[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] CAPUT PRIMUM. De Boemundo Roberti seu Wiscardi filio. Ex cunctis fere occidentalium partium regionibus, cum innumerabilis exercitus appulisset Appuliam, ad Boemundum Rotberti, qui Wiscardus uocabatur, filium, singularis magnificentiae uirum, aduentantis multitudinis peruenit uerbum; is tunc temporis Amalfitanos obsidione compresserat. Cui cum nuntius de ea quae confluebat gente superuenisset, sciscitatus itineris causas, audit quia Ierusalem a gentibus, imo Dominicum sepulcrum et sacra ibidem loca ignominiose habita, ab eorum dominio eximere properarent. Nec ei demum tacitum est quot cuiusque generis, quantaeque excellentiae uiri, relictis, ut sic dicam, honorum maiestatibus, ad haec peragenda quam inaudita auiditate contenderent. At ille interrogat an arma deferant, utrum peras, an aliqua huius nouae peregrinationis insignia praeferant, quae ad ultimum in bellis signa conclament. Respondetur: Arma plane Francisco usu gestant. Crucis autem figuram, aut in humeris, seu ubilibet, ex qua uolunt materia uel panno praeceptum est ut uestibus assuant. Remota autem arroganti, uarietate signorum, humiliter in bellis fideliterque conclamabunt, DEUS ID VULT. Ad haec ille cordis excitatus a fundo, Deo inspirante, compungitur, et pallium pretiosissimum iussit afferri. Idemque, per cruciculas fecit incidi, suaque sibi imposita, suis, qui idipsum quod uouerat affectabant, cruces apponendas expendit; nam milites qui ei in illa obsidione obsequebantur animo repente mutato, ipsum, quod suus ipsorum Dominus, iter aggrediebantur. Tanta autem ad id uoti tunc militum multitudo confluxit ut frater eius, Siciliae comes, Rogerius, admodum doleret quia in ea obsidione omni pene suorum fidelium solatio fraudaretur. Sed paucis expediendum est, quo sanguine cretus; quibus idem Boemundus ad hoc honoris sit promotus accessibus. Robertus quem agnominari Wiscardum diximus, ex Northmannia exstitit oriundus, et tenui satis loco natus. Is a natiua quam praemisimus regione utrum sponte egressus nescio, an pulsus, pedes in Apuliam abiit; ibi equos et arma, quibus eques fieret, qua potuit arte, commeruit. Inde castella quaedam, contractis iam undecunque qui sibi auxiliarentur praedonibus, non absque naeuo tamen proditionis usurpans, aliaque perinde crebris incursionibus fatigata occupans, etiam urbes praeditas obsedit, et ad necessitatem deditionis impulit. Et, ut paucis absoluam, tantopere nouus homo suae loca dominationis extendit, in tantum quae uoluit quaeque perdomuit, ut sicut in epitaphicis eius uersibus dicitur: Urbe expulerit eum, Quem Ligures regem, Roma Lemannus habet: Henricum uidelicet Augustum, uirum utique innumeris, imo fere iugibus uictoriis fortunatum. Parthus, Arabs, Macedumque phalanx non texit Alexim Graecorum, qui nobiscum saepe agit, principem. Sed saepenumero eum subigens, nisi ueneni haustus ei subito uitam praeripuisset, caput coronatum infra paucos, ut dicitur, dies, Constantinopolitanis sedibus intulisset. Videat qui uult hodie filii eius Boemundi potentiam, qui ueterum oblitterata uilitate parentum, Philippi regis Francorum filiam duxit in coniugium, et praedicti Alexis aggressus est obtinere uiolenter imperium. Rogerio igitur fratre eius remeante Siciliam; et prope omnimodam gentis suae amissionem, quae tota Ierusalem uidebatur itura, dolente, Idem Boemundus contractis, quae ad tantam profectionem necessariae erant, copiis, conscensis cum suo exercitu nauibus, aura famulante secunda, littori Bulgarico, feliciter euectus, exponitur. In cuius comitatu cum multa equestrium uirorum probitas, tum principalium non parua sublimitas exstitit. Inter quos, Tancredum, marchionis cuiusdam ex Boemundi, nisi fallor, sorore filium; cuius frater cum Hugone Magno praecesserat, cui Guillelmus erat uocabulum, et quemdam qui dicebatur de prima ciuitate Richardum nominatiores agnouimus, uirum sane pulchra corporis habitudine spectandum, quem pro Constantia, Boemundi coniuge, ad Franciae regem uidimus legatione perfunctum. Ingressus igitur cum suis Bulgariae regionem, multam opulentiam eorum quae ad uictualia pertinent repererunt. Et cum ad Andropolitanam deuenissent uallem; ibidem donec tota eorum classis perenatasset et allaberetur, exspectauerunt. Tota igitur gente coacta; collectis proceribus consilium cum eis communicat, pari omnium indictione praecipiens ut, per Christianas transitum habituri gentes, benigne innocenterque se agerent, nec eorum patriam depopularentur, pro quorum suffragio uenisse debuerant; ea solum, et quam pacifice, dato tamen pretio, acciperent, quae ad uictualia sufficere possent. Processerunt inde, et dum de urbe in urbem, de rure in rus, de oppido transierunt in oppidum, uberrimum ubique reperere commercium, donec in eam quae uocatur Castoria deuenere prouinciam; ubi et Dominicum solemniter celebrauere, Natalem, commoratique sunt aliquot diebus ibidem. Quaesierunt igitur a prouinciali gente negotium, sed ipsi noluerunt eis praebere consensum eo scilicet quod uererentur eos, militares illos aestimantes, non peregrinos, et quia uellent exterminio terram tradere ac perimere illos. At illi modestia, quam habuerant, in furorem uersa, diripiebant equos, boues, asinos, ac quaelibet sibi utilia. Egressis tandem de Castoria occurrit Pelagonia, ubi quoddam haereticorum castrum reperiunt, quod undique aggressi, ad suum subdi coegere imperium, et