[5] CAPUT V. Sepultura B. Caroli et aliorum. Miraculum claudi sanati. Direptiones bonorum. 20. Inter haec cadauera occisorum, scilicet castellani et Walteri ex Locris, e castro efferebantur, et simul nauibus imposita sunt castellanus et dilectissimi filii eius et deuehebantur ad proprias et domus et castra. Praepositus uero in domo sua cum canonicis suis deambulabat, excusans se uerbis quantum potuit, quia nihil huius traditionis praenouisset. Eodem die excursum fecerunt traditores illi in hostes suos, scilicet contra Thangmarum et suos apud Straten, et repererunt oppida eorum uacua et curtes desertas. Nam audito scelere quod factum est in morte comitis, timuerunt sibi maxime, eo quod defensorem suum perdidissent; et si forte obsidione augustiati includerentur a traditoribus, nullus foret ipsis adiutor, cum tandem intellexissent omnes regni Pares in tradendo assensum praestitisse. Credebant enim multo grauiora pericula in futuro et sibi et toti regno imminere, nihil possessiones suas curantes, sed hoc solum reputantes, si uitam propriam conseruarent, atque ad tutiora loca fugerunt. Tunc traditores illi inuadentes tam oppidum quam curtem Thangmari, omnia arma et supellectilem intro diripientes simul cum maxima rapina pecudum et uestium rusticorum uillae illius, atque sic rapina exercitata per totum diem in uespera redierunt. Et non solummodo isti circa uiciniam nostram rapinam fecerunt, sed plures qui traditionem praesciuerant, statim praecurrentes ad transitus mercatorum, qui ad forum in Ipra feriatum ibant, ipsos simul cum oneribus suis rapuerunt. Audita quoque mortis traditione, Willelmus ex Ipra obtinere comitatum se credidit deinceps, et uniuersos negotiatores cuiuscunque loci fuissent, securitatem et fidelitatem sibi et suis iurare coegit, quos in foro capere potuisset. Alioquin a se recedere non permisit, sed tam diu captiuauit donec omnia et securitates sibi peregissent, et hoc totum fecit consilio praepositi et traditorum nepotum ipsius. Iam eodem decliuo ad uesperam die, ex communi consilio praepositi et nepotum eius et complicum suorum, claues de thesauro comitis a Fromoldo iuniore, quem captiuum tenebant, requirebant, et similiter claues omnes de domo, siue de scriniis et cistis, quae in domo erant, uiolenter extorserunt. Quas quidem Borsiardus et castellanus Haket et Walterus filius Lamberti ex Reddenburch in suam potestatem susceperunt. 21. De corpore quidem comitis (animae cuius commendationem sacerdotes eo tempore fecerant, quando et castellanum eius Christo communicabant, latenter tamen) nihil interim actum est: quia corpus eius adhuc in ipsa occisionis positione cruentum et solum iacebat. Tractabant ergo fratres ecclesiae sollicite quid inde agerent, et quas sibi exsequias praepararent, cum in eadem ecclesia diuinum officium nullus auderet uel latenter agere, in qua tanta caedes et facinus factum fuisse constabat. Tandem accepta licentia a praeposito, ex consensu fratrum, Fromoldus senior, linteo corpus nobile inuolutum, in medio chori in feretro positum, debita ueneratione composuit, appositisque cereis quatuor, sicut mos noster est, accurate de cetero sollicibatur. Quod funus mulieres solae circumsedentes pia lamentatione per illum diem et subsecutam noctem uigilanter obseruabant. Interea traditores illi inierunt consilium cum praeposito et castellano suo, qua astutia corpus comitis asportaretur, ne opprobrium ipsis moueret sempiternum corpus, quod in praesentia eorum fuisset humatum: et habito callide consilio, miserunt propter Abbatem in Gandauum, qui comitis corpus a loco nostro auferret, et in Gandauum translatum humaret: et sic clausus est ille dies plenus doloris et miseriarum, in quo materia totius mali et perturbationis regnorum circa nos factae et maximae futurae emerserat. Nocte uero subsequente iussit praepositus ecclesiam undique armis et uigiliis praemuniri, solarium et turrim templi; in quae loca si forte a ciuibus insultus fieret, sese reciperent ipse et sui. Et introierunt illa nocte milites ex praecepto praepositi in solarium ecclesiae armati, praemunientes turrim et exitus eius continuis uigiliis, timentes impetum et incursum ciuium fore contra se die sequenti et deinceps. Dominica post mortem consulis praepositus transmisit episcopo nostro Simoni Nouiomensis sedis salutem. Lator ergo litterarum Radulfus monachus S. Trudonis erat, in quibus obsecrabat episcopum illum ut Deo reconciliaret ecclesiam, in qua comes traditus eo ignorante iaceret. Obtulit quoque excusationis suae argumenta, quibus canonice innocentiam suam coram uniuerso clero et populo probaret. Igitur lator ille captus et ab iumento iactatus, non peruenit ad episcopum. Quod audiens praepositus ualde timuit sibi. Feria quarta, et quinta praepositus mandauit per quemdam garcionem Waltero ex Frorerdesto, ut per fidem quam sibi et nepotibus suis dederat adiuratus, in auxilium sibi cum potentia sua festinaret: et transmisit ei quadringentas marcas argenti. At ille accepta pecunia simulabat se uenturum, et nunquam uenit, nisi ut ei et suis nepotibus noceret. Episcopus uero Simon qui frater erat uxoris comitis Caroli, persequebatur ecclesiam Brugensis castelli, gladioque anathematis sacrilegos et traditores illos percussit; et ne quis fidelium in eorum conspirationem et auxilium declinaret prorsus prohibuit: sin uero, sub anathemate omnes adiutores eorum in malo praefato damnauit. 