MCLXX. In trausmarinis partibus fuit horribilis terrę motus quarto kalendas julii, ubi urbibus subversis et oppidis, Christiani et pagani innumerabiliter perierunt. Ruit etiam magna pars Antiochię, et civitas Jerusalem tremuit, sed Deo miserante non periit. Henricus Anglię rex sanctum Thomam Cantuariensem archiepiscopum, obtentu domini papę Alexandri et regis Francię Ludovici, ab exsilio revocat : sed dum pacem cum eo esset facturus, sicut promiserat, missam cantari fecit pro defunctis, sciens quod ad illam non daretur pax , quam ab archiepiscopo sumere nolebat. MCLXXI. {Almaricus rex Jerosolymorum jEgyptum expugnans, Molanum regem gentilem tributarium sibi effecit.} Sanctus Thomas Cantuarię archiepiscopus, tricesima die postquam in Angliam applicuit, quarto kalendas januarii, occisus est ab impiis ministris Henrici regis Anglię in ecclesia metropoli Cantuarię, non longe ab altare, hora vespertina, glorioso martyrio factus Deo gratissimum sacrificium vespertinum. De quo quidam ait : Annus millenus centenus septuagenus Primus erat, martyr dum cadit ense Thomas. Cujus meritum apud Deum tam causa justissima, quam innumera contestantur miracula. MCLXXII. {Salahadinus primitus quidem leno gentilis apud Damascum, post ab Enfrido de Turone illustri Palęstinę principe christiano miles factus, cum apud Ęgyptum militaret, Molanum regem Ęgypti proditiose perimens totius Aegypti obtinuit principatum. Unde si rerum pretia judicio non opinione metimur, quantalibet terrenę felicitatis potentia vilis est ęstimanda, quam pessimi et indigni sępius nanciscuntur! Nam leno ille cujus vita in prostibulis, militia in tabernis, studium in aleis et aliis, subito sublimat us sedet cum principibus, imo major principibus, solium gloria; Ęgypti tenens, toti fere Orienti postea imperavit.} Sanctus Thomas Cantuariensis archiepiscopus canonizatur a papa Alexandro in capite Jejunii . Orta est guerra inter Henricum regem Anglię et uxorem ejus ac tres filios eorum majores Henricum juvenem regem , Richardum et Gaulridum. MCLXXIII. Tertio idus februarii apparuerunt de nocte igneę acies in septentrionali plaga {cœli}, et lux tanta emicuit, quod nummus cujus monetę esset posset agnosci. Filii regis Anglię {Henrici} patrem suum infestantes, auxilio Ludovici regis Francię et procerum ejus, Normanniam graviter vastaverunt; et ibi multi mortui sunt. Obiit Joscius Turonensis archiepiscopus in tanta paupertate, quod de rebus suis vix potuit inveniri de quo posset mortuus sepeliri; cui successit Bartholomęus, genere clarus, sermone facundus. Hic episcopum Dolensem, qui per longa tempora rebellis fuerat ecclesię Turonensi, post longa certamina auctoritate apostolica suę subdidit ditioni. Florebat tunc temporis Petrus Comestor magistrorum Parisius primas, verbi facundissimus, et in divinis Scripturis excellenter instructus; qui utriusque Testamenti historias uno compingens volumine, opus edidit satis utile, satis gratum, ex diversis historiis compilatum, quod Historiam scholaslicam nominant. MCLXXIV. Obiit Almaricus rex Jerosolymorum, cui successit Balduinus, filius ejus. Noradinus rex Turcorum {qui regnabat in Damasco} obiit, {cujus uxorem Salahadinus occupator Ęgypti sibi matrimonio copulans, cum ipsa regni regimen, fugatis heredibus, occupavit ; deinde terra Roasię et Gesirę occupata, circumjacentia regna, usque ad intima citerioris Indię, nunc dolis nunc armis expugnans, de sceptris pluribus monarchiam efficit, Babylonię et Damasci sibi vindicans principatum. Hęc fortunę ludentis potentia has rerum vicissitudines voluit, quę de paupere divitem, de humili sublimem, de servo suscitat dominante.} Mense septembre, inter Henricum regem Anglię et filiosejus, apud Mon tenu Laudiacum, juxta civitatem Turonensem, fuit pax reformata, Ludovico Francorum rege pręsente. MCLXXV. Mense novembri fuit aquarum inundatio inaudita quę villas submersit, sata absorbuit; unde et sequenti tempore vehementissima fames inhorruit. Quamobrem multi dicebant natum esse Antichristum, cujus pręnuntia pernicies tanta foret. Henricus archiepiscopus Remensis, frater Ludovici regis Francię, obiit; cui successit Guillermus Senonensis archiepiscopus, frater Adelę reginę Francię, et huic in Senonensi ecclesia Guido. Fit fraternitas inter monachos sancti Martini de Campis Parisius et inter canonicos sancti Martini Turonensis. MCLXXVI. Maxima fames fuit in Galba; pro qua, ad sustentationem pauperum, ecclesiarum invadiata sunt ornamenta et sanctorum feretra defrustata; et tune maxime apparuit Cisterciensis ordinis munificentia in pauperibus sustentandis. Florebat {hoc tempore} Mauricius Parisiensis episcopus, qui, ob industriam et litteraturam, de infimo statu magnę paupertatis ad pontificalis dignitatis apicem est evectus; nam cum esset pauper et mendicus, eleemosinam postulatam noluit accipere hoc pacto ut nunquam esset episcopus. MCLXXVII. Eclipsis solis facta est hora sexta, idibus septembris. Florebat Anselmus Belicensis episcopus, ad cujus tumulum {post mortem ejus} lampades accensę sunt divinitus, excepta una cui ministrabat usurarius quidam pabulum olei; et illa non potuit accendi. Venit apud urbem Avinionum adolescens quidam nomine Benedictus, dicens se a Domino missum ut pontem super fluvium Rhodanum construeret. Qui derisus, cum sumptus non haberet, fuit, et quia prę magnitudine fluminis nullus credebat hoc facturum; sed facturi a Deo nutu divino sunt commoti, ut illius opus citius explerent. MCLXXVIII. Fredericus imperator abjurat schisma quod per sexdecim annos duraverat, et publice satisfacit, et cum Alexandro papa pacem componit, sicque depulso schismate unitas reformatur Ecclesię. Cum autem legatur Romanam ecclesiam multis schismatibus fuisse discissam, isto tamen nullum aut vehcmentius incanduit, aut diutius perseveravit. Innumerabilis multitudo Paganorum Jerosolymam venit ; sed a Christianis, qui impares erant numero, viribus et apparatu, devicta recessit. MCLXXIX. Alexander papa Lateranense concilium Roms post medium Quadragesimę celebravit, ubi ex diversis partibus terrarum factus est innumerabilis convenlus tam episcoporum quam abbatum. In transmarinis partibus milites Templi, ope regis {Jerusalem} et principum coadunati, in loco qui dicitur Vadum Jacob castrum fortissimum munierunt; quod cum aliquandiu tenuissent, Turci Templarios seditione capiunt, castrum expugnant, et ad terram dejiciunt. Agnes filia Ludovici regis Francorum Constantinopolim ducitur, et imperatoris Manuelis filio desponsatur. In festo Omnium Sanctorum Philippus, Ludovici regis Francię filius, Remis a Guillermo Remensi archiepiscopo, avunculo suo, in regem Francię consecratur, anno ętatis suę quinto decimo, pręsente Henrico juniore rege Anglorum qui sororem ejus duxerat, adhuc vivente patre ejus Ludovico rege, qui morbo paralysis laborabat. Obiit Petrus Comestor, doctor famosissimus, pauperibus et ecclesiis cunctas dividens facultates; cujus sepulturę hoc epitaphium in ecclesia sancli Vicloris Parisius est insertum. Petrus eram quem petra tegit, dictusque Comestor, Nunc comedor ; vivus docui, nec ccsso docere Mortuus, ut dicat qui me videt incineratum : Quod sumus, iste fuit, erimus quandoque quod hic est. MCLXXX. Philippus juvenis rex Francię duxit in uxorem Isabellam filiam Balduini comitis Hannonię, neptem comitis Flandrię Philippi de sorore, et cum ea recepit Attrebatum, cum omni terra quę fuerat comitis circa fluvium qui dicitur Lis. Eam autem unxit Guido Senonensis archiepiscopus apud sanctum Dionysium in reginam, {datis prius litteris, quod nullum jus propter hoc reclamabat in ecclesia beati Dionysii, quę excepta est ab ejus et episcopi Parisiensis jurisdictione} ; quod matri ejusdem Philippi et fratribus ejus valde displicuit, et ob hoc castra suę dotis mater contra filium munire pręsumpsit. Quo comperto, a filio expulsa, ad fratres suos confugit, et propter hoc eorumdem fratrum contra regem discordia incandescit. Sed non multo post, de peritorum consilio, et illa reducitur et pax inter regem et proceres reformatur. Ludovicus rex Francię morbo paralysis et senio fatigatus obiit, auno regni sui quadragesimo tertio, et in monasterio {Cisterciensis ordinis} a se constructo, quod Sanctus-Portus dicitur, gallice Barbéel, {versus Meledunum castrum super Secanam,} honorifice tumulatur : cui successit Philippus filius ejus. Fuit enim honestate laudabilis, simplex et benevolus in subditos; et quia pacis amator erat, guerras, etsi aliquas, tamen raras aut intulit aut pertulit, suumque regnum tranquille et strenue guberuavit : et ideo sub ipso multę novę villę conditę sunt, et veteres ampliatę, multa excisa nemora, ordinesque diversarum religionum in diversis locis multipliciter propagati. Obiit Manuel imperator Constantinopolitanus, cui successit Manuel filius ejus adhuc juvenculus, qui filiam Ludovici regis Francię duxerat in uxorem. Inter Fredericum {Romanorum} imperatorem et ducem Saxonię fit concertatio dura; multi enim capti et peremti sunt, multęque villę et ecclesię succensę sunt et destructę. Archiepiscopus Bituricensis Guerinus, et Joannes Carnotensis episcopus obeunt; viri tam sapientia quam animi strenuitate famosi; quorum Johannes sancti Thomę Cantuariensis, cujus socius extitit, passionem descripsit. In Senonico territorio, in villa quę dicitur Cudo, erat tunc temporis quędam puella genere infima, officio bubulca, quę gravi admodum et diutino prius est castigata flagello, adeo ut, propter influentem de toto corpore saniem, suis quoque fieret in horrorem. Sed quia contemptibilia mundi el infima elegit, Deus, post patientię probamenta, humilitatem ejus respexit, et eam in camino tribulationum bene excoctam digniorem effecit, corpus ejus redintegrans, spiritualique alimento sustentans. Ita vero sui impotens erat, ut nonnisi ab altero moveri posset, jacens continue resupina; pręter caput et dexteram, membris cęteris sui vigore officii destitutis. Cumque nullum cibum posset trajicere, ad trajiciendum tamen Viaticum naturalem meatum habebat libere pręparatum. In corpore quippe erat exilis et marcida, intestinis pro longa inedia introrsus vacuatis; sed facie corpulenta et venusta ac si deliciarum copia perfrueretur. Frequenter autem in excelsis rapiebatur et, angelo duce freta, loca pœnarum et gaudia bonorum percurrebat. Ad se postea rediens, quid et cui proferret caute librabat, magistrante nimirum interius Spiritu et docente quid silere deberet, quid proferre. Cum autem in festivitatibus Domini vel matris ejus, sicut dicitur, raperelur et post ullum diem vel plures regrederetur ad se, dicebat quod videbatur ei de amplissima regione