[6,0] LIBER SEXTUS. [6,1] CAPUT PRIMUM. Cum in authenticis historiis sanctorum Patrum, Deo auctore, patrata bella relegimus, et pro tantillorum hominum pene nulla fide tanta euenisse perpendimus, (non quod beatissimos Iosue, Dauid, Samuelem, tantillos appellemus, sed quod excepto eorum merito, caeterorumque quorum nunc usque Dei Ecclesia praedicat claritatem), plebis Iudaicae despiciendam ducimus uanitatem infelicissimos hominum, pro solis Deo uentribus seruientes, nisi ratio obuiaret, placentiores Deo putare possemus quam istos quorum tota spiritualis fuerat seruitus. Illis namque a sola idololatria tutis, prospere proueniebant omnia, crebrae uictoriae, multa copia, istis uero difficulter uincere, inter uincendum damna frequentia, rarae opulentiae, continuae quidem, et tunc crudelissimae egestates, cum ii non militarem, sed monachalem quantum ad parcimoniam sanctimoniamque pertinet, uitam ducerent. Quod totum ratio gratissima nobis exponit, dum attendimus, quia « Deus flagellat omnem filium quem diligit, » et quibus temporalia disciplinae rigore subducit, his spiritualia sempiternae dulcedinis affectione disponit. Igitur post uerba Petri illius, cui beato Andrea interprete reuelationem Dominicae lanceae diximus factam, multa populus exsultatione Christianus inualuit, et tanti quem praestolabatur euentus spectaculo de profundo desperationis emersit. Indice itaque illo, ad locum, quem designauerat, ab omnibus curritur, et in Ecclesia Beati Petri secus altare Dominicum fieri fossa iubetur. Tredecim ergo hominibus, a luce prima in uesperum, haustam efferentibus terram, homo ipse inuenit lanceam. Videntes autem auditae uisioni omnimodis concinuisse rem gestam, magnam cuncti concepere laetitiam, nec minorem laetitia, iam contra omnis hostis audaciam. Acceptam hoc modo lanceam cum ingenti extulere gloria, et ab illa die, de bello agendo coepere fidenter inire consilia. Denique dum primores Christiani agminis, coacto consilio, quid facto opus esset pari sensu euentilant, id antequam praelientur faciendum censent quatenus Turcos primum directa legatione conueniant, ut a Christianorum finium occupatione desistant, nec Christi facere seruos extorres, aut mortibus addicere uelint, sed se, suo contenti termino, sub propria regione contineant. Accito igitur illo Petro, huius operis initiis non incognito eremita, et adhibito illi quodam Herluino, utriusque linguae perito interprete, pariter ambos ad profanum principem dirigunt, eisque materiam sermonis imponunt. Qui cum ad gentilis illius tabernaculum deuenissent, et admissi horrendo diabolici hominis conspectui astitissent, huius modi serie perorarunt. « Plurimum principum nostrorum animis miraculum intulisse noueritis quod terram nomini antiquitus Christiano, solida libertate, possessam, adeo irreuerenter et improbe introire ac usurpare coeperitis. Cum enim indubie sciueritis, ex nostrarum, quas audistis, assiduitate contra uos uictoriarum, Christi nullatenus desciuisse potentiam, uestramque aduersus ipsum experti sitis parum posse ualentiam, nullo modo aestimant quod toties bello pulsi, praeliandi contra Deum audeatis ulterius iterare dementiam. Unde iam unanimiter arbitramur quod prudentia uestra non ob aliud hucusque conuenerit, nisi ut per Christianos, qui nobiscum uersantur pontifices, fidei nostrae dogmate imbui possit. Procul dubio namque scimus, quia nequaquam de uestra salute curatis, sed contra catholicam credulitatem bella tentatis. Petimus ergo pariter, uestrae consulentes inscientiae, ut ab hac praesumptione cessetis, scientes quia beatus Petrus apostolus, Deo praebente, eam sibi arrogat, cuius primum minime antistitem se ignorat, et quam nostro, licet peccatorum, officio, restituere ad Dei cultum, qua illam imbuit, cogitat. A principibus etiam uobis substantiam, quam detulistis, uniuersam referre, summa liberalitate conceditur; nec si pacifice recedatis, aliquis nostrorum uobis laesionem quamlibet molietur. » At Curbaran dictorum Petri magnificentia praecordialiter laesus, iam Turcorum, qui astiterant, his auditis, immaniter ferociente superbia, ait: « Terram, quam dicitis uestrae ab antiquo Christianitati exstitisse subiectam, nostram, nobisque omnimodo iure debitam probabimus, praesertim cum eam nationi, uix feminas aequiparanti, mirifica uirtute tulerimus. Porro ingenti desipientiae deputamus quod uos, uenientes a finibus terrae supremis de nostris nos minamini, imo tota uirium collatione conamini propulsare sedibus, cum uobis ad id explendum suppetant non opes, non arma, non numerus. Christianum uero nomen, non modo non excipimus, sed abruptissima despectione respuimus. Et, ut ea quae intulistis breui clausula finiamus, uos qui legatione fungimini, ad uestros principes ocius reuertimini; eisque dicite: Quia si nostrae conditioni fieri desiderant consimiles, et Christum diffiteri, cui uidentur acclines, nos non hanc eis tantum prouinciam, sed et maioris opulentiae et amplitudinis dabimus terram, hisque castellis ac urbibus gratuito dilargitis, nullos ipsorum patiemur pedites, sed generaliter cunctos instituemus equites, et ubi ritus pariter indifferentes habebimus, de mutua pariter amicitia, et contiguitate gaudebimus. Quod si a proposita deliberauerint exorbitare sententia, incident, sine dubio, inuisae citius mortis exitia, aut aeternae subibunt captiuitatis exsilia, seruituri utique tam nobis quam posteritati nostrae per saecula. « Dixerat, ac celeriter legatione reuersa, militiae Christianae ducibus notificata sunt omnia. [6,2] CAPUT II. Exercitus itaque, in arcto admodum constitutus, dum istinc crudeli uexaretur inedia, illinc dira gentilium, qui se prorsus ambierant, formidine roderetur, tandem ad diuina sese subsidia refundentes, ieiunia triduana Podiensi magnifico institutore concelebrant. Litanias supplices ab ecclesia in ecclesiam explicant, confessione peccatorum sincera se mundant, et episcopali uel sacerdotali consequenter absolutione promerita, corporis ac sanguinis Domini sacramento plena fide communicant, eleemosynas, prout potest, quisque largitur, sacrificia ubique diuina pro se offerri exorant. Denique sumpta iam ex his securitate, de bello proponitur, ac intra ciuitatem sena illico acies ordinatur. In prima acie in his uidelicet, qui primas uires ictusque Turcorum exciperent, exstitit Hugo, iuxta sui nominis qualitatem uere magnus, adiuncto manui eius uniuerso Francorum agmine, et praeter caeteros Flandrensi comite. Audiui de hoc ipso regio homine, quia, antequam de praelio ageretur, suus