[3,0] LIBER TERTIUS, AUCTORE GAUFRIDO MONACHO QUONDAM CLARAE-VALLENSI, ET S. BERNARDI NOTARIO, POSTEA ABBATE. PRAEFATIO. Clarissimi patris nostri Bernadi Clarae-Vallensis abbatis memoriam uiri insignes, ad laudem Christi et multorum aedificationem, litteris commendarunt. Inuenta sane materia uberi, prout cuique licuit, et certior ei gestorum innotuit ueritas, non eam totam, sed partes aliquas digessere. Videtur autem nonnullis, quod multo minus eum silere debuerat puer sanctitatis ipsius, dignationis filius, benignitatis alumnus: quem ab eius uberibus post annos circiter tredecim (quod sine singultu nec meminisse debeo, nec proferre queo) sola tandem, quae sola potuit, mors auulsit. In quo tibi utinam sibi complaceat etiam nunc, Pater sancte, sicut aliquando uidebatur et aliquandiu complacere! Et quis alter tibi tam debitor, quis tam obnoxius, quis tam tuus? Momordit, fateor, et dure momordit mors improba; sed non totum pariter deglutiuit. Amputauit, non exstirpauit; sine misericordia portionem, quae se contingebat, accepit. Tulit aspectum, tulit eloquium, corporale etiam tulit obsequium: sed non rapuit fidem praesentis etiam nunc opitulationis, non absorbuit spem futurae aliquando uisionis, non denique in praeteritorum memoria altius radicatum filialis assumpsit deuotionis affectum. Caeterum mihi quidem, ut optime noui, praesertim tanto idonea operi, nec scientia, nec eloquentia suppetit. Sed tua sane magnalia, et tuas digne eloqui laudes, non Origenis ingenium, non Ciceronis lingua sufficeret, nec desperandum tamen, quod tuorum magis operum fructus carpere prudens lector, quam uerborum nostrorum folia indigna debebit: ut illorum magis suauitate gustata, quam istorum ariditate culpata, non tam nequiter ista mordeat, quam illos delectabiliter edat. Nam et securius et sincerius uisa solent, quam audita narrari; et in tertium uas transfusa facilius coacescunt. Sed et dulcius ea bibitur aqua, quae ab exiguo licet alueo fontis hauritur, quem confestim repleuerit uena scaturiens, quam quae ex riuo tollitur longius iam progresso, uel ex flumine etiam copioso. Inde est quod intactis eorum libris, qui de eiusdem beatissimi Patris nostri initiis, seu etiam mediis conscripserunt ne tanquam super alienum aedificasse uidear fundamentum, circa ea potissimum noster sermo uersatur, quibus pene omnibus praesens adfui: interdum etiam, licet pauca interserens, quae fidelissima fratrum, qui aderant, relatione cognoui. Verumtamen opus istud libellis tribus partitum lector inueniet. Quorum primus quidem ea maxime quae ad habitum, mores, atque doctrinam huius beati Patris uidentur pertinere, prosequitur. Secundus autem uirtutes multas per eum factas eloquitur. Tertius in eiusdem bono fine completur. Illud etiam admonendum, in rerum narratione gestarum cohaerentiam similitudinis magis, quam temporis obseruari: siquidem nec signa ipsa, nec opera quaedam eo ordine scripta quo facta sunt; sed interdum aliqua, prout occurrere locis opportunioribus uidebantur, inserta. Firmior enim uidetur, et haberi acceptior solet oratio, quae suis innititur et illustratur exemplis, uelut fabrica quaedam idoneis fulta columnis. Nonnulla quoque transposita sunt, ut similibus aliis iungerentur, et quae erant eiusdem generis, sibi aptius cohaererent. Verum haec in duobus quidem libellis prioribus: nam in tertio pene per omnia ordini ipsi ipsius temporis series narrationis obsequitur: [3,1] CAPUT PRIMUM. De moribus et uirtutibus sancti Bernardi summatim. 1. Innumeris quidem signis atque miraculis, ut Orbis comperit uniuersus, fidelem famulum suum Bernardum Clarae-Vallensem Deus glorificauit abbatem, sicut gloriosus semper in sanctis suis, et in sua mirabilis est maiestate. Caeterum, sicut Malachiam sanctum idem ipse commendat, primum maximumque miraculum, quod exhibuit, ipse fuit. Serenus uultu, modestus habitu, circumspectus in uerbis, in opere timoratus, in sacra meditatione assiduus, in oratione deuotus, et (sicut alios ipse monebat, crebra siquidem experientia persuasus) de omni re magis fidens orationi, quam industriae propriae uel labori. Magnanimus in fide, longanimis in spe, profusus in charitate, summus in humilitate, praecipuus in pietate. In consiliis prouidus, in negotiis efficax, nunquam tamen minus, quam in otio otiosus. Iucundus ad opprobria, ad obsequia uerecundus. Suauis moribus, meritis sanctus, miraculis gloriosus; affluens denique sapientia, et uirtute, et gratia apud Deum et homines. Cuius sanctae animae adiutorium simile sibi fecerat Deus, et speciali praeuentum benedictione corpus aptauerat. Apparebat in carne eius gratia quaedam, spiritualis tamen potius quam carnalis. In uultu claritas praefulgebat, non terrena utique, sed coelestis: in oculis angelica quaedam puritas, et columbina simplicitas radiabat. Tanta erat interioris eius hominis pulchritudo, ut euidentibus quibusdam indiciis foras erumperet, et de cumulo internae puritatis et gratiae copiosae perfusus homo quoque exterior uideretur. Corpus omne tenuissimum, et sine carnibus erat; ipsa quoque subtilissima cutis in genis modice rubens. In illo nimirum quidquid caloris inerat naturalis, assidua meditatio et studium compunctionis attraxerat. Caesaries ex flauo colorabatur et candido. Barba subrufa, circa finem uitae eius respersa canis. Statura mediocritatis honestae, longitudini tamen uicinior apparebat. Alias autem thesaurus iste in uase fictili erat, contrito penitus et undique conquassato. Laborabat siquidem caro eius multiplicibus infirmitatum incommodis, ut in eis uirtus animi perficeretur. Quarum periculosior quidem in meatu arctissimi gutturis, nil penitus siccum, uix solidum aliquid admittentis: molestior erat defectus stomachi, uiscerumque corruptio. Hae continuae illi, praeter alias saepius incidentes. Summum eius studium fugere admirationem, et tanquam unum sese agere caeterorum. At prosequebatur gloria fugientem, sicut e regione captantes sese alios fugere consueuit. Prouerbium illud in ore ei frequenter, semper in corde: «Qui hoc facit quod nemo, mirantur omnes.» Quo nimirum intuitu uitam regulamque communem amplius aemulabatur, nil in suis actibus praeferens obseruantiae singularis. Ob hoc denique et cilicium, quod pluribus annis occulte gestauerat, ponere maluit, quam ut ferre sciretur; minus illum latere uelle contestans, cui cum caeteris eiusdem professionis sibi communia non sectatur. In ipsis tamen communibus erat illi singularis puritas, et deuotio non communis. Nihil negligens, et minima quaeque cum studio et intentione tractabat. Ex propria siquidem experientia definire solitus sapientem, cui quaeque res sapiunt prout sunt. 2. A primis fere annis sic euasit illecebras gulae, ut ipsam quoque saporum discretionem ex magna parte perdiderit. Quoties pia sibi ministrantium fraude deceptus, liquores pro aliis alios sumpsit? Nam et oleum sibi per errorem aliquando propinatum