igne subiecto, combusserunt cum suis habitatoribus castrum. Inde ad fluuium perueniunt qui dicebatur Baudarum. Progressus est ergo Boemundus cum aliqua suorum militum parte, in manu autem cuiusdam sui comitis partem dimisit residuam. Quod imperatoris, qui inde non procul aberat, dum comperisset exercitus, comitem, ducis qui praecesserat destitutum praesidio, aggreditur, et comitis socii repentina hostium incursione turbantur. Perueniunt haec ad aures Tancredi fortissimi, et dicto citius retrogradum sumens iter, seque in flumen praefatum proiiciens, ad eos qui impetebantur tranando peruenit: et duo pene millia secum auxiliariorum, qui post ipsum enatuere, contraxit. Hostes reperit, et contra suos acriter confligentes, acriori, ut par erat, animositate peruasit: nec mora, subegit. Apprehensi itaque ex eis plurimi, ante Boemundi praesentiam deducuntur, et in uincula coniiciuntur. Ad quos idem princeps: « Cur, inquit, et Christi et meam insequimini gentem? Ego imperatori uestro nihil euersionis molior. » E contra illi: « Ex nostra deliberatione nil agimus, togam principis emerituri, militiam professi sumus, et quidquid nobis praeceperit, necessario prosequemur. » Quod uir egregius cum audisset, impunitos ac irredemptos, illico laxauit abire. Quarta feria, quae apud Christianos est Caput uocata ieiunii, bellum istud factum constat. [3,2] CAPUT II. Foedus cum Boemundo fraudulenter init imperator. Alexis imperator comperti uiri eximii facinore, uni ex suis necessariis, cuius potissimum innitebatur consilio, tunc mandauit ut magnanimem cum suo exercitu ducem per terram suam honorifice deduceret, donec ad sui praesentiam Constantinopolim deueniret. Cumque per ipsius imperii municipia et urbes transiret exercitus, regionum quarumque incolis imperiale iubebat edictum, quatenus ei satagerent comportare copiam rerum undicunque uenalium. Sic autem militiae illi per prouincias properare dabatur ut nullus eorum qui Boemundo cohaeserant, intra cuiuslibet ciuitatis muros ingredi permitteretur. Nisi sunt autem iidem milites irrumpere quoddam castrum, bonis quae tunc uidebantur competere opulentum. At uir ille illustris id uetuit, partim ne terrae iura turbaret, partim ne imperatoris tenerum adhuc animum offenderet, imo ne pacta cum eo per internuntios recens facta cassaret. Unde coeptam ineptiam, aegre ferens, iratus suis qui coeperant, et specialiter Tancredo, repressit. Id uespere contigerat. Mane autem facto, procedunt castrenses, et prae se crucis uexilla ferentes, ad Boemundi conspectum cum multiplici humilitate et religione contendunt. Ipse uero affabiliter eos ac mansuete admittens, indulta eisdem sua gratia, a se laetabundos emisit. Denique ad quamdam deueniunt urbem, quae Serra uocatur, ubi sua fixere tentoria; nec illis diebus congrua sibi defuere commercia. Ibi Boemundus cum duobus praefectis palatinis in concordiam rediit. Unde pro eorum nouo foedere, et pro iure seruando prouinciae, iussit restitui quidquid incolis sublatum fuerat praedae. Exinde alterius, quae dicitur Rusa, ciuitatis fines attigerant, et ecce, Graecorum promiscuum uulgus, illi nobili obuiam uiro concurrens, quaelibet uenalia pro tempore conferebat: ibique, triduo ante coenae Dominicae diem, castra posuere. Boemundus autem proprio illic comitatu dimisso, Constantinopolin proficiscitur, paucis secum militibus eductis, cum imperatore colloquium habiturus. Interim Tancredus procurabat exercitum, et dum uidet quousque, iam exhausto marsupio, uictui necessaria difficulter emere, proposuit apud se, quod tritam uiam desereret; et ad partes minus frequentatas itinerantium assiduitate, suos deflecteret, ubi largior emendorum affluentia cunctis suppeteret. Diuertit igitur eos a strata publica, uallemque diuersorum alimentorum ubertate confertam, pauperioribus suorum consulendo, subintrat; in qua et Pascha Dominicum debita populus cum ipso affectione concelebrat. At Alexis Boemundum ad se uenire comperiens, plurimam aduentanti reuerentiam iussit impendi, et hospitalia in ipsius ciuitatis burgo praeberi. Quo recepto, ad colloquium accersitur, ueniensque apud ipsum secreto acturus excipitur. Interea dux Godefridus, cum fratre Balduino, ac deinde Sancti Egidii comes, utrique cum manu non exigua, attigere Constantinopolitana suburbia. Tunc Alexis perfidus, qui olim contra Turcos auxiliorum putabatur auidus, acerbitate rancoris infrenduit, et qua fraude tot militias, sibi, ut putabat, ingruentes, turpi praecipitaret exitio saepe reuoluit. Sed Deus, cuius illa pia agmina ducebantur instinctu, ita eos est tuitus ut nullus ad eorum laesionem nequissimo pateret locus, imo, omni possibilitate succisa, grauis misero incuteretur metus. Denique uisis confluentium cuneis, Constantinopolitani turbantur; consiliumque quaesituri, glomerantur. Dum enim timent ne ciuitas superuenientium numerositate prematur, et eorum prouinciae depopulationi tradantur, in consilii habiti euentilatione reperiunt, quatenus sacramentum exigat tyrannus a Francis « quod nunquam sint sibi nocituri uel suis. » Quod ubi fuit nostrorum primoribus agnitum, magna est illico subsannatione contemptum. Perpenderant plane quia si quo pacto primos exercitus a coepto exerrare contingeret, tot tantosque milites stipendiorum inopes factos, contra ea quae fecissent sacramenta, perfido principi inferre praelium oporteret. Et certe, « si nobis, inquiunt, nullus incumberet timor futurorum, id