luminis in tenebras rejici, mundumque vidisse in modum pilę rotundum, solem terra majorem, terram velut in medio omnium pendulam, aquisundique circumcinctam, rerumque rationes et causas abditas sapienter proferebat, et plerumque absentia, plerumque futura in spiritu pręvidebat. MCLXXXI. Henricus comes Campanię a Jerosolymis per Asiam rediens, a Dacis capitur, sed per imperatorem Gręcię liberatur; verum ubi terram suam attingit, hommes suos quos ex reditu suo lętificaverat, de suo obitu mox contristat. Balduinus rex Jerusalem, ętate juvenis, leprę contagio deformatur. Apud Aurelianis, quadam dominica dum missam quidam presbyter celebraret, et duas hostias, unam sumendam et alteram {pro infirmis} reponendam, super altare posuisset, cum diceret Pater noster, hostia quam tenebat sanguine manans, manus ejus et corporalia purpuravit; et ita in formam carnis lividę rex {Francię} et populus qui ibi aderant illam hostiam aspexerunt. In Burgundia vero, apud Brenam oppidum, et apud Vindocinum atque apud Attrebatum urbem, similia evenerunt; nec immerito, nam teste Scriptura : Nihil in terra fit sine causa. Nempe Henricus, Albanensis episcopus, ab Alexandro papa mittitur in Gasconiam ad delendam hęreticorum perfidiam, altaris sacramentum non credeutium; qui prędicationis verbo, necnonmilitum peditumque infinito exercitu, hęreticos expugnavit. Inter Fredericum, imperatorem Alemannię, et ducem Saxonię pax reformatur tali pacto, quod ducatum Saxonię dux non reciperet, nisi prius septennio exsulasset, et ob hoc ipse dux et uxor sua, cum filiis suis Guillermo et Othone postea imperatore, ad Henricum regem Anglię, cujus filia dicta uxor ducis erat, in Franciam venerunt, ibique {et alibi} cum rege longo tempore permanserunt. Alexander papa obiit, cui successit Lucius tertius {natione Tuscus}. Philippus comes Flandrię, dux Burgundię, Guillernius Remensis archiepiscopus, Theobaldus comes Blesensis, Stephanus comes Sacri-Cęsaris, confœderati simul conspirant in regem Francię Philippum, totam Franciam perturbantes. Porro rex videns se plurima parte suorum destitui, Brabantiones in auxilium evocat, cum quibus terram Stephani comitis devastavit. MCLXXXII. Fredericus imperator volens adversariis regis Francię Philippi ferre auxilium, per totum imperium submonuit exercitus suos. Sed Henrico rege Anglię, cum filiis suis, regem Francię adjuvante, et eo mediante, pax inter regem et barones prędictos reformatur. {Apud Constantinopolim} Andronicus, de imperiali prosapia natus, sub specie tutoris Manuelis juvenculi imperatoris Gręcię in imperium se violenter ingerens, suggessit Gręcis eos exterminandos, nisi Latini {et Franci} a Gręcia tollerentur. Nam Manuel imperator pater istius Manuelis, quamdiu vixerat, Latinos {et Francos} dilexerat, ita quod per eos solummodo expeditiones agebat, et primis eos palatii honoribus decorabat. Latinam etiam conjugem duxerat, et susceptum ex ea filium Latinę conjugi, scilicet {defuncti} Ludovici regis Francorum filię, copularat. Quo Gręci animati, irruunt in Latinos {et Francos} et quotquot inveniunt trucidant aut ex urbe Constantinopoli proturbant. Andronicus palatium occupat; porticus incenditur ibique opes iunumerę et ędificia concremantur. Florebat {hoc tempore} Petrus Monoculus abbas Clarevallis, cui sanctus Bernardus et Malachias apparentes, dixerunt quod Girardus abbas, prędecessor ipsius, quem frater quidam, propter correptionem regularem in eo factam, occiderat, ut martyr cum Christo regnabat. MCLXXXIII. Apud Constantinopolim, Androuicus dominum suum Manuelem juvenem imperatorem submergi in mari fecit et imperium usurpavit. Henricus junior rex Anglię in Lemovicino territorio, apud castrum quoddicitur Martellum obiit, et apud Rothomagum {in ecclesia majori} sepelitur. Inter Lucium papam et Romanos orta dissensione, idem papa proturbatur ab urbe, a Romanis impetitur, multisque lacessitur injuriis. Nam multis qui erant ex parte Papę eruerunt oculos et imposuerunt mitras et remisere mitratos, recepto ab eis juramento quod Papę pręsentarent se taliter videndos. Quo viso Papa tot conflictus ferre non valens, Veronę se contulit, sperans sibi auxilium ab imperatore Frederico perferendum. Salahadinus rex Turcorum partes Jerosolymorum aggreditur {multos Christianorum occidit et captivavit}; sed non longe post {inde} repulsus, {acceptis induciis ad propria remeavit}. Philippus rex Francorum synagogas Judęorum per regnum suum destruere fecit, et in plerisque ecclesias construi procuravit. Nemus Vicenarum juxta Parisius muro clausit, et Parisius, in platea quam Campellos nominant, hallas fabricari et mercatum fieri instituit. In provincia Bituricensi septem millia Cotarellorum, et eo amplius, interfecti sunt ab illius terrę incolis in unum contra Dei inimicos confœderatis. Isti enim, terram regis Francię vastando, prędas {inde} ducebant, homines captos secum vilissime trahebant, et cum uxoribus captorum, pro nefas! ipsis videntibus, dormiebant. Et quod deterius est, ecclesias Deo consecratas incendebant, sacerdotes et viros religiosos captos secum ducentes, et in ipsis tormentis irrisorie cantores eos vocantes, subsannabant dicentes : Cantate nobis, cantores, cantate; et confestim eis alapas dabant, vel cum grossis virgis eos cędebant. Quidam itaque sic flagellati beatas animas Domino reddiderunt; alii longa carceris custodia semimortui, data pro redemptione pccunia, ad propria redierunt. Iidem etiam Cotarelli, quod cum gemitibus et suspiriis pronuntiandum est, damnabilius operando ecclesias spoliantes, corpus Domini de vasis aureis vel argenteis, in quibus pro infirmorum nccessitate reservabatur, extrahentes, et in terram viliter projicientes, pedibus conculcabant. De corporalibus vero concubinę eorum pepla capitibus suis componebant; calices quoque secum irreverenter portantes, et lapidibus confringentes, distrahebant. {Eodem tempore} multi hęretici combusti sunt in Flandriaa Guillermo Remensium archiepiscopo apostolicę sedis legato, et a Philippo Flandrensium comite. Qui dicebant omnia ęterna a Deo creata, corpus autem hominis et omnia transitoria a Luciabelo creata; baptismum parvulorum et Eucharistiam reprobabant, sacerdoles missasex avaritia et cupiditate oblationum celebrare dicebant. MCLXXXIV. Orta est dissensio inter Philippum Francorum regem et Philippum Flandrensium comitem pro terra quę Viromandia dicitur. Hanc enim pręfatus comes longo tempore, Ludovico rege vrvente {patre istius Philippi regis, post decessum Rodulphi comitis Viromandorum} cum pace et quiete, licet injuste, possederat, et adhuc pertinaciter retinere volebat. Ob hoc rex Philippus exercitum versus urbem Ambianis collegit; cujus multitudinem et robur comes cum populo suo videns ac timens, regi Viromandiam totam restituit. Castrum tamen sancti Quintini atque Peronam tantum ad vitam suam sibi dimitti petiit et obtinuit. Heraclius patriarcha Jerosolymitanus, cum priore Hospitalis transmarino, venit ad regem Francię Philippum pro succursu Terrę Sanctę. Intraverant enim Sarraceni Christianorum terras et multos ex eis interfecerant multosque captivos secum duxerant; plures etiam ex fratribus Hospitalis et Templi militibus occiderant. Rex vero, eorum cognita causa, multum eos honoravit, et quia heredem tune non l1abebat, consilio pręlatorum et principum, in Terrę Sanctę subsidium transmisit strenuos milites cum multitudine peditum armatorum, de propriis redditibus eis suflicientes ministrans sumptus. Philippus rex Francię omnes vicos urbis Parisius pręcepit duris ac fortibus lapidibus sterni, ad hoc quidam nitens ut nomen antiquum auferret civitati; nam Lutetia olim a quibusdam, propter luti fœtorem, nominata fuit. Quam quondam Trojani de Sicambria, qui illam fuudaverant {octingentis et nonaginta quinque annis ante incarnationem Domini} , a Paride Alexaudro, filio Priami regis Troję, Parisius {et se Parisios} vocaverunt. MCLXXXV. Obiit Balduinus rex Jerosolymorum, Balduino nepote ejus ex Sybilla sorore adhuc puerulo {sub custodia Remundi comitis Tripolitani} prius in regem substituto. Guillermus rex Sicilię Andronicum usurpatorem imperii Constantinopolitani navali exercitu aggreditur et terrestri, Salonicam urbem et alias multas obtinens et devastans. Media Quadragesima factus est terrę motus in Gothia in civitate quę Uceticum dicitur, et insequenti mense aprilis, nonis ejusdem mensis, fuit eclipsis lunę particularis in vigilia dominicę passionis. Andronicus usurpator imperii Constantinopolitani, multos Gręcorum perimit et maxime nobiles, ideoque perosus et suspectus ab omnibus habitus est. Quo facto quidam de imperiali semine procreatus, nomine Cursat, {quem alii Isaacium dicunt,} venit Constantinopolim civium animos sibi concilians, et a patriarcha ut {in imperatorem} coronaretur obtinens; qui statim Andronicum cum suis aggreditur, eum faciens per pedum manuumque juncturas truncari, et per urbem supra camelum trahi, et post ei oculos erui linguamque pręcidi. Lucius papa Veronę moritur; cui Urbanus, hujus nominis tertius {natione Mediolanensis}, successit. MCLXXXVI. Obiit Parisius Gaufridus comes Brilannię, tertius filius Henrici regis A'nglorum, et in {majori} ecclesia beatę Marię virginis, ante altare, annuente rege Philippo, sepultus est honorifice. Philippus rex Francię liberat castrum Vergiaci {in Burgundia}, a duce Burgundię longa obsidione conclusum. Henricus, Frederici imperatoris filius, in regnum ltalię a patre pręficitur, ducens in uxorem sororem Guillermi regis Sicilię nomine Constantiam; inter quem et Urbanum papam gravis simultas incanduit. Balduinus rex Jerosolymorum adhuc puerulus obiit, cui Guido Leponensis comes, qui Sybillam matrem ejus habebat in conjugem, in regno successit; quod comiti Tripolitano, qui tutor regis pueruli fuerat constitutus, valde displicuit, et ob hoc tain regi quam suis cœpit multimode adversari. Soror Philippi regis Francię, prius uxor Henrici junioris regis Anglię {defuncti}, in Hungariam ducitur {BelęJ regi Hungarię desponsanda. {Reginaldus princeps Antiochię fœdus induciale, quod Christiani cum Turcis et rege Turcorum hinc inde sanxerant observandum , dirupit. Nam cum plurimus et opulentus Turcorum comitatus a Damasco in Azgyptum transiret, et pręter limites terrę Christianorum ob induciarum fiduciam itinerari non formidarent, in eos subito princeps prędictus irruit, et ipsos cum universis sarcinis minus decenter caplivos abduxit.