bibit, et penitus ignorauit. Nec prius id cognitum, quam superueniens quidam labia eius miraretur inuncta. Cibus eius buccella panis, in aqua calida penitus emolliti, cum exiguis sorbitiunculis erat. Modicus ille quidem: sed non modicam eius partem crudam reiiciebat stomachus, ne qua illi foret in cibo uoluptas, quem sumere periculum, sumptum tenere dolor, reiicere miseria. Sic nimirum fideli seruo, iuxta desiderium cordis sui, dispensatio superna prouiderat, ut nec fructus ei deesset abstinentiae singularis, et odiosam semper admirationem declinaret sub umbra necessitatis. De uino quidem saepius nobis ipse dicebat, decere monachum, quando sumere oporteret, sic gustare illud, ne exinanisse calicem notaretur. Quod sic ipse seruabat, quoties sibi uinum patiebatur apponi, ut non modo post unum potum, sed post totum qualecunque prandium, suum uasculum, in quo ei propinabatur, uix aliquando uideretur minus plenum a mansula reportari. Minus quidem stare poterat, sed erat sedens pene iugiter, et rarissime mouebatur. Quoties subtrahere se negotiis poterat, aut orans, aut legens, aut scribens; aut insistens doctrinae, et fratrum aedificationi; aut in sacra meditatione persistens. In quo nimirum studio spirituali obtinuerat gratiam singularem, ut non taedium in illo, non difficultatem aliquam sustineret: libere secum habitans, et deambulans in latitudine cordis sui, et ibidem exhibens Christo (ut monere alios ipse solebat) coenaculum grande stratum. Omnis ei ad meditandum hora breuis, locus omnis congruus erat. Frequenter tamen, licet sic affectus, diuino urgente metu, imo regente spiritu, studium hoc lucris uberioribus postponebat; doctus quaerere non quod sibi erat utile, sed quod multis. Alioquin in quolibet coetu hominum uel tumultu, nisi eius intentionem causa deposceret, tota facilitate animum colligens, interiori quadam, quam ubique ipse sibi circumferebat, solitudine fruebatur, nihil prorsus attendens quod sonaret uel appareret exterius. [3,2] CAPUT II. De uisitatione Hugonis Gratianopolitani episcopi, et Cartusianorum; deque mira in Bernardo sensuum custodia. 3. Cum iam Dei Famulus annos aliquot in Clara-Valle peregisset, subiit animum eius, ut sanctum Hugonem Gratianopolitanum episcopum, et Cartusienses fratres deuotionis gratia uisitaret: quem praedictus episcopus tam gratanter et tam reuerenter suscepit, diuinam intelligens in eiusdem hospitis uisitatione praesentiam, ut prostratus solo tenus adoraret. Videns autem seruus Christi episcopum aetate grandaeuum, celebrem opinione, sanctitate conspicuum, coram se procidentem, uehementer expauit: et ipse quoque pariter corruens ante eum, ita demum susceptus in osculo pacis, humilitatem suam tanti uiri ueneratione confusam non sine graui gemitu causabatur. In cuius pectore singularem obtinuit ex eo tempore locum, ut fierent deinceps duo illi filii splendoris cor unum et anima una, et se inuicem fruerentur in Christo. Sicut enim regina Saba de Salomone testatur (III Reg. X, 6, 7), uterque sese in altero longe amplius, quam fama uulgasset, inuenisse gratulabatur. 4. Cartusiae quoque a uiro reuerendissimo Guigone Priore, et a caeteris fratribus eodem affectu et eadem ueneratione susceptus est Seruus Christi, exsultantibus illis in gaudio, quia qualem eum per epistolam prius nouerant, talem inuenerunt et praesentem. Caeterum cum in reliquis omnibus aedificarentur, unum fuit, quod praedictum Priorem Cartusiensem aliquatenus mouit, stratura uidelicet animalis, cui idem Vir uenerabilis insidebat, minus neglecta, minus praeferens paupertatem. Nec silentio pressit aemulator uirtutis quod mente conceperat: sed locutus uni e fratribus, aliquatenus super hoc moueri sese confessus est et mirari. Cumque ille ad Patrem sanctum quod audierat retulisset; non minus ipse miratus, quale illud esset stramentum quaerebat, quod ita scilicet a Clara-Valle Cartusiam usque uenisset, ut nunquam illud uidisset, nunquam considerasset, et usque in horam illam quale esset, omnino nesciret. Neque enim suum erat animal illud, sed a quodam monacho Cluniacensi auunculo suo, et in sua uicinia demorante, fuerat commodatum; et erat sicut sibi sternere ille solebat. Quod uerbum saepe dictus Prior audiens, in eo potissimum mirabatur, quod sic ille Dei famulus foris oculos circumcidisset, intus animum occupasset, ut quod ipse primo offenderat uisu, hoc ille tanti itineris spatio non uidisset. Iuxta lacum etiam Lausanensem totius diei itinere pergens, penitus eum non uidit, aut se uidere non uidit. Cum enim uespere facto de eodem lacu socii colloquerentur, interrogabat eos, ubi ille lacus esset: et mirati sunt uniuersi. 5. Desiderauerat tamen ab initio omni modo subtrahere se negotiis, et nusquam egredi, sed in monasterio residere. Quod et postmodum ex defectu corporis occasionem inuenisse se reputans opportunam, aliquando statuit, et aliquandiu tenuit, donec illum exire coegit necessitas grauis Ecclesiae Dei, et summi Pontificis, atque omnium abbatum sui Ordinis iussio, quibus per omnia tanquam patribus deferebat ipse omnium pater. Ex quorum etiam mandato, nouissimis quidem annis, praeter cucullam et tunicam, laneo panno in modum chlamydis decurtatae, et pileo simili utebatur, inter tantos languores corporis et labores nullis unquam uti pellibus acquiescens. In uestibus ei paupertas semper placuit, sordes nunquam. Nimirum animi fore indices aiebat, aut negligentis, aut inaniter apud se gloriantis, aut gloriolam foris affectantis humanam. Incessus eius et habitus omnis modestus et disciplinatus, praeferens humilitatem, redolens pietatem, exhibens gratiam, exigens reuerentiam, solo uisu laetificans et aedificans intuentes. De risu dicimus quod ex ore eius frequenter audiuimus, dum cachinnos religiosorum hominum miraretur, «non meminisse se a primis annis suae conuersionis aliquando sic risisse, ut non potius ad ridendum, quam ad reprimendum sibi uim facere oporteret; et risui suo stimulum magis adhibere, quam frenum.» [3,3] CAPUT III. De rara in eo sermonis cura, modestia, simul et gratia; deque dignitatum fuga. 6. Vocem illi in inualido corpore ualidam satis intelligibilemque contulerat, qui in opus praedicationis segregauerat illum ex utero matris suae. Sermo ei, quoties opportuna inueniebatur occasio, ad quascumque personas de aedificatione animarum, prout tamen singulorum intelligentiam, mores et studia nouerat, quibusque congruens auditoribus erat. Sic rusticanis plebibus loquebatur, ac si semper in rure nutritus: sic caeteris quibusque generibus hominum, uelut si omnem inuestigandis eorum operibus operam impendisset. Litteratus apud eruditos, apud simplices simplex, apud spirituales uiros perfectionis et sapientiae affluens documentis; omnibus se coaptabat, omnes cupiens lucrifacere Christo. Cautus erat artificiosissime obseruare quod ad papam Eugenium scribens, de sui cordis plenitudine eructauit. «Nugae si incidant interdum, inquit, ferendae fortassis, referendae nunquam. Interueniendum caute et prudenter nugacitati. Prorumpendum sane in serium quid, quod non modo utiliter, sed et libenter audiant, ut supersedeant otiosis.» 