[7,0] LIBER SEPTIMUS. [7,1] Licet sit studium historiam prosequi, quam priorum librorum ordo reliquid, tamen prius aliqua de beati Saluii obitu exposcit loqui deuotio, qui hoc anno obisse probatur. Hic enim, ut ipse referre erat solitus, diu in habitu saeculari commoratus, cum iudicibus saeculi mundialis causas est exsecutus; numquam tamen se in his concupiscentiis oblegans, quibus adoliscentum animus solitus est inplicari. Iam cum diuini spiramenti odor interna uiscerum attigisset, relicta saeculari militia, monastyrio expetiuit; intellexitque uir iam tunc diuinitati deditus, melius esse uti paupertatem cum Dei timore quam saeculi pereuntis lucra sectari. In quo monastyrio diu sub regula a patribus instituta uersatus est. Iam uero cum in robore maiori tam intellectus quam aetatis euectus esset, defuncto abbate, qui huic monasterio praeerat, alendi gregis suscepit officium; et qui se magis fratribus publicum pro correctione reddere debuerat, fit, adsumpto honore, remutior. Ilico sibi secretiorem cellolam quaerit; nam in priore, ut ipse adserebat, amplius quam nouem uicibus, nimia excesus abstinentia, pellem corporis demutauit. Denique accepto honore, cum in hac contentus parsimonia orationi et lectioni uacaret, illud plerumque reuoluebat, melius sibi fieri, si esset inter monachos occultus, quam nomen acciperit abbatis in populos. Quid plura? Includitur uale dicens fratribus sibique ipsis uale dicentibus. In qua inclusione in omni abstinentia magis, quam prius egerat, commoratur, studens pro caritatis obsequio, ut, cum quisque uenisset extraneus, et orationem tribuerit et eoglogias gratiam plenissimam ministraret; quae multis infirmis plerumque salutem integram detulerunt. Quodam autem tempore, febre nimia exaustus, hanillus iacebat in lectulo, et ecce! subito magno lumine cellola clarificata contremuit. Ad ille, extensis ad caelum manibus, cum gratiarum actione spiritum exalauit. Mixto quoque ululatu monachi cum ipsius genetrice corpus defuncti extrahunt, aqua diluunt, uestimentis induunt et feretro superponunt, adque in psallentio fletuque labentem exegunt noctem. Mane autem facto, funeris officio praeparato, corpus mouere coepit in feretro. Et ecce! malis robiscentibus, uir, quasi de graui somno suscitatus, excutitur, apertisque oculis, manibus eleuatis, ait: «O Domine misericors, quid fecisti mihi, ut me in hunc tenebrosum mundanae habitationis locum redire permitteris, cum mihi melior esset in caelo tua misericordia quam istius mundi uita nequissima?» Stupentibus autem suis et interrogantibus, quid fuerit tale prodigium, nihil interrogantibus ille respondit. Surgens autem de feretro, nihil mali sentiens de incommodo quod laborauerat, triduo absque cibi ac poculi perstetit alimento. Die autem tertio conuocatis monachis et matrem, ait: «Audite, o dilectissimi, et intellegite, quia nihil est, quod cernitis in hoc mundo; sed sunt iuxta id quae Salomon propheta cecinit: Omnia uanitas. Felix est enim qui ea agere potest in saeculo, ut gloriam Dei cernere mereatur in caelo». Et cum haec dicerit, dubitare coepit, utrum loqueretur amplius an sileret. Quo tacente, inplicitus fratrum praecibus, ut quid uidisset exponerit, ait: «Cum me ante hos quattuor dies, contremiscente cellola, exanimem uidistis, adpraehensus a duobus angelis in caelorum excelsa sublatus sum, ita ut non solum hunc squalidum saeculum, uerum etiam solem ac lunam, nubes et sidera sub pedibus habere potarem. Deinde per portam luce ista clariorem introductus sum in illud habitaculum, in quo omne pauimentum erat quasi aurum argentumque renitens, lux ineffabilis, amplitudo inenarrabilis; quam ita multitudo promiscui sexus obtexerat, ut longitudo ac latitudo cateruae prorsus peruidere non possit. Cumque nobis uia inter conpraementes ab his qui praecedebant angelis pararetur, peruenimus ad locum, quem iam de longinquo contemplabamus; in quo superpendebat nubs omne luce lucidior, in quo non sol, non luna, non astrum cerni poterat, sed super his omnibus naturali luce splendidius effulgebat, et uox procedebat e nubi, tamquam uox aquarum multarum. Ibi etiam me peccatori humiliter salutabant uiri in ueste sacerdotali ac saeculari; quos mihi qui praecedebant enarrauerunt esse martyres ac confessores, quos hic summo excolemus famulatu. Stans igitur in loco in quo iussus sum, operuit me odor nimiae suauitatis, ita ut, ab hac suauitate refectus, nullum adhuc cybum potumque desiderarem. Et audiui uocem dicentem: "Reuertatur hic in saeculo, quoniam necessarius est aeclesiis nostris". Vox enim audiebatur; nam qui loqueretur, paenitus cerni non poterat. Et ego prostratus super pauimentum cum fletu dicebam: "Heu, heu, Domine, quur mihi haec ostendisti, si ab his frustrandus eram! Ecce hodie eiecis me a facie tua, ut reuertar ad saeculum fragilem et hic ultra redire non ualeam. Ne, queso, Domine, auferas misericordiam tuam a me, sed depraecor, ut permittas me hic habitare, ne illic decidens peream". Et ait uox, quae loquebatur mihi: "Vade in pace. Ego enim sum custus tuus, donec reducam te in hoc loco". Tunc relictus a comitibus meis, discedens cum fletu, per portam quam ingressus fueram hic sum regressus». Haec eo loquente, stupentibus cunctis qui aderant, coepit iterum sanctus Dei cum lacrimis dicere: «Vae mihi, quia talem misterium ausus sum reuelare. Ecce enim odor suauitatis, quam de loco sancto hauseram, et in quo per hoc triduum sine ullo cybo potuque sustentatus sum, recessit a me. Sed et lingua mea grauibus est operta uulneribus et ita tumefacta, ut omne os meum uideatur implere. Et scio, quia non fuit bene placitum domino Deo meo, ut haec arcana uulgarentur. Sed tu nosti, Domine, quia in simplicitate cordis haec feci, non in iactantia mentis. Sed quaeso, indulgeas et non me derelinquas iuxta pollicitationem tuam». Et haec dicens siluit et accepit cybum potumque. Ego uero haec scribens uereor, ne alicui legenti sit incredibile, iuxta id quod Salustius historiam scribens ait: Ubi de uirtute adque gloriam bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accepit; supra ea ueluti ficta pro falsis ducit. Nam testor Deum omnipotentem, quia ab ipsius ore omnia quae rettuli audita cognoui. Post multum uero tempus ipse uir beatus a cellola sua extractus, ad episcopatum electus, inuitus est ordinatus. In quo, ut opinor, decimo anno cum agerit, inualescente apud Albigensem urbem inguinario morbo et maxima iam parte de populo illo defuncta, cum iam pauci de ciuibus remanerent, uir beatus tamquam bonus pastor numquam ab illo loco recedere uoluit; sed semper ortabatur eos, qui relicti fuerant, oratione incunibere ac uigiliis instanter insistere et bona semper tam in operibus quam in cogitatione uersare, dicens: «Haec agite, ut, si uos Deus de hoc mundo migrare uoluerit, non in iudicium, sed in requiem introire possitis». Cum autem, ut credo, iam reuelante Domino, tempus suae uocationis agnusceret, ipse sibi sarcofagum conposuit, corpus abluit, uestem induit; et sic intentum semper caelo beatum spiritum exalauit. Fuit autem magnae sanctitatis minimaeque cupiditatis, aurum numquam habere uolens. Nam, si coactus accepisset, protinus pauperibus erogabat. Cuius tempore cum Mummolus patricius multos captiuos ab ea urbe duxisset , prosecutus ille omnes redemit. Tantamque ei Dominus gratiam cum populo illo tribuit, ut ipsi etiam qui captiuos duxerant et de praetio ei concederent et in reliquo munerarent; et sic patriae suae captiuos libertati pristinae restaurauit. Multaque de hoc uiro bona audiui; sed dum ad historiae ceptum reuerti cupio, plurima praetermitto. [7,2] Defuncto igitur Chilperico inuentamque, quam diu quaesierat, mortem Aurilianensis cum Blesensibus iuncti super Dunenses inruunt eosque inopinantes proterunt; domos annonasque uel quae moueri habele non poterant incendio tradunt, pecora diripiunt adque res quas leuare poterant sustulerunt. Quibus discedentibus, coniuncti Dunenses cum reliquis Carnotenis, de uestigio subsecuntur, simile sorte eos adficientes, qua ipsi adfecti fuerant, nihil in domibus uel extra domus uel de domibus relinquentes. Cumque adhuc inter se iurgia commouentes deseuirent et Aurilianensis contra hos arma concuterent, intercedentibus comitibus, pax usque in audientia data est, scilicet ut in die, quo iudicium erat futurum, pars, quae contra partem iniuste exarserat, iusticia mediante, conponerit. Et sic a bello cessatum est. [7,3] Vidastis cognomento Auus, qui ante hos annos Lupum Ambrosiumque pro amore uxoris Ambrosii interfecerat et ipsam sibi, quae consubrina sua esse dicebatur, in matrimunio acceperat, dum multa scelera infra Pectauum terminum perpetraret, quodam loco cum Chulderico Saxone coniunctus, dum se inuicem conuitiis lacesserent, unus ex pueris Chulderici Auonem hasta transfixit. Qui ad terram ruens, plerisque adhuc ictibus sauciatus, iniquam animam, sanguine defluente, refudit; fuitque ultrix diuina maiestas sanguinis innocentis, quem propria effuderat manu. Multa enim furta, adulteria homicidiaque miserrimus saepe conmiserat, quae silere melius poto. Conposuit tamen filiis Saxo ille mortem eius. [7,4] Interea Fredegundis regina iam uiduata Parisius aduenit et cum thesauris, quos infra murorum septa concluserat, ad aeclesiam confugit adque a Ragnemodo fouetur episcopo. Reliquos uero thesauros, qui apud uillam Calam remanserant, in quibus erat missurium illud aureum quod nuper fecerat, thesaurarii leuauerunt et ad Childeberthum regem, qui tunc apud Meldensem conmorabatur urbem, uelociter transierunt. [7,5] Fredegundis igitur regina, accepto consilio, legatos ad Gunthchramnum regem mittit, dicens: «Veniat dominus