22. Quinto Nonas Martii feria quinta abbas, ille, pro quo transmiserant in Gandauo, tota nocte equitando summo mane uenit in castrum ad praepositum et nepotes suos, exspostulans comitis corpus, sicut ei spoponderant. Exiuerat ergo praepositus, et conuocatis castellano et nepotibus ipsius, qui comitem tradiderant, consilium habebat cum eis, qua astutia sine tumultu abbas auferret corpus. Statim uero pauperes, qui eleemosynas exspectabant pro anima comitis distribuendas a praeposito (qui citius consilium intellexerant, eo quod praeter pauperes nullus ciuium cum eis uellet ire, uel eos amplius frequentare) coeperunt diffamare quod idcirco abbas uenisset subdole et consilio traditorum, ut asportaret funus. Fecerat is parari feretrum, in quod ponendum erat corpus, et equis transferendum. Interea pauperes insequebantur praepositum, quocunque ibat clamantes: Domine, ne fiat unquam, ut patris nostri, et tam gloriosi martyris gleba a loco nostro auferatur: quia si hoc fuerit, locus et aedificio eius sine miseratione posthac destruentur. Aliquid enim pietatis et miserationis habebunt hostes et persecutores, qui superuenient huic castro, ne prorsus destruant ecclesiam, in qua fuerit corpus beati consulis uenerabiliter sepultum. Et exiuit rumor maximus inter ciues de auferendo corpore. Festinabat quidem praepositus et abbas ille, antequam rumor excitaretur in urbe, et fecit feretrum nouum et nuperrime factum ad ablationem funeris usque ad ostium ecclesiae afferri. Introierant quidem milites, qui illud feretrum, quod in medio chori stabat, cum consule subleuarent, et in alterum feretrum, quod ad ostium stabat, transponerent. Tunc canonici loci eius accurrentes, uiolenter reposuerunt feretrum chori, dicentes se prius audire a praeposito qua de causa hoc iussisset. Et exierunt in castrum ubi stabat praepositus et nepotes sui, et simul maxima ciuium turba cum eis, qui audierant rumorem tollendi corporis, et loquebatur unus seniorum coram omni populo. Domine praeposite, si iuste uolebatis egisse, non sine fratrum consensu et consilio dedissetis tam pretiosum martyrem, tantum regni rectorem, tantum ecclesiae nostrae thesaurum, quem nobis diuina misericordia et dispensatio concessit martyrem. Nulla ergo ratio est quare debeat a nobis auferri, inter quos maxime et nutritus et conuersatus est, et inter quos Deo ordinante pro iustitia traditus est, imo si auferatur timemus destructionem et loci et ecclesiae. Ipso enim interueniente parcet Deus nobis et miserebitur nostri; ne forte ablato eo a nobis, sine omni miseratione Deus uindicet traditionem inter nos factam. At praepositus et traditores in indignationem conuersi iusserant tolli corpus. Igitur clamore magno irruerunt fratres ecclesiae ad fores templi, uociferantes non se dimissuros corpus piissimi Caroli consulis et martyris, quamdiu uiuerent; quin potius ibidem morerentur, quam permitterent auferri. Tunc quidem poteras uidisse clericos armatos tabulis et scabellis et candelabris et omnibus utensilibus ecclesiae, quibus repugnare poterant. Loco ergo tubae campanas pulsabant, et sic euocauerant omnes ciues loci: qui cum rem intellexissent, armati accurrentes, extractis gladiis circumierunt feretrum comitis, parati ad resistendum, si quis auferre moliretur. Cumque tumultus fieret et infra et extra ecclesiam, uoluit diuina misericordia sedare filios suos ab insania et strepitu armorum. Nam cum subtus feretrum debiles et claudi iacerent, in ipso tumultu claudus, cui pes ad nates cohaeserat, coepit clamare et benedicere Deum, qui naturalem eundi motum pro meritis pii comitis reddiderat sibi in conspectu omnium astantium. Igitur fama illius miraculi sedauit uniuersos. At praepositus et castellanus et traditores illi conscenderant in domum comitis timentes tumultum, et mandabant ciuibus, quod contra uelle eorum nihil agerent de tollendo corpore. Reuersus est ergo abbas ille, laetus quod euasisset. Praepositus uero ibat et redibat consulens cum traditoribus et disponens quid acturi essent secundum rei euentum. Et continuo fratres ecclesiae requirebant artifices et operarios, qui scirent pro articulo temporisque necessitate speluncam sepeliendi comitem construere in loco illo, quo martyrii palmam assumpserat. Et ad hoc faciendum festinabant modis super hoc exsquisitis, ne forte per aliquem dolum subriperetur eis corpus adhuc inhumatum et adhuc magis habile ad tollendum. Clausus est ergo ille dies plenus turbationum et dolositatis pro auferenda gleba miserandi funeris. 23. Quarto Nonas eiusdem mensis, sexta feria, canonici et praepositus ad explendas de more funeris exsequias, et sepulcro iam praeparato, in ecclesia S. Petri extra muros conuenerunt, ubi missa fidelium defunctorum pro anima pii comitis est celebrata; ubi admodum pauci praeter canonicos offerebant. nam de curia nullus obtulit, nisi Balduinus capellanus, Odgerus iunior et Godebertus clerici comitis. Redierunt postea et praepositus et fratres in ecclesiam. B. Donatiani ubi funus aderat, et intromissis pauperibus in ecclesiam Fromoldus senior dispersit denarios, per manus tamen praepositi, omnibus, qui uolebant recipere, egentibus pro salute animae Caroli pii consulis. Quod quidem non sine lacrymis ille senior Fromoldus fecit: imo plures impendit pietatis lacrymas quam denarios. Quippe maximus pauperum erat conuentus, qui eleemosynas susceperunt. Distributione uero eleemosynarum consummata, corpus nobile in solario transportatum est, et praesens iuxta monumentum consistens praepositus, deflebat tunc tandem consulem, quem rationis ductu recognouit patrem fuisse uniuersae regionis Flandrlarum, et talem illum planxit, qualem quidem recognoscere obstinato animo indignabatur: et clausus est in sepulcro pro necessitate illius temporis constructo; et si non sicut decebat, tamen consequente opere et artificio infra positus claudebatur. Nimirum anima eius, martyrii purgata poenis, suorum meritorum praemia possidet penes ipsum, qui sibi hoc ordine seculo mori dispensauit, et uiuere in Comitatu superno cum ipso Deo ac Domino, cui imperium, laus, honor, et gloria per infinita saecula saeculorum. Amen. [6] CAPUT VI. Insolentia proditorum accrescens, coepta reprimi a Geruasio Camerario comitis. 