7. Quam uero placabilem et persuasibilem, quamque eruditam linguam dederit ei Deus, ut sciret quem et quando deberet proferre sermonem, quibus uidelicet consolatio uel obsecratio, quibus exhortatio congrueret uel increpatio, nosse poterunt aliquatenus qui ipsius legerint scripta, etsi longe minus ab eis qui uerba eius saepius audierunt. Siquidem diffusa erat gratia in labiis eius, et ignitum eloquium eius uehementer, ut non posset ne ipsius quidem stylus, licet eximius, totam illam dulcedinem, totum retinere feruorem. Mel et lac sub lingua eius; nihilominus in ore eius ignea lex, iuxta illud Cantici canticorum: Sicut uitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Inde erat quod Germanicis etiam populis loquens miro audiebatur affectu, et ex sermone eius quem intelligere, utpote alterius linguae homines, non ualebant, magis quam ex peritissimi cuiuslibet post eum loquentis interpretis intellecta locutione, aedificari illorum deuotio uidebatur, et uerborum eius magis sentire uirtutem: cuius rei certa probatio tunsio pectorum erat, et effusio lacrymarum. Utebatur sane Scripturis tam libere commodeque, ut non tam sequi illas, quam praecedere crederetur, et ducere ipse quo uellet, auctorem earum ducem Spiritum sequens. Quem nimirum ut in medio Ecclesiae aperiret os eius, sic impleuerat Deus spiritu sapientiae et intellectus, ut secundum quod in libro Iob legitur, profunda quoque fluuiorum scrutaretur, et abscondita proferret in lucem. Nam et confessus est aliquando, sibi meditanti uel oranti sacram omnem, uelut sub se positam et expositam, apparuisse Scripturam. 8. Caeterum quam gratis euangelizauerit, quis digne praedicet? quis digne miretur? Minus fore credidit, nullas sibi ab auditoribus transitorias petere facultates, nisi oblatas saepius refutaret ecclesiasticas dignitates. Parum illi fuit nulla quaerere stipendia militantem: ne insignia quidem recipere acquieuit. Denique uelut alter Dauid, processurus ad bellum, bellica arma sibi grauiora causatus est, quibus multos suo praesertim tempore cerneret praegrauari: et in simplicitate sua gloriosius triumphabat. Tantam enim gratiam uirtus ei diuina contulerat, ut licet abiectus esse elegisset in domo Dei, uberius tamen fructificaret in ea, quam alii quilibet in sublime porrecti; et lucens amplius illustraret Ecclesiam uelut de sub modio humilitatis suae, quam caeteri super candelabra constituti. Nimirum quo humilior, eo semper utilior fuit populo Dei in omni doctrina salutari, in quo tamen nunquam uoluit locum tenere doctoris. Beatus plane, qui, sicut ipse de quodam sanctorum ait, «legem dilexit, et cathedram non affectauit.» Quam felicius siquidem in uirtutum cathedra sedere meruit, dum noluit praesidere in cathedris dignitatum: Denique sicut iustus et fortis in praedicatione euangelica laborauit, sicut prudens et temperans cauit sibi semper ab ecclesiastica praelatione. Nec enim contumaciter unquam renuit, sed frequenter et ad maximos electus honores, prudenter egit, diuina sibi cooperante gratia, ne aliquando cogeretur. Moyses quidem sanctus cessit Aaron fratri suo pontificium; sed linguae erat impeditioris. Bernardum nostrum non ab opere euangelistae necessitas aliqua, sed ab honore solo sola humilitas reuocauit. Merito proinde apud Deum et homines obtinuit gratiam singularem, qui non modo sine sumptu temporalis facultatis, uerum etiam sine gradu ecclesiasticae dignitatis, non autem sine fructu fraternae salutis Euangelium posuit; et populo Dei semper prodesse studuit, nunquam praeesse sustinuit. Raro tamen, nisi forte ad loca proxima, ut praedicaret exiuit. Sed quoties eum necessitas aliqua traheret, seminabat super omnes aquas, publice et priuatim annuntians uerbum Dei. Quod tamen ipsum ex mandato summi Pontificis actitabat; ad nutum quoque praesulum caeterorum, ubicumque eorum aliquem contigisset adesse. Nimirum quanto magnus erat, humilians se in omnibus, eo magis sacerdotibus deferebat, quo plenius intellexerat, quae ministris Christi reuerentia deberetur. [3,4] CAPUT IV. De infelici expeditionis in Orientem successu, et nato hinc contra Virum sanctum murmure. 9. Nec tacendum quod ex praedicatione itineris Ierosolymitani graue contra eum quorumdam hominum uel simplicitas, uel malignitas scandalum sumpsit, cum tristior sequeretur effectus: quod tamen uerbum dicere possumus ab eo quidem initium non sumpsisse. Cum enim multorum iam animos permouisset audita necessitas, a rege Francorum semel et iterum propter hoc expetitus, apostolicis etiam litteris monitus, nec sic acquieuit super hoc loqui, uel consilium dare, donec per ipsius tandem summi Pontificis generalem epistolam iussus ab eo est tanquam Romanae Ecclesiae lingua exponere populis atque principibus: cuius epistolae tenor fuit, ut in poenitentiam et remissionem peccatorum iter arriperent, aut liberaturi fratres, aut suas pro illis animas posituri. Haec et huiusmodi super hoc poterant ueraciter dici: sed dicendum potius id quod potius fuit. Euidenter enim uerbum hoc praedicauit, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Sed quantis, et quam multiplicibus signis? Quanta uel numerare, nedum narrare difficile foret. Nam et eodem tempore scribi coeperant, sed ipsa demum scriptorem numerositas scribendorum, et materia superauit auctorem: nimirum cum aliquando una die uiginti, seu etiam plures ab incommodis uariis sanarentur, nec facile ab huiusmodi dies ulla uacaret. Denique plures eo tempore Christus, per Serui sui tactum et orationem, ex ipsis etiam matrum uteris caecos uidere, claudos ambulare; aridos conualescere, surdos fecit audire, et mutos loqui; mirabilius restituente gratia, quod minus praestitum fuerat a natura. 10. Nec tamen ex illa profectione orientalis Ecclesia liberari, sed coelestis meruit impleri et laetari. Quod si placuit Deo tali occasione plurimorum eripere, si non Orientalium corpora a paganis, Occidentalium animas a peccatis; quis audeat dicere illi, Quid fecisti sic? Aut quis recte sapiens, illorum magis non doleat, qui ad priora, uel peiora forte prioribus scelera redierunt, quam eorum mortem, qui in fructibus poenitentiae purgatas uariis tribulationibus Christo animas reddiderunt? Alioquin, quamlibet dicant Aegyptii, dicant filii tenebrarum, qui ueritatem nec uidere ualeant, nec proferre, Callide eduxit eos, ut interficeret in deserto: patienter tolerat Christus Saluator opprobrium, quod tantarum animarum salute compensat. Meminit huius uerbi ipse quoque uenerabilis Pater, inter caetera dicens: «Si necesse sit unum fieri e duobus, malo in nos murmur hominum, quam in Deum esse. Bonum mihi, si dignetur me uti pro clypeo. Libens excipio in me detrahentium linguas maledicas, et uenenata spicula blasphemorum, ut non ad ipsum perueniant. Non recuso inglorius fieri, ut non irruatur in Dei gloriam.» Haec quidem ille in libro de Consideratione secundo. Accidit autem, ubi primum de eiusdem exercitus dissipatione lamentabilis intra Gallias insonuerat rumor, ut illuminandum Dei Famulo filium caecum offerens pater, multis precibus uinceret excusantem. Et imponens Sanctus puero manum, orabat ad Dominum, quatenus, si ab eo uerbum praedicationis illius exierat, si praedicanti Spiritus eius adfuerat, in illius illuminatione ostendere dignaretur. Dum uero post orationem orationis praestolaretur effectum: «Quid facturus sum,» ait puer? «uideo enim.» Attollitur illico clamor astantium. Plures enim non modo e fratribus, uerum etiam e saecularibus aderant, qui ut puerum uidere uidentem, multipliciter consolati, Deo gratias referebant. 