[1,0] FULCHERII CARNOTENSIS PRAEFATIO IN HISTORIAM HIEROSOLYMITANAM. Incipit Prologus in Gestis Francorum Ierusalem peregrinantium. Placet quidem uiuis, prodest etiam mortuis, cum gesta uirorum fortium, praesertim Deo militantium, uel scripta leguntur, uel in mentis armariolo memoriter retenta, inter fideles sobrie recitantur; nam qui uiuunt in mundo, audita intentione pia praedecessorum fidelium, quomodo, mundi flore spreto, Deo adhaeserunt, et parentes, uxoresque suas, possessiones quoque quantaslibet relinquentes, iuxta praeceptum euangelicum, Deum secuti sunt, ad diligendum Deum ardentius compuncti, ipso inspirante, animantur. Mortuis siquidem in Domino ualde prodest, cum auditis operibus eorum bonis et deuotis, fideles animam eorum proinde benedicunt, et eleemosynas cum orationibus, tam cogniti quam ignoti, pro eis charitatiue impendunt. Unde comparium meorum quorumdam pulsantibus, aliquoties motus, Francorum gesta in domino clarissima, qui Dei ordinatione cum armis Ierusalem peregrinati sunt, stylo rusticano, tamen ueraci, dignum ducens memoriae commendandum, prout ualui, et oculis meis in ipso itinere perspexi, diligenter digessi. Licet autem, nec Israeliticae plebis, nec Machabaeorum, aut aliorum plurium praerogatiuae, quos Deus tam crebris et magnificis miraculis illustrauit, hoc opus praelibatum aequiparare non audeam, tamen haud longe ab illis gestis inferius aestimatum, quia Dei miracula in eo noscuntur multipliciter perpetrata, scriptis commendare curaui. Quin imo, in quo disparantur hi postremi ab illis primis, uel Israeliticis, uel Machabaeis, quos quidem uidimus in regionibus eorum saepe apud nos, aut audiuimus, longe a nobis positos pro amore Christi emembrari, crucifigi, excoriari, sagittari, secari, et diuerso martyrii genere consummari, nec minis, nec blanditiis aliquibus posse superari; quin potius si non deesset percussoris gladius, multi nostrum pro Christi amore perimi non recusassent. O quot millia martyrum in hac expeditione beata morte finierunt! Sed quis tam saxei est cordis, qui haec Dei facta audiat, et pietatis suspiriis commotus, in laudes Dei non erumpat? Quis potest non mirari quomodo nos exiguus populus inter tot hostium nostrorum regna non resistere, sed etiam uiuere poteramus? Quis audiuit unquam talia? Hinc Aegyptus et Aethiopia; hinc Arabia et Chaldaea, atque Syria; hinc Assyria et Media; hinc Parthia et Mesopotamia; hinc Persidia et Scythia, mare etiam magnum à Christianismo nos excludebat, et inter manus nos laniantum, si permitteret Deus, concludebat. Ipse autem in brachio forti nos pie protegebat. Beata enim gens, cuius est Dominus Deus eius. Modum autem huius operis et incoeptum, et quomodo ad tantum iter agendum omnis populus occidentalis concussus, et mentes et manus in id extenderit uoluntarius, uerba historica, quae sequuntur declarabunt. [1,1] INCIPIT LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. Anno ab Incarnatione Domini millesimo nonagesimo quinto, regnante in Alemannia Hainrico imperatore dicto, in Francia rege Philippo cum in uniuersis Europae partibus mala multimoda, uacillante fide, inolescerent, praeerat urbi Romae papa secundus Urbanus, uir egregius uita et moribus, qui semper Ecclesiae sanctae statum sublimius prouehendum super omnia consulte ac strenue moderari sategit. Videns autem Christianitatis fidem enormiter ab omnibus, tam clero quam populo, pessumdari, et terrarum principibus incessanter certamine bellico, nunc istis nunc illis inter se dissidentibus, pacem omnino postponi; bona terrae alternatim diripi, multos iniuriose uinctos captiuari, et in carceres teterrimos truculentissime subrui, supramodum redimi, uel intus trifariam angariatos, scilicet inedia, siti, algore, obitu clandestino exstingui, loca sanctae uiolari, monasteria uillasque igni cremari, nulli mortalium parci, diuina et humana ludibriis haberi; audiens etiam interiores Romaniae prouincias, a Turcis super Christianos occupatas, impetu feroci perniciose subdi: pietate compatiens, dilectionisque Dei nutu permotus, Alpes transmeando in Gallias descendit, atque in Aruernia concilium legationibus competenter undique praemonitum, apud Claromontem, quae sic uocatur ciuitas, fecit coadunari, trecentis decem tam episcoporum quam abbatum assistentium baculis deputatis. His itaque die ad haec praenotato ad se conuocatis, allocutione dulciflua diligenter conuentus causam innotuit. Nam sub Ecclesiae lugentis uoce querula planctum non minimum expressit, et de mundi fluctuantis tempestatibus tantimodis, ut superius praefatum est, fide subruta, sermonem prolixum cum eis tenuit. Deinceps, rogitatu supplici cunctos exhortatus est, ut, resumptis fidei uiribus, cum ingenti sollicitatione ad expugnandas diaboli machinationes uiriliter se animarent; et Ecclesiae sanctae statum crudelissime a nefandis debilitatum in honorem pristinum competenter erigere conarentur. « Dilectissimi fratres, inquit, apostolatus apice Dei permissu, orbi terrae praelatus, occasione necessaria supereminente, tanquam monitionis diuinae legatus, ad uos Dei seruos has in partes condescendi Urbanus. Et quos dispensatores ministeriorum Dei aestimaui, tales et fideles, simulationis explosa eluuione, reperiri optaui. Quod si aliquid gibbosum uel tortuosum, modestia rationis iustitiae semota, contra legem Dei obsistat, praesente subfragamine diuino, diligenter expedire satagam. Dominus enim supra familiam suam, ut ei pro tempore pabula modesto sapore condita ministretis, uos dispensatores constituit. Beati autem eritis, si fideles tandem dispensationis exactor uos inuenerit. Pastores etiam nuncupamini: uidete autem ne mercenarii more fungamini. Veri ergo pastores, et baculos semper in manibus habentes, estote; nec dormitantes, gregem uobis commissum undique conseruate. Nam si per incuriam uestram, aut negligentiam, ouem quamuis lupus abripuerit, mercedem nimirum uobis paratam apud Dominum nostrum amittetis: et delictorum flagris primitus asperrime caesi, postmodum uero in custodiam funestae