solum, quod per Graeculos istos, omnium inertissimos, iurare cogeremur, nobis esset sempiterne pudendum. Plane eos dicturos minime ambigimus, quia, uelimus nolimus, ipsorum imperio paruerimus. » Ad haec imperator, fortissimum Boemundum aggreditur, et muneribus parat allicere quem plurimum uerebatur. Bello enim eum saepe uicerat; et ideo illi potius quam caeteris imminebat quem suum specialiter aemulum agnoscebat. Spondet ergo ei quindecim dierum itinere terram eidem se daturum, citra Antiochiam, in longitudine, octo nihilominus in latitudine. Frangitur illustris hominis hac pollicitatione seueritas; nec differt sacramenta tyranno, et quod Hugo Magnus cum necessitate, tum pecunia lenocinante iurauerat, hoc is eo consensit tenore iurare, ut « si Alexis ea qua iurando pasciscebantur infringeret, ille ab his, quae iureiurando firmauerat, liber esset. » Sed si quis percunctetur quare is et alii a suo sint rigore, ad deferenda tyranno sacramenta, deflexi; sciat proceres suorum in Domino commilitonum subuenisse necessitati, quibus erat multa penuria, si mercatum euntibus negaretur stipendii. Alexis quoque nihilo secius et ipse nostris fidem sacramento praestiterat, quia « ipse cum eis, suo pariter comitante exercitu, deueniret, terraque marique iuuaret, ac utrobique conuehi uictui emenda iuberet; si qua etiam illis euenire damna contingeret, sine imminutione restitueret ad supplementum; neminem in hac expeditione uexari, laedi, occidi, aut uellet aut sineret, quantum sibi facultas suppeteret. » [3,3] CAPUT III. Comes praeterea Sancti Egidii, cum castris suis occupasset Byzantea suburbia, pars uero militiae necdum ad integrum conuenisset, coepit tyrannus comitem sollicitare per nuntium, ut, uti alii fecerant, facere et ipse sibi pateretur hominium. Mandabat haec tyranni insolentis astutia, sed e contra, quomodo nequissimi ulcisceretur inuidiam, comitis gloriosi coeperat iam secum ruminare prudentia. At principes, dux utique Godefridus, Hugo Magnus, Robertusque Flandrensis, et caeteri dixerunt quia nunquam contra aliquem qui Christiano censeatur agnomine, arma portabunt. Insuper et Boemundus intulit quia si bellum imperatori moueret, et sacramenta securitatis abnueret, imperatoriae ipse adminiculum partis existeret. Itaque comes, communicato cum suorum quoque necessariorum consilio, « uitae ac honoris indemnitatem, » iurat Alexi impio, quod « nec per se uidelicet, neque opitulando alii, illius faueret exitio. » Cumque ei uerbum de hominio replicassent, dixit se capitis malle subire periculum quam tali modo se ei fore obnoxium. Interea Boemundi exercitus Constantinopolitanis arcibus propinquabat. Tancredus itaque, sacramentis quae exigebantur ab imperatore compertis, cum ea quam ductabat omni pene Boemundi frequentia, Sancti Georgii celeriter Brachium praetergreditur. Ad haec, Sancti Egidii comitis exercitus, per eiusdem urbis confinia castra ponendo dispergitur. Qui comes ibidem cum suis copiis aliquantisper desidere disposuit. Boemundus etiam cum imperatore remansit, ut cum eo ualeret tractare licentius, quatenus imperiali edicto, pro conuehendo uictualium undique negotio, gentibus trans Nicaeam positis denuntiaret. Godefridus autem dux, qui praecesserat, cum Tancredo peruenit Nicomediam, Nicomede auctore, qui subegisse Caesarem, et non triumphasse, in triumpho cantatur insignem, et triduo cum suis uterque copiis mansit ibidem. Perpendens itaque dux quibusdam uias praepediri obicibus, nec facultatem suppetere, qua tanti numerositas exercitus Nicaeam ualeret adire; quoniam eam, qua Petri eremitae homines transierant semitam, tanta non posset ullatenus multitudo praetergredi, direxit ante se tria hominum millia cum asciis atque securibus, qui callium praepedimenta dirimerent, iterque fieret liberum, aperiendo angustias usque Nicaeam. Erat autem uia incredibiliter ardua pernimis scrupea, et minacis proceritatis montana procedens: quam, qui praemissi fuerant, excisis cautibus dilatantes, cruces ferreas ligneasque stipitibus imponebant altis: ut nostri non exorbitarent a tramite, signis eminus stipitum uisis. Tandem uenere Nicaeam, quae totius Romaniae metropolis est ciuitas, Bithyniaeque caput, trecentorum decem et octo Patrum synodo clara; sed Omousii assertione, et Arii damnatione praeclarior: pridieque Maii Nonas, circa urbis territorium castra sedere, tertio ex quo a Nicomedia recesserant die. Antequam autem Boemundi aduentaret exercitus, tanta panis ibi dicitur exstitisse penuria, ut unus panis aut uicenis aut tricenis denariis uenderetur. At Boemundus ut adfuit, maximas quorumque uenalium copias, terraque marique euexit, statimque omnium usui aptorum opulentia repentina confluxit. [3,4] CAPUT IV. Nicaea obsidetur a Francis et capitur. Dominicae ergo die Ascensionis, coepere pro muris urbem undecunque peruadere, et machinas instruere, phalas erigere, instaurare phalaricas, murorum ac turrium gyros frequentibus per ambitum pulsare balistis. Tanta autem animorum acrimonia obsessio urbis incipitur, ut solius bidui infra spatium, muros effoderent. Verum Turci, qui ciuitatem obtinebant, ad alias nuntios ciuitates dirigunt, quo ad eos, scilicet opem laturi, conueniant: eo utique modo, ut indubitanter per meridianam portam introeant, quoniam ea pars ab obsidione sit libera, nec opitulari uolentibus illic ipsis ullus obsistet. Unde contigit ut ea ipsa die, cum Sabbatum post Domini Ascensionem esset, a comite