meus et suscipiat regnum fratris sui. Est», inquid, «mihi infans paruolus, quem in eius ulnis ponere desiderans, me ipsam eius humilio dicioni». Conperto autem Gunthchramnus rex de fratris excessu amarissime fleuit. Moderato quoque planctu, conmoto exercitu, Parisius dirigit. Cumque ille infra muros susceptus fuisset, Childeberthus rex, nepus eius, ab alia aduenit parte. [7,6] Sed cum eum Parisiaci recipere nollent, legatos ad Gunthchramnum regem diregit, dicens: «Scio, piissime pater, non latere pietati tuae, qualiter utrumque usque praesens tempus pars obpraesserit inimica, ut nullus de rebus sibi debitis possit inuenire iustitiam. Idcirco supplex nunc depraecor, ut placita, quae inter nos post patris mei obitum sunt innexa, custodiantur». Tunc Gunthchramnus rex legatis illius ait: «O miseri et semper perfidi, nihil in uobis uerum habentes neque in promissis permanentes, ecce omnia quae mihi polliciti estis relictis, cum Chilperico rege nouam pactionem scripsistis, ut, me a regno depulso, ciuitates meas inter se diuiderent. Ecce pactiones ipsas, ecce manus uestrae subscriptiones, quibus hanc conibentiam confirmastis! Et qua nunc fronte quaeritis, ut nepotem meum Childeberthum suscipere debeam, quem mihi uestra peruersitate uoluistis facere inimicum?» Cui legati dixerunt: «Si tantum mentem iracundia coepit, ut nihil nepote tuo de his quae pollicitus es indulgeas, uel illa quae de regno Chariberthi debentur auferre desiste». Quibus ille ait: «Ecce pactiones, quae inter nos factae sunt, ut, quisque sine fratris uoluntatem Parisius urbem ingrederetur, amitteret partem suam, essetque Polioctus martyr cum Hylario adque Martino confessoribus iudex ac retributor eius. Post haec ingressus est in ea germanus meus Sigyberthus, qui iudicio Dei interiens amisit partem suam. Similiter et Chilpericus gessit. Per has ergo transgressiones amiserunt partes suas. Ideoque, quia illi iuxta Dei iudicium et maledictionibus pactionum defecerunt, omnem regnum Chariberthi cum thesauris eius meis ditionibus, lege opitulante, subiciam nec exinde alicui quicquam nisi spontanea uoluntate indulgeam. Absistete igitur, uos semper mendaces ac perfidi, et haec regi uestro referte». [7,7] Quibus discedentibus legati iterum Childeberthi ad antedictum regem ueniunt, Fredegundem reginam requirentes atque dicentes: «Redde homicidam, quae amitam meam suggillauit, quae patrem interfecit et patruum, quae ipsus quoque consobrinus meus gladio interemit». At ille: «In placito», inquid, «quem habemus, cuncta decernimus, tractantes, quid oporteat fieri». Nam Fredegunde patrocinio suo fouebat, ipsamque sepius ad conuiuium euocans, promittens, se ei fieri maximum defensorem. Quadam uero die, dum pariter ad mensam epolarentur, regina consurgens et uale dicens, a rege detenebatur, dicente sibi: «Adhuc aliquid cybi sume». Cui illa: «Indulge», inquid, «depraecor, domini mi, quia iuxta consuetudinem mulierum contigit mihi, ut pro conceptu consurgam». Haec ille audiens, obstipuit, sciens, quartum esse mensem, ex quo alium ediderat filium; tamen permisit eam consurgere. Prioribus quoque de regno Chilperici, ut erat Ansoualdus, et reliqui ad filium eius, qui erat, ut superius diximus, quattuor mensuum, se colligerunt, quem Chlotharium uocitauerunt, exegentes sacramenta per ciuitates, quae ad Chilpericum prius aspexerant, ut scilicit fidelis esse debeant Gunthchramno rege ac nepote suo Chlothario. Gunthchramnus uero rex omnia, quae fidelis regis Chilperici non recte diuersis abstulerant, iusticia intercedente, restituit, multa et ipsi eclesiis conferens; testamenta quoque defunctorum, qui eclesias heredis instituerant et ad Chilperico conpressa fuerant, restaurauit, multisque se benignum exhibens ac multa pauperibus tribuens. [7,8] Sed quia non erat fidus ab hominibus inter quos uenerat, armis se muniuit, nec umquam ad eclesiam aut reliqua loca, qua ire delectabat, sine grande pergebat custodia. Unde factum est, ut quadam die dominica, postquam diaconus silentium populis, ut missae abscultarentur, indixit, rex conuersus ad populum dicerit: «Adiuro uos, o uiri cum mulieribus qui adestis, ut mihi fidem inuiolatam seruare dignimini nec me, ut fratres meus nuper fecistis, interematis, liceatque mihi uel tribus annis nepotis meus, qui mihi adoptiui facti sunt filii, enutrire, ne forte contingat, quod Diuinitas aeterna non patiatur, ut illis paruolis, me defuncto, simul pereatis, cum de genere nostro robustus non fuerit qui defensit». Haec eo dicente, omnes populus orationem pro rege fudit ad Dominum. [7,9] Dum haec agerentur, Rigunthis, Chilperici regis filia, cum thesauris supra scriptis usque Tholosam accessit. Et cernens se iam ad terminum Gothorum esse propinquam, moras innectire coepit, dicentibus sibi tum praeterea suis, oportere eam ibidem commorari, cum ipsi fatigati de itenere uestimenta haberent inculta, calciamenta scissa, ipsosque equorum adque carrucarum apparatos adhuc, sicut plaustris euecti erant, seorsum esse disiunctos. Oportere potius omnia haec prius diligenter stabilire et sic in itenere proficisci ac suscepi cum omni elegantia ab sponso, ne forte, si inculti inter Gothos apparerent, inriderentur ab ipsis. Dum ergo his retardarentur ex causis, mors Chilperici regis in aures Desiderii ducis inlabitur. Ipse quoque, collectis secum uiris fortissimis, Tholosam urbem ingreditur repertusque thesauros abstulit de potestate reginae et in domo quadam sub sigillorum munitione ac uirorum fortium custodia mancipat, deputans reginae uictum artum, donec ad urbem regrederetur. [7,10] Ipse uero ad Mummolum, cum quo foedus ante duos annos inierat, properauit. Morabatur tunc Mummolus infra murus Auennicae urbis cum Gundoualdo, cui in libro superiore meminimus. Qui coniunctus cum supradictis ducibus Limouicinum accedens, Briua-Curretia uicum, in quo sanctus Martinus, nostri, ut aiunt, Martini discipulus, requiescit, aduenit, ibique parmae superpositus, rex est leuatus. Sed cum tertio cum eodem girarent, cecidisse fertur, ita ut uix manibus circumstantium sustentare potuisset. Deinde ibat per ciuitates in circuitu positas. Rigunthis uero in basilica sanctae Mariae Tholosa, in qua Ragnoualdi uxor, cui supra meminimus, Chilpericum metuens confugerat, resedebat. Ragnoualdus uero de Hispaniis rediens, uxori facultatique restituetur. Legationis enim causa Hispaniam petierat, a rege Gunthchramno directus. Magno ea tempestate incendio basilica antedicti Martini beati apud Briuam uicum ab inminente hoste cremata est, ita ut tam altarium quam columnae, quae de diuersis marmorum generibus aptatae erant, ab igne dissoluerentur. Sed ita haec aedes in posterum a Ferreolo episcopo reparata est, tamquam si nihil mali pertulerit. Vehementer enim admirantur ueneranturque hunc sanctum incole, eo quod plerumque uirtutes eius experiantur. [7,11] Erat enim, cum haec agebatur, mensis decimus. Tunc apparuerunt in codicibus uinearum palmites noui cum uuis deformatis, in arboribus flores; pharus magna per caelum discurrens, quae, priusquam lux fierit in die, late mundum inluminauit. Apparuerunt etiam in caelo et radii. A parte septentrionali columna ignea, quasi de caelo pendens, per duarum horarum spatium uisa est, cui stella magna superposita erat. In Andecauo enim terra tremuit, et multa alia signa apparuerunt, quae, ut opinor, ipsius Gundoualdi interitum nuntiarunt. [7,12] Igitur Gunthchramnus rex comites suos ad conpraehendendas ciu condam Sigyberthus de regno Chariberthi fratris sui acciperat, direxit, ut exegentes sacramenta suis eas ditionibus subiugarent. Toronici uero adque Pectaui ad Childeberthum, Sigyberthi filium, transire uoluerunt, sed commoti Biturigi contra eos uenire disponunt adque infra terminum Toronicum incendia facere coeperunt. Tunc Maroialensim aeclesiam termini Toronici, in qua sancti Martini reliquiae habibantur, incendio concremarunt; sed uirtus beati adfuit, ut in tam ualido incendio pallolae, quae super altarium fuerant positae, non consumerentur ab igne. Et non solum ipse, sed etiam herbolae olim collectae altarioque locatae nequaquam exustae sunt. Qua incendia uidentes Toronici legationem mittunt, dicentes, melius sibi esse ad tempus Gunthchramno rege subdi quam cuncta incendio ac ferro uastari. [7,13] Confestim autem post mortem Chilperici Gararicus dux Limouicas accesserat et sacramenta de nomine Childeberthi susceperat. Exinde Pectauis ueniens, ab ipsis receptus est et ibi morabatur. Audiens uero quae Toronici patiebantur, mittit legationem, obtestans, ne nos ad partem Gunthchramni regis tradere deberimus, si nobis uellimus esse consultum; sed meminirimus potius Sigyberthi, qui quondam genitur Childeberthi fuit. Nos uero haec rursum episcopo et ciuibus mandata remisimus, quod, nisi se ad tempus Gunthchramno rege subderent, similia paterentur, adserentes, hunc esse nunc patrem super duos filios, Sigyberthi scilicet et Chilperici, qui ei fuerant adoptati; et sic tenere regni principatum, ut quondam Chlotharius rex fecerat, pater eius. His quoque non adquiescentibus, Gararicus de ciuitate egreditur, quasi exercitum adducturus, in urbe uero Eberonem cubicularium Childeberthi regis relinquens. Sicharius uero cum Willachario Aurilianense comite, qui tunc Toronus acceperat, exercitum contra Pectauos commouit, ut scilicet ab una parte Toronici, ab alia Biturigi commoti cuncta uastarent. Qui cum ad terminum propinquassent ac domus cremare coepissent, miserunt ad eos Pectaui legatos, dicentes: «Petemus, ut usque in placito, quod inter se Gunthchramnus et Childeberthus regis habent, susteneatis. Quod si conuenit, ut pagos hos rex Gunthchramnus