24. Tertio Nonas Martii sabbato dimissus est Fromoldus iunior a captiuitate, circa diei illius uesperam. Atque hoc factum est maximo labore intercessorum pro eo apud praepositum eiusque nepotes. Dimiserunt tandem sub conditione tali, quatenus iufra octo dies post exitum a captione proximos, aut eis reconciliaretur nefariis, in quorum manus inciderat, aut patriam abiuraturus deinceps exsularet. Descendit quidem in domum suam cum amicis et familia sua: quae super quam dici possit dolore et timore mortis fatigata erat pro illo et pro seipsa. Nam priusquam captus est, seruientes eius nusquam prodire ausi sunt, quin se statim persequendos fore crederent, quia de eius familia erant. Epulabatur igitur cum amicis suis et familia, reputans pro certo se patriam abiuraturum, priusquam in captiuitatem traditorum reuersurum, qui Dominum suum prae ceteris se diligentem, et quem ipse prae seipso fere diligebat, tradiderant. In eorum ergo amicitia antequam se unquam componeret, exsilium perpetuum sibi delegisset. Grauissimum enim est uiro cum inimico concordem esse, et contra naturam, cum omnis creatura sibi inimica, si possit, effugiat. Cum utique coenasset, disposuit domui et rebus suis, et licentia a singulis accepta, frumentum, caseos et carnes seruientibus distribuit ad se sustentandos per tempus, in spe habens, quod adhuc omnia, quae modo prae necessitate relinqueret et prae dilectione piissimi consulis, dispensante Deo gaudens et securus possideret. Et abscessit cum socero suo extra castrum et extra suburbium, in quo hactenus habitauerat: quem quidem amici eius et planctu et lacrymis Deo commendatum, quantum liceret, persequebantur. Eadem tempestate illi praefati traditores obstinatissimi in omne nefas, excursum agebant in hostes Thancmarum et suos, ubi uilissimam repulsam passi, cum timore et uerecundia in castrum redierunt. 25. Priore die ante Nonas primi mensis Dominica, Godescale Thaihals ab Ipra internuntius ad praepositum Brugas uenit in haec uerba: « Dominus meus et intimus amicus uester Willelmus ex Ipra salutem et amicitiam, atque in omnibus promptissimum auxilium, quantum in se est, uobis et uestris aperte demandat. » Caetera uero, quae pudor erat palam referre, postquam omnes ei applausissent, introductus in cameram denudauit praeposito et Willelmo ex Werui et Borsiardo et eis quos intro ad se asciuerant paucos, unde tota domus laeta deinceps fiduciam obtinebat in Willelmo, adeo ut comitem eum uocaret et assumeret. In quo mandationis occulto sapientes et qui coniecturas componebant, notabant traditionis nota Willelmum, qui traditores loci nostri in maturitate sceleris sui salutasset, et cum tota potentia sua ipsis auxilium promptissimum fide et scripto et securitate obtulisset. Cum ergo reuersus est nuntius, captiuati sunt mercatores Flandriae, de quocumque loco apud forum conuenissent in Ipra, et constricti ut in Willelmo fidem, securitatem et hominia facerent, et sic in comitem sibi assumerent. Quod quidem consilio praepositi et suorum factum erat, sperantes se sic frustra (04) tradidisse pium comitem Carolum: et quidem in consulatum sublimatus fuisset Willelmus eodem tempore, si rtatim Brugas descendisset ad faciendam uindictam domini sui et nepotis (05) traditi consulis. Sed quia non sic erat a Domino dispositum, necesse erat diuinam sequi ordinationem tam principes alios quam populum terrae, et unanimes omnes fieri ad ulciscendam mortem consulis piissimi. Adhuc suburbani nostri loci aperte introierunt ad consilia dominorum illorum, praepositi scilicet et castellani et nepotum suorum nefandorum, et secreta consiliorum suorum perquirebant, ut sic astute rescitis eorumdem dolis et machinationibus cautiores in posterum forent. Quo tempore non cessabat praepositus et sui consulere et circumuenire quoscunque, ut sibi fauerent, dando et promittendo plurima. Nam mandauit Willelmo comitatum se donaturum, et ideo hominia et securitates exhortatus est illum ab omnibus accipere Flandrensibus, quos aut ui aut pretio cogere potuisset. Transmandauit Furnensibus praepositus, qui in eius amicitia steterant, ut securos et homines sese Willelmo constituerent. Mandauit quoque episcopo Nouiomensi litteras, quibus excusationem suam obtulit, quod in traditione comitis nihil conscius fuisset consilio uel facto; quin et summa dilectione filiis ecclesiae sibi scilicet et canonicis suis consulendo succurreret, reconciliando ecclesiae loca, et ad celebranda diuina officia sui pontificatus auctoritate et praesentia ipse celeriter aduentaret. Sub eodem tenore litteras direxit episcopo Morinorum Ioanni. Apud Kerseca Roberto, qui neptem ipsius praepositi duxerat, mandauit, ut domum et loca sua firmissime praemuniret, donec constituisset Willelmum Iprensem