[2,0] LIBER SECVNDVS. [2,1] DE TEMPORE AD PUGNAM ELIGENDO. P- Scipio in Hispania, cum comperisset Hasdrubalem Poenorum ducem ieiuno exercitu mane processisse in aciem, continuit in horam septimam suos, quibus praeceperat, ut quiescerent et cibum caperent: cumque hostes inedia, siti, mora sub armis fatigati repetere castra coepissent, subito copias eduxit et commisso proelio uicit. Metellus Pius in Hispania aduersus Hirtuleium, cum ille oriente protinus die instructam aciem uallo eius admouisset, feruidissimo tunc tempore anni intra castra continuit suos in horam diei sextam: atque ita fatigatos aestu facile integris et recentibus suorum uiribus uicit. Idem, iunctis cum Pompeio castris aduersus Sertorium in Hispania, cum saepe instruxisset aciem, hoste, qui imparem se duobus credebat, pugnam detrectante, quodam deinde tempore Sertorianos milites animaduertisset magno impetu instinctos, deposcentes pugnam umerosque exserentes et lanceas uibrantes, existimauit ardori cedendum in tempore recepitque exercitum et Pompeio idem faciendi auctor fuit. Postumius consul in Sicilia, cum castra eius a Punicis trium milium passuum spatio distarent et dictatores Carthaginiensium cotidie ante ipsa munimenta Romanorum dirigerent aciem, exigua manu leuibus assidue proeliis pro uallo resistebat. Quam consuetudinem contemnente iam Poeno, reliquis omnibus per quietem intra uallum praeparatis, ex more pristino cum paucis sustentauit incursum aduersariorum ac solito diutius detinuit: quibus fatigatis post sextam horam et iam se recipientibus, {et} cum inedia quoque laborarent, per recentes suos hostem, quem praedicta profligauerant incommoda, fugauit. Iphicrates Atheniensis, quia explorauerat eodem assidue tempore hostes cibum capere, maturius uesci suos iussit et eduxit in aciem egressumque hostem ita detinuit, ut ei neque confligendi neque abeundi daret facultatem. Inclinato deinde iam die reduxit suos et nihilo minus in armis retinuit. Fatigati hostes non statione magis quam inedia statim ad curam corporis et cibum capiendum festinauerunt: Iphicrates rursus eduxit et incompositi hostis aggressus est castra. Idem, cum aduersus Lacedaemonios pluribus diebus castra comminus haberet et utraque pars certis temporibus assidue pabulatum lignatumque procederet, quodam die militum habitu seruos lixasque dimisit ad munera, milites retinuit: et cum hostes dispersi essent ad similia munera, expugnauit castra eorum inermesque cum fasciculis passim ad tumultum recurrentes facile aut occidit aut cepit. Verginius consul in Volscis, cum procurrere hostes effuse ex longinquo uidisset, quiescere suos ac defixa tenere pila iussit: tum anhelantem integris uiribus exercitus sui aggressus auertit. Fabius Maximus non ignarus, Gallos et Samnites primo impetu praeualere, suorum autem infatigabiles spiritus inter moras decertandi etiam incalescere, imperauit militibus, contenti primo congressu sustinere hostem mora fatigarent: quod ubi successit, admoto etiam subsidio suis in prima acie, uniuersis uiribus oppressum fudit hostem. Philippus ad Chaeroniam memor, sibi esse militem longo usu duratum, Atheniensibus acrem quidem, sed inexercitatum et in impetu tantum uiolentum, ex industria proelium traxit: moxque languentibus iam Atheniensibus concitatius intulit signa et ipsos cecidit. Lacedaemonii certiores ab exploratoribus facti, Messenios in eam exarsisse rabiem, ut in proelium cum coniugibus ac liberis descenderent, pugnam distulerunt. C- Caesar bello ciuili, cum exercitum Afranii et Petrei circumuallatum siti angeret isque ob hoc exasperatus interfectis omnibus impedimentis ad pugnam descendisset, continuit suos, arbitratus alienum dimicationi tempus, quod aduersarios ira et desperatio incenderet. Cn- Pompeius, fugientem Mithridatem cupiens ad proelium compellere, elegit tempus dimicationi nocturnum, ut abeunti se opponeret: atque ita praeparatus subitam hostibus necessitatem decernendi iniecit. Praeterea sic constituit aciem, ut Ponticorum quidem oculos aduersa luna praestringeret, suis autem illustrem et conspicuum praeberet hostem. Iugurtham constat, memorem uirtutis Romanorum, semper inclinato die committere proelia solitum, ut, si fugarentur sui, opportunam noctem haberent ad delitiscendum. Lucullus aduersus Mithridatem et Tigranem in Armenia maiore apud Tigranocertam, cum ipse non amplius quindecim milia armatorum haberet, hostis autem innumerabilem multitudinem eoque ipso inhabilem, usus hoc eius incommodo nondum ordinatam hostium aciem inuasit atque ita protinus dissipauit, ut ipsi quoque reges abiectis insignibus fugerent. Ti- Nero aduersus Pannonios, cum barbari feroces in aciem oriente statim die processissent, continuit suos passusque est hostem nebula et imbribus, qui forte illo die crebri erant, uerberari. Ac deinde, ubi fessum stando et pluuia non solum sed et lassitudine deficere animaduertit, signo dato adortus superauit. C- Caesar in Gallia, quia compererat Ariouisto Germanorum regi institutum et quasi legem esse non pugnandi decrescente luna, tum potissimum acie commissa impeditos religione hostes uicit. Diuus Augustus Vespasianus Iudaeos Saturni die, quo eis nefas est quicquam seriae rei agere, adortus superauit. Lysander Lacedaemonius aduersus Atheniensis apud Aegospotamos instituit certo tempore infestare naues Atheniensium, dein reuocare classem. Ea re in consuetudinem perducta, cum Athenienses post digressum eius ad contrahendas copias dispergerentur, extendit ex consuetudine classem et recepit: tum hostium maxima parte ex more dilapsa, reliquos adortus occidit et uniuersas naues cepit. [2,2] DE LOCO AD PUGNAM ELIGENDO. M- Curius, quia phalangi regis Pyrrhi explicitae resisti non posse animaduertebat, dedit operam, ut in angustiis confligeret, ubi conferta sibi ipsa esset impedimento. Cn- Pompeius in Cappadocia elegit castris locum editum: unde adiuuante procliui impetum militum facile ipso decursu Mithridatem superauit. C- Caesar aduersus Pharnacem Mithridatis filium dimicaturus in colle instruxit aciem; quae res expeditam ei uictoriam fecit: nam pila ex edito in subeuntis barbaros emissa protinus eos auerterunt. Lucullus aduersus Mithridatem et Tigranem in Armenia maiore apud Tigranocertam dimicaturus, collis proximi planum uerticem raptim cum parte copiarum adeptus, in subiectos hostes decucurrit et equitatum eorum a latere inuasit: auersumque et eorundem pariter pedites proturbantem insecutus clarissimam uictoriam retulit. Ventidius aduersus Parthos non ante militem eduxit, quam illi quingentis non amplius passibus abessent, atque ita procursione subita adeo se admouit, ut sagittas, quibus ex longinquo usus est, comminus applicitus eluderet: quo consilio, quia quandam etiam fiduciae speciem ostentauerat, celeriter barbaros debellauit. Hannibal apud Numistronem contra Marcellum pugnaturus cauas et praeruptas uias obiecit a latere: ipsaque loci natura pro munimentis usus clarissimum ducem uicit. Idem apud Cannas, cum comperisset Volturnum amnem ultra reliquorum naturam fluminum ingentis auras mane proflare, quae arenarum et pulueris uertices agerent, sic direxit aciem, ut tota uis a tergo suis, Romanis in ora et oculos incideret: quibus incommodis mire hosti aduersantibus illam memorabilem adeptus est uictoriam. Marius aduersus Cimbros ac Teutonos constituta die pugnaturus firmatum cibo militem ante castra collocauit, ut per aliquantum spatii, quo aduersarii dirimebantur, exercitus hostium potius labore itineris profligaretur: fatigationi deinde eorum incommodum aliud obiecit, ita ordinata suorum acie, ut aduerso sole et uento et puluere barbarorum occuparetur exercitus. Cleomenes Lacedaemonius aduersus Hippiam Atheniensem, qui equitatu praeualebat, planitiem, in qua dimicaturus erat, arboribus prostratis impediit et inuiam fecit equiti. Hiberi in Africa ingenti hostium multitudine excepti timentesque, ne circumirentur, applicuerunt se flumini, quod altis in ea regione ripis praefluebat:ita a tergo amne defensi et subinde, cum uirtute praestarent, incursando in proximos omnem hostium exercitum strauerunt. Xanthippus Lacedaemonius sola loci