accipiat, non resistemus; sin aliud, dominum nostrum recognuscimus, cui seruire plenius debeamus». Ad haec illi responderunt: «Nihil nobis de hac causa pertinet, nisi tantum iussa principis adimplere. Nam si nolueritis, cuncta ut coepimus deuastamus». Cumque in hoc res ageretur, ut uniuersa incendio, praedae adque captiuitati traderentur, eiectis de ciuitate hominibus Childeberthi, sacramenta Gunthchramno rege dederunt, non longo tempore ea custodientes. [7,14] Igitur, adueniente placito, directi sunt ad Childebertho rege Egidius episcopus, Gunthchramnus Boso, Sigyualdus et alii multi ad Gunthchramno regem; ingressique ad eum, ait episcopus: «Gratias agimus Deo omnipotenti, o piissime rex, quod te post multos labores regionibus tuis regnoque restituit». Cui rex ait: «Illi enim dignae sunt gratiae referendae, qui est rex regum et dominus dominorum, qui haec sua miseratione operare dignatus est. Nam non tibi, cuius consilio doloso ac periurus regionis meae anno superiore incensae sunt, qui numquam fidem integram cum ullo homine habuisti, cuius dolositas ubique dispergitur, qui non sacerdotem, sed inimicum regni nostri te esse declaras». Ad haec uerba episcopus iracundia commotus siluit. Unus autem ex legatis dixit: «Supplecat nepus tuus Childeberthus, ut ciuitates, quas pater eius tenuit, reddi iubeas». Ad haec ille respondit: «Iam dixi uobis prius, quia pactiones nostrae mihi haec conferunt, ideoque eas reddere nolo». Alius quoque legatorum ait: «Rogat nepus tuus, ut Fredegundem maleficam, per quam multi reges interfecti sunt, reddi iubeas ad ulciscendam mortem patris, patrui uel consubrinorum suorum». At ille: «Tradi ei», inquid, «in potestate non poterit, quia filium regem habet. Sed et ea quae contra illam adseretes, uera esse non credo». Post hos Gunthchramnus Boso, quasi aliquid suggesturus, ad regem accedit. Et quia sonuerat, Gundoualdum manifeste regem leuatum, antecipans rex uerba eius, ait: «O inimici regionis regnique nostri, qui propterea ante hos annos Orientem adgressus es, ut Ballomerem quendam - sic enim uocabat rex Gundoualdum - super regnum nostrum adduceris, semper perfide et numquam custodiens quae promittis!» Cui ille: «Tu», inquid, «dominus et rex regali in solio resedis, et nullus tibi ad ea quae loqueris ausus est respondere. Insontem enim me de hac causa profiteor. At si aliquis est similis mihi, qui hoc crimen inpingat occulte, ueniat nunc palam et loquatur. Tunc, o rex piissime, ponens hoc in Dei iudicium, ut ille discernat, cum nos in unius campi planitiae uiderit demicare» . Ad haec, cunctis silentibus, addedit rex: «Omnibus autem haec causa animus accendere debet, ut repellatur a finibus nostris aduena, cuius pater molinas gobernauit, et ut uere dicam, pater eius pectinibus insedit lanasque conposuit». Et quamquam possit fieri, ut unus homo utriusque artificii magisterio subderetur, ad increpationem tamen regis quidam ex ipsis respondit: «Ergo duos, ut adseris, patres hic homo habuit, lanarium simul molinariumque. Absit a te, o rex, ut tam inculte loquaris. Non enim auditum est, unum hominem praeter spiritalem causam duos habere posse pariter genitores». Dehinc, cum multi soluerentur in risu, respondit alius legatorum, dicens: «Vale dicimus tibi, o rex. Nam quia reddere noluisti ciuitatis nepotis tui, scimus, saluam esse securem, quae fratrum tuorum capitibus est defixa. Celerius tuum librauit defixa cerebrum». Et sic cum scandalum discesserunt. Tunc rex his uerbis succensus, iussit super capita euntium proici aequorum stercora, putrefactas astulas, paleas ac faenum putridine dissolutum ipsumque foetidum urbis lutum. Quibus de rebus maculati grauiter, non sine inmensa iniuria adque contumilia abierunt. [7,15] Resedente uero Fredegunde regina in aeclesia Parisiaca, Leonardus ex domestico, qui tunc ab urbe Tholosa ad uenerat, ingressus ad eam, causas contumiliae iniuriasque filiae eius narrare coepit, dicens, quia: «Iuxta imperium tuum accessi cum regina Rigunthe ac uidi humilitatem eius, uel qualiter expoliata est a thesauris et omnibus rebus; ego uero per fugam dilapsus, ueni nuntiare dominae meae quae gesta sunt». Haec illa audiens furore commota, iussit eum in ipsa aeclesia spoliare, nudatumque uestimentis ac balteo, quod ex munere Chilperici regis habebat, discedere a sua iubet praesentia. Cocos quoque siue pistores, uel quoscumque de hoc itenere regressus esse cognouit, caesos spoliatosque ac demanicatos reliquid. Nectarium autem, Baudegysili episcopi fratrem, nefandis accusationibus cum rege temptauit obruere, adserens, eum de thesauro regis mortui multa portasse. Sed et de prumptuariis tam tergora quam uina multa eum abstulisse dicebat, petens, ut uinctus carceralibus tenebris truderetur. Sed patientia regis fratrisque auxilium fieri non permisit. Multa quidem ibi uana exercens, non metuebat Deum, in cuius aeclesiam petebat auxilium. Habebat tunc temporis secum Audonem iudicem, qui ei tempore regis in multis consenserat malis. Ipse enim cum Mummolo praefecto multos de Francis, qui tempore Childeberthi regis seniores ingenui fuerant, publico tributo subegit. Qui post mortem regis ab ipsis spoliatus ac denudatus est, ut nihil ei, praeter quod super se auferre potuit, remaneret. Domus enim eius incendio subdederunt; abstulissent utique et ipsam uitam, nisi cum regina aeclesiam expetisset. [7,16] Praetextatum uero episcopum egre suscoepit, quem ciues Rhodomaginsis post excessum regis de exilio expetentes, cum grande laude ciuitati suae restituerunt. Post reditum uero suum ad urbem Parisiacam aduenit ac se Gunthchramno regi repraesentauit, exorans, ut causam suam diligenter inquireret. Adserebat enim regina, eum non debere recepi, qui fuisset per iudicium quadraginta quinque episcoporum a sacerdotali officio segregatus. Cumque rex pro hac causa synodum excitare uellit, Ragnemodus huius urbis episcopus pro omnibus responsum reddidit, dicens: «Scitote ei paenitentiam indictam a sacerdotibus, non tamen eum prursus ab episcopatum remotum» . Et sic a rege susceptus adque conuiuio eius adscitus, ad urbem suam regressus est. [7,17] Promotus uero, qui in Dunense castro ordinante Sigybertho rege episcopus fuerat institutus et post mortem regis amotus fuerat, eo quod castrum illud esset diocisis Carnotena, - contra quem ita iudicium latum fuerat, ut praesbiterii tantum officium fungeretur - accessit ad regem, depraecans, ut ordinationem episcopatus in antedicto castro reciperet. Sed, obsistente Pappolo Carnotenae urbis episcopo ac dicente, quia: «Diocisis mea est», ostendente praesertim iudicium episcoporum, nihil aliud potuit obtenere cum rege, nisi ea quae sub ipsius castri termino propria habebat reciperit, in qua cum genetrice adhuc superstite moraretur. [7,18] Commorante uero rege apud urbem Parisiacam, uenit quidam pauper, dicens: «Audi, rex, uerba oris mei. Noueris enim, quia Faraulfus, cobicularius quondam fratris tui, quaerit te interficere. Audiui enim consilium eius, ut, eunte te matutina oratione ad aeclesiam, aut cultro adpeteret aut hasta transfoderet». Obstupefactus autem rex, misit uocare eum. Quo negante, de his rex metuens, armis se ualde muniuit, nec paenitus ad loca sancta uel alibi nisi uallatus armatis adque custodibus procedebat. Faraulfus autem non post multum tempus mortuus est. [7,19] Cum autem magnus clamor fierit aduersus eos qui potentes cum rege fuerant Chilperico, scilicet quod abstulissent uel uillas uel res reliquas de rebus alienis, omnia, quae iniuste ablata fuerant, rex reddi praecepit, sicut iam superius indecatum est. Fredegundem quoque reginam ad uillam Rodoialensim, quae in Rhodomagensie termino sita est, abire praecepit. Secutique sunt eam omnes meliores natu regni Chilperici regis. Ibique relinquentes eam cum Melanio episcopo, qui de Rhodomago submotus fuerat, ad filium eius se transtulerunt, promittentes, quod ab his studiosissime nutriretur. [7,20] Postquam autem Fredegundis regina ad supradictam uillam abiit, cum esset ualde maesta, quod ei potestas ex parte fuisset ablata, meliorem a se existimans Brunichildem, misit occulte clericum sibi familiarem, qui eam circumuentam dolis interemere possit, uidelicet ut, cum se subtiliter in eius subderet famulatum, ab ea credi possit, et sic clam percoliretur. Veniens igitur clericus, cum diuersis ingeniis se eidem commendauit, dicens: «A facie Fredegundis reginae fugio, deposcens auxilium tuum». Coepit se etiam omnibus reddere humilem, carum, oboedientem ac reginae priuatum. Sed non longo tempore interposito, intellexerunt eum dolosae transmissum; uinctusque ac caesus, cum rem patifecisset occultam, redire permissus est ad patronam. Reseransque quae acta fuerant, effatus, quod iussa patrari non potuissit, manuum ac pedum abscisione multatur. [7,21] His ita gestis, cum rex Gunthchramnus Cabillonno regressus mortem fratris conaretur inquirere et regina crimen super Eberulfum cobicularium inposuissit - rogatus enim fuerat ab ea, ut post mortem regis cum ipsa resederet, sed optenere non potuit - haec ergo inimicitia pullulante, adseruit regina ab eodem principem interfectum, ipsumque multa de thesauris abstulisse et sic in Toronicum abscessisse, ideoque, si rex mortem fratris desideraret ulciscere, nouerit huius causae hunc esse signiferum. Tunc rex iurauit omnibus optimatibus, quod non modo ipsum , uerum etiam progeniem eius in nonam generationem deleret, ut per horum necem consuetudo auferretur iniqua, ne reges amplius interficerentur. Quod cum Eberulfus conperissit, basilicam sancti Martini, cuius res saepe peruaserat, expetiuit. Tunc data occansione, ut custodiretur, Aurilianensis adque Blesensis