11. Illud etiam iucunde satis credimus considerasse nonnullos, quod eadem hebdomada , qua felicissima aniina eius carne soluta est, ecclesia Ierosolymitana magnifice satis fuerit diuino nuinere consolata, sicut saepius nouerant illum promisisse. Siquidem capta est Ascalon illa munitissima, paucis a sancta ciuitate milliariis distans, et periculose instans calcaneo eius. Aduersus hanc quinquaginta annis et eo amplius niliil profecerant Christiani laborantes : nam et tunc non humana uirtute capta est, sed diuina. Nec incongruum nunc ipsius interserere uerba, quae eodem scripserat anno ad uirum optimum militem Templi, tunc ministrum, nunc etiam magistrum Militiae Templi, qui ipsius secundum carnem auunculus erat. «Vae principibus nostris, ait. In terra Domini nihil boni fecerunt: in suis, ad quas uelociter redierunt, incredibilem exercent malitiam, et non compatiuntur super contritione Ioseph. Confidimus autem quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet. Porro dextera Domini faciet uirtutem, et brachium suum auxiliabitur ei; ut cognoscant omnes quia bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.» Sed de his hactenus. [3,5] CAPUT V. De erroribus Petri Abaelardi, et Gilleberti Porretani opera sancti Bernardi confutatis. 12. Iam et illud propter posteros memorandum, quam multipliciter Ecclesiae sanctae Viri Dei doctrina profuerit in Catholicorum moribus corrigendis, in schismaticorum furoribus comprimendis, in haereticorum erroribus confutandis. Siquidem praeter eos quos docuit sobrie, et iuste, et pie uiuere in saeculo; quantos etiam perfectius ualedicere saeculo persuasit, uel ex hoc liquet, quod non cessauit, quamdiu uixit, deserta saeculi, saeculi desertoribus implere. Cuius ministerio uidetur propheticum illud etiam corporaliter exhiberi: Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. Et collocauit illic esurientes, et constituerunt ciuitatem habitationis. Et seminauerunt agros, et plantauerunt uineas, et fecerunt fructum natiuitatis. Et benedixit eis, et multiplicati sunt, et iumenta eorum non minorauit. Sane in diebus schismatis generalis, quam fideliter Seruus Domini stetit in confractione in conspectu eius, ut auerteret iram eius; quam efficaciter stetit et placauit et cessauit quassatio; quam denique euidenter in tempore irae factus est reconciliatio; non modo latius prosequendum. Sufficere interim potest, si ipsius super hoc scribentis ad eum Innocentii papae uerba ponamus: «Quam firma,» ait, «perseuerantique constantia causam beati Petri et sanctae matris tuae Romanae Ecclesiae, incandescente Petri Leonis schismate, feruor tuae religionis et discretionis susceperit defendendam, et se murum inexpugnabilem pro domo Dei opponens, animos regum ac principum, et aliarum tam ecclesiasticarum quam saecularium personarum, ad catholicae Ecclesiae unitatem, et beati Petri, ac nostram obedientiam, frequentibus argumentis, et ratione munitis reducere laborauerit; magna, quae Ecclesiae Dei et nobis prouenit, utilitas manifestat.» In quibus autem pro fide quoque quam magnifice egerit seruis fidelis et prudens, breuiter intimandum. 13. Fuit in diebus illis Petrus Abaelardus magister insignis, et celeberrimus in opinione scientiae, sed de fide perfide dogmatizans. Cuius cum blasphemiis plena grauissimis uolitare undique scripta coepissent, profanas nouitates uocum et sensuum uiri eruditi atque fideles ad Dei Hominem retulerunt. Qui nimirum solita bonitate et benignitate desiderans errorem corrigi, non hominem confundi, secreta illum admonitione conuenit. Cum quo etiam tam modeste, tamque rationabiliter egit, ut ille quoque compunctus ad ipsius arbitrium correcturum se promitteret uniuersa. Caeterum cum recessisset ab eo, Petrus idem consiliis stimulatus iniquis, et ingenii sui uiribus, plurimoque exercitio disputandi infeliciter fidens, resiliit a proposito saniori. Expetens denique Senonensem Metropolitanum, quod in eius ecclesia celebrandum foret in proximo grande concilium, Clarae-Vallensem causatur Abbatem suis in occulto detrahere libris. Addit quoque paratum se esse in publico sua defendere scripta, rogans ut praedictus Abbas dicturus, si quid haberet, ad Concilium uocaretur. Factum est ut postulauit. Sed uocatus Abbas uenire penitus recusauit, suum hoc non esse renuntians. Postea tamen magnorum uirorum monitis flexus, ne uidelicet ex ipsius absentia et scandalum populo, et cornua crescerent aduersario, demum pergere acquieuit, tristis quidem, nec sine lacrymis annuens, sicut in epistola ad papam Innocentium ipse testatur, in qua plenius lucidiusque negotium omne prosequitur. 14. Adfuit dies, et ecclesia copiosa conuenit: ubi a Dei Famulo Petri illius in medium scripta prolata sunt, et erroris capitula designata. Demum illi optio data est, aut sua esse negandi; aut errorem humiliter corrigendi; aut respondendi, si posset, obiiciendis sibi rationibus pariter et sanctorum testimoniis Patrum. At ille nec uolens resipiscere, nec ualens resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur; ut tempus redimeret, Sedem apostolicam appellauit Sed et postea ab egregio illo catholicae fidei aduocato monitus, ut uel iam sciens in personam suam nihil agendum, responderet tam libere, quam secure, audiendus tantum et ferendus in omni patientia, non sententia aliqua feriendus; hoc quoque omnimodis recusauit. Nam et confessus est postea suis, ut aiunt, quod ea hora, maxima quidem ex parte memoria eius turbata fuerit, ratio caligauerit, et interior fugerit sensus. Nihilominus tamen Ecclesia quae conuenerat, dimisit hominem, mulctauit abominationem, a persona abstinens, sed dogmata praua condemnans. Quando uero Petrus ille refugium inueniret in Sede Petri, tam longe dissidens a fide Petri? Et ipsum ergo auctorem eadem sententia cum erroribus suis apostolicus Praesul inuoluens, scripta incendio, scriptorem silentio condemnauit. 