commutatione fortunam Punici belli conuertit. Nam cum a desperantibus iam Carthaginiensibus mercede sollicitatus animaduertisset Afros quidem, qui equitatu et elephantis praestabant, colles sectari, a Romanis autem, quorum robur in pedite erat, campestria teneri, Poenos in plana deduxit: ubi per elephantos dissipatis ordinibus Romanorum sparsos milites per Numidas persecutus eorum exercitum fudit, in illam diem terra marique uictorem. Epaminondas dux Thebanorum aduersus Lacedaemonios directurus aciem, pro fronte eius decurrere equitibus iussis, cum ingentem puluerem hostium oculis obiecisset exspectationemque equestris certaminis praetendisset, circumducto pedite ab ea parte, ex qua decursus in a{d}uersam hostium aciem ferebat, inopinantium terga adortus cecidit. Lacedaemonii CCC contra innumerabilem multitudinem Persarum Thermopylas occupauerunt, quarum angustiae non amplius quam parem numerum comminus pugnaturum poterant admittere: eaque ratione, quantum ad congressus facultatem, aequati numero barbarorum, uirtute autem praestantes, magnam eorum partem ceciderunt nec superati forent, nisi per proditorem Ephialten Trachinium circumductus hostis a tergo eos oppressisset. Themistocles, dux Atheniensium, cum uideret utilissimum Graeciae aduersus multitudinem Xerxis nauium in angustiis Salaminis decernere idque persuadere ciuibus non posset, sollertia effecit, ut a barbaris ad utilitates suas Graeci compellerentur. Simulata namque proditione misit ad Xerxen, qui indicaret populares suos de fuga cogitare difficilioremque ei rem futuram, si singulas ciuitates obsidione aggrederetur: qua ratione effecit, ut exercitus barbarorum primum inquietaretur, dum tota nocte in statione custodiae est, deinde, ut sui mane integris uiribus cum barbaris uigilia marcentibus confligerent, loco ut uoluerat arto, in quo Xerxes multitudine, qua praestabat, uti non posset. [2,3] DE ACIE ORDINANDA. Cn- Scipio in Hispania aduersus Hannonem ad oppidum Indibile, cum animaduertisset Punicam aciem ita directam, ut in dextro cornu Hispani constituerentur, robustus quidem miles, sed qui alienum negotium ageret, in sinistro autem Afri, minus uiribus firmi, sed animi constantiores, reducto sinistro latere suorum, dextro cornu, quod ualidissimis militibus exstruxerat, obliqua acie cum hoste conflixit: deinde fusis fugatisque Afris Hispanos, qui in recessu spectantium more steterant, facile in deditionem compulit. Philippus, Macedonum rex, aduersus Hyllios gerens bellum, ut animaduertit frontem hostium stipatam electis de toto exercitu uiris, latera autem infirmiora, fortissimis suorum in dextro cornu collocatis, sinistrum latus hostium inuasit turbataque tota acie uictoriam profligauit. Pammenes Thebanus, conspecta Persarum acie, quae robustissimas copias in dextro cornu collocatas habebat, simili ratione et ipse suos ordinauit omnemque equitatum et fortissimum quemque peditum in dextro cornu, infirmissimos autem contra fortissimos hostium posuit praecepitque, ut ad primum impetum eorum fuga sibi consulerent, in siluestria confragosaque loca se reciperent: ita frustrato robore exercitus, ipse optuma parte uirium suarum dextro cornu totam circumiit aciem hostium et auertit. P. Cornelius Scipio, cui postea Africano cognomen fuit, aduersus Hasdrubalem Poenorum ducem in Hispania gerens bellum ita per continuos dies ordinatum produxit exercitum, ut media acies fortissimis fundaretur. Sed cum hostes quoque eadem ratione assidue ordinati procederent, Scipio eo die, quo statuerat decernere, commutauit instructionis ordinem et firmissimos {id est legionarios} in cornibus collocauit ac leuem armaturam in media acie, sed retractam: ita cornibus, quibus ipse praeualebat, infirmissimas hostium partes lunata acie aggressus facile fudit. Metellus in Hispania, eo proelio quo Hirtuleium deuicit, cum comperisset cohortes eius, quae ualidissimae uocabantur, in media acie locatas, ipse mediam suorum aciem reduxit, ne ea parte ante cum hoste confligeret, quam cornibus complicatis medios undique circumuenisset. Artaxerxes aduersus Graecos, qui Persida intrauerant, cum multitudine superaret, latius quam hostes acie instructa in fronte , equitem leuemque armaturam in cornibus collocauit: atque ita ex industria lentius procedente media acie copias hostium cinxit ceciditque. Contra Hannibal ad Cannas reductis cornibus productaque media acie nostros primo impetu protrusit. Idem conserto proelio, paulatim inuicem sinuantibus procedentibusque ad praeceptum cornibus, auide insequentem hostem in mediam aciem suam recepit et ex utraque parte compressum cecidit. Veterano et diu edocto usus exercitu: hoc enim genus ordinationis exsequi nisi peritus et ad omne momentum respondens miles uix potest. Liuius Salinator et Claudius Nero, cum Hasdrubal bello Punico secundo decernendi necessitatem euitans in colle confragoso post uineas aciem direxisset, ipsi diductis in latera uiribus uacua fronte ex utraque parte circumuenerunt eum atque ita aggressi superarunt. Hannibal, cum frequentibus proeliis a Claudio Marcello superaretur, nouissime sic castra metabatur, ut aut montibus aut paludibus aut simili locorum aliqua opportunitate adiutus aciem eo modo collocaret, ut uincentibus quidem Romanis paene indemnem recipere posset intra munimenta exercitum, cedentibus autem instandi liberum haberet arbitrium. Xanthippus Lacedaemonius in Africa aduersus M- Atilium Regulum leuem armaturam in prima acie collocauit, in subsidio autem robur exercitus praecepitque auxiliaribus, ut emissis telis cederent hosti et, cum se intra suorum ordines recepissent, confestim in latera discurrerent et a cornibus rursus erumperent: exceptumque iam hostem a robustioribus et ipsi circumierunt. Sertorius idem in Hispania aduersus Pompeium fecit. Cleandrias Lacedaemonius aduersus Lucanos densam instruxit aciem, ut longe minoris exercitus speciem praeberet: securis deinde hostibus in ipso certamine diduxit ordines et a lateribus circumuentos eos fudit. Gastron{ius} Lacedaemonius, cum {in} auxilio Aegyptiis aduersus Persas uenisset et sciret firmiorem esse Graecum militem magisque a Persis timeri, commutatis armis Graecos in prima posuit acie et, cum illi aequo Marte pugnarent, submisit Aegyptiorum manum: Persae cum Graecis, quos Aegyptios opinabantur, restitissent, superueniente multitudine,quam ut Graecorum expauerant, cesserunt. Cn- Pompeius in Albania, quia hostes et numero et equitatu praeualebant,iuxta collem in angustiis protegere galeas, ne fulgore earum conspicui fierent, iussit, equites deinde in aequum procedere ac uelut praetendere peditibus, praecepitque eis, ut ad primum impetum hostium refugerent et, simul ad pedites uentum esset, in latera discederent: quod ubi explicitum est, patefacto loco subita peditum consurrexit acies inuectosque temere hostes inopinato interfusa proelio cecidit. M- Antonius aduersus Parthos, qui infinita multitudine sagittarum exercitum eius obruebant, subsidere suos et testudinem facere iussit: supra quam transmissis sagittis sine militum noxa exhaustus est hostis. Hannibal aduersus Scipionem in Africa, cum haberet exercitum ex Poenis et auxiliaribus, quorum pars non solum ex diuersis gentibus, sed etiam ex Italicis constabat, post elephantos LXXX, qui in prima fronte positi hostium turbarent aciem, auxiliares Gallos et Ligures et Baliares Maurosque posuit, ut neque fugere possent Poenis a tergo stantibus et hostem oppositi, si non infestarent, at certe fatigarent: tum suis et Macedonibus, qui iam fessos Romanos integri exciperent, in secunda acie collocatis,nouissimos Italicos constituit, quorum et timebat fidem et segnitiam uerebatur, quoniam plerosque eorum ab Italia inuitos extraxerat. Scipio aduersus hanc formam robur legionis triplici acie in fronte ordinatum per hastatos et principes et triarios opposuit: nec continuas construxit cohortes, sed manipulis inter se distantibus spatium dedit, per quod elephanti ab hostibus acti facile transmitti sine perturbatione ordinum possent. Ea ipsa interualla expeditis uelitibus impleuit, ne interluceret acies, dato his praecepto, ut ad impetum elephantorum