uicissim ad has excubias ueniebant, impletisque quindecim diebus, cum praeda multa reuertebantur, adducentis iumenta, pecora uel quodcumque derepere potuissent. Ille uero, qui beati Martini iumenta abduxerant, commota altercatione, se inuicem lanceis transfixerunt. Duo, qui mulas diripiebant, ad domum uicini cuiusdam accedentes, potum rogare coeperunt. Cumque ille se habere negarit, eleuatis lanceis ut eum transfoderent, hic extracto gladio utrumque perfodit, cecideruntque ambo et mortui sunt; iumenta tamen sancti Martini reddita sunt. Tantaque ibi tunc mala per hos Aurilianensis gesta sunt, ut nequeant explicari. [7,22] Dum haec autem agerentur, res ipsius Eberulfi diuersis conceduntur. Aurum argentumque uel alias meliores species, quas secum retenebat, in medio exposuit; quod uero conmendatum habuit, publicatum est. Greges etiam aequorum, porcorum iumentorumque diripiuntur. Domus uero inframuranea, quam de dominatione aeclesiae abstulerat, referta annonis, uino adque tergoribus rebusque aliis multis, adplene spoliata est, nec ibi aliud quam parietes uacui remanserunt. Ex hoc nos maxime suspectus habebat, qui in causis eius fideliter currebamus, promittens plerumque, quod, si umquam ad regis gratiam perueniret, in nobis haec quae perferebat ulcisceretur. Deus enim nouit, cui arcana pectoris reuelantur, quia de puro corde, in quantum potuemus, solatium ministrauimus. Et quamquam multas nobis insidias prius de rebus sancti Martini fecissit, extabat tamen causa, ut eadem obliuiscerem, eo quod filium eius de sancto lauacro suscipissem. Sed credo, infilici ea res maximum fuit inpedimentum, quod nullam reuerentiam sancto praestabat antestiti. Nam saepe cedes infra ipsum atrium, quod ad pedes beati erat, exegit, exercens assiduae aebrietatis ac uanitatis. Presbiterum quoque unum, pro eo quod ei uinum dare differret, cum iam crapulatus aspiceretur, elisum super scamnum pugnis ac diuersis ictibus uerberauit, ut paene animam reddere uideretur; et fecissit forsitan, si ei medicorum uentusae non subuenissent. Habebat enim pro timore regis in ipsum salutaturium beatae basilicae mansionem. Cum autem presbiter, qui clauis ostei retenebat, clausis reliquis, recessissit, per illum salutaturii osteum introeuntes puellae cum reliquis pueris eius, suspiciebant picturas parietum rimabantque ornamenta beati sepulchri; quod ualde facinorosum relegiosis erat. Quod cum presbyter cognouissit, defixis clauis super ostium, intrinsecus serras aptauit. Haec ille cum post caenam uinu maditus aduertissit et nos in basilicam in initium noctis orationis gratia psallerimus, furibundus ingreditur meque conuitiis ac maledictionibus urguere coepit, illud inter iurgia exprobrans, quod ego eum uellim a sancti antestitis fimbriis separare. Sed ego stupens, quae uirum coepissit insania, blandis sermonibus mulcire conatus sum. Sed cum eius furias uerbis lenibus superare non possim, silere decreui. Ille uero me tacitum intendens, ad presbiterum conuertitur euometque in eum multa conuicia. Nam et illum uerbis procacibus et me diuersis obpropriis inpugnabat. Nos uero cum uidissimus eum, ut ita dicam, agi a daemone, egressi a basilica sancta, scandalum uigiliasque finiuimus, illud maxime indignum ferentes, quod ad hoc iurgium absque reuerentia sancti ante ipsum sepulchrum antestitis excitauerat. His diebus uidi somnium, quod ipsi in sancta basilica retuli, dicens: «Putabam me quasi in hac basilica sacrosancta missarum solemnia caelebrare. Cumque iam altarium cum oblationibus palleo syrico coopertum essit, subito ingredientem Gunthchramnum regem conspicio, qui uoce magna clamabat: "Extrahite inimicum generationis nostrae, euellite homicidam a sacro Dei altario". At ego, cum haec audirem, ad te conuersus dixi: "Adpraehende palleum altaris, infelix, quo sacra munera conteguntur, ne hinc abiciaris". Cumque adpraehenderis, laxa eum manu et non uiriliter detenebas. Ego uero, expansis manibus, contra pectus regis meum pectus aptabam, dicens: "Noli eiecere hunc hominem de basilica sancta, ne uitae periculum patiaris, ne te sanctus antestis sua uirtute confodeat. Noli te proprio iaculo interemere, quia, hoc si feceris, praesentem uitam aeternamque carebis". Sed cum rex mihi resisteret, tu laxabas palleum et post me ueniebas. Ego uero ualde tibi molestus eram. Cumque reuerteris ad altarium, adpraehendebas palleum, sed rursum relinquebas. Dum hunc tu tepide reteneris et ego rege uiriliter resisterem, euigilaui pauore conterritus, ignarus quid somnium indecaret». Igitur cum ei ista narrassem, ait: «Verum est somnium, quod uidisti, quod ualde cogitatione meae concordat». Cui ego: «Et quid prouidit cogitatio tua?» Et ille: «Deliberatum», inquid, «habui , ut, si me rex ab hoc loco iuberit extrahi, ab una manu pallas altaris tenerem, ab alia uero, euaginato gladio, te prius interfectum, quantuscumque deinceps clericos repperissem, in morte prosternerem. Nec mihi post haec erat iniuria leto subcumbere , si de huius sancti clericis acciperem ultionem». Haec ego audiens et stupens, admirabam quod erat, quia per os eius diabulus loquebatur. Numquam enim in Deum ullum timorem habuit. Nam dum essit in libertatem, equi eius ac pecora per segites pauperum uineisque dimittebantur. Quod si expellebantur ab his, quorum euertebant labores, statim a suis percolibantur. Nam in hac angustia qua erat saepe commemorabat, quod res beati antestitis abstulissit iniuste. Denique anno superiore, commotum quendam leuem e ciuibus, aeclesiae actores fecit interpellari. Tunc, postposita iustitia, res, quas olim aeclesia possedebat, sub specie emptionis abstraxit, datam ipsi homini partem auream baltei sui. Sed et alia multa peruersae egit usque ad finem uitae suae, quem in posterum explanamus. [7,23] Praesenti quoque anno Armentarius Iudaeus cum uno sectae suae satillite et duobus christianis ad exegendas cautionis, quas ei propter tributa puplica Iniuriosus ex uecario, ex comite uero Eonomius deposuerant, Toronus aduenit. Interpellatisque uiris, promissionem accepit de reddendo pecuniae fenore cum usuris, dicentibus sibi praeterea ipsis: «Si ad domum nostram ueneris, et quae debentur exsoluimus et aliis te muneribus, sicut dignum est, honoramus». Eo quoque eunte, ab Iniurioso suscipetur et conuiuio conlocatur; expletoque epulo, adpropinquante nocte, commoti ab eodem loco ad alium transeunt. Tunc, ut ferunt, Iudaei cum duobus christianis ab Iniuriosi hominibus interfecti, in puteum, qui propinquus erat domui eius, proiecti sunt. Auditis his parentes eorum quae gesta fuerant, Toronus aduenerunt; datoque quibusdam hominibus inditio, puteum repperiunt uirosque extrahunt, multum negante Iniurioso, quod in hac causa non fuerit inquinatus. Post haec in iuditio uenit; sed cum fortiter, ut diximus, denegaret et hii non haberent, qualiter eum conuincere possint, iudicatum est, ut se insontem redderet sacramento. Sed nec hoc his adquiescentibus, placitum in regis Childeberthi praesentiam posuerunt. Verumtamen neque pecunia neque cautionis Iudaei defuncti repertae sunt. Loquebantur tunc multi hominum, Medardum tribunum in hoc scelere mixtum fuisse, eo quod et ipse a Iudaeo pecuniam mutuassit. Iniuriosus tamen ad placitum in conspectu regis Childeberthi aduenit et per triduum usque occasum solis obseruauit. Sed cum hii non uenissent neque de causa ab ullo interpellatus fuisset, ad propria rediit. [7,24] Anno igitur decimo Childeberthi regis rex Gunthchramnus, commotis gentibus regni sui, magnum iuncxit exercitum. Sed pars maior cum Aurilianensibus adque Biturigis Pectauum petiit. Excesserant enim de fide, quam regi promiserant. Miseruntque prius legationem, ut scirent, utrum susceperentur ab his an non. Sed episcopus loci Maroueus dure suscepit hos nuntios. At illi infra terminum ingressi, praedas, incendia adque homicidia faciebant. Hii uero qui cum praeda reuertebantur, per Toronicum transeuntes, similiter illis qui iam sacramenta dederant faciebant, ita ut ipsae quoque aeclesiae incenderentur et quaecumque inuenire potuissent diriperentur. Quod saepius actum est, dum illi ad regem egre conuerterentur. Sed cum exercitus propius ad urbem accederet et iam pars maxima regionis deuastata cerneretur, tunc miserunt nuntios, fideles se rege Gunthchramno fatentes. At illi infra murus urbis recepti, super episcopum inruerunt, dicentes, eum infidelem esse. Ille uero cum se ab his cerneret coartatum, effracto unum de sacris ministeriis calicem aureum et in numisma redactum, se populumque redemit. [7,25] Marileifum uero, qui primus medicorum in domo Chilperici regis habitus fuerat, ardentissime uallant; et qui iam a Gararico duce ualde spoliatus fuerat, ab his iterum denudatur, ita ut nulla ei substantia remaneret. Equos quoque eius, aurum argentumque siue species, quas meliores habebat, pariter auferentes, ipsum ditioni aeclesiasticae subdiderunt. Seruitium enim patris eius tale fuerat, ut molinas aeclesiasticas studeret, fratresque ac consubrini uel reliqui parentes colinis dominicis adque pistrino subiecti erant. [7,26] Gundoualdus uero Pectauum accedere uoluit, sed timuit. Audierat enim, iam contra se exercitum commoueri. In ciuitatibus enim, quae Sigyberthi regis fuerant, ex nomine regis Childeberthi sacramenta suscipiebat; in reliquis uero, quae aut Gunthchramni aut Chilperici fuerant, nomine suo, quod fidem seruarent, iurabant. Post haec Ecolisinam accessit, susceptaque sacramenta muneratisque prioribus, Petrocoricum adgreditur. Grauiter episcopum tunc iniuriatum reliquid, pro eo quod susceptus ab eodem honorifice non fuisset. [7,27] Exinde Tholosam digressus, emisit nuntius ad Magnulfum