} Venit ex Calabrię partibus ad Urbanum papam Veronę commorantem quidam abbas nomine Joachim, qui divinitus intelligentię donum acceperat, adeo ut facunde et discrete enodaret difficultates quaslibet Scripturarum. Dicebat enim quod ei ignoranti litteras attulerat angelus Domini librum dicens : Vide, lege et intellige ; et ita divinitus fuerat instructus. Dicebat etiam Apocalypsis mysteria hactenus latuisse, sed nunc per eum in spiritu prophetię clarescere, sicut ex opusculo quod scripsit legentibus liquet. Dicebat insuper quod sicut Veteris Testamenti scripturę tempus quinque ętatum sęculi ab Adam usque ad Christum decursarum continent, sic liber Apocalypsis ętatis sextę a Christo inchoatę cursum exponit, ipsam ętatem sextam in sex ętatulas dispertitam, easque singulas singulis hujus libri pcriodis satis congrue designatas. Dicebat quoque hęc revelata fuisse in fine ętatulę quintę, atque in proximo succedere sextam, in qua tribulationes varias multiplicesque pressuras perhibet emersuras, sicut in apertione sigilli, et in sexti libri periodo, ubi de ruina Bnbylonis agitur, patenter ostenditur. Id vero in libello ejus prę cęteris notabile ac suspectum habetur, quod mundi diffinit terminum, et infra duas generationes, quę juxta ipsum qualibet generatione annos faciunt sexaginta, arbitratur implendum. {Fertur itaque multa scripsisse, librosque suos Papę corrigendos obtulisse, nam in quibusdam errasse dicitur}. MCLXXXVII. In finibus Jerusalem, kalendis maii, Christiani cum Turcis sunt congressi : primo victores et postea victi fuerunt. Ibi Rogerus {de Molendinis}, magister Hospitalis, vir clarissimus occubuit, multis Templariis et aliis tam captis quam occisis. Facta est dissensio inter regem Francię Philippum et regem Anglię Henricum. Philippus enim rex petebat a Richardo regis Anglię filio, comite Pictavensi facto, pro eodem comitatu homagium sibi fieri ; quod ille a pntre instructus de die in diem facere dissimulabat. Petebat etiam a rege Anglię Gisortium et alia castra {Wulcassini Normanni}, quę traditafuerant a {patre suo} rege Francię Ludovico pro dote filię suę Margaretę, quando eam Henricus defunctus filius major regis Anglię desponsavit; quę ad regem Francię redire debebant, si Henricus sine herede decederet. Quod quia facere nolebant, Philippus rex Francię, collecto exercitu, Aquitanię fines ingressus, castrum Isoldunum et plures munitiones regis Anglię cepit, et usquead Castrum Radulphi, in quo erat rex Anglię, terram depopulavit; sed Dei interveniente clementia, cum expectaretur utrimque conflictus, pax subito mediantibus bonis et religiosis hominibus reformatur. Salahadinus {suorum victoria exhilaratus, animum totius regni Jerusalem occupandi succensum ad majora intendit}. Galilęam aggreditur, Tiberiadem obsidet; obsidionis fama circumvolat. Quo audito, Guido rex Jerusalem, Templarii, Hospitalarii, episcopi, proceres, populusque in unum conveniunt, hostibus occurrunt. Hostes obsidionem deserunt, et ad fontes milliariis quatuor circa Tiberiadem castra ponunt. Quinto igitur nonas julii progrediuntur in bellum acerrimeque concertant; sed nox pręlium dirimit. Ea die nostri gessere fortius, nisi quod aquam pręoccupatam ab hostibus perdiderunt ; diurno proinde conflictu , ęstu sitique confecti laborabant, eo quod aquam non haberent. Mane hostes se pręparant et in nostros, jam non ad bella pręparatos, cœperunt irrumpere. Quod videntes principes et primi exercitus, regem adeunt festinanter, et quid facto opus sit deliberant in communi. Rex quemdam de numero equitum, Johannem nomine, qui cum Turcis militaverat, consulit quid in instanti negotio sit agendum; qui consuluit ut totis viribus irrumpatur in cuneum ubi Salahadini vexillum altius eminebat. Placet consilium universis, excepto comite Tripolitano de cujus consilio montana occupaverunt; et ita, consilio utili dissipato, nostri ęstu ac splendore solis gravantur et telorum imbribus opprimuntur etobruuntur. Comes Tripolitanus arma dejecit, et ad castrum quod Saphetum dicitur se contulit. Interim nostrorum strages miserabiliter fit; episcopus Acconensis, lethaliter vulneratus, crucem Domini quam fcrebat tradidit alteri, et ille regi. Bello itaque vehementer perurgente, Guido rex capitur et sancta crux Domini a Turcis asportatur. {Hancalteram post Cosdrœm regem Persarum crux sancta, propter scelera nostra, contumeliam pertulit, et quę nos a veteri captivitatis jugo absolvit, propter nos captiva ducitur, et prophanis gentilium manibus contrectatur} : sed et quotquot Hospitalarii et Templarii inveniuntur, protinus decollantur. Porro Guido rex et magister Templi in monumentum victorię reservantur. Sic exigentibus meritis suis in manus gentium nostri sunt traditi ac a gentibus subjugati. Nimis enim in luxus varios et clerus et populus effluxerant, totaque terra illa facinoribus et flagitiis sordescebat; sed et qui religionis habitum pręferebant, regularis moderantię turpiter fines excesserant; rarus in monasterio, rarus in sęculo, quem non vel avaritię, vel luxurię morbus inficeret. Princeps autem Reginaldus, qui post Remundum Antiochię primatum obtinuerat et Sarracenos semper oppresserat, ab ipso Salahadino manu propria decollatur. Salahadinus igitur, habito celebri trophęo de nostris, ad pontem Tiberiadis redit, ibique manubias dividi et in Damascum meliora deferri pręcepit : {postea erectis ad cœlum oculis, de adeptione victorię gratias Deo reddidit; sic enim facere in omnibus quę accidebant consuevit, et inter cętera hoc sępius dixisse fertur, quod non sua potentia, sed iniquitas nostra hanc illi victoriam contulit.} Dehinc Accon, quę et Ptolomaļs, obsidet, et post biduum in deditionem recepit. Manere ibi volentibus non fuit hostilis oppressio, et recedere volentibus data est vitę conductio. Id sane Salahadini liberalitatem commendat, quod nullum gravan sustinuit qui vellet ei se subdere, et degere sub tribulo; erat enim vsuorum tenax dictorum, suique custos integer juramenti, et tam liberalis, ut vix negaret quidquam alicui. Tota quippe regio exterrita tremebat, viris privata fortioribus et suis tutoribus destituta. Inter hęc Corrardus marchio, filius marchionis de Monte ferrato, a Constantinopoli veniebat Jerusalem; ubi, quia sororem imperatoris Cursath habebat in conjugem, cum quodam nobili Gręco, qui Cursath volebat deponere et se in Constantitonopolim intrudere, pugnaverat, eumque occiderat. Et inde, sicut dicitur, rediens, comperto quod Accon teneretur a Turcis, Tyrum applicuit {et eamdem urbem defensurus suscepit : cujus adventus pręsentibus et venturis Christicolis processit ad commodum, et ipsi ad laudem et gloriam}. Tunc comes Tripolitanus qui illuc {post bellum Tiberiadis} venerat, videns potentiam marchionis, omnibus suspectus et omnes suspectos habcns, Tripolim fugit; cui statim Salahadinus mandavit ut pacta quę sibi juraverat jurari faceret a suis. Comes civibus convocatis jurare illos imperat, dicens cedendum esse tempori nec posse Salahadino resisti ; respondent cives se jurare nemini, nisi prius formam audiant juramenti, et super hoc inducias usque manc petentes accipiunt. Ea nocte comitem illum ultio divina percussit; nam in stratu suo eum mane mortuum repererunt. Res dissimulari non potuit, nam corpore defuncti nudato,quia nuper circuracisionis stigma susceperat apparuit : unde palam fuit quod se Salahadino confœderans sectam sarracenicam ceperat observandam. Post quem Tripolis urbis dominium filius principis Antiochię de jure obtinuit parentelę. Corrardus marchio apud Tyrura fortiter agit, terra et mari sępe de hostibus triumphans. Ludovicus, Philippi regis Francorum filius {primogenitus}, nascitur in vigilia assumptionis beat ę Marię virginis. {Salahadinus post Accon sibi redditam Berytum et Sydonem occupans, cum Tyrum cadem facilitate speraret sibi vindicare, a marchiso turpiter repulsus abscessit. Exinde Ascalonem urbem perveniens, eam post diversos assultus, quarta die septembris obtinuit, tali pacto ut cives liberi hinc abirent, et rex Guido, cum quindecim de electioribus captivis, redderetur}. Ipsaque die {qua pręscripto pacto urbs tradita fuit} fit eclipsis solis particularis, in octavo gradu Virginia, et duravit duabus horis, apparuerunlque stellę per diem ut nocte. Turcomanni per hosdies Laodiciam urbem impetunt et cum principe Antiochię congressi, multos de suis occidunt. Deinde Antiochiam et circumjacentem regionem profligant cędibus et incendiis ac rapinis, terramque illam copiosam et optimam quę Mous Nerei dicitur rapinis et incendio sunt depasti. Sed cum inde redirent, ab Antiochenis sunt de victi et fugati. Salahadinus Ascalonc munita cum Turcis suis Jerusalem properat et eam obsidet a parte Occidentis, oppugnans eam decem diebus continuis; sed civibus fortiter resistentibus, cum nec sic Turci proficerent, a parte Aquilonis Urbem Sanctam petrariis. mangunnellis et infinitis assultibus sunt aggressi. Considerantes vero obsessi obsessoribus non posse resisti, in commune deliberant civitatem reddere, salvis sibi vita et mobilibus; sed Salahadinus, quia contra suam voluntatem diu se tenuerant, petiit pro redemptione eorum ab his qui decem annos et supra excesserant decem bizancios, et a mulieribus acaliis quinque bizantios {et ab infantibus unum} similiter sibi reddi. Quod ut ab utraque parte concessum est, secundo octobris die, qui erat ab obsidione tricesimus tercius, scilicet feria sexta, Urbs Sancta,quod dici dolorest! Salahadino redditur. Qui statim campanas ecclesiarum confringi fecit et Turci equos et jumenta in ecclesiisstabulaverunt. Suriani vero ecclesiam Sepulcri auri pretiore demerunt, ne sordibus gentium subjaceret. Templum autem Domini, quod juxta ritus suos Turci consueverant antiquitus venerari, fecit Salahadinus intus et extra aqua rosacia ablui, antequam vellet illud ingredi. Multa vero millia pauperum, quia pretium non habebant a prętaxato pretio absolvit, et infirmis jussit de fisco proprio per aliquantum tempus necessaria ministrari. Patriarcha Heraclius, clerusque universus ac turba cujus libet ętatis et sexus de Jerusalem recesserunt, alii Antiochiam profecti, alii Alexandriam et in Siciliam navigantes. Suriani vero, Georgiani, Jacobitę, Gręci, Armenii, in Jerusalem remanserunt, sub Turcorum dominio constituti. Capta est ergo Jerusalem {civitas sancta} post annos octoginta octo ex quo a Turcis eruta fuit, et tantumdem fere temporis possessa a nustris quantum prius a Turcis. Transmarinę calamitatis historia ubi per Occidentem insonuit, gravi mœroris aculeo corda omnium sauciavit. Urbanus papa, cum tam flebilem rem audisset, nimis indoluit, et ex dolore languescens, non multum post obiit, et in urbe Ferraria sepelitur; cui successit Gregorius octavus {natione Beneventanus}. Sed cum post duos meuses Pisam venisset, et inter Pisanos et