Sancti Egidii, et a Podiense episcopo portae aditus muniretur. Accidit ibi res clari nomine digna facinoris. Egregius namque comes isdem, cum fidens ad Deum, tum fortis et aptus ad arma, nec minus instructissimo cinctus exercitu obuios habuit auxiliariorum cuneos properantes in urbem. Qui animo diuinae subsidio uirtutis innixo, aggreditur Turcos et superat, compellit in fugam, partemque eorum maximam truncat. Sed foede repulsi, nouas intendunt conflare copias: quarum fisi adminiculo cum multa exsultatione iterare bella decernunt, aduectis pariter secum funibus: quibus nostros ligatos Corozaniam abductare proponunt. Hac ergo spe dum extolluntur inani, ex supremo montis, qui urbi prominebat, pedetentim alter post alterum coepere progredi. Qui a nostris gratanter, ut decebat, excepti, caesa sua capita, pro testimonio nostrorum uictoriae, reliquerunt. Quae post eorum fugam balistis ac fundis ad terrorem gentilium, proiiciebantur in urbem. At beatae memoriae Podiensis episcopus, et Sancti Egidii comes Raymundus, infirmando urbis statui insistentes, turrim quamdam, quae erat ipsorum contigua castris, factis subter ad eius fundamenta eneruanda cuniculis, destituere aggressi sunt. Fossoribus igitur ab haec efficienda locatis, cum arcibalistis, et arcubus, et balearis habenae tortoribus, pariter suffodientium defensores adduntur. Itaque usque ad soli subsidentis extremitates arce succisa, nutabundum interim parietem tignis asseribusque sustentant, et penitus aedificii calce iam diruto, sic ignem subiectis trabibus inde subiiciunt: Tempora sed noctis quia sunt minus apta duellis, Francigenae cessant, ne Turcos nocte lacessant. Illico tamen Turci, pro suae salutis tuitione solliciti, tota sagacitate consurgunt: et murum tantae ibidem fortitudinis, tanta celeritate restituunt, ut postridie nullum eos laedendi ualerent nostri reperire locum. Interea loci, recens adueniunt uiri, armorum gloria celeberrimi, comitesque ditissimi, de quibus supra egimus, cum frequentiis quae sibi cohaeserant militaribus; ad quorum aduentum omnis ille Domini coniubilauit exercitus: Northmannorum scilicet comes Robertus, et Carnotensis comes Stephanus. Igitur Boemundus, urbem obsedit a fronte, et Tancredus a latere; tertio loco, dux Godefridus; quarto, Flandrensium comes; quinto comes Northmannicus; sexto Sancti Egidii comes, et Podiensis episcopus. Ita uero eam obsidere intendunt, ut nullum introeundi exeundique obsessi reperire quirent aditum. Erat ergo ibi considerare collectum totius Francorum militiae, nobilitatis, prudentiae, armorumque claritudinis florem; quos in equestri loricatorum galeatorumque decore, ii qui exercituum quantitates pensitare didicerant, centum circiter millia putauere. Porro pedestris populositatem turbae, et illorum numerum qui assectabantur equestribus, posse ab aliquo supputari non aestimo penitus. Plane, non modo quae a clientibus siue mancipiis solent praeberi officia militaribus personis, deferebantur a talibus; sed ad obsidiones, ad praelia, adeo eorum fuerat uirtus, et instar leonis audacia necessaria maioribus, uti solent arma uel utensilia quaelibet, bello seu opere exercendis, opportuna aliquoties esse manibus. Dicere nullus Sermo ualebit, Quanta per ipsum Tempus ibidem Armipotentum Fulsit honestas. Tam generosi Germinis agmen Nulla coisse Terra per orbem, Viderit usquam. Singula si uis Regna retexam, Factaque passim Praelia dicam: Aut genus, aut uim Qui queat horum, Non erit ille Aequiparare. Ecce, relicta Sede parentum, Foedera uitant Coniugiorum: Pignora sordent, Poena domus sunt; Feruet in omni Milite cura Martyriorum. Cumque cruoris Omine fusi Turba trahatur, Quis reperire Possit inertem? Quisque leonis Pectore fertur. Ergo Nicaeae Moenia cingi, Cernere gratum. Campus equorum Flore nitebat, Et phalerarum Forma sonusque Cuique placebat: Lux thoracarum Pulchrior haustis Solibus ibat: Aereque flauo Cassis et umbo, Limbus eodem Fulgidus exstat. Hosce uideres, Turbinis instar, Ariete crebro Voluere muros. Reperit arcus Cuspis eorum Francica duros. Obtudit enses Crebrius ossis Vulnus acutos. Comparat illos Moenibus altis Cedere Turcos, Lignea turris. Cominus illis Praelia feruent: Mutua quique Spicula torquent. Missilium uis Iactus inanis. Mors inopina Quosque supinat. Gloria nostros Coelica fortes Reddiderat: tunc Corpora fatis Exhibuere. Quaerere gaudent Praemia morte. Marcidus omnis, Acer et audax Redditur istic: Quem melioris Optio uitae Rite probarit. Laudis auarae Crimina mentis Inde procul sunt. Credidit omnis Iddare Christum, Si sibi digni Nominis auram, Bella pararent. Nec sibi quisquam, Quisquis honesti Quidlibet egit, Arrogat actum, In Darium Scythicos non his conferre triumphos Quibimus; aut sciri poterunt molimina Cyri Digna uiro Thameris, quae clauserat utre cruoris. Luxeris euentum, bone Pyrre, tuendo Tarentum. In uacuum garris noua sumere praelia barris. Hannibalis comites semel et bis, terque Quirites Ut segetem caedunt: uicti tamen urbe recedunt. Si fuit indemnis sub Caesare pugna decennis. Sit pro iactura per Gallica mansio rura. Tempus huic operae breue, prospera cuncta fuere Cum Deus esset in his; probat optimus omnia finis Obtigerit cui mors cum martyre gloria fit fors, Quisquis eget, taxat, quia crimina poena relaxat. Quamdam eiusdem urbis partem obiectio laci, longe lateque stagnantis, ambierat: unde hostes submissis ratibus, liberum exeundi intrandique uidebantur