uel retro uel in latera concederent. Equitatum deinde in cornua diuisit et dextro Romanis equitibus Laelium, sinistro Numidis Masinissam praeposuit: quae tam prudens ordinationon dubie causa uictoriae fuit. Archelaus aduersus L. Sullam in fronte ad perturbandum hostem falcatas quadrigas locauit, in secunda acie phalangem Macedonicam, in tertia Romanorum more armatos auxiliares, mixtis fugitiuis Italicae gentis, quorum peruicaciae fidebat; leuem armaturam in ultimo statuit; in utroque deinde latere equitatum, cuius amplum numerum habebat, circumeundi hostis causa posuit. Contra haec Sulla fossas amplae latitudinis utroque latere duxit et capitibus earum castella communiit: qua ratione, ne circuiretur ab hoste et peditum numero et maxime equitatu superante, consecutus est. Triplicem deinde peditum aciem ordinauit relictis interuallis, per leuem armaturam et equitem, quem in nouissimo collocauerat, {ut} cum res exegisset, emitteret. Tum post signanis qui in secunda acie erant imperauit, ut densos numerososque palos firme in terram defigerent, intraque eos appropinquantibus quadrigis antesignanorum aciem recepit: tum demum sublato uniuersorum clamore uelites et leuem armaturam ingerere tela iussit. Quibus factis quadrigae hostium aut implicitae palis aut exterritae clamore telisque in suos conuersae sunt turbaueruntque Macedonum structuram: qua cedente, cum Sulla staret et Archelaus equitem opposuisset, Romani equitem subito emissi auerterunt eos consummaueruntque uictoriam. C- Caesar Gallorum falcatas quadrigas eadem ratione palis defixis excepit inhibuitque. Alexander ad Arbela, cum hostium multitudinem uereretur, uirtuti autem suorum fideret, aciem in omnem partem spectantem ordinauit, ut circumuenti undique pugnare possent. Paulus aduersus Persen Macedonum regem, cum is phalangem suorum duplicem mediam in partem direxisset eamque leui armatura cinxisset et equitem utroque cornu collocasset, triplicem aciem cuneis instruxit, inter quos uelites subinde emisit. Quo genere cum profligari nihil uideret, cedere instituit, ut hac simulatione perduceret hostes in confragosa loca, quae ex industria captauerat. Cum sic quoque, suspecta calliditate recedentium, ordinata sequeretur phalanx, equites a sinistro cornu praeter oram phalangis iussit transcurrere citatis equis, tectos, ut obiectis armis ipso impetu praefringerent hostium spicula: quo genere telorum exarmati Macedones soluerunt aciem et terga uerterunt. Pyrrhus pro Tarentinis apud Asculum, secundum Homericum uersum, quo pessimi in medium recipiuntur, dextro cornu Samnites Epirotasque, sinistro Bruttios atque Lucanos cum Sallentinis, in media acie Tarentinos collocauit, equitatum et elephantos in subsidiis esse iussit. Contra consules, aptissime diuisis in cornua equitibus, legiones in prima acie et in subsidiis collocauerunt et his immiscuerunt auxilia. XL milia utrimque fuisse constat: Pyrrhi dimidia pars exercitus amissa, apud Romanos V milia desiderata sunt. Cn- Pompeius aduersus C- Caesarem Palaepharsali triplicem instruxit aciem, quarum singulae denos ordines in latitudinem habuerunt. Legiones secundum uirtutem cuiusque firmissimas in cornibus et in medio collocauit, spatia his interposita tironibus suppleuit. Dextro latere DC equites propter flumen Enipea, qui et alueo suo et alluuie regionem impedierat, reliquum equitatum in sinistro cornu cum auxiliis omnibus locauit, ut inde Iulianum exercitum circumiret. Aduersus hanc ordinationem C- Caesar et ipse triplici acie dispositis in fronte legionibus sinistrum latus, ne circumiri posset, admouit paludibus. In dextro cornu equitem posuit, cui uelocissimos miscuit peditum, ad morem equestris pugnae exercitatos. Sex deinde cohortes in subsidio retinuit ad res subitas et dextro latere conuersas in obliquum, unde equitatum hostium exspectabat, collocauit. Nec ulla res eo die plus ad uictoriam Caesari contulit: effusum namque Pompei equitatum inopinato excursu auerterunt caedendumque tradiderunt. Imperator Caesar Augustus Germanicus, cum subinde Chatti equestre proelium in siluas refugiendo deducerent, iussit suos equites, simulatque ad impedita uentum esset, equis desilire pedestrique pugna confligere: quo genere consecutus, ne quis iam locus uictoriam eius moraretur. C- Duellius, cum uideret graues suas naues mobilitate Punicae classis eludi irritamque uirtutem militum fieri, excogitauit manus ferreas: quae ubi hostilem apprenderant nauem, superiecto ponte transgrediebatur Romanus et in ipsorum ratibus comminus eos trucidabant. [2,4] DE ACIE HOSTIUM TURBANDA. Papirius Cursor filius consul, cum aequo Marte aduersus obstinatos Samnites concurreret, ignorantibus suis praecepit Spurio Nautio, ut pauci alares et agasones mulis insidentes ramosque per terram trahentes a colle transuerso magno tumultu decurrerent. Quibus prospectis proclamauit uictorem adesse collegam, occuparent ipsi praesentis proelii gloriam: quo facto et Romani fiducia concitati pro puluere perculsi terga uerterunt. Fabius Rutilius Maximus quarto consulatu in Samnio, omni modo frustra conatus aciem hostium perrumpere, nouissime hastatos subduxit ordinibus et cum Scipione legato suo circummisit iussitque collem capere, ex quo decurri poterat in hostium terga: quod ubi factum est, Romanis creuit animus et Samnites perterriti fugam molientes caesi sunt. Minucius Rufus imperator, cum a Scordiscis Dacisque premeretur, quibus impar erat numero, praemisit fratrem et paucos una equites cum aeneatoribus praecepitque, ut, cum uidisset contractum proelium, subitus ex diuerso se ostenderet iuberetque concinere aeneatores: sonantibus montium iugis species ingentis multitudinis offusa est hostibus, qua perterriti dedere terga. Acilius Glabrio consul aduersus Antiochi regis aciem, quam is in Achaia pro angustiis Thermopylarum direxerat, iniquitatibus loci non irritus tantum, sed cum iactura quoque repulsus esset, nisi circummissus ab eo Porcius Cato, qui tum, iam consularis, tribunus militum a populo factus in exercitu erat, deiectis iugis Callidromi montis Aetolis, qui praesidio tenebant, super imminentem castris regiis collem a tergo subitus apparuisset: quo facto perturbatis Antiochi copiis utrimque irrupere Romani et fusis fugatisque castra ceperunt. C- Sulpicius Peticus consul contra Gallos dimicaturus iussit muliones clam in montes proximos cum mulis abire et indidem conserto iam proelio uelut equis insidentes ostentare se pugnantibus: qua re Galli existimantes aduentare auxilia Romanis cessere iam paene uictores. Marius circa Aquas Sextias, cum in animo haberet postera die depugnare aduersus Teutonos, Marcellum cum parua manu equitum peditumque nocte post terga hostium misit et ad implendam multitudinis speciem agasones lixasque armatos simul ire iussit iumentorumque magnam partem instratorum centunculis, ut per hoc facies equitatus obiceretur, praecepitque, ut, cum animaduertissent committi proelium, ipsi in terga hostium descenderent: qui apparatus tantum terroris intulit, ut asperrimi hostes in fugam uersi sint. Licinius Crassus fugitiuorum bello apud Camalatrum educturus militem aduersus Castum et Cannicum duces Gallorum XII cohortes cum C- Pomptinio et Q- Marcio Rufo legatis post montem circummisit: quae cum commisso iam proelio a tergo clamore sublato decucurrissent, ita fuderunt hostes, ut ubique fuga, nusquam pugna capesseretur. M- Marcellus, cum uereretur, ne paucitatem militum eius clamor detegeret, simul lixas calonesque et omnis generis sequellas conclamare iussit atque hostem magni exercitus specie exterruit. Valerius Laeuinus aduersus Pyrrhum, occiso quodam gregali tenens gladium cruentum, utrique exercitui persuasit Pyrrhum interemptum: quamobrem hostes destitutos se ducis morte credentes, consternati a mendacio in castra se pauidi receperunt. Iugurtha in Numidia aduersus C- Marium, cum Latinae quoque linguae usum ei conuersatio pristina castrorum dedisset, in primam aciem procucurrit et occisum a se C- Marium clare praedicauit atque ita multos nostrorum auertit. Myronides Atheniensis dubio proelio aduersus Thebanos rem gerens repente in dextrum suorum