15. Fuit item Gillebertus, quem cognominauere Porretanum, Pictauorum episcopus, in sacris Litteris plurimum exercitatus, sed sublimiora se etiam ipse scrutatus ad insipientiam sibi. Siquidem de sanctae Trinitatis unitate et Diuinitatis simplicitate non simpliciter sentiens, nec fideliter scribens, discipulis suis panes proponebat absconditos, furtiuas propinabat aquas, nec facile quid saperet, imo quantum desiperet, personis authenticis fatebatur. Timebat enim quod apud Senonas Petrum ei dixisse ferunt: "Tunc tua res agitur, paries cum proximus ardet". Nouissime tamen cum iam fidelium super hoc inualesceret scandalum, cresceret murmur, uocatus ad medium est, et librum tradere iussus, in quo blasphemias euomuerat, graues quidem, sed uerborum quodam inuolucro circumseptas. Igitur in Concilio, quod in urbe Remorum papa uenerabilis Eugenius celebrauit, egit cominus aduersus hunc Gillebertum Ecclesiae sanctae suo tempore singularis athleta Bernardus: primo quidem totum quod ille uerborum cauillationibus occultare nitebatur, eliciens; deinde uero tam suis ratiociniis, quam sanctorum testimoniis biduana disputatione redarguens. Considerans sane nonnullos ex his qui praesidebant, iam quidem animaduertentes blasphemiam in doctrina, adhuc tamen auertentes iniuriam a persona; accensus est zelo, et domesticam sibi Ecclesiam seorsum conuocat Gallicanam. Communi denique consilio, a patribus decem prouinciarum, aliis autem episcopis et abbatibus plurimis, dictante Viro Dei, nouis dogmatibus opponitur symbolum nouum. Cui etiam subscribuntur nomina singulorum, ut eorum uidelicet omnium sicut irreprehensibilis fides, sic irreprehensibilis zelus caeteris innotescat. Ita demum apostolico iudicio et auctoritate uniuersalis Ecclesiae error ille damnatur; episcopus Gillebertus an eidem damnationi consentiat, interrogatur. Consentiens, et publice refutans quae prius scripserat et affirmauerat, indulgentiam ipse consequitur, maxime quod ab initio cautus fuisset ea lege eamdem ingredi disceptationem, ut promitteret sine ulla sese obstinatione, pro Ecclesiae sanctae arbitrio, correcturum libere suam opinionem. [3,6] CAPUT VI. De haeresi Henriciana in partibus Tolosanis repressa et patratis ibidem miraculis. 16. In partibus Tolosanis Henricus quidam, olim monachus, tunc apostata uilis, pessimae uitae, perniciosae doctrinae, uerbis persuasibilibus gentis illius occupauerat leuitatem, et, ut praedixit Apostolus de quibusdam, in hypocrisi loquens mendacium (I Tim. IV, 2), fictis uerbis de eis negotiabatur. Erat autem hostis Ecclesiae manifestus, irreuerenter ecclesiasticis derogans Sacramentis pariter et ministris. Nec mediocriter in ea iam malignitate profecerat. Sic enim de eo scribens Pater uenerabilis ad principem Tolosanum, inter caetera ait: «Passim inueniebantur iam Ecclesiae sine plebibus, plebes sine sacerdotibus, sacerdotes sine debita reuerentia, sine Christo denique Christiani. Paruulis Christianorum Christi uita intercludebatur, dum Baptismi gratia negabatur. Ridebantur orationes oblationesque pro mortuis, sanctorum inuocationes, sacerdotum excommunicationes, fidelium peregrinationes, basilicarum aedificationes, dierum solemnium uacationes, chrismatis et olei consecrationes, et omnes denique institutiones ecclesiasticae spernebantur.» 17. Hac necessitate Vir sanctus iter arripuit, ab ecclesia regionis illius saepius iam ante rogatus, et tunc demum a reuerendissimo Alberico Ostiensi episcopo et legato Sedis apostolicae persuasus pariter et deductus. Veniens autem cum incredibili deuotione susceptus est a populo terrae, ac si de coelo angelus aduenisset. Nec moram facere potuit apud eos, quod irruentium turbas reprimere nemo posset: tanta erat frequentia diebus ac noctibus aduentantium, benedictionem expetentium, flagitantium opem. Praedicauit tamen in ciuitate Tolosa per aliquot dies, et in caeteris locis, quae miser ille frequentasset amplius, et grauius infecisset; multos in fide simplices instruens, nutantes roborans, errantes reuocans, subuersos reparans, subuersores et obstinatos auctoritate sua premens et opprimens, ut non dico resistere, sed ne assistere quidem et apparere praesumerent. Caeterum etsi tunc fugit haereticus ille et latuit, ita tamen impeditae sunt uiae eius et semitae circumseptae, ut uix alicubi postea tutus, tandem captus et catenatus episcopo traderetur . In quo itinere plurimis etiam signis in Seruo suo glorificatus est Deus, aliorum corda ab erroribus impiis reuocans, aliorum corpora a languoribus uariis sanans. 18. Est locus in regione eadem, cui Sarlatum nomen est, ubi sermone completo plurimos ad benedicendum panes, sicut ubique fiebat, Dei Famulo offerebant. Quos ille eleuata manu et signo Crucis edito in Dei nomine benedicens: «In hoc,» inquit, scietis uera esse quae a nobis, falsa quae ab haereticis suadentur, si infirmi uestri gustatis panibus istis adepti fuerint sospitatem.» Timens autem uenerabilis episcopus Carnotensium magnus ille Gaufridus (siquidem praesens erat, et proximus Viro Dei); «Si bona,» inquit, «fide sumpserint, sanabuntur.» Cui Pater sanctus de Domini uirtute nil haesitans: Non hoc ego dixerim,» ait, «sed uere qui gustauerint, sanabuntur: ut proinde ueros nos et ueraces Dei nuntios esse cognoscant.» Tam ingens multitudo languentium gustato eodem pane conualuit, ut per totam prouinciam uerbum hoc diuulgaretur, et Vir sanctus per uicina loca regrediens ob concursus intolerabiles declinauerit, et timuerit illo ire. 19. Praecipuum sane miraculum quod per Famulum suum in urbe Tolosa Christus exhibuit, paralytici cuiusdam clerici curatio fuit. Hunc in domo regularium clericorum sancti Saturnini, quorum unus ipse erat, ad petitionem Abbatis et fratrum circa noctis crepusculum, uisitans Homo Dei, moribundum inuenit hominem, qui extremum spiritum trahere uideretur. Consolatus itaque miserum, et data benedictione egrediens, sicut postea confessus est, loquebatur in corde suo fidelis Seruus ad Dominum tam fiducialiter, quam fideliter, dicens: Quid exspectas, Domine Deus? Generatio haec signa quaerit. Alioquin minus apud eos nostris proficimus uerbis, nisi abs te fuerint confirmata sequentibus signis.» Eadem hora exiliit paralyticus de grabato, et accurrens secutus et consecutus est eum, sacra uestigia deuotione qua debuit amplexatus: cui subito procedenti obuians ex concanonicis unus expauit et exclamauit, siquidem phantasma putabat. Quando enim de lectulo eum crederet surgere potuisse? Egressam magis a corpore eius animam phantastice sibi apparuisse arbitratus aufugit. Sed ipsa demum tam ei, quam caeteris, rei ueritas fidem fecit. Egreditur exinde sermo inter fratres, curritur ad spectaculum tam iucundum: ipse etiam inter primos accurrit episcopus et legatus. Inde pergitur ad ecclesiam, eo ipso qui conualuerat praeeunte: conclamatur in laudes Dei, eodem pariter concinente, ruit undique populus, benedicitur Christus, triumphat fides, infidelis quisque confunditur, exsultat pietas et impietas contabescit. Porro Vir Dei cellam ubi manebat ingressus, diligenter omnes obseruari aditus, obserari ianuas iubet, ne quis pateat introitus populo concurrenti. [3,7] CAPUT VII. De suauissimis beati Viri moribus, et praeclaris uirtutibus, et quid de suis miraculis sentiret. 