in comitem. Erat autem ille Robertus miles liber, antequam uxorem accepisset neptem praepositi, sed postquam annuatim illam tenuisset, secundum legem comitum Flandriae, seruili conditione ad comitem pertinebat: unde conflictus inter comitem Carolum pium, et praepositum et suos de seruitute et libertate exortus est perniciosissimus. Mandauitque idem pro Flandrensibus illis, qui circa mare sibi uicini manerent ut cum sua potentia, sibi et nepotibus suis in auxilium uenirent, si forte in regno et comitatu aliquis ad uindicandum insurgeret. Praecepit potenter ciuibus nostris, ut loca suburbii circumsepirent fossatis et sepibus, quatenus contra quoscumque sese defenderent. Consepserant tempore eodem suburbium ciues quidem, sed prorsus alia intentione, quam ipsis et consultum et imperatum fuisset, sicut postmodum fuit manifestum. Igitur sepes et ligna comitis occisi et Fromoldi iunioris (qui proscriptione suarum rerum exsilium suum exspectabat) extra suburbium, et insuper uniuersa quae ad opus sepiendi utilia sibi uidebantur, castellano duce, diripiebant ciues, et fabricabantur ad defensionem communem turres et propugnacula et exitus contra hostes. In quo ergo perficiendo omnes festinabant. tam clerus quam populus. Itaque nulla fuit requies nocte in uigilando et die operando, donec consummato opere circumsepiendi suburbium, custodes ordinarent ad singulas portas et turres et propugnacula, quatenus nemo exiret nisi cognitus, et nemo intromitteretur nisi ciuis. 26. Nonas Martii feria secunda, diuinae ultionis gladios euaginauit contra inimicos ecclesiae suae Deus, et commouit cor cuiusdam militis Geruasii in exercendam uindictam acrius et celerius, quam eo tempore aestimabatur, et sic collecta ira sua, cum tota potentiae manu miles ille saeuiebat contra sceleratos illos, qui optimum principem pium et iustum in seruitio Dei ad uenerationem sui et sanctorum suorum prostratum humiliter, in sacro tempore Quadragesimae, et in sacro loco, et in sacra oratione dominum suum pessimi serui tradiderunt morti, intra quos tutum se semper fore crediderat. Geruasius igitur, qui familiaris erat et fidelis domino suo piissimo Carolo, utpote qui camerarius eius exstiterat, et ad eius consilia et dispositiones secreto et aperte accesserat, pro morte charissimi sui domini dolens et iratus, cum peditum exercitu truculento et militum corona et armorum densitate succinctus, circumuallauit se contra hostes Dei, et accurrens obsedit oppidum, quod in defensionem traditorum stabat praemunitum ualde, nomine Rauenschot: quod quidem et ex loci difficultate et ex ipsa munitione inuincibile fuit et inaccessibile: et accepit praedam magnam in pecudibus castri illius et uicinorum. Nam eodem tempore securi degebant uniuersi, qui ad illos sceleratos pertinuissent, credentes neminem in toto mundo uel uelle uel posse insurgere contra dominos suos, eo quod tantae audaciae facinus illi miseri in dominum suum comitem peregissent. Excaecauerat enim illos Deus, ita ut nihil rationis et consilii obtinerent, sed praecipitati in omne malum, ira et furore debriati, timore et pauore errarent, tam illi qui tradiderant comitem, quam omnes qui in eorum auxilio manerent. Quandoquidem securos se crediderant, et omnes in regno uel inferiores se uel amicos putabant, non erant praecauti de incursione aliquorum contra se: et ideo cum Geruasius incursum ageret apud Rauenschot, maximam praedam exercuit. At illi, qui obsessi fuere, ex inopinato incursu intercepti ualde attoniti, eo maxime quod pauci fuissent, qui contra tot millia se defensarent, desperantes uitae suae, sese statim reddiderunt Geruasio, ea conditione ut sua uita et membris saluis abirent. Irruerunt itaque expulsis illis, equites et pedites qui obsederant oppidum, et uastabant quaecunque intro repererant. At illi qui sese reddiderant in obsidione, homines scilicet traditorum, aufugi nocte usque ad nos fugerunt, narrantes euentum rei praeposito et suis: unde deinceps timore timuerunt assidue, statum mentis mutantes ab illa superbia et tumiditate, qua usque ad hoc tempus feroces et sine modo et sine humilitate paruerant. Robertus puer, cuius oppidum destruendum igne et ferro fuerat in breui spatio, conabatur cum paucis excurrere contra obsidentes, sed cum tantam multitudinem praesciuisset, omisit incursum. Quanto ergo timore et dolore laborarent traditores illi, et econtra quanto gaudio exsultarent praeter eosdem omnes alii, supersedere longum erat, eo quod pari intentione Deum ipsum incoepisse uindictam omni ex parte intellexissent. 27. Octauo Idus Martii feria tertia, Rauenschot oppidum conflagratum est, et destructum igne et armis, et iuxta Brugas domus Wulfrici Cnop fratris praepositi, qui mortem comitis iurauerat, combusta est. Proinde accessum fecit Geruasius cum potentia sua uersus castrum, in quo sese praemunierant traditores, circumiens excursus, et praeueniens transitus illorum circa suburbium castri. Burgenses igitur nostri, audito quod Deus uindictam tam cito incoepisset, in sola conscientia gaudebant, nunquam ausi aperte congratulari uindicantibus propter traditores, qui adhuc securi et potenter inter illos ibant et reuertebantur. Seorsim uero gratias Deo referebant, qui misericordiae suae oculis dignabatur reuisere fideles suos in loco horroris et confusionis, qui et exterminare festinabat homicidas pessimos, qui hactenus flagellauerant populum Domini rapina, incendiis, uulneribus, omnismodi perturbationibus. Submiserunt