoritur. Et in tantum unusquisque contra seniorem saeua intentione crassatur, ut uix credat euadere, si tardius silire nequiuerit» . Ad haec rex ait: «Si quis sequitur iustitiam, uiuat; si quis legem mandatumque nostrum respuit, iam pereat, ne nus diutius hoc blasphemeum prosequatur». Haec eo dicente, aduenit nuntius, dicens: «Richaredus, filius Leuuichildi, de Hispaniis egressus, Caput Arietis castrum obtenuit et ex pago Tholosano maximam partem depopulatus est hominesque captiuos abduxit. Ugernum Arelatense castrum inrupit resque cunctas cum hominibus abstullit et sic se infra murus Nemausensis urbis inclusit». Haec audiens rex, Leudeghyselum in loco Calomniosi cognomento Aegylanis ducem delegens, omnem ei prouintiam Arelatensim commisit, costodisque per terminus super quattuor uirorum milia collocauit. Sed et Nicetius Aruernorum dux similiter cum costodibus perrexit et finis regiones ambiuit. [8,31] Dum haec agerentur et Fredegundis apud Rothomagensim urbem commoraretur, uerba amaritudinis cum Praetextato pontifice habuit, dicens, uenturum esse tempus, quando exilia, in qua detentus fuerat , reuiseret. Et ille: «Ego semper et in exilio et extra exilium episcopus fui, sum et ero; nam tu non semper regalem potentiam perfrueres. Nos ab exilio prouehimur, tribuente Deo, in regnum; tu uero ab hoc regno demergeris in abyssum. Rectius enim erat tibi, ut, relecta stultitia adque malitia, iam te ad meliora conuerteris et ab hac iactantia, qua semper ferues, abstraheris, ut et tu uitam adipisceris aeternam et paruolum, quem genuisti, perducere ad legitimam possis aetatem». Haec effatus, cum uerba illius mulier grauiter acciperit, se a conspectu eius felle feruens abstraxit. Aduenientem autem dominicae resurrectionis diae, cum sacerdos ad implenda aeclesiastica officia ad aeclesiam maturius properasset, antefanas iuxta consuetudinem incipere per ordinem coepit. Cumque inter psallendum formolae decumberet, crudelis adfuit homicida, qui episcopum super formolam quiescentem, extracto baltei cultro, sub ascella percutit. Ille uero uocem emittens, ut clerici qui aderant adiuuarent, nullius ope de tantis adstantibus est adiutus. At ille plenas sanguine manus super altarium extendens, orationem fundens et Deo gratias agens, in cubiculo suo inter manus fidelium deportatus et in suo lectulo collocatus est. Statimque Fredegundis cum Beppoleno duce et Ansoualdo adfuit, dicens: «Non oportuerat haec nobis ac reliquae plebi tuae, o sancte sacerdos, ut ista tuo cultui euenirent. Sed utinam indicaretur, qui talia ausus est perpetrare, ut digna pro hoc scelere supplicia susteneret». Sciens autem ea sacerdos haec dolose proferre, ait: «Et quis haec fecit nisi his, qui reges interemit, qui saepius sanguinem innocentem effudit, qui diuersa in hoc regno mala commisit?» Respondit mulier: «Sunt aput nos peritissimi medici, qui hunc uulnere medere possint. Permitte, ut accedant ad te». Et ille: «Iam», inquid, «me Deus praecepit de hoc mundum uocare. Nam tu, qui his sceleribus princeps inuenta es, eris maledicta in saeculo, et erit Deus ultur sanguinis mei de capite tuo». Cumque illa discederit, pontifex, ordinata domo sua, spiritum exalauit. Ad quem sepeliendum Romacharius Constantinae urbis episcopus aduenit. Magnus tunc omnes Rothomagensis ciues et praesertim seniores loci illius Francos meror obsedit. Ex quibus unus senior ad Fredegundem ueniens ait: «Multa enim mala in hoc saeculo perpetrasti, sed adhuc peius non feceras, quam ut sacerdotem Dei iuberis interfici. Sit Deus ultur sanguinis innocentes uelociter. Nam et omnes nos erimus inquisitores mali huius, ut tibi diutius non liceat tam crudelia exercere». Cum autem haec dicens discederet a conspectu reginae, misit illa qui eum ad