episcopum ciuitatis, ut ab eo susciperetur. Sed, ille, non inmemor prioris iniuriae, quam per Sigulfum quondam, qui se in regno eleuare uoluit, pertulerat, dicit ciuibus suis: «Scimus enim, regis esse Gunthchramnum ac nepotem eius; hunc autem nescimus unde sit. Estote ergo parati, et si uoluerit Desiderius dux hanc calamitatem inducere super nos, simili ut Sigulfus sorte depereat; sitque omnibus exemplum, ne quis extraneorum Francorum regnum audeat uiolare». His ita resistentibus et bellum parantibus, adueniente Gundoualdo cum magno exercitu; cum uidissent, quod sustenere non possint, susceperunt eum. Post haec cum ad conuiuium in domo aeclesiae episcopus una cum Gundoualdo resederet, ait: «Filium te Chlothacharii regis adseris, sed utrum sit uerum an non, ignoramus. Vel si possis uindecare coepta, incredibile habetur apud animos nostros». At ille ait: «Ego regis Chlothacharii sum filius et partem regni de praesenti sum percepturus; et usque Parisius uelociter accedam et ibi sedem regni statuam». Cui episcopus ait: «Verumne est ergo, quod nullus de stirpe regum Francorum remansit, si tu haec quae dicis impleberis?» Inter has altercationes cum haec Mummolus exaudisset, eleuata manu alapis cecidit episcopum, dicens: «Non pudet, ut tam degener et stultus ita magno regi respondeat?» Verum ubi et Desiderius de consilio episcopi conperit quae fuerant dicta, ira commotus, manus in eum iniecit; caesumque communiter hastis, pugnis et calcibus ac fune reuinctum exilio damnauerunt, resque eius tam proprias quam aeclesiae integre auferentes. Waddo autem, qui erat maior domus reginae Rigunthis, se eisdem copolauit. Reliqui uero qui cum eo abierant per fugam dilapsi sunt. [7,28] Post haec exercitus ab urbe Pectaua remotus inantea post Gundoualdum proficiscitur. Secutique sunt eum de Toronicis multi lucri causa; sed Pectauis super se inruentibus, nonnulli interempti, plurimi uero spoliati redierunt. Hi autem qui de his ad exercitum prius iuncxerant pariter abierunt. Itaque exercitus ad Dorononiam fluuium accedens, praestolare coepit, quid de Gundoualdo cognusceret. Cui iam, ut supra dictum est, adhaeserant dux Desiderius et Bladastis cum Waddone maiore domus Rigunthis reginae. Erant enim primi cum eo Sagittarius episcopus et Mummolus. Sagittarius enim iam repromissione de episcopatu Tholosano acciperat. [7,29] Dum autem haec agerentur, misit rex Gunthchramnus Claudium quendam, dicens: «Si abiens», inquid, «et eiectum de basilica Eberulfum aut gladio interemeris aut catenis uincxeris, magnis te muneribus locupletabo; uerumtamen, ne sanctae basilicae iniuriam inferas, omnino commoneo». Ille uero, ut erat uanitate adque auaritiae deditus, uelociter Parisius aduolauit. Uxor enim ei ex Meldensim terreturio erat. Voluere animo coepit, utrum Fredegundem reginam uideret, dicens: «Si eam uidero, elicere ab ea aliquid muneris possum. Scio enim, eam esse homini ad quem directus sum inimicam». Tunc accedens ad eam, de praesenti munera magna capiens, promissionis multas elicuit, ut aut extractum a basilica Eberulfum occideret aut circumuentum dolis catenis uinceret aut certe in ipso eum atrio trucedaret. Regressus autem ad Dunensem castrum, comitem commouit, ut ei trecentos uiros quasi ad costodiendas Toronicae urbis portas adiungeret, scilicet ut, cum uenisset, per eorum solatium Eberulfum possit obpremere. Cumque comes loci uiros istos commoneret, Claudius Toronus peraccessit. Et cum iter ageret, ut consuetudo est barbarorum, auspicia intendere coepit ac dicere sibi esse contraria, simulque interrogare multis, si uirtus beati Martini de praesenti manifestaretur in perfidis, aut certe, si aliquis iniuriam in eum sperantibus intulisset, si protenus ultio sequeretur. Igitur postpositis, ut dixemus, uiris, qui ad solatium eius uenire debuerant, ipse ad basilicam sanctam accessit. Statimque infelici Eberulfo coniunctus, sacramenta dare coepit ac iurare per omnia sacrosancta uel uirtutem praesentis antestitis, nullum in causis eius fore fideliorem, qui ita cum rege causas eius possit exserere. Hoc enim apud se consilium habuerat miserrimus: «Nisi eum perierando decipero, non uincam». Verum ubi uidet Eberulfus, quod ei talia cum sacramento in ipsam basilicam ac per porticos uel singula loca atrii ueneranda promitterit, crededit miser homini perieranti. Die autem altero, cum nos in uillam quasi milia triginta ab urbe commoraremur, ad conuiuium basilicae sanctae cum eodem uel reliquis ciuibus est adscitus, ibique eum Claudius gladio ferire uoluit, si pueri eius longius adstetissent. Verumtamen numquam haec Eberulfus, ut erat uanus, aduertit. Postquam autem conuiuium est finitum, ipse simul ac Claudius per atrium domus basilicae deambulare coeperunt, sibi inuicem fidem ac caritatem sacramentis intercurrentibus promittentes. His ita loquentibus, ait Claudius Eberulfo: «Delectat animo ad metatum tuum haurire potum, si uina odoramentis essent inmixta aut certe potentioris uini libationem strenuetas tua requireret». Haec eo dicente, gauisus Eberulfus, respondit habere se, dicens: «Et omnia quae uolueris ad metatum meum repperies, tantum ut dignetur dominus meus tugurium ingredi mansionis meae». Misitque pueros unum post alium ad requirenda potentiora uina, Laticina uidelicet adque Gazitina. Cumque illum a pueris relictum solum Claudius conspexisset, eleuata contra basilica manu, ait: «Martine beatissime, fac me uxorem cum parentibus cito uidere». Infelix enim in discrimine positus, et hunc interficere in atrio cogitabat et uirtutem sancti antestitis metuebat. Tunc unus e pueris Claudii, qui erat rubustior, adpraehensum Eberulfum a tergo ualidioribus lacertis adstringit resupinatumque pectus eius ad iugulandum parat. At Claudius, extractu a balteo gladio, ad eum diriget. Sed et ille prolatum a cingulo ferrum se ad percutiendum, dum teneretur, adaptat. Cumque Claudius, eleuata dextera, cultrum eius pectori iniecisset et ille non signiter sub ascella illius pugionem defixisset, retractumque ad se, libratu ictu pollicem Claudii intercidit. Ex hoc conuenientes pueri eius cum gladiis, Eberulfum diuersis ictibus sauciant. Quorum de manu dilapsus, dum fugire iam exanimes nitiretur, extracto gladio, caput eius grauissime uerberant, effusoque cerebro cecidit et mortuus est; nec promeruit ab eo saluari, quem fideliter numquam intellexit exposcere. Igitur Claudius timore perterritus, cellolam abbatis expetiit, ab eo tutari se cupiens, in cuius patronum reuerentiam habere non sapuit. Illo quoque resedente, ait: «Perpetratum est scelus inmensum, et nisi tu subueneris, periemus». Haec eo loquente, inruerunt pueri Eberulfi cum gladiis ac lanceis, obseratumque repperientes ostium, effractis cellolae uitreis, hastas per parietes fenestras inieciunt Claudiumque iam simeuiuum ictu transfigunt. Satellites autem eius post ostia et sub lectis abduntur. Abba adpraehensus a duobus clericis, inter gladiorum acies uix uiuus eripetur; reseratisque ostiis, turba gladiatorum ingreditur. Nonnulli etiam matricolariorum et reliquorum pauperum pro scelere commisso tectum cellolae conantur euertere. Sed et inergumini ac diuersi egeni cum petris et fustibus ad ulciscendam basilicae uiolentiam proficiscuntur, indigne ferentes, quur talia, quae numquam facta fuerant, essent ibidem perpetrata. Quid plura? Extrahuntur fugaces ex abditis et crudeliter trucidantur; pauimentum cellolae tabo maculatur. Postquam uero interempti sunt, extrahuntur foris et nudi super humum frigidam relinquuntur. Percussores uero nocte sequenti, adpraehensis spoliis, fuga dilabuntur. Adfuit autem Dei ultio de praesenti super eos, qui beatum atrium humano sanguine polluerunt. Sed nec eius facenus paruum esse censetur, quem talia beatus antestis perferre permisit. Magnam ex hoc rex iracundiam habuit; sed, cognita ratione, quieuit. Res tamen ipsius infelicis tam mobelis quam inmobelis, quod a prioribus relictum fuerat, suis fidelibus condonauit. Qui uxorem eius ualde spoliatam in sanctam basilicam reliquerunt. Corpus uero Claudii uel reliquorum parentes proximi auferentes in suam regionem, sepelierunt. [7,30] Igitur Gundoualdus duos ad amicos suos legatus derigit, clericus utique. Ex quibus unus abba Caturcinae urbis litteras quas acciperat, cauatam cudicis tabulam, sub cera recondidit. Sed adpraehensus ab hominibus regis Gunthchramni, repertis litteris, in regis praesentia est deductus; qui caesus grauissime, in custodia est retrusus. [7,31] Erat tunc temporis Gundoualdus in urbe Burdegalensi a Berthramno episcopo ualde dilectus. Inquirens autem, quae ei causae solatium praebere possint, narrauit quidam, quod aliquis in partibus Orientis rex, ablato sancti Sergi martyris pollice, in dextro brachio corporis sui seruisset. Cumque ei necessitas ad depellendum inimicos obuenisset, in hoc confisus auxilio, ubi dextri lacerti erexisset ulnam, protinus multitudo hostium, quasi martyris obpraessi uirtute, labibatur in fugam. Haec audiens Gundoualdus, inquirere diligentius coepit, quisnam esset in eo loco, qui reliquias sancti Sergii martyris meruisset accipere. Interea proditur ab episcopo Berthramno Eufron neguciator per inimicitiam, quia inuitum aliquando eum totunderat, inhians facultatem eius. Quod ille dispiciens, ad aliam urbem transiens, caesariae crescente, regreditur. Ait ergo episcopus: «Est hic quidam Syrus Eufron nomine, qui de domo sua ecclesiam faciens, huius sancti reliquias collocauit et plurima ex his signa, uirtute martyris opitulante, conspexit. Nam cum tempore quodam Burdegalensis ciuitas maximo flagraretur incendio, haec domus circumdata flammis nullatenus est adusta.» Ista eo