Januenses discordantes concordiam reformasset, ac ad subventionem Jerusalem totis viribus inhiasset, proh dolor! instante Natale Domini rebus humanis eximitur, et apud eamdem urbem honorifice sepelitur; cui Clemens tercius {natione Romanus} successit. Imperator Constantinopolis et rex Sicilię reducuntur ad pacem. MCLXXXVIII. {Guido rex Jerosolymorum , de prisione Salahadini liberatus, Tyrum applicuit ; sed eidem Corrardus īnarchio introitum denegavit : quod rex prudenter dissimulais, nunc apud Antiochiam, nunc apud Tripoli ni commoratur per annuni, et transmarinos Christicolas in Terrę Sanctę subventionem venturos expectat}. Philippus rex Francię et Henricus rex Anglię, dum pro sedando inter se dissidio ad colloquium inter Triam et Gisortium conveniunt, Tyrensi archiepiscopo, {qui in Franciam pro subsidio Terrę Sanctę advenerat}, eos adhortante, signo se crucis insigniunt. Quorum exemplo barones et milites permoti, turbaque conditionis cujuslibet infinita, signum crucis dominicę assumpserunt. Fredericus quoque imperator per idem tempus eodem peregrinationis voto se alligat, et per totum imperium, necnon et per universum orbem, eadem vota et studia effervescunt. Consilio Philippi regis Francię et procerum regni ejus agitur, ut ad auxilium peregrinorum {in Terram Sanctam profecturorum} res et mobilia universorum decimentur; quod quidem in grandem perniciem est conversum, quia plures ex his qui decimationes exigebant violentius ecclesias aggravabant, ex quo peccato creditur accidisse quod iter propositum transmarinum impediretur. Satan enim lętis cruce signatorum principum primordiis invidens, inter principes discordias seminavit ut adimpleretur quod dictum est per prophetam : « Eflusa est contentio super principes, et errare fecit eos in invio et non in via. » Nam inter Philippum regem Francię et Henricum regem Anglię per Richardum regis Anglię filium recrudescit dissidium quod putabatur sopitum. Philippus enim rex Francię , collecta multitudine armatorum, terram Arvernię potenter intravit, et quidquid erat juris regis Anglię sibi sujugavit. Quo visorex Anglię, nimis iratus, reduxit exercitum suum per marchiam Normannię versus Gisortium. Transeundo vero per dictam marchiam, castrum Drocarum in transitu suo incendit, et milltas villas campestres usque ad Gisortium destruxit. Quo audito, insecutus est eum rex Francię usque ad castrum quod dicitur Trou, de quo regem Anglię cum Richardo filio suo turpiter ejecit, capiens in transitu suo Vindocinum. Tandem superveniente hieme, datis induciis ab utraque parte a bello quieverunt. Templarii, Hospitalarii, viriquefortes quamplurimi transfretant, ut oppressis {Terrę Sanctę} succurrant. Guillermus quoque rex Sicilię, per ducem classis suę, iter marinum liberum reddebat et a piratis tutum, tam subventionibus navium quam rerum quarumlibet copia, Christianis transmare satis munifice succurrens. Siccitas fuit inaudita, adeo ut in multis locis fluvii, fontes et putei siccarentur. Plurimę ignium clades per Galbas acciderunt ; nam Turonis, Carnotum, Belvacus, Autissiodorum, Trecas {civitates} et Pruvinum {castellum} ac quamplures alię villę miserabililer incenduntur. Salahadinus urbes et oppida quę Christianis abstulerat muris reparat et roborat munimentis. Tyrum iterum impugnat {terra et mari, nihilque intentatum relinquens, patrem marchisi, quem in bello Tiberiadis ceperat, sub hac fiducia pręsentat captivum, ut filius necessitudinis affectu permotus patris concambio civitatem contradat. Nunc ergo reddendum offert, nunc perdendum minatur, variosque tentat accessus, sed in omnibus fallitur; nam marchio flecti nescius, offerentem irridet, minantem contemnit, et quoties provocandę campassionis intuitu illi pater in vinculis videndus ostenditur, confestim ballistam corripit, obliquos in patrem ictus designans, manum quidem aberrare volens, sed similis percussuro. Missis etiam Soldani qui patris interitum minitantur, id se votis omnibus expetere asserit, ut et maleficus ille post tot flagitia bonos tandem inveniat exitus, et ipse patrem habere martyrem mereatur. Hac Salahadinus obtinendę urbis delusus fiducia, quod arte non valebat, armis experitur}; sed cum dampno suorum sępe victus et confusus abscedit. MCLXXXIX. Ravennensis et Pisanus archipręsules, cum multo Italorum agmine transfretantes et Tyrum appulsi, Tyrensibus fiuntnon modicum adjumentum. Fredericus imperator Alemannię cum duce Suavię filio suo iter peregrinationis {transmarinę} arripiens in festo sancti Georgii, cum multitudine infinita Hungariam ingreditur, et a rege Hungarię honorifice suscipitur. Dehinc transito Danubio per Bulgariam tendit in Thraciam ; sed cumei imperator Gręcorum transitum denegaret, vias obstrueret, divertit in Gręciam, et Gręcię partem occupans, per aliquantulum temporis inibi demoratur. De Frisia et Dacia qninquaginta naves pari ter fœderatę eamdem peregrinationem arripiunt. De Flandriis quoque triginta septem rates alios secutę sunt, et dum per Hispanias transeunt, Sarracenorum urbem nomine Silviam obsident, et post quadraginta dies captam diripiunt, nulli ętati vel sexui parcentes, sed omnes pari ter trucidantes. Postea opes inventas inter se ęqualiter dividentes, urbem tenendam regi Portugalensi reliquerunt, multa alia Sarracenorum oppida devastantes. De Francia autem et de Campania iter illud subeunt viri fortes et illustres, militię titulo gloriosi. Interim inter regem Francię et regem Anglię fervescente discidio, plurima fit castrorum urbiumque direptio. Turonis urbs capitur a rege Francię et Cenomannis. Post hęc inter reges pax redditur, et paulo post Henricus rex Anglię defungitur, nimio, ut dicebatur, dolore absorbtus quia videret se a rege Francię victum et a Richardo, filio suo, qui ad regem Francię fugerat, derelictum. Sepultus est autem in cœnobio virginum qui Fons Ebraudi dicitur, multis ab eo redditibus et muneribus ampliatum. Vir prudentia gestisque famosus, lętis florens successibus perpetuaque dignus memoria, nisi quod sanctum Thomam fuerit adversatus. Cui successit Richardus, filius ejus, et apud Londoniam in regem Anglię coronatur. {Erachium quoddam castrum duobus annis a Turcis obsessum Salahadino redditur, et propter hoc Enfridus de Torone qui in vinculis tenebatur, liberatur : pari fato magister Templi Girardus absolvitur, et pater marchisii cum concambio cujusdam captivi gentilium liber abscedit.} Guidorex Jerosolymitanns, cum multa millia peregrinorum apud Tyrum {et Tripolim} applicuissent, eos Accon urbem petere et obsidere fecit; quibus Salahadinus occurrit ut obsessis succurrat et impetat obsessores. Cumque nostri hostium assultus assiduos ferre non possent, valla et aggeres in gyro castrorum facientes, tutiores pugnam acerrimam cum hostibus conserunt; et sic in obsidione {longo tempore} commorantes, multi morbo dysenterię perierunt, siquidem a facie et a tergo hostilis imminebat obsidio, et ęris intemperies tanta fuit ac inundatio pluviarum, ut pro nimia humectatione cibaria corrupta deperirent : unde miranda ac perpetuo memoranda virorum illorum constantia, quę tot malis obsita non defecit, sed permansit inf'racta. In hac obsidione defuncta fuit Sybilla regina Jerusalem, uxor Guidonis regis, cum quatuor filiis quos de ipso habebat. Post quam hereditas regni Jerusalem ad sororem ejus Isabellam uxorem Enfredi de Torone devenit, sed ab Enfredo separata, quia eam ante nubiles annos et contra voluntatem suam duxerat, marchioni Corrardo uxor datur, et sic Corrardus marchio regni Jerusalem obtinuit principatum. Gillermus Sicilię rex moritur, cujus mors multis intulit detrimcntum ; qui cum non haberet heredem, Henricus Frederici imperatoris filius dicebatse debere fieri succesorem , et pacto promissions et jure propinquitatis quia sororem regis {Guillermi duxerat in uxorem. At Sicilię proceres, inito consilio Tancredum, virum illustrem, in regem substituunt. Grandis igitur fit utrimque turbatio, concutiuntur provincię et imprimis Campania et Appulia profligantur. Obiit Elizabeth regina, uxor Philippi regis Francię, et in {majori} ecclesia beatę Marię Parisius est sepulta. MCXC. Philippus rex Francię et Richardus rex Anglię, Odo dux Burgundię, Philippus comes Flandrię, Henricus comes Campania:, Theobaldus comes Blesensis, Stephanus comes Sacri-Cęsaris, episcopique quam plurimi et fere regni Francię proceres universi, et qui alicujus nominis in militia habebantur, signo crucis domini insigniti, cum infinito agmine et incredibili apparatu iter arripiunt, diversos adeunt portus navesque conscendunt. Mare solito tunc procellosius tumescebat, in tantum quod navium quędam vi ventorum ad littota sunt repulsę, et alię sunt submersę. Philippus et Richardus reges Messanamurbem Sicilię vix appulsi, nec valentes {ulterius} progredi, inibi {insimul} hiemarunt. Tunc venit ad eos abbas Joachim, de suo evocatus monasterio in Calabria constituto. Qui ab eis de futuris sciscitatus, respondit quod mare transituri essent, sed nihil vel parum proficerent, necdumque adesse tempora quibus liberanda foret Jerusalem et regio transmarina. Fredericus imperator cum Cursath imperatore Gręcorum qualicumque pace composita, et Bosphoro transita perambulans Asiani, multa suorum damna patitur, tam per assultus hostium, quam per penuriam victualium. Timebat enim per ęquora transmeare, quoniam, sicut dicitur, in historiis suis quę Fredericę nuucupantur quo fatatum erat ei in aqua mori. Ipse vero soldanum Iconii, qui forum venalium quem promiserat sibi deturbabat, usque Iconium persecutus, cicumjacentia loca Iconii succendit. Deinde cum ad quasdam locorum venisset angustias, reperit Turcorum multitudinem in finitam ; cum quibus congrediens, eos viriliter debellavit. Habito itaque de hostibus insigni triumpho, dum quemdam fluvium transiret, heu ! tantus princeps demergitur, suffocatur, et moritur. Vir quidem magnanimus, strenuus, largus, facundus, prudens gestisque clarus, ac sibi rebellium fortis edomitor ; et adeo imperium dilatavit, ut post Karolum Magnum parem gestorum magnificentia vix habuerit : {cui successit Henricus filius ejus, qui ad custodiam imperii relictus fuerat. Frederico imperatore} itaque sic mortuo, exercitus ejus venit Antiochiam, ubi dum fessa reficiunt corpora, et in epulis se distendunt, tot et tanti ex eis ęgrotant vel obeunt, quod de tanto exercitu vix pauca militia remaneret. Filius imperatoris, scilicet dux Suavię, corpus patris usque Tyrum detulit ; quo ibidem sepulto, cum ad Acconis obsidionem venisset, paulo post obiit. Obeunt Philippus comes Flandrię, Theobaldus comes Blesensis, et Stephanus comes Sacri-Cęsaris, procerumque