conuersationis truculenter subruemini. Vos uero, iuxta sermonem euangelicum, sal estis terrae ; quod si defeceritis, ambigitur quomodo saliatur. O quanta salitio! uere necesse est uos plebem idiotam et mundi lasciuiae supra modum inhiantem, sapientiae sale corrigendo salire, ne delictis putrefacta, dum eam alloqui quandoque uoluerit, Domino insalsa puteat. Nam si uermes, hoc est peccata, causa desidiae procurationis uestrae, in ea repererit, illico uilipensam in praecipitium spurcitiarum eam subigi praecipiet. Et quia tantum perditum ei restaurare nequiueritis, uos iudicio damnatos a familiaritate dilectionis suae prorsus exterminabit. Sed huiusmodi salitorem oportet esse prudentem, prouisorem, modestum, edoctum, pacificum, scrutatorem, pium, iustum, aequum, mundum. Nam quomodo indoctus doctos, immodestus modestos, immundus mundos efficere ualebit? Quod si pacem oderit, quomodo pacificabit? Aut si quis habuerit manus suas sordidas, quomodo sordes alterius coinquinationis tergere poterit? Lectum est etiam quod si caecus caecum duxerit, ambobus cauea patebit. Caeterum uos ipsos prius corrigite, ut irreprehensibiliter subditos quea tis emendare. Siquidem amici Dei uultis esse, quae sentitis ei placita libenter exercete. Res ecclesiasticas praecipue in suo iure constare facite, et ut Simoniaca haeresis nullatenus apud uos radicet, cauete ne uendentes aut ementes pariter flagris flagellas Dominicis, per angiportus ad exterminium confusionis miserabiliter propellantur. Ecclesiam suis ordinibus omnimode liberam ab omni saeculari potestate sustentate, decimasque Deo proprias de omnibus terrae cultibus fideliter dari facite; nec uendantur, aut retineantur. Quod qui episcopum ceperit, omnino exlex habeatur. Quod qui monachos uel clericos, uel sanctimoniales, et eorum famulos ceperit aut exspoliauerit, uel peregrinos uel mercatores, anathema sit. Raptores, et domorum combustores, et eorum consentientes, ab Ecclesia extorres, anathemate feriantur. Summopere igitur considerandum est qua mulctandus sit poena qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur qui propria non largitur. Sic enim diuiti in Euangelio memorato contigit, qui non id circo punitus est quod aliena abstulisset, sed quia, rebus acceptis, seipsum male dereliquit. His uero, ut dictum est, iniquitatibus, charissimi, mundum uidistis grauissime diu confusum fuisse, adeo ut nullus in aliquibus prouinciarum uestrarum, sicut nobis a referentibus patefactum est, per imbecillitatem forsitan iustificationis uestrae uirtute per uiam gradi audeat, quin uel die a praedonibus, uel nocte a latronibus, aut ui aut ingenio maligno, in domo uel extra, subripiatur. Quapropter treuiam, sic uulgariter dictam, iamdudum a sanctis Patribus nostris determinatam, reformari oportet; quam firmissime unusquisque uestrum in episcopatu suo teneri faciat, monendo flagito. Quod si aliquis siue auiditate, siue superbia seductus, eam sponte infregerit, Dei auctoritate et huius concilii decretorum sanctione anathematizetur. » His et aliis pluribus competenter dispositis, cuncti assistentes, tam clerus quam populus, Deo gratias agendo, dictis domini Urbani pontificis summi uoluntarie aspirauerunt, et fideli pollicitatione decreta illa bene tenenda confirmauerunt. Sed aliud illico, non minus tribulationis superius memoratae, sed et aut maius, aut pessimum, ex altero mundi climate, Christianitati obesse adiecit, inquiens. « Quoniam, o filii Dei, si pacem apud uos tenendam et Ecclesiae iura fideliter conseruanda sustentare, uirilius solito Deo polliciti estis, exstat operae pretium ut insuper ad quoddam aliud negotium Dei et uestrum, emendatione Dominica nuper uegetati, probitatis uestrae ualetudinem uersetis. Necesse enim est quatenus cum fratribus uestris, in orientali parte habitantibus, auxilio uestro iam saepe proclamato indigis, accelerato itinere succurratis. Inuaserunt enim eos, sicuti plerisque uestrum iam dictum est, usque mare Mediterraneum, ad illud scilicet quod Brachium Sancti Georgii uocant Turci et Arabes, apud Romaniae fines; et terras illorum Christianorum magis magisque occupando, lite bellica iam uice septuplicata uictos superauerunt, multos occidendo uel captiuando, ecclesiasque subuertendo, regnum quoque uastando. Quos quidem si sic aliquandiu quiete permiseritis, multos latius fideles Dei supergredientur. Qua de re supplici prece hortor, non ego, sed Dominus, ut cunctis cuiuslibet ordinis tam peditibus quam equitibus, tam pauperibus quam diuitibus, edicto frequenti, uos Christi praecones, suadeatis, ut ad id genus nequam e regionibus nostratibus exterminandum tempestiue Christicolis opitulari satagant. Praesentibus dico, absentibus mando: Christus autem imperat. Cunctis autem illuc euntibus, si aut gradiendo, aut transfretando, siue contra paganos dimicando, uitam finierint, peccaminum remissio praesens aderit: quod ituris annuo, dono tanto inuestitus a Deo. O quantum dedecus, si gens tam spreta, degener et daemonibus ancilla gentem cunctipotentis Dei fide praeditam et Christi nomine splendidam sic superauerit! O quanta improperia nobis ab ipso Domino imputabuntur, si eos non iuueritis qui professione Christiana censentur, sicut et nos! Procedant contra infideles ad pugnam iam incipi dignam, trophaeo explendam, qui abusiue priuatum certamen contra fideles consuescebant distendere quondam. Nunc fiant milites, qui dudum exstiterunt raptores. Nunc rite contra barbaros pugnent, qui olim contra fratres et consanguineos dimicabant. Nunc aeterna praemia nanciscantur, qui dudum pro solidis paucis mercenarii fuerunt. Pro honore duplici laborent, qui pro detrimento corporis et animae se fatigabant. Quinimo hic tristes et pauperes, illic locupletes; hic inimici Domini, illic amici eius erunt. Ituris autem mora non differat iter, sed propriis locatis, sumptibusque collectis, cessante bruma, uerno subsequente, Domino praeuio tramitem alacriter intrent. » His dictis, et audientibus gratanter ad hoc animatis, nihil actu tali dignius aestimantes, statim