dicente, statim Mummolus cursu rapido cum episcopo Berthramno ad domum Syri accedit, uallatumque hominem, pignera sibi sancta praecepit ostendi. Negat ille. Tamen cogitans, quod pro malitia aliqua ei haec pararetur insidia, ait: «Noli fategare senem nec sancto inferre iniuriam; sed, acceptis a me centum aureis, abscide». Illo quoque insistenti, ut sanctas uiderit reliquias, ducentus aureos obtulit; et nec sic obtenuit eum recedere, nisi ipsa pignera uiderentur. Tunc Mummolus eleuari ad parietem scalam iubet - erant enim in sublime parietes contra altarium in capsola reconditae - diaconum suum scandere praecepit. Qui per gradus scandens scalae, adpraehendens capsam, ita tremore concussus est, ut nec uiuens putaretur ad terram reuerti. Adtamen accepta, ut diximus, capsula, quae de parieti pendebat, detulit. Quam perscrutatam, Mummolus os de sancti digito repperit, quod cultro ferire non metuit. Posito enim desuper cultro, et sic de alio percutiebat. Cumque post multos ictos uix frangi potuissit, diuisum in tribus partibus ossiculum diuersas in partes dilabitur. Credo, non erat acceptum martyri, ut haec ille contigerit. Tunc flente uehimentius Eufronio, prosternuntur omnes in orationem, depraecantes, ut Deus dignaretur ostendere, quae ab oculis fuerant humanis ablata. Post orationem autem repertae sunt particulae, ex quibus una Mummolus adsumpta abscessit, sed non, ut credo, cum gratia martyris, sicut in sequenti declaratum est. Dum autem in hac urbe morarentur, Faustianum presbiterum Aquinsi urbi episcopum ordinare praecipiunt. Nuper enim in Aquinsi urbe episcopus obierat, et Nicetius comes loci illius, germanus Rustici Vici Iuliensis episcopi, praeceptionem ab Chilperico elicuerat, ut tonsoratus ciuitati illi sacerdus daretur. Sed Gundoualdus distruere nitens eius decreta, conuocatis episcopis, iussit eum benedici. Berthramnus autem episcopus, qui erat metropolis, cauens futura, Palladium Santonicum iniungit, qui eum benedicerit. Nam et oculi ei eo tempore a lippitudine grauabantur. Fuit autem ad hanc ordinationem et Orestis Vasatinsis episcopus; sed negauit hoc coram rege. [7,32] Post haec misit iterum Gundoualdus duos legatos ad regem cum uirgis consecratis iuxta ritum Francorum, ut scilicet non contingerentur ab ullo, sed exposita legatione cum responsu reuerterentur. Sed hi incauti, priusquam regis praesentiam cernerent, multis quae petebant explanauerunt. Extemplo sermo cucurrit ad regem; itaque uincti catenis in regis praesentiam deducuntur. Tunc illi quid quaererent, ad quem directi uel a quo fuerint missi, negare non ausi, aiunt: «Gundoualdus, qui, nuper ab Oriente ueniens, dicit se filium esse patris uestri regis Chlothacharii, misit nos, ut debitam portionem regni sui recipiat. Sin autem a uobis non redditur, noueritis, eum in his partibus cum exercitu esse uenturum. Omnes enim uiri fortissimi regionis illius, quae ultra Dorononiam sita ad Gallias pertinet, ei coniuncti sunt. Et ita infit: "Iudicauit tunc Deus, cum in unius campi planitiae iuncxerimus, utrum sim Chlothacharii filius an non".» Tunc rex furore succensus iussit eos ad trocleas extendi et fortissime caedi, ut, si uera essent quae dicerint, euidentius adprobarent, et si aliquid doli adhuc intra pectorum archana retinerent, uis tormentorum extorquerit inuitus. Deinde increscentibus suppliciis, aiunt neptem illius, id est regis Chilperici filiam, cum Magnulfo Tholosanorum episcopo exilio depotatam; thesauros omnes ab ipso Gundoualdo sublatus, ipsum quoque regem ab omnibus maioribus natu Childeberthi regis expetitum esse, sed praesertim, cum Gunthchramnus Boso ante hos annos Constantinopolim abissit, ipsum in Galliis inuitassit. [7,33] Quibus caesis et in carcere trusis, rex arcessire nepotem suum Childeberthum iubet , ut scilicet coniuncti pariter homines istos audire deberent. Denique cum simul coniuncti uiros interrogarent, iterauerunt ea, regis simul adstantibus, quae prius solus rex Gunthchramnus audiuit. Adserebant etiam constanter, hanc causam, sicut iam supra diximus, omnibus senioribus in regno Childeberthi regis esse cognitam. Et ob hoc nonnulli tunc de prioribus regis Childeberthi in hoc placito abire timuerunt, qui in hac causa putabantur esse particepis. Post haec rex Gunthchramnus, data in manu regis Childeberthi hasta, ait: «Hoc est indicium, quod tibi omne regnum meum tradedi. Ex hoc nunc uade et omnes ciuitates meas tamquam tuas proprias sub tui iuris dominatione subice. Nihil enim, facientibus peccatis, de stirpe mea remansit nisi tu tantum, qui mei fratris es filius. Tu enim heres in omni regno meo succede, ceteris exheredibus factis». Tunc relictis omnibus, adsumpto seursum puero, clam locutus est, prius obtestans diligentissime, ne secreta conlocutio ulli hominum panderetur. Tunc indicauit ei, quos in consilio haberet aut spernerit a conloquio, quibus se crederit, quos uitarit, quos honorarit muneribus, quos ab honore depellerit, interea interdicens, ut Egidium episcopum, qui ei semper inimicus exteterat, nullo modo aut crederet aut haberet, quia et ipsi et patri suo saepius periurassit. Deinde, cum ad conuiuium conuenissent, cohortabatur Gunthchramnus rex omnem exercitum, dicens: «Videte, o uiri, quia filius meus Childeberthus iam uir magnus effectus est. Videte et cauete, ne eum pro paruolo habeatis. Relinquite nunc peruersitates adque praesumptiones quas exercitis, quia rex est, cui uos nunc deseruire debetis». Haec et his similia locutus, per triduum epulantes adque iocundantes multisque se muneribus locupletantes, cum pace discesserunt. Tunc ei reddedit rex Gunthchramnus omnia quae pater eius Syghiberthus habuerat, obtestans, ne ad matrem accederet, ne forte aliquis daretur aditus, qualiter ad Gundoualdum scriberit aut ab eo scripta susciperit. [7,34] Igitur Gundoualdus, cum audisset sibi exercitum propinquare, relictus a Desiderio duci, Garonnam cum Sagittario episcopo, Mummolo et Bladasti ducibus adque Waddone transiuit, Conuenas petentes. Est enim urbs in cacumine montes sita nullique monti contigua. Fons magnus ad radicem montes erumpens, circumdatus torre tutissima; ad quem per cuniculum discendentes ex urbe, latenter latices hauriunt. Hanc enim ingressus urbem in initium quadraginsimae, locutus est ciuibus, dicens: «Noueritis, me cum omnibus, qui in regno Childeberthi habentur, electum esse regem adque habere mecum non modicum solatium. Sed quoniam frater meus Gunthchramnus rex inmensum aduersus me mouit exercitum, oportet uos alimenta adque cuncta supellectilem infra murorum monitione concludere, ut scilicet, dum nobis illa pietas diuina augit solatium, non periatis inopia». Haec illis credentibus, quaecumque habere potuerunt collocantes in urbe, praeparabant se ad resistendum. Eo tempore Gunthchramnus rex misit litteras ad Gundoualdum ex nomine Brunichildis reginae, in quibus erat scriptum, ut, relicto exercitu et in loca sua abire iussum, ipse remotior apud Burdegalinsem urbem hyberna deducerit. Scripserat enim haec dolose, ut de eo plenius, quid agerit, possit agnoscere. Igitur cummorante eo apud urbem Conuenas, locutus est incolis, dicens: «Ecce iam exercitus adpropinquat, egrediemini ad resistendum». Quibus egredientibus, hii occupantes portas adque claudentes, excluso foris populo cum episcopo loci, cuncta quae in urbe inuenire potuerant suis dicionibus subdiderunt. Tantaque ibi multitudo annonae adque uini reperta est, ut, si uiriliter stetissent, per multorum annorum spatia uictus alimenta non egerent. [7,35] Audierant enim eo tempore ducis Gunthchramni regis, Gundoualdum ultra Garonnam in litore resedere cum ingenti hostium multitudine ipsosque thesauros, quos Rigundae tulerat, secum retenere. Tunc, impetum factum, cum equitibus Garonnam nando transire, nonnullis de exercitu in amne dimersis. Reliqui litus egressi, requirentes Gundoualdum, inuenerunt camellos cum ingenti pondere auri adque argenti siue equites, quos fessus per uias reliquerat. Audientes deinceps eos infra muros urbis Conuenicae commorari, relictis plaustris ac diuersis inpedimentis cum populo minori, rubustioris uiri ipsum, sicut iam Garonnam transierant, insequi distinant. Quibus properantibus, uenerunt ad basilicam sancti Vincenti, quae est infra terminum Agenninsis urbis, ubi ipse martyr pro Christi nomine agonem dicitur consummasse, inueneruntque eam refertam a diuersis thesauris incolarum. Erat enim spes incolis non esse a christianis tanti martyris basilicam uiolandam. Cuius ostia summo studio obserata erant. Nec mora, adpropinquans exercitus cum reserare templi regias non ualeret, ignem accendit; consumptisque osteis, omnem substantiam cunctamque suppellectilem, quae in ea inuenire potuerunt, cum sacris ministeriis abstulerunt. Sed multos ibi ultio diuina conteruit. Nam plerisque manus diuinitus urebantur, emittentis fumum magnum, sicut ex incendio surgi solet. Nonnulli arrepti a daemone, per inergiam debachantes martyrem declamabant. Plurimi uero semoti a seditione propriis se iaculis sauciabant. Relicum uero uulgus inante non sine grande metu progressum est. Quid plura? Conuenitur ad Conuenassic enim diximus nomen urbis - omnesque falanga in suburbana urbis campania castra metata est, ibique extensis tenturiis resedeba. Vastabatur in circuitu tota regio; nonnulli autem ab exercitu, quos fortior auaritiae aculeus terebrabat, longius euacantes, peremebantur ab incolis. [7,36] Ascendebant enim multi per collem et cum Gundoualdo saepius loquebantur, inferentes ei conuitia ac dicentes: «Tune es pictur ille, qui tempore Chlothacharii regis per oraturia parietis adque camaras caraxabas? Tune es ille, quem Ballomerem nomine