habere meatum: ex quo etiam lignorum pabulique fiebant eis, et quorumcunque deuectiones utilium. Quamobrem proceres, coacto concilio, sua omnium assertione decernunt, ut ad principem Constantinopolitanum legatio destinetur, quae suggerat naues quamplurimas Ciuizenam usque urbem debere perduci, ubi portum constat haberi; ac deinde boum sine numero paria conglobari, qui eas per montanas siluasque conuectent, donec praedicto inserantur lacui. Nec mora, uelox operis exsecutio deliberata ac expostulata, principe maturante, prosequitur: pariterque ii qui uocantur Turcopoli, quos non alios quam familiares eius militias intelligimus, diriguntur. Adductis ergo prout principis urgebat imperium, puppibus, ipsa, qua deportatae sunt illuc siluerunt die, at noctu eas intruserunt lacui, et cum eis Turcopolos armis instructissimos. Mane itaque classe composita, cum multa modestia, ac si ex eorum uectigalibus essent, proficiscebantur ad urbem. Turci quibus erant ista spectaculo mirabantur, ambigentes, an sua ipsorum, uel imperatoris haec eadem esset euectio. Postquam uero ea quae uiderant hostilia fore nouerunt, timore lethali extabuerunt, sed quantum illi lamentis et fletibus, tantum nostri indulserunt gaudiis, gratiarumque Deo repensarunt plausibus. Reddidit igitur id ipsorum infortunium hostes usquequaque defectos, iamque de suis et auxiliariorum uiribus desperantes, imperatori missa legatione promittunt quia deditionem facerent urbis, si eos cum uxoribus et filiis abire licere, apud Francos impetraret, permissis una substantiis. Quorum tyrannus petitioni gratantissime fauens, non solum impunitate donauit, sed etiam summo sibi sarciendos amore, Constantinopolim usque contraxit. Cuius infidae per omnia menti, principalis in hoc opere subiacebat intentio, quod si Francorum discrimini locus forte ullus aliquando pateret, penes se ipsos haberet quos eisdem opportune obiiceret. Septem hebdomadis tribusque diebus hac sunt obsidione detenti, et ex nostris plurimi munus ibidem recepere martyrii. De quibus indubie sententia proferetur quod qui mortis exitio sese pro fidei obiecere iustitia, inter eos profecto apud Deum censeantur, qui, sanguine in pretium dato, praemia meruere coelestia, nec eos illis impares dixerim qui famis occubuere miseria. Hoc enim ibi modo periit multitudo perplurima. Si namque iuxta prophetam, quod historialiter dicere liceat, « Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, » qui procul dubio cruciatu diuturniore sunt moriendo torti, non erunt, ut credi fas est, absque corona nobiliore martyrii. [3,5] CAPUT V. Ciuitate itaque reddita, et Turcis Constantinopolim ductis, tyrannicus ille princeps, nimium de urbis restitutione gauisus, nostrorum primoribus munera infinita largitur; et quibusque pauperrimis eleemosyna copiosa tribuitur. Ex quo mediocribus exercitus personis, quas munificentia illa est uisa praetergredi, multa fuit inuidentia contra principes ac simultas ingenita. Nec, iuxta quemdam modum, id prorsus iniuria. Hii nempe exercuere praelia; ad hos attinuit totius obsidionis effectus, molium uectiones, machinarum balistarumque impactio. Hii, inquam, ut breuiter claudam, portauerunt pondus diei et aestus. Prima igitur die qua ab urbe recepta digressum est, pontem quemdam peruium habuerunt, circa quem biduo continuato manserunt. Tertia autem die cum expromeret iam tenuis aurora crepusculum, surrexerunt nostri, et dum adhuc dubia sub luce caecutiunt, biuio scinduntur in uno, et biduo integro sub duobus disparati proficiscuntur agminibus. In altero agminum Boemundus erat, Robertus ex Northmannia, Tancredus quoque cum plurima militia; a comite Sancti Egidii, duce Godefrido, Podiensi episcopo, Hugone Magno, comite Flandrensi, per auia quaedam adducebatur alterum. Tertia denique die in Boemundum, comitesque eius, fit Turcorum infinitae multitudinis, cum repentina, tum terribilis, et prope non ferenda collisio. Videres eos scenice super nostrorum, qui putabatur, timore garrire, aestimantes eos ex inopinata incursione terreri, et bellicum, quod consueuerant, signum terrificis suae linguae uocibus inclamare. Licet ergo uir eximius, manu impeteretur enormi, non amisit timore consilium; sed confestim sistere gradum praecipit omnibus, et papilionibus deuolutis, iussit celeriter castra consterni. Priusquam uero ea quae praeceperat explicarentur, propriis militibus infit: « Si uos meministis militiae quam professi estis, considerata necessitate quae urget, ite: uiriliter eis occurrite, honorem, pariterque uobis uitam defendite. At, uos pedites, tentoria diligenter extendite. » Quo dicto citius expleto, ecce eos Turci subita praeuolatione obambiunt, spicula iaciunt, pugnaque, pro more, fugaci, pectoribus sagittas incussere sequentium. Franci uero propositi fidelis memores, nec semper celebris suae uirtutis ignari, licet euidenter agnoscerent tantae numerositati se impares, tamen obuiare furentibus uiuaci animositate contendunt. Illic comes Northmanniae, recordatus, uti decuit, paternae bellicositatis et nobilitatis auitae magna illico armorum exercitatione, hostiumque repulsione, defensionis exempla exercitui nostro, aliquantisper exterrito, praebuit. Adfuit etiam Deus ut feminarum quae comitabantur non illic quoque illis deesset instantia; ipsae enim aquas recreandis militibus, quam sedulo deferebant; sed multo uigilantiores instigationibus eos suis ac monitis, solertioresque reddebant