[8,0] LIBER OCTAVUS. [8,1] CAPUT PRIMUM. Hucusque Musa, per fruteta ueprium Incessit arcto scrupulosa tramite Calles euntis occupante nubilo; Aurora seri uix fouere sideris. Lues cruoris hactenus cucurrerit, Stragi famique nil uacans resederit. Fortuna si qua rebus interdum suis Arrisit, aura cladium rapax tulit. Qui dum Nicaena subruere moenia, Quis urbe capta fructus est Antiochi? Is est profecto qui fit ex suppliciis, Cuicunque sancto morte uicta martyri. Dolenda namque si qua contigit pati, Mistisque ferre caedibus penurias, Moeror futura parturire gaudia. Quo utar ergo uocibus Psalmographi? Laetatus sum ex his quae relata sunt mihi: Licet subire presto iam domum Dei. Pes ecce noster atriorum Solimae, Calcator exstat, ac ouans obambulat. Franci laboris haec habete praemia: Nec uos dolete pertulisse tristia. Optata tandem uos sepulcri uisio, Crucisque tacta fletibus redemptio Iuuat, fugitque pectus omne passio. Urbs, ista saepe praeda facta regibus, Pessumdabatur obruenda funditus. Hac, o beata captione ciuitas, Hinc promerens, ut imperare debeas, Ad teque regna Christiana contrahas! Videbit orbis huc uenire glorias, Tibique matris exhibere gratias, Non Ezras olim, uel Machabaeus Iudas, Post damna, tanto prouehunt opes tuas: Non Adrianus, unde nomen Helia, Te suscitando quit dedisse talia. Pro te tuisque mundus iste militat: Haec pene cura saeculum sollicitat. Quondam Iudaea dum uigeret optime, Praebere quibat huic decus parabile. Quid carminantur in duella milites? Estote, quaeso, Persidis pernicies, Non uestra: quidquid officit Ierusalem, Et Babylonis obserate principem. Ut fas adire sit bonis Iesu crucem, Pium sepulcro subiugare uerticem. Clamabo nostra comperisse tempora, Quod non docebit ulla fastorum scola. {XIV. Arnulphus quidam patriarchatum Ierosolymitanum ambit atque obtinet. At quoniam dum temporalia procurantur, regia administratione tractanda putantur; interiora negligi non debent, quae sacerdotali officio pertinent.} Rege prout potuere creato, de patriarchae consequenter substitutione pertractant. Erat ibi tunc temporis quidam sub censura clericali agens, sub quo autem gradu nescio, qui uocaretur Arnulfus. Is in dialecticae eruditione non hebes; cum minime haberetur ad grammaticae documenta rudis, regis Anglorum filiam monacham, eam quam praemisimus, diu disciplina docuerat: cui Northmannorum comes, mediante sorore, spoponderat, quod etiam episcopalem honorem ipsi deferret, si quempiam episcoporum suorum obisse contingeret. Interim Hierosolymitani itineris cum suborta fuisset occasio, episcopus Baiocensis, Odo nomine, uir magnarum opum, hoc ipsum deuouit iter. Qui cum senioris Anglorum regis Guillelmi frater esset, et praeter pontificii dignitatem apud Anglos comitatum Cantiae obtineret, spe incomparandorum thesaurorum, in tantum res uisus est audere nouas, ut etiam de regni contra fratrem proprium praesumptione tractaret . Quem rex praeueniens carcerali mancipauit custodiae, detinuitque uirum usque ad sui ipsius exitum uitae. Quo exacto episcopus idem libertati ac honori rediit; et uti praemissum est, uiae huius intonante praeconio, ipse suae gentis fretus frequentia, cum opibus innumeris ire perrexit. Cuius Arnulphus idem comitatui sese indidit: et cum huic ipsi episcopo citra, nisi fallor, Romaniae fines, finis obtigisset, ex illo maximo censu quem post se reliquerat, hunc legatarium pene ante omnes suppellectilis suae pretiosae effecit. Cum enim scientia litterali plurimum posset, et ingenio eloquentia non deesset; uberiorque iam copia cognitionem redderet, coeperat nostros crebris animare sermonibus, famamque suam propagare in talibus. Inopia namque litteratorum, uirum fecerat clariorem: et, dum uox magis quam uita curatur, ad hoc ut Hierosolymitanus fieret patriarcha uocatur. Aliquandiu itaque, solo nomine, pontificale ostentum praebuit; declamationibus suis tamen nouitati illi profuit. {XV. Arnulpho aduersatur papa, utpote sacerdotis filio. Daibertus in eius locum subrogatur. Sed coniuratione facta in regem, expellitur.} Tandem post aliquantulum temporis, cum facta usque ad apostolicam sedem percrebuisset electio, papa Paschalis, post obitum Podiensis episcopi, uices super Dominici exercitus cura, suas archiepiscopo Daiberto Pisano mandauit. Qui iam capta Ierusalem, rege promoto, cum plurima classe aduenit; nec multo post, electionem quae de Arnulpho fuerat facta euentilans, secundum canonum iura refutandam duxit. Discusso nimirum hominis genere, sacerdotis filius reperitur, qui non solum a sacris arceri praecipitur gradibus, sed secundum Toletanae synodi scita, eius ecclesiae, ad cuius iniuriam constat esse progenitus, seruus iubetur fieri sempiternus. Hac exclusus, cum se summopere ingereret et defensaret, sententia, cum proceres eius pudori, quia repulsus fuerat, mederi in aliquo uoluissent, sciscitantur ab ipso quem eligendum duceret. Ille, coaequalibus iunioribusque, ut est prauitas naturae, mox inuidens: « Hunc ipsum, inquit, Pisanum, qui legatione fungitur accipite. » Dictis eius principes assensere, raptumque archiepiscopum, uix eius conniuentia requisita, in ipsa cui sedebat cathedra, per seipsos idem principes in ecclesiam euexere. Nec mora, hunc eumdem, post regis gloriosi Godefridi occubitum, cum regnaret Balduinus frater eius, qui Edessae praefuerat, proditionis insimulant; sicque certo damnatum crimine, eum qui metropolitanus fore destiterat patriarchatu priuant. Cumque de instituendo pontifice iterata tractaret electio, prouidens Arnulphus ut talis fieret, qui nullatenus a suo imperio dissentiret, quemdam de suis contubernalibus, quem sciret sibi per omnia obtemperaturum, utpote uirum simplicem et illitteratum, uocabulo Ebremarum, omni fauore promouit. Quo postmodum sese religiose agente, et ad eius ad integrum, ut putamus, nequaquam uota gerente, apud apostolicam sedem eum nuperrime accusauerunt; sed in ipsa sua accusatione foedissime defecerunt. Unde tantum cum suis complicibus, qui sibi in accusando adnisi fuerant, apud regem odium incurrit, ut eum a sepulcri custodia arceret, quin etiam ab ipsa urbe extruderet. Regratiatus autem pontifex apostolicae sedis apicibus, ad plurimum exsecutorum suorum dedecus, Ierosolymam redit. Haec de illius imaginarii patriarchae electione ac deiectione dixisse sufficiat. Quae electio omnium bonorum cassanda iudiciis, die festiuitatis sancti Petri ad Vincula erupit, sed cum ei nulla piae uitae adiumenta suppeterent, effluxit. Ciuitas autem eadem capta est a Francis, quinto decimo prouecti Iulii die, cum sexta esset feria; ipsa fere, qua Christus in crucem sublatus est, hora. [8,2] CAPUT II. {XVI. Imperator Babyloniae bellum regi Ierosolymitano denuntiat.} Non multo post tempore, imo paucissimis post diebus, adsunt Neapolitanae ciuitatis legati, quae Sichem antiquitus, uel Samaria uocabatur, Tancredo et Eustachio comiti, ducis pridem regis, modo fratri, uiris spectabilibus ac fortissimis suggerentes, ut plurima succenturiati militia, ad praefatam proficiscerentur urbem, eam procul dubio in ius proprium recepturi. Procedunt illi, ductisque secum multis, non sine peditum numerositate, equitibus, ciuitatis appulere suburbio. Quibus oppidani, reserato praesidio, spontanea fiunt deditione subiecti. Adsunt praeterea et alii, qui ad regem Godefridum perferunt imperatorem Babylonicum magnas, bello contra se gerendo, apparare copias. Rex illico, ad ea qnae nuntiabantur redditus acrior, fratri Eustachio et Tancredo sibi nuntiata denuntiat, et ut quantocius Ierosolymam regredi praeproperent, missa legatione praecipit ac exorat. Locum autem praelii, apud Ascalonem indictum pariter insinuat. Quo inuictissimi idem comperto, dicto celerius montana subeunt. Sarracenos, inter eundum bella moturos aestimantes, minime reperiunt, Caesareamque Palestinae perueniunt. Progressi inde ad urbem, quam supra diximus, Ramothenam, beati Georgii memoria celebrem, circa maritima constitutam, uestigia uertunt, ubi Arabum non paucos offendunt, qui praedicti praelii praecensores existunt. In quos nostris sociatis, ubi eos animaduertere, nisibus unanimiter inuehuntur, hostes fugaciter cedere compelluntur, plurimi uiui capiuntur, a quibus, quaecunque de instanti bello agere proposuerat pars inimica, discuntur: ubi uidelicet eorum iam conuenisset exercitus, quotus ipsorum haberetur numerus, quis pugnae eidem praescriberetur locus. His Tancredus agnitis Ierosolymorum regi Godefrido, quae didicit nuntiis directis insinuat. Arnulpho etiam, patriarchae nomine insignito, aliisque proceribus mandat: « Bellum, inquit, ingens uos manere noueritis: quod quia iam dignoscitur imminere, Ascalonem properate uenire, freti uiribus quas poterit solertia uestra potiores conflare. » Rex igitur, quo post Dei fidem nemo sagacior, magna ad id negotii omnium Dei militiam auctoritate sollicitat, Ascalonemque, ubi contra hostium apparatum procedere debeant, designat. Ipse uero partriarcha uocato, Flandrensique comite Roberto, cum esset tertia feria, ab urbe prodiuit. {XVII.} Rex ad bellum se accingit, proceditque. At Sanct-Aegidianus comes, comesque Northmannicus, intulerunt regi se necdum uelle procedere, donec scirent an idem bellum pro certo uideretur instare: sese ergo Ierusalem interim reuersuros perhibent, asserentes etiam quia non in mora, cum opus fuerit, forent. Rex abiit, et dum conspicit eminus hostes, ocius his qui Ierosolymae desederant haec scienda mandauit. Continuo quemdam acciuit episcopum, quem destinauit ad urbem, uniuersaliter suos obtestans ut praesenti necessitati submota procrastinatione concurrerent. Quarta itaque feria, quique principes coacta generaliter expeditione Dominica, castra a ciuitate promouerant, et ipse episcopus, qui Ierusalem commanentibus regia uerba detulerat, cum repedaret ad regem, occurrentibus Sarracenis excipitur; nec patet utrum occubuerit, an captiuus abductus sit. Petrus Eremita publicas supplicationes ordinat in urbe Ierosolymitana. At Petrus Eremita, pii hucusque operis exsecutor, cum clericis Graecis ac Latinis in ciuitate remansit, ordinando processiones, dictando litanias, instituendo orationes, submonendo eleemosynas, ut Deus hac, quasi suprema, dignetur populi sui cumulare uictorias. Porro ecclesiastici qui adesse poterant uiri, sacris, ac si ad sacra mysteria, induti uestibus, procedentes ad templum usque Dominicum, missas orationesque totis affectibus agendo mares ac feminas conducebant, pro Dei exsulum ereptione poscentes. At nomine patriarcha, si qui etiam pontifices adfuere, cum quibusque conglomerantur principibus ad flumen quod cis Ascalonem esse dignoscitur. Illic fraude gentilium multa sunt animalium exposita millia, boum, camelorum ouiumque examina, quae cum seniores didicissent, ad illiciendos praedarum copiis nostros emissa, celebrato per castra praeconio, mandant ne in cuiuspiam tentorio quidquam praedae eiusdem reperiatur, nisi quantum dictae instanti necessarium fore probaretur. Interea trecenti Arabes nostrorum sese conspectibus ingerunt, quos illico nostri tanta facilitate presserunt ut duos ex eis fugaciter actis corriperent, caeteros usque ad castra sua persequendo minarent. {XVIII.