eidem dispensator, non paruo pretio pedem cameli emerat, hoc nempe magis eius esui competens reperire non potuerat. Quem dominicum hominem uictualium insolentia adeo extenuauerat ut uix equitare sufficeret, et cum suggereretur ei quatenus non ad bella procederet, sed uel cum castelli obsessoribus in urbe maneret: « Absit, inquit alacriter, plane uadam, et utinam cum morituris funera illic beata contingam! » Porro in secunda acie, dux eximius Godefridus cum suo locatur exercitu. Tertiam Northmannorum comes Robertus cum suo cuneo fecit. Quartae praefuit uir spectabilis Podiensis epicopus, ferens secum lanceam quae recens inuenta fuerat Saluatoris. Haec constitit ex suo ipsius et Raimundi Sancti Egidii comitis comitatu. Ipsius autem ad expugnandum castrum, ne in ciuitatem oppidani desilirent, praesentia desedit in urbe. In quinta acie fuit Tancredus cum suo agmine. In sexta, Boemundus cum sua postremus incessit militia. Praecedunt uiri ecclesiastici sacris uestibus induti. At episcopi, presbyteri, clerici, ac monachi, ecclesiasticis ornati induuiis, praemissis pariter processere crucibus, decertaturos uotis studentes adiuuare flebilibus, et ipsi quoque praestolantes, si suos caedi contingeret, martyrii munus. Quidam certaminis exitum de moeniorum eminentia prospectabant, Dominicae crucis signa prae manibus exhibentes, et exinde procedentem exercitum consignantes. Eo ergo quem praemisimus ordine, per eam, quae erat ante eorum fanum, quod Mathomariam nostri dicunt, portam, adeo pedetentim lenteque prodeunt, ut etiam cuilibet aniculae infirmanti, necesse nullatenus uideretur temperatiorem habere gradum. Deus omnipotens, quantis illic animorum rugitibus clamabaris, et fame diutina fatiscentibus quorumque corpusculis, rapidissimus, ex timoris instantia, in tuas altissime aures miserorum cordium dolor ascenderat! Quantis anxietatibus mens corpori tunc residua agebatur! Et cum cogeret imbecillitas desperare uictoriam, sola Deus in mentibus omnium, pia pro te sufferentia tractabatur. Moerore praecordia quatiuntur, et exsuccatum longa inedia caput lacrymarum concutiebat ariditas. Iam exterioris hominis deficiente materie, spiritualium desideriorum uiolentiae concrepabant. Bone Deus, quidnam rei huiusmodi deuotionibus poteras denegare, quos tantis aestibus conspiciebas, imo faciebas ardere? Dum namque considero in illis, a facie, militarem ferociam, ab intimis, martyrii praeponderare modestiam, reor et censeo a saeculis ullis exercitibus parem in utraque parte non fuisse constantiam. Hos reuera dixerim tunc clamasse in coelum, hos sacris fateor insonuisse tubis, qui non uirium robore, sed singulari exercebantur ausu mentis. Interea Curbaran conspicit exeuntes, et dum alterum alteri succedere lentis attendit egressibus, eorum paucitate quam putabat irrisa: « Sinite, inquit, egredientes progredi, ut magis ualeant cum fugerint a regressu ciuitatis excludi. » At ubi uniuersus exercitus portas excessit, Curbaran intuitus Francorum gentem ordine numeroque pollentem, tum demum intremuit. Illico suae maiori domus, iam de fuga nutabundus, imperat ut, si a prima castrorum parte succendi cerneret ignem, emisso praeconio statim edici faceret, per diffusum ubilibet hostem, Francorum cuneum captare trophea uictorem. Coepit interim Curbaran sensim uestigia ferre retrorsum, ad montana contendens; nostrique illorum prosecutioni irrefragabiliter imminebant. Praeterea Turci, superuacua calliditate, se diuidunt, parsque eorum circa plagam maris inambulat; pars Francos immobilis superuenientes exspectat, tali nostros aestimantes ambitu concludi posse. Quod nostri attendentes, ausu quodam praesumptiuo, sese itidem, intensa in eos acie, a caeteris diuisere. Sed hac sua insolentia, ipsi ea die sese solos nostro exercitui damnum fecere, dum uix, praeter aliquos equites, peditum ulli uiui euasere. Huius temeritatis motor, cum quibusdam aliis exstitit quidam nostras, Clarembaldus de Vendoilo nomine, qui in his quidem celeberrimus, in illis prouinciis nihil gessit utile. Interea septima acies, contra illos maritimos, ex duabus aciebus, ducis scilicet Godefridi, et comitis Northmanniae sumpta, contexitur, et Rainaldus quidam comes eidem praeficitur. Ibi tota acrimonia, eo die, exstitit praeliorum, nostrorum enim plurimos sagittarum ictibus exstinxerunt. A Pharphari autem, flumine scilicet, hostium equitatus usque ad montana porrigitur, quae a se duorum millium spatio disparantur. Gentilium ergo phalanges parte ab utraque prosiliunt, et Francorum cuneum, quos nostri Turcorum primis incursibus, quasi fortiores obiecerant, sagittis iaculisque configunt. At qui praeerat regiae mentis Hugo magnificus, a paterna magnanimitate non degener, inter hostium iactus ad subiectos exclamat: « Patimini, inquit, et secundos ac tertios audacter praestolamini ictus, quia isti sunt recessuri dicto citius. » Et ecce, copiae innumerabiles coeperunt de montanis emergere, quorum et equi et signa multo candore nitebant; nostris autem maximus ad eorum contuitum stupor increuit, uerentibus utique ne contrariae uenirent adminiculum ferre parti, donec comperiunt id fore, etiam uisibiliter, sibi praestitum adiutorium Christi. Quorum specialiter fuisse duces opinati sunt gloriosos post militiam martyres, Georgium, Mercurium atque Demetrium. Haec a nostrorum plurimis uisa, et cum aliis quae uiderant retulissent, plena, ut par erat, fide sunt credita. Et si Machabaeis, olim pro circumcisione et carne porcina pugnantibus, euidens apparuisse legitur coeleste suffragium, quanto amplius his debuit, qui pro repurgio Ecclesiis adhibendo, et statu fidei propagando, fusi sanguinis Christo detulere seruitium. Primi ergo illi hostes, qui a maris parte constiterant, tanto nostrae gentis obstaculo sese repercuti non ferentes, focos herbae subiiciunt, hoc uidelicet fugam signo illis innuentes, qui, dum praelium fieret, tentoria seruauerunt. At illi signo moti, pretiosioribus quibusque direptis, fugam ineunt. Franci uero, ubi potiores eorum uires agnouerant, ad eorum scilicet tentoria contendebant. Porro dux Godefridus, Flandrensisque comes, Hugo denique Magnus his qui crepidini fluminis adequitabant iunctis nisibus ingruebant. Hi plane tres cum suis, Dei Filium pro se crucifixum prae oculis appendentes, uniuersae eorum frequentiae fortiter immerguntur. Ubi uero et alia nostra agmina id uiderunt, tota in aduersas acies animositate se ingerunt. E regione, hostium etiam multitudo, rabie intoleranda conclamans, et ipsa concurrit. Est autem