quam illata fierent unda recentes. At ubi Boemundus moneri coepit tanti inaequalitate congressus, iis qui deuia sequebantur, illico nuntio mediante, notificat comiti Sancti Egidii Raimundo, duci Godefrido, Hugoni Magno, Podiensi episcopo, aliisque eorum comitiae ut celerius aduenire praeproperent, non ob aliud, sed ad bella quae imminent. « Si inquiunt, prima penes Turcos pugnae rudimenta uidere collibeat, iam sunt quae uultis, praesto uenite. » Ducis itaque nomine dignus, specimen militiae Godefridus, et ab ea quae regi competit, fortitudine non degener, imo pardalica, ut sic dicam, animositate patrissans, Hugo Magnus, cum suis primicopiis, quadam epulari alacritate concurrunt. Deinde Podiensis episcopus, non modo multis quibus emicat armis, sed monitis precibusque sacris communiit ipsum: Sique foret tepidum, feruescere compulit agmen. Ad extremum sicut erat aetate grauior, experientiaque instructior, et consiliis idcirco securior, comes Sancti Egidii Raimundus Prouincialium suorum manipulis succenturiatus erupit. Superinspecto igitur hostili exercitu tanta nostris admiratio increuit, ut nil aliud mirarentur, nisi ubi gentium ubiue terrarum tam infinita coaluerit multitudo. Erant autem Turci, Arabes, ac Sarraceni, quorum inter hostes et numerus et dignitas eminebat; copia minus patens, de auxiliariis et minus celebribus populis erat. Videres montium iuga de hac collectione profana, et collium conuexa densescere, innumerabilibus frequentiis omnia operiri campestria. Primores itaque cum sibi subditis commonitorium habuere sermonem: « Si Deo, inquiunt, hanc quam exercetis militiam deuouistis; si patrias, si domos, si coniuges, si liberos, si denique corpora contempsistis, et ipsa quinetiam sola resederunt gloriosis exponenda martyriis, quid uos ad istorum considerationem, precor, exterreat? cum unius uestrum ex Deo fida sagacitas, totius huius uilissimi uulgi superstitione praeualeat. Si hic uobis fuerit obeundum, regnum uos coeleste manet, felici obituros exitio: si uiuendum, exspectat uos, si de fide praesumitis, certa uictoria; post uictoriam, gloria; post gloriam, maior audacia. Ad haec ex hostium diuitiis opulentia copiosa. Utrumlibet ergo accidat, inest uobis utrobique securitas; et ubique neutiquam quid timeatis habetur, nulla uos iam retractatio uel dubietas remoretur. Ergo mentes et corpora fidei Dominicae crucis addicite, et contra hunc aggestum palearum, tantillos uidelicet ac pene nullos homines, arma capessite. » Praeterea, ordinatim acies disponuntur. In sinistro cornu magnanimus Boemundus, comesque Northmannorum, miles acerrimus Tancredus, et qui dicitur de prima ciuitate Ricardus. Podiensis autem episcopus altrinsecus e regione hostium per montana progrediens, Turcorum exercitus ambiebat. Sinistrae etiam illi parti Raimundus comes adequitat. In dextro autem dux Godefridus, Flandrensisque Robertus, Hugo Magnus, et reliqua praepotens, utpote Christo pugnaturorum manus. O bone, internorum cognitor, Deus, quid in tanto lacrymarum tibi fusum est apparatu? Quid in illo procinctu, ex omnium animo, piae compunctionis ac confessionis emersit? Et digna, ut par est, consideratione quis penset, quanta mentium teneritudine, ex tui solius spe, cunctorum generaliter corda pependerint? quantis ad te, Christe, moeroribus singulorum quorumque iustitiae aut peccata clamauerint? Fleuerant, Christumque adhuc piis piissimum suspiriis irritabant, cum ecce crucis frontes cunctas praeeunte sigillo, non dico leonum, sed quod magis competit, martyrum animositate, confertissimos uexilla feruntur in hostes. Mox abeunt Arabes, Persae, Turcique feroces: Ante pios populi, terga dedere truces. Fit fuga, disperse miserum protenditur agmen; Non secus ac lepores diffugiunt Arabes. Quanta fugax acles! fit eorum prodiga caedes; Nostrorum gladii uix potuere neces. Damna ferens membris, cuiusque retunditur ensis. Falce uelut segetes, sic resecant homines. Hic caput, hic nares, hic guttura truncat, hic aures. Scinditur aluus huic, obuius omnis abit. Obstupuere manus, riguerunt brachia caede. Nemo repellit eos, quoque ferente mori. Nempe subinduerat sensus hebitudo profanos. Excipiunt ueniens pectora caeca malum. Fuisse autem eorum hostium qui uicti fuerant numerum quadringenta sexaginta millia traditur, praeter Arabes; quorum adeo enormis exstitit pluralitas ut omnis eorum hebetarit nostros quantitas. Primum quidem, conclamata desperatione salutis, ad sua quam propere trepidi tentoria tendunt; ibique quae prae manibus habuere correptis, diffugiunt; totaque una die nostri eos instantissime persequuntur. Spoliis itaque illis recedentibus farciuntur ereptis, et post innumeras sanguinum fusiones, copiosae pecuniae, pretiosarum uestium, pecuariorum plurium, quae tulerant fugacibus, solatio potiuntur. Ab hora autem tertia usque in horam nonam huius pugnae, imo internecionis Arabicae, flagrauit incendium. Duo uero ex nostris reuerendi nominis proceres, Iosfredus quidam de Monte Scabioso agnomen habens, et Guillelmus, de quo supra diximus, Tancredi frater, aliique quam plurimi, quorum nomina solius Dei notitiae sunt credita, ibidem occubuerunt. Hic plane, hic experimur uirtutis Christianae insignia, et dum haec paucorum cum innumeris bella miramur imparia; totum necessario referre cogimur ad Christi solius auxilia. Si enim de his qui nondum a Deo desciuerant Iudaeis, dicitur in ueteri pagina: quia « persequebatur unus