autem secretos internuntios ad Geruasium et suos, componentes de fide et amicitia et fidissima securitate in inuicem. Insuper coniurauerunt uindictam comitis sui, et ut die subsequenti intromitterent exercitum Geruasii ad se infra suburbium, et reciperent eos sicut fratres intra munitiones suas. Audita ergo legatione Geruasius et sui, quam laetiore et iustiore animo susceperunt internuntiorum uerba non potero explicare, scientes dispensatum a Deo fuisse, quidquid in uindicando agerent. Coniurauerunt equidem Geruasius et sui cum internuntiis ciuium nostrorum, et compositi sunt sub eodem sacramenta fidei et securitatis, in uindicando dominum suum et aequissimum consulem terrae nostrae. Hoc totum latebat traditores illos, et plurimos ciuium nostrorum prorsus, praeter paucos sapientiores loci, qui seorsum et nocte composuerunt huiusmodi consilium salubre uniuersis. [7] CAPUT VII. Obsidio castri Brugensis coepta. Copiae militares adiunctae. De aliquot proditoribus captis supplicium sumptum. 28. Septimo Idus Martii die quarta quando octaua dies illius illuxerat beati consulis, qui ad ueram octauam e terris transmigrauerat; Geruasius ex condicto a ciuibus nostris infra suburbium susceptus est, apud Harenas uersus occidentem castri, quod illis traditoribus maximus occasus erat futurus. Sed ante hoc per domorum incendia terruerat eodem die Borsiardum et Robertum puerum et complices eorum, qui uisis domorum conflagrationibus undique exiuerant a castro, ut perspicerent incensores illos, si forte inuadere possent. Namque orientem uersus castri, tres domus altiores incensae uibrantibus flammas uentis ardebant, et ad spectandum ciues simul cum Borsiardo et militibus suis, ignorantes compositionem factam inter Burgenses et Geruasium, excursitabant et eorum pars plurima armata manu cum nefariis illis. Isaac quoque, qui uiuente Carolo pio consule camerarius et de consilio et familiaritate comitis exstiterat, qui caput traditionis erat, in excursu cum militibus suis ferebatur equo. Tandem cum sibi ad inuicem approximassent ex utraque parte milites, traditores uidentes se non posse continere contra tantum exercitum, eo quod paucissimi essent, conuertebantur in fugam. At persecutores illorum extentis cursibus insecuti usque in castrum profugos reddiderunt. Cum tandem in suburbium deuenissent, Borsiardus et sui ante domum Desiderii fratris Isaac restiterant paulisper, consilium perquirentes quid iam agerent. Interim Geruasius, uiolenter persequens illos, uenit occidentem uersus ad portas suburbii et ibi, fide data et accepta a ciuibus, irruit infra cum ualidissima manu. Adhuc ciues quiete solita in domibus suis substiterant. Nam circa uesperam erat et consederant ciues plurimi ad prandium, quibus non erat nota haec actio. Cum igitur traditores illi consulerent sibi et de fuga sua starent perturbati, minus prospiciunt irruere persecutores suos per plateas, qui hastis et lanceis, sagittis et uniuersis armis impetebant illos. Porro tumultus maximus et armorum fragor et clamorum tonitrua omnes conturbauerant ciues, qui ad arma ruentes parabant se; alii ut defenderent locum et suburbium contra Geruasium, qui prorsus ignorauerant pactum: alii quibus res fuerat nota irruerunt cum Geruasio totis uiribus et fugabant illos traditores fugientes in castrum. Cumque inter ciues res est manifestata de compositione et fide et iuramento Geruasii ad ipsos; tunc primum simul irruerunt per pontem castri super illos, qui in parte sceleratorum e castro ad pugnam resistebant. In alio quodam ponte, qui uersus domum praepositi dirigebatur, magnus conflictus pugnae fuit, in quo cominus pugnabant lanceis et gladiis. In tertio uero ponte, qui in orientali parte iacebat a castro et usque ad portas castri se tenebat, fortissimus congressus fiebat, adeo ut non tolerantes pugnae acerbitatem, illi, qui intro stabant frangerent pontem, et portas super se clauderent. Ubicunque ergo ciues accessum habuerant ad castrenses, fortissime pugnatum est, quoad usque illi non poterant sustinere, eo quod intercepti et a ciuibus traditi essent, uellent nollent quidem, agitati sunt infra castrum miseri illi, quorum magna pars uulnerata est, et simul exanimati metu et dolore, atque lassitudine pugnae defatigati. 29. Interim Isaac in principio incursus Geruasii in suburbium fugiens a loco, in quo consiliabantur, recepit se in domum suam fortem satis. Et cum pontem transisset, qui iacebat a suburbio ad domum ipsius, disiecit pontem et fregit, ne quis persequeretur eum fugientem. Qua tempestate interceptus est Georgius miles traditorum maximus, qui et ipse simul cum Borsiardo occiderat comitem, quem Desiderius miles, frater Isaac traditoris, equo deiecit et ei utrasque manus truncauit. Hic Desiderius quamuis frater traditoris fuisset, non tamen conscius traditionis fuerat. Fugerat truncatis maribus in locum ille miserrimus Georgius, in quo se sperabat latere, sed statim accusatus cuidam Waltero militi Geruasii extrahitur. Nam sedens in equo miles ille praecepit cuidam iuueni gladiatori ferocissimo, ut occideret. At ille irruens in Georgium, percussit gladio et deiecit eum in terram: deinde per pedes in cloacarium proiectum submergi ex malo merito suo gladiator ille coegit. Interceptus erat et quidam ex curte castellani Haket, nomine Robertus, cursor et seruiens eius et occisus in medio fori in paludes trahebatur. Interceptus est quoque quidam nefandissimus seruorum Borsiardi Fromaldus