plures astantium se ituros, et caeteros absentes inde diligenter se euocaturos spoponderunt. De quibus fuit unus episcopus Podiensis, Ademarus nomine, qui postea uice fungens apostolica, cunctum Dei exercitum prudenter et consulte rexit, et ad negotia peragenda uiuaciter animauit. Taliter in concilio quae diximus statutis, et ab omnibus bene confirmatis, absolutionis benedictione data, tunc discesserunt, et hoc nescientibus, postmodum ad mansiones suas regressi, prout gestum fuerat dilucide diuulgauerunt. Quod ut passim per prouincias edictum est, iurisiurandi firmitudine pacem, quam dicunt Treuiam, inuicem tenendam constituerunt. Deinceps uero multi cuiuslibet artis fungentes officio, comparata remissione peccatorum, se profecturos defaecatae mentis intentione deuouerunt quorsum ire iussum fuerat. O quam dignum erat et amoenum, nobis omnibus cruces illas cernentibus, uel sericas uel auro textas, aut quolibet genere pallii decoras, quas in chlamidibus suis, aut birris, siue tunicis, peregrini, iussu papae praedicti, post uotum eundi, super humeros suos consuebant! Sane pugnatores Dei merito uictoriae signo insigniri et muniri debebant, qui ob honorem eius ad praeliandum se praeparabant. Et qui significans sub agnitione fidei circa se sic pinxerunt, denique diriuatum significatum uerius adepti sunt. Speciem insignierunt, ut rem speciei consequerentur. Patet et quidem, quia meditatio bona bonum opus machinatur agendum; opus uero bonum salutem lucratur animae. Quod si bonum est bene meditari, melius autem est, post cogitatum opus, iustum patrari. Optimum est ergo compendium salutare, quod per dignam actionem animae uictui nactum est. Unusquisque igitur bonum cogitet, quod opere digno meliorando compleat, ut optimum, quod non deficiat in aeternum, emeritus tandem miles percipiat. Taliter Urbanus, uir prudens et uenerandus, est meditatus opus, quo postea floruit orbis. Nam pacem renouauit, Ecclesiaeque iura modos in pristinos restituit. Sed et paganos de terris Christianorum instinctu uiuaci effugari conatus est. Et quoniam cuncta quae Dei sunt exaltare omnimode studebat, omnes fere paternitati suae sub obedientia libenter se dediderunt. Sed diabolus, qui ad detrimentum semper insistere nititur, et ueluti leo quaerit circinando quem deuoret, huic aduersarium quemdam, nomine Guibertum, superbiae stimulo irritatum, ad confusionem populi concitauit; qui dudum imperatoris Baioariorum proteruitate suffultus, dum praedecessor Gregorius, qui et Hildebrannus, in sede iure habebatur, apostolicatus officium usurpare coepit, ipso Gregorio a foribus basilicae Sancti Petri excluso. Et quia peruerse sic egit, populus eum melior cognoscere noluit. Urbano autem recte electo et ab episcopis cardinalibus consecrato, maior et sanctior pars populi, post Hildebranni excessum, obediendo aspirauit. Guibertus autem sustentamino imperatoris praedicti, et plerorumque ciuium Romanorum irritamento animatus, Urbanum quandiu potuit a monasterio Sancti Petri alienum fecit. Sed dum ab Ecclesia illa sic eliminatus erat, per regiones incedens, populum in aliquantis deuium Deo conciliabat. Guibertus uero ob Ecclesiae principatum turgidus, papam procliuem oberrantibus se ostentabat, et apostolatus officium, licet iniuste, inter consentientes exercebat, et Urbani facta tanquam irrita uilipendebat. Urbanus tamen eo anno, quo primitus Franci, Hierusalem ituri, per Romam transierunt, totam omnino potestatem apostolicam adeptus est, auxilio cuiusdam nobilissimae matronae, Mathildis nomine, quae in Romana patria tunc potestate multa uigebat. Guibertus uero tunc in Alemannia erat. Itaque duo papae Romae praeerant, sed cui eorum obediretur, a quamplurimis ignorabatur, uel a quo consilium posceretur, uel quis aegrotis mederetur. Alii huic, alii alteri fauebant. Prout aspectibus hominum patebat, Urbanus prosperior et iustior erat; putandus est recte fortior, qui cupiditates, tanquam hostes subiicit. Rauennae urbis Guibertus episcopus erat, honore et diuitiis opulentus ualde splendebat. Mirandum, quare sibi tam locupleti tantum non sufficiebat. Qui etiam ab omnibus exemplar iustae actionis et humilitatis considerari debebat, cur temere philopompus inuadere praesumpserit regendum sceptrum imperii Dei? Sane non est ui rapiendum, uerum cum ratione et deuotione suscipiendum. Debet susceptor non pro honore tumere, sed commissum sibi fideliter procurare; et quae dignitati honoris tanti pertinent, si dispersa fuerint, opportune regregare. Nec mirum si mundus tunc inquietaretur totus, et conturbaretur, quoniam si Romana Ecclesia, in qua principalitas correctionis uniuersae Christianitatis obtinetur, turbine quolibet confunditur, confestim accidit membra sibi subdita, a capitaneis fibris dolore diriuato, passibiliter compatientia debilitari. Ea enimuero Ecclesia, mater scilicet nostra, lacte cuius educabamur, documento instrui ualebamus, consilio muniebamur, ab illo superbo Guiberto uehementer percussa erat. Cumque caput sic tritum est, continuo membra laesa sunt. Si caput aegrotet, caetera membra dolent. Sed, quia capite sic laeso, etiam membris marcescentibus dolore diriuato, quia in partibus omnibus Europae, pax, bonitas, fides, in Ecclesiis et extra, tam a maioribus quam minoribus uiriliter subigebantur, necesse erat ut malis tanti modis dimissis, monitione a papa Urbano sic exorsa, contra paganos saltem certamina inter se et contra se dudum consueta distenderent. Nunc igitur ad incoeptum reuerti congruum est. Nam de iter agentibus Hierosolymam, et quid euntibus accidit, et quantum res et labor ipse paulatim, iuuante Deo, proficiendo claruit, decet amplius nescientibus enucleari. Quod ego ipse Fulcherius Carnotensis, cum caeteris peregrinis iens, postea, sicut oculis uidi, diligenter et sollicite in memoriam posteris collegi. [1,2] CAPUT II. Anno ab Incarnatione Domini millesimo nonagesimo sexto, mense Martio, post concilium, de quo dictum est, Aruernicum, quod in mense Nouembri dominus Urbanus tenuit, alii paratu perniciores