} Sero itaque illius ingruente diei, fecit per uniuersum exercitum perfunctorius ille patriarcha cantari, ut diescente crastino omnes expedirentur ad praelium: id apposito anathemate inhibens « ne quis inter dimicandum spoliis diripiendis insisteret, » sed belli ad finem colligendi studium quisque differret. Caedendis autem hostibus adeo rogat insistere, ut hac illac nequaquam curent, ob uilia emolumenta diuertere, ne alicuius causa cupiditatis incurrant coeptae detrimenta uictoriae. Sexta illuxerat feria, et ecce progredienti militiae nostrae pulcherrima uallis occurrit: ibique, in ipsa contigui aequoris planitie, acierum suarum fecere discrimina. Dux iam mutatus in regem, comes Flandrensis, itidemque Northmannicus, Sanct-Aegydiensis comes, Boloniensis Eustachius, una Tancredus et Gaston, aliqui singulares, pares aliqui, compositis agminibus praefuerunt. Peditum sagittarii, lanceariique qui praecedere debeant militias, ordinantur, cum rex Godefridus cum sua frequentia parti sinistrae praeponitur; comesque Sanct-Aegidianus iuxta maritima sistitur; Flandrensis atque Northmannicus adequitabat dexterae; Tancredus et caeteri utrarumque partium medii incedebant. Nostri igitur pedetentim in hostilem cuneum promoueri, gentiles ad praelia sese parantes, nequaquam loco moueri. Videres ex humeris uasa pendentia, dum ex modicis gelidas cohibebant utribus undas: e quibus se potaturos crederent, cum nostros prosecuturi in fugam cogerent. Sed Deus longe aliter prouiderat, quam gens inimica uoluebat. Interea Northmanni ac Robertus comes, prospecto eminus principis exercitus telo, quod opertum multo uidebatur fulgere argento, et in sui summitate tereti ornabatur auri pondo, equum continuis celerem calcaribus urgens, principem, cui pro signo quam diximus astitit hasta, rapido impetit impetu; et atroci uulnere sauciat. Altrinsecus Flandrensium comes loro remisso, densum se fudit in hostem. Tancredus denique concursu ruit ad tentoria magno. Agmina cum propriis ducibus bacchantur ubique: fiunt cruenta caedibus aequora planitiesque loci; protinus haec sua pernicies hostibus intoleranda fuit; sic desperantes mox iniere fugam. Et sicut erat gentilium numerositas enormis, ita consequenter et facta est enormitas caedis. Si enim magnae fuerant elationes maris, sese tamen multo mirabiliorem ostendit Dominus in altis. Unde ut euidens fieret praelia tanta Deum, non hominis fecisse manum, patentibus oculis caecos fugitare uideres, et dum uitaturos arma se aestimant, sese armatis obiiciunt. Et dum non patet effugii locus ulli, ardua non tutum plerisque parabat asylum arbor, nec nostras potuere latere sagittas; praecipites magnas icti fecere ruinas, aut mortui aut fiunt semineces iaculis aut ensibus omnes quos fuga non texit, exercuit gladios nostrorum, uelut inter pecuaria, caedes. At Sanct.-Aegidii comes, iuxta contigui maris arenas, ubi in hostes proprium absoluerat agmen, tanta eos uehementia in morem tempestatis aggreditur, ut ipsorum non parua manus, dum ferri exitium praecauet, ultronea pelago mergeretur. [8,3] CAPUT III. {XIX. Quare Deo ascribenda uictoria.} Explicita itaque Deo auctore uictoria, Babyloniae princeps militiae, quem patria lingua Admirauisum uocitant, confusus, et infortunium quod sibi acciderat satis admirari non praeualens, multa conqueritur. Considerabat nimirum infinitas quas adduxerat copias, laetissimam iuuentutem; fortitudine ac specie arma nobilia, commilitonum opes, et, ut sic dixerim, cuncta equestria; et quod animis maximam quorumque inertium parere securitatem solet, pro foribus urbis suae, ad quam certa refugia, in propria pugnauisse prouincia. At Francos intuebatur modis omnibus inferiore militia, profligatam diutina fame iuuentam, rubiginosis ensibus, lanceis nigrantibus, exilem destitutis militum uiribus armaturam; cunctis qui prae caeteris uidebantur insignes, acri egestate torpentibus, equis omnimodo squalore fatiscentibus: et, ut breui clausula soluam, pauperrimos omnium, exsulem globum innumerabiles superasse mirabatur indigenas, quin potius, per abiectissimos hominum totius Orientis gloriam concidisse. Iuuit quoque nostrorum uictoriam plurimum, quod conclamata in hostili exercitu fuga; Admirauisus ille qui praeerat Ascaloni, ubi conspexit Babylonicum uertere terga ducem, fugitiuos omnes a propriae urbis ingressu mandat arceri. Mirabantur plane etiam iidem plus nimio hostes, quod minime Franci pro moenibus Ierosolymae, quasi contigui causa praesidii pugnare delegerant, sed sibi obuiam duorum itinere dierum pene processerant. {XX.} At Francis pro tanta Deo, ut par erat, nimium gratulabundis uictoria, Robertus Northmanniae comes, uir nunquam suae mirabilis munificentiae, etiam in illius exsilii paupertatibus, expers, hastam illam, quam argento dixeramus ornatam, quae Babylonico principi, ueluti signum, praefixa constiterat, a quodam qui rapuerat eam, uiginti argenti marchas emit ipsamque in tantae testimonium uictoriae ad sepulcrum Domini statuendam Arnulpho, patriarchae uocato, attribuit. At ensem qui eiusdem principis exstiterat, ferunt a quodam septuaginta Byzanteis emptum. Praeterea, portui Ascalonico prosecuta exercitum maxima classis appulerat: ea uidelicet illuc occasione conueniens ut Francis euictis, et sub captiuitatis uincla coniectis, a uictoribus eos emerent, ac per ulteriora Orientis regna uenundando distraherent. Hi itaque ubi uiderunt foede fugientes Aegyptios, remota continuo delatione uelificant, et ad ipsius sali interiora se promouent. Denique Franci facto ex Sarracenis horribili, praecipue ex Aethiopibus carnificio, ad eorum tentoria iam solitaria reuertuntur, ac inaestimabili spoliorum copia reficiuntur. Argenti diues et auri exinde Gaza producitur, Assyriae nobilitatis opes, ac quaelibet pretiosa suppellex habetur: omnimoda animalium genera, uariorum armorum utensilia congeruntur: si qua fuere usibus apta, seruarunt; quae extera, igne cremarunt. Regrediuntur incomprehensibili triumphantes iubilo, Ierosolymam, infinitis gratiarum lacrymarumque millibus cumulantes Dominicae passionis ac sepulturae memoriam. Tanta autem Francis, ex huius fortunae coelestis euentibus arrisit ubertas, ut hii, qui prorsus inopes et uiatici ipsius egentes, hoc ipsum olim iter inierant, cum multa auri argentique opulentia, ac spectabili equorum mulorumque euectione redirent: "Lux ea Sextilis quae proxima praeuenit Idus, Obtinuit belli tale uidere decus". [8,4] CAPUT IV. {XXI. Diuersa prophetarum oracula.} Sed quoniam in huius uoluminis exordio, quaedam exempla praebuimus Scripturarum, quae huic tanto quod explicuimus negotio conuenire putauimus, attendendum nunc etiam an Hierosolymitanae obsidioni aliquid consonum apud Zachariam prophetam reperire possimus. « Dicit, inquit, Dominus extendens coelum, et fundans terram; fingens spiritum hominis in eo. » Extendit coelum, qui dilatat Ecclesiam, ut sicut, iuxta Isaiam, ab Oriente adduxit semen eius per apostolos, sic ab Occidente eam debeat congregare per istos. Fundat terram, cum permittit gentilium praecordialiter obdurari perfidiam. Fingit spiritum hominis in eo, cum cuiusque fidelis animum format, rationis inditae dono. « Ecce ego ponam Ierusalem superliminare crapulae, omnibus populis in circuitu. » Superliminare, praeeminet ostio: per ostium introitur in domum; crapula officit stomacho. Si ostium, fidem Domini Iesu dicimus, per quam ad Patrem uenimus, Ierosolymitanam ecclesiam, quia de ipsa et lex et uerbum Domini exierit, non immerito superliminare, ob ea quibus praebuit exordium documenta, uocemus: ad ipsam enim recurrit post annos quatuordecim Paulus, ut Euangelium cum Petro et aliis conferat, ne forte in uacuum cucurrisset aut currat. Sed hoc superliminare, populis omnibus in circuitu est crapula: quia constat omnes eam nationes propter ea, quae ibi resederunt, nostrae credulitatis uestigia fastidire et exsecrari in morem nauseae. Sed et « Iuda erit in obsidione contra Ierusalem. » Non solum, inquit, horrori exteris est, sed et Iudas, fidelis scilicet populus, uere confitens eam quae calcatur a gentibus: Ierusalem obsessurus est: « In die illa ponam Ierusalem lapidem oneris cunctis populis. » Si partem pro toto secundum Scripturae usum licet poni, lapis oneris cunctis Ierusalem fit, quia uniuersis Christiani nominis gentibus maximi laboris pondus, in sui liberatione, nuper indixit: « Omnes qui leuabunt eam, concisione lacerabuntur, et colligentur aduersus eam omnia regna terrae. » Qui sunt, qui Ierusalem leuant, nisi qui postquam impleta fuerint tempora nationum, eam a sua conculcatione subleuant? « Ierusalem, inquit Dominus, calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. » Hi concisione lacerantur, quia dici, imo cogitari nullatenus potest, quanta famis sitisque miseria, quantis laborum uulnerumque doloribus eos in obsidendo cruciari constiterit. Et, ut iuxta Ezechielem loquar: « Omne caput decaluatum est, et omnis humerus depilatus; » sin alias, uel crebris machinarum impulsibus, seu conuehendis oneribus. Sed, leuata Ierusalem, « omnia regna terrae aduersus eam colligentur; » quod non ut allegoria subintelligendum, sed ut historia nouiter relata, supernis oculis intuendum proponitur. Quod enim fuit Orientis regnum, de cuius hominibus ad idem non uenerint bellum? Qui enim machinarum omnia genera, quod supra omiseram, obsidendae urbi necessaria secum detulerant: qui etiam praeter bellicos uiros, negotiatores ad coemptionem Francorum adduxerant, profecto ex nimietate multitudinis uictoriam praesumebant, fortasse maiori prorsus maiestate numeri, quam Curbaran illum habuisse didicerat. « In illa die, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stupore, et ascensorem eius in amentia. » Si equus dignitas temporalis accipitur, ascensor equi qui dignitate praeeminet procul dubio intelligitur. Dignitas omnis stupet: quia quidquid usquam imperii, quidquid regni est, aduersus hanc nouae militiae Dei manum hebetatum, nil audet. Princeps omnis in amentiam uertitur, quia expers est consilii, nec habet quo se uertat, utpote inops uirium, quisquis huius Dominici exercitus fortitudinem experitur. « Et super domum Iuda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam in caecitate. » Si Iuda, confitens, eos potissimum confessores dicam, qui nunquam a suae credulitatis initio exorbitasse leguntur a fide, Francos utique, quibus omnis tenor huius innisus est uiae. Super hos Deus oculos aperit, cum ipsis effectibus gratiam eis propriae benignitatis ostendit; equum populorum in caecitate percutit, dum superbiam gentilium, consequente eos reprobo sensu, punit. In sacra plane pagina, equus saepe pro superbia ponitur. Quid enim magis caecum, quam sine Dei respectu, Dei filiis inferre bellum? Quid tam reprobum, quam Deum non agnoscere, et ex ipsa ignorantia superbire, et contra fideles bella mouere? Sed quo, per uerborum lacinias allegoriae libertas excurrit, cum historialis nos ueritas, ne per opiniones passim euagari uideamur, astringat? Nonne superius hostes diximus caecitate percussos, et gladiis imminentibus stupore suffusos? Et miror qualiter equus uidens se egerit, cum rector equi euidentem amentiam incurrerit. « Et dicent duces Iuda in corde suo: Confortentur mihi habitatores Ierusalem in Domino exercituum, Deo eorum. » Quos dixerim Iuda duces, nisi fideles illius exercitus principes? Qui confortati sibi Ierusalem habitatores imprecantur, dum totis affectibus, Christianae militiae sanctam illam ciuitatem fortitudine desiderant instaurari; qua et Christianitas propagetur, memoria Dominica honoretur, gentilitas circumquaque prematur. Sed haec eorumdem fortitudo in Domino exercituum futura dicitur, quod hodieque cernitur, dum manus hominum incredibiliter parua, aduersum uniuersa paganitatis regna congreditur, quod totum ex eius qui coeli uirtutibus praeest, sola uirtute praesumitur. Ubi bene additur, Deo eorum, et ut non quolibet auctore Deo niti putentur; sed Deo sui ipsorum, scilicet Christianorum. « In die illa, ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in feno: et deuorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu. » In hac, inquam, uel fidei, seu diuinae prosperitatis die, duces illi, qui uel armis exterius, uel spirituali doctrina interius Christianum populum gubernabunt, erunt caminus: superno, uidelicet intrinsecus, amore feruentes, qui peccatorum ligna in gentilitate consumant: et quantum ad exteriora reprobos quosque, ac si fenum, bella succendant. Procul dubio enim scimus Deum ista nequaquam pro unius ciuitatis liberatione coepisse, sed contra uenturi rabiem Antichristi, haec semina, longe lateque fructificatura iecisse. Omnes itaque populos ad dextram et sinistram in circuitu deuorant, dum hinc electos, quos dextera innuit, ad pietatem Christianitatis incorporant; illinc reprobos, qui sinistrorsum pertinere noscuntur, digna caedis ultione