ac nobilium turma quamplurima, ibi {apud Acconem} de diversis mundi parti bus aggregata. MCXCI. Clemens papa moritur, cui Jacinthus, diaconus cardinalis, vir grandęvus ac generosus substituitur, et Cœlestinus papa vocatur. Qui in ipso die Paschę consecrationem pontificalem accepit, et in crastino, Henricum Frederici imperatoris filium ad imperium coronavit. Rex Francię Philippus, {qui, anno pręcedenti, cum rege Anglię Richardo in Sicilia hiemarevat, eum} quasi hominem suum commonuit ut, sicut sibi juraverat, mare cum eo, in passagio marcii, transiret; quod id non solum facere, sed etiam sororem regis Philippi, quam de juramento tenebatur in uxorem ducere, recusavit, et usque ad mensem augustum passagium distulit. Philippus igitur mare intrans, recto itinere Accon applicuit, et ab his qui longo tempore sedebant in obsidione quasi angelus Domini cum gaudio et honore suscipitur. Richardus vero rex Anglię , cum ratibus et galeis suis post regem Francię {de Sicilia} movens, venit in Cyprum, ibique inveniens quemdam pseudo-imperatorem insulę dominantem , ipsum cepit, sibique insulam subjugavit et gente sua munivit. Interim Philipus rex Francię ad expugnandam Acconem regem Anglię expectabat; condixerant enim quod non nisi pariter expugnarent. Igitur cum venisset, primo fossata implere contendunt ; sed cum a rege Francię rex Anglię sępius dissentiret, et, sicut dicebatur, perurgendis assultibus dissimulanter ageret, Philippus rex Francię tantum vehementius insistebat, petrarias faciens adhiberi quam plurimas. Quibus nocteet die incessanter jactantibus, pars murorum confringitur, turrisquoque mirabilis firmitatis, fossoribus cuniculos subter agentibus, conquassatur. Tunc hostes vehementer arctati, cum nullam sibi viderent adesse potentiam resistendi, regis Francię colloquium expetunt, urbem, se et sua pariter dedunt. Accon igitur tertio idus julii a nostris recipitur, post decursum fere biennium ex quo cœperat obsideri. Porro Turci intra urbem reperd, cum pacta quę cum rege Francię minant tenere non possent, alii evasere redempti, alii ad serviendum compedibus sunt detenti, alii gladio trucidati. Audita ergo captione Acconis , timor irruit super hostes, et Ascalonem atque alia castella quę nostris abstulerant diruunt, vacuaque dimittunt. Henricus imperator Alemannię Neapolim obsidet, sed ibi ęgrotans {sede relicta} Alemanniam redit. In ecclesia sancti Dionysii extractum est caput pretiosi martyris Dionysii de capsa ubi cum corpore quiescebat, ad removendum errorem Parisiensium qui dicebant sehabere caput prędicti martyris; {positumque fuit illud caput sanctissimum in vase decenti argenteo ut palam deinceps ad osculandum gen tibas monstraretur : quod postmodum venerabilis Matthęns, abbas illius monasterii, in alio vase aureo pretioso, lapidibus et mirabili opere decorato, a se constructo, transferri fecit, per manus venerandi in Christo patris domini Simonis sanctę Cecilię tunc presbyteri cardinalis, qui postea papa Martinus quartus appellatus est, pręsente rege Francię Philippo , filio regis sanctissimi Francię Ludovici, sicut ad dictum cœnobium accedentes vident moderno tempore universi.} Philippus rex Francię, apparatu suo sub manu ducis Burgundię commendato, et orta discordia inter eum et regem Anglię Richardum, redit a partibus transmarinis. Rex vero Anglię Richardus ibi remanens, eos qui Joppe jam inclusi et quasi capti erant suo auxilio liberavit, et multa alia bona , quę enarrare longum est, ibi fecit. MCXCII. Nostri qui {post discessum regis Francię} trans mare remanserant, parum aut nihil proficiunt, ac demum inter eos et Salahadinum inducię usque in triennium statuuntur; sic tamen quod Ascalonem, quam nostri cum magno labore et expensis construxerant, rursus diruerent, et ita in vastitatem civitas nobilis est redacta. Corrardus marchio dum in urbe sua Tyro per plateam ingreditur, a duobus sicariis quos harsacidas vocant, cum cultellis occiditur; quorum unus illico occiditur, alius captus vivus incenditur. Odo dux Burgundię multique nobiles {trans mare} obeunt, pauci repatriant. Henricus comes Campanię uxorem marchionis Corrardi ab harsacidis interfecti accipit {in conjugem}, et in Tyro ad principandum eligitur. Richardus rex Anglię vendidit insulam Cypri, quam acquisierat, Guidoni {quondam} regi Jerusalem {qui rex fuit ibidem constitutus}. MCXCIII. Richardus rex Anglię, de transmarinis partibus post multa naufragia rediens, dum per Austriam in patriam suam latenter transire deliberat, a duce Austrię capitur et imperatori Alemannię Henrico traditur ; a quo per annum in custodia detentus, {tandem} multa pecunia redimitur. Salahadinus {soldanus Babylonię et Damasci} moritur; qui moriens jussit ut signifer ejus, sudarium suum super lanceam portaus, {per Damascum} damaret : « Rex totius Orientis de omnibus suis nihil amplius secum portat. » Postquem regno filiis ejus compartito , inter eosdem et Saphadinum Salahadini fratrem, de regno diutius concertatum est. Philippus rex Francię Normanniam ingreditur, Gisortium castrum capit, aliaque quam plurima castra, vel vi vel deditione pervasa, aut incendit, aut diruit, aut retinuit et firmiter communivit. {Eodemanno ipse} Philippus rex Francię Ysemburgem regis Danorum sororem apud Ambianis urbem daxit in uxorem, quę a Guillermo Remensi archiepiscopo ibidem iuuncta fuit in reginam; sed miro Dei judicio, ubi eam accepit sic exosam habuit, quod statim eam relinquere cuperet et de divortio cogitaret. Guido Senonensis archiepiscopus obiit, cui Michęl Parisiensis ecclesię decanus successit. MCXCIV. Richardus rex Anglię infinita exactione redemptus patriam suam regreditur. Qui statim castrum Locharum obsidens, quod Guido de Vallegrinosa ex parte regis Francię tenebat, non multum post expugnat; et sic fecit de multis aliis castris in terra sua a rege Francię sic detentis. Veniens autem Turonis, canonicos sancti Martini de ecclesia ejecit, et res eorum violenter abstulit. Tancredus rex Sicilię et Rogerus filius ejus jam in regem promotus regni simul ac vitę exitum sortiuntur. Quo Henricus Alemannię imperator audito, Appuliam et Siciliam terra marique aggreditur, susceptusque a principibus, totam terram suę subjugat ditioni. Philippus rex Francię, Normanniam iutrans, Vernolium castrum obsidet et expugnat, Ebroasque urbem incendit et subruit. MCXCV. Henricus imperator Alemannię de Sicilia rediens, uxorem et filium Tancredi regis et primates regni, qui contra se conspiraverant, secum adducit, et conjuge sua cum filio suo {Frederico} apud Panormum derelicta , thesauros regum Sicilię secum asportavit. Ab Oriente transfretat in Hispaniam Sarracenorum exercitus infinitus, regemque Castellę in bello devincit et partem Hispanię rapinis ac cędibus occupat et profligat. Vehemens fames Gallias atterebat, quę per quatuor annos continuos ita confecit populos, ut qui antea divitiis floruerant publice mendicarent. Philippus rex Francię Vallem-Ruolii, quam munitam tenebat, funditus evertit, et post paucos dies sororem suam, quam Richardus rex Anglię tenuerat, comiti de Pontivo in uxorem dedit. Cum autem {postea} rex Francię exercitum in pago Bituricensi juxta Isoldunum collegisset, et rex Anglię cum exercitu sno in oppositam partem staret, ac uterque exercitus ad pugnandum armis accinctus esset, {cooperante Domino, contra omnium opinionem ita factum est} quod rex Anglię, depositis armis, cum paucis ad regem Francorum veniret, et ibi coram omnibus pro ducatu Normannię et comitatu Pictavensium et Andegavensium eidem homagium faceret; et sic de pace servanda deinceps uterque rex ibidem pręstitit juramentum. Fulco quidam Parisiensis presbyter cœpit in Gallia prędicare, multosque ad usurarum restitutionem adducere. MCXCVI. In martio subita et nimia aquarum et fluminum inundatio facta, pluribus in locis villas destruxit et in eis habitantes extinxit; pontes etiam Secan;p, fluminis Gallię, plures confregit. Per totum imperium Alemannię ingens ut commotio ad liberationem regionis transmarinę, archiepiscopo Maguntię et duce Saxonię necnon pluribus episcopis et principibus voto se sauctę crucis obligantibus. Imperator quoque Henricus per Appulię et Sīcilię littora tam in navibus quam in victualibus {copiosum} exhibet apparatum. Factum est divortium inter regem Francię Philippum et uxorem suam {Ysemburgem}, regis Danorum Canuti sororem, consanguinitate probata inter illam et aliam quam rex ante duxerat. Richardus rex Anglię, postposito juramento quod regi Francię fecerat, castrum Virsonis in Bituricensi pago dolo cepit et funditus evertit. Ob hoc, rex Francię Philippus, collecto exercitu , Albam Mallam obsedit; ubi dum moram faceret, rex Anglię castellum Nonencort, data pecunia militibus ipsum custodientibus, recepit. Sed rex Francię minime relinquens prędictum castrum, tantum illud erectis petrariis et aliis ingeniis impugnavit, donec fracta turre et muris, interiores bellatores ad deditionem cœgit. Cumque castrum solotenus destruxisset, Nonencort obsidens, in brevi cepit et comiti Drocarum Roberto custodiendum tradidit. Mauricius Parisiensis episcopus obiit, cui successif. Odo Solliacensis. Hic venerandę memorię Mauricius episcopus, inter innumera bona quę fecit, quatuor abbatias fundavit et de propriis sumptibus dotavit, scilicet Herivallem, Hermerias, Hesderam et Gif. Et quia de resurrectione corporum, quam ipse firmissime credebat, multi in tempore suo dubitabant, moriens scribi fecit in rotulo : «Credo quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum. » Hunc igitur, in extremis agens, super pectus suum pręcepit extensum poni, ut ab omnibus ad ejus sepulturam convenientibus posset legi; {cujus exemplum secuti sunt omnes fere sacerdotes postmodum morientes.