aliis, iter sanctum carpere coeperunt; alii quidem mense Aprili, uel Maio, uel Iunio, siue Iulio, nec non Augusto seu Septembri atque Octobri, prout sumptuum opportunitas occurrit, subsecuti sunt. Quo anno pax et ingens abundantia frumenti et uini per cuncta terrarum climata exuberauit, disponente Deo, ne panis inopia in uia deficerent, qui cum crucibus suis, iuxta eiusdem praecepta, eum sequi elegerant. Et quia competens est principum sic peregrinantium nomina in memoria teneri, Hugonem Magnum, Philippi regis Francorum fratrem, nomino, qui primus heroum mare transiens, apud Duratam urbem in Bulgaria cum suis applicuit, sed imprudenter cum agmine raro uadens, ibi ab ipsis ciuibus captus est, et usque ad imperatorem Constantinopolitanum perductus, ubi per aliquantum temporis non omnino liber moratus est. Postque eum Buiamandus Apulus, Roberti Guischardi filius, origine tamen Northmannus, per eumdem tramitem cum exercitu suo meauit. Godefridus quippe dux regni Lothariensis per Hungarorum patriam iuit cum gente multa. Raymundus uero comes Prouincialis, cum Gothis et Gasconibus, episcopus quoque Podiensis, per Sclauoniam transierunt. Petrus Eremita quidam, multis sibi adiectis peditibus, sed militibus paucis, primitus per Hungariam perrexit; cuius gentis postea satrapa fuit quidam Galterius, Sine-pecunia dictus, miles quidem optimus, qui postea intra Nicomediam et Nicaeam urbes, cum multis consociis suis a Turcis occisus fuit. Mense uero Septembri Robertus Northmanniae comes, Guillelmi regis Anglorum filius, iter arripuit, collecto sibi exercitu magno de Northmannis, et Anglis, atque Britannis; cum quo iuit etiam Stephanus comes Blesensis, Theobaldi filius, et Robertus comes Flandriae, adiectis his et multis aliis nobilibus. Itaque tanto collegio ab occidentalibus partibus procedente, paulatim per uiam, diatim, de innumera gente concreuit exercitus exercituum undique conuenientium, ut de linguis pluribus et regionibus multis uideretis multitudinem infinitam. Non tamen omnes in unum exercitus congregati fuerunt, donec ad Nicaeam urbem peruenimus. Quid ergo dicam? Insulae marium, et omnium terrarum regna concussa a Deo sunt, ut sit credendum adimpleri Dauidis prophetiam, qua in psalmo dixit: Omnes gentes quascunque fecisti, uenient, et adorabunt coram te, Domine, et ut de iure tandem dicant illuc peruenientes: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. De hoc itinere etiam plurima in prophetiis legimus. O quantus erat dolor! quanta suspiria! quot ploratus! quot lamenta inter amicos! cum maritus derelinqueret uxorem suam sibi tam dilectam, pueros quoque suos, possessiones quantaslibet, uel patrem, uel matrem, aut fratres, aut parentes. Et quamuis tot lacrymae pro amicis ituris sic ante eosdem ab oculis remanentium funderentur, nequaquam proinde mulcebantur quin propter amorem Dei cuncta quae possidebant relinquerent, indubitanter credentes centuplum illud percipere, quod Dominus promisit sequentibus se. Tunc coniux coniugi ponebat terminum reuertendi, quod, si uixerit, infra tres annos ad eam repatriabit. Commendabat sic eam Domino, osculum porrigens, et pollicens se rediturum. Illa autem timens non amplius uidere eum, non ualebat prae dolore se sustentare, quin ad terram rueret exanimis, lugens pro amico suo, quem perdidit uiuum, quasi iam mortuum. Ille uero tanquam nil pietatis habens, et tamen habens, nec fletui uxoris suae, neque filiorum, neque amicorum quorumcunque condolens, et tamen clam condolens, sed duro animo constans abibat. Tristitia remanentibus, gaudium autem euntibus erat. Quid dicere possimus inde? A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Igitur nos Franci occidentales per Italiam excursa Gallia transeuntes, cum usque Lucam peruenissemus, inuenimus prope urbem illam Urbanum apostolicum, cum quo locuti sunt comes Robertus Northmannus, et comes Stephanus, nos quoque caeteri qui uoluimus. Et ab eo benedictione suscepta, gaudenter Romam iuimus. Et cum in basilica Sancti Petri introissemus, inuenimus ante altare homines Guiberti papae stolidi, qui oblationes altari superpositas, gladios suos in manibus tenentes, inique arripiebant; alii uero super trabes eiusdem monasterii cursitabant, et inde deorsum ubi prostrati orabamus lapides iaciebant. Nam cum uiderent aliquem Urbano fidelem, illico trucidare eum uolebant. In arce autem una monasterii inerant homines Urbani, qui eam sollicite custodiebant in ipsius Urbani fidelitatem, et aduersantibus sibi, prout poterant, obsistebant. Satis proinde doluimus, cum tantam nequitiam ibi fieri uidimus. Sed nil aliud facere potuimus, nisi quod a Domino uindictam inde fieri optauimus. Nec mora inde facta, multi, qui nobiscum illuc usque uenerunt, ad domos suas ignaui redierunt. Nos autem per mediam Campaniam et Apuliam euntes, peruenimus Barrum, quae ciuitas optima, in maris margine sita est; ibique in ecclesia Sancti Nicolai fusis ad Deum precibus nostris, portum tunc adeuntes, sine mora transfretare putauimus. Sed absentibus nautis et praeuaricant fortuna, tempus etiam tunc erat hiemale, quod nobis nociuum obiecerunt, oportuit Rotbertum Comitem Northmanniae in Calabriam diuertere, et toto brumali tempore illic hiemare. Tunc tamen comes Flandrensis Rotbertus cum cohorte sua transfretauit. Tunc plurimi de pauperibus uel ignauis inopiam futuram metuentes, arcubus suis uenditis, et baculis peregrinationis resumptis, ad mansiones suas regressi sunt. Qua de re uiles tam Deo quam hominibus facti sunt, et uersum est eis in opprobrium. [1,3] CAPUT III. Anno igitur Domini millesimo nonagesimo septimo, reducente uerno tempore mensem Martium, comes statim Northmannus, et comes Stephanus Blesensis, qui iuxta cum similiter tempus exspectauerat opportunum, mare repetierunt. Et classe parata, Nonas Aprilis, quod tunc die sancti Pascha euenit, apud portum Brundusianum rates cum suis conscenderunt. O quam incognita et inuestigabilia sunt iudicia Dei! Vidimus enim nauim unam inter caeteras, quae non superueniente occasione aliqua, per