deuastant. « Et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo in Ierusalem. » Si Ierusalem Ecclesia est, locus eius Christi fides est: Ierusalem ergo in Ierusalem habitatur, cum ciuitas illa terrestris, ad hoc, ut supernae pacis uisioni inhiet, instauratur; locumque habet, quia Christo immutabiliter haeret. « Et saluabit Dominus tabernacula Iuda, sicut in principio, ut non magnifice glorietur domus Dauid; et gloria habitantium Ierusalem contra Iudam. » Tabernacula Iuda, sicut in principio, Dominus saluat, cum ipse, qui cum patribus nostris mirabilia fecerit, nostris etiam glorificatur adeo temporibus, ut sub aerumnis et calamitatibus maiora omnino moderni isti uideantur egisse, quam Iudaei antiquitus cum uxoribus ac filiis, et continua uentrium plenitudine, sub ducatu apparentium angelorum, frequentibusque miraculis aestimantur implesse. Hos, inquam, ueracius saluat: quia eos reuera uti filios recipit quos corporaliter occidi permittit, temporaliterque flagellat. Ut non magnifice, inquit, domus Dauid glorietur; id est, ueteres qui bellorum uictoriis praeeminuerunt, superbire desistant, cum nouos quosque potiora exercuisse perpendant. Gloria quoque habitantium Ierusalem, contra Iudam eleuatur: dum fastus eorum qui ibidem regnauere, et aliqua clara fecere, modernis opponitur. Per Dauid namque, qui potissimum potuit, quidquid in superbia magis habent causae exprimit. Ac si diceret: Etsi Dauid celeberrimus armis exstiterit, et de succedentibus regibus aliquis aliquid gloriae quaesierit, nihil reperitur per quod his nostris exaequari possint. Habitare autem dominari dicimus: unde et a uerbo, quod est, habeo, habes, frequentatiue dictum ponimus. Dicitur uero, et Dauid magnifice gloriari contra Iudam, et gloria habitantium Ierusalem: quia ipsi materia sunt superbiendi, nostrorum facta humiliare uolentium. « In die illa, proteget Dominus habitatores Ierusalem. » Et nunquid non hodieque protegit, quos, cuneum nimis exilem, in meditullio gentilitatis infinitae defendit? Audacibus quotidie gentes contiguas armis irritant: et ipsis satis est gentibus si se ab eorum incursione praemuniant, nedum obsidere praesumant. « Et erit, qui offenderit ex eis in die illa, quasi Dauid; et domus Dauid, quasi Dei, sicut angelus Domini, in conspectu eius. » Vix inuenitur Dauid quidpiam grauiter deliquisse, cuius poenam consequenter non legatur in praesenti recepisse. Quicunque igitur ex nostris offenderit, si quasi Dauid, dum non eorum aut luxurias siue superbias, inter eundum, sicut superius continent gesta, Deus ipse impunita reliquit; sed mox, inter ineuntis peccati successus, quae meruere, celerius aut famis, aut quarumlibet difficultatum tormenta rependit. Unde et domus Dauid quasi Dei efficitur, quia per diuinae correptionis instantiam ad spiritualis gratiae conceptum reditur. Quibus enim Deus, uti quondam Dauid, paterne disciplinam irrogat, hos statim a suae inspirationis complexu non abdicat. Fit quoque in Dei conspectu ut angelus: quia dum per imminentia flagella homo conspicit se a suis, Deo auctore, eximi affectibus, Deum illico diligere intendit ardentius: dum enim se castigari cognoscit ut filium, amat ut angelus. Dei autem conspectus, pius est hominis interioris affectus. « Et erit in die illa; quaeram conterere omnes gentes quae ueniunt contra Ierusalem. » Ea solemus quaerere, quae nos certum est sub oculis non habere. Quid uero Dei est quaerere, nisi sub aeternae prouisionis uocatione facienda proponere? Quaerit ergo Deus conterere omnes gentes quae contra Ierusalem ueniunt, et hoc in die illa: quia subtili suo iudicio prouidet ac ordinat quod eos qui fidei contraria agunt aut perpetua damnatione conterat, aut quantum spectat ad examinationem suae ipsorum fragilitatis, imminuat. Unde est, « Tanquam, » inquit, « uas figuli confringes eos, quos rexeris in uirga ferrea. » Quod tamen facit Deus illustratione interna, quae est profecto dies; sed illa, quae exprimi uidelicet non possit ratiocinatione ulla. « Et effundam super domum Dauid, et super habitatores Ierusalem, spiritum gratiae et precum. Ipsos habitatores Ierusalem dixerim domum Dauid; quos omnipotens Deus, etsi frequentibus uictoriis donauit et donat, creberrimis tamen infortuniis edomuit et redomuit: et dum eos nec continuatione malorum desperare permittit, nec assiduitate bonorum superbire sinit, Spiritum gratiae et precum super ipsos, pius necessario iam dispensator effundit; ut dum nulla prosperitas, quae etiam perfectos quosque resoluit, sine subiecta mox aduersitate sibi arridere uidetur, semper animus inquietudinum timidus, ad eum qui adiutor est in opportunitatibus, in tribulatione suspirare cogatur. Ecce iam seposito omni mysterio, materialis illa Ierusalem, quanta putamus aliquoties sub dubietate et timore se habeat, dum, iuxta Ezechielem, in medio gentium se attendit positam, et in circuitu suo gentes, circumiacentium nationum infinitatem, suae urbis considerans paucitatem. Et dum barbarum gentium irruptiones indesinenter metuunt, nisi miserabiliter desipiunt, nunquam absque Dei timoris et amoris gratia sunt, quibus nunquam piae affectionis ac precum materiae desunt. Solet nimirum Omnipotens, aculeis aduersitatum, ad sui recordationem sollicitare suos: solet titillationibus carnis inurere mentes, ut scilicet, dum ruinam metuunt, uotis ac orationibus, Dei subsidio semper inueniantur accliues. [8,5] CAPUT V. {XXI. Christianorum calamitates recoluntur.} Diximus non semel, sed forte multoties, nec repetere piget: tale quid nusquam gentium a saeculo factum. Si filii Israel, miraculis quae ante eos egerit Dominus mihi inferuntur obiectis, his ego multo mirabilius astruam mare confertissimae gentilitatis apertum; his interdiu ex columna nubem diuini timoris, noctu lumen diuinae spei perhibebo praebitum, quibus Christus ipse columna rectitudinis ac fortitudinis inspirauit exempla; quos uerbi Dei, ac si manna coeleste, absque ullius terrenae spei, solum confortauit edulium. Illi pabula coelitus ministrata fastidiunt; Aegyptum derelictam, crebro mentibus et uoce reuisunt; isti sicut nihil unquam retrogradum moliuntur, ita quidquid penuriae ac necessitatis ingruerit, uiuacibus animis amplectuntur. Certe illa apud Antiochiam celebrata calamitas, quae frequentibus propemodum inediis oscitabat, non sine quibusdam nobilibus spectaculis traditur exstitisse. Qua putamus, inter illius omnimodae egestatis exitia, qua nil aegrius apud homines consueuerit tolerari, magnanimitate se gesserint, qui Christiana theatra, illi procul dubio tempori ac loco conuenientia, non spreuerint? Plane ab his qui interfuere refertur, cum ciuitas eadem obsideretur, et crebris congressibus obsessores et urbici miscerentur, fiebat saepissime ut uiris hinc indeque cedentibus, et impetum uicissim consilio ac ratione frenantibus, puerorum examina pars ex urbe procederent, pars ex nostrorum filiis e diuerso coirent, pariterque dignissimi exspectatione confligerent. Sicut namque in exordio huius historiae retulimus cum apud occidentales regiones percrebruisset Ierosolymitana profectio, patres cum paruulis filiis hoc ipsum aggrediebantur iter. Unde accidit ut mortuis parentibus aliquorum, ipsi pueruli prosequerentur exercitum, labori assuescerent, et, quantum ad inopiae tolerantiam attinet, maioribus impares nullatenus essent. Hi igitur, per se agmine facto, principes sui ipsorum ex se creauerant, ille Hugonis Magni, ille Boemundi, hic Flandrensis, iste Northmannici uocabula, et aliorum alii praeferre personas. Ipsi quoties sibi subiectos alimoniarum penuria uexari conspicerent, ad eos quos praelibauimus principes, uictualia rogaturi abibant. Quibus iidem proceres plurima largiebantur, unde eorum conuenienter imbecillitas aleretur. Talis ergo tamque spectabilis militia, urbanam pueritiam crebro lacessere, longas arundines pro telis habere, de uiminibus scuta contexere, arcillos atque missilia, pro suo quique modo, gestare. His itaque et ciuitatensibus, grandaeuis ex utraque parte spectantibus, medio in campo congressis, urbici quidem ex moenibus, nostri autem pro papilionibus exspectabant. Erat ibi cernere impetus in inuicem conclamatos, ictus sine ulla tamen mortium suspicione cruentos. Haec saepe praeludia maiorum ad iterandos conflictus praecordia concitabant. Dum enim animos sub membris impotentius feruere uiderent, dum illa qualiacunque imbelles conspiciunt alacriter arma mouere lacertos, dum alterutrorum laesionibus diuersae prospectantium partes ingemunt, ad solita, dimotis e medio pueris, seniores bella concurrunt. Ita Dominicum exercitum uix inueniri contigerat feriatum, dum hi instituuntur, illi quotidie exercentur. {XXII. Nudipedum exercitus, ac uitae genus.} Erat praeterea et aliud quoddam in exercitu illo hominum genus quod nudipes quidem incederet, arma nulla portaret, nullam ipsis prorsus pecuniae quantitatem habere liceret; sed nuditate ac indigentia omnino squalidum, uniuersos praecederet, radicibus herbarum, et uilibus quibusque nascentiis uictitaret. Hos cum quidam ex Northmannia oriundus, haud obscuro, ut fertur, loco natus, ex equite tamen pedes factus, sine dominio oberrare uideret, depositis armis et quibus utebatur induuiis, eorum se regem profiteri uoluit. Inde rex Thafur barbarica coepit lingua uocari. Thafur autem apud gentiles dicuntur, quos nos, ut nimis litteraliter loquar, trudenues uocamus. Qui ex eo sic appellantur quia trudunt, id est leuiter transigunt, quaqua uersum peragrantes annos. Erat autem isti consuetudo ut, si quando populus sub se agens ad pontis alicuius deueniret transitum, aut aliquas angustias loci cuiuspiam attigisset, iste eumdem praeoccupare festinaret ingressum, et perscrutato ad unguem singillatim quoque suorum, si cui duorum pretium solidorum habere contingeret, hunc confestim a sua ditione secluderet, et eum emere arma iubendo, ad armati contubernium exercitus segregaret. Si quos consuetae tenuitatis amantes, nihil prorsus pecuniae aut reseruasse aut affectasse conspiceret, hos suo collegio peculiares ascisceret. Putaret hos forsitan quilibet generali utilitati prorsus incommodos, et, unde aliis poterat suppetere sumptus, absque proficuo tales consumere cibos. At uero hi in conuehendis uictualibus, in stipendiis contrahendis, in obsessione etiam urbium lapidibus intorquendis, dici non potest quam necessarii forent, cum in portandis oneribus, asinos ac iumenta praecederent; cum balistas et machinas crebris iactibus exaequarent. Praeterea, cum de paganorum corporibus frusta carnium apud Marram, et sicubi alias, cum nimia fames urgeret, reperirentur adempta, quod ab his et furtim, et quam rarissime factum constat, atrox apud gentiles fama percrebuit quod quidam in Francorum exercitu haberentur qui Sarracenorum carnibus auidissime uescerentur. Unde idem homines, ut potissimum apud illos haec intonuisset opinio, Turci cuiusdam uecti corpus intusum, ad eorum terrorem palam omnibus, ut dicitur, ac si carnem mandibilem igni apposito torruerunt. Quod illi agnito, et uerum penitus quod fingitur autumantes, iam magis insolentiam Thafurum, quam nostrorum quodammodo principum uehementiam formidabant. Turci, plane antiquorum more gentilium, de cadaueribus tantopere cruciantur insepultis, quanto nemo Christianorum studio de animabus uidetur cogitare uel dolere damnatis. Unde, ad eorum rancores dirissime concitandos, in obsidione Antiochena, Podiensis facto edicto celebrari per exercitum praecepit episcopus ut, quicunque Turci cuiusquam caput sibi deferret abscisum, duodecim denarios referret statim in praemium. Capita enim eorum cum idem suscepisset antistes, super palos ante ipsorum ora pro moenibus ciuitatis figi ea iubebat ingentes. Quod eos solebat acerbissime torquere, et exanimare cernentes. Egit etiam ibi pontifex non reticendum quiddam cum procerum nostrorum consilio, ut, cum uictualium inopia urbani nostros laborare sentiscerent, nostri econtrario proponerent quatenus boues aratro iungerent, in conspectu urbis ararent et sererent, ut ex hoc idem urbici subintelligerent