huiusmodi eorum mos in acie positorum ut cannis aereis, quibus pro hastilibus utuntur, et cymbalorum tinnitibus terrificisque uocibus infinitos fragores emittant, ut uix equi hominesque a tanti sonitus terrore subsistant. Sed nihil eorum tunc ualuere conatus, penitus eorum sunt exinanita molimina. Coepto etenim nostri bello, primo hostes profligauere conflictu, et ad eam, quam prae mentibus dudum habuerant, fugam, celeri expediuntur effectu. Quos tamen nostri, irremissa instantia, per castrorum suorum medium prosequuntur. Nec spoliorum hinc inde iacentium cupidine raptabantur, Christi inimicorum solo pasci cruore malentes. Persequuntur illos itaque ad pontem usque Pharphareum, et Tancredi usque castellum. Occupauerat ergo, illis recedentibus, campum spoliorum gloria grandis. Stabant ibi, ab hominibus quidem inania, auri autem et argenti ornamentorumque quamplurium, non egena tentoria, ouium, caprarum, bouum fusa ubique pecuaria, equorum, mulorum, asinorum copiosa subsidia, frumenti, uini ac farinae, collata sine discretione obsonia. Christiani grates Christo rependunt urbemque ingrediuntur cum triumpho. At Syriae Armeniaeque coloni, qui in illis uersabantur partibus, comperientes Francis insperatam cessisse uictoriam, obuios fugientibus Turcis se ubique praebentes, ad montana concurrunt et quoscunque comprehendunt, interimunt. Nostri praeterea redeuntes, et immenso cordis iubilo, incomprehensibilia praeconia rependentes suo cooperatori Christo, cum triumphi coelestis honore ciuitatem introeunt. Ille autem, qui urbis praeerat praesidio, uidens militiae principem, nostris insistentibus terga uertentem, omnino intremuit. Et perpendens minus tutam amodo castelli fore sibi custodiam, signum cuiuspiam nostrorum principum, postposita dilatione, expostulat. Comes Sancti Egidii contiguus loco, ubi haec petebantur existens, signum proprium petitori exporrigi celeriter mandat. Quo ille castrensis excepto, turri praefixit. At Longobardi, Boemundi fauore omnium aemuli aliorum, ipsius enim patrocinio nitebantur, principi castri illius inclamitant. « Hoc signum, inquiunt, non est Boemundi. » At ille cuius esset rogitans, cum didicisset, quia Sancti Egidii comitis, deposuit illud, comitique restituit. Petitoque Boemundi et accepto, securitatem pariter accepit, ut de his qui in oppido secum erant, si qui nostrae fidei iungi uellent, cum ipso Boemundo copiam remanendi haberent; sin alias, absque ullo sui ipsorum incommodo recederent. Ad iura itaque Boemundi concedente castello, et ex eius officio ad oppidi custodiam hominibus inductis, post paucos dies baptisma suscepit is, qui castrum reddiderat, et cum eo si quis Christiano nomini communicare maluerat. Si qui suis haerere legibus uoluerunt, et propria super isto libertate potiti sunt; et usque in Sarracenorum terram, ipsius Boemundi commeatu, educti sunt. Hoc bellum, quarto Kal. Iulii, in suae passionis uigilia Petrus et Paulus egerunt, eius urbis miseriae condolentes, et nouorum ciuium exitia non ferentes, qui eas eliminauerant quae templum Dei Sanctum attaminauerant gentes. Ipsi namque miserescere iure debuerant quam utrique praedicando docuerant. In ecclesiis plane stabula constituebantur equorum, et in parte ipsius maioris basilicae Beati Petri, Mathomi sui erexerant domum. Victi denique hostes cum hac illacque diffugerent, montes ac ualles, rura ac nemora, calles et auia quibusdam semiuiuis, aliis mortuis, sauciis innumeris opplebantur. Repentina ergo Dei miseratione respecti, diuturnae famis calamitatem celeri felicitate mutarunt, ut ubi duobus pridem solidis ouum uendebatur, bos uix denariis duodecim distraheretur, et ut breui omnia fine claudam, ubi inediae rabies incesserat, ibi tanta pecuniarum omniumque uictualium ubertas accessit ut subita emersione passim exoriri uideretur omnis plenitudo rei, et aperuisse putaretur Dominus cataractas coeli. Tanta tentoriorum numerositas exstitit, ut cum quique nostrorum tabernacula diripuissent, ditatis omnibus, iamque praedarum sarcinas fastidientibus, uix inuenirentur qui raperent. Nec paupere occupante rem quamlibet ditior ullus superueniens uiolentiam inferebat, sed alter alteri sine contentione cedebat. [6,3] CAPUT III. Antiochiam imperatori offerunt duces Christiani. Post haec principes nostri, dux Godefridus Sancti Egidii comes, Boemundus, Northmanniae comes, Robertusque Flandrensis, et caeteri omnes, acto pariter consilio, Hugonem Magnum, et Balduinum comitem de Montibus, pluresque alios illustris nominis uiros, ad imperatorem dirigunt, ut urbem Antiochenam reciperet, et quae nostris fuerat pactus expleret. Iere siquidem, sed postmodum ad eos a quibus missi fuerant reditum distulere. Quodam enim in loco consecuti a Turcis, quibus equi ad manum fuere, elapsi sunt, quibus procul, aut captiui abducti, aut ferro finem sortiti sunt. Comes de Montibus, cui infortunio succubuerit, adhuc nobis minine certum est. Hugo autem Magnus, quare reditum suum detrectare uoluerit haec aliquibus uidetur occasio. Cum esset alias strenuitatis immensae, in procurandis tamen his, quae usibus tanti hominis sufficientia crederentur, minus se sollicitum exhibebat, et ideo uir honestissime delicatus, inter eos, qui aut tenaciores erant, aut in his contrahendis acriores, quibus aut maior erat uel in nullo secundus, egere timebat. Sed de eius reditu, iuste nemo queri debuit, qui postmodum, ad hoc idem postliminium faciens, martyris et optimi semper militis nomine insigniendus, occubuit. Denique non multo post, tractatum est quomodo Hierosolymitani itineris, pro quo tanta tulerant intentio consequeretur effectum, idemque populus, qui ad id desiderantissime aspirabat, qualiter interim regeretur, donec ad rem esset uentum. Perpenderant plane proceres, quia inter eundem multa aestiuo tempore inaquositas habeatur: et idcirco, ad Kal. usque Nouembris differenda profectio iudicatur. Interim ergo assentientibus huic consilio cunctis, seniores exercitus per urbes et oppida, sibi ad inuicem distributa et acquisita, se diuidunt, et ubique per subiectos sibi populos, a praeconibus celebrari praecipiunt, quatenus si quis eorum egeret, sub donatiui pactione potentioribus adhaereret. Fuit inter alios uir equestris ordinis, armorumque exercitio summopere praeminens, de primoribus comitis Sancti Egidii necessariis existens, Raimundus nomine, cognomento Pilitus, cui et militum et peditum plurimi sese contulere. Huic itaque, et pro sui munificentia, et pro ingenita industria, multis applicitis, conflato non exiguo