medium subito euentu prope littus maris subcrepuit. Unde fere quadringenti utriusque sexus demersi perierunt, de quibus laus iucunda Deo statim sonuit. Nam cum corpora iam mortua qui circumstabant pro posse recollegissent, inuenerunt in carnibus quorumdam, scilicet super spatulas, crucis in modum notas insignitas. Nam quod in pannis suis uiui gestauerunt, competebat, Domino uolente, in ipsis in seruitio suo sic praeoccupatis idem signum uictoriosum sub fidei pignore permanere; etiam patefieri considerantibus tali miraculo merito dignum erat, eos defunctos sub misericordia Dei iam quietem uitae perennis adeptos fuisse, ut uerissimum pateret id compleri quod scriptum est: Iustus qua morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. De reliquis autem iam cum morte luctantibus, uiri pauci uitam retinuerunt; equi uero et muli sub undis exstincti sunt; pecunia quoque multa perdita est. Quod infortunium cum uideremus, pauore grandi confusi sumus, intantum ut plerique corde debiles, nondum naues ingressi, ad domos suas reuerterentur, peregrinatione dimissa, dicentes nunquam amplius in aliquam sic deceptionem se infigere. Nos autem in omnipotenti Deo spem nostram penitus ponentes, artemonibus sursum leuatis, tuba sonante multa Deum proclamando, et gubernante ipso, in pelagus nos impegimus, uento aliquantulum flante. Cumque per tres dies uento deficiente in fluctibus altis detineremur, in quarto die iuxta urbem Duratum, quasi decem milliariis interstantibus, portui sani applicuimus. Duo tamen portus classem nostram susceperunt. Tunc autem quidem iter siccum laetabundi resumpsimus, et ante urbem praefatam postea perreximus. Itaque Bulgarorum regiones per montium praerupta et loca satis deserta transiuimus. Daemonis ad flumen rapidum conuenimus omnes, quod sic ab incolis terrae uocitatur, et merito. Vidimus enim in illo flumine diabolico quamplures, dum uadare pedetentim sperabant, torrentis impetu diro, quod nullus cernentium iuuare poterat, mersu repentino perire. Qua de re lacrymas multas ibi pietate dimisimus, et nisi equites cum equis dextrariis inuaso illo peditibus auxilium ferrent, multi modo simili uitam ibi perderent. Tunc iuxta ripam castra nostra metati sumus, et ibi una nocte pausauimus. Montes uasti nobis undique praeerant, in quibus nemo incola parebat. Mane quidem, aurora clarescente, classicis sonantibus, iter nostrum arripuimus conscendendo montem, quem Bagulatum nuncupant. Postea uero, montanis postpositis, tandem peruenimus ad flumen, quod uocatur Baldarius. Et quod antea nisi nauigio transiri solitum erat, opitulante Deo, qui suis semper ubique praesens subuenit, laetanter uadando transmeauimus. Quo transito sequenti die ante urbem Thessalonicam, bonis omnibus abundantem, tentoria tendimus nostra. [1,4] CAPUT IV. Mora autem per quatuor dies ibi facta, deinde Macedoniam transigentes per uallem Philippensium, postque Lucretiam, et Chrisopolim, atque Christopolim, caeteras quoque urbes quae sunt in Graecia, Constantinopolim peruenimus. Ibi quidem ante urbem tentoriis nostris extensis, per quatuordecim dies lassitudinem nostram releuauimus. Et quia ciuitatem illam ingredi non quiuimus, quoniam imperatori non placuit (timebat enim ne forte aliquod damnum ei machinaremur) stipendium quotidianum extramuros allatum nos emere oportuit, quod praecepto imperatoris nobis ciues afferebant. Nec permittebat imperator introire in ciuitatem multos insimul, sed honoratim uel quinque uel sex de potentioribus, ad horam in ecclesiis ingredi sinebat. O quanta ciuitas nobilis et decora! quot monasteria, quotque palatia sunt in ea, opere miro fabrefacta! quot etiam in plateis uel in uicis opera, ad spectandum mirabilia! Taedium est quidem magnum recitare quanta sit ibi opulentia bonorum omnium, auri et argenti, palliorum multiformium sanctarumque reliquiarum Omni etiam tempore nauigio frequenti cuncta hominum necessaria illuc afferuntur. Ibi insuper, ut spero, fere uiginti millia spadones assidua habitatione conuersantur. Cum autem nos satis fatigatos requie recreassemus, tunc optimates nostri, accepto consilio, facti sunt homines imperatoris, et popigerunt foedus cum ipso, sicut iam ipse postulauera ab eis. Quod similiter iam fecerant sub iureiurando, qui nos in itinere ipso antecesserant, Boamundus scilicet, et dux Godefridus. Comes autem Raymundus hoc facere tunc recusauit. Comes uero Flandriae sic, sicut alii, iusiurandum fecit. Nam erat eis necesse ut taliter cum imperatore amicitiam solidarent, ut tutius quaererent, et acciperent ab eo consilium et auxilium, praesens et futurum, tam sibi quam omnibus qui nos secuturi erant, per eumdem tramitem. Quibus idcirco ipse imperator praebuit de numismatibus suis quantum placuit, de equis, et de palliis, et de pecunia sua, qua nimis indigebant ad tantum iter explendum. Hoc expleto, mare, quod Brachium Sancti Georgii uocatur, transfretauimus. Tunc ad Nicaeam urbem properauimus, quam obsidione Boamundus, et dux Godefridus, et comes Raymundus, et comes Flandriae a medio Maii iam obsidebant. Quam urbem possidebant Turci orientales, pagani acres animis, et arcubus sagittarii. Hi quidem de Perside, iam a quinquaginta annis, Euphrate fluuio transito, terram Romaniae totam usque Nicomediam urbem sibi subiugauerant. O quot capita caesa, et ossa occisorum ultra Nicomediam in campis iacentium tunc inuenimus! quos ipso anno, ignaros, et usui sagittario modernos Turci peremerant; unde moti pietate, satis lacrymas fudimus. Cumque audissent qui Nicaeam urbem iam obsidebant, uenire principes comites nostros, Rotbertum scilicet Northmannum et Stephanum Blesensem, gaudenter eis et nobis obuiam uenerunt, et usque ad locum ubi tabernacula nostra extendimus, ante urbem in partem australem deduxerunt. Iam semel Turci congregati se parauerant, uolentes uel obsidionem ab urbe, si possent, excutere, uel de militibus suis urbem melius munire. Sed a nostris fortiter et ferociter repulsi, occisi sunt ex eis fere ducenti. Cum autem uiderent Francos tam animosos, et probitate