quod coeptam obsidionem nulla ratione desererent, qui de futuri anni procuranda fruge tractarent. Haec et alia mira miranda in hac ipsa expeditione sunt gesta, quae posse ab aliquo comprehendi nullo modo putamus uniuersa, sicut sane nemini a saeculo constat auditum ut sine rege, sine principe, ulla de locis propriis egrederetur gentium, ut sub solo Deo paruus et magnus par addiscerent portare iugum, ut non respectaret seruus ad dominum, nec dominus nisi fraternitatem usurparet in famulum; sicut, inquam, de praeteritis super hoc exempla praebere non possumus, ita in posterum similia nunquam futura putamus. Quod ex eo maxima ex parte coniicimus, quia, post captam Hierusalem, tantos Christianarum gentium motus uidimus, tot non imparis dignitatis personas, tot equestres non contemnendi nominis alas, tot pedestres copias pariter commigrasse post eos qui praecessere, et uiam secuturis parauere cognouimus, ut pene priorum et diuitiis et numero suppares indubie iudicemus. Quis enim colligat, eo tempore quo Stephanus comes, de quo supra egimus, et ille Philippi regis frater Hugo Magnus, sepulcri Dominici uiam iterato coeperunt, summe mediocris et infimi generis quanta ex solis Franciae partibus (de caeteris enim taceo) frequentia processerit? Tacito Burgundiae duce, quid de Pictauensi comite loquar? qui, praeter militiae grandis, quem secum proposuit ductare, globum, etiam examina contraxerat puellarum? Qui, cum maiestatis suae passim personaret testis ambitio, Constantinopolim uenit, cum perfidissimo hominum Alexi tyranno colloquium habuit. Cuius proditor ille nequissimus aduentum, antequam regia comes isdem digrederetur ab urbe, Turcis per epistolas detulit. « Ecce, inquit, e Franciis pinguissimae ad uos progrediuntur oues, quae minus prouido tamen pastore reguntur. » Quid plura? comes tyrannici principis fines excesserat, Turcorum ei exercitus repente obuius astat, uires hominis, utpote aduentitias incompositasque debilitans, dispergit, praedatur et superat. Ibi Hugo Magnus, genu sagitta percussus, languore protracto, tandem occubuit, apud Tharsum Ciliciae sortitus iura sepulcri. Haec intra eam, quam Satyriam dicunt, facta fuisse prouinciam tradunt. [8,6] CAPUT VI. {XXIII. Perfidus imperator Francorum duces deludit.} At Stephanus comes cum quibusdam pontificibus regni nostri, inter quos Hugo Suessionicus, et Parisiorum Guillelmus illustris indolis generisque uiri, qui praesulatui suo in primaeuo flore clarissimis moribus ministrabant, et Engelrannus Laudunensis, uir sicut forma et eloquentia, utinam sic religione! conspicuus, cum multa ordinum omnium dignitate moenia Constantinopolitana subintrant. Quos ad se imperator euocat, magnis primores eorum donariis munerat. Consultantibus illis, an prioris exercitus, seu diuersa proficiscerentur uia, ille ueraciter intulit non tantum eos habere equitatum, ut sufficiant a prioribus tramitem tenere diuersum. Illi, noua sese putantes et superioribus ualentiora facturos, profitentur se per exteras regiones ituros. Pariter uero ab imperatore expostulant quatenus ubique generale uniuersalis Graeciae habere mercatum, ipso iubente, debeant. Spopondit ille, et sciens eos in propriam hac sua insolentia ueluti conspirasse perniciem, eorum quem prouidebat optime errori laetabundus assensit. Per Paphlagoniam igitur, non dicam modo quibuslibet peregrinantibus, sed ne scripturis quidem, nisi quam rarissime cognitam prouinciam, nescio quod monentur intrare desertum. Viaticum portare eos prohibet imperator, nisi quantum diebus quadraginta solis esset necessarium. Praeterea pene quodammodo dehortatur uiatici lationem, dum magnifice pollicetur totius terrae negotii prosecutionem. Euntibus ergo et iam in profundae solitudinis ulteriora progressis, uulgus quod sine uiatico, spe promissi negotii, incaute processerat, coeperat in dies uehementissima fame urgeri, intumescere ac emori; exercitus quoque cadauerum passim decumbentium fetore uexari. Aliquoties plane, cum postremos egenae multitudinis duces exercitus castigarent, ne equitatum tardius sequerentur praecedentem, ne in eos Turci uidelicet inuolarent, illi famis torsionibus acti, uotis et precibus exoptare ut uenirent. Armeniorum iam pene fines attigerant, exesis hominibus, animalibus inedia moribundis, subito ingruunt Turcorum millia numerosa. Sed Franci, qui primas tunc exercitus uidebantur actitare custodias, facile eorum, lassabundi licet, illico obtudere molimina. Postridie, cum Turci Francos a prima fronte discessisse uidissent, Langobardis, Liguribus et Italis, priora, proh dolor! occupantibus loca, irruunt, persensa anteriorum ignauia hostes acerrimi; hisque qui praeibant et signa ferebant, foede terga dedentibus, totus non tam fugae, quae nimium tenuis ut pote fame tabentium fuerat, sed internecioni miserandae patet exercitus. Fugientes non qua uenerant regrediebantur, nec, ut gregatim saltem fugerent, glomerabantur; sed quorsum quemque ferebat animus, uerterat illo gradum, sine dubio moriturus. Quae eorum caedes et insecutio perseuerauit pene continuis octo diebus. Erat in eo quidam archiepiscopus Mediolanensis exercitu, qui capellam Beati Ambrosii, planetam scilicet et albam, si qua alia nescio, secum tulerat, auro tantique pretii gemmis ornatam ut nusquam terrarum reperire quis huic ualeret aequandam. Hanc Turci abduxere correptam, Deo fatui illius praesulis, qui rem adeo sacram barbaris terris intulerat, tali damno ulciscente dementiam. Tanta fuit ibidem promiscui sexus Christianitatis occisio, tanta pecuniarum, uestium, auri argentique repertio, ut, de illo quod expeditio prima intulerat, damno, haec una uictoria sufficienti Turcis potuerit esse solatio. Cum enim ducenta, et, ut aliqui astruunt, his amplius ferme millia Christiani nominis illic essent, uix septem millia resederunt. Comes autem Stephanus, cum plerisque potentibus, inter quos Harpinus Bituricensis uir magnificus, et comes trans Ararim Stephanus, ibidem fuere, pariterque Hierosolymam deuenere. Ubi positis, cum imperatoris Babylonici exercitus apud Ramothenam urbem Balduino, nunc regi, bellum obtulisset, Harpinus memoratus regi intulit quatenus praelium differret, donec quidquid uirium poterat habere, conferret; rex ait: « Si times, inquit, fuge Biturigas, » hisque dictis, inconsulte conflixit, omnesque suas illico copias, in praedictam ciuitatem compulsus, amisit; ipse solus euasit. Multi tunc in captiuitatem acti; multi, quo fine defecerint, hucusque sumus incerti. Harpinus captiuus abducitur; deinceps a captiuitate solutus, in Franciam rediens monachus efficitur. De Carnotensi Stephano nihil certi habetur, nisi quod interemptus, sine ullis tamen indiciis, creditur; intra turrim nimirum quamdam cum aliis innumeris comprehensus, apud praefatam urbem, utrum captiuitatis sorti fuerit, an mortis, addictus, certis scire auctoribus hucusque nequiuimus, nisi quod ad fidem necis eius, quia nusquam comparuit, procliuiores sumus. Turci plane caesorum cadauera, post uictoriam, desectis solent damnare capitibus, eaque pro signo asportare triumphi. Quibus sublatis, difficile est prorsus cuiusque personam ex corpore trunco cognosci. Eadem autem ambiguitas et de quibusdam clarissimis uiris aliis hactenus est habita. Interea rex ipse, qui, ut praelibatum est, solus euaserat, et non modo pro communi, quod imminebat, exitio lugebatur a suis, sed etiam cum cachinno interfectus clamabatur ab ethnicis; per horrida quaedam et paucis comperta montana procedens, desperatae tandem Hierosolymae, et extrema iam pericula cum debitis moeroribus praestolanti, post biduum, nisi fallor, se intulit. Qui collecto celerrime quem potuit equitatu, et delectu optimorum peditum pro facultate habito, clementiori iam Domino, cum triumphanti, sed non diu, gentilitate, bello decernere parat. Cum ergo regem mortuum sic putarent, reparatis continuo copiis apparuit; longe altera quam pridem auctoritate conflixit, et in fugam eos agens, nouum ipsorum timorem, atrocissimae caedis punctione reflauit. {XXIV.} Godefridi regis obitus. At quoniam Godefridum regem, huius Balduini germanum, nequaquam superius obisse, materia ordinem praeoccupante, retulimus, dignum est ut quo fine defecerit, et ubi sepultus sit breuiter explicemus. A quodam contiguae gentilitatis principe eidem transmissa feruntur exenia lethalibus, ut patuit, uenenis infecta, quibus utens improuide, cum eum qui miserat suspicaretur amicum, subita infirmitate decubuit, nec mora, exanimatus occubuit. Sunt et a quibus, hac opinione repulsa, naturaliter feratur obisse diem. Sepelitur autem, in testimonium eius quam fide uitaque meruerat redemptionis aeternae, circa ipsum Dominicae passionis locum, in eo iure obtinens omnimodo monumentum, quem eruerat quemque defenderat a conculcatione ac irruptione gentilium. Cuius mira humilitas et monachis etiam imitanda modestia, illo praedicabili admodum regni sui tempora titulo insigniuit, ut nunquam intra Hierosolymitanam ciuitatem regium coronatus diadema tulerit: ea consideratione uidelicet, quia generalis uniuersorum salutis auctor Dominus noster Iesus Christus, spineum ibidem sertum humana irrisione gestauerit. Quo, ut praefati sumus, exacto, a fraterna eum temperantia et sagacitate futurum degenerem nulla ratione credentes, Balduinum ex Edessa transferunt, et sanctae illius Christianitatis nouae coloniae regnare constituunt. Quaedam nempe clarissima in eorum uirorum natura notauerant, et notata dilexerant, tranquillos utique, et totius nescios iactantiae mores, irremissam, et plusquam regiae competeret maiestati, sine ulla pene formidine mortis audaciam, remotam quoque ab omni habitu ipsorum, petulantiam, et supra opum suarum uires liberalitatem omnino munificam. Huius autem Balduini erga suos fides, erga se comtemptus, ex uno coniici ualet facto, quod uidelicet dum in expeditione contra hostes ageret, pro ereptione cuiusdam peditis in tantum sese periculo ingesserit, ut, grauissimum uulnus excipiens, uix discrimina paratae necis euaserit. [8,7] CAPUT VII. {XXV.} Prognostica de Christianorum expeditione Ierosolymitana. Fuit interea quiddam, quod maxime gentium innumerabilitatem circumpositarum, ne contra nostri nominis insurgerent paucitatem, uehementer exterruit, nec minus hodieque terrere dignoscitur: quod scientia scilicet astrorum, quae apud Occidentales quo tenuior exstat et rarior, eo apud Orientales, ubi et originem habuit, continuo usu ac frequenti memoria magis feruere cognoscitur, euidens idem gentiles prognosticum se accepisse testantur, et iamdudum ante infortunia, ipsa praescientia quia a Christiano populo subigerentur; sed artis ipsius peritia ad integrum instrui non poterant quo ista tempore complerentur. {XXVI.