conuiuium prouocaret. Quo renuente, rogat, ut, si conuiuium eius uti non uellit, saltim uel poculum auriat, ne ieiunus a regale domo discedat. Quo expectante, accepto poculo, bibit absentium cum uino et melle mixtum, ut mos barbarorum habet; sed hoc potum uenenum inbutum erat. Statim autem ut bibit, sensit pectorem suum dolorem ualidum inminere, et quasi se incideretur intrinsecus, exclamat suis, dicens: «Fugite, o miseri, fugite malum hoc, ne mecum pariter periamini». Illis quoque non bibentibus, sed festinantibus abire, hic protinus excaecatus, ascensoque aequo, in tertio ab hoc loco stadio caecidit et mortuus est. Post haec Leudoualdus episcopus epistolas per omnes sacerdotes direxit et, accepto consilio, aeclesias Rothomagensis clausit, ut in his populus solemnia diuina non expectaret, donec indagatione communi repperiretur huius auctur sceleris. Sed et aliquos adpraehendit, quibus supplicio subditus ueritatem extorsit, qualiter per consilium Fredegundis haec acta fuerat; sed et, ea defensante, ulciscere non potuit. Ferebant etiam, ad ipsum percussores uenisse, pro eo quod haec inquirere sagaciter distinaret; sed costodia uallatus suorum, nihil ei nocere potuerunt. Itaque cum haec ad Gunthchramnum regem perlata fuissent et crimen super mulierem iaceretur, misit tres episcopus ad filium, qui esse dicitur Chilperici, quem superius Chlothacharium scripsimus uocitatum, id est Artemium Synonicum, Veranum Cauellionensim et Agricium Tricassinum, ut scilicet cum his, qui paruolum nutriebant, perquirerint huius sceleris personam et in conspectu eius exhiberent. Quod cum sacerdotes locuti fuissent, responderunt seniores: «Nobis prorsus haec facta displicent, et magis ac magis ea cupimus ulciscere. Nam non potest fieri, ut, si quis inter nos culpabilis inuenitur, in conspectu regis uestri deducatur, cum nos possimus nostrorum facinora regale sanctione conpraemere». Tunc sacerdotes dixerunt: «Noueritis enim, quia, si persona, quae haec perpetrauit, in medio posita non fuerit, rex noster cum exercitu hic ueniens, omnem hanc regionem gladio incendioque uastauit, quia manifestum est, hanc interfecisse gladio episcopum, qui maleficiis Francum iussit interemi». Et his dictis, discesserunt, nullum rationabilem responsum accipientes, obtestantes omnino, ut numquam in aeclesia illa Melantius, qui prius in loco Praetextati subrogatus fuerat, sacerdotes fungeretur officium. [8,32] Multa enim mala hoc tempore gesta sunt. Nam Domnola, relicta quondam Burgulini , quae fuit filia Victuri Redonensis episcopi, quam Nectarius» matrimonio copulauerat, intentione de uineis cum Boboleno, referendario Fredegundis, habebat. Audiens autem ea in his uineis aduenisse, misit nuntius obtestantes, ne ingredi penitus in hac possessione praesumeret. Quod illa dispiciens et res patris sui fuisse proclamans, ingressa est. Tunc ille, commota seditione, super eam cum armatis uiris inruit. Qua interfecta, uineas uindecauit resque deripuit et tam uiros quam mulieres qui cum ea erant interfecit gladio, nec remansit ex his, nisi qui fuga labi potuit. [8,33] Extetit igitur in his diebus apud urbem Parisiacam mulier, quae dicerit incolis: «Fugite, o! ab urbe et scitote eam incendio concremandam». Quae cum a multis inrideretur, quod haec aut sortium praesagio diceret aut uana aliqua somniasset aut certe daemonii meridiani haec instinctu proferret, respondit: «Nequaquam est ita, ut dicitis; nam in ueritate loquor, quia uidi per somnium a basilica sancti Vincenti ueniente uirum inluminatum, tenente manu caereum et domus negutiantum ex ordine succendentem». Denique post tertiam noctem, quod haec mulier est effata, inchoante crepusculo, quidam e ciuibus, accenso lumine, in prumptuario est ingressus, adsumptoque