ualidissimos, secesserunt refugi in Romaniam interiorem, quoadusque tempus opportunius aggrediendi eos sentirent. Nos quippe in hebdomada Iunii prima, postremi ad obsidionem uenimus. Tunc de exercitibus plurimis unus illic exercitus effectus est, quorum centum millia loricis et galeis muniti erant; quem, qui de numero sapiebant, sexies centum millia ad bella ualentium esse aestimabant, exceptis inermibus, uidelicet clericis, monachis, mulieribus et paruulis. Quid igitur insuper? si omnes, qui de domibus suis egressi uotum iter iam incoeperant, simul illic adessent, procul dubio sexagies centum millia bellatorum essent. Sed alii de Roma, alii de Apulia, alii uero de Hungaria, uel Sclauonia, labore recusato, domos suas redierant, uel in locis multis, millibus multis occisis, et nobiscum multi eundo infirmati, uitam finiebant defuncti. Multa coemeteria uideretis in callibus, et in campis, et in lucis, de peregrinis nostris sic sepultis. Sciendum quia quandiu Nicaeam urbem circumsedimus, nauigio marino, consensu imperatoris, uictus nobis ad emendum illuc est allatus. Tunc heroes nostri fecerunt machinas fieri, arietes, scrofas, turres ligneas, petrarias. Distendebantur arcubus sagittae, iaciebantur lapides, hostes nobis nosque illis uicem certaminis pro posse reddebamus. Saepe cum machinis illis armati urbem assiliebamus, sed muro forti nobis obstante, cassabatur assultus. Saepe de Turcis, saepe de Francis, sagittis uel lapidibus percussi, interibant. Vere doleretis et pietate suspiraretis, cum aliquem de nostris prope murum quoquomodo trucidassent, et submissis uncis ferreis, quos funibus deorsum dimittebant, corpus interempti, aliquando loricati, sursum ad se rapiebant, quod nullus nostrum audebat, nec poterat ab eis extorquere. Corpore tunc expoliato, cadauer foras iaculabantur. Sed cum quinque septimanis urbem circumsedissemus, et multoties assultibus Turcos pauidos fecissemus, facto interim placito per legationes apud imperatorem, callide reddiderunt ei urbem, cum iam ipsa ui et ingeniis ualde coercita esset. Tunc Turci intromiserunt in eam Turcopulos ab imperatore missos, qui urbem cum pecunia interna domino suo imperatori, sicut eis praeceperat, seruauerunt. Quapropter pecunia illa retenta, iussit imperator de auro suo et argento atque palliis proceribus nostris dari, peditibus quoque distribui fecit de nummis suis aeneis, quos uocant Tartarones. Die autem illo, quo Nicaea sic est comprehensa, siue reddita, unius mensis solstitio repercussus est, tertioque Kal. Iulii, cum barones nostri ab imperatore concessum abeundi accepissent, a Nicaea discessimus interiores Romaniae regiones adituri. Sed cum per duos dies iter egissemus nostrum, nuntiatum est nobis quod Turci, praetentis nobis insidiis, in planis, per quae transituros nos arbitrabantur, praeliaturi exspectabant. Hoc autem cum audiuissemus, nihil ob id audacitatis amisimus. Sed cum sero illo speculatores nostri plures ex illis a longe uidissent, statim nos inde monuerunt, propter quod tentoria nostra nocte illa excubiis undique conseruari fecimus. [1,5] CAPUT V. Mane autem facto, quod accidit Kal. Iulii, sumptis armis, et monente cornu, aduersus eos per alas consecuti, tribunis et centurionibus cohortes et centurias ducentibus, uexillis leuatis, ordinate ire coepimus. Hora diei secunda, ecce praecursores eorum speculatoribus nostris appropiauerunt. Quod cum audissemus, protinus tentoria nostra iuxta quoddam arundinetum metari fecimus, ut expeditius clitellis, id est sarcinis, depositis promptiores ad praeliandum essemus. Quo facto, en Turci, quorum princeps et admiratus erat Soliman, qui Nicaeam urbem et Romaniam in potestate sua tenebat, congregatis sibi Turcis ab orientalibus partibus, qui triginta dierum itinere, et eo amplius, in auxilium eius mandati uenerant; aderantque cum eo quamplures admirati, uidelicet Amudaradigium, Miriatos, Comardigum, Amirchai, Lachin, Boldagis, Caradigum, multique alii qui omnes insimul erant trecenta et sexaginta millia pugnatorum, scilicet sagittariorum. Mos enim eorum est talibus uti armis. Equites erant omnes. Nos autem utcunque pedites et equites. Sed nobis tunc deerant dux Godefridus, et comes Raymundus, atque Hugo Magnus qui per duos dies insipienter se a nobis subtraxerant cum gente maxima tramite bifurco. Unde nobis damnum irrestaurabile accidit, tam de nostris occisis quam Turcis non retentis, uel interfectis. Sed quia tarde legatos nostros inde habuerunt, ideo tarde nobis succurrerunt. Turci autem audacter ululatibus concrepantes, pluuiam sagittarum uehementer nobis iacere coeperunt. Sed ictibus tam crebris nos stupefacti, mortuique, et multi laesi, mox timidi uersi sumus in fugam. Nec erat mirandum, quia cunctis nobis tale bellum erat incognitum. Iamiamque ex altera parte arundineti, agmina densa ex eis adusque papiliones nostros uehementer irruerant, qui de rebus nostris intus arripiebant, et de gente nostra occidebant, cum forte, disponente Deo, Hugonis Magni, et comitis Raymundi, et ducis Godefridi praecursores tali infortunio a posteriore parte accurrerunt. Et cum usque ad tentoria nostra iam fugati fuissemus, statim qui ingressi fuerant a papilionibus se remouerunt, putantes propter eos tam cito nos regredi. Sed quod audaciam uel probitatem suspicati sunt, pauorem nimium sperare possent. Quid dicam? Nos quidem in unum conglomerati, tanquam oues ouili clausae, trepidi et pauefacti ab hostibus undique uallabamur, ut nullatenus aliquorsum procedere ualeremus. Quod nobis uisum est propter peccata nostra sic contigisse. Nam quosdam luxuria polluebat, quosdam uero auaritia uel superbia uitiabat. Clamor erat ingens aethera feriens, uirorum ac mulierum, atque infantium, nec non et paganorum qui super nos irruebant. Iamque nulla spes erat uitae. Tunc reos et peccatores nos omnes esse fatebamur, misericordiam a Deo deuote postulantes. Aderat ibi episcopus Podiensis, patronus noster, et quatuor alii; aderantque sacerdotes quamplurimi, albis induti uestimentis, qui Dominum humillime