saepius Galliarum incolae uocitabant? Tune es ille, qui plerumque a regibus Francorum propter has praesumptiones quas proferis tunsoratus et exilio datus es? Vel quis te, infelicissime hominum, in his locis adduxit, edicito. Quis tibi tantam audaciam praestetit, ut dominorum ac regum nostrorum finis auderis attingere? Certe, si a quoquam es euocatus, clara uoce testare. En tibi ante oculus mortem expositam , en ipsam, quam diu quaesisti, exilii foueam, in qua praeceps deiciaris. Dic satellites ueritim, uel a quibus inuiteris enuntia». At ille, cum haec audiret, propius super portam adstans dicebat: «Quod me Chlothacharius pater meus exosum habuerit, habetur incognitum nulli; quod autem ab eo uel deinceps a fratribus sim tonsoratus, manifestum est omnibus. Et haec me causa Narsiti praefecto Italiae iuncxit; ibique uxorem accipiens, duos filius generaui. Qua mortua, adsumptis mecum liberis, Constantinopolim abii. Ab imperatoribus uero susceptus benignissime, usque hoc tempore uixi. Ante hos enim annos, cum Gunthchramnus Boso Constantinopolim abissit et ego sollicitus causas fratrum meorum diligenter rimarem, cognoui, generationem nostram ualde adtinuatam, nec superesse de stirpe nostra nisi Childeberthum et Gunthchramnum regis, fratrem scilicet et fratris mei filium. Filii enim Chilperici regis cum ipso interierant, uno tantum paruolo derelicto. Gunthchramnus frater meus filius non habebat; Childeberthus nepus noster menime fortis erat. Tunc Gunthchramnus Boso, haec mihi diligenter exposita, inuitauit me, dicens: "Veni, quia ab omnibus regni regis Childeberthi principibus inuitans, nec quisquam contra te muttire ausus est. Scimus enim omnes, te filium esse Chlothacharii, nec remansit in Galliis qui regnum illum regere possit, nisi tu aduenias". At ego, datis ei multis muneribus, per duodecim loca sancta ab eo suscipio sacramenta, ut securus in hoc regnum accederim. Veni enim Massilia, ibique me episcopus summa benignetate suscepit; habebat enim scripta seniorum regni nepotis mei. Ex hoc enim Auenione accessi iuxta placita patricii Mummoli. Gunthchramnus uero inmemor sacramenti ac promissiones suae, thesauros meos abstulit et in sua dicione subegit. Nunc autem recognuscite, quia ego sum rex, sicut et frater meus Gunthchramnus. Tamen, si tanto odio nostro mens uestra crassatur, uel ad regem uestrum deducar, et si me cognuscit fratrem, quod uoluerit faciat. Certe, si nec hoc uolueritis, uel liceat mihi regredi, unde prius egressus sum. Abibo enim et nulli quicquam iniuriae inferam. Tamen, ut sciatis uera esse quod dico, Radegundem Pectauam et Ingutrudem Toronicam interrogate. Ipsae enim uobis adfirmabunt, certa esse quae loquor». Haec eo dicente, multi cum conuitiis et inproperiis haec uerba prosequebantur. [7,37] Quintus et decimus in hac obsidione effulserat dies, et Leudeghiselus nouas ad distruendam urbem machinas praeparabat, plaustra enim cum arietibus, cletellis et axebus tecta, sub qua exercitus properaret ad distruendos muros. Sed cum adpropinquassent, ita lapidibus obruebantur, ut omnes adpropinquantes muro conruerint. Cupas cum pice et adipe accensas super eos proicientes, alias uero lapidibus plenas super eos deiciebant. Sed cum nox certamina prohiberit, hostis ad castra regressi sunt. Erat autem Gundoualdo et Chariulfus ualde diues ac praepotens, cuius aphotecis ac prumptuariis urbs ualde referta erat; de cuius substantia hi maxime alebantur. Bladastis autem haec cernens quae gerebantur, metuens, ne Leudeghyselus, obtenta uicturia, eos morti traderet, inposito igne in eclesiae domo, concurrentibus ad incendium mitigandum inclusis, ille fuga dilapsus abscessit. Mane autem facto, exercitus iterum ad bella consurgit, ac ex uirgis fasces faciunt, quasi ad conplendam uallem profundam, quae a parte orientis sita erat; sed nocere haec machina nihil potuit. Sagittarius uero episcopus frequentius muros cum arma circuibat et saepius lapides contra hostem manu propria eiecit e muro. [7,38] Denique hii qui urbem inpugnabant, cum uiderint, quod nihil proficere possint, nuntios occultos ad Mummolum dirigunt, dicentes: «Recognosce dominum tuum et a peruersitate ista tandem aliquando desiste. Quae enim te amentia uallat, ut ignoto homine subimigaris? Uxor enim tua iam cum filiis captiuata est, filii tui utpute iam interfecti sunt. Quo rues, quidue praestolaris, nisi ut corruas?» Haec ille mandata accipiens, dixit: «Iam, ut uideo, regnum nostrum finem accepit, et potentia cadit. Unum superest, si securitatem uitae me habere cognuscerim, de multo uos labore poteram remouere». Discendentibus nuntiis, Sagittarius episcopus cum Mummolo, Chariulfo atque Waddone ad eclesiam pergit, ibique sibi sacramenta dederunt, ut, si de uitae promissione certiores fierint, relicta amicitia Gundoualdi, ipsum hostibus traderent. Reuersi iterum nuntii promiserunt eis uitae securitatem. Mummolus uero dixit: «Hoc tantum fiat; ego hunc in manu uestra tradam, et ego recognuscens dominum meum regem, ad eius praesentiam properabo». Tunc ille promittunt, quod, si haec impleret, ipsum in caritate susceperint, et si cum rege excusare non possint, in aeclesia ponerent, ne uitae amissione multaretur. Haec cum sacramenti interpositione polliciti, discesserunt. Mummolus uero cum Sagittario episcopo et Waddone ad Gundoualdum pergentes, dixerunt: «Sacramenta fidelitatis, qualia tibi dedimus, ipse qui praesens es nusti. Nunc autem accipe salubre consilium: discende ab hac urbe et repraesentare fratri tuo, sicut saepe quaesisti. Iam enim cum his hominibus conlocuti sumus, et ipse dixerunt, quia non uult rex perdere solatium tuum, eo quod parum de generatione uestra remanserit». At ille intellegens dolum eorum, lacrimis perfusus, ait: «Inuitationem uestram in his Galliis sum delatus, thesauros uero meos, in quibus inmensum pondus argenti continetur et auri ac diuersarum specierum, aliquid in Auennica urbe retenetur, aliquid Gunthchramnus Boso diripuit. Ego uero, iuxta Dei auxilium spem omnem in uobis positam, uobis consilium meum credidi, per uos regnare semper obtaui. Nunc cum Deo uobis sit actio, si quid mihi mendacii dixeritis; ipse enim iudicet causam meam». Haec eo dicente, respondit Mummolus: «Nihil tibi fallaciter loquimur; sed ecce! uiros fortissimos stantes ad portam tuum opperientes aduentum. Nunc autem depone balteum meum aureum, quod cingeris, ne uidearis in iactantia procedere; et tuum adcinge gladium meumque restituae». Et ille: «Non simpliciter», inquid, «haec uerba suscipio, ut ea quae de tuis usque nunc in caritate usus sum a me auferantur». Mummolus uero adserebat cum iuramento, nihil ei molesti fieri. Egressi igitur portam, ab Ollone Biturigum comite et Bosone susceptus est. Mummolus autem cum satellitibus in urbe regressus, portam firmissime obserauit. Hic autem cum se in manibus inimicorum cerneret traditum, eleuatis ad caelum manibus et oculis, ait: «Iudex aeterne et ultio uera innocentium, Deus, a quo omnes iustitia procedit, cui mendacium non placet, in quo nullus dolus neque uersutia malitiae continetur, tibi commendo causam meam, dipraecans, ut sis uelociter ultor super eos, qui me insontem in manibus tradiderunt inimicorum». Haec cum dixisset, consignans se cruce dominica, abire coepit cum hominibus supradictis. Cumque a porta elongassint, sicut est circa urbem uallis tota in praecipitio, inpulsus ab Ollone caecidit, illo quoque clamante: «En uobis Ballomerem uestrum, qui se regis et fratrem dicit et filium». Et inmissa lancia uoluit eum transfigere, sed repulsa a circulis luricae nihil nocuit. Denique cum eleuatus ad montem regredi niteretur, Boso, emisso lapide, capud eius librauit. Qui caecidit et mortuus est. Venitque omne uulgus, et defixis in eo lanceis, pedes eius fune legantes, per omnia exercituum castra traxerunt; euellentesque caesariem ac barbam eius, insepultum ipso quo interfectus fuerat loco reliquerunt. Nocte uero sequenti hii, qui primi erant, omnes thesauros, quos in urbe repperire potuerunt, cum ministeriis eclesiae clam abstulerunt. Mane uero, reseratis portarum ualuis, emisso exercitu, omne uulgus inclusum in ore gladii tradiderunt, sacerdotis quoque Domini cum ministris ad ipsa aeclesiarum altaria trucidantes. Postquam autem cunctus interfecerunt, ut non remaneret mingens ad parietem, omnem urbem cum eclesiis reliquisquae aedificiis succenderunt, nihilque ibi praeter umum uacuum relinquentes. [7,39] Igitur Leudeghyselus rediens ad castra cum Mummolo et Sagittario, Chariulfo uel Waddone, nuntios occulte ad regem diregit, quid de his fieri uellit. At ille capitali eos iussit finire sententiam. Waddo tunc cum Chariulfo, relictis filiis obsedibus, discesserunt ab eis. Delato quoque nuntio de horum interitu, cum hoc Mummolus aduertissit, accinctus arma ad tugurium Leudeghysili petit. At ille uidens eum, ait: «Quid sic», inquid, «quasi fugiens uenis?» Cui ille: «Nihil, ut uideo, de fide promissa seruatur; nam cerno me in mortis exitio positum». Cui ille. «Ego egrediar foris et omnia mitigabo». Quo egrediente, confestim ex iusso eius uallata est domus, ut hic interficeretur. Sed et ille, cum diutissime contra bellantes restitisset, uenit ad osteum; cumque egrederetur, duo cum lanceis utraque ei latera feriunt. Sicque caecidit et mortuus est. Quod uiso episcopus dum timore consternatus paueret, ait ad eum quidam de adstantibus: «Inspice propriis oculis, episcope, quae gerentur, et tecto capite, ne agnoscaris, siluam pete, ut abscondaris paulolum adque, ira labente, possis euadere». At ille, accepto consilio, dum obtecto capite fugire niteretur, extracto quidam gladio capud eius cum cocullo