nomine, qui fugiens latuerat inter duas culcitras, indutus superpellicium mulieris, quo se dissimularet. At inde retractus, ductus est in medium fori, inspectantibus uniuersis, suspensus est, fuste transfixo per suffragines et crura capite deiecto deorsum, ita ut uerecundiora aduerterentur uersus castrum ad dedecus et ignominiam illorum traditorum, qui obsessi stabant ad lobium comitis et ad propugnacula, inspectantes hoc fieri sibi ipsis in opprobrium. Non interim cessabant trahere sagittas ad inuicem et iacere lapides et contorquere iacula a muris. Tandem clauso die, noctis tempore metus et uigiliae utrobique agebantur et insidiabantur sibi, si quisquam se furaretur, ut fugeret ab obsessis, uel aliquis latenter per muros illaberetur ad obsessos in eorum auxilium. Proinde per omne tempus obsidionis utrobique uigiliae et insidiae agebantur. Saepissime uero inuasionem fecerunt, obsessi singulis noctibus obsidentibus fortissimo congressu, et acrius pugnatum est nocte quam die, eo quod ob turpe facinus sese in die non auderent manifestare obsessi, qui quoquo modo celari et euadere posse sperabant, ut, si forte euaderent, nemo de eis crimen traditionis suspicaretur, et ideo in nocte pugnabant tanto acrius, quanto se crediderant per principes obsidionis, qui eis assensum annuerant, forte postmodum exire et a crimine faciliter purgari. At principes non curabant quid obsessis promitterent, et quota iuramenta facerent, solummodo ut pecuniam et thesaurum boni comitis ab eis extorquerent. Et iure quidem sic fecerunt accipientes ab obsessis thesaurum comitis et insuper donaria multa, quandoquidem nulla fides et iuramenta nulla illis debebant obseruari, qui legitimum et naturalem dominum suum impiissimi serui tradiderant. Et nimirum ab inimicis suis fidem et iuramenta, quae nulla illis debebant, quaerebant sibi salubriter obseruari, qui domino suo et patri totius comitatus mortem intulerant. Iustius ergo ii, qui consulem dilexerunt, etiam in morte, quid et ad uindictam conuenerant et ibi sustinuerunt metus, uigilias, uulnera, agressus et omnia quae in obsidione perpeti solent aduersa; iustius, inquam, obtinuissent castrum et thesaurum et comitialia post domini sui mortem, quam traditores pessimi, qui utrumque et locum et diuitias loci destruxerant. Huiusmodi ratione saepe colloquebantur sibi obsidentes et obsessi. At obsessi solam in responsalibus suis excusationem traditionis praetendebant. 31. Sexto Idus Martii, feria quinta ad obsidendum accucurrit castellanus ex Ghendt cum sua potentia et frater Baldeuini ex Alst, nomine Iwan. Nocte igitur praeterita eiusdem feriae quintae, quia Isaac se conscium sceleris sciebat et damnabat (urgebat enim eum timor mortis) cum solo armigero suo aufugit, simul et uxor eius et serui et pedissequae uniuersaque familia ipsius, et ubi contigit eos manere in tam arcto noctis aufugio latuerunt: domum quidem et curtem et maiorem supellectilem et reliquas res, quas hactenus potenter et libere possederant, desertas et sine consilio in praedam hostibus reliquerunt. Quo audito summo mane Castellanus ex Ghendt, et Iwan cum multitudine obsidionis irruerant, diripientes omnia quae usui suo ad asportan dum inuenerant. Tandem faculis igneis tectis suppositis incenderunt domus et curtes et quaecunque igne consumi poterant ibidem reperta. Quae quam citissime omnia conflatione et uentorum fomentis, et insania tempestatis ignis destructa sunt, et omnia admiratione testificatum est, scilicet nihil tanti aedificii et lignorum tam celerem passum fuisse adnihilationem. 31. Quinto Idus Martii feria sexta, Daniel unus de paribus regni, qui ante traditionem comitis in amicitia alte fuerat cum praeposito et nepotibus eius, accelerauit ad obsidionem, simul et Riquardus ex Woldman, Theodoricus castellanus Dikasmutis oppidi, Walterus Butelgir comitis. Unusquisque itaque istorum principum cum tota sua potentia uenerat ad uindicandam mortem comitis et domini sui. Qui quidem omnes postquam conuenerant, cum ciuibus nostris, accitis quoque omnibus in obsidione primatibus, coniurauerunt, antequam permitterentur introgredi in suburbium, sese inuiolabiliter obseruare loca et possessiones suburbii ad salutem et profectum ciuium nostrorum: deinde uno animo impetuque aduersarios et homicidas impiissimos aggredi, expugnare et Deo uolente euincere, et nulli reorum parcere ad uitam, nec aliquo suo ingenio educere et saluare reos, sed disperdere et communi procerum iudicio agere ad honorem regni et ad salutem habitantium in eo, simul confirmauerunt: saluis quidem rebus ciuium et suis, et salua omnium re, qui in obsidione laborarent pro morte consulis uindicanda. 