olec hac ceteris quae necessaria erant, abscessit, lumine secus cupella olei derelicto. Erat enim domus haec prima secus portam, quae ad mediam diem pandit egressum. Ex quo lumine adpraehensa domus incendio concrematur, de qua et aliae adpraehendi coeperunt. Tunc deruente igne super uinctus carceris, apparuit eis beatus Germanus, et comminuens trabem atque catenis, quibus uincti tenebantur, reserato carceris osteo, uinctos abire permisit incolomis. Ille uero egressi, se ad basilicam sancti Vincenti, in qua sepulchrum habetur beati antestitis, contulerunt. Igitur cum per totam ciuitatem huc adque illuc flante uento flamma ferritur totisque uiribus regnaret incendium, adpropinquare ad aliam portam coepit, in qua beati Martini oraturium habebatur, qui ob hoc aliquando factum fuerat, eo quod ibi lepram maculosi hominis osculo depulisset. Vir autem, qui eum intextis uirgultis in sublime construxerat, confisus in Domino nec de beati Martini uirtute diffisus, se resquae suas infra eius parietis ambiuit, dicens: «Credo enim et fides mea est, quod repellat ab hoc loco incendium, qui saepius incendiis imperauit et in hoc loco leprosi hominis cutem, osculu medente, purgauit». Adpropinquante enim illuc incendium, ferebantur ualidi globi flammarum, qui percutientes parietem oraturii, protinus tepiscebant. Clamabat autem populus uiro ac muliere: «Fugite, miseri, ut euadere possitis. Ecce iam igneum pondus super uos diruit, ecce fauillae incendii cum carbonibus tamquam ualidus imber ad uos usque distenditur! Egredimini ab oraturio, ne cum eodem incendio concremimini». At illi orationem fundentes, numquam ab his uocibus mouebantur. Sed nec mulier se umquam a fenestra, per quam interdum flammae ingrediebantur, amouit, quae erat spe firmissima de uirtute beati antestitis praemunita. Tantaque fuit uirtus beati pontificis, ut non solum hoc oraturium cum alumni proprii domo saluaret, uerum etiam nec aliis domibus, qui in circuitu erant, nocere flammis dominantibus permisisset. Ibique cecidit incendium, quod ab una parte pontes coeperat desaeuire. Ab alia uero parte tam ualide cuncta conflagrauit, ut amnis finem inponeret. Verumtamen aeclesiae cum domibus suis non sunt adustae. Agebant enim, hanc urbem quasi consecratam fuisse antiquitus, ut non ibi incendium praeualeret, non serpens, non gliris apparuisset. Nuper autem, cum cuniculum pontis emundaretur et coenum, de quo repletum fuerat, auferretur, serpentem gliremque aereum repperierunt. Quibus ablatis, et glires ibi deinceps extra numerum et serpentes apparuerunt, et postea incendia perferre coepit. [8,34] Et quia princeps tenebrarum mille habet artes nocendi, quid de reclausis ac Deo deuotis nuper gestum fuerit, pandam. Vennocus Britto praesbiterii honore praeditus, cui in alio libro meminimus, tantae se abstinentiae dedicauit, ut indumentum de pellibus tantum uteretur, cybum de herbis agrestibus incoctis sumeret, uinum uero tantum uas ad os poneret, quod magis putaretur libare osculo quam haurire. Sed cum eidem deuotorum largitas frequenter exhiberet uasa hoc plena licore, dedicit, quod peius est, extra modum haurire et in tantum dissolui potione, ut plerumque ebrius cerneretur. Unde factum est, ut, inualescente temulentia, tempore procidente, a daemonio correptus, per inergiam uexaretur, in tantum ut, accepto cultro uel quodcumque genus teli siue lapidem aut fustem potuisset adrepere, post homines insano furore discurreret. Unde necessitas exigit, ut catenis uinctus costodiretur in cellula. In hac quoque damnatione per duorum annorum spatia debachans, spiritum exalauit. Alius quoque Anatholius Burdegalensis puer, ut ferunt, annorum duodecem, cum esset famulus cuiusdam negutiatoris, petiit sibi ad reclausionem licentia