exercitu, itur in Sarracenorum terram, castrumque aggrediuntur quod dicunt Talamaniam. Oppidani uero idem, cum essent Syri, a praefato sunt uiro propria statim deditione recepti. Quo intra idipsum municipium octo commorante diebus, nuntiatur eidem haud procul inde haberi castrum Sarracenorum, innumerabili uulgo frequentissimum. Ad hoc irrumpendum dum rapidissimo ferrentur assultu, Deo penetrante, subigitur. Habitatoribus ergo correptis, qui Christiana sacramenta suscipere acquieuerunt, seruati sunt incolumes: qui detrectauere, necantur. His explicitis, Deo gratias redhibentes Talamaniam reuertuntur, et tertia die inde digressi, ferocissimam munimentis, ac uariarum gentium coactione superbam ciuitatem, uocabulo Marram expetunt. Haec praelibato contigua erat praesidio, in quam a circumiacentibus castris ac urbibus praecipue ab Aleph, Sarracenorum Turcorumque sentina confluxerat. Quibus phalanga gentilium obuiam dimicatura processit; nostrique se aestimantes cum eis posse pro more bello decernere, cita illorum sunt tergiuersatione decepti. Attamen hostes idem, creberrime prodeuntes, non desistebant lacessere nostros. Tota itaque dies, utrarumque partium uicariis incursibus recursibusque occupata subducitur. Acerrimus ergo nostros cum decoqueret aestus; et inusitata ariditate sitis quorumque interiora fatiscerent, remedio nullatenus suppetente, uoluerunt ea nocte iuxta eamdem urbem tentoria ponere. Ciuitatenses autem cum subintellexissent nostros aliqua ex parte nutare, Syri enim primi de fuga coeperunt agere, acrius eis ex eorum facti propensa pusillanimitate feroces, iam non uerentur insistere. Qua irruptione uexati, animas Deo, studio pietatis extrusas quam plurimi reddiderunt. Haec finalis eorumdem dies, quinto Iulii mensis die facta dignoscitur. Residui autem Franci Talamaniam regressi, cum suo duce Raimundo plurimis desedere diebus ibidem. Antiochiae uero commanentes, multa se tranquillitate opulentiaque gerebant. Aimarus Podiensis episcopus migrat e uita. Sed hanc eorum serenitatem, occulta, qua nescimus, dispensatione, obscurissimo confestim turbauit nubilo Deus. Is enim qui eos rexerat, qui interius exteriusque eos piissime fouerat, uir Deo saeculoque spectabilis, Podiensis episcopus Aimarus, aegritudinem incidit, piique sudoris labores, perpetuae requietionis sabbatismo detergere ei Omnipotens largissima miseratione disposuit. In ea itaque, quae uocatur ad Vincula sancti Petri, festiuitate decessit, eumque cui regni coelorum claues, ac solutionum pertinent potestates et absolutorem reperit, ianuarumque coelestium introductorem commeruit. Oboritur illico in Christi uniuerso exercitu, acerbissimi doloris tristitiaeque nimietas, et dum frequentes misericordissimi hominis beneficentias, cuiuslibet ordinis sexus et aetatis quisque recenset, inconsolabiliter, dum nulla praestolatur remedia, moeret. Tanta ad eius funus, tamque praecordialis ipsorum principum conclamatio fuit ac si generalis interitus denuntiaretur illis. Tantum ad eius nec dum sepulti feretrum, ab omni illa, cui paterne praefuerat, gente pecuniarum oblatum est, quantum uspiam gentium ad altaria quaelibet, sub tantumdem spatio temporis deferri, non uidit, ut arbitror, ullus. Quae quidem pauperibus statim pro ipsius anima tota sunt dilargiti. Horum namque, dum aduiueret, gesserat, tanta sollicitudine curam ut diuitibus id prae omnibus in dies duceret inculcandum, quatenus egenos diligerent, eorumque misericordiis insisterent, ipsos asserens suae ipsorum uitae custodiam. De egenorum subleuandis miseriis egregia Aimari dicta. « Iudicium, inquiens, sine misericordia ei qui non fecerit misericordiam. Nisi enim minoribus uestris, tamen naturae consortio comparandis, humanitatis sinum praestiteritis, ea quae uobis et illis non dispariter a Deo creata, a uobis tamen inaequaliter correpta noscuntur, non eis communicaueritis, diuinae procul dubio uobis ostium misericordiae percludetis. Hos, inquam, quorum reficimini gratia, aliquibus bonorum uestrorum particulis refouete, certi, quia sicut ipsi temporaliter sine uobis, ita uos sine illis non potestis in sempiternum uiuere. » Haec hisque similia uir mirabilis, crebris orationibus eis ingerens, memorabat. [6,4] CAPUT IV. Igitur Raimundus Sancti Egidii comes Sarracenorum prouincias intrat, et ad quamdam urbem quae appellatur Albara exercitum ductat, quam, ubi ei manus admouit, continuo eam coepit, et omnes, quos ibidem reperit, Sarracenos mulieresque peremit. Quam continuo subactam, fidelibus, ut potuit, colonis instaurat, consultisque prudentibus uiris, episcopum eidem urbi censuit ordinandum, qui paulatim ethnicos, Christi fidei documentis imbueret, et in fanis ipsorum, repurgio primum adhibito, pietatis ministeria ac regenerationis mysteria dispensaret. Virum igitur aetate habilem, scientia praedicabilem eligunt; eumque Antiochiam consecrationis gratia ducunt. Qui institutus antistes, Hierosolymitanae profectionis persecutionem non idcirco neglexit; sed instituto quodam, qui se ad id officii ultro obtulerat, ad custodiam praesidii urbis praefecto, cum aliis perrexit. Is, ualde insolita ibi usus audacia, paucissimis, quia censuum ita tenuitas exigebat, sibi comitibus ascitis, ciuitatis asseruare coeperat arcem. Et quia Sarracenis idem locus iam fiebat infrequens, rarissimi qui remanserant gentiles eius iuri se mancipant, eique reditus, tantum ut uitam sibi concederet, de proprio labore ministrant. Praeterea Antiochenis plurima fortuna undecunque florentibus, Omnium Sanctorum dies festiuitatis instabat, quo terminus iterandae expeditionis praestitutus fuerat, cum ecce principes, sui non immemores propositi, apud Antiochiam pariter coiere, consiliumque ab alterutris quaerere coepere, quatenus, cuius causa uenerant, iter quirent ocius expedire. At Boemundus, antequam Dominica militia motum faceret, super ea quam sibi pacti fuerant ciuitatis habuit redditione tractatum; sed Sancti Egidii comes nullatenus Boemundo praebebat assensum, dum ueretur illud quod imperatori fecerat sacramentum. Quapropter proceres, inter utrosque medii incedentes, in Beati Petri ecclesia saepius glomerantur. Referebat Boemundus urbe sibi a Pyrro prodita, omnium ex ea partes, ipsorum principum sibi largitione, concessas. Sancti Egidiensis econtra refert quia iureiurando astruxerat Constantinopolitano principi restituendam ciuitatem, salua persolutione pactorum sibi, et hoc totum factum ex consilio Boemundi. Interea pontifices, qui altercationi dirimendae institerant, cum Godefrido duce