cornu prosiluit et exclamauit sinistro iam se uicisse: qua re et suis alacritate et hostibus iniecto metu uicit. Croesus praeualido hostium equitatui camelorum gregem opposuit, quorum nouitate et odore consternati equi non solum insidentes praecipitauerunt, sed peditum quoque suorum ordines protriuerunt uincendosque hosti praebuerunt. Pyrrhus, Epirotarum rex, pro Tarentinis aduersus Romanos eodem modo elephantis ad perturbandam aciem usus est. Poeni quoque aduersus Romanos frequenter idem fecerunt. Volscorum castra cum prope uirgultis siluaque posita essent, Camillus ea omnia, quae conceptum ignem usque in uallum perferre poterant, incendit et sic aduersarios exuit castris. P- Crassus bello sociali eodem modo prope cum copiis omnibus interceptus est. Hispani contra Hamilcarem boues uehiculis adiunctos in prima fronte constituerunt uehiculaque tedae et sebi et sulphuris plena, signo pugnae dato, incenderunt: actis deinde in hostem bubus consternatam aciem perruperunt. Falisci et Tarquinienses, compluribus suorum in habitum sacerdotum subornatis, faces et angues furiali habitu praeferentibus, aciem Romanorum turbauerunt. Idem Veientes et Fidenates facibus arreptis fecerunt. Atheas, rex Scytharum, cum aduersus ampliorem Triballorum exercitum confligeret, iussit a feminis puerisque et omni imbelli turba greges asinorum ac boum ad postremam hostium aciem admoueri et erectas hastas praeferri; famam deinde diffudit, tamquam auxilia sibi ab ulterioribus Scythis aduentarent: qua asseueratione auertit hostem. [2,5] DE INSIDIIS. Romulus, per latebras copiarum parte disposita, cum ad Fidenas accessisset,simulata fuga temere hostes insecutos eo perduxit, ubi occultos milites habebat, qui undique adorti effusos et incautos ceciderunt. Q- Fabius Maximus consul, auxilio Sutrinis missus aduersus Etruscos, omnes hostium copias in se conuertit; deinde simulato timore in superiora loca uelut fugiens recessit effuseque subeuntes aggressus non acie tantum superauit, sed etiam castris exuit. Sempronius Gracchus aduersus Celtiberos metu simulato continuit exercitum; emissa deinde armatura leui, quae hostem lacesseret ac statim pedem referret, euocauit hostes: deinde inordinatos aggressus usque eo cecidit, ut etiam castra caperet. L. Metellus consul in Sicilia bellum aduersus Hasdrubalem gerens, ob ingentem eius exercitum et CXXX elephantos intentior, simulata diffidentia intra Panhormum copias tenuit fossamque ingentis magnitudinis ante se duxit. Conspecto deinde exercitu Hasdrubalis, qui in prima acie elephantos habebat, praecepit hastatis, tela in beluas iacerent protinusque se intra munimenta reciperent. Ea ludificatione rectores elephantorum concitati in ipsam fossam elephantos egerunt: quo ut primum illati sunt, partim magnitudine telorum confecti, partim retro in suos acti totam aciem turbauerunt. Tunc Metellus, hanc opperiens occasionem, cum toto exercitu erupit et aggressus a latere Poenos cecidit ipsisque {ut} elephantis potitus est. Thamyris, Scytharum regina, Cyrum Persarum ducem aequo Marte certantem simulato metu elicuit ad notas militi suo angustias atque ibi, repente conuerso agmine, natura loci adiuta deuicit. Aegyptii conflicturi acie in eis campis, quibus iunctae paludes erant, alga eas contexerunt commissoque proelio fugam simulantes in insidias hostes euocauerunt, qui rapidius per ignota inuecti loca limo inhaeserunt circumuentique sunt. Viriathus, ex latrone dux Celtiberorum, cedere se Romanis equitibus simulans usque ad locum uoraginosum et praealtum eos perduxit et, cum ipse per solidos ac notos sibi transitus euaderet, Romanos ignaros locorum immersosque limo cecidit. Fuluius imperator Cimbrico bello collatis cum hoste castris equites suos iussit succedere ad munitiones eorum lacessitisque barbaris simulata fuga regredi. Hoc cum per aliquot dies fecisset, auide insequentibus Cimbris, animaduertit castra eorum solita nudari. Itaque per partem exercitus custodita consuetudine ipse cum expeditis post castra hostium consedit occultus effusisque eis ex more repente adortus et desertum proruit uallum et castra cepit. Cn- Fuluius, cum in finibus nostris exercitus Faliscorum longe nostro maior castra posuisset, per suos milites quaedam procul a castris aedificia succendit, ut Falisci suos id fecisse credentes spe praedae diffunderentur. Alexander Epirotes aduersus Illyrios collocata in insidiis manu quosdam ex suis habitu Illyriorum instruxit et iussit uastare suam {id est Epiroticam} regionem. Quod cum Illyrii uiderent fieri, ipsi passim praedari coeperunteo securius, quod praecedentes ueluti pro exploratoribus habebant: a quibus ex industria in loca iniqua deducti caesi fugatique sunt. Leptines quoque Syracusanus aduersus Carthaginienses uastari suos agros et incendi uillas castellaque quaedam imperauit: Carthaginienses, a suis id fieri rati, et ipsi tamquam in adiutorium exierunt exceptique ab insidiatoribus fusi sunt. Maharbal, missus a Carthaginiensibus aduersus Afros rebellantes, cum sciret gentem auidam esse uini, magnum eius modum mandragora permiscuit, cuius inter uenenum ac soporem media uis est. Tum proelio leui commisso ex industria cessit. Nocte deinde intempesta relictis intra castra quibusdam sarcinis et omni uino infecto fugam simulauit: cumque barbari occupatis castris in gaudium effusi auide medicatum merum hausissent et in modum defunctorum strati iacerent, reuersus aut cepit eos aut trucidauit. Hannibal, cum sciret sua et Romanorum castra in eis locis esse, quae lignis deficiebantur, ex industria in regione deserta plurimos armentorum greges intra uallum reliquit, qua uelut praeda Romani potiti in summis lignationis angustiis insalubribus se cibis onerauerunt: Hannibal, reducto nocte exercitu, securos eos et semicruda graues carne maiorem in modum uexauit. Ti- Gracchus in Hispania, certior factus hostem inopem commercio laborare, instructissima castra omnibus esculentis deseruit: quae adeptum hostem et repertis intemperanter repletum grauemque reducto exercitu subito oppressit. hi, qui aduersus Erythraeos bellum gerebant, speculatorem eorum in loco edito deprehensum occiderunt et uestem eius suo militi dederunt, qui ex eodem iugo Erythraeos signo dato in insidias euocauit. Arabes, cum esset nota consuetudo eorum, qua de aduentu hostium interdiu fumo, nocte igne significare instituerant, ut sine intermissione ea fierent, praeceperunt, aduentantibus autem aduersariis intermitterentur: qui cum cessantibus luminibus existimarent ignorari aduentum suum, auidius ingressi oppressique sunt. Alexander Macedo, cum hostis in saltu editiore castra communisset, subducta parte copiarum praecepit his, quos relinquebat, ut ex more ignes citarent speciemque praeberent totius exercitus: ipse per auias regiones circumducta manu hostem superiore aggressus loco depulit. Memnon Rhodius {rex}, cum equitatu praeualeret et hostem in collibus se continentem in campos uellet deducere, quosdam ex militibus suis sub specie perfugarum misit in hostium castra, qui affirmarent exercitum Memnonistam perniciosa seditione furere, ut subinde aliqua pars eius dilaberetur. Huic affirmationi ut fidem faceret, passim in conspectu hostium iussit parua castella muniri, uelut in ea se recepturi essent qui dissidebant. Hac persuasione sollicitati, qui in montibus se continuerant, in plana descenderunt et, dum castella temptant, ab equitatu circumuenti sunt. Harrybas, rex Molossorum, bello petitus a Bardyli Illyrio, maiorem aliquanto exercitum habente, amolitus imbelles suorum in uicinam regionem Aetoliae famam sparsit, tamquam urbes ac res suas Aetolis concederet: ipse cum his, qui arma ferre poterant, insidias in montibus et locis confragosis distribuit. Illyrii timentes, ne quae Molossorum erant ab Aetolis occuparentur, uelut ad praedam festinantes neglectis ordinibus accelerare coeperunt: quos dissipatos, nihil tale exspectantes, Harrybas ex insidiis fudit fugauitque. T- Labienus C- Caesaris legatus aduersus Gallos ante aduentum Germanorum, quos auxilio his uenturos sciebat, confligere cupiens diffidentiam simulauit positisque in diuersa ripa castris