TEXTE d' ÉTUDE : Gilbert de Tournai (vers 1200 - 1284), Eruditio regum et prinipum, lettre I, ch. 4 : ... Quartum capitulum, in quo ostenditur per historias regum gentilium quod irreuerentia Dei in principibus subuertit regna et principatus. Ad historias transeo gentium, et regibus exhibitum uideo gladium uel uenenum propter eorum flagitium et reatum. In primis occurrit domus Romulea, qua nihil olim potentius, nihil gloriosius in hac uita. Iulius Caesar, qui primus imperatoris nomen et officium usurpauit, mortem sibi intentatam per Brutum et Cassium non euasit. Erat tamen sine crudelitate magnificus, sine temeritate magnanimis, pronus ad ueniam, in prosperis et aduersis habens constantiam, sed quia locum sibi non aedificauerat in corde eius fidei pietas, pretiosa non erat aut Deo placita uirtus eius quantalibet aut honestas, licet in morte seruauerit honestatem. Ut enim animaduertit in Capitolio, magna parte senatus consentiente, strictis se pugionibus peti, toga caput obuoluit, sinistra uero manu sinum ad ima deduxit, quo moriturus honestius regio nomini custodiret decentiam et honorem. Successor eius Augustus ciuilitatem subditis gerens et se dominum uocari prohibens, rem tyrranidem (sic) declinauit et notam. Tiberius Caesar, tertius a Iulio, uitam perdidit per uenenum, cuius ueneni signum certum habitum est quod inter ossa cremati cor eius inuentum est incorruptum. Ea enim natura ueneni creditur, ut illud ignis non conficiat quando ipso cingetur. Huius morte tanta enim in populo facta laetitia, ut Terram Matrem et deos orarent ne misero sedem nisi inter impios nullam darent. Caius Caligula, tertius-in tyrannis, a suis occiditur. Tyberii Claudii, quinti a Iulio, uita toxico terminatur. Sextus a Iulio, plebis abiectio, gentis obprobrinm, Nero, turpiter uiuens, turpius seipsum perimens, turpissime descendit ad inferos, et in eo onmis familia Caesaris est consumpta. Nonus a Iulio, Vitellius, Galba et Othone, qui et ipso Otho manu propria perimitur, interfectis, a cellula protractus in quam se contruserat, nudus deductus et, in os eius fimo passim iactato, minutissimis excarnificatus ictibus, unco in Tiberim est protractus. Dometianus, a Iulio duodecimus, Vespasiano et Tyto interpositis, in eos qui colebant Christum graui furore succensus est, et a senatu damnatus, ignominiosissime sepultus est. Aurelius, Commodus, Heluidius Pertinax, et occisor eius, Iulianus, et Iuliani successor, Antonius Aurelius, Macer Macrinus, Marcus Aurelius, Alexander, Maximus, Iulianus, Gordianus, Philippus cum Philippo filio suo, Decius cum filio, Gallus cum filio, et ceteri, quos fortassis indignum est memorari, fine suo manifestissime protestantur quantum piaculum sit audere aliquid in Christum et ecclesiam, et quam grauibus ausa supplicias expientur. Vere magnus Dominas et terribilis qui humiliat omnem altitudinem se aduersus Dei scientiam extollentem, tollensque uirgam peccatorum super sortem iustorum, ut destruat aduersarium et ultorem, et protegat innocentem. Vae igitur eis qui desaeuiunt in christos Domini et lege communi sanctiunt ut decimas auferant ecclesiae et clero non deferant, excommunicationem non timeant, eleemosynas praedecessorum euacuent, nec Deum nec hominem uereantur. ... Édition : A. DE POORTER, Le traité ERUDITIO REGUM et PRINIPUM de Guibert de Tournai. Philosophes belges, Textes et études, tome IX, Louvain, 1914 Référence : Jacques LE GOFF, Héros du Moyen-âge, le Saint, le Roi. Quarto, Gallimard, 2004, pp. 521-522 : "L'auteur rappelle d'abord «par des exemples du Nouveau et de l'Ancien Testament que l'irrévérence à l'égard de Dieu chez les princes ruine les règnes et les principats». Il montre ensuite «la même chose à l'aide des histoires des rois païens». Notons, toutefois, l'opposition: les exemples bibliques sont des témoignages de vérités éternelles, les exemples païens ne sont que des témoignages «historiques». L'histoire est le domaine de l'incertain, du versatile, elle a pour symbole la roue de Fortune. Le troisième chapitre fait référence à Saül, mort ignominieusement avec ses fils, aux rois Ela, Zimri, Nadab, Joas, Jéroboam, etc., tous morts de mort violente. En revanche, les empereurs chrétiens Constantin et Théodose ont montré leur révérence à Dieu, le premier en refusant de prendre la place d'honneur au concile de Nicée, le second en expiant son crime par l'exécution patiente et publique de la pénitence ordonnée par saint Ambroise. L'auteur rappelle enfin le meurtre de César, usurpateur de l'Empire, l'empoisonnement de Tibère et de Claude, le meurtre de Caligula, les morts violentes de Vitellius, Galba et Othon et, surtout, la fin misérable des empereurs persécuteurs de chrétiens depuis Néron. Ainsi l'Empire romain n'a été qu'une longue suite de morts violentes, chàtiment divin d'empereurs indignes, une longue mais inéluctable marche à la ruine et à la disparition ou, plutôt, au transfert de sa puissance à d'autres. ..."