Flandrensi atque Northmannico comitibus aduocatis, caeterisque senibus additis, seorsum oratione cuiusque audita, se segregant, ut uentilata, ex collatione causarum, sententia, iudicium proferre deberent. Sed perpensis queritantium dictis, quasi neutri super isto fauerent, cum ad conuentus frequentiam reuertissent, dum ad inuicem tantos uiros irritare uerentur, iudicium distulerunt. Quod ex industria factum comes ipse comperiens, « Ne, inquit, contentio praesens Christi fidelibus generet turbam, sepulcrique Dominici uideatur protelata libertas, ne cupiditatis naeuo, parte ex aliqua notabiles aestimemur, parium meorum, praesentium principum, sententiae me fauturum profiteor; saluo eo quod me Constantinopolitano principi spopondisse inuitum uos, qui adestis, fratres et domini, scitis. » Nec mora, Boemundus et ipse huiusmodi dictis assensit. Ambo ergo, omni iam lite submota, dextras, fide media, episcoporum in manibus praebent, constantissime asseuerantes quod nullo modo Dei militia eorum deinceps iurgiis turbaretur. Boemundus itaque sumpto consilio castrum de montanis, uiris uictualibusque communit. Comes itidem S. Egidii cum suis consilium communicat, quatenus palatium Cassiani quem patrio uocabulo Admirauisum uocitant, et turrim quae portae praeeminebat pontis, ex parte uidelicet portus Sancti Simeonis, stipendiis largioribus inferciat. [6,5] CAPUT V. Antiochenae ciuitatis descriptio. Pontifex patriarchatus honore insignis. Sub se centum quinquaginta tres episcopos habet.--Spatio octo mensium et diei unius obsessa fuerat Antiochia. De infelici Pyrri nece. --Antiochena ciuitas incomparabiliter est decora, nulli aedificiorum maiestate secunda, situ placens, aere impassibili, uinearum fertilis, territorii ubertate fecunda. Ab oriente, quatuor montanorum proceritate procingitur, ab occidentali plaga, fluminis cuiusdam, sacrae paginae non incogniti, quod Pharphar dicitur, piscium feracissimis undis propter muros alluitur. In altiori montium, castellum miraculo dignum praeeminet; sed impenetrabili securitate praestantius; inferius, ciuitas plenissima gloriarum, et ueteris pompae monimentis adhuc superba nobilibus, trecentas et sexaginta ecclesias suis cingens ambitibus. Pontifex urbis, ex apostolica successione, patriarchii honore insignis, centum quinquaginta trium episcoporum sibi appendicium priuilegio promouetur. Gemino est ciuitas circumdata muro, altero quidem mediocri, altero autem incredibiliter lato, et praeter solitum procero, saxisque exstructo maiestate enormibus circumpositis eidem quadringentis quinquaginta turribus. Refert Hieronymus in quinto explanationis in Isaiam libro, urbem Reblata, in qua rex Nabuchodonosor regis Sedechiae oculos eruit, et filios eius occidit, hanc esse Antiochiam. Fertur uero eam ab illo antiquiore Antiocho, cuius potentiae plurima monimenta supersunt, suscitatam, et quinquaginta subiectorum regum, quos et municipales eius astruunt, cooperationibus, tanta praesidiorum eminentia, tanta aedium uarietate compositam. Quod quidem falsum est, cum ipse Pompeius Trogus uerissime a Seleucho referat rege, sub paterno nomine institutam, et ab ipso deinde uel sequentibus regibus auctam, sicut sub matris Laodices nomine, condidit et Laodiciam, ex proprio, Seleuciam. Huic obsidendae quarumcunque machinarum balistarumue tormenta nil poterant, et nisi proditio Pyrri obsessoribus adfuisset, imo Deus per quos uoluit adiuuisset, incassum Francica magnanimitas famem caeterarumque miseriarum ibidem detrimenta tulisset. Istic desederunt nostri ciuitatem urgentes obsessam per octo menses unumque diem. Postmodum uero et ipsi fuere conclusi per tres hebdomadas, innumerabilium gentilium confluente frequentia, et superatis demum ipsis, item illic deguerunt per quinque mensium octoque dierum spatia, cum plebs eadem a suis principibus Hierosolymam sollicitatur itura. Sed quia praefati Pyrri memoria mihi uidetur deinceps non habitura locum, quem finem habuerit intimandum. Christianitatem plane susceptis sacramentis professus fuerat Boemundus, sacro in lauacro, ex suscipiente nomen acceperat, Hierosolymitanae obsidioni comes nostris ac cooperator exstiterat, eaque capta Antiochiam redierat. Ubi cum praeconium emisisset, quatenus, quicunque in urbe urbisque uicinia, Christianus egeret, secum in patriam remotiorem, ubi multas haberet possessiones, ueniret, pollicens quod praeclaris muneribus quemque ditaret, hac spe uulgus conflauit sibi immodicum, et in suam, uti dixerat, regionem fertur abduxisse deceptum. Qui cum ad sua oppida deuenisset, partem militiae sese comitantis hos exsilio, illos morti prodidit, et nisi ad alios, quorum numerositas extra castrum fuerat hospitata, uerbum de proditione uenisset, fugaque miserabili aut elabi, aut delitescere licuisset, uniuersorum libertas, aut gladio aut captiuitate periisset. Ibi prorsus, Christianitate deserta, ueteris luxuriae et gentilitatis inquinamenta resumpsit. Nec id iniuria. Si enim Pyrrus Graece, rufus est Latine, et infidelitatis nota rufis inuritur; isdem ergo a sua minime linea exorbitasse probatur. [6,6] CAPUT VI. Igitur Raimundus Sancti Egidii comes suum ab Antiochia exegit exercitum, cum iam properaret Nouember ad exitum, et duabus ciuitatibus inter eumdem, Rugia uidelicet et Albara transmissis, quarto demum die, finem faciente Nouembri, Marram peruenit ad urbem. In quam copia ingens Sarracenorum, Turcorum Arabumque confluxerat, quam comes postridie quam uenerat, exertis omnino uiribus aggredi parat. Nec mora, Boemundus cum exercitu comitem persecutus, quadam die Dominica propter castra deposuit. In crastinum tanta ad urbis muros animositate concurrunt, ut haererent parietibus scalae, murosque sub ipsos niterentur gradibus. At ciuitatenses, penitus expertes ignauiae, tanta instantia restitere ut nihil nostrorum ea die ualeret molimen efficere. Tum Sancti Egidii comes, suos cassum laborem cernens insumere, castrum quoddam ligneum, multi laboris ac proceritatis, suis mandat erigere, quae machina quatuor uehebatur rotis, in cuius summitate militum multitudo constiterat, subter uero, armata militia muro eam ciuitatis, iuxta quamdam turrim, magnis impulsibus admouebat. Econtra urbani baleare celeriter aedificant instrumentum, quo iactis ingentibus saxis nitebantur debilitare castellum, in tantum ut frequens lapidum ictus, et machinae damnum, et nostris minaretur interitum. Iniectis quoque Graecis ignibus, super phalam moliebantur incendium; sed eorum Deus super isto fefellit annisum. Eminebat ergo aedificium