} MCXCVII. Theutonici qui mare transierant, dum omnia turbulenter actitant, inducias quas nostri cum Turcis inierant abrumpunt, urbemque Berinthum oppugnant et capiunt; quo Turci permoti, Joppe civitatem pervadunt, obtruncant omnes, munitionem diruunt soloque coęquant. Philippus rex Francię duxit in uxorem Mariam , filiam ducis Meranię et Bœmię marchionisque Histrię; de qua postea genuit Philippum comitem Bolonię , et uxorem ducis de Lovanio. Balduinus comes Flandrensis, qui anno pręcedenti Philippo regi Francię homagium apud Compendium fecerat, ab ejus fidelitate manifeste recčdens, Richnrdo regi Anglię confœderatus est; ipsum etiann regem Francię {dominum suum} et terram ejus graviter persecutus est : similiter et Reginaldus, filius comitis Domni-Martini, cui ex maxima dilectione comitissant Bolonię cum comitatu suo dederat rex in uxorem. Regina Hungarię, soror regis Francię {Philippi} , mortuo marito suo, apud Accon {ultra mare} transiit, ibique paulo post obiit. In eadem quoque urbe et eisdem diebus Henricus comes Campanię, qui uxore marchionis accepta, ibidem {super regnum Jerusalem} principabatur, dum in superiore palatii sui cœnaculo cuidam fenestrę vertendo se applicat, miserabili pręcipitio collisus expirat; cujus mater, Maria nomine, quę comitatum Campanię viriliter regebat, cum de morte filii sui et sororis suę reginę Hungarię nuntium accepisset, nimis indoluit, nec multo post obiit; cui Theobaldus filius ejus, frater dicti Henrici, in comitatu Campanię successit. Duę autrm filiaa Henrici comitis, quas de uxore marchionis genuerat, cum matre apud Accon remanserunt, et una alia quam de marchione Corrardo habuerat ante istas. Aimericus tamen rex Cypri, frater Guidonis regis Jerusalem antedicti, Isabellem matrem ipsarum accepit in uxorem ad quam regni Jerusalem hereditas pertinebat, et tunc primo cum viro sua in Accon in reginam coronata fuit Isabellis. Petrus, cantor Parisiensis, vita et scientia clarus, apud cœnobium quod Longus Pons dicitur obiit. Francia supposita est interdicto a Cœlestino papa propter divortium reginę Francię. Nec multo post idem papa obiit, cui Innocentius {tertius} successit. Hic fecit hospitale sancti Spiritus, et sancti Sixti ecclesiam renovavit. Librum etiam de Miseria hominis et decretales minutas composuit. Henricus imperator Alemannię in Sicilia commorans, apud Messanam obiit, Frederico filio suo admodum parvulo et uxore sua in manu Innocentii papę derelictis ; sed Philippo fratri suo {duce Suavię} pro dicto puero regendum imperium dereliquit. Tunc Theutonici qui transfretaverant, cum grandia se facturos sperarent,audita morte imperatoris repatriant. MCXCVIII. Inter principes Alemannię fit acerba dissensio, aliis Philippum defuncti imperatoris Henrici fratrem, aliis Othonem ducis Saxonię fratrem, Richardi regis Anglię ex sorore nepotem sublimare volentibus, et ita regnum istud , diu quietum , varie pertubatur. Philippus tamen dux Suavię, frater Henrici imperatoris, maximum imperii partem obtinuit : contra quem Otho prędictus, ducis Saxonię frater , auxiliante sibi rege Anglię {stans}, diversis eum assultibus impugnavit. Quędam mulieres ad prędicationem Fulconis Parisiensis presbyteri conjugium respuentes, et soli Deo servire cupientes, in abbatia sancti Antonii Parisius collocatę sunt, quę, causa illarum, eo tempore fundata fuit. Apud Rosetum in Bria, in sacrificio altaris vinum visibiliter mutatum est in sanguinem et panis in carnem. In Vermandense territorio, quidam miles qui mortuus fuerat revixit, multaque futura multis prędixit, etpostea sine cibo et potulongo tempore vixit. In Gallia, circa festum sancti Johannis Baptistę, ros in nocte de cœlo cadens mellitus, spicas segetum ita infetit, ut multi cas in ore ponentes saporem mellis aperte sentirent. Mense autem julio orta est tempestas valida {in episcopatu Parisiensi} , tantęque magnitudinis lapides grandinis de cœlo ceciderunt, quoda Tramblaco {villa sancti Dionysii} usque ad monasterium {virginum quod} Chale {dicitur}, et circa loca adjacentia, segetes, vineas, et nemora penitus destruxerunt. Philippus rex Francię , contra omnium opinionem et suum edictum, Judęos quos ejecerat Parisius reduxit, et ecclesias Dei graviter persecutus est. Nec multo post pœna secuta est ; rex enim Anglię Richardus, cum infinita multitudine armatorum Vulcassinum ingressus, omnia circa Gisortium vastavit : Corcellas et plures villas campestres incendens, prędas earum adduxit, et cum triumpho hac vice recessit. MCXCIX. Richardus rex Anglię, dum castrum quoddam vice comitis Lemovicensis oppugnat, quarrello balistę oculo percutitur et eodem ictu satis cito post moritur ; cui frater ejus Johannes, qui Sine Terra dicebatur, in regno successit. Sepultus tamen fuit Richardus rex apud Fontem Ebraudi. Porro rex Francię {post mortem regis Anglię Richardi} statu rerum in melius mutato, Ebroicam urbem {cum circumpositis munitionibus, scilicet Apriliacum et Acquigniacum} cepit {et genta sua munivit} totamque Normanniam usque Cenomannis vastavit. Arturus autem adhuc puer, comes Britannię, nepos regis Anglię, cum manu valida veniens, Andegavię comitatum cepit, et apud Cenomannos regi Francorum occurrcns homagium fecit. Alienordis regina quondam Anglię apud Turonis fecit similiter regi Philippo homagium pro comitatu Pictavensium {et ducatu Aquitanię}, qui eam contingebant jure hereditario. Treugę datę sunt sub juramento inter regem Francię et regem Anglię. Henricus Bituricensis archiepiscopus obiit, cui successit Guillermus {abbas} Karoli-Loci. Circa idem tempus obiit similiter Michęl Senonensis archiepiscopus, cui successit Petrus de Corbolio, quondam Innocentii papę didascalus, per cujus manum et auctoritatem primo Cameracensem episcopatum, secundo Senonensem meruit obtinere. Generale interdictum in toto regno Francię, propter divortium regis et reginę, observatur; propter quodrex iratus, omnes episcopos sui regni qui interdicto faciendo consenserant a propriis sedibus proturbavit, canonicos eorum vel clericos de terra sua ejiciens. Ad cumulum etiam totius mali, Ingemburgem uxoremsuam legitimam, sanctam mulierem, omniumque suorum solatio destitutam, apud Stampas in castro suo reclusit. {Aliud etiam addidit quod totam Franciam turbavit; nam tertiam partembonorum omnium hominibus militum suorum violenter abstulit, et a burgensibus suis tallias et in finitas exactiones extorsit.} MCC. In Ascensione Domini pax reformata est inter regem Francię Philippum et Johannem regem Anglię, inter Vernonem et insulam Andeliaci. In sequenti vero feria secunda, Ludovicus regis Francorum primogenitus Blancham, Hildefonsi regis Castellę filiam et regis Anglię neptem, duxit in uxorem : pro quo matrimonio Johannes rex Anglię omnes munitiones, urbes et castra, ac totam terram quam rex Fraucorum {Philippus} ceperat super regem Anglorum, pręfato Ludovico et ejus heredibus quittavit, totamque terram cismarinam, post decessum suum si ipsum sine herede mori contingeret, eidem concessit. Cursath imperator Gręcorum quemdam fratrem suum nomine Alexium in tantum apud Graciant extulit, ut non minoris potentię esse crederetur quam ipse imperator, excepto coronœ privilegio et solo nomine dignatis. Qui hac permotus superbia et honore, potentioribus per munera sibi conciliatis, fratricida nequissimus insurgit in fratrem et dominum suum, ipsumque de imperio dejectum excœcat, ac perpetuo carceri mancipat. Post hęc nomen imperatoris ignominiose usurpans, filium Cursath, Alexium nomine, excęcari pręcepit. Quo Alexius cognito, fugit ad Philippum imperatorem Alematinię qui sororem suam habebat in uxorem. MCCI. Octavianus Hostiensis et Johannes Velletrensis episcopi legati in Franciam veniunt; per quorum admo-nitionem, rex Francię uxorem suam Ingemburgem in qualemcumque gratiam recepit et superinductam a se separavit. Hi igitur Franciam postea absolventes, Suessionis concilium convocaverunt, ubi, pręsente rege et totius regni episcopis ac principibus, tractatum fuit per quindecim dies de matrimonio Ingemburgis reginę confirmando, vel séparando. Post militas vero varias disputationes juris peritorum, rexl onga mora tędio affectus, relictis ibi cardinalibus et episcopis, cum Ingemburge uxore sua summo mane, ipsis insalutatis, recessit, mandans illis per nuntios suos quod uxorem suam secum ducebat {sicut suam, nec separari ab ea volebat} : quo audito, stupefactis omnibus, solutum est concilium. Regina vero Maria quam Philippus rex Francię superinduxerat, auditis divortii sui rumoribus, dolore anxia apud Pessi moritur : cujus infantes, quos duos regi pepererat, Innocentius papa tertius postmodum legitimos, ad preces regis Francię, esse mandavit, et litteris suis confirmavit. Theobaldus comes Trecensis moriens gravem pluribus ingerit luctum, tum propter indolem quam pręferebat egregiam, tum quia cruce signatus Jerosolymitano itineri sperabatur profulurus. Hic regis Navarrę sororem nuper acceperat in uxorem, quę geminam ex eo susceptam peperit sobolem, vivente marito unam filiam, jam defuncto unicum filium, quia pręgnans remanserat. {Ecclesia de Mirabello in Pictavia dedicata est, et ibi canonici constituti.} Galterus Brenensis comes Romam venit, hac de causa : uxor Tancredi quondam regis Sicilię, ab imperatore Alemannię Henrico Siciliam obtinente captivata cum liberis diuque detenta, tandem casu cum filiabus evadens, ad pręfatum comitem sese contulerat, eique filiam suam desponsaverat ; quocirca idem comes, sociis quos potuit secum aggregatis, ut sponsę suę hereditaria jura requireret Romam profectus, ab Innocentio papa solemniter est receptus; cujus auxilio pręmunitus, parte sibi Campanię tradita, cum Tibodo tyranno {qui terram illam occupaverat} congreditur, ipsumque cum suo exercitu fugat, prosequitur et expuguat. Secunda deinde congressione ante Barolum insigne Appulię oppidum ejusdem tyranni exercitus usque ad internecionem concidit, ipso cum paucis profugo, et in quadam munit ione recluso. Hac igitur comes {Brenensis} potitus victoria, in sublime evehitur, atque in brevi lętis successibus maximam regionis partem Tibodi ereptam tyrannidi suę subjugat ditioni. MCCII. Cum inter Philippum regem Francię et Johannem regem Anglię res esse quietę crederentur, subito quibusdam de causis dirupta pax deficit, et vetus illud discidium recrudescit. Philippus namque rex Francię, paratis expeditionibus, Normauniam aggreditur et munitiones quasdam capiens funditus diruit, quasdam detinet et communit. {Munitionem quam Boutavant vocant funditus evertit, deinde Arquellum, Mortemer et} Corneacum castrum, situ, Jocis, stagnisque ingentibus munitissimum, facta prius diruptione stagnorum, occupat et incendit. Conchas, insulam Andeliaci et Vallem Ruollii cepit. Post hęc castrum fortissimum Gaillardum super Secanam in excelsa rupe ędificatum obsidet, quod tandem obsidione sex mensium impugnatum capit; et sic Normanniam pervagans, prędis et incendiis circumquaque depopulatur universa. Fulco ille celeberrimus presbyter, qui per diversas provincias prędicando populos {multos ad succursum Terrę Sanctę} concitarat, moritur. Innumera populorum millia prędicti Fulconis instantia concitali, Jerosolymitanum iter arripiunt; quorum rates toto ęstļvo tempore ventorum intemperie per fretum quod Hispanias Africamque disterminat circumjectę, quamplures post longos maris circuitus Massiliensi portui appulerunt, progredi ulterius non valentes. Ludovicus {vero} comes Blesensis, et Balduinus comes Flandrię, ac multi de regno Francię