tribui. Sed, resistente diu domino, potans, eum in hoc tepiscere adque implere non posse in hac aetate, quod nitebatur adpetere, tandem, uictus praecibus famoli, facultatem tribuit, ut id quod flagitabat impleret. Erat autem ibi cripta ab antiquis transuolutum eleganteque opere exposita, in cuius angulo erat cellula parua de quadratis lapidibus clausa, in qua uix unus stans homo recipi possit. In hac cellola puer ingreditur, in hac per octo aut eo amplius annos commoratus, tenui cybo potuque contentus, uigiliis orationibusquae uacabat. Post haec pauore ualidum perpessus, clamare coepit, intrinsecus se torqueri. Unde factum est, ut, adiuuante ei, ut credo, diabolicae partis militia, amotis quadris quibus conclusus tenebatur, eliderit parietem in terram, conlidens palmas et clamans, se a sanctis Dei peruri. Cumque diutissime in hac insania teneretur et sancti Martini crebrius confiteretur nomen ac diceret, se potius ab eo quam a sanctis aliis cruciare, Thoronus adducitur. Sed malus spiritus credo, ob uirtutem adque magnitudinem sancti conpraessus, nequaquam hominem mutelauit. Nam in loco ipso per anni curriculum degens, cum nihil male pateretur, regressus est, sed rursus quae caruerat incurrit. [8,35] Legati de Hispaniis ad regem Guntchramnum uenerunt cum multis muneribus, pacem petentes, sed nihil certi accipiunt in responsis. Nam anno praeterito, cum exercitus Septimaneam debellasset, nauis, quae de Galleis in Galliciam abierant, ex iusso Leuuieldi regis uastatae sunt, res ablatae, hominis caesi atque interfecti, nonnulli captiui abducti sunt. Ex quibus pauci quodadmodo scafis erepti, patriae quae acta fuerant nontiauerunt. [8,36] Igitur aput Childebertum regem Magnoualdus causis occultis ex iussu regis interficitur hoc modo. Stante infra Mettensis urbis palatium rege et ludum spectante, qualiter animal caterua canum circumdatum fatigabatur, Magnoualdus arcessitur. Quo ueniente et nesciente quae actura erant, cum reliquis dissolutus riso, prospicere pecudem coepit. At his cui iussum fuerat, cum uiderit eum spectaculum intentum, librata secure caput eius inlisit. Qui cecidit et mortuus est ac, per fenestram domus proiectus, a suis sepultus est; resque eius protinus direptae, aerario publico, in quantum repertum est, sunt inlatae. Autumabant tamen quidam, eo quod post mortem fratris diuersis plagis coniugem affectam interfecisset et uxorem fratris adscisset toro, extetisse causam, qua interimeretur. [8,37] Post haec Childebertho regi filius natus est, qui a Magnerico Treuerorum episcopo de sacro fonte susceptus, Theodoberthus est uocitatus. De quo tantum gaudium Gunthchramnus rex habuit, ut statim legatus dirigens, multa ei munera transmitteret, dicens: «Per hunc enim Deus eregere Francorum regnum propria maiestates suae pietate dignabitur, si huic pater aut ipse uiuerit patri». [8,38] Anno denique XI. regni Childeberthi regis legati iterum de Hispaniis uenerunt, pacem petentes, sed nihil certi obtenentes, regressi sunt. Richaredus autem, filius Leuuichilde, usque Narbonam uenit et infra terminum Galliarum praedas egit et clam regressus est. [8,39] Eo anno multi episcoporum obierunt; Badegysilus uero Cenomannorum episcopus, uir ualde saeuus in populo, auferens siue deripiens iniuste res diuersorum. Ad cuius animum aceruum adque inmitem coniux accesserat saeuior, quae illum in committendis sceleribus nequissimis consilii stimulis perurguebat. Nec praeteribat dies aut momentum ullum, in quo non aut in spoliis ciuium aut in diuersis altercationibus crassaretur. Cotidiae autem cum iudicibus causas discutere, militias saeculares exercere, saeuire in alios, alios caedibus agere non cessabat, manibus etiam propriis uerberare, proterire multus ac dicere: «Non ideo, quia