} Ante duodecennium ferme enim quam proceres nostri Hierosolymitanum aggrederentur iter, Robertus Flandrensium senior comes, de quo in primo huius operis egimus libro, cum multis opibus Hierusalem, orationis gratia, est profectus. Qui cum eadem moraretur in urbe aliquot, desiderio uidendi loca sancta, diebus, et ob sui munificentiam, cognoscendi plurima, etiam quae apud gentiles fierent, permitteretur habere licentiam, quadam die, uti ab his didici qui familiarem inibi comiti praestiterant comitatum, uniuersi pene urbis eiusdem ciues ad templum confluunt Salomonis, et per uniuersum diem maxima ibidem habita concione, ad sua tandem in uesperum diuerticula sunt regressi. Hospitabatur tunc comes isdem apud aliquem grauioris aeui et expertioris ingenii, uitaeque, quantum ad eos, sanctioris Sarracenum, cui seruus Dei usitatius erat uocabulum. Qui cum ab eo redeunte domum sciscitaretur quid in illo tandiu consedere eis collibuisset templo, super quibus etiam adeo laciniosa disputatione tractassent? Intulit homo: « Insolita, inquit, signa quaedam in ipsis stellarum cursibus recursibusque conspeximus, ex quibus certa admodum coniectura collegimus, Christianae conditionis has in prouincias homines deuenturos, nosque per praelia assidua et frequentes uictorias deuincendos. Quod tamen utrum ualde in posterum differatur, an proxime fieri debeat, penitus nobis incertum constat. Ex ipsa tamen astronomica nobis portentione perpatuit quod hii ipsi quibus superno gentem nostram iudicio superare, et a natalibus oris amoliri conceditur, idem postremo uincendi a nobis, et ab ea quam usurpabunt patria, bellorum sint iure pellendi. Cui coelesti indicio, ueterum sectae nostrae oraculorum passim, ex quibusque uoluminibus statim lectio recensa concinuit, idipsum aperta locutione testificans, quod iubar aethereum contectioribus signis innuerat. » Quibus gentilis hominis uerbis illa, quae superius relata sunt, Curbaran matris dicta concordant; nec apud nos dubium est quia eadem ipsa ratione qua illa aduersus Christianos dehortabatur praeliari filium, isti etiam frenantur qui Hierosolymitano exitio inhiant, ne bella ineant contra id quod sibi ostensum est fatale decretum. Etsi namque primum multiplicibus nostros praeliis urgere insistunt, at nunc contra eos tanto remissius agunt, quanto non eos, sed Dominum pro eis exerceri et confligere sentiunt. Si autem cuiquam forte incredibile fiat quod futura quis astrologica arte praenoscere ualeat, illud nobis euidens argumentum praebeat, quod imperator Eraclius, per huiusmodi disciplinam, gentem circumcisam contra Romanum imperium praescierit surrecturam; nec tamen non Iudaeos futuros, sed Sarracenos, qui haec agerent, per eam potuit prouidere peritiam. Intueamur et magos, qui, cum natum regem, et hunc ipsum Deum et hominem, sideris editi repentina inspectione sensissent, quibus esset regnaturus partibus etiam nouerant. {XXVII.} In hoc ipso nouo Dei aduersus homines diabolicos procinctu, hoc etiam uidebitur attendendum, quia factum ei omnimodis uideatur congruere Gedeonis. Cum enim infinita multitudo nostrorum ad subeunda proposita unanimiter pertinax putaretur, probatur ad aquas, uoluptates utique atque delicias, ut qui uidelicet Deum sequi deligerent, famis sitisque cruciatibus, mortiumque uariarum casibus non cederent; qui autem post corpora Deum proiicerent, ad fluxa sese desideria, quod flexus illic poples significat, eneruiter inclinarent. Qui autem biberunt manu ad os proiiciente, ipsi sunt qui, Diogenis instar, uacante omni deliciarum cura, inter Deo seruiendum, quoquo pacto satisfecere naturae. Trecenti fuere, qui sub Gedeone probantur, quia sicut exterius, ita interius baiulare crucem, quae Thau littera significatur, trecentos innuitur, qui hac perseuerantia honorantur. Quare enim a Dominica sese multi nostrorum turpiter excepere militia? nisi quia sedulo graui carpebantur inedia; et, quia sine Cerere et Libero friget Venus, nulla eisdem, corpusculis flaccescentibus, libidinis inerat perpetrandae facultas, quae etiam si suppeteret, non aliqua pateret opportunitas. Hi ergo qui probati inuenti sunt, « tubas habent » in manibus, quia diuinum sermonem, cuius solatio inter tot discrimina recreantur, proferunt in operibus. « Lagenas tenent, » dum in continuo procinctu positi, ab omni carnalitatis foeditate se continent. Intra lagenas « lampades habent, » quia in uasis corporum fictilibus piae intentionis, omni luce clariores thesauri renitent. « In tres eos Gedeon partes diuidit » dum quosdam ex eis Christus ad coronam proprii cruoris effusione contrahit; alios ad custodiam sanctae ciuitatis, ac si ad cultum terrae promissionis inducit, per quos hodieque paucissimos totius imperio Orientis obsistit, caeteros in patriam ad testimonium tantae uictoriae, et pii huius exsilii imitationem redire permisit. « Lagenis ergo fractis, lampades emicant, » quia occisis corporibus, spiritus, diuino amore feruentes, recta ad Dominum intentione commigrant. Hostes inde territi subiguntur, quia eos non immerito formidant, qui, spe aeternitatis audaces, mortem uita ipsa charius amplectuntur. « Quorum enim animalium, ut ait Apostolus, sanguis infertur in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. » Unde Dominus extra portam passus est. Exierunt itaque hii ad eum extra castra, extra uidelicet carnis desideria, dum improperium eius portant crucis, mortificationem in uitiis scilicet ac concupiscentis seruant. [8,8] CAPUT VIII. {XXVIII.} Sed quantum cum bonae uoluntatis affectu ualuerit tanti huius laboris assumptio, hoc uno subiecto exemplo colligi potest. Quod idcirco proponendum duximus, ut liquido perpendamus quantum pure peccata confessis et sincere poenitentibus profuerit istius peregrinationis deuota susceptio, si tantopere poenitentiae ac confessionis pene prorsus exsortibus, ualuisse probatur, terroremque incussisse diabolo. {XXIX. Quidam a diabolica fraude cum iter Ierosol. arripuisset, atque inibi sacerdoti peccata aperuisset, liberatur.} Vir equestris ordinis quidam maritimarum, nisi fallor, partium, cuiusdam fratrem proprium hostilitate perdiderat. Cuius interfectionem adeo homo idem aegre tulerat, ut inconsolabili moerore tabesceret; maioris enim potentiae qui eum peremerat uidebatur, ut moerenti ulciscendi defunctum spes ulla suppeteret. Intolerabili ergo dolore defecto, et luctuosa omnibus ubique momentis prosequenti mente germanum, cum nouior in dies irreparabilis damni refricaretur acerbitas, et, sine respectu cuiuspiam solatii, ineuitabilis memoriae lacerum miseri hominis iecur poena torqueret, dum angores assiduos ad extremum repetendae ultionis centuplicat difficultas, diabolus, diutina experientia callens, et spirituali alacritate omni mortali natura facilior, qui in cunctis tempora aucupatur et causas, huius nimirum arrisit opportunitati tristitiae. Die itaque quadam, cum uecordiae interioris squalidus tabo, et exhausto suspirio profundissimi languoris anhelus, potandum equum, ipsi insidens, duceret ad aquas, e regione altrinsecus in altera fluminis crepidine positum daemonem conspicatur. Apparuit autem ei in specie uiri cuiusdam, quem contractis cruribus existentem saepenumero uidere consueuerat. Videbatur etiam et ipse eques, accipitrem manu gestans; lutei, ut praeferebat, coloris tunicam habens. Quem cum ille eminus attendisset, et recordatus cogniti, quem fore putabat, hominis consuetae debilitatis et formae, prae uehementia inopinae nouitatis haesisset, nequam spiritus, procacitatis antiquae non immemor, primus effert: « Non sum, inquit, quem aestimas. Scias autem me esse diabolum, ad diuturnae tuae torsionis praebenda remedia missum. Magister namque meus, qui omnibus in moerore positis, si sibi assentiant, compassibiliter suffragari dignatur, ad te me dirigit; nec, si ei prout tibi dixero acquiescere uelis, solatium morabitur. Cum enim sit liberalis, nec desit opulentia infinita dandorum, affectantibus opes, supra quam ualeat aestimari, largus est munerum subsidio, egentibus, ultra quam sperari id posset, non differt adminiculum. Tu uero, qui uetus infortunium animi aegritudine semper recentiori deploras, si quid est unde queraris, exprome; sciens indubie te multo maiora sumpturum, quam praesumas exposcere. Si fratrem intuleris interfectum, ultionis sententiam accelerari cognosces; si quaelibet quaesieris incrementa, mirabere factum. » "Ergo uelis, iubeas, suberit pro uelle facultas". Attenderat ille insolitum ualde pecus, mirabatur diabolum cum maximo stupore loquentem; sed quantum pollicitationis lenocinio trahebatur, tantum pollicitatoris nequitia terrebatur. Vicit tandem ambitio promissorum, et se fatetur oblata gratanter accipere: « Attamen, inquit diabolus, si te huius meae sponsionis fructus oblectat, et te principis mei, qui ad te me misit, gratuita beneuolentia utcunque pellexit; cum ipsis effectibus, tam de ultione germani quam de successibus fortunarum quae pronuntiaui, uera probaueris, hoc meus ipse magister a te exigit, quatenus hominium sibi facias, et translata fide Christianitatis, in ipsum indiuisibiliter te ei cohaesurum spondeas, ab his etiam quae uetuerit perseueranter abstineas. Sunt autem specialia, a quibus, cum ad ipsum concesseris, cohiberi usquequaque te uelit: ne unquam uidelicet ullam ingrediaris ecclesiam, ne quem etiam baptizatum sacro de fonte suscipias, » et tertium quiddam pariter uetuit quod exciderat ab eius qui mihi narrauit memoria. Cui homo haec ait: « Facili a me obseruantia poterunt sine aliqua procrastinatione teneri, de hominio uero faciendo, aliquas peto inducias dari. » Abhorrebat sane multum homo idem, liberae adhuc rationis intuitu, quod exsecrabilis adeo a se fidei traductio peteretur; sed tolerabilius iudicabat Christianis officiis abstinere, quam ipsius credulitatis fundamento carere. Denique nec mora, in tantum fraternae, suggerente maligno, suppeditatur ei opportunitas ultionis, ut crebrescentibus omnino superarentur uiri uota fortunis. In huncque modum succedente remedio, ab illius animo oblitterabatur sensim moeroris atrocitas, cum tamen interim nullo modo res praesumeret sibi a diabolo attentare prohibitas. Cum interea antiquus humanae naturae hostis sedulo eidem homini apparere, nec modo, ut assolet, solitudinem eius, aut secreta aucupari loca, sed in media etiam uulgi astantis frequentia, improuidum subito conuenire, beneficia iam experta proponere, potiora in posterum polliceri, de fidei translatione sedulo satis hortari. Ille autem largitati omnimodo fieri gratulabundus expertae, obsequia tanti principis liberalitati sempiterna promittere, super eius uero, quod frequens exigebatur, hominii pensione, iugiter inducias obsecrare. Igitur cum homo isdem creberrimis et inter medias inuisibiliter turmas apparitionibus urgeretur, Dei nutu, per Latinum orbem Hierosolymitani itineris fama porrigitur, et quisque, qui aliquo sese crimine persenserat implicitum, illuc, nouas Deo poenitentias aperiente, dirigitur. Inter quos iste proficisci delegit, sed nefarium, quod cum diabolo magna iam ex parte pepigerat, foedus nulla confessione retexit. Profecto itaque et aemulationem Dei habenti, licet non secundum scientiam, dum operum initio bonorum confessio non est praemissa malorum, tanta gratiae Dei, inter eundum, hominem comitatur ubertas, in tantum Deo placuit labor, quamlibet minus plena pietate praesumptus, ut in ipso expeditionis itinere, nullis eum funestus exactor compellare auderet angariis. Quin potius, ac si nihil cum eodem pactionis habitae meminisset, nullis uel in uisione ei appareret modis. Capta postremo Hierusalem, cum in ipsa cum aliis ad tempus diuersaretur urbe, et nocte aliqua cum quibusdam putaretur dormire militibus, sollicitus super suis suorumque, qui sub dio, pro regionis consuetudine, commanebant equis, respexit ad illos, et speciem stantis considerans hominis inter eos, furem suspicatus exsurgit, et quis esset uocibus turbatus inquirit. Cui mox ille, habitudine quam consuescet illata, quasi reuerens ac pudibundus ait: « Nonne me nosti? » At ille, ueluti uetus sibi innouaretur opprobrium, multo seuerius infert: « Noui, inquit. » Quibus utrobique prolatis, nec ille post interrogationem aliquid percunctationis attexuit nec iste quidpiam responsis adiecit. Quae apparitio, quantum ad hominem quamuis otiosa fuerit, Deo tamen dispensante, quiddam nobis non otiose innuit: diabolum uidelicet non obliuiose praeterisse hominem, sed ex ipsa sui ostensione et effectu enuntiasse quid uoluerit, et silentio prodidisse, quia nequiuerit. Quid plura? Rediit, sed nec inter redeundum diabolus se illi conspicabilem usquam importunumue praebuit. At eo domi constituto, nefarii confestim consilii miserabili illi personae resuscitatur assessor, ut uix pauca tempora ab huiusmodi commonitorio feriata forent. « Possunt homines ab his quos uerentur interstitiis aliquibus disparari, eosque ab inquietudinibus conclauia sua parietesque distinguunt; spiritualem uero nequitiam nec praesentiae populorum nec munimenta claustrorum a suis excursibus arcent. » Viro igitur illi adeo indiuiduum perpetienti atque lethaliter fastidienti latronem, die quadam obuium habere contigit quemdam Christi sacerdotem, scientia, benignitate, ac pia hilaritate praecipuum, nomine Cononem. Cui cum, secundum temporis quae tunc erat angustiam (suo enim quisque sollicitabatur itinere), eam quam patiebatur exprompsisset miseriam, data pro loco consolatione uir bonus ille quam potuit, et accepta sponsione de reditu, dimisit. At tamen cruentissima fera non siluit, sed creberrimae interim lenocinio suasionis irritare non desiit. Nec mora, homo, molestiarum et pene quotidianae interpellationis impatiens, ad medicum rediit, confessione ad purum facta poenitentiam omni affectu suscipit, et, suscepta, exsecutorem proprium deinceps nunquam uidit. Ecce pia ista peregrinatio pensemus quantum ualuerit puris, quae tantum attulerit tutelae ac securitatis impuris. {XXX.