muro urbis; et inter has partium collisiones, animos pugnantium ululantis tubae tumultus exciuerat. Interea milites ex nostris quidam superius phalae eiusdem obtinentes solarium, Guilelmus uidelicet de Montepislerio, aliique quamplurimi, maximis illos, qui in moenibus propugnabant, concutiebant saxis, in tantum ut clypeo plerumque percusso, et clypeus et clypei dominus iam inutiles prorsus deuoluerentur a muro. Quidam autem hamos in hastilibus ferreos habentes, Sarracenos propugnacula defensantes obuncare et ad se corripere nitebantur. Is hinc et inde conflictus uix uespertinis ad tempus omittitur horis. A tergo itaque castri, presbyteri, clerici ac monachi sacris, pro suo quisque gradu, uestibus adornati, pro instanti negotio Deum attentissime precabantur, quatenus gentilitati uires adimeret, fidei propagatoribus adaugeret. Altrinsecus e regione machinae alii milites, scalis positis moenibus imminebant. Nec paganos detinebat inertia, quin eos rabidissima ferocitate depellerent. At Guilferius quidam, eorum rebellionis impatiens, murum primus cum manu quidem, sed ualde parua, conscendit. Illico ciuitatenses tanto eius praesumptores audaciae furore peruadunt, spiculis eos ac sagittis urgendo, ut aliqui, ipsorum irruptione perterriti, sese de muro demitterent. Pars uero quae remanserat tandiu inter hostium iacula constitit, tandiu, cedere dedignata, eorum uiolentias armorum industria retudit, donec qui subter erant murum suffoderent. Mox itaque ut urbani muri se conspiciunt suffossione damnatos, solius fugae iam praesidio innitentes, ad urbis interiora concedunt. Dies erat, quo haec geri contigerat, Sabbatum, cum peteret iam sol decliuis occiduum, explicato Decembri undecim promotione dierum. Confestim per interpretem Boemundus Sarracenorum primores aggreditur, quatenus cum propriis militibus, paruulis ac mulieribus, omni pariter contracta substantia, intra quoddam sese palatium, quod erat supra urbis portam, cohiberent, spondens quod eis uitam omnino protegeret, sua suosque defenderet. Hoc modo ciuitate obtenta, quidquid in foueis reperere, uel domibus, hoc suis quique proprietatibus asciuerunt. Facto denique, exacta nocte, crepusculo, si quem gentilium reperiri contigerat, discurrens ubique nostrorum turba mactabat. Nulla ciuitatis portio uel minima fuerat, quae Sarracenorum caede uacaret, nec angiporta urbis iam peruia esse quibant, quia cadauera paganorum publicos calles opplebant. At Boemundus eos qui se memorato palatio, uti ipse iussit, intruserant, peruasit, quae habebant abstulit; alios morti addixit, alios Antiochiam ductos uendi iussit. Mense autem integro, quaternisque diebus, hic Franci fecere moram. Ac ibi difficilem gens tulit esuriem. Ibi quidam ex nostris, dum aliquibus, imo omnibus necessariis indigent, nullis quae direptioni suae forent apta adiacentibus, mortuorum Sarracenorum uentribus temeratis, ausi sunt ipsorum intestina rimari, quia audierant aurum argentumque, ab eis in arcto positis, ob custodiam solere glutiri. Alii carnium frusta caedentes, ex ipsis coxisse et comedisse feruntur. Quod tamen tam rarum adeoque latens exstiterit ut omnibus utrum idem fieri ullo modo potuisset pene dubium sit. [6,7] CAPUT VII. Interea Boemundus eam, quae inter se et comitem Sancti Egidii fuerat oborta simultas, penitus non omittens, dum sibi comes nullatenus cedit, iratus Antiochiam redit. Nec mora, comes directis ad praefatam urbem legatis, duci Godefrido, comiti Flandrensium, itidem et Northmannorum, denique Boemundo, Rugiae (ciuitas autem est memorata superius) colloquium indicit. Quibus suum accelerantibus aduentum consilio generali tractatur, quatenus sic sibi concordibus animis unirentur, ut nequaquam ulterius expeditio Hierosolymitana moraretur. Reperitur omnimodis concordiae Boemundus agendae acer et insolens, nisi suae faueat uoluntati comes, Antiochiae parti cui dominabatur cedens; inuenitur comes ad ista rigidior, obtendens quod imperatori praebuerat sacramentum. Hac ergo mentium in sese acerbitate diuisi, Sancti Egidiensis ille Boemundus ac dux pariter, Antiochiam sunt reuersi. Isdem rursus de palatii et castelli, quod portae pontis urbis praeeminebat, custodia, militibus suis mandans, ad Marram, quam pridem ceperat remeauit. Attamen, non penitus rationis expers, et in sua peruicacia communia damna perpendens, dum pertinaciae eius causa Dominici sepulcri cogitur differri libertas, tertio decimo infra Ianuarium die, uir egregius, nudipes, a Marra ciuitate progreditur, peruenitque Caphardam, ibique triduo mansit. Illic Northmanniae comes, simultate deserta, illi coniungitur. Praeterea rex Caesariensium Sancti Egidiensi illi comiti frequenti legatione suaserat, quatenus secum solidae pactionem pacis iniret, spondens quod ubique imperii sui Christianis adiumenta praeberet, negotia ciborum, uestium et equorum, omniumque usui pertinentium non negaret. Hac nostri pollicitatione gauisi, iuxta urbem eligunt tabernaculorum loca sortiri, Pharphar namque fluuius a ciuitatis moenibus haud longe praeterfluit; at rex urbis, prospecto tanto exercitu, non multum de talis contubernii propinquitate laetatus, aegre tulit, et nisi ocius inde recederent, mercatum uetuit. In crastinum, duos cum nostris ex suis misit, qui eis uadum fluminis demonstrarent, eosque perducerent quo praedae aliquid diripere possent. Itaque ab eisdem, quaedam subter quoddam nostris oppidum uallis ostenditur, ubi animalium numerositate reperta, quinque ferme millia rapiuntur, frumenti, caeterorumque utilium plurima copia reperitur, e quibus ad integrum equitatus ille reficitur. Castrum quoque idem in ius comitis, sua ipsius deditione, traiicitur; aurum ex eo non modicum cum equis praebetur; nostrisque per omnia, quia nunquam eos laederent, securitas certa promittitur. Sederunt quinque diebus ibidem. Inde digressi, ad aliud deuenere oppidum, quod a gente incolebatur Arabum, circa quod ubi disposuere tentoria, dominus oppidi obuiam processit, cum comite facta concordia. Denique properata deinceps motione castrorum, quamdam pulcherrimam ciuitatem, uocabulo Kephaliam, omnibus opulentam bonis attingunt, in quadam ualle positam. At habitatores, Francos ubi aduenisse comperiunt, urbem deserunt, alimentorum plenitudine refertis domibus, cum et horti passim exuberarent fructibus, solas sibi salutes subterfugio tueri eligunt. Tertio a praefata discesserunt urbe die, arduaque nimis, et scrupea montana conscendunt, et ad aliam deinceps uallem, non minori, quam ubi Kephalia erat, fertilitate