32. Quarto Idus Martii Sabbato, edictum exiit a principibus, ut castrum ex omni parte, qua accessum haberent, inuaderent omnes, qui in obsidione consedissent: et quidem circa meridiem armauerant se milites simul cum ciuibus, et circuibant impetentes igne portas castri. In quo aggressu posticum, quod iuxta domum praepositi stabat, incenderunt. Gaeterum cum maiores portas castri inuaderent, subducta feni et stipularum arida congerie, et accito milite, qui ignem stipulis ingereret, abintus castrum lapidibus, sudibus, lanceis, sagittis obruti sunt hi qui aggrediebantur: ita ut quasi molaribus petris a propugnaculis deiecti innumeri laesi et conquassati, galeas et scuta, uix a portarum testudine, sub qua latitabant ut incendia administrarent, cum salute uitae aufugerent. Quemcunque igitur persequebatur lapis ab alto deiectus, quantaecunque fuisset uirtutis et uirium, passus est sui ruinam grauissimam, ita ut totus prostratus et confractus, moribundus et exanimis caderet. Qua infestatione armiger unus aforis sagitta traiectus cor expirauit. Tumultus et clamor utrinque grandis, et grauissimus congressus fuit, stridor quoque armorum et fragor in altiori aeris repercutiebatur concauitate. Inferebatur tandem pugna uespertino tempore: et cum nihil praeter mortem et damnum obtinuissent aforis, substraxerunt se a muris et propugnaculis castri, et collecta multitudinis suae parte, de futuro noctis periculo sollicitabantur, de quo aggressu obsessi magis et magis animati sunt, eo quod inuasores suos, tot ruinis et uulneribus infectos, a muris propulsos uidissent. [8] CAPUT VIII. Vires obsidentium auctae. Accessus comitissae Hollandiae. Reliquiae e templo delatae. Castrum ab obsessis munitum. 33. Tertio Idus Martii Dominica sub specie pacis utrobique obseruabatur. Priore die ante Idus Martii feria secunda et feria tertia postea conuenerunt Burgenses ex Ghend, et auidissima turba praedonum simul cum ipsis ex circa sibi adiacentibus uillis ad obsidendum. Nam pro ipsis mandauerat Castellanus ipsorum, ut collecta uirtute et communione sua, armati et ad pugnandum insultum facerent ad castrum singulariter et per se, utpote uiri gloriosi in certamine et pugnae habentes scientiam demoliendi obsessos. Cumque sese singulariter in obsidione insultum facturos audissent, associauerunt sibi uniuersos sagittarios et ingeniosos operum artifices et audaces raptores, homicidas, latrones et quoscunque praesumptores in omne belli nefas, atque triginta plaustra onerauerunt armis; pedes et equo accurrebant, sperantes se obtenturos maximam pecuniam, si forte se sibi redderent obsessi. Erat quippe ualidus et infinitus exercitus eorum. Qui cum iuxta portas suburbii accessissent, uiolenter ingredi ausi sunt: sed in faciem restitit eis omnis obsidionis, quae intro occurrebat, multitudo, et pene pugnatum fuisset undique, nisi quod sapientiores sese composuissent in utraque acie. Nam datis dextris et acceptis, fide et sacramento iuramenti sese taxabant, quatenus eadem intentione eisdemque armis, et eodem consilio in obsidione cum ipsis iungerentur, saluo loco et rebus nostrorum ciuium, atque uernaculos et sagaces in pugna secum tantum retinerent, alios uero retrorsum remandarent. Ingressi sunt ergo cum maxima multitudine Gendenses illi et compleuerunt locum circa castrum. Deinde parauerunt operatores et artifices eorum scalas, quibus muros conscenderent. Eodem tempore reuersus est Razo Butelgir a S. Aegidio, et uenit iustissime dolens pro morte domini sui consulis cum sua potentia ad obsidionem. 34. Septimo decimo die ante Kalendas Aprilis, feria quarta cum sanctificatus, in nocte S. Gertrudis, comitissa Hollandensis ad obsidionem accessit cum filio suo, et multa multitudine cum ipsa. Sperabat enim omnes obsidionis principes electuros filium eius in comitem, eo quod illud ei ciues nostri et plures principum suggessissent. Habebat quippe magnas gratias eis comitissa, et laborabat omnium procerum animos conuertere in amicitiam sui, dando et promittendo multa. Qua die Froolfus et Balduinus ex Somerenghem milites quasi a Willelmo Iprensi se uenisse simulabant; denuntiantes principibus obsidionis regem Franciae dedisse comitatum ipsi Willelmo Iprensi, et super hoc uniuersos sollicitos reddidit, qui filium comitissae praefatae eligendum spoponderant. Astute ergo huiusmodi mendacium et simulate milites illi pro ueritate annuntiauerunt, ut ea astucia differrent concessionem principum obsidionis de suscipiendo filio praedictae comitissae in comitem. Quo audito, principes indigne ferebant, si forte uerum fuisset. Willelmum Iprensem comitatu a rege donatum. Coniurabant ergo et fide sese taxabant nunquam, sub illo comite Flandriae manente, sese militaturos: nam omnibus suspectus erat et notatus in traditionem domini consulis. 35. Sexto decimo Kalendas Aprilis feria quinta, canonici S. Donatiani in meridionali parte castri per scalas muros conscenderunt, in qua parte scrinia, et feretra sanctorum et reliquiarum suarum emiserunt, accepta principum super hoc licentia et consensu, transtuleruntque in ecclesiam B. Christophori, quae in medio fori consita est, cortinas et aulearia quoque tapeta, cappas palliatas et sericas, uestes sacras, et librorum aggerem et utensilia templi, et caetera quae de pertinentia ecclesiae erant, elata sunt. De redditibus comitis breuia et notationes, quae praepositus sibi et suo conseruauerat Willelmo Iprensi, quia fortunam suam prorsus mutatam uidit, interuentu Fromoldi senioris efferri perpessus est, sicut omnia sanctorum scrinia et armamenta templi inuitus permisit auferri. Stabat igitur ecclesia S. Donatiani sola et deserta tandem relicta traditoribus, qui in ea scortum haberent et cloacaria sua, et coquinas, et furnos; et omnia immunda immundi agerent. Iacebat quoque ipse piissimus et Dei seruus Carolus comes solus adhuc in loco, quo martyrium susceperat, relictus suis traditoribus. Igitur postquam elata sunt omnia, quae permissa sunt efferri, canonici flentes, et sine consueta ueneratione portabant reliquias sanctorum in dolore et suspiriis et planctu. Nullusque praeter clerum, et paucos in efferendo ea sacra permissus est ad muros ecclesiae: utrobique enim stabant armati praecauentes sibi, et inter tot arma tamen sanctos uenerati