clericus factus sum, et ultur iniuriarum mearum non ero?» Sed quid dicam de ceteris, cum nec ipsis quoque germanis parceret, sed ipsos magis expoliarit? Cum quo numquam iustitiam de rebus paternis maternisue adsequi potuerunt. Quinto autem anno episcopatus sui expleto, cum iam sextum ingrediens aepulum ciuibus cum inmensa laetitia praeparasset, a febre correptus, annum quem coeperat protinus, morte inminente, finiuit. In cuius loco Berthramnus Parisiacus archidiaconus subrogatus est. Qui multis altercationibus cum relicta illius defuncti habuisse probatur, eo quod res, quae tempore Badegyseli episcopi aeclesiae datae fuerant, tamquam proprias retenebat, dicens: «Militia haec fuit uiri mei». Et licet inuita, tamen cuncta restituit. Erat enim ineffabili malitia. Nam saepius uiris omnia pudenda cum ipsis uentris pellibus incidit, feminis secriciora corporis loca lamminis candentibus perussit et multa alia inique gessit, quae tacere melius potaui. Obiit et Sabaudus Arelatensis episcopus; in cuius loco Licerius regis Guntchramni refrendarius est adscitus. Grauis tunc Prouinciam ipsam lues debellata est. Obiit et Euantius Viennensis episcopus; in cuius sede Virus presbiter de senatoribus, rege elegente, substituetur. Multique eo anno sacerdotum ex hoc mundo migrati sunt, quod praeterire uolui, eo quod unusquisque in urbe sua sui reliquerit monimenta. [8,40] Fuit autem et in urbe Thoronica Pelagius quidam, in omni malitia exercitatus, nullum iudicem metuens, pro eo quod iumentorum fiscalium costodes sub eius potestate consisterent. Ob hoc furta, superuenta, peruasiones, caedes diuersaque scelera tam in fluminibus quam in terris agere non cessabat. Nam plerumque arcessitum et minacibus lenibusque uerbis, ut ab hac malitia desisteret, prohibere uolui; sed magis odia quam aliquod fructum iustitiae ab eo recepi iuxta illud Salamoneacae Sapientiae prouerbium: Argue stultum, adiciet odire te. Nam tantum in me odium miser habebat, ut saepius, spoliatis caesisque hominibus sanctae aeclesiae, exanimes reliquerit, causasque, qualiter aeclesiae uel basilicae sancti Martini damna intenderit, inquirens. Unde factum est, ut quadam uice uenientibus hominibus nostris adque echinum in uasis deferentibus caederet, protereret ipsaque uasa dereperit. Quod factum cum conperissem, eum a commonione suspendi, non quasi ultur iniuriae meae, sed ut facilius eum ab hac insania redderem emendatum. At ille, electis duodecem uiris, ut hoc scelus periuraret, aduenit. Sed cum ego nullum uellim sacramentum suscipere, conpulsus ab eo uel a ciuibus nostris, amotis reliquis, ipsius tantum iuramentum suscipi, iussique eum recipi in commonione. Erat autem eo tempore mensis primus. Adueniente autem mense quinto, quo prata secare solent, pratum sanctimunialium, qui terminum prati sui adhaerebat, peruadit. In quo statim ut falcem misit, febre correptus, diae tertia spiritum exalauit. Disposuerat enim sibi sepulchrum in basilica sancti Martini uici Condatensis, quod detectum sui effractum in frustra repperierunt. Sic postea in porticum ipsius basilicae est sepultus. Vasa quoque echini, qua periurauerat, post obitum illius ab eius prumtuario sunt delata. Manifesta est autem uirtus beatae Mariae, in cuius basilicam miser sacramentum protullit mendax. [8,41] Cum autem per totam terram sonus illi percurrerit, Praetextatum episcopum a Fredegunde fuisse interfectum, illa quoque, quo facilius detergeretur a crimine, adpraehensum puerum caedi iussit uehementer, dicens: «Tu hoc blasphemium super me intulisti, ut Praetextatum urbis Rothomagensis episcopum gladio adpeteris». Tradedit eum nepoti ipsius sacerdotis. Qui cum eum in supplicio posuisset, omnem rem euidenter aperuit dixitque: «A regina enim Fredegunde