profectionem edixit in posterum diem. Galli, credentes eum fugere, flumen, quod medium erat, instituerunt transmittere: Labienus circumacto exercitu inter ipsas superandi amnis difficultates eos cecidit. Hannibal, cum explorasset neglegenter castra Fului, Romani ducis, munita, ipsum praeterea multa temere audere, prima luce, cum densiores nebulae praestarent obscuritatem, paucos equites munitionum nostrarum uigilibus ostendit: quo Fuluius repente mouit exercitum. Hannibal per a{d}uersam partem castra eius occupauit et illa in tergum Romanorum effusus octo milia fortissimorum militum cum ipso duce trucidauit. Idem Hannibal, cum inter Fabium dictatorem et Minucium magistrum equitum diuisus esset exercitus et Fabius occasionibus immineret, Minucius pugnandi cupiditate flagraret, castra in campo, qui medius inter hostes erat, posuit et, cum partem peditum in confragosis rupibus celasset, ipse ad euocandum hostem misit, qui proximum tumulum occuparent: ad quos opprimendos cum eduxisset copias Minucius, insidiatores ab Hannibale dispositi subito consurrexerunt et delessent Minuci exercitum, nisi Fabius periclitantibus subuenisset. Idem Hannibal, cum ad Trebiam in conspectu haberet Semproni Longi consulis castra, medio amne interfluente, saeuissima hieme Magonem et electos in insidiis posuit. Deinde Numidas equites ad eliciendam Semproni credulitatem adequitare uallo eius iussit, quibus praeceperat, ut ad primum nostrorum incursum per nota refugerent uada. Hos consul et adortus temere et secutus ieiunum exercitum in maximo frigore transitu fluminis rigefecit: mox torpore et inedia affectis Hannibal suum militem opposuit, quem ad id ignibus oleoque et cibo fouerat; nec defuit partibus Mago, quin terga hostium in hoc ordinatus caederet. Idem ad Trasumennum, cum arta quaedam uia in radices montis in campos patentes duceret, simulata fuga per angustias ad patentia euasit ibique castra posuit ac nocte dispositis militibus et per collem, qui imminebat, et in lateribus angustiarum prima luce, nebula quoque adiutus, aciem direxit: Flaminius uelut fugientem insequens, cum angustias esset ingressus, non ante prouidit insidias, quam simul a fronte, lateribus, tergo circumfusus ad internicionem cum exercitu caederetur. Idem Hannibal aduersus Iunium dictatorem nocte intempesta DC equitibus imperauit, ut in plures turmas segregati per uices sine intermissione circa castra hostium se ostentarent: ita tota nocte Romanis in uallo statione ac pluuia, quae forte continua fuerat, inquietatis confectisque, cum receptui signum man Iunius dedisset, Hannibal suos requietos eduxit et castra eius inuasit. Epaminondas Thebanus in eundem modum, cum Lacedaemonii a thmon uallo ducto Peloponeson tuerentur, paucorum opera leuis armaturae tota nocte inquietauit hostem. Ac deinde prima luce uocatis suis, cum Lacedaemonii se recepissent, subito uniuersum exercitum,quem quietum habuerat, admouit et per ipsa munimenta destituta propugnatoribus irrupit. Hannibal directa acie ad Cannas DC equites Numidas transfugere iussit, qui ad fidem faciendam gladios et scuta nostris tradiderunt et in ultimum agmen recepti, ubi primum concurri coepit, strictis minoribus quos occultauerant gladiis, scutis iacentium assumptis, Romanorum aciem ceciderunt. Iapydes P- Licinio proconsuli pagos quoque sub specie deditionis obtulerunt, qui recepti et in postrema acie collocati terga Romanorum ceciderunt. Scipio Africanus, cum aduersa haberet bina hostium castra, Syphacis et Carthaginiensium, statuit Syphacis, ubi multa incendii alimenta erant, aggredi nocte ignemque inicere, ut ea re Numidas quidem ex suis castris trepidantes caederet, Poenos autem, quos certum erat ad succurrendum sociis procursuros, insidiis dispositis exciperet. Vtrumque ex sententia cessit: tamquam ad fortuitum incendium sine armis procurrentis adortus cecidit. Mithridates, a Lucullo uirtute frequenter superatus, insidiis eum appetiit, Adathante quodam eminente uiribus subornato, ut transfugeret et fide parta hosti facinus perpetraret: quod is strenue quidem, sed sine euentu conatus est. Receptus enim a Lucullo in gregem equitum non sine tacita custodia habitus est, quia nec credi subito transfugae nec inhiberi reliquos oportebat. Cum deinde frequentibus excursionibus promptam et enixam operam exhiberet, fide acquisita tempus elegit, quo missa principia quietem omnibus castrensibus dabant praetoriumque secretius praestabant. Casus adiuuit Lucullum. Nam qui ad uigilantem usque admitteretur, fatigatum nocturnis cogitationibus illo tempore quiescentem inuenit. Cum deinde, tamquam nuntiaturus subitum aliquid ac necessarium, intrare uellet et pertinaciter a seruis ualetudini domini consulentibus excluderetur, ueritus, ne suspectus esset, equis quos ante portam paratos habebat ad Mithridatem refugit irritus. Sertorius in Hispania, cum apud Lauronem oppidum uicina castra Pompei castris haberet et duae tantummodo regiones essent, ex quibus pabulum peti posset, una in propinquo, altera longius sita, eam quae in propinquo erat subinde a leui armatura infestari, ulteriorem autem uetuit ab ullo armato adiri, donec persuasit aduersariis, tutiorem esse quae erat remotior. Quam cum petissent Pompeiani, Octauium Graecinium cum decem cohortibus in morem Romanorum armatis et decem Hispanorum leuis armaturae et Tarquitium Priscum cum duobus milibus equitum ire iubet ad insidias tendendas pabulatoribus. Illi strenue imperata faciunt. Explorata enim locorum natura, in uicina silua nocte praedictas copias abscondunt ita, ut in prima parte leues Hispanos, aptissimos ad furta bellorum, ponerent, paulo interius scutatos, in remotissimo equites, ne fremitu eorum cogitata proderentur: quiescere omnes silentio seruato in horam tertiam diei iubent. Cum deinde Pompeiani securi oneratique pabulo de reditu cogitarent et hi quoque, qui in statione fuerant, quiete inuitati ad pabulum colligendum dilaberentur, emissi primum Hispani uelocitate gentili in palantes effunduntur et conuulnerant confunduntque nihil tale exspectantes. Prius deinde quam resisti his inciperet, scutati erumpunt e saltu et redeuntes in ordinem consternant auertuntque: fugientibus equites immissi toto eos spatio, quo rediebatur in castra, persecuti caedunt. Curatum quoque, ne quis effugeret: nam reliqui CCL equites praemissi facile per compendia itinerum effusis habenis, antequam ad castra Pompei perueniretur, conuersi occurrerunt eis, qui primi fugerant. Ad cuius rei sensum Pompeio emittente legionem cum D- Laelio in praesidium suorum, subducti in dextrum latus uelut cesserunt equites, deinde circumita legione hanc quoque a tergo infestauerunt, cum iam et a fronte qui pabulatores persecuti erant incursarent: sic legio quoque inter duas acies hostium cum legato suo elisa est. Ad cuius praesidium Pompeio totum educente exercitum, Sertorius quoque e collibus suos instructos ostendit effecitque, ne Pompeius expediret: ita praeter duplex damnum, eadem sollertia illatum, spectatorem quoque eum cladis suorum continuit. Hoc primum proelium inter Sertorium et Pompeium fuit: X milia hominum de Pompei exercitu amissa et omnia impedimenta Liuius auctor est. Pompeius in Hispania, dispositis ante qui ex occulto aggrederentur, simulato metu deduxit instantem hostem in loca insessa: deinde, ubi res poposcit, conuersus et in fronte et utrisque lateribus ad internicionem cecidit, capto etiam duce eorum Perperna. Idem aduersus Mithridatem in Armenia, numero et genere equitum praeualentem, tria milia leuis armaturae et D equites nocte in ualle sub uirgultis, quae inter bina castra erant, disposuit, prima deinde luce in stationem hostium emisit equites ita formatos, ut, cum uniuersus cum exercitu hostium equitatus proelium inisset, seruatis ordinibus paulatim cederent, donec spatium darent consurgendi a tergo ob hoc dispositis. Quod postquam ex sententia contigit, conuersis qui terga dedisse uidebantur, medium hostem trepidantem cecidit, ipsos etiam equos pedite comminus accedente confodit: eoque proelio fiduciam regi, quam in equestribus copiis habebat, detraxit. Crassus bello fugitiuorum apud Cantennam