uiuidam, iterato descendunt, ibique quindecim ferme diebus, substantia iucundati uberiore, sese reficiunt. His quoque contiguum locis quoddam Francis nuntiatur fore castellum; ad id confluxerat multa nimis frequentia paganorum. Quod nostri cum rapidissima obsidione cinxissent, praesto erat ut subigerent, cum ecce oppidani non paucas armentorum copias illis obiiciunt, talique lenocinio ut ab obsidione desistant eos ad tempus illiciunt. At summo diluculo admouentes nostri tentoria castro, illud obsidere proponunt. Quem eorum conatum ubi gens pagana persensit, celeri fuga recedunt, uacuumque oppidum derelinquunt. Ingreditur Christiana militia, proflua inibi frumenti, uini, farinae ac olei inesse deprehenditur exuberantia, et si qua fuissent necessaria. Regi Tripolitano pacem negant Christiani ni Christo det nomen. Illic tota affectione, Purificationis beatae Mariae festa coluerunt. Illic etiam Camelae ciuitatis regis legatos exceperunt. Rex plane idem comiti equos, aurum, argentumque sequestra legatione paciscitur, pollicitus quod Christianos in nullo offenderet, sed debitam eis reuerentiam exhiberet. Rex etiam Tripolitanus comiti mandat, quod gratanter, si uelit, cum eo pactum ineat, directis eidem decem equis, quatuor mulis, et auro non modico. Comes uero ait, nullatenus se cum eo pacifice acturum, nisi fidei nostrae sacramenta susciperet. Egrediuntur de ualle, quam superius memoraui, uberrima; et ad praesidium natura munitissimum, in rupis supremo positum, quod dicitur Archas, Februariis Idibus, cum esset secunda feria deuenerunt, uiciniamque municipii tensis papilonibus occupauerunt. Quod quidem innumerabilis infercierat multitudo paganorum, Turcorum uidelicet, Sarracenorum et Arabum, qui praeter originis munimentum, fortius illud omnimodis sua pluralitate reddiderant. Contigit ibidem, quatuordecim ex Christiano exercitu uiros equites contra Tripolim urbem, quae fuerat illi propinqua castello procedere non ob aliud, si non fallor, nisi ut ualerent quidpiam esui commodum sibi contrahere. Hi, inquam, quatuor decim cum essent, sexaginta circiter Turcos, aliis etiam comitantibus reperere. Qui prae se homines ac animalia, quae praedati fuerant, plusquam mille quinquaginta deducerent. Qui, sponsionis Dominicae ipsis exsecutores effectibus, quod « duo fugarent decem millia, et unus mille, » exsculpto piis in mentibus crucis signo, Deo annitente, incredibili eos audacia subigunt, senos ex his perimunt, equos totidem comprehendunt. Porro de Sancti Egidiani comitis equitatu, Raimundus ille, cuius probitas in hoc opusculo crebram exigit mentionem, quem Pilitum cognominari diximus, uir animi acrimonia et armorum industria uehementer egregius, cum alio quodam cognomini uiro, qui erat uicecomes officio, Tortosam ciuitatem expetunt; et primo eam assultu, quem ferocissime intulerunt, non minimum eius loci indigenas terruerunt. Hic, pro sui munimento, quod plurimum uidebatur, gentilium incredibilis populositas, muscarum ad instar, influxerat. Nocte sequenti in quamdam ciuitatis plagam hospitaturi, imo tentoria fixuri diuertunt; focos sine numero per excubias, ac si uniuersus Francorum adforet hostis, instituunt. Expauit et concidit extrema desperatione gentilitas, perpendensque se non posse scuto propriam tueri salutem, censet ad ultimum euitandam quoquo modo uel pedibus mortem. Noctu itaque silenter elapsi, ciuitatem, totius opulentiae fortunis infertam, uacuam omni habitatore relinquunt, pii, inquam, Scripturae illius impletores: « Quia pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua. » Haec ciuitas quam optimum suo in suburbio, utpote secus mare constituta, habet portum. Postridie conueniunt nostri, totis peruasuri uiribus urbem; sed in ipso congrediendi molimine prorsus inanem repererunt ab homine. Introeuntes igitur eam, tandiu ibidem deguerunt, donec ad obsidendum municipium, quod supra intulimus, Archas, exinde processerunt. Est autem alia quaedam urbi isti contigua ciuitas, quae Maraclea uocatur. At ille, qui ei praeerat, quem et Admirauisum appellant, nec mora, cum nostris foedus inire parat. Hos simul, ac horum mox signa recepit in urbem. [6,8] CAPUT VIII. . Interea dux Godefridus, Boemundus, comesque Flandrensis, Laodiciam pariter attigere. Sed Boemundus, amicae sibi Antiochiae diuisionis impatiens, a praefatorum contubernio disparatus, remeauit ad illam. Ipsi uero pari animo contendunt ciuitatem quamdam obsidere Gibellum, sic enim uocabatur. Ad Sancti autem Egidii comitem Raimundum huiusmodi rumor accessit quod gentilitatis adauctae uulgus enormiter ingens, contra se praelia destinassent. Qui, propere compellatis militiae quam habebat uniuersae proceribus, eos quidnam opus esset facto consuluit. Cui senatus ille intulit nil se utilius huic negotio aestimare quam consortes Dominici itineris, et alios sibi comites in adiutorium conuocare. Consuluit denique consilium, mox opus explicuit. Principibus itaque, duci uidelicet Godefrido, Flandrensique Roberto, postquam sui comparis fuit comperta necessitas, cum eo, qui Gibello ciuitati praeerat, acceptis magnificis equorum aurique muneribus, iniere foedera, et adminiculum praestituri, conuenerunt ad comitem, quam obsidere coeperant urbe dimissa. Exspectationem autem eorumdem belli gerendi, rumigera frustrauit opinio. Unde pariter conspirati Archas castellum repetere deliberarunt. Ubi cum obstinatis contra idipsum animis desedissent, non multo post Tripolitanos moto exercitu inuisere gestierunt, repereruntque, in sui prouidentia positos, pro moenibus ipsius urbis hostilem manipulum, Turcorum uidelicet, Sarracenorum ac Arabum. Quibus nostri debita animaduersione peruasis, ad supremum fugae illico compulere remedium. Ibi tanta ipsius urbis nobilium, non modo caedes exstitit, sed ac si e pecoribus, carnificium, ut etiam unda fluminis, quod ciuitati influit, mistim fuso cruore ruberet, et tali commaculata sanie, quaelibet eorum cisterna sorderet. Ex quo eorum mentibus oboriri mox contigit ferale iustitium, tantique timoris aculei animos compressere superstitum ut ipsorum nullus, cuiuspiam causa negotii, praesumeret extra ciuitatis muros attentare uel exitum. Postero die progrediuntur nostri ultra quamdam uallem, quae uocatur Desen, in quam et die tertio post captam Befaliam uenisse eos superius diximus, eamque uberrimam reperisse, et quindecim diebus in illa mansisse, et inuentis illic bobus, asinis et ouibus, et multis animalibus, camelorum etiam tribus millibus, rediere cum gaudio, copiosas de his omnibus praedas