centum solidus accepi, ut hoc facerem, a Melantio uero episcopo quinquaginta et ab archediacono ciuitates alios quinquaginta; insuper et promissum habui, ut ingenuus fierem, sicut et uxor mea». In hac uoce illius euaginatum homo ille gladium praedictum reum in frustra concidit. Fredegundis uero Melantium, quem prius episcopum posuerat, aeclesiae instituit. [8,42] Per quam cum Beppolenus dux ualde fatigaretur nec iuxta personam suam ei honor debetus inpenderetur, cernens se dispici, ad Gunthchramno regem abiit. A quo accepta potestate ducatus super ciuitates illas, quae ad Chlotharium, Chilperici regis filium, pertinebant, cum magna potentia pergit, sed a Rhedonicis non est receptus. Andecauus uero ueniens, multa mala ibidem gessit, ita ut annonas, faenum, uinum uel quicquid repperire potuisset in domibus ciuium, ad quas accesserat, nec expectatis clauibus, disruptis osteis, deuastaret; multusque de habitatoribus loci caedibus adfecit protriuitque. Domigysilo quoque metum intulit, sed pacificatus est cum eo. Accedens autem ad urbem, dum epularetur cum diuersis in tristico, subito effractum pulpitum domus, uix semiuiuus euasit, multis debilitatis, in eisdem tamen malis perdurans, quae prius gesserat. Multa tunc et Fredegundis in regno filii sui de rebus eius euertit. Ipse quoque ad Rhedonicus rediens et eos regi Guntchramno subdere cupiens, filium suum in hoc loco reliquit. Qui non multum intercedente tempus, inruentibus Rhedonicis, interemptus est cum multis honoratis uiris. Hoc anno multa signa aparuerunt; nam mense septimo arbores uisi sunt floruisse, sed et multae, quae prius poma habuerant, noua dederunt, quae usque natalis dominici tempore in ipsis arboribus habitae sunt. Fulgor per caelum in modum serpentes cucurrisse uisus est. [8,43] Anno quoque duodecimo Childeberthi regis Nicetius Aruernus rector Massiliensis prouinciae uel reliquarum urbium, quae in illis partibus ad regnum regis ipsius pertinebant, est ordinatus. Antestius uero in Andecauos a rege Gunthchramno dirigitur, multis ibidem damnis adfligens eos, qui in morte Domnolae, uxoris Nectarii, mixti fuerunt. Resque Boboleni, eo quod fuerit huius caput sceleris, in fisco redactis, Namnetas accessit ac lacessire Nonnichium episcopum coepit, dicens: «Quia filius tuus in hoc facinus est admixtus, ut dignas pro cummissas suis poenas luat, meritum exigit». Sed puer conscientia accusante territus, ad Chlotharium, filium Chilperici, aufugit. Antestius uero, acceptis fideiussoribus ab episcopo, ut in praesentia regis adesset, Santonas uenit. Sonus autem his diebus exierat, quod Fredegundis occultus in Hispaniis nuntius dirigerit, eosdemque a Palladio urbis Santonicae episcopo clam susceptus et inantea transmissus fuisse. Erant autem eo tempore dies quadragensimae sanctae, et episcopus in insola maris orationis causa secesserat. Secundum consuetudinem autem, dum ad dominicae caenae festa ad aeclesiam suam, populo expectante, rediret, ab Antestio in uia uallatur. Qui, nec discussa rei ueritatem, dicebat: «Non ingredieris urbem, sed exilio condemnaberis, quia suscepisti nuntius inimicae domini nostri regi». At ille: «Nescio», ait, «quid loquaris. Tamen quia dies sancti inminent, accedamus ad urbem, decursisque solemnitatum sanctarum festis, postea quaecumque uolueris obpone, rationem a me accipies, quia quod reputas nihil est». At ille: «Nequaquam», inquid, «sed non adtingis limina aeclesiae tuae, quia infidelis apparuisti domino nostro rege». Quid plura? Tenetur in uia episcopus, domus aeclesiae discribitur, resque deripiuntur. Ciues cum homine obtenere non queunt, ut saltim uel celebrata solemnitate paschali discutiatur. Hisque supplicantibus et illo rennuente, tandem patefacit uulnus, qui latebat in