20. Cum autem per totum ab eadem prouincia reditum Viri sancti magis magisque signa crebrescerent, et multiplicarentur in dies, non praetereundum quidnam ipse inter haec animi gereret, qui a Christo humilitatem cordis et mansuetudinem didicisset. Disputans enim secum in cogitationibus suis, et ex ipsa demum locutus abundantia cordis sui, domesticis sibi religiosis quibusdam fratribus aiebat: «Plurimum miror quidnam sibi haec miracula uelint, aut quid uisum sit Deo talia actitare per talem. Nil mihi uideor in sacris paginis super hoc genere legisse signorum. Siquidem facta sunt aliquando signa per sanctos homines et periectos: facta sunt et per fictos. Ego mihi nec perfectionis conscius sum, nec fictionis. Scio enim sanctorum mihi non suppetere merita, quae miraculis illustrentur: confido autem nec ad eorum sortem me pertinere, qui uirtutes multas in nomine Domini operantur, et a Domino ignorantur.» Haec et huiusmodi crebrius, secretiusque cum uiris spiritualibus conferebat. Nouissime uero opportunum sibimet uisus exitum reperisse: «Scio, inquit, huiusmodi signa non ad sanctitatem unius, sed ad multorum spectare salutem; et Deum in homine, per quem talia operetur, non tam perfectionem considerare, quam opinionem: ut in eo commendet hominibus, quae illi creditur inesse, uirtutem. Neque enim pro eis fiunt haec, per quos fiunt; sed pro eis magis qui uident illa, uel sciunt. Nec eo fine per eos ista Dominus operatur, ut ipsos probet caeteris sanctiores, sed ut caeteros magis amatores et aemulatores faciat sanctitatis Nihil ergo mihi et signis istis: quandoquidem meae illa famae magis, quam uitae nouerim exhiberi; nec ad meam fieri commendationem. sed ad commonitionem potius aliorum.» Satis, ni fallimur, huius uiri mirabitur animum quisquis hoc diligenti consideratione pensauerit, nec praestantius reputabit aestimator quisque fidelis, signa atque prodigia mirabiliter operari, quam perpetrata taliter interpretari. Sibi quoque non minus utile iudicabit imitandos eius affectus, quam mirandos actus, et morum insignia, quam operum signa cognoscere. Sed ad haec quis idoneus? 21. In huius siquidem pectore Viri Dei, pari foedere puritas suauitasque consederant: satis quidem utraque mirabilis; sed mirabilior utriusque complexus. Inde nimirum tam singulariter in unum hominem totius Orbis uota pariter concurrebant, quod puritatem suauitas amabilem faceret, suauitatem puritas acceptabilem; ut difficile fuerit aestimare, gratiae an reuerentiae amplius obtineret. Quis enim tam rigidae conuersationis, qui Clarae-Vallensem non sublimiter reuereretur Abbatem? quis tam dissolutae, qui non erga eumdem dulciter afficeretur? Dulcissimis enim affectibus plenum pectus ipse gerebat: sed quam libere eos, quoties causa deposceret, coercebat, humanissimus in affectione, magis tamen fortis in fide. Et ut, breue aliquod huius rei proferamus exemplum, sicut ipse quoque testatur in sermone super Cantica canticorum uicesimo sexto; siccis oculis germani sui, et germani tam necessarii, tam dilecti, Gerardi uidelicet, celebrauit exsequias, siccis oculis corpus eius tradidit sepulturae, ne affectus fidem uincere uideretur. Nam extraneum quemlibet uix, aut nunquam sine lacrymis sepeliuit. Talem sibi illum uberius proinde fructificaturum manus diuina formauerat, ut austeritatem suauitas morum tolleret, auctoritatem sanctitas conseruaret. Cui enim uel tanta benignitas esset oneri, uel tanta bonitas non esset honori? Legimus de Salomone, quod omnis terra desiderauit uidere uultum illius. Grande praeconium: sed forsitan in hac parte non minus quam Salomon hic. Neque enim satis credibile est, Salomonem illum in omni gloria sua tam uniuersalem Orbis obtinuisse fauorem, quam hunc in sua humilitate. Imo uero difficile omnino uideretur ex historiis aliquibus inuenire hominem unum, conuersantem adhuc cum hominibus, in uniuersa terra tam celebre et amabile obtinuisse nomen a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. 22. Ut enim illas memoremus prouincias, ex quibus usque hodie monumenta certiora superesse noscuntur; et in Ecclesia orientali, et apud soles occiduos Hibernorum, et a meridie in remotis finibus Hispaniarum, et ab aquilone in insulis quae procul sunt Daciae Sueciaeque, celeberrima eius opinio fuit. Crebras undique recipiebat epistolas, et reddebat. Undique ei xenia mittebantur, undique eius benedictio petebatur. Postremo quasi uitis abundantissima suos undique palmites propagauit, excepto quod in terram Ierosolymitanam, quamuis locus esset a Rege paratus, ob incursus Paganorum et aeris intemperiem, non acquieuit mittere fratres suos. Neque uero episcopus ille incongruum aliquid usurpasse uidetur, qui post sacrum eius obitum, dum fratres consolaretur, inter caetera hoc quoque in ipsius prosecutus est laudem, quia in omnem terram exiuit sonus eius, et in fines orbis terrae uerba illius. Vincebat tamen sublimitatem nominis humilitas cordis: nec tantum poterat uniuersus eum mundus erigere, quantum se ipse deiicere solus. Summus reputabatur ab omnibus, infimum ipse se reputans: et quem sibi omnes, ipse se nemini praeferebat. Denique, sicut nobis saepius fatebatur, inter summos quosque honores et fauores populorum, uel sublimium personarum, alterum sibi mutuatus hominem uidebatur, seque potius reputabat absentem, uelut quoddam somnium suspicatus. Ubi uero simpliciores ei fratres, ut assolet, fiducialius loquerentur, et amica semper liceret humilitate frui; ibi se inuenisse gaudebat, et in propriam rediisse personam. Innata ei a puero uerecundia usque ad diem perseuerauit extremum. Inde erat, quod licet tam magnus esset, et excelsus in uerbo gloriae, numquam tamen (sicut saepe eum audiuimus protestantem) in quamlibet humili coetu sine metu et reuerentia uerbum fecit, tacere magis desiderans, nisi conscientiae propriae stimulis urgeretur, timore Dei, charitate fraterna. 23. Patientiam eius maxime quidem flagellis dominicis exercitatam nouimus et probatam: qui nimirum ab ipso suae conuersionis initio usque ad diem sacrae depositionis tanta sustinuit, ut uita eius, his qui nouerant, nonnisi quaedam mortis protelatio uideretur. Caeterum erga homines quoque, etsi rarior ei occasio, minora forsitan patientiae potuit experimenta praestare, dicendum tamen uel breuiter, ne huius quidem apparuisse eum uirtutis immunem. Et quia genus hoc patientiae solitus erat dicere tripartitum, uidelicet ad uerborum iniurias, ad damna rerum, ad corporis laesionem; de singulis saltem singula proponamus exempla, quae interim nobis occurrunt. Scripserat aliquando Dei Famulus ad episcopum aliquem de curia et concilio Regis, monens eum super quibusdam uerbis regi suadere, et consulere meliora. At ille uehementer exacerbatus, amarissimam ei reddidit epistolam, dicens in ipsa salutatione prima, «Salutem, et non spiritum blasphemiae;» tanquam uidelicet Vir sanctus (quod horror est dicere) ex blasphemiae spiritu illa scripsisset. Ad quod uerbum mansuetissimus Christi seruus, memor Dominicae responsionis, "Ego daemonium non habeo" (sicut hodieque exstans eius epistola continet): «Minime quidem, ait, spiritum blasphemiae habere me credo, sed nec maledixisse cuiquam, aut maledicere uelle me scio, praesertim principi populi mei.» Nec minus postea charum nec minus familiarem eumdem episcopum habuit, sed elogium illud praedictum apud eum sic fuit quasi non dictum. 