proceres et pręlati qui cruce signati fuerant, post multa maris pericula Venetiam pervenerunt; sed dum ibidem transituros se putant, quędam in ter ipsos et Venetos causę emergunt, quibus transitus impeditur : ob hoc peregrini multas patiuntur molestias, aliique redeunt, alii obeunt, alii dum morantur sua fere prorsus expendunt. Die maii tricesimo fit terrę motus in transmarinis partibus tribus diebus ante Ascensionem Domini, et vox terribilis audita est. Magna pars urbis Acconensis cuna palatio regis corruit, et populus maltus periit. Tyrus pene omnino subvertitur. Archas, oppidum munitissimum, ad solum usque diruitur. Tripolis maxima pars ruit, et plebs plurima suffocatur. Antharados autem illęsa servatur , in qua beatus Petrus apostolus primam basilicam Dei genitricis construxisse dicitur. Dehinc sequitur terrę sterilitas hominumque mortalitas. Guillermus Remensis archiepiscopus, dum Laudunum venisset, morbo subitaneo pręventus opprimilur, et obstruso linguę oflicio, moritur intestatus. Nec multo post nepos ejus Rotrocus Catalaunensis episcopus decedit simili modo. Johannes rex Anglię Arturum, Britannię comitem, filium majoris fratris sui Gaufridi {defuncti}, quem Philippusrex Francię miserat ad debellandum Aquitaniam , et eumdem novum militem fecerat, {dum minus caute ageret} apud Mirabellum {cum pluribus} cepit, ceterisque cum ipso captis per obsides liberatis, Arturum, ut fertur, latenter peremit; super quo a baronibus apud regem Francię, cujus vassallus erat, accusatus, cum comparere nollet post multas citationes, per judicium parium exheredatus est. Arturo itaque, sicut dicitur interfecto et Alienorde sorore ejus exsilio in Angliam relegata, Constantia, mater eorum, comitissa Britannię, Guidonem de Thoarcio maritum accepit; sed postea squalore leprę moriens, ex ea filiam genuit quę data est {postmodum} uxor Petro {Mauclerc} filio Roberti comitis Drocarum, cum comitatu Britannię. Tartari {ab Oriente surgentes}, post occisionem David domini sui Indię régis, tunc primo exierunt in populorum destructionem. MCCIII. Philippus rex Francię iterum Normanniam repetens, Phalesiam castrum fortissimum et Domno frontem ac Cadomum cepit, totamque terram circumpositam usque ad Montem sancti Michęlis suę dominationi subjecit. Denique Normanni petentes ab eo veniam, omnes urbes quas custodiebant ei tradiderunt, scilicet Constantiam, Bajocas, Lexovium, Abrincas cum castris et suburbanis; nam quia Ebroicas jam ceperat, nihil de tota Normannia remanebat pręter Rothomagum, Archas et Vernolium. Peregrini nostri, post multas impeditiones quas īu Venetia tulerant, initis quibusdam pactis cum Venetis, Jadaram regis Hungarię urbem maritimam Venetis inimicam expetunt, obsident, capiunt et incendunt. Alexius, filias Cursath imperatoris Gręcię , audito quod Franci cum Venetis apud Jadaram essent, mandavit eis per nuntios quod si ei succurrere vellent, eos a debitis triginla millium marcharum erga {Venetos liberaret, pretiaque navium solveret, necnon et orientalem} ecclesiam Papę subjiceret, ac Terrę Sanctę mirabiliter subveniret. Franci apud Jadaram urbem existentes, mandant venire ad se Alexium imperatoris Gręcię filium ; quo vocato et adducto, ac super sponsionibus exsolvendis datis et receptis ab invicem sacramentis, simul cumeo et Venetis Constantinopolim navigant et in brevi ibidem applicant. Per medios igitur fluctus strictioris maris, quod Bosphorus vel brachium sancti Georgii vocatur, intrepide navigantes, turrim quę Galatas dicitur expugnant, et catenam rumpunt qua fit accessus ad portum. Littoribus vero occupatis terram circumjacentem vi capiunt, Gręcis fugientibus et se intra urbem recipientibus. Quod videns iuvasor imperii, cum Francis et Venetis congredi disposuit, habens secum triginta millia equitum et pedites innumerabiles. Partibus itaque vicinis quantum arcus potest jacere, tyrannus divinitus pavefactus intra urbem se retraxit, fugiens cum paucis ea nocte; quo Gręci comperto in palatio congregantur, et adolescentis exsulis solemnis electio celebratur. Mane facto, portas aperientes, inermes in castris Francorum se ingerunt, suum electum inquirentes. Quem illico recipientes, Cursath {patrem ejus} quondam i1nperatorem de carcere sublevant, statimque filium ejus Alexium coronantes. His peractis , pretia navium et debita Venetorum solvuntur, ac Francis et Venetis ducenta millia marcharum conferuntur; et dum ibi cum Gręcis hiemarent, pacta de obedientia Romanę ecclesię, et de succursu Terrę Sanctę innovantur atque confirmantur. MCCIV. A fine mensis januarii usque ad maium fuit siccitas continua et calor ęstivalis. Philippus rex Francię Rothomagum obsidet, et in tantum coarctat assultibus, donec cives se dederunt, videntes quod nec ipsi se defendere poterant, {nec succursum a rege Anglię obtinere. Sed et duo castella, Vernolium et Archas, quę hucusque restiterant}, regis Francię tradita sunt ditioni. Igitur rex tota potitus Normannia septem episcopatibus distenta, in corpus regni sui redigit, post trecentos nonaginta duos annos ex quo Karolus rex cognomento Simplex Rolloni dano, primo de Normannorum ducibus baptizato dictoque Roberto, dederat filiam suam in conjugem cum Normannia. {Postea vero} lota fere Aquitania cum urbe Pictavi regi Francię se subdit, atque in brevi ita ampliato corpore regni, quocumque rex graditur, felices eum successus lętaque auspicia prosequuntur. Alexius Gręcorum imperator Francos et Venetos secum apud Constantinopolim hiemantes rogat ut egrediantur ex urbe ob discordias Gręcorum evitandas; qui continuo acquiescentes ex adverso urbis, interjacente portu, castra sibi constituerunt; sed imperator tam patris quam Gręcorum suggestione seductus, animum avertit ab eis, et classem incendere parat quę ipsum ad coronam adduxerat. At ejus conatus Dei gratia ad nihilum deductus est. Gręci {vero postea} exosum habentes Alexium imperatorem suum sibi creant imperatorem alium; cumque Alexio imperatori nulla spes esset nisi in Francis, misit ad ipsos Morculphum sibi familiarem {multa eis promittens}, qui jurat ex parte imperatorisse eis traditurum quasi pactionis obsidem palatium Blakernam dictum, donec fieret plena impletio promissorum; sed dum accedit ad recipiendum palatium marchio {de Monteferrato} Bonifacius, ipsi {et Francis} illuditur. Interim Morculphus revelat Gręcis secretum de reddendo palatio, et in odium Alexii statim tertius attollitur imperator; qui mox in Alexium imperatorem dominum suum dormientem manum mittens, eum incarcerat et similiter Nicolaum, alterum imperatoremcreatum. Interim dum hęc agerentur, Cursath Alexii imperatoris pater moritur. Morculphus apud Constantinopolim imperator creatus , Alexium imperatorem dominum suum, quem in carcere tenebat, nocte strangulat, et Francos ac Venetos qui ibidem peregrinabantur insequitur; sed Franci pręvalentes urbem capiunt, Balduinum comitem Flandrensem, {consilio ducis Venetiarum aliorumque principum, cum assensu cleri et populi}, imperatorem constituant, ac Morculphum captum necant. Petrus Arragonum rex regnum suum obtulit ecclesię Romanę, ac censuale constituit. Tripolitanus comes et rex Armenię pro principatu Antiocheno contendentes diu inter se confligunt. MCCV. Franci et Veneti qui Constantinopolim ceperant, dum eis hucusque successisset feliciter, circa feriatos dies Paschę, gravi admodum infortunio sunt afflicti. Rex enim Blacorum et Bulgarorum cum Cumanis, Gręcis et Turcis adversus eos pugnantes, Domino permittente vicerunt, majoribus in bello peremptis. Etenim cum de communi consilio exercitu tripertito, alii ad custodiam urbis captę deputati consisterent, alii cum Henrico fratre imperatoris Balduini circumquaque discurrerent, urbes et oppida nondum subacta subigentes, vel jam subacta ne rcbellarent observantes, imperator Balduinus cum majoribus Andropolim urbem obsidebat, distant cm a Constantinopoli spatio quinque dietarum. In hac ergo obsidione morantes, quadam die ab hostibus lacessiti, Ludovicus Blesensis comes aliiquc nobiles dum eos inconsulte aggressi longius persequuntur, persequentes circumcludit universitas hostium de circumpositis insidiis exeuntium , factaque miserabili strageFrancorum, imperator ipse capitur, nobiliumque quamplurimi perimuntur. Suo igitur capite truncato, exercitus ab obsidione recedens, Constantinopolim rediit. Galterus Brenensis comes cum partem Appulię plurimam occupasset, et lętis hucusque floruisset auspiciis, a Tibodo circumventus insidiis capitur vulneratus, nec multo post moritur. Philippus rex Francię Lochas et Chinonem castella fortissima obsidet et expugnat; quo facto tota Turonia et Andegavia a regis Anglię dominio liberatur. MCCVI. Adela, Philippi regis Francię mater, Parisius obiit et in Burgundia apud Pontiniacum juxta patrem suum Theobaldum quondam comitem Campanię et Blesis sepelitur. Johannes rex Anglię transfretat in Aquitaniam, et innumeras secum copias transvehit ad Rochellam. Cui Philippus rex Francię occurrens cum multo apparatu, cum non longe ab invicem essent duo exercitus, tamen mutuos non iniere conflictus; sed exhaustis donariis et infecto negotio, Johannes rex inefficax redire compulsus est. Otho, qui contra Philippum imperatorem de imperio diu contenderat, deficientibus a se partibus, sola sibi favente Colonia, intra Coloniam consistebat. Sed Philippus Coloniam obsidens, civibus ad pugnam egressis eisque potenter expulsis et Othone turpiter fugato, Colonia recipitura Philippo. Franci {et Latini} apud Constantinopolim cum de Balduini imperatoris morte vel vita nulla fieret certitudo, Henricum fratrem ejus juvenem strenuissimum ad culmen imperii provehunt et coronant. Eodem tempore Galo quidam canonicus Ambianensis, de Constantinopoli rediens {in patriam}, detulit secum faciem capitis sancti Johannis Baptistę, quam Ambianensi ecclesię dedit. In vigilia sancti Nicholai, contra naturam hiemis audita sunt tonitrua, et fulgura micuerunt a quibus in multis locis ędificia sunt incensa ; subsecuta est tanta aquarum inundatio, quod nemo hujus ętatis erat qui diceret se vidisse tantę inundationis aliquando illuviem irrupisse. Secana vero Parisius tres archas Parvi pontis fregit et quam plures domos ibidem evertit, multaque damna in multis locis intulit. Bartholomęus Turonensium archiepiscopus obiit, cui Gaufridus de Landa, Parisiensis episcopus, successit. Sed statim iniquorum consilio toxicatus, non diu in illa cathedra sedit. MCCVII. Satellia, civitas munitissima et ad transfretandum in Syriam portus aptus, qui Christianorum licet Gręcorum hactenus fuerat, a soldano Iconii obsidetur et cum multo Christianitatis damno