agentes. Castrum itaque idem tribus mensibus, die minus una, continuis obsedere. Ibique egere Pascha Dominicum quarto Idus Aprilis. Interim ergo dum obsidionis mora hos detinet, classis ipsorum quae deferendis consueuerat uictibus inseruire, cuidam sibi contiguo portui allabitur, comportans negotia non parua frumenti ac uini, carnis et casei, hordei ac olei, ex quo plurima expeditionem Dominicam opulentia reparauit. Licet autem nullam ibidem penuriam eos pati contigerit, tandiu tamen inutilem, super tantilla re, insumpsisse laborem, sani modum mihi uidetur excessisse consilii. Post mortem plane uiri admirabilis Podiensis episcopi, qui amore pastorali ac rigore, omnium sibi inuicem animos, concordiae ac unanimitatis uisco, deuinxerat, coepere inter principes simultates aliquoties ac insolentiae oboriri, apud mediocres praeterea et uulgares, licentiae, quas non omnino deceret haberi, ut ueteris historiae dictum: « Quia uidelicet rex non esset in Israel, sed quod cuique in oculis suis bonum uideretur agebat; » aliquando putaretur impleri. Etsi enim pontifices illic alii, glorioso illo homine, qui eorum specialis pater et dux fuerat deputatus, obeunte, remanserant, non tanti pendebant tamen illos, praesertim cum meminissent se non eo his, quo illi uni fuerant iure commissos. Dum ergo nemini singulariter parent, et uniuersa inter eos aestimantur aequalia, fiebant saepius, dum uulgi libido praeualet, apud ipsos minus apta iudicia. Unde accidit ut post Dominicae reuelationem lanceae, quam defunctus antistes omnimoda deuotione susceperat, foede nimium incredulitatis murmur emergeret, dicentibus quibusdam, quia non ueraciter, sed praestigiose repererat, et non Dominicam sed lanceam qualemcunque praebuerat. Incipit itaque enormis plebeculae passim mussitare frequentia, et eos, qui crediderant, et uenerari delegerant, uerborum suorum sedulo corrumpunt fallacia. Rei repertae probationes exigunt, repertorem iudiciis diuinis addicunt. Compellitur ut dubiis uir ille fidem reddat; quae extorquentur ab ipso, cogitur, solius eorum causa curandae infidelitatis, ut subeat. Ipso igitur imperante, rogi duo uix cubiti breuissimi spatio a se distantes instruuntur, multae a populis, rerum nouarum cupidis, materiei strues ingeritur, ac utrarumque partium flamine confluentibus globis, inter ardentia ligna semita admodum angusta relinquitur. Deum ergo, qui ueritas est, et praeter cuius nutum super hac re nil se egisse cognoscit, misericordem, miserabili, ut par erat, oratione compellat, et per opacum pyrae furentis tramitem tota uiuacitate praeteruolat, et per hunc ipsum callem mox rediit quo uenerat. Aderat spectaculo huic, quae in procinctu morabatur tunc temporis, militiae occidentalis copia, et pro inusitati operis ausu, dubios, diuersis quique intentionum statibus, praestolabantur euentus. Facto denique, ut dixi, reditu, prodeuntem ab ignibus populorum ruentium infinitae phalanges excipiunt, et dum incolumem focos excessisse conspiciunt quasi de eius aliqua, pro reliquiis retenturi, aut corpore aut uestibus, dum hinc et inde uellicant, hac illacque distendunt, ei, in tanto diripientium et impellentium constituto tumultu, animam extorserunt. Cum enim et timore et miraculo, hinc impendentis, nisi Deus propitiaretur, exitii, illinc subitae ereptionis, ut sic loquar, semianimis prosilisset ab ignibus, et uulgi undecunque pulsantis clauderetur incursibus, iam ex praeteritae anxietatis defatigatione tremulus, praefocari ualuerat haud difficulter spiritus. Exstincto itaque homine, multo deteriori ambage, coepit denuo lubricum et inconstans agitari uulgus; his ita, illis aliter, ignis iudicium, quod uir ille subierat, euenisse iactantibus: his exustum, illis incolumem de flamma prodisse ferentibus; his aduersus alios iurgantibus, et, quia hominem pro nihilo interemissent, improperantibus. Sed quocunque modo se sententia uulgaris egisset, illum gloriosum praesulem, omni sacrosanctam lanceam scimus ueneratione complexum, adeo ut in eo ipso, quo reperta fuerat, loco, sit eiusdem pontificis corpus ipso praecipiente sepultum. De his ita res sese habuit. Porro, cum apud Archas diutina nostros incassum detineret obsidio, et castro in cuiusdam rupis proeminente supremo, procul in imo uallis obsidentis exercitus tentoria considerent, Ansellus, qui de Ribodimonte cognominabatur (eius enim castri, et aliarum magnarum opum dominus exstiterat), uir liberalis, omnino munificus, et in regenda militia mire industrius, difficultatem capiendi oppidi intuitus, moramque sessionis diuturnae non passus, ad iaciendos lapides phalaricarum nostros apparare instrumenta commonuit. Coeperant sane, longissimo cuniculorum ductu, turri in excelso positae suffossionis inferre molimina, et aperta sustentantes tigillis et postibus tantopere aperienda scabendo quotidie insistebant ut etiam mulieres et optimorum quorumque uxores, festis diebus sinuatis uestibus siue palliolis, defossa egestaque conueherent. His qui in praesidio fuere compertis, nostrorum illico conatibus obstitere, non sine eorum discrimine, qui scrobibus efficiendis sese nitebantur ingerere. Et cum de turre subruenda uniuersa opera cessisset frustra, tum Ansellus de balistarum apparatibus nostris commonitorium suggerere curauit. Quibus institutis, et crebra lapidum turrem missione uexantibus, ecce et obsessi similia e regione instaurant. Machina itaque erecta et ingentia in nostros saxa torquente, ad maximum totius Francorum exercitus damnum Ansellus isdem aut primus aut inter primos ipse percutitur. Qui cum in Dominica militia fidelissime et irretractabiliter se ageret, inter caetera suae sagacitatis fideique potentis insignia, illud praeclarum et omnibus amantissimum litteratis exhibuit, quod cuncta quae in obsidione Nicaeae, et quae Romaniam Armeniamque peragrando, quae denique Antiochiam aggrediendo, capiendo, captam defensando nostri egere, qualiter per idem tempus contra Galapiae regem, contra Damascenum, Hierosolymitanum quoque, quem et adulterum uocitat, conflixere, ad Manassem, Remorum archiepiscopum, piae memoriae uirum, qui ante hoc decessit ferme biennium, semel ac secundo directis apicibus, clarissime patefecit. Is etiam in testimonium, nobilem erga martyrem quem habebat, pii amoris, diem beati Quintini passionis annuum, coactis undecunque clericis, quo poterat honore, ibidem celebrari faciebat, ac celebrantibus xenia digna praebebat. Contigit ibidem et alios quamplurimos felix sumpsisse martyrium, et mortis sacrae compendio regna emeruisse coelorum.