} Quae fortiter in Oriente gesta sunt, soli Deo tribuenda. Constat quoque consideratione dignissimum, non sine re ab huius gratia profectionis reges abiectos, ne personae uidelicet spectabilis sublimitas effectus sibi uideretur arrogare supernos. Igitur coelesti Domino referenda laus est, ac hominis tacenda penitus. Non tot militias ducum coegit quilibet, aut meruit triumphos. Poenos Regulus obtudit rebelles, laus in eum studii refertur. Alexander agens Eoa regna stragibus immodicis fatigans, Magni praeualuit parare nomen. Hic, comes Stephanus, cui indita fuerat sacri exercitus summa curandi, quasi quae soli competebant Deo temerarius usurpasset, ac si ignauiae condemnatus abiicitur, et Hugo Magnus, ueluti homo regii nominis, sequestratur. Pulsis ergo magni nominis umbris, et cui innitebatur potentia extrusa, uni iam incumbens Dei subsidio, pusillus grex ille remansit, et, ut ad rem uentum est, secundum Scripturae dictum, non ex genere, sed eligente Deo, « Insuspicabilis portauit diadema. » Honorem itaque sui nominis Deus, qui facit mirabilia, nolens deferre alteri, ipse solus dux eius fuit, ipse rexit, ipse correxit, ipse ad efficientiam coepta direxit, ipse hucusque regna porrexit. Agnos igitur, ex lupis quos fecerat, in suo non eorum brachio congregauit, sinus sui tuitione leuauit, piae spei gaudio fetos, ad quae desiderauerant uidenda portauit. [8,9] CAPUT IX. {XXXI. Fulcherius Carnotensis suggillatur et corrigitur. 1. Asserens plures cruce diuinitus insignitos, refellitur.} Praesentis historiae corpori, auctore mundi propitio, posituri calces, Fulcherium quemdam, Carnotensem presbyterum, qui Balduini apud Edessam ducis dudum capellanus exstiterat, quaedam quae nos latuerant alia, diuerse etiam a nobis aliqua, sed pauca, haecque fallaciter et scabro ut caeteri, sermone, fudisse comperimus. Cuius etsi non omnia, nonnulla tamen detegenda, et huic schedulae compaginanda censuimus. Cum enim uir isdem ampullas et sesquipedalia uerba proiiciat, et luridos inanium schematum colores exporrigat, nuda mihi rerum gestarum exinde libuit membra corripere, meique qualiscunque eloquii sacco, potius quam praetexta contexere. Dicitur in sui, nisi fallor, opusculi referre principio, quosdam qui Hierosolymitanum adorsi uidebantur iter, illud quod Apulos Epirotasque dirimit, locatis pupibus, aequor ingressos, et, utrum inexplorato sese commiserint mari, seu carinas nimia sui numerositate depresserint, nescio, constat tamen sexcentos pene illic nauim fregisse uiros. Qui intercipientibus omnes sali turbidi procellis enecti, nec mora, impatientis aestu pelagi ad continentem eiecti, eo ipso quo in birris, palliis ac tunicis uti consueuerant uniuersi, in superficie scapularum sunt insignes crucis signo reperti. Quod sacrum stigma diuinitus cuti eorum potuisse imprimi, ob ipsorum fidei euidentiam faciendam, nemo licet fidelis ambigat, tamen ei qui hoc scripsit, si aduiuit, sollicite pensandum est, an res ita se habeat. Viae enim huius cum Christianarum ubique gentium percrebuisset initium, et id non sine diuina fieri uoluntate per Romanum clamaretur imperium, quilibet extremae uulgaritatis homines, et etiam muliebris indignitas, hoc sibi tot modis, tot partibus usurpauere miraculum. Ille paulisper intextas ex suffusione sanguinis rigas, crucis astruens, ostentabat in oculo: iste pupillarem, qua foede caecutiebat, maculam, eundi sibi commonitorium perhibens, pro coelesti exhibebat oraculo. Alius, aut nouorum pomorum succis, seu quolibet genere fuci, cuilibet particulae corporis moliebatur speciem crucis, ut sicut oculorum subsellia pingi solent stibio, ita diuini in se spectaculi, uel uireret uel ruberet, fraude facta et commentis ostensio. Meminerit lector abbatis illius, quem supra retuli ferro sibi scalpsisse frontem, et quem postmodum dixerim factum Caesareae Palaestinae pontificem. Testor Deum, me, Bellouaci per id temporis constitutum, uidisse ad se uersum obliquatas aliquantulum die media nubes, ut uix quidpiam maius quam aut gruis, aut speciem uiderentur praetulisse ciconiae, cum ecce, crucem coelitus sibi missam urbanae passim uoces conclamauere frequentiae. Ridiculum est quod dicam, sed non ridiculis auctoribus rem probatam. Muliercula quaedam in hoc ipsum promoueri coeperat iter. Quam nouis nescio quibus rudimentis imbutus, praeter inertis iura naturae, uersabundus prosequebatur anser. Et ecce, fama uolans Pegaseis motibus acta, et castra repleuit et urbes, a Deo ad Hierusalem redimendam etiam anseres destinatos. Nec tantum deferebatur mulieri miserae, ut ipsa anserem ductitaret, sed ea duci ferebatur ab ansere. Quod ita Cameraci probatum est, ut, stante hinc et inde populo, per mediam ecclesiam mulier ad altare procederet, et anser e uestigio mulieris a tergo, nullo sollicitante, succederet. Qui quidem intra Lotharingiam mox, ut comperimus, obita sibi morte decessit; qui sane rectius Hierusalem isset, si, pridie quam proficisceretur, suae seipsum dominae festa conuiuia praebuisset. Quod totum ob hoc a nobis historiae ueraci attexitur, ut se nouerint quique commonitos, « quatenus nequaquam, fide uulgi fabulis attributa, Christiana grauitas leuigetur. » {XXXII.} Secundo Pyrro, ut Antiochiam traderet, Christum apparuisse, falsitatis arguitur. Denique rursus idem perhibet auctor, Pyrro Antiochiae proditori Deum apparuisse; et ut Francis proderet urbem in uisione iussisse. Facile hoc ei fuit qui Cain et Agar se audibilem, et conspicabilem asinae angelum praebuit. Verum omnes qui sancta ciuitate recepta rediere, et qui super gestis ad nos rebus epistolas direxere, praecipue Ansellus de Ribodimonte, nil tale dixere, imo nec Pyrri uir idem mentionem habuit, sed a tribus eam ciuibus traditam minime tacuit. In qua etiam refertur quod antequam tres illi proceres de urbis deditione serio tractauissent, fucatam nostris obtulerunt pacem, spondentes sese reddituros proxime ciuitatem. Quae mutuo data securitas in tantum ualuit, ut intra urbis moenia aliquoties de Francis exciperent, suique cum nostris conuenticula crebra miscerent. Dum ergo exercitus minus inter ista sibi, nimietate securitatis, inuigilat, praetensis Turci insidiis quosdam ex Francis interimunt, nec ipsi tamen indemnes existunt. Ibi quemdam nostri egregiae indolis iuuenem qui apud regem Francorum comes stabuli fuerat, nomine Walonem, amittunt. {XXXIII. Tertio lanceam Dominicam respuens.} Lanceae Dominicae inuentionem cassare dicitur, et quia falsitati obnoxius erat, hominem damnatum praesumpti ignis adustione testatur. Cui non modo super hac re modernorum testimonia refragantur; sed etiam uetustissimi quique fide plenissima stipulantur quod, cum olim loca sancta expeterent, antequam Turci Orientis ac Syriae regna peruaderent, eamdem in eadem urbe lanceam adorare deoscularique solerent. Nunquid nam Fulcherii presbyteri, qui, nostris apud Antiochiam fame periclitantibus, feriatus epulabatur Edessae, tot prudentium, qui interfuere dum reperiretur, ingeniis praeualebit argutia? cum etiam Balduinus, qui post regem Balduinum Edessae praefatae praefuit, in sua ad archiepiscopum Manassem profiteatur epistola, cum eam beato reuelante Andrea repertam, tum a nostris audaciam, contra Turcos ingruentes praeliandi, fiducia ipsius admissam. Sicne spectabilis Podiensis ille episcopus desipuisse putabitur, ut incerti nominis lanceam sub tanta reuerentia ferret, dum aduersus Curbaran congressurus egreditur? Ibi certe constat quiddam memorabile factum, quod scilicet, dum Curbaran idem herbae ignem iussisset subiici, praesulque idem Francorum ad bella properantium conspiceret ora ac oculos profluentes fumi densitate suffundi, hinc sacram praeferens lanceam, inde pia dextera contra emergentes nebulas crucis pingens effigiem, ubi Iesu omnipotentis flebiliter euocauit auxilium, dicto celerius, in eos qui emiserant, eius pietas tetri uaporis retorsit globum. Porro, si de inuentoris interitu agitur, qui aliquot post ignis experientiam traditur uixisse diebus, fateor, dicam quomodo iste obierit, de quo incertum est an laesus fuerit, si dicat mihi cur is, qui apud beatum Gregorium linguas omnes acceperat, propria dentibus membra disciderit. {XXXIV. Quarto in obsidione Antiochena rutilum iubar crucis in modum apparuisse.} Praeterea dum in obsidione Antiochena morantur, astruit, nisi fallor, noctu rutilum, in modum ignis, super exercitum emicuisse iubar, et speciem, haud ambigua forma, pariter exhibuisse crucis. Quod quique illic sapientum incendium ad bella retulere futura, ubi tamen esset, quod crux uideretur innuere, certa salus, et successura uictoria. Hoc non refellimus; id plane uberrimis testimoniis approbatur. Hoc, inquam, rimarum plenus poterit tacuisse Parmeno. Nec dissimile quid inter ipsa uiae huius initia constitit accidisse, quod quidem superius cum, de motibus eclypticis et siderum, qui uisus est, lapsibus loquerer, me contigit praeterisse. Quadam enim aestiui diei uespertina irruente hora, tanta ab aquilonis plaga conflagratio apparuit, ut plurimi e domibus propriis sese proriperent, quaerentes quinam hostes prouincias suas adeo graui ambustione uastarent. Quae omnia futurorum exstitisse portenta bellorum, indubie retinemus. At iam his omissis, quae carptim delibanda censuimus, relationis seriem prosequamur. [8,10] CAPUT X. {XXXV. Iterum de Hierosolymitanae ciuitatis obsidione.} Hierosolymorum igitur ciuitas obsessa, exprimi non potest quanta sit ciuium suorum animositate defensa. Videres contra balearia instrumenta, quibus compererant saxa torqueri, trabibus obtegere muros, atque psiathiis Graecos ignes iniicere machinis, praesertim qui materiei inopiam difficultatem maximam nouerant obsidionis; sed quia Francia praeminebat ingeniis, furores ignium respersio curat aceti, et praeacuta falce reciditur, si quid uideretur pependisse pro muris. Uncos ferreos longis hastilibus addunt, quibus nostrae partis e machinis propugnantes loricatos corripiunt; quae nostri mucronibus exertis, pro hastilibus fustes reddunt. Sed in eo uel maxime Sarracenorum uehemens probabatur instantia, quia si quem suorum contigisset ictu a nostris obrui, percussi clypeum dicto citius constabat ab alio rapi, et in eodem, unde ille ruerat, loco constitui, ut nostris daretur ad sui exanimationem intelligi neminem eorum iactibus laedi. {XXXVI. Ipsa in obsessione Boemundus non aderat. Petit Hierosolymam.