decidit. Deinde unusquisque ad propria rediens, magnas per uiam praedas et homicidia fecit. Fredegundis autem his diebus Chuppanem in Tholosano direxit, ut scilicet filiam suam exinde quocumque modo possit eruere. Ferebant enim plerique ob hoc eum transmissum, ut, si Gundoualdum repperisset uiuum, multis inlectum promissionibus ad eam transduceret. Sed cum hoc facere nequiuissit, acceptam Rigundem a loco illo reduxit, non sine grande humilitate adque contumilia. [7,40] Igitur Leudeghiselus dux cum thesauris omnibus, quos superius nominauimus, ad regem uenit; quos postea rex pauperibus et aeclesiis erogauit. Adpraehensam uero uxorem Mummoli inquirere rex coepit, quid thesauri, quos hii congregauerunt, deuenissent. Sed illa cognoscens uirum suum interfectum fuisse et omnem iactantiam eorum prorsus in terram conruisse, omnia pandit, dixitque, multum adhuc apud urbem Auennecam auri adque argenti esse, quae ad regis notitiam non uenissent. Statimque misit rex uiros, qui haec deferre deberint, cum uno puero, quem ualde creditum Mummolus habens, haec ei commendauerat. Abeuntes autem acceperunt omnia quae in urbe relicta fuerant. Ferunt autem ducenta quinquaginta talenta argenti fuisse, auri uero amplius quam triginta. Sed haec, ut ferunt, de reperto antiquo thesauro abstulit. Quod rex diuiso cum Childebertho rege, nepote suo, partem suam maxime pauperibus est largitus, mulieri autem nihil amplius quam ea, quae de parentibus habuerat, derelinquens. [7,41] Tunc et homo ille inmensi corporis ad regem de Mummoli familiaribus adductus est, ita magni corporis elatus, ut duos aut tres pedes super longissimus homines putaretur magnus, lignarius faber, qui non multo post obiit. [7,42] Post haec edictum a iudicibus datum est, ut qui in hac expeditione tardi fuerant damnarentur. Biturigum quoque comes misit pueros suos, ut in domo beati Martini, quae in hoc termino sita est, huiusmodi homines spoliare deberent. Sed agens domus illius resistere fortiter coepit, dicens: «Sancti Martini homines hii sunt. Nihil eis quicquam inferatis iniuriae, quia non habuerunt consuetudinem in talibus causis abire». At illi dixerunt: «Nihil nobis et Martino tuo, quem semper in causis inaniter proferis; sed et tu et ipsi pretia dissoluitis, pro eo quod regis imperium neglexistis». Et haec dicens ingressus est atrium domus. Protinus dolore percussus caecidit et grauiter agere coepit. Conuersusque ad agentem uoce flebili ait: «Rogo, ut facias super me crucem Domini et inuoces nomen beati Martini. Nunc autem cognoui, quod magna est uirtus eius. Nam ingrediente me atrium domus, uidi uirum senem exhibentem arborem in manu sua, quae mox extensis ramis omne atrium texit. Ex ea enim unus me adtigit ramus, de cuius ictu turbatus corrui». Et innuens suis rogabat, ut eieceretur de atrio. Egressus autem inuocare nomen beati Martini attentius coepit. Ex hoc enim commodius agens, sanatus est. [7,43] Desiderius uero infra castrorum munitione se resque suas tutauit. Waddo maior domus Rigundis ad Brunichildem reginam transiit, et ab ea susceptus, cum muneribus et gratia est demissus. Chariulfus basilicam sancti Martini expetiit. [7,44] Fuit tunc temporis mulier, quae spiritum phitonis habens multum praestabat dominis diuinando questum eoque in gratia proficit, ut, ab his libera facta, suis uoluntatibus laxaretur. Si quis enim aut furtum aut aliquid mali perferret, statim haec, quo fur abiit, cui tradedit uel quid ex hoc fecerit, edicebat. Congregabat cotidie aurum argentumque, procedens in ornamentis, ita ut putaretur esse aliquid diuinum in populis. Sed cum Agerico Veridunense episcopo haec nuntiata fuissent, misit ad conpraehendendum eam. Quam adprehensam et ad se adductam, iuxta id quod in Actibus legimus apostolorum, cognouit in eam inmundum spiritum esse phitonis. Denique cum exorcismum super eam diceret ac frontem oleo sancto perungueret, exclamauit daemonium et quid esset prodidit sacerdoti. Sed cum per eum a puella non extruderetur, abire permissa est. Cernens uero puella, quod in loco illo habitare non possit, ad Fredegundem reginam abiit ibique et latuit. [7,45] Magna hoc anno famis paene Gallias totas obpressit. Nam plurimi uuarum semina, flores auellanorum, nonnulli radices herbae filicis arefactas redactasque in puluere, admiscentes parumper farinae, panem conficiebant. Multi enim herba segitum decidentes, similiter faciebant. Fuerunt etiam multi, quibus non erat aliquid farinae, qui diuersas colligentes herbas et comedentes, tumefacti deficiebant. Plurimi enim tunc ex inaedia tabescentes, mortui sunt. Grauiter tunc negutiatores populum spoliauerunt, ita ut uix uel modium annonae aut semodium uini uno triante uenundarent. Subdebant pauperes seruitio, ut quantulumcumque de alimenta porregerent. [7,46] His diebus Cristoforus negutiatur ad Aurilianensem urbem abiit Audierat enim, quod ibidem multum uini delatum fuisset. Abiens ergo, conparato uino et lintribus inuecto, accepto a socero pecunia multa, cum duobus pueris Saxonibus uiam equitando terebat. Pueri uero diu dominum exosum habentes et plerumque fuga labentes, eo quod crebrius grauissime uerberarentur, cum uenissent in quadam silua, praecedente domino, puer unus iaculata ualide lancea dominum suum transfixit. Quo ruente, alius cum framea capud eius dilacerauit. Et sic ab utroque in frustra decisus, exanimis est relictus. Hii uero accipientes pecuniam, fuga dilapsi sunt. Frater uero Cristofori, sepulto corpuscolo, homines suos post pueros dirigit. Iuniore quoque conpraehenso legant, seniore cum pecunia fugiente. Quibus redeuntibus, cum uinctum laxius reliquissent, accepta lancea, unum ex his a quibus ducebatur interemit. Sed deductus ab aliis usque Toronus, diuersis suppliciis adfectus detruncatusquae, patibolo ualde exanimis est adpensus. [7,47] Grauia tunc inter Toronicos ciues bella ciuilia surrexerunt. Nam Sicharius, Iohannis quondam filius, dum ad natalis dominici solemnia apud Montalomaginsim uicum cum Austrighyselo reliquosque pagenses caelebraret, presbiter loci misit puerum ad aliquorum hominum inuitationem, ut ad domum eius bibendi gratia uenire deberint. Veniente uero puero, unus ex his qui inuitabantur, extracto gladio, eum ferire non metuit. Qui statim cecidit et mortuus est. Quod cum Sicharius audisset, qui amicitias cum presbitero retinebat, quod scilicet puer eius fuerit interfectus, arrepta arma ad eclesiam petit, Austrighyselum opperiens. Ille autem haec audiens, adpraehenso armorum apparatu, contra eum diregit. Mixtisque omnibus, cum se pars utraque conliderit, Sicharius inter clericos ereptus, ad uillam suam effugit, relictis in domo presbiteri cum argento et uestimentis quattuor pueris sauciatis. Quo fugiente, Austrighyselus iterum inruens, interfectis pueris, aurum argentumque cum reliquis rebus abstulit. Dehinc cum in iudicio ciuium conuenissent et praeceptum esset, ut Austrighyselus, qui homicida erat et, interfectis pueris, res sine audientia diripuerat, censura legali condempnaretur, inito placito, paucis infra diebus Sicharius audiens, quod res, quas Austrighyselus direpuerat, cum Aunone et filio adque eius fratre Eberulfo retinerentur, postposito placito, coniunctus Audino, mota seditione, cum armatis uiris inruit super eos nocte, elisumque hospicium, in quo dormiebant, patrem cum fratre et filio interemit resque eorum cum pecoribus, interfectisque seruis, abduxit. Quod nos audientes, uehimenter ex hoc molesti, adiuncto iudice, mittimus ad eos legationem, ut in nostri praesentia uenientes, accepta ratione, cum pace discederent, ne iurgium in amplius pulularet. Quibus uenientibus coniunctisque ciuibus, ego aio: «Nolite, o uiri, in sceleribus proficere, ne malum longius extendatur. Perdidimus enim aeclesiae filios; metuemus nunc, ne et alios in hac intentione careamus. Estote, quaeso, pacifici; et qui malum gessit, stante cantate, conponat, ut sitis filii pacifici, qui digni sitis regno Dei, ipso Domino tribuente, percipere. Sic enim ipse ait: Beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. Ecce enim! etsi illi, qui noxae subditur, minor est facultas, argento aeclesiae redemitur; interim anima uiri non pereat». Et haec dicens, optuli argentum aeclesiae; sed pars Chramnesindi, quae mortem patris fratrisque et patrui requirebat, accepere noluit. His discedentibus, Sicharius iter, ut ad regem ambularet praeparat, et ob hoc Pectauum ad uxorem cernendam proficiscitur. Cumque seruum, ut exerceret opera, commoneret eleuatamque uirgam ictibus uerberaret, ille, extracto baltei gladio, dominum sauciare non metuit. Quo in terra ruente, currentes amici adpraehensum seruum crudeliter caesum, truncatis manibus et pedibus, patibolo damnauerunt. Interim sonus in Toronicum exiit, Sicharium fuisse defunctum. Cum autem haec Chramnesindus audisset, commonitis parentibus et amicis, ad domum eius properat. Quibus spoliatis, interemptis nonnullis seruorum, domus omnes tam Sichari quam reliquorum, qui participes huius uillae erant, incendio concremauit, abducens secum pecora uel quaecumque mouere potuit. Tunc partes a iudice ad ciuitatem deductae, causas proprias prolocuntur; inuentumque est a iudicibus, ut, qui nollens accepere prius conpositionem domus incendiis tradedit, medietatem praetii, quod ei fuerat iudicatum, amitteret - et hoc contra legis actum, ut tantum pacifici redderentur - aliam uero medietatem conpositionis Sicharius redderet. Tunc datum ab aeclesia argentum, quae iudicauerant, accepta securitate, conposuit, datis sibi partes inuicem sacramentis, ut nullo umquam tempore contra alterum pars alia musitaret. Et sic altercatio terminum fecit. EXPLICIT LIBER VII.