pectore. «Si», inquid, «domum, quam infra territurii Biturigi termino habere dinuscitur, meae ditione, facta uinditione, subdedirit, quae flagitatis facio; alioquin non effugiet manus meas, nisi trudatur exilio». Metuit negare episcopus; scripsit subscripsitque ac tradedit agrum, et sic, datis fideiussoribus de praesentia sua ante regem, in ciuitate ingredi permissus est. Transactis igitur diebus sanctis, ad regem pergit. Adfuit et Antestius, sed nihil de his quae opponebat episcopo potuit adprobare. Episcopus autem ad urbem redire iubetur et usque ad synodum futurum dilatatur, si forte aliqua de his quae opponebantur euidentius possit agnosci. Adfuit et Nonnichius episcopus, qui, datis multis muneribus, abscessit. [8,44] Fredegundis uero quasi ex nomine filii sui legatos ad Gunthchramnum regem diregit. Qui, reserata petitione, accepto responso, uale dicentes abscedunt; sed, nescio quibus causis, paulolum apud metatum suum remorati sunt. Mane autem facto, procedente regem ad matutinus ac praeeunte cereo, uisus est homo quasi ebrius in angulo oraturii dormitare, accinctus gladio, cuius asta pariete sustentabatur. Hoc uiso, rex exclamauit, dicens, non esse simpliciter, hominem sub hoc horrore noctis tali in loco quiescere. Oppraessus autem et loris reuinctus, interrogabatur, quid sibi haec uellint, quae agerit. Nec mora supplicio subditus, dicit se a legatis, qui aduenerant, emissum fuisse, ut rex deberet interfici. Denique adpraehensi legati Fredegundis, nihil de his quae interrogati sunt confitentur, dicentes: «Nos nihil ad aliud missos, nisi legationem, quam suggessimus, deferremus». Tunc hominem illum diuersis plagis adfectum et carcere mancipatum, legatus per diuersa loca exilio condempnare praecepit. Manifestissime enim patuit, sub hoc dolo a Fredegunde fuisse directus, ut regem interficere deberent, quod misericordia Domini non permisit. Inter quos Baddo senior habebatur. [8,45] Cum autem legati de Hispaniis crebro ad regem Gunthchramnum uenerint et nullius pacis gratiam obtenere potuissent, sed magis inimicitia pullularet, rex Gunthchramnus Albigensim urbem nepote suo Childebertho reddedit. Quod cernens Desiderius dux, qui maxime in eiusdem urbis territurio meliora facultatis suae condiderat, timens, ne ultio expetiretur ab eo propter antiquam inimicitiam, quod aliquando in eadem ciuitatem exercitum gloriosae memoriae Syghiberthi regis grauiter adfecisset, cum Tetradia uxore sua, quam Eulalio nunc Aruerno comite abstullerat, in termino Tholosano cum rebus omnibus transiens, exercitum cummouet et contra Gothos abire disponit, diuisis prius, ut ferunt, rebus inter filius et coniugem. Adsumptoque secum Austroualdo comite, Carcasonam petit. Praeparauerant enim se, hoc audito, urbis illius ciues, quasi resistere uolentes; audierant autem de his prius. Denique inito bello, fugire Gothi coeperunt et Desiderius cum Austroualdo a tergo cedere hostem. Illis quoque fugientibus, hic cum paucis ad urbem accessit. Lassati enim fuerant equites sociorum. Tunc ad portam urbis accedens, uallatus a ciuibus, qui infra murus erant, interfectus est cum his omnibus, qui eum fuerant prosecuti, ita ut uix pauci exinde quodadmodo euaderent, qui rem, ut gesta fuerat, nuntiarent. Austroualdus uero audiens Desiderium mortuum, de uia regressus, ad regem perrexit; qui mox in eius locum dux statuetur. [8,46] Post haec Leuuigildus rex Hispanorum aegrotare coepit, sed, ut quidam adserunt, paenitentiam pro errore heretico agens et obtestans, ne huic heresi quisquam repperiretur consentaneus, in legem catholicam transiit , ac per septem dies in fletu perdurans pro his quae contra Deum iniquae molitus est, spiritum exalauit. Regnauitque Richaredus, filius eius, pro eo. EXPLICIT LIBER VIII.