} Feliciter igitur urbe capta, Boemundus qui Antiochiae, fame, cruoribus, ac frigore Francorum, obtinuerat principari, apud eam, caeteris proficiscentibus, maluit remorari, quam pro Iesu Domini sepulcri liberatione uexari. Et dum contendit inepte pro unius aedis turriculaeque custodia, praeteriti sui uniuersi laboris fructum uisus est amisisse et gaudia. Quid enim sibi profuit currere, ubi consequi noluit comprehendere? Attamen, quia hactenus exercitui Dominico plurimum emolumenti armis contulit atque consilio, non est absurdum paucis intexere qualiter illum contigerit illo ire. Ad Balduinum itaque Edessenum legatione directa, sollicitat ut secum pariter ad inuisendum Saluatoris sepulcrum ueniat. Ipse etenim non auaritiae obtentu, sed propriae ciuitatis tuitione retentus, urbi similiter nequaquam obsidendae concurrerat. Christianorum plane ipsa erat ciuitas, et circumpositae gentilitatis uires crebro patiebatur infestas. Cumque uir isdem se spopondisset iturum, conflatis utique equitum peditumque copiis ingentibus, praesertim cum eis incumberet non modo quorumque, sed contiguae omnino uniuersitatis metus, Hierosolymitanum sunt iter adorsi. Cumque singulorum in simul contubernia conuenissent, et uiginti hominum millia ferme complessent, inter eundum eos crudelis uictualium coangustare coepit egestas, ut nec escarum condimenta pani, neque suppeteret panis ad escas. Prouinciarum nempe, diuturna diuersarum obsidionum mora, et prolixis longe lateque expeditionibus, opibus exhaustae, non sufficiebant ullatenus tantae animalium uirorumque frequentiae suppeditare stipendia. Arctata igitur miserabilibus inediis multitudo, asininarum carnium equinarumque, quae alias didicerat, edulia repetiuit, nec ab eorum usu, habita etiam in talibus parcitate, calamitas ista desiuit, donec Tiberiadem ciuitatem, quinque hominum millium, sub Domino, pastione celebrem, desideriis affecta subiuit. Ibi aliquantulum ea quam patiebatur tabe cibo uberiori sopita, tandem Hierosolymam peruenitur, sed ea adeo foetida recens caesorum cadauerum numerositate reperitur, ut nusquam aura nisi corruptissima narium orisue spiraculo hauriretur. Qui a rege Godefrido gratulanter excepti, Dominico quod imminebat interfuere Natali. Quod, ut rationis censura responderat, Bethleem actum, non modo ex sua mutua qui conuenerant uisione, sed magis ex sua uictoria suo insperabiliter saeculo praestita, Francis supra quam credi potest res tripudiosa fuit. Inde digressis, cum sua quisque repetisset, a Turcorum manu immodica, cum urbem quamdam adiret, Boemundus inuaditur, in remotissimas Persidis regiones captiuus abducitur. Quod ubi Tancredi illustris attigit notionem, quamprimum occupare Antiochiam properat, Laodiciae Pergama munit; utraeque enim Boemundo munia pensitabant. Laodiciam pridem Robertus Northmanniae comes habuerat, sed cum prodigi hominis exactiones urbici tolerare non possent, pulsis summae custodibus arcis, eius abegere dominium, odioque ipsius Rothomagensis abiurauere monetae usum. At Boemundus cum annis aliquot in carcere resedisset, tandem, cum pacto, tum pecuniaria redemptione resoluitur. Nec multo post tempore exacto, Antiochia Tancredo commissa, nauigio in Appulia transuectus uenit in Franciam, et Constantia regis Philippi filia multo auro a patre impetrata, fecit Carnotum eius nuptias in magna gloria. Deinde in Appuliam regressus, magnam regni Constantinopolitani imperatoris partem sibi subegit, et susceptis ex filia regis duobus filiis, ueneno uitam finiuit. {XXXVII.} Godefridi regis gesta summatim perstringuntur. At Godefridus, cuius in equestri gloria quantitatis exstiterit, pro clausula laudis, quia superius plura relata sunt, ex praefati Balduini uerbis accipi poterit. Est autem idem comitis Hugonis ex Reiteste filius. Qui dum Edesseno ducatui a postmodum rege Balduino praeficitur, iam dudum Turcorum manus, proh dolor! incidit, et multo tempore clausus, Deo se protegente, uiuens ab eorum manibus euasit. Exstat uero eius huiusmodi de eo, uerbis utique meis uestita sententia: « Festum sancti Dionysii agebatur, rexque idem a quadam sua, uocabulo Morocoria, ciuitate regrediebatur, et ecce centum uiginti Turci eidem insidiabantur, cum uiginti eum tantummodo equites comitarentur. Quos ubi, inquit, attendimus, remota formidine arma corripimus; ipsi uero, quia repente ingruerant, fugituros nos pro nostra paucitate putabant. At nos, sumpto de expertis Dei adminiculis iugibus ausu, superque ipsum spiritu innitentes, barbaros aggredimur, tanta in eos caede bacchamur, ut ex illis octoginta caesis, nonaginta pariter equos caperemus. » Et post aliqua, uir isdem, cum irrisorie meminisset eorum qui ab Antiochia fugerant, et qui Constantinopolim legatione functi reditum distulerant, ad animandos qui in Francia resederant Francos de sua fortuna sic sequitur: « Multum, ait, nos opulenter nos habemus, et ut aliorum supersedeam gazis, decem quibus solus principor castra, et abbatia una, marchas mihi pendunt annuatim mille quingentas. Et si Deus arrideat urbem mihi cepisse Calepiam, centum mox meo habiturus sum sub iure castella. Retrogradis, inquit, nolite credere, qui nos inedia fatiscere celebrant; scriptis potius meis credite. » [8,11] CAPUT XI. {XXXVIII. De Balduino rege.} Rex igitur Godefridus, ubi post uitam nobilem beatior futurus excessit, Hierosolymitani nequaquam temperantiae eius ac serenitatis obliti, et degenerare uerentes ipsius germanum, ducem Edessenum, missis interpretibus, ad regis iura compellant. Qui quidem in ducatu, splendore se habuit, ut clypeum aureum quouis iter agens, prae se ferri faceret, qui aquilam expressam in se haberet. Erat autem schematis Argolici. Morem enim gentilibus gerens, hucusque togatus incesserat, barbam remiserat, sese adorantibus flectebatur, solo tapetibus stratis uescebatur; at si quod municipium uel urbem suae ditionis intraret, ante eius gradientis uehiculum, duorum ore equitum gemina tuba perstreperet. Legationi ergo obtemperans, Hierosolymam proficisci aggreditur. Sed ubi contigua gentilitas, profecturi aucupata propositum, contemplatur euntem, conscensis, aura sibi incassum obsecundante, Liburnis, cum dux per eiusdem aequoris, satis mediocri comitatu, properaret arenas, feruentibus remis, rostrisque cauantibus undas, obuiam se praebere concertans, littori classem appellere maturabat. At dux, omnium quae fieri dextris quirent mortalibus expers, moeroribus intimis pulsat Altissimum, et proponit ei quod subiturus obedienter erat, pro fide eius tuenda, regni negotium. Et ecce, quae mobilitate ferebantur aligera, naues, limacea morositate resistunt, et quo ampliorem tonsis salum uerrentibus quisque nititur ad processum, tanto, spei suae mutatione ridicula, studiosius prorae rotabantur ad puppes. Ita improborum fuso molimine, dux merita libertate potitus, de recipienda purpura euidens coelitus sumpsit auspicium. Illud me praeterierat quod Pisanus antistes Daibertus, cum aliqua suae plebis frequentia, episcopo quodam Apulo comite Hierosolymam iam cum Boemundo, et hoc ipso duce praecesserat. Primos suos post regna accepta procinctus, et intra sinus exercuisse perhibetur Arabicos. Ubi dum ad Sinai montis usque deuexa procederet, reperit incultum, et Aethiopicis simile hominum genus. Quibus, pro agresti usu ac deformitate insolita, uitae indulsit munus. Ibi in ecclesia quae Sancti dicebatur Aaron orauit, ubi sua Deus cum patribus oracula celebrauit et exercitus de Contradictionis fonte potauit. Ubi, quia Moyses in labiis distinxerat, nec Deum coram filiis Israel sanctificauerat, a terra eum Deus promissionis absentat. Et istic presbyteri illius mei titubauit opinio; non enim Sinai, sed mons Or dignoscitur esse, Petrae quondam Arabum conterminus urbi, ubi et Aaron hominem exuit, et aqua de intimo percussae rupis emergit. {XXXIX. Iuge miraculum Hierosolymis de lumine diuinitus accenso.} In illa sancta Hierosolymorum ciuitate uetus quoddam miraculum inoleuerat; quod uetus idcirco dixerim quia ex quo idem fieri coeperit, orbis fere Latinus ignorat. At nos coniiciendo perpendimus quia, postquam calcari ante haec nostra tempora coepit a gentibus, id pro suorum qui ibi degebant, per idue temporis conueniebant, annuerit Dominus; quod uidelicet in ipso paschali Sabbato, sepulcri lampas Dominici uideatur quotannis accensa diuinitus. Erat autem id moris in urbe ut, circumitis pagani uniuersorum aedibus, singularum focos usque ad fauillas exstinguerent, et tanta id fiebat ab ethnicis indagine, quantum idipsum putabatur fieri fidelium fraude, non fide. Cum ergo hoc modo Vulcanus eliminaretur ab oppido, ea hora qua nostrae religionis obsequium plebem catholicam solemni resurrectionis atque baptismatum interesse mandat officio, uidisses per uniuersam gentiles exertis mucronibus oberrare basilicam, mortemque nostrorum quibusque minari; cerneres fidei nostrae e regione cultores indigenas, graui penes Deum moerore torqueri, eos uero nil minus, quos de abditis mundi finibus orationis uota illo contraxerant uel causa miraculi, luminis omnes munus unimoda intentione precari. Nec tunc erat importuna dilatio quin desideriis aestuata petitio, alacri leniretur effectu. Audiui a personis, quae illuc iere, senilibus, quod papyrus uel lichinus (nam utro utantur utriusque non noui) gentilis semel cuiusdam sit theca sublatus, ferrumque remansit inane; sed, coelitus labente miraculo, ex ferro lumen emersit. Dumque fraude uirtutes cupit eneruare supernas, didicit, « contra suam ipsarum naturam, Deo suo militare naturas. » {XL. Ob peccata Christianorum amplius haud apparet.} Anno ergo, ex quo rex praefatus susceperat sceptra, sequenti, eius fuisse traditur difficultas tanta miraculi ut uix imminente nocte orantium flentiumque potuissent uota compleri. Sermo praefati praesulis factus ad populum, de confessione sollicitat peccatorum. Rex et praesul resarciendis pacibus instant, si qua fidei honestatique non congruunt, corrigi promittuntur. Interea, urgente negotio, tam enormium criminum ibi eo die est facta confessio, ut, nisi poenitudo succederet, digne fieri uideretur luminis sancti, ablata dilatione, sublatio. Cuius tamen etiam tunc, post correptionem, non remoratur accensio. At altero posthac anno, ubi ad eam uentum est horam qua sepulcrum gloriosum flamma coelestis efficeret, uniuersorum penitus uota suspiciunt. Graecis igitur ac Syris, Armeniis pariter ac Latinis, quibusque per suarum linguarum idiomata, Deum ac eius conuocantibus sanctos; rege, proceribus, et populo, poenitentia cordiumque rugitibus prosequentibus cleros; misero omnes exulcerabantur affectu, quod ea urbe iam a Christianis obtenta, inibi contingebant quae nunquam euenisse sub paganis audierant. Interim Fulcherius Carnotensis, assumpto sibi patriarchae Daiberti capellano, in montem proficiscitur Oliueti? Ibi enim suboriri Dei lucerna solebat, si quando Hierosolymis non aderat. Sed reuersis, et nil gratum ad praestolantis ecclesiae referentibus aures, orationes a diuersis geminantur ad populum, non tamen quae aegros foueant, sed incentiuae lugentium. Ea dies, re infecta, uniuersos in sua recta remisit; nox gemina irruit, acrisque moestitia generaliter omnium pectora torsit. In crastino deliberant ut ad templum usque Domini, debito cum moerore procedant. Ierant, gaudii prorsus Paschalis immemores, dum nullus habitu differt a die Parasceues, cum ecce ab aedituis ecclesiae post euntium terga concinitur quia sacri monumenti lampas accenditur. Quid immorer? Tanto eo die gratia, aucto suae ubertatis ex dilatione successu, emicuit, ut illa Dei claritas non quidem simul, sed uicissim, intra sepulcri ecclesiam, lampades ferme quinquaginta tetigerit. Haec non modo inter sacra contigere mysteria, uerum cum peractis officiis rex pranderet in aula, cogitur frequentibus nuntiis ad noua uidenda lumina reiecta consurgere mensa. Dici non potest quibus conualuerit moeror ille solatiis, cum eo die, quod nunquam praesumpserat, intra eamdem urbem, in templo Domini, coronari rex ipse consenserit, ob huius fauorem muneris. {XLI. Franci patriam repetentes a Turcis trucidantur.} Igitur Franci, qui sacram suis redemerant cruoribus urbem, cum ad dulce solum, uisuri parentes, filios ac uxores, redire gestirent, qua uenerant, per mediterranea scilicet, fisi forsitan numero ac audacia, repedare deliberant. Cumque per Nicaeae quam pridem coeperant fines praetergredi libere cogitant, Turci, quos urbe reddita inibi praediximus, obiiciendos aliquando Francis, ab imperatore repositos, obuios eis acri manu se exhibent, et ut presbyter ille meus, nisi falso, fatetur, immani centum millia digladiatione trucidant. Sed in tanti expressione numeri uereor uirum falli, quia eum alias etiam aequo promptiorem in supputationibus constat haberi, uerbi gratia, eos qui Hierosolymam profecti sunt, sexagies centena millia audet ipse taxare. Cui sufficientiae miror si omnium Cisalpinarum partium, imo totius Occidentis regna ualerent, cum sciamus indubie quod in primo pro moenibus Nicaeae congressu, uix equestres integre apparatus habentium centum millia fuisse tradantur. Et si de illis plane agat, eosque sub hac forte percenseat, qui motum quidem eundi fecerint, sed per diuersas quaquauersum prouincias, terra et mari, morbo fameque, defecerint, nec sic profecto tantae hominum infinitati supplendae suffecerint. Francis ergo, ut dictum est, ferali caede prostratis, plerique superstitum, rebus Ierusalem reuertuntur amissis. Quibus liberalissimus rex et ualde condoluit, et beneficia plurima contulit, et reditum ad patriam pelagi euectione suasit. [8,12] CAPUT XII. {XLII. Turci debellantur ab Ierosolymorum rege.