deposcebant, ut uirtutem hostium prosterneret, et nobis dona misericordiae suae infunderet. Plorando cantabant, cantantes orabant. Tunc currebant multi ad eos, qui confestim mori timentes confitebantur eis peccata sua. Tunc nostri proceres, Robertus Northmanniae comes, et Stephanus Blesensis, et comes Flandriae, Boamundus quoque, pro posse eis resistere, et eos saepe nitebantur inuadere. Ipsi quidem a Turcis fortiter impetebantur. Sed forsitan supplicatione nostra Dominus placatus (quia nec nobilitatis pompae, nec armis lucidis triumphare fauet; sed menti piae, et uirtutibus diuinis munitae, in necessitate pie subuenit) paulatim uigorem tunc nobis praestitit, et Turcos magis magisque debilitauit. Nam uisis consociis nostris, qui postremi properabant ad adiuuandum nos, laudantes Deum, audaciam resumpsimus et per turbas et cohortes eis resistere nisi sumus. Heu! quot de nostris die illo post nos lente uenientes in uia occiderunt! A prima diei hora usque ad sextam, nos, ut dixi, anguste coercuerunt; sed tunc paulatim nobis animatis et de nostris sociis concretis, adfuit mirabiliter diuina gratia, et quasi momento subitaneo, Turci omnes uisibus nostris dorsa fugitiui uerterunt. Nos uero post eos uehementer uociferantes, per montes et ualles persecuti eos sumus; quos fugare non cessauimus, donec anteriores nostri cursores ad tentoria eorum peruenerunt. Ubi alii de rebus eorum et de tentoriis ipsis onerauerunt eorumdem equos et camelos plures, quos pro timore illic reliquerant; alii uero Turcos fugientes usque ad noctem persecuti sunt. Sed quia famelici et fatigati erant equi nostri, paucos ex eis retinuimus. Grande autem miraculum Dei fuit, quod die crastino et tertio non cessauerunt fugere, quamuis eos nullus, nisi solus Deus, amplius fugaret. De tanta autem uictoria nos facti laetissimi, Deo gratias omnes exsoluimus, quia noluit iter nostrum omnino adnihilari, sed ad honorem sui et Christianitatis, honorabilius solito prosperari: unde ab oriente usque ad occasum fama personabit perennis. Tum quidem post eos iter nostrum modeste calcauimus. Turci uero ante nos fugientes cateruatim mansiones per Romaniam sibi quaesierunt. Tum perreximus Antiochiam, quam praenominant paruam, in prouincia Psidie, deinde Iconium: in quibus regionibus, saepissime pane cibariisque satis indiguimus. Nam Romaniam, quae terra est optima et fertilissima bonorum omnium, inuenimus ualde a Turcis uastatam et deploratam. Multoties tamen uideretis tantam gentis multitudinem de raris culturis, quas interdum per loca inueniebamus, bene refocillari, supplemento illius Dei, qui de quinque panibus et duobus piscibus quinque millia hominum cibauit. Inde satis laetabamur, et congaudentes, dona misericordiae Dei haec esse profitebamur. Tunc autem uere uel rideretis, uel forsitan pietate lacrymaremini, cum multi nostrum iumentis egentes, quia de suis iam multa perdiderant, uerueces, capras, sues, canes, de rebus suis, scilicet pannis uel panibus, seu qualibet sarcina peregrinorum usui necessaria onerabant. Quarum bestiolarum terga uidebamus, mole fascis grauis esse corrupta. Equites etiam supra boues cum armis suis interdum scandebant. Sed quis unquam audiuit tot tribus linguae in uno exercitu, cum ibi adessent Franci, Flandri, Frisi, Galli, Britoni, Allobroges, Lotharingi, Alemanni, Baioarii, Northmanni, Scoti, Anglici, Aquitani, Itali, Apuli, Iberi, Daci, Graeci, Armenii? Quod si uellet me alloqui Britannus, uel Teutonicus, neutro respondere saperem. Sed qui tot linguis diuisi eramus, tanquam fratres, sub dilectione Dei, et proximi, unanimes esse uidebamur. Nam, si de rebus suis aliquis aliquid perderet, per quamplurimos dies id diligenter tandiu qui inuenisset deferret secum, donec inquirendo illum qui perdidisset reperiret, et inuentum libenter redderet. Hoc enim competit his qui iuste peregrinantur. [1,6] CAPUT VI. Cum autem ad Eracleam urbem peruenissemus, uidimus signum in coelo quoddam, quod alburno splendore fulgens tunc apparuit in modum ensis figuratum, cuspide uersus orientem protento. Sed quid futurum promittebat nesciebamus, sed praesentia et futura Domino committebamus. Ad oppidum optimum quoddam, quod Mariscum nominatur, tunc profecti sumus, ubi per tres dies quieuimus. Sed cum exhinc uiam unius diei proculcassemus, et non longe ab Antiochia Syriae, sed quasi tribus diebus essemus, ab exercitu discessi, et cum domino Balduino comite, Godefridi ducis antefati fratre, in sinistrae partem prouinciae diuertimus. Erat quippe miles quam optimus, probitate et audacia ualde famosus; qui antea relicto exercitu cum illis quos secum duxit, urbem, quam dicunt Tharsum Siliciae, ausu magno ceperat; quam tamen Tancredo uiolenter abstulit, qui iam in ea homines suos, Turcis ei consentientibus, intromiserat. Relictis itaque ibi custodibus, Balduinus ad exercitum rediit. Itaque confidens in Domino, et in ualore suo, collegit secum milites paucos, proficiscens uersus Euphratem fluuium, et comprehendit ibi castra plurima tam ui quam ingenio. Inter quae unum cepit peroptimum, quod uocatur Turberes. Hoc pacifice reddiderunt ei qui in eo habitabant Armenii, et alia plurima huic subdita. Cum autem fama de eo longe lateque iam circumuolasset, misit ad eum legationem qui princeps erat ciuitatis Roais, id est Edessae, quae satis est nominata, et de bonis terrae uberrima. Est illa in Mesopotamia Syriae, trans flumen praedictum Euphratem uiginti fere milliariis, et ab Antiochia distans quasi centum uel paulo plus. Mandatus est itaque Balduinus ut illuc iret, et efficerentur inuicem amici, quandiu ambo uiuerent, tanquam pater et filius. Quod si dux ipse Edessenus forte obiret, statim Balduinus, ac si filius eius esset, urbem et terram suam, quantamcunque possidebat, in haereditate possideret. Non enim habebat filium nec filiam. Et quoniam a Turcis se defendere non poterat, uolebat Graecus ille et se et terram suam ab ipso Balduino defendi, quem et milites suos bellatores audiuerat esse probissimos. Hoc audito, postquam legati iureiurando