24. Abbas Farfensis conuentum fratrum a Clara-Valle uocauerat, monasterium eis aedificaturus: sed Romanus impediuit Antistes, et sibi tollens eos in loco altero ordinauit. Unde plurimum dolens praedictus ille uir magnus, et magnae deuotionis, collectam pecuniam sexcentarum fere marcarum argenti deposuit sub chirographo, quam ad Dei Hominem ueniens obtulit ei, rogans ut quod non meruerat in partibus suis, uel citra Alpes nouum exinde coenobium conderetur. Missum est pro argento, et totum prorsus amissum. Nec respondit aliud Homo Dei, cum ei nuntiaretur, quam, «Benedictus Deus qui nobis pepercit ab onere. Nam et illis,» inquit, «qui abstulere, leuius indulgendum. Sunt enim Romani: et pecunia uidebatur immanis, ac uehemens fuit ista tentatio.» Gratulari etiam consueuerat, decem circiter monasteria, uel aedificandis monasteriis loca congrua numerans, fraudulenter et uiolenter sibi ablata, dum contendere nollet, et magis eum uinci, quam alios uincere delectaret. 25. Veniens aliquando Claram-Vallem clericus quidam, ex his quos Regulares uocant, importune satis instabat ut in monachum reciperetur. Suadente Patre sancto ut ad suam reuerteretur ecclesiam, nec acquiescente recipere eum: «Utquid ergo, ait ille, in libris tuis tantopere perfectionem commendasti, si eam desideranti opem renuis exhibere?» Et maligno spiritu iracundiae uehementius instigatus, sicut postmodum euidenter apparuit: «Iam,» inquit, «si illos tenerem, discerperem libros.» Cui Vir Domini: «Puto,» ait, «in nullo eorum legisti, non possete in tuo claustro esse perfectum. Morum correctionem, non locorum mutationem, si bene memini, in libris omnibus commendaui.» Tum uero impetum faciens homo uelut insanus in eum, percussit maxillam eius, idque tam grauiter, ut succederet statim rubor ictui, tumor rubori. Iam qui aderant in sacrilegum inuolabant: sed praeuenit eos Seruus Domini clamans, et adiurans per nomen Christi nullatenus eum tangere, sed educere caute, et curam eius habere, ne ab aliquo ei uel in aliquo noceretur. Quod tam districte praecepit, ut miser ille timens et tremens absque omni iniuria eductus sit et deductus. 26. Et quidem in libertate spiritus Dei Famulus excellenter enituit, cum humilitate et mansuetudine tamen, ut quodam modo uideretur et uereri neminem, et omnem hominem reuereri. Increpatione rarius utebatur, monitis potius et obsecrationibus agens. Quam uero inuitus, et non ex cordis amaritudine uerbum proferret amarum, ex eo maxime animaduertebatur, quod perfacile huiusmodi impetum cohiberet. Siquidem mirabatur hominum improbitatem, quos aliquando forte turbatos, excusationem quamlibet rationabilem, satisfactionem quamlibet humilem admittere grauat, quod ipsa suae turbationis passio miseros sic delectet, ut oderint omne remedium; ut contineant aures, claudant oculos, obiiciant manus, et omnimodis satagant, ne semel orta commotio sedari ualeat et sanari. Eius tamen obiurgationem non minus facile aliquando compescebat grauis et turbulenta responsio, quam humilis et modesta; ut ab aliquibus proinde diceretur cedenti insistere, cedere resistenti. Dicebat enim, ubi resonat utrimque modestia, dulce esse colloquium: ubi uel ex parte altera, utile: ubi ex neutra, perniciosum. Ubi enim hinc inde duritia sonat, iurgium est, non correctio; nec disciplina, sed rixa; ut deceat magis interim dissimulare praelatum, et commotione sanata, utilius castigare subiectos; aut certe, si ita res exigit, obseruare consilium Sapientis, quia stultus non corrigitur uerbis. Loquitur ipse de increpationibus minus utiliter, minus patienter acceptis, in sermone super Canticum canticorum quadragesimo secundo, inter caetera dicens: «Utinam neminem obiurgare necesse sit! hoc enim melius. Sed quoniam in multis offendimus omnes; mihi tacere non licet, cui ex officio incumbit peccantes arguere, magis autem urget charitas. Quod si arguero et fecero quod meum est, illa autem procedens increpatio minime quod suum est faciat, neque ad quod misi illam, sed reuertatur ad me uacua tanquam iaculum feriens et resiliens, quid me animi tunc habere putatis, fratres? Nonne angor? nonne torqueor? Et ut mihi usurpem aliquid ex uerbis Magistri, quia de sapientia non possum: prorsus coarctor e duobus, et quid eligam nescio: placerene mihi in eo quod locutus sum, quoniam quod debui, feci; an poenitentiam agere super uerbo meo, quia quod uolui, non recepi.» Et infra: «Dicas forsitan mihi, quod bonum meum ad me reuertatur, et quia liberaui animam meam, et mundus sum a sanguine hominis, cui annuntiaui et locutus sum, ut auerteretur a uia sua mala, et uiueret. Sed etsi innumera talia addas, me tamen minime ista consolabuntur, mortem filii intuentem. Quasi uero meam illa reprehensione liberationem quaesierim, et non magis illius! Quae enim mater, etiamsi omnem quam potuit curam et diligentiam aegrotanti filio adhibuisse se sciat, si demum se frustratam uiderit, et omnes labores suos esse penitus inefficaces, illo nihilominus moriente, propterea unquam a fletibus temperabit?» Et haec hactenus. 27. De caetero tantus aemulator erat mansuetudinis et pacis; ut si forte improbus quisque petitor durius extorsisset a negante responsum, haud facile deinceps cum eadem repulsa demitteretur inanis. Siquidem uelut naturaliter, ut fatebatur, oderat omne scandalum; et grauamen cuiuslibet hominis sustinere, ei admodum graue; non sentire impossibile erat. Adeo neminem spreuit, nullius hominis scandalum paruipendit, etsi ueritatem Dei, iustitiamque praetulerit. Nam et quoties oporteret noxios aliquorum uel reprehendere actus, uel impedire conatus, tam considerate fiebat, ut abundanter ipsi quoque qui laesi uiderentur, haberent unde sibi pro eo satisfacerent in cogitationibus suis. Sane uidimus ex ipsis quoque nonnullos, et de quibus minus id uidebatur posse sperari, ampliori deuotione eius post modum uel obsequiis deseruisse, uel etiam adhaesisse uestigiis. Dicitur tamen et inuidos habuisse, ut haberet meritum et ex eis. Caeterum tam singulariter eminebat gloria nominis eius, ut pestis illa magis desperatione, quam liuore tabesceret, et timeret agnosci. Quin etiam humilitate eius et mansuetudine uincebatur, beneficiis