} At Babylonicus princeps, non tam de Ierosolymorum amissione, quam de Francorum qui inibi desederant contiguitate confectus, crebris aggreditur expeditionibus regem pulsare nouum, et per Accharon ciuitatis portum frequentiorem moliebatur incursum. Accharon autem Robertus Northmannorum comes obsederat, dum Ierosolymae obsidendae Domini exercitus properat; sed dux eum Godefridus, fructuosioris negotii contemplatione, diduxerat. Babylonicus itaque missis ingentibus copiis, regem Christianum bello lacessit. Qui suo humili grege, cui a Domino dicitur: « Noli timere, » conflato, et aciebus, ut poterat, distributis, profanos impetiit; et nec mora, ueluti pecuaria bruta caedendo, non aliter quam rapidissimus puluerem turbo dispersit. Secundo nouem militum millia miserat, quibus Aethiopicorum peditum ad millia fere uiginti, manus gregaria, suberat. Quorum occursui rex pius equitum, peditum, uix mille coegerat, et tamen, septem agminibus exinde dispositis, in eorum confertissimas phalanges magnanima securitate se fudit. Ubi princeps idem, quemdam eminus equitem gentilium conspicatus, tanto adnisu uirtutis irrupit, ut pectori ipsius telo transposito uexillum quod telo inerat pariter inferret, exemptaque hasta a uulnere uexillum teneretur in pectore. Qua sui suorumque animositate hostes conterriti primo cesserunt; sed pro numero ac uiribus, redeunte ipsis audacia, nostris unanimiter ingruunt, et de fuga cogitare compellunt. Hoc sibi infortunii accidisse ad id non sine prudentia retulere, quod nequaquam huic tanto negotio praesto crucem Dominicam habuere. Crucem autem ipsam, ut ferunt, cum abditis quibusdam lateret, uti pridem lancea, locis, Syro quodam, nescio an Armenio, indice repererunt. Tali ergo castigatiores effecti, non tam damno quam coeptae uictoriae naeuo, cum Babylonici principis prioribus non impares copiae sese tertio obtulissent, rex optimus, qua ualuit frequentia, sed ex Deo securior, occurrit, et pro facultate locatis ordinibus tanta animorum uehementia hinc indeque concurritur, tanto, licet ualde impari, carnificio pars utraque conciditur, ut ex gentili agmine sex millia, ex Francis centum milites sternerentur. Et quia non aquilarum, non draconum insigniri superbiis curauerunt, sed humilis Crucifixi opprobrium, sibi crucem uidelicet praetulerunt, uictores illico laudatissime existentes, terga eos dedere compulerunt. {XLIII. Franci Caesaream obsident ac expugnant.} His ita probe, ut decebat, explosis, e uestigio quo numerosiorem potuit conflat exercitum, et Caesaream Palaestinorum eximiam, non contuitu millium, sed spe potius uirium obsidione praecingit. Acceleratur itaque fabrica machinarum, multiplex circum muros ballista porrigitur. Quod arietem uocitant, a fronte ferrata trabes inducitur. Comparata moenibus castra phalarum, sed non una procedunt, et, murorum propugnaculis assistentes, non solum uariorum imbre missilium Sarracenos illapidant, sed etiam collatis mucronibus aliquando trucidant. Feruere ibi cerneres maximis tormenta lapidibus, et non modo parietem muri uexare forasticum, uerum procera acrium molibus ictuum ciuitatis irritare palatia. Pulsare quam saepius aedes ac moenia saxis omiserant, et cum liquore plumbeo ferri candentis offulas, ut conflagretur oppidum, amenta recussa dispergunt. Interea aries muris illiditur, et dum inferius foramen affectat, uniuersa circumpositi munimenti soliditas fatiscendo laxatur. Dum ergo Franci nituntur ad intima, et studium laesionis Sarracenos impellit ad extera, caedes agebant mutuas. Ubi etiam machinae iactura cadentis, plurima de nece nostrorum, animos diuersae partis exsuscitat. Sarraceni namque, cum sint in expositis aciebus inertes, intra praesidia mira sunt sagacitate rebelles. Igitur die obsidionis uicesima, cum rex fretus iuuentute lectissima oppidanos grauiter urgeret, e machina muro repente insilit. Post ipsum miles irruit, hostem fugacem disiicit. Francis itaque regem tota alacritate sequentibus, per urbem infinita turba perimitur, nemini parcitur, nisi quod puellaris ad obsequium inuenta seruatur. Passim gaza disquiritur, et non modo arca, uerum Sarraceni tacentis gula discutitur; fauces enim quae glutierant Byzantea, pugno succutiente, reiiciunt, et quae officia eis locis indebita usurparant, auri frustra feminarum puerperia fundunt. Nec mora, captae ciuitati Francorum colonia, illic habitatura, dimittitur. Non multo post Accharon aggreditur, et diuturnis moliminibus fatigatam, proprio sub iure coercet. Plures etiam postmodum alias cepisse dignoscitur urbes; sed ita meditullio rabidae illius gentilitatis intersitas, ut uix aliquid tutum nostrorum inibi liceat cogitare coloniis. Sarracenos tamen bella continua crebris adeo uictoriis contemptibiles Christianis militibus reddidere, ut anno praeterito mirum quiddam cognouerimus euenisse. [8,13] CAPUT XIII. {XLIV.} Miles quidam proteruius quam debuerat contra regem sese habuerat, quem rex ipse Tiberiadi ciuitati praefecerat. Rex ergo citatus ob insolentiam hominis ira, iussit eum a suae ditionis terra recedere. Qui cum duobus equitibus, dum abire properaret, armigeris totidem comitatus, maximas subito copias gentilitatis offendit. Qui, suo diffidens numero, ad Deum uero utcunque respectans, concisa camisia, quam subuculam dicunt, hastae pro uexillo apposuit, itidemque socios facere iussit. Fecerunt, et clamore sublato, sonipedes calcaribus urgent, obuiosque feruntur in hostes. Qui territi repentinis ausibus, dum aestimant quod quasi praeuios sequerentur multae cohortes, fugam ineunt, seque tribus illis caedendos exponunt. Plurimi perimuntur, plusquam ferre sufficiant spolia rapiuntur. Quo euentu ille secundo compungitur, Deoque gratulabundus rediens, regi prosternitur, ei obediturum deinceps fideliter pollicetur. {XLV.} Pecuniae ad soluenda militibus stipendia mirabiliter reperiuntur. Aliquando idem rex pecuniae grandi angustabatur inopia, ut etiam deessent menstrua quae militibus debebantur stipendia, cum ecce se ei munifica mirabiliter praebuit diuina clementia. In tantum namque iam uexabantur, ut eum satellites ac milites deserere meditarentur. Cum ecce, Ioppitae iuuenes cum lauandi, imo ludendi gratia haud procul a maris littore mergerentur, reperiunt quadam die in ipso arenarum salique confligio, manticas magnis auri ponderibus plenas, quas amiserant Venetii, quos ibi constiterat fregisse carinas. Quae regi delatae, cunctis miraculum ineffabile! regi pene desperato et nouae Christianitati praebuere solatium. {XLVI. Cur uxorem rex repudiarit.} Sed quoniam calumniae patere dignoscitur, quia uxori dicitur dedisse repudium, causa sic traditur. Mulier ipsa ex optimis terrae oriunda gentilibus, post maritum ipso iubente Hierosolymam tendens, ad portum usque Sancti Simeonis, marina euectione, deuenerat. Quae in celeriorem ibi translata carinam, dum cursum suum expedire nititur, in insulam quamdam barbaricam flaminum importunitate defertur. Quam idem insulani corripiunt, quemdam eius comitiae episcopum cum officialibus caedunt, diu ipsam detentam postmodum abire permittunt. Quae cum ad uirum uenisset, incontinentiam ethnicam rex ipse habens non sine ratione suspectam, a toro proprio prorsus abstentam, mutato habitu, posuit eam cum monachabus aliis apud beatam Matrem Dei Virginis Matris Annam. Ipse uero gaudet uiuere coelebs, quia non est ei colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed contra mundi rectores. {XLVII. Miles sagittis confossus et capitis abscisione martyrii palmam promeruit.} Circa paschalem anni praeteriti festiuitatem, miles ille praelibatus, quem praefectum Tiberiadi diximus, cui uictoria illa prouenerat, in quodam bello nostrorum parti minus accommode facto capitur, et in quamdam ipsorum gentilium urbem, ab ipsis uiuus abducitur. Qui, cum sacrilega inibi nescio quae festa peragerent, exhibitum praefatum equitem, de propriae gratia fidei diffidenda abiurandaque compellant. At is, digna sibi admodum animi obfirmatione tantae nefas abusionis abiiciens, penitus uel audire perhorruit. Nec mora, uir ille, cum omni iam nominandus fauore, corripitur. Alligatus stipiti, ut ferunt, campo medio sistitur, ac numeroso sagittarum undique grandine terebratur. Inde exempto uertex a capite serra diuiditur, idemque, in modum poculi, regi Damasceno, a quo haec gerebantur, ad terrorem nostrorum quasi exinde bibituro conficitur. Qui, sub infractae uoto confessionis occumbens, ex praedicato milite praedicandum in saecula martyrem fecit. Isdem Geruasius uocabatur, apud castrum Basilicas pagi Suessionici nobiliter oriundus. [8,14] CAPUT XIV. {XLVIII.} Quae retulit Guibertus, a uiris sinceritate fideque praeditis accepit. Haec hactenus, Deo fauente, digesta a uiris omnimoda praeditis sinceritate comperimus. Qui si uspiam, aliorum secuti opiniones, falsi sumus, studio nequaquam fallendi id fecimus. Gratias agimus Deo, ciuitatis illius sanctae, per nostrorum studia, Redemptori. Ipse namque eadem cum obsideri coepisset, cuidam in Bethania consistenti anachoritae, uti pro certo nobis relatum est, reuelauit ciuitatem quidem illam instantius obsidendam, solo autem die Parasceues inuadendam, hora uero qua Christus cruci illatus est capiendam, ut se esse ostenderet qui eam denuo a suis aerumnis, membrorum suorum dolore, redimeret. Haec uir isdem, accitis quibusdam nostrae partis principibus, indicauit, quae omnia modus urbis captae probauit. Gratias itidem Deo, qui sua facta, suo Spiritu, ore nostro composuit. Caeterum, si quidpiam ab his minus quae assolet Iulius Caesar cum Hircio Pansa, in Historia Gallici, Hispanici, Pharsalici, Alexandrini Numidicique belli, diligenter putabitur explicatum, nimirum perpendi debet eosdem ipsos qui fecerint et qui scripserint bellis interfuisse. Unde fit ut ab eorum relatibus nihil excipiatur, quae generaliter specialiterque sunt acta: quot hinc millia, quot e regione fuerunt, qui praetores, qui legati huic distinendae manui, qui duces, qui aliunde principes praefuerunt, quid equitatus, quid leuis armatura peregerit, quot spiculis scuta traiecta, et ut eorum proprie uerbis utar, « postquam consules, aut pro consulibus cecinere receptui, » quot dirempto praelio sint desiderati, quot saucii. Nos qui haec scribimus, sicut alia professio detinet, et rerum uisio nullam praebet audaciam, in referendo audita censuimus aliquoties etiam parsum iri. Ex Iulianorum disciplina quiritum, legionarii milites, turmae, manipuli et cohortes pro suis quique cogebantur signis assistere, propter opportuna loca, non secus ac oppida uel urbes, castra uallo turribusque praecingere, ubi acierum productio immineret, collium praeoccupare uicinias, locorum summopere iniquitates excedere; ibi calonum lixarumque numerosa officia, exercitus impedimenta ditissima. At huius ordinis, imo industriae, quia pene nil exstitit apud nostros, non dicam Francica temeritate, sed fide experrecta et uiribus acta res est. Dicant qui uolunt plura me omisisse quam scripserim, ego malui minor esse quam nimius. Si qua facta alia quis nouerit, mandet, ubi scribenda libuerit. Gratulemur Deo tantisque uictoribus, qui frumentariae rei inopia, fossis didicerunt uictitare radicibus. Si quis de Parthorum, quos Turcos diximus, aut Caucasi nomine ambigat, Solinum De memorabilibus, Pompeium Trogum de origine Parthica, Iordanem Gothicum de Baetica retegat. Deus ergo tandem pio labori limes assistat. Amen. EXPLICIT LIBER VIII GESTORUM DEI PER FRANCOS.