mille et duo fugabant decem millia; » non minus de hac mihi uidetur sentiendum uictoria, ubi hominis prorsus ingenium, qua arte a tantillis innumerabiles euinci ualerent, spes et aestimatio defecit humana. Sed forsitan quiuis obiectat: Rustica manus erat, et gregariorum militum peripsema, passim undecunque coierat. Certe ipsi Franci, qui se tanto obtulere discrimini, pleno ore fatentur nusquam Turcis illis genus hominum comparabile posse cognosci, adeo argutos animis, ac strenuos armis, qui etiam cum in initiis cum eis bello confligere coepissent eorumdem nouitate armorum prope sunt desperati. Nostris enim inexperta erat tanta eorum in equitando agilitas, in euitandis nostrorum incursibus uel ictibus mira pernicitas, praesertim cum non soleant ipsas emittere nisi fugaciter pugnando sagittas. Est autem eorum opinio quod Francorum contribules existant, et prae caeteris gentibus solis specialiter Turcis et Francis deberi militare fastigium. [3,6] CAPUT VI. Igitur eis hoc modo repulsis, et die noctuque a Francorum facie fugitantibus, contigit ducem qui Nicaeae praeerat, cum multa amentia timoris post finem obsidionis elapsum, decem millibus occurrere Arabum, cui inquiunt: « Minime gentium, quamobrem ita misere exterritus fugis? Francos, ait, me penitus dispersisse ac interemisse putaueram; totamque eorum summam rebar iam sempiternae captiuitati traditam, et dum eos paulatim per manipulos aduentantes et turmas, subacturum me aestimo, et in exteras ligatos terras abducere, tunc subito tam numerosi apparuere exercitus ut campis et montibus eorum multitudinis enormitate repletis, nusquam ab eorum frequentiis nostrarum uideretur regionum terra uacare. » Captiuitatem quam asserit factam, ad exercitum conuenit Petri eremitae referre, sequentem uero multitudinem ad eos qui urbem nuper subegere Nicaeae. « Cum ergo, inquit, tot populorum examina uidissemus et instar segetum cuneos crebrescentes, qui armorum nequaquam defensione praesumpsimus, nec enim tutum fuerat mortem contiguam euadendam, uel pede adminiculante censuimus. Unde, fateor, etsi remoti, ex eorum, quos uidimus, dira recordatione concutimur, adhucque de experta, licet ad momentum, ipsorum ferocitate timemus. Quod si et uos meae experientiae fidem praebere uelletis, huic quam propere loco cederetis: quia si uos eorum manus contingat incidere, multiplices sine dubio uestrae improuidentiae constabit poenas uos luere. » Haec illi audientes, et credendum iudicantes expertis, uerterunt celeres cuncta retrorsum, et per uniuersam sese diffudere Romaniam. Interea e uestigio fugitiuos Turcos subsequi curabant nostri; praecedentes autem illi, dum urbes et castra pertranseunt, sese Francos uicisse passim iactitando efferunt, sicque terrae habitatores, qua ibant, mendacibus uerbis eludunt: « Nos, aiunt, agmina Christiana repulimus, eisque totius deinceps, ausum congressionis abstulimus. Itaque nos intra urbes uestras admittite, et gratanter eos qui tantopere uos tuentur excipite. » Ciuitates ergo ingressi, ecclesiarum diripiebant ornatus, publicarum aedium spoliabant copias, aurum argentumque, diuersi generis animalia, et si qua suppeterent, eripere moliebantur utilia. Ad hoc etiam quosque Christianorum filios pro mancipiis abducebant, caetera quae minus praedae patebant, incendiis absumentes, aduentum nostratium semper praeeundo uerentes. Hos denique profanos per solitudinum nostri auia disquirentes, terram desertam inuiam et inaquosam intrauerunt, de qua uix miserandi emerserunt. Hinc famis, inde sitis agitabantur inopia, nihilque pertinens esui poterat reperiri, nisi quod spicarum confricatione aliquoties uidebatur crudelis inedia temperari. Ibidem plures equestris uiros dignitatis constat obisse, dum desertorum insolentia uitam equis adimeret, itinerumque impatientia delicatos perimeret. Unde boues, capros, arietes, et, quod mirum magis est, canes sagmarios tunc fieri, equorum uehiculorumque grandis coegit egestas; his enim omnibus pro modulo impertiebantur uel qualescunque sarcinulas. Exinde opulentam ex his quae usui prosunt, eos contigit introire prouinciam; attigeruntque Iconium ciuitatem, Pauli apostoli tolerantia et scriptis insignem. Ast prouinciales admonebant praemuniendo nostros, ut aquas utribus impositas secum deferrent, quia diei unius itinere, nihil aquarum penitus reperiretur. Ita ergo fecere, donec ad cuiusdam oram fluminis deuenere. Ibique per biduum hospitia sumpsere. Praeeuntes itaque qui praecursorum officio fungebantur, peruenere Erachiam, ubi Turcorum plurima phalanx agglomerata coierat, id solum, praestolans, quomodo Christi ualerent perturbare militiam; quos nostri inuenere, et solita audacia intrepidi peruasere. Hostes uero celeri elabuntur fuga. Lapsis in fugam Turcis Tarsum ultro ciues Tancredo dedunt. Item Athenam et Mamistram. In urbem ergo, iam libero patente aditu, nostri intrant, quatuorque mansere diebus ibidem. Ibi Tancredus Boemundi nepos, et Balduinus ducis Godefridi frater, non diffugio militiae, sed animorum acredine, ab exercitus contubernio digressi, uallem quamdam, quam Botentroh uocitant ea lingua, sunt ingressi. Tancredus itaque, uti erat consortis impatiens, a praefato etiam ducis fratre diuiditur, Tarsumque specialis apostoli nostri adoranda natiuitate praecluem, cum suis aggreditur. Turci ex urbe obuii aduentantibus ad bella prosiliunt; sed imminente concursu, ad urbis de qua prodierant munimenta