suffocabatur, obruebatur obsequiis. Nimirum doctus erat uincere in bono malum, sicut ad quosdam fratres scribens, inter caetera ait: «Adhaerebo uobis, etsi nolitis: adhaerebo etsi nolim ipse. Inuitis praestabo, ingratis adiiciam, honorabo et contemnentes me.» 28. Usque adeo siquidem omnes homines germano amplectebatur affectu, ut eorum scandalo, sicut ipse fateri solebat, grauius ureretur, quibus nullam uideretur occasionem scandali praebuisse. Plus enim piissimum pectus gratuitum affligebat alterius scandalum, quam propriae immunitas conscientiae solabatur. Siquidem minus sperabat posse sanari quod unde procederet non uidebat; magnum sibi e regione solatium fore perhibens, quoties inueniret unde satisfacere posset, uel homini pro se, uel Deo pro homine non sine occasione turbato. Erga omnium quidem hominum spirituale commodum incommodumue amplius afficiebatur: et summum ei desiderium, summum gaudium erat animarum fructus, conuersio peccatorum. Et corporeas tamen necessitates piissimo miserabatur affectu; cuius tanta erat humanitas, ut non modo hominibus, sed irrationabilibus etiam animantibus, auibus compateretur et feris. Nec compatienti deerat uirtutis effectus. Contigit enim aliquoties, ut iter agens, fugientem, et (ut uidebatur) protinus capiendum uel lepusculum a canibus, uel auiculam ab accipitribus, signo crucis edito mirabiliter liberaret, diceretque sequentibus frustra sese conari, nec ullatenus se praesente huiusmodi exercere posse rapinam. [3,8] CAPUT VIII De scriptis sancti Bernardi, et animi eius effigie in ipsis expressa. 29. Haec nos quidem de sacris moribus Patris nostri pro modulo nostro sub breuitate perstrinximus. Caeterum longe eminentius in suis ille libris apparet, et ex litteris propriis innotescit, id quibus ita suam uidetur expressisse imaginem, et exhibuisse speculum quoddam sui, ut illud quoque Ambrosianum merito illi posse uideatur aptari: «Laude sua ipse se sonet, et laureatus spiritu scriptis coronetur suis.» Si quis enim nosse desiderat, quam sollicitus ab initio sui ipsius diiudicator et scrutator exstiterit, primum opus illius de gradibus Humilitatis inspiciat. Inde si quaeritur piae mentis religiosa deuotio, transeundum ad homilias in Laudibus Virginis Matris; et illum quem de Diligendo Deo edidit librum. Si feruens contra suorum uel aliorum uitia zelus, legatur is quem Apologeticum uocat. Si uigil eodem in zelo circumspecta discretio, de Praecepto et Dispensatione disserens audiatur. Quam uero fidelis cuiuslibet piae conuersationis commendator exstiterit et adiutor, Exhortatorius ad milites Templi Sermo declarat. Quam non ingratus gratiae Dei, ex his liquet quae de Gratia et Libero Arbitrio tam fideliter, quam subtiliter disputauit. Quam liber in uoce, quam disertus, et in rerum superiorum pariter inferiorumque scientia locuples, in his quae ad papam Eugenium de Consideratione scripsit, diligens considerator agnoscet. Quam deuotissimus praedicator alienae sanctitatis, tam diligenter episcopi sancti Malachiae uitam prosecutus ostendit. Nam et in Sermonibus super Cantica, et inuestigator mysteriorum, et morum aedificator magnificus innotescit. In Epistolis, quas ad diuersas personas ob negotia diuersa dictauit, prudens lector aduertet, quo feruore spiritus iustitiam omnem dilexerit, omnem aeque oderit iniustitiam. 30. Fidelis etenim seruus Christi non quaerebat aliquid suum: quidquid tamen erat Christi, sic curabat ut suum. Quae enim scelera non arguit? quae odia non exstinxit? quae scandala non compescuit? quae schismata non resarciuit? quas haereses non confutauit? Quid uero sanctum, quid honestum, quid pudicum, quid amabile, quid bonae famae, quid uirtutis, aut laudabilis disciplinae, suis ortum in qualibet regione diebus non roborauit eius auctoritas, non fouit charitas, diligentia non promouit? Quid ante promotum dilatari amplius non optauit? quid forte collapsum non totis pro loco et tempore uiribus egit ut repararetur? Quis malitiam quamcumque disponens eius zelum et auctoritatem non timuit? Quis proponens quodcumque bonum, eius, si potuit, non consuluit sanctitatem, non desiderauit fauorem, opem non flagitauit? Quis ad sacrum in eius pectore habitantis templum diuinitatis, de quacumque tribulatione fideliter clamaturus accessit, et inefficaciter laborauit? Moestus ab eo solatium, afflictus auxilium, consilium anxius, aeger remedium, pauper subsidium reportabat. Ita sese omnium fecerat seruum, ac si toti genitus Orbi: ita tamen liber ex omnibus conscientiae suae curam gerens, tanquam soli deditus curae et custodiae cordis sui. 31. Etquidem diuisiones gratiarum commendat Apostolus: et si quis diligenter quaerat, inueniet diuersos ab initio Dei famulos in diuersis enituisse muneribus. Legimus enim uiros in fide magnificos, multiplicibus claruisse miraculis: alios spiritum habuisse propheticum, et futura quasi praesentia, occulta uelut sub oculis posita mirabiliter cognouisse. Alios nihilominus antiquorum litterae protestantur grauiori abstinentiae deditos, parcimoniam coluisse: alios in humilitatis proposito, spretis dignitatibus huius saeculi, auctori saeculi plurimum placuisse: alios in doctrina uerbi ad salutis scientiam plurimos erudisse; ut secundum promissionem Scripturae sanctae, luceant quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3.) Alii quoque in aedificandis coenobiis laborantes, amplificauerunt nomen sanctitatis: alii in sedandis scandalis et turbinibus huius saeculi promouendisque Ecclesiae Dei negotiis efficaciter occupati, utiles in actione: alii in sacris meditationibus spiritualiter feriati, sublimes in contemplatione fuerunt. Quid horum nostro uidebitur defuisse Bernardo? Imo quid horum tam insigne in eo non fuit, ut ad commendationem satis esset, etiamsi caeterorum aliquid non adesset? Nam etsi multiplicibus Ecclesia sui temporis tam in supra memoratis negotiis, quam in aliis pluribus actionis eius utilitatem meruit experiri: magnifice tamen etiam gratia contemplationis in eo tam ex uisionibus et reuelationibus Domini, quam ex scriptis suis, quae spiritualibus exuberant sensibus, elucescit. Porro monasteriorum fructus, quae per eum Dominus ordinauit, tam copiosus et euidens, humanis sese ingerit oculis, ut nullis egeat litteris commendari. Magis autem et ex ipsa quoque eorumdem multitudine coenobiorum omnis deinceps generatio certum capere poterit documentum, quantos collegerit ad seruitium Christi, qui tam multos undique propagauit. Quod ad reliqua spectat, de humilitate eius, et dignitatibus refutatis, sed et de tenuissimo uictu, superius prosecuti, ex his quae ad prophetiam pertinent ostensionemque uirtutum, sub alio quidem principio curabimus annotare perpauca de multis.> Et nunc igitur iam super his, quae in signis exterioribus, et multiplici uirtutum exhibitione consistunt, secundus, ut praemissum est in praefatione, libellus aliquanta narrabit.