bina castra comminus cum hostium castris uallauit. Nocte deinde commotis copiis, manente praetorio in maioribus castris, ut fallerentur hostes, ipse omnes copias eduxit et in radicibus praedicti montis constituit; diuisoque equitatu praecepit L- Quintio, partem Spartaco obiceret pugnaque eum frustraretur, parte alia Gallos Germanosque ex factione Casti et Cannici eliceret ad pugnam et fuga simulata deduceret, ubi ipse aciem instruxerat: quos cum barbari insecuti essent, equite recedente in cornua, subito acies Romana adaperta cum clamore procurrit. XXXV milia armatorum eo proelio interfecta cum ipsis ducibus Liuius tradit, receptas quinque Romanas aquilas, signa sex et XX, multa spolia, inter quae quinque fasces cum securibus. C- Cassius in Syria aduersus Parthos ducemque sacen equitem ostendita fronte, cum a tergo peditem in confragoso loco occultasset: dein cedente equitatu et per nota se recipiente, in praeparatas insidias perduxit exercitum Parthorum et cecidit. Ventidius Parthos et Labienum, alacres successibus uictoriarum, dum suos ipse per simulationem metus continet, euocauit et in loca iniqua deductos aggressus per obreptionem adeo debellauit, ut destituto Labieno prouincia excederent Parthi. Idem aduersus Pharnastanis Parthos, cum ipse exiguum numerum militum haberet, illis autem fiduciam ex multitudine uideret increscere, ad latus castrorum XVIII cohortes in obscura ualle posuit, equitatu post terga peditum collocato. Tum paucos admodum milites in hostem misit: qui ubi simulata fuga hostem effuse sequentem ultra locum insidiarum perduxere, coorta a latere acie praecipitatos in fugam, in his Pharnastanem, interfecit. C- Caesar, suis et Afranii castris contrarias tenentibus planitias, cum utriusque partis plurimum interesset colles proximos occupare idque propter saxorum asperitatem esset difficile, tamquam Ilerdam repetiturum retro agmen ordinauit, faciente inopia fidem destinationi. Intra breuissimum deinde spatium exiguo circuitu flexit repente ad montis occupandos. Quo uisu perturbati Afraniani uelut captis castris et ipsi effuso cursu eosdem montes petiere: quod futurum cum praediuinasset Caesar, partim peditatu quem praemiserat, partim a tergo summissis equitibus inordinatos est adortus. Antonius apud Forum Gallorum, cum Pansam consulem aduentare comperisset, insidiis per siluestria Aemiliae uiae dispositis agmen eius excepit fuditque et ipsum eo uulnere affecit, quo intra paucos dies exanimaretur. Iuba rex in Africa bello ciuili Curionis animum simulato regressu impulit in uanam alacritatem: cuius spei uanitate deceptus Curio, dum tamquam fugientem Sabboram regium praefectum persequitur, deuenit in patentes campos, ubi Numidarum circumuentus equitatu, perdito exercitu, cecidit. Melanthus, dux Atheniensium, cum prouocatus a rege hostium Xantho Boeotio descendisset ad pugnam, ut primum comminus stetit, "inique", inquit, "Xanthe, et contra pactum facis: aduersus solum enim cum altero processisti." Cumque admiratus ille, quisnam se comitaretur, respexisset, auersum uno ictu confecit. Iphicrates Atheniensis ad Cherronessum, cum sciret Lacedaemoniorum ducem Anaxibium exercitum pedestri itinere ducere, firmissimam manum militum eduxit e nauibus et in insidiis collocauit, naues autem omni{um} tamquam onustas milite palam transnauigare iussit: ita securos et nihil exspectantes Lacedaemonios a tergo ingressus itinere oppressit fuditque. Liburni, cum uadosa loca obsedissent, capitibus tantum eminentibus fidem fecerunt hosti alti maris ac triremem, quae eos persequebatur, implicatam uado ceperunt. Alcibiades, dux Atheniensium, in Hellesponto aduersus Mindarum, Lacedaemoniorum ducem, cum amplum exercitum et plures naues haberet, nocte expositis in terram quibusdam militum suorum, parte quoque nauium post quaedam promunturia occultata, ipse cum paucis profectus ita, ut contemptu sui hostem inuitaret, eundem insequentem fugit, donec in praeparatas insidias perduceret: auersum deinde et egredientem in terram per eos, quos ad hoc ipsum exposuerat, cecidit. Idem, nauali proelio decertaturus, constituit malos quosdam in promunturio praecepitque his quos ibi relinquebat, ut, cum commissum proelium sensissent, panderent uela: quo facto consecutus est, ut hostes aliam classem in auxilium ei superuenire arbitrati uerterentur. Memnon Rhodius nauali proelio, cum haberet ducentarum nauium classem et hostium naues elicere ad proelium uellet, ita ordinauit suos, ut paucarum nauium malos erigeret easque primas agi iuberet: hostes procul conspicati numerum arborum et ex eo nauium quoque coniectantes obtuleruntse certamini et a pluribus occupati superatique sunt. Timotheus, dux Atheniensium, aduersus Lacedaemonios nauali acie decertaturus, cum instructa classis eorum ad pugnam processisset, ex uelocissimis nauibus uiginti praemisit, quae omni arte uarioque flexu eluderent hostem: ut primum deinde sensit minus agiliter moueri aduersam partem, progressus praelassatos facile superauit. [2,6] DE EMITTENDO HOSTE, NE CLAUSUS PROELIUM EX DESPERATIONE REDINTEGRET. Gallos eo proelio, quod Camilli ductu gestum est, desiderantes nauigia, quibus Tiberim transirent, senatus censuit transuehendos et commeatibus quoque prosequendos. Eiusdem generis hominibus postea per Pomptinum agrum fugientibus uia data est, quae Gallica appellatur. T- Marcius, eques Romanus, cui duobus Scipionibus occisis exercitus imperium detulit, cum circumuenti ab eo Poeni, ne inulti morerentur, acrius pugnarent, laxatis manipulis et concesso fugae spatio dissipatos sine periculo suorum trucidauit. C- Caesar Germanos inclusos, ex desperatione fortius pugnantis, emitti iussit fugientisque aggressus est. Hannibal, cum ad Trasumennum inclusi Romani acerrime pugnarent, diductis ordinibus fecit eis abeundi potestatem euntesque sine suorum sanguine strauit. Antigonus, rex Macedonum, Aetolis, qui in obsidionem ab eo compulsi fame urguebantur statuerantque eruptione facta commori, uiam fugae dedit: atque ita infracto impetu eorum insecutus auersos cecidit. Agesilaus Lacedaemonius aduersus Thebanos, cum acie confligeret intellexissetque hostes locorum condicione clausos ob desperationem fortius dimicare, laxatis suorum ordinibus apertaque Thebanis ad euadendum uia, rursus in abeuntis contraxit aciem et sine iactura suorum cecidit auersos. Cn- Manlius consul, cum ex acie reuersus capta ab Etruscis Romanorum castra inuenisset, omnibus portis statione circumdatis inclusos hostes in eam rabiem efferauit, ut ipse in proelio caderet: quod animaduerterunt legati eius, ab una porta remota statione exitum Etruscis dederunt et effusos persecuti, occurrente altero consule Fabio, ceciderunt. Themistocles uicto Xerxe uolentes suos pontem rumpere prohibuit, cum docuisset aptius esse eum expelli Europa, quam cogi ex desperatione pugnare. Idem misit ad eum, qui indicaret, in quo periculo esset, nisi fugam maturaret. Pyrrhus, Epirotarum rex, cum quandam ciuitatem cepisset clausisque portis ex ultima necessitate fortiter dimicantes eos, qui inclusi erant, animaduertisset, locum illis ad fugam dedit. Idem inter praecepta imperatoria memoriae tradidit, non esse pertinaciter instandum hosti fugienti, ne non solum a re fortius ex necessitate resisteret, sed ut postea quoque facilius acie cederet, cum sciret non usque ad perniciem fugientibus instaturos uictores. [2,7] DE DISSIMULANDIS ADVERSIS. Tullus Hostilius, rex Romanorum, commisso aduersus Veientes proelio, cum Albani deserto exercitu Romanorum proximos peterent tumulos eaque res turbasset nostrorum animos, clare pronuntiauit iussu suo Albanos id fecisse, ut hostem circumueniret: quae res et terrorem Veientibus et Romanis fiduciam attulit remque inclinatam consilio restituit. L. Sulla, cum praefectus eius, comitante non exigua equitum manu, commisso iam proelio ad hostis transfugisset, pronuntiauit iussu suo id factum: eaque ratione militum animos non tantum a confusione retraxit, sed quadam etiam spe utilitatis, quae id consilium secutura esset, confirmauit. Idem, cum auxiliares eius missi ab ipso circumuenti ab hostibus et interfectiessent uerereturque, ne