capitur, et aliis suffixis patibulo, aliis in vincula conjectis, Turcorum dominio subjugatur. Philippus rex Francię Aquitaniam ingressus, terram vicecomitis Thoarcii, qui a fidelitate ejus recesserat et regi Anglię adhęserat, vastavit, Partenacum cepit, et alias quamplures circumpositas munitiones evertit. Quasdam vero munitas sub custodia marescalli sui {et} Guillermi de Rupibus dereliquit. Hugo Autissiodorensis episcopus obiit, cui successit Guillermus, qui apudregem Francię Philippum perpetuam impetravit regalium ecclesię suę libertatem. Per idem tempus Bulgarorum hęresis execranda, errorum omnium fex extrema, multis serpebat in locis tanto nocentius quanto latentius. Sed invaluerat maxime in terra comitis Tholosani et principum vicinorum; ubi dum suum publice profiterentur errorem, primatum et judicium Romanę ecclesię spernunt et communionem Christianorum sub ea positorum declinant, dicentes nullum sub ea vel in ipsius fide posse salvari, omnesque fidei articulos aut negant aut pervertunt; omnem omnino religionem et cultum et gradum religionis, pietatemque ecclesię catholicę blasphemantes, damnant omne genus hominum pręter se solos suorumque conventicula, catholicorum ecclesiam deridentes. Quocirca, de consilio domini papę Innocentii, Cisterciensis abbas aliique circiter tredecim ejus ordinis abbates delegantur, viri probabiles omnes, sapientia etfacundia pręinstructi, parati ad satisfactionem omni poscenti rationem dle fide, et pro fide etiam animas ponere non verentes. Egressi igitur de Cistercio mense maio, per Ararim labuntur in Rhodanum modicis expensis, equitaturis nullis, ut per omnia viros evangelicos se probarent : ingressi denique quo tendebant, bini vel terni ad invicem divisi partes illas perambulant, hostes fidei sanę doctrinę spiculis appetentes; vix tamen in mnltis millibus paucos inveniunt rectę fidei professores. Alii vero quorum erat numerus infinitus, sic suo pertinaciter inhęrebant errori, ut nullis veridicis acquiescerent documentis; sed tamquam aspides surdę oblurescerent aures suas ad voces incantantium sapienter, ne mentes eorum demersas tenebris penetraret auditio veritatis. Per tres itaque menses, urbibus, villis et oppidis, multo labore et insidiis appetiti, paucos revocant, paucos fideles repertos de fide certius instruunt et confirmant. Adfuit etiam cum eis venerabilis Didacus Oximenensis civitatis Hispanię episcopus, qui et ipse lucrandis animabus invigilans, de redditibus suis ciborum copiam prędicatoribus verbi Dei largiter exponebat. {In Anglia} defuncto Huberto Cantuarię civitatis archiepiscopo, cum eligeretur magister Rainerius subprior Cantuarię a communi, rex Johannes Anglię, alium in sede ponere volens nec pręvalens, adeo ira tus fuit ut Cantuariensem conventum intruderet et eorum ecclesiasticos redditus confiscaret. Propter quod dominus Papa Stephanum sancti Grisogoni presbyterum cardinalem archiepiscopum consecrat, et regem excommunicans propter monachorum eliminationem {et bonorum suorum confiscationem}, Angliam supposuit interdicto. MCCVIII. Petrus de Castro-Novo monachus, missus a domino Papa in terram Albigensium legatus, comitem Tholosanum excommunicat, et comes eum apud villam Sancti-Ęgidii satisfactionem de commissis pollicens convocat, nec tamen vult satisfacere, sed mortem ei publice comminatur. Itaque legato recedenti duo servientes comitis se adjungunt, et in eodem hospitio pariter hospitati sunt. Mane facto Petrus, missa celebrata, inde recessit. Sed dum ad flumen Rhodanum pervenisset, unus e duobus servientibus comitis ipsum lancea feritposterius inter costas. Qui percussorem respiciens, verbum istud sępius iteravit : « Deus tibi dimittat, et ego dimitto. » Post modicum tamen vitam finiens in ecclesia Sancti Ęgidii honorifice tumulatur. Philippus imperator, cum jam, rerum turbinibus in parte sopitis, quieto potiretur imperio, a quodam comite Palatino landegrava Thuringię duce perimitur, ob hoc, ut aiunt, odii rancore concepto, quia Philippus filiam suam ei subtraxerat, quam spoponderat se daturum; quo facto uxorejus, filia Cursath {quondam} imperatoris Gracorum, nimio affecta dolore, paulo post moritur, et Otho, filius ducis Saxonię, nepos Johannis regis Anglię, per industriam et auctoritatem Innocentii papę, imperii dignitatem adeptus est. Innocentius papa misit in Franciam Galonem sanctę Marię in Porticu diaconum cardinalem, jurisperitum, bonis moribus omatum et ecclesiarum visitatorem diligentissimum, mandans et pręcipiens Philippo regi Francię et cunctis regni sui principibus ut, cum exercitu magno, tanquam viri catholici terram Tholosanam et Albigensium atque Narbonensium cum aliis adjacentibus invaderent, etomnes hęreticos qui eas occupaverant extirparent. Et si forte in via vel in bello contra eos {facto} morerentur, ab ipso Papa de omnibus peccatis a die nativitatis suę contractis de quibus confessi essent absolvebantur. Guillermus de Rupibus marescallus Francię, sub cujus custodia Philippus rex quasdam munitiones, ut supra dictum est, reliquerat in Pictavia, collectis fere ducentis militibus, vicecomitem Thoartii et Savaricum de Malo-Leone, qui cum manu valida jussu regis Anglię terram regis Francię intraverant, prędasque inde ducebant, ex improviso superveniens devicit, et quadraginta milites et eo amplius capiens, regi Francię domino suo Parisius transmisit. Odo Parisiensis episcopus obiit, cui successit Petrus thesaurarius Turonensis. Guillermus quoque Bituricensis archiepiscopus, parans iter contra Albigenses, in Christo dormivit. Gaufridus etiam de Landa {Turonensis} archiepiscopus {toxicatus} moritur; cui successit Johannes de Faya, decanus ecclesię Turonensis. MCCIX. Philippus rex Francię vi et nrmis cepit quoddam castrum, cui nomen Graplic, firmatum in septentrional latere minoris Britannię, de quo facilis transitus patebat in Angliam, quod Britanni armis, hominibus ac victualibus et machinis munierant, in quo etiam Anglicos inimicos regni Francię recipiebant, et circumjacentem provinciam {multum} damnificabant. Quidam miles de Gallia fortis et strenuus, Johannes de Bregna nomine, a partibus transmarinis electus in regem Jerusalem, cum multo transfretat apparatu, et in vigilia Exaltationis sanctę crucis Accon urbem applicat, ducens in crastino in uxorem filiam Corrardi quondam marchionis, cui regniun hereditarie debebatur. Porro in dominica post festum sancti Michęlis, cum favore principum et populi {Terrę Sanctę}, apud Tyrum solemniter coronatur {cum uxore Johannes de Bregna prędictus in regem Jerusalem}, et Aimericus rex Cypri, qui matrem puellę habebat in uxorem et diu sua protectione tutoria regnaverat, titulum regni Jerusalem tunc deponit. Otho imperator intrans Italiam a plerisque urbibus veneranter excipitur, et favente sibi domino Papa, contra voluntatem Philippi regis Francorum et contradicentibus pro maxima parte Romanis, ac magnatibus imperii dissentientibus, eo quod pater Othonis {quondam} dux Saxonię de crimine lęsę majestatis ab imperatore Frederico convictus et condemnatus judicio baronum atque a ducatu Saxonię fuerat in perpetuum dejectus, Romę, die dominica circa festum sancti Micbęlis, imperialem benedictionem sortitur. In ipsa Tero ejus coronatione Papa jusjurandum exigit ab eo super fidelitate Romanę ecclesię, acjure ipsius conservando, et superregno Sicilię nullatenus impugnando. Quę statim ipsa die violat et dirumpit; propter quod in ter ipsum et papam Innocentium gravis simultas protinus incandescit. De cunctis Galliarum partibus : Francia, Flandria, Normannia et Aquitania, Andegavia, Burgundia tam episcopi quam comites et barones, militum quoque et vulgi numerus infinitus contra Albigenses hęreticos crucesignati mensejunio apud Lugdunum conveniunt, et inde procedentes versus Provinciam, accensis animis adversus hommes pestilentes et fidei refugas Albigenses se pręparant pugnaturi; quibus adjungitur comes Tholosanus {quem} dominus Papa per legatum absolverat, satisfactione prius exhibita de commissis. Imprimis Biterrim urbem obsident et expugnant; nulli sexui parcitur vel ętati, sed omnes a minimo usque ad maximum pari ter trucidantur, ita quod septemdecim millia hominum ferro et incendio perierunt. Carcassonam deinde pertendentes, ad quam {urbem} multi de regione circumjacenti confugerant, eam protinus obsident. Sed Rogerus de Biterris qui intus erat, vir perfidus, per cujus maxime nequitiam pestilens error increverat, videns catholicorum fortitudinem et audaciam, et quod suis non esset potentia resistendi, pactum facit cum nostris ut liceat suis recedere quo voluerint sine rebus; illisque recedentibus, Rogerus solus sub arcta custodia detinetur. Nostri urbe potita, Simonem de Monteforti virum armis strenuum toti pręficiunt regioni, et quidquid in urbe repertum est et pars exercitus sub ejus dominio deputatur. His itaque gestis, cęteri ad propria regrediuntur. Porro videntes Albigenses recessisse principes, multa mala nostris irrogant ; nam discurrentes clanculumper castella etmunitiones, tam milites quam clientes ad castrorum custodiam derelictos capiunt, alios occidentes, quamplures aurium etnariumcum labro superiori et aliorum membrorum detruncatione deformant. Abbatem quemdam Cisterciensis ordinis in via directum, cum converso suo occidunt, et monachum unum vulnerantes, quem mortuum ęstimabant, in via derelinquunt. Gerardus igitur de Papione, illius patrię vir nimium potens, ad quoddam oppidum cum multitudine armatorum perveniens {quod de parte catholica se tenebat}, cum sex milites, unum capellanum et quinquaginta servientes qui intus erant non posset ad libitum obtinere, juramentis se obligat, si se redderent, secure eos conduceret usque Carcassonam; qui reddentes se, cum ad mensam propriam Gerardi pervenissent nihilque mali hęsitassent, statim spoliantur et in carcere retruduntur. Postea eductis militibus et capellano, ac aliis ibidem derelictis, ignem et paleas lignaque quamplurima Gerardus supponere fecit, ministris suis desuper clamantibus et beatę Marię exprobrantibus in hune modum : « Ha, meretrix sancta Maria ! » Qui tamen arctati incendio, non adusti, triduo permanserunt. Porro milites diversis cruciatibus afficientes ut Christum dominum fidemque calholicam abnegarent , tandem eos in fide perseverantes propriis pollicibus exoculant, aures, nares, labiumque superius amputantes; quorum unus in pœnis gloriosus martyr occubuit, alii supervixerunl. Comes Fuxi rupto fœdere quod cum nostris inierat, unico filio suo obside derelicto, redit ad vomitum, hęreticam pravitatem catholicę fidei pręferens, et nostros postea multipliciter inquietans.