sunt, pacem et uiamen latoribus sanctorum offerendo. Extranea fuit quaedam et rara ualde talis processio, in qua Algerus camerarius praepositi cappam iuxta morem clerici indutus, crucem ferebat. Nam cum uitae desperaret, tali dissimulatione euasit. Indoluerunt ergo omnes boni et uniuersi ciuium de tali rerum euentu: laeti quidem quod reliquias sanctorum obtinuissent, qui in praedam inimicis et raptoribus loci relictae in ecclesia fuissent, si remansissent, sicut cum captione castri et inuasione ecclesiae postmodum apparuit. Et notandum quod in tanto tumultu rerum et tot domorum incendiis, quae per ignitas sagittas nocte tectis suburbiorum iniecerant ab intus, et etiam latrunculi exterius, ut sibi aliquid furarentur et inter tot noctium pericula et tot dierum certamina, cum locum scribendi ego Galbertus non haberem, summam rerum in tabulis notaui, donec aliqua noctis uel diei exspectata pace, ordinarem secundum rerum euentum descriptionem praesentem, et sic secundum quod uidetis et legitis, in arcto positus fidelibus transcripsi: neque quid singuli agerent prae confusione et infinitatione notaui, sed hoc solum intenta mente notaui, quod in obsidione communi edicto et facto ad pugnam et eius causam congestum est, atque ad hoc quasi me inuitum, ut scripturae commendarem, coegi. Scalae igitur structura talis erat. Primum latior scala cum suis clauiculis fabricata est, iuxta altitudinem murorum castri. A dextris et a sinistris uero conseptae sunt uirgae tenacissimae ad modum parietis. In fronte uero scalae consimilis paries consertus est, super quam scalam altera scala strictior et longior simili opere constructa super imposita est iacendo, ut post erectionem scalae maioris minor scala infra murum laberetur, atque parietes dextrorsum et sinistrorsum et in fronte consepti, in defensionem ascendentium undique starent. 36. Hic non est praetereundum, quod plures inclusi fuerant intra castrum, qui in morte comitis rei non fuere opere uel consensu, sed uel intercepti erant simul cum reis, eo die quo clausi sunt infra muros primum. Itemque plures erant, qui sponte introierant simul cum sceleratis, qui licet in opere et materiali occisione non adfuissent, assentiebantur tamen reis. Itemque plures et in prima et subsequentibus obsidionis ingressi erant diebus causa pretii et lucri. Inter quos immanis et in sagittando sagax et uelox tirunculus unus, nomine Benkin, aderat. Hic circumibat muros pugnando, modo hac modo illac discurrens, quandoque solus ipse uidebatur fuisse plures, qui tot ab intro uulneribus inficeret, et nunquam cessaret. Cumque ipse ad obsidentes traheret, tractus ipsius discernebatur ab omnibus, quia uel percuteret graui uulnere nudos, uel iactata sagitta, quos persequebatur armatos sine uulnere contusos, stupefactos in fugam uertebat. Adfuit etiam cum reis illis miles Weriot, qui a tempore iuuentae suae fur et latro manserat, hic stragem maximam inter extra muros insultum facientes fecerat in obruendo et deiiciendo lapides, qui sola manu sinistra utebantur. Ad haec uero nefanda infinitus erat reorum et coadiutorum infra muros numerus, die ac nocte uigiliis, pugna, insultibus, labore quoque diuerso desudantium. Nam portas castri terrae et lapidum et fimorum comportationibus introrsum humauerant ab imo usque ad summum: ne exustione et incendio portarum facto ad eos forte ingrederentur aforis. Utique appositis ignibus in parte orientis, portae grandes pene perustae fuerant, ita ut foramen maximum patuisset, nisi praedicta materiarum mole obserassent. Tandem cum intrinsecus exitus portarum lapidibus et terrae aggeribus obruissent, aforis destruxerant utrobique pontes, tam obsessi quam obsidentes, qui ad castrum directi olim fuerant, et ita nullus aditus relictus est inimicis, uel exitus obsessis. 37. Igitur cum securos fecissent se obsessi in exitibus suis, instabant obstruere fores templi ad meridiem et fores domus comitis, quae exibant in castrum, foresque quae a claustro se porrexerant in castrum: ut si aliquo suo infortunio curtem comitis perdidissent, sese reciperent in domum comitis et in domum praepositi, simulque in refectorium et claustrum fratrum et infra ecclesiam. Stabat autem ecclesia B. Donatiani aedificata in rotundum et altum, contecta fictitio (06) opere, ollis et lateribus cacuminata. Nam olim tegumen ecclesiae lignorum compositione astruebatur et eleuata materia campanarii in altitudinem artificiosum opus eadem susceperat basilica. Unde de honestatis suae fulgore praeeminebat, uelut regni sedes, et in medio patriae securitate et pace, iure et legibus undique terrae patribus salutem et iustitiam demandans. Quippe ignis dispendio, omnis lignorum materies consumpta est olim, et ideo contra ignis molestiam lapideum et tale opus confinxerant ex ollis et lateribus, quod elementum igneum exurere non potuisset. In parte quoque eiusdem templi occidentem uersus, turris fortissima in eadem templi essentia altiore statura eminebat, in supremis diuidens se in duas turres acutiores. Murus quidem circumcinxerat et domum praepositi et dormitorium fratrum et claustrum et pariter omne illud castrum, atque ille murus, quem tandem obtinere sibi praesumpserant, propugnaculis et circumcursu ad extra pugnandum altior et fertior stabat. Et quanquam in se murus fortis, et ascensoria (07) firma fuissent, elaborabant nocte et die sese tutiores intrinsecus reddere, qui pugnaturos se fore contra uniuersum mundum amodo intellexerant