propter hoc damnum uniuersus trepidaret exercitus, pronuntiauit auxiliaris, qui ad defectionem conspirassent, consilio a se in loca iniqua deductos: ita manifestissimam cladem ultionis simulatione uelauit et militum animos hac persuasione confirmauit. Scipio, cum Syphacis legati nuntiarent ei regis sui nomine, ne fiducia societatis eius ex Sicilia in Africam transiret, ueritus, ne confunderentur animi suorum abscisa peregrinae societatis, dimisit prore legatos et famam diffudit, tamquam ultro a Syphace accerseretur. Q- Sertorius, cum acie decertaret, barbarum, qui ei nuntiauerat Hirtuleium perisse, pugione traiecit, ne et in aliorum id notitiam perferret et ob hoc animi suorum infirmarentur. Alcibiades Atheniensis, cum Abydenis proelio urgueretur subitoque magno cursu tristem aduentare animaduertisset tabellarium, prohibuit palam dicere, quid afferret. Dehinc secreto sciscitatus, a Pharnabazo regio praefecto classem suam oppugnari, celatis et hostibus et militibus proelium finit ac protinus ad eripiendam classem ducto exercitu opem tulit suis. Hannibalem uenientem in Italiam tria milia Carpetanorum reliquerunt: quos ille, exemplo ne et ceteri mouerentur, edixit a se esse dimissos et insuper in fidem eius rei paucos leuissimae operae domos remisit. L- Lucullus, cum animaduertisset Macedonas equites, quos in auxilio habebat, subito consensu ad hostem transfugere, signa canere iussit et turmas, quae eos sequerentur, immisit. Hostis committi proelium ratus transfugientes telis excepit: Macedones, qui uiderent neque recipi se ab aduersariis et premi ab his, quos deserebant, necessario ad iustum proelium conuersi hostem inuaserunt. Datames, dux Persarum, aduersum Autophradaten in Cappadocia, cum partem equitum suorum transfugere comperisset, ceteros omnes uenire secum iussit assecutusque transfugas collaudauit, quod eum alacriter praecessissent, hortatusque est eos etiam, ut fortiter hostem adorerentur: pudor transfugis attulit paenitentiam et consilium suum, quia non putabant deprehensum, mutauerunt. T- Quintius Capitolinus consul cedentibus Romanis ementitus est in altero cornu hostes fugatos et ita confirmatis suis uictoriam retulit. Cn- Man{i}lius aduersus Etruscos, uulnerato collega M- Fabio, qui sinistrum cornu ducebat, et ob id ea parte cedente, quod etiam occisum crederent consulem, cum turmis equitum occurrit, clamitans et collegam uiuere et se dextro cornu uicisse: qua constantia redintegratis animis suorum uicit. Marius aduersus Cimbros et Teutonos, cum metatores eius per imprudentiam ita castris locum cepissent, ut sub potestate barbarorum esset aqua, flagitantibus eam suis, digito hostem ostendens "illinc", inquit, "petenda est": quo instinctu assecutus est, ut protinus barbari tollerentur. T- Labienus post Pharsalicam pugnam, cum uictis partibus Dyrrhachium refugisset, miscuit uera falsis et, non celato exitu pugnae, aequatam partium fortunam graui uulnere Caesaris finxit: et hac assimulatione reliquis Pompeianarum partium fiduciam fecit. M- Cato, cum Ambraciam eo tempore, quo sociae naues ab Aetolis oppugnabantur, imprudens uno lembo appulisset, quamquam nihil secum praesidii haberet, coepit signum uoce gestuque dare, quo uideretur subsequentis suorum nauis uocare, eaque asseueratione hostem terruit, tamquam plane appropinquarent, qui quasi ex proximo citabantur: Aetoli, ne aduentu Romanae classis opprimerentur, reliquerunt oppugnationem. [2,8] DE RESTITUENDA PER CONSTANTIAM ACIE. Seruius Tullius adulescens proelio, quo rex Tarquinius aduersus Sabinos conflixit, signiferis segnius dimicantibus raptum signum in hostem misit: cuius recuperandi gratia Romani ita ardenter pugnauerunt, ut et signum et uictoriam retulerint. Furius Agrippa consul cedente cornu signum militare ereptum signifero in hostes Hernicos et Aequos misit. Quo facto eius proelium restitutum est: summa enim alacritate Romani ad recipiendum signum incubuerunt. T- Quintius Capitolinus consul signum in hostes Faliscos eiecit militesque id repetere iussit. M- Furius Camillus tribunus militum consulari potestate, cunctante exercitu, arreptum manu signiferum in hostes Volscos et Latinos traxit: ceteros puduit non sequi. Saluius Pelignus bello Persico idem fecit. M- Furius auerso exercitu, cum occurrisset, affirmauit non recepturum se in castra quemquam nisi uictorem: reductisque in aciem uictoria potitus est. Scipio apud Numantiam, cum auersum suum uideret exercitum, pronuntiauit pro hoste sibi futurum, quisquis in castra redisset. Seruilius Priscus dictator, cum signa legionum ferri in hostis Faliscos iussisset, signiferum cunctantem occidi imperauit: quo exemplo perterriti hostem inuaserunt. Cossus Cornelius magister equitum aduersus Fidenates idem fecit. Tarquinius aduersus Sabinos cunctantes equites detractis frenis concitatisque equis perrumpere aciem iussit. M- Atilius consul bello Samnitico ex acie refugientibus in castra militibus aciem suorum opposuit, affirmans secum et bonis ciuibus dimicaturos eos, nisi cum hostibus maluissent: ea ratione uniuersos in aciem reduxit. L. Sulla, cedentibus iam legionibus exercitui Mithridatico ductu Archelai, stricto gladio in primam aciem procucurrit appellansque milites dixit, si quis quaesisset, ubi imperatorem reliquissent, responderent pugnantem in Boeotia: cuius rei pudore uniuersi eum secuti sunt. Diuus Iulius ad Mundam referentibus suis pedem equum suum abduci a conspectu iussit et in primam aciem pedes prosiluit: milites, dum destituere imperatorem erubescunt, redintegrauerunt proelium. Philippus ueritus, ne impetum Scytharum sui non sustinerent, fidelissimos equitum a tergo posuit praecepitque, ne quem commilitonum ex acie fugere paterentur, perseuerantius abeuntes trucidarent: qua denuntiatione cum effecisset, ut etiam timidissimi mallent ab hostibus quam ab suis interfici,uictoriam acquisiuit. [2,9] DE HIS QUAE POST PROELIUM FIUNT SI RES PROSPERE CESSERIT, DE CONSUMMANDIS RELIQUIIS BELLI. C- Marius, uictis proelio Teutonis, reliquias eorum, quia nox interuenerat,circumsedens, sublatis subinde clamoribus per paucos suorum territauit insomnemque hostem detinuit, ex eo assecutus, ut postero die irrequietum facilius debellaret. Claudius Nero, uictis Poenis, quos Hasdrubale duce in Italiam ex Hispania traicientes exceperat, caput Hasdrubalis in castra Hannibalis eiecit: quo factum est, ut et Hannibal luctu {nam frater occisus erat} et exercitus desperatione aduentantis praesidii affligerentur. L. Sulla his, qui Praeneste obsidebantur, occisorum in proelio ducum capita hastis praefixa ostendit atque ita obstinatorum peruicaciam fregit. Arminius, dux Germanorum, capita eorum, quos occiderat, similiter praefixa ad uallum hostium admoueri iussit. Domitius Corbulo, cum Tigranocertam obsideret et Armenii pertinaciter uiderentur toleraturi obsidionem, in Vadandum ex megistanis, quos ceperat, animaduertit caputque eius ballista excussum intra munimenta hostium misit. Id forte decidit in medium concilium, quod cum maxime habebant barbari: ad cuius conspectum uelut ostento consternati ad deditionem festinauerunt. Hermocrates Syracusanus superatis acie Carthaginiensibus ueritus, ne captiui, quorum ingentem manum in potestatem redegerat, parum diligenter custodirentur, quia euentus dimicationis in epulas et securitatem compellere uictores poterat, finxit proxima nocte equitatum hostilem uenturum:qua exspectatione assecutus, ut solito attentius uigiliae agerentur. Idem, rebus prospere gestis et ob id resolutis suis in nimiam securitatem somnoque et mero pressis, in castra transfugam misit, qui praemoneret de fuga: dispositas enim ubique a Syracusanis insidias. Quarum metu illi continuerunt se intra castra: Hermocrates detentos eos postero die habilioribus iam suis tradidit bellumque confecit. Miltiades, cum ingentem Persarum multitudinem apud Marathona fudisset, Athenienses circa gratulationem morantis compulit, ut festinarent ad opem urbi ferendam, quam classis Persarum petebat: cumque praecucurrisset implessetque moenia armatis, Persae, rati ingentem numerum esse Atheniensium et alio milite apud Marathona pugnatum, alium