refugiunt. Tancredus uero, admisso post hostes equo, portam urbis castrorum suorum positione conclusit. Nec mora, Balduinus adueniens, ad obsidionem ciuitatis ipsius altrinsecus et ipse consedit; et Tancredum expostulat ut capiendae ciuitatis participium indulgeat, quam suo secum exercitu collaborante capessat. Quod Tancredus multa animi indignatione refutat, dum sibi et ciuitatis dominium, et uictoriae insignia arrogare desiderat. Nox itaque superuenit, et Turcorum uulgus, obsidionis impatiens, nec eius qui obsederat pertinaciae et uirtutis ignarum, uniuersum prorsus aufugit. Quibus ita extrusis, hii qui in urbe commanebant, ipsius profecto terrae gentiles, Christianae scilicet hominis conditionis, in ipsa egressi ad nostros nocte, conclamant: « Franci, inquiunt, maturate ingredi ciuitatem, quia alienigenae diffugiunt. In tantum uestrae fortitudinis concepere timorem! » Ast ubi eluxit, loci ipsius primores urbem ultro dedunt, et his, quos super eius dominio iurgia motare compererant, aiunt: « Illum nobis praesidere deligimus, quem cum Turcis adeo acriter hesterno egisse cognouimus. » Verum Balduinus, Tancredo peruicaciter instans, ciuitatem secum pariter cohortabatur intrare, et prout cuique facultas inesset, spoliis diripiendis insistere. At Tancredus non inconsulte refert: « Id se habere propositi, impugnare utique Turcos, non spoliare Christianos, praesertim cum se sponte elegerint, nec alterum quam se uelint. » Licet haec diceret, considerans tamen eum potentia praeeminere copiosioris exercitus, uellet nollet, uiro illi pro tempore cessit. Cui inde recedenti duae per deditionem optimae se ei subdiderunt ciuitates, Athena uidelicet, et Mamistra, et castella quamplurima. At quoniam de hoc ipso Balduino nullus forsitan deinceps referendi sese aperiet locus, paucis insinuare uelim quam fortuniosus eius fuerit exitus. Apud Edessam Mesopotamiae urbem, sicut ab his qui ibidem uersati sunt, accepimus, uir quidam ducatus honore praefuerat, qui Christianam prouinciam, quam regebat, non tam armis a gentilium incursibus quam pecuniaria redemptione protexerat. Is senio grauescente iam squalidus, cum esset ei uxor sine liberis, identidem anus, dum Francos agnouisset Mesopotamiae contiguos finibus, multo aestu desiderabat quempiam, quem sibi adoptaret, ex Francorum habere nobilibus, qui, quod ipse pretio, hoc ille defensaret armis ac uiribus. Contigit interea quemdam familiarem illi militem, huiusque sui desiderii conscium, cum hoc ipso Balduino habere colloquium. Cui cum ille adipiscendi ducatus spem indidisset, si a praefato seniore se adoptari permitteret, comes credidit, et milite comitante Edessam adiit. A quo affectu nimio, praeterquam sperabatur exceptus, ab utrisque est in filium adoptatus. Adoptationis autem talis pro gentis consuetudine dicitur fuisse modus. Intra lineam interulam, quam nos uocamus camisiam, nudum intrare eum faciens, sibi astrinxit; et haec omnia osculo libato firmauit, idem et mulier post modum fecit. His explicitis, cum ciuitatenses eum ab honoris pristini culmine expositum, priuatum iam cernerent, coniuratione clam facta, eam, in qua cum Balduino morabatur, obsedere repente curiam. Recordabantur enim quorumdam quae eis intulerat malorum. Obsesso itaque eo, cum adoptiuus eorum nouus resistere Francica animositate pararet, senior eum mira fide cohibuit, dicens pro certo scire se ab eorum manibus nullatenus erui, ipsum uero, pro sua defensione facillime posse periclitari. Infinitis ergo ab eo extorsit precibus, ut repugnare desisteret, et cum ille illacrymans miserabiliter, malle se cum eo mori diceret, repulit hominem, et cum obsidente se populo egit, quatenus nouo illi principi parceret, seipsum uero prout uellet occideret. Quod et actum est. Interempto itaque eo, Balduinus, ducatum sibi ex adoptione delatum, strenue obtinuit, et ex Francis equites ac famulos ad sui custodiam, memor expertae nuper proditionis, adhibuit. Non multo post autem tempore, cum Dominicus Natalis adesset, noui ducis necem in ipso solemni die iterata conspiratione, definiunt. Qui eorum tractatus ducem minime latuit. Insinuat igitur et ipse his qui in suo asseclatu erant Francis, ut festis Ecclesiae loricati ac galeati, imo ac si ad bella parati, equites assisterent, pedites lanceis, gladiis, bipennibus se munirent, et sic ubique procederent. Quo facto, urbani se a duce praeuentos intelligunt; ipse enim cum multa armatorum ad ecclesiam constipatione processit, ac sacro officio interfuit. Ipsa tamen die siluit. Postridie autem conuocat Edessenos, et de proditione causatur, et cum legibus eos ad confessionem cogeret, diffiteri quae proposuerant minime permittuntur. Conuictis itaque totius urbis primoribus, his quidem pedes incidi, illis manus, aliis cum naribus aures, quibusdam linguas cum labiis, generandi uero officialia cunctis; omnibus nihilominus diuersa per exsilia longe lateque distractis. Et cum denique nullus resedisset qui turbam denuo sibi concitare quiuisset, tum demum secure experitur quis tanti ducatus fructus ac felicitas esset. Vitam ergo cum multis opibus et prosperitate ducebat, plurimis urbibus imperabat, inter quas Seleucia ab antiquo celebris eminebat, donec post fratrem Godefridum, qui Hierosolymae regnauerat, ex ducatu quidem peruenit ad regnum; sed exinde, nullius excepit terrenae felicitatis augmentum, imo pro Deo beati laboris exercitium, utpote cui iuge est cum gentilibus praelium.