pro muris suis opponi, circumactis extemplo nauibus Asiam repetierunt. Pisistratus Atheniensis, cum excepisset Megarensium classem, qua illi ad Eleusin noctu applicuerant, ut operatas Cereris sacro feminas Atheniensium raperent, magnaque edita caede eorum ultus esset suos, eadem quae ceperat nauigia Atheniensi milite compleuit, quibusdam matronis habitu captiuarum in conspectu locatis: qua facie decepti Megarenses tamquam suis et cum successu renauigantibus effuse obuii inermesque rursus oppressi sunt. Cimon, dux Atheniensium, uicta classe Persarum apud insulam Cypron, milites suos captiuis armis induit et eisdem barbarorum nauibus ad hostem nauigauit in Pamphyliam apud flumen Eurymedonta. Persae, qui et nauigia et habitum superstantium agnoscerent, nihil cauerunt: subito itaque oppressi eodem die et nauali et pedestri proelio uicti sunt. [2,10] SI RES DURIUS CESSERIT, DE ADVERSIS EMENDANDIS. T- Didius in Hispania, cum acerrimo proelio conflixisset, quod nox diremerat, magno numero utrimque caeso complura suorum corpora intra noctem sepelienda curauit. Hispani postero die ad simile officium progressi, quia plures ex ipsorum numero quam ex Romanis caesos reppererant, uictos se esse secundum eam dinumerationem argumentati, ad condiciones imperatoris descenderunt. T- Marcius, eques Romanus, qui reliquiis exercitus praefuit, cum in propinquo bina castra Poenorum paucis milibus pas suum distarent, cohortatus milites proxima castra intempesta nocte adortus est, et cum hostem uictoriae fiducia incompositum aggressus ne nuntios quidem cladis reliquisset, breuissimo tempore militi ad requiem dato, eadem nocte raptim famam rei gestae praegressus altera eorundem castra inuasit: ita bis simili usus euentu, deletis utrubique Poenis, amissas populo Romano Hispanias restituit. [2,11] DE DUBIORUM ANIMIS IN FIDE RETINENDIS P- Valerius Epidauri timens oppidanorum perfidiam, quia parum praesidii habebat, gymnicos ludos procul ab urbe apparauit: quo cum omnis fere multitudo spectandi causa exisset, clausit portas nec ante admisit Epidaurios, quam obsides a principibus acciperet. Cn- Pompeius, cum suspectos haberet Chaucenses et uereretur, ne praesidium non reciperent, petit ab eis, ut aegros interim apud se refici paterentur: fortissimis deinde habitu languentium missis ciuitatem occupauit continuitque. Alexander deuicta perdomitaque Thracia petens Asiam, ueritus, ne post ipsius discessum sumerent arma, reges eorum praefectosque et omnis, quibus uidebatur inesse cura detractae libertatis, secum uelut honoris causa traxit, ignobilis autem relictis plebeiosque praefecit, consecutus, uti principes beneficiis eius obstricti nihil nouare uellent, plebs uero ne posset quidem, spoliata principibus. Antipater, conspecto Peloponesiorum exercitu, qui audita morte Alexandri ad infestandum imperium eius confluxerant, dissimulans scire se, qua mente uenissent, gratias his egit, quod ad auxilium ferendum Alexandro aduersus Lacedaemonios conuenissent, adiecitque id se regi scripturum, ceterum ipsos, quia sibi opera eorum in praesentia non esset necessaria, abirent domos, hortatus: et hac asseueratione periculum, quod ex nouitate rerum imminebat, discussit. Scipio Africanus in Hispania, cum inter captiuas eximiae formae uirgo {alias et nobilis} ad eum perducta esset omniumque oculos in se conuerteret, summa custodia habitam sponso nomine Alicio reddidit insuperque aurum, quod parentes eius redempturi captiuam donum Scipioni attulerant, eidem sponso pro nuptiali munere dedit: qua multiplici magnificentia uniuersa gens uicta imperio populi Romani accessit. Alexandrum quoque Macedonem traditum est eximiae pulchritudinis uirgini captiuae, cum finitimae gentis principi fuisset desponsa, summa abstinentia ita pepercisse, ut illam ne aspexerit quidem: qua mox ad sponsum remissa, uniuersae gentis per hoc beneficium animos conciliauit sibi. Imperator Caesar Augustus Germanicus eo bello, quo uictis hostibus cognomen Germanici meruit, cum in finibus Cubiorum castella poneret, pro fructibus locorum, quae uallo comprehendebat, pretium solui iussit: atque ita iustitiae fama omnium fidem astrinxit. [2,12] QUAE FACIENDA SINT PRO CASTRORUM DEFENSIONE, SI SATIS FIDUCIAE IN PRAESENTIBUS COPIIS NON HABEMUS. T- Quintius consul, cum Volsci castra eius aggressi forent, cohortem tantummodo in statione detinuit, reliquum exercitum ad quiescendum dimisit. Aeneatoribus praecepit, ut uallum insidentes equis circumirent concinerentque: qua facie et simulatione cum et propulsasset et detinuisset per totam noctem hostes, ad lucis exortum fessos uigilia repente facta eruptione facile superauit. Q- Sertorius in Hispania hostium equitatui maxime impar, qui usque ad ipsas munitiones nimia fiducia succedebat, nocte scrobes aperuit et ante eos aciem direxit. Cum deinde turmales secundum consuetudinem aduentarent, recepit aciem: persecuti aciem in fossas deciderunt et eo modo uicti sunt. Chares, dux Atheniensium, cum exspectaret auxilia et uereretur, ne interea contemptu praesentis paucitatis hostes castra eius oppugnarent, complures ex eis quos habebat per auersam partem nocte missos iussit, qua praecipue conspicui forent hostibus, redire in castra et accedentium nouarum uirium speciem praebere: atque ita simulatis auxiliis tutus est, donec instrueretur exspectatis. Iphicrates Atheniensis, cum campestribus locis castra haberet explorassetque Thracas ex collibus, per quos unus erat descensus, nocte ad diripienda castra uenturos, clam duxit exercitum et in utraque uiae latera, per quam transituri Thraces erant, distributum collocauit: hostemque decurrentem in castra, in quibus multi ignes per paucorum curam instituti speciem manentis ibi multitudinis seruabant, a lateribus adortus oppressit. [2,13] DE EFFUGIENDO. Galli pugnaturi cum Attalo aurum omne et argentum certis custodibus tradiderunt, quibus, si acie fusi essent, spargeretur, quo facilius colligenda praeda hostem impeditum effugerent. Tryphon Syriae rex uictus per totum iter fugiens pecuniam sparsit et sectanda e Antiochi equites moratus effugit. Q- Sertorius, pulsus acie a Q- Metello Pio, ne fugam quidem sibi tutam arbitratus, abire dispersos milites iussit, admonitos in quem locum uellet conuenire. Viriathus, dux Lusitanorum, copias nostras locorumque iniquitatem euasit eadem qua Sertorius ratione, sparso exercitu, dein recollecto. Horatius Cocles, urguente Porsennae exercitu, iussit suos per pontem redire in urbem eumque, ne eos insequeretur hostis, intercidere. Quod dum efficitur, in capite eius propugnator ipse insequentes detinuit: audito deinde fragore pontis abrupti, deiecit se in alueum eumque et armis et uulneribus oneratus tranauit. Afranius in Hispania ad Ilerdam, cum Caesarem fugeret, instante eo castra posuit: cum idem Caesar fecisset et pabulatum suos dimisisset, ille signum repente itineri dedit. Antonius, cum ex Parthis instantibus reciperet exercitum et, quotiens prima luce moueret, totiens urguentibus barbarorum sagittis infestaretur abeuntium agmen, in quintam horam continuit suos fidemque statiuorum fecit: qua persuasione digressis inde Parthis, iustum iter reliquo die sine interpellatione confecit. Philippus in Epiro uictus, ne fugientem eum Romani premerent, indutias ad sepeliendos qui caesi erant impetrauit et ob id remissioribus custodibus euasit. P- Claudius, nauali proelio superatus a Poenis, cum per hostium praesidia necesse haberet erumpere, reliquas uiginti naues tamquam uictrices iussit ornari: atque ita Poenis existimantibus superiores fuisse acie nostros terribilis excessit. Poeni classe superati, quia instantem auertere Romanum studebant, simulauerunt in uada naues suas incidisse haerentisque imitati effecerunt, ut uictor eorum timens casum spatium ad euadendum daret. Commius Atrabas, cum uictus a Diuo Iulio ex Gallia in Brittanniam fugeret et forte ad Oceanum uento quidem secundo, sed aestu recedente uenisset, quamuis naues in siccis litoribus haererent, pandi nihilominus uela iussit: quae cum persequens eum Caesar ex longinquo tumentia et flatu plena uidisset, ratus prospero sibi eripi cursu recessit.