fecerunt eum inde credulum, cum minimo exercitulo suo, scilicet octoginta militibus, pergens transiit Euphratem. Quo transito, nocte tota perpropere prope castra Sarracenorum, hinc et inde linquentes ea, ualde pauidi perreximus. Quod cum audissent Turci qui in Samosate oppido forti erant, insidias nobis in uia, per quam ituros nos opinabantur, praetenderunt. Sed cum nocte alia quidam Armenius in castello suo diligenter nos hospitatus fuisset, intimatum est nobis quod ab hostibus illis insidiantibus praecauere nos oportebat. Quapropter diebus duobus illic delituimus. Sed cum tantam moram fastidirent illi, die tertia subito insultu de loco insidiatorio prosilierunt, et ante castellum, in quo eramus, signis leuatis accurrerunt, et praedam, quam in pascuis ibi reperierunt ante conspectum nostrum arripuerunt. Nos autem contra eos egressi, quia pauci eramus, bellare cum eis non quiuimus; qui cum nobis sagittas iacere coeperunt, nullum de nostris, iuuante Deo, sauciauerunt. Ipsi autem unum de sociis suis occisum lancea, in campo reliquerunt, cuius equum, qui eum subuertit, retinuit. Tunc abierunt; nos autem ibi remansimus. Sequenti uero die iter nostrum resumpsimus. Miraremini, cum ante castra Armeniorum transiremus, et nobis obuiam cum crucibus et uexillis pro amore Christi humillime procedebant, et pedes nostros et pannos osculabantur, eo quod audierant nos a Turcis eos defensuros, sub quorum iugo tandiu depressi fuerant. Peruenimus tandem Roais, ubi princeps urbis praedictus, et uxor sua, una cum ciuibus suis, gaudenter nos susceperunt, et quod Balduino polliciti fuerant, indilate compleuerunt. Cumque per quindecim dies illic moram fecissemus, ciues urbis machinati sunt principem illum sceleste occidere, et Balduinum in palatio ad dominandum sublimare. Odio enim eum habebant. Dictum est, et factum est. Unde Balduinus tamen et sui ualde contristati sunt, quia pro eo indulgentiam impetrare nequiuerunt. Cum autem principatum illius dono ciuium Balduinus suscepisset, protinus aduersus Turcos, qui in patria erant, litem bellicam mouit, quos multoties uel uictos uel occisos superauit. Contigit tamen de nostris plures a Turcis interemptos fuisse. Ego uero Fulcherius Carnotensis, capellanus ipsius Balduini eram. Volo autem de exercitu Dei sermonem quem dereliqui resumere. [1,7] CAPUT VII. Mense Octobri, peruenerunt Franci Antiochiam Syriae, flumine transito quod Fernum, uel Orontem nominant. Ante urbem iussa sunt tentoria extendi, intra primum ab urbe lapidem, ubi postea certamen pessimum utrinque persaepe factum est. Nam cum de ciuitate Turci prosilirent, multos de nostris occidebant; uice tamen reddita, se quoque superatos lugebant. Est nempe Antiochia ciuitas magna ambitu, situ fortis, et muro ualida; quae et ab hostibus externis nunquam poterit comprehendi, si tantum inhabitantes pane muniti eam defendere uoluerint. Estque in ea basilica una satis ueneranda, in honore sancti Petri apostoli dedicata, ubi sedit in cathedra, in episcopum sublimatus, postquam a Domino principatum Ecclesiae, clauibus acceptis regni coelestis, suscepit. Est et altera in honore beatae Mariae fabrefacta. Suntque aliae plures ecclesiae decenter compositae. Quae quamuis sub potestate Turcorum diu exstiterant, Deus tamen cuncta praesciens, nobis eas integras reseruauit, ut a nobis quandoque in eis honoraretur. Tredecim fere milliariis distat mare ab Antiochia. Et quia Fernus fluuius inibi mare incidit, per eiusdem alueum fluuii usque prope Antiochiam naues de longinquis partibus bonis refertae omnibus deducuntur. Itaque tam per mare quam per terram munita bonis, abundat ciuitas diuitiis multimodis. Principes autem nostri cum eam ad capiendum tam difficilem prospexissent, iureiurando confirmauerunt inuicem eam obsidione cohibere, donec, Deo suffragante, aut ui aut ingenio possent eam capere. Tum uero in flumine praedicto inuenerunt naues, cum iuxta illud deambularent, quas capientes, coaptauerunt sibi de eis unum pontem, per quem postea transierunt ad negotia sua facienda, cum antea pedetentim uadare per flumen illico non ualerent. Sed cum Turci a tanta multitudine Christiana se obsideri circumspicerent, timentes quod nullomodo ab eis excuti possent, inito consilio inuicem, misit Gracianus Antiochiae admiratus filium suum, Sansadolem nomine, ad soldanum, hoc est ad imperatorem Persidis, precantes ut eis citissime succurreret, quia in nullo alio spem auxilii habebant, praeter Mahumeth aduocatum eorum. Ille autem illuc sic destinatus, legationem perpropere gessit. Qui uero remanserunt, custodierunt urbem, interim auxilium praestolantes mandatum, et contra Francos damna multimoda frequenter machinati sunt. Franci quoque calliditati eorum pro posse obsistebant. Contigit enim, die quadam, septingentos Turcos ab eis interemptos esse, et quia Francis insidias parauerant, ab insidiantibus similiter superati sunt. Virtus enim Dei praesens ibi adfuit. Nam nostri omnes sani regressi sunt, excepto uno ab illis sauciato. Heu! multos de Christianis, qui in urbe conuersabantur, scilicet, Graeci, Syris, Armeniis Turci rabie occidebant permoti, et petrariis et fundibulis suis capita occisorum, Francis cernentibus, extra muros eiiciebant. Qua de re gens nostra ualde tristabatur. Odio quidem Christianos illos habebant, quoniam ne forte Francos quoquomodo munirent metuebant. Cum autem aliquandiu Franci urbem circumsedissent, et prouinciam affinem rapinantes pro uictualibus necessariis sibi undique deuastassent, et panem ad emendum nusquam inuenire possent, contigit eos famem magnam sustinere. Unde omnes ualde desolati sunt, et multi latenter cogitauerunt de obsidione aufugere, siue per terram, siue per mare. Non enim habebant quidquam stipendii, unde uiuere possent; quos etiam oportebat uictum suum longe quaerere cum ingenti timore, elongando se ab obsidione aut quadraginta aut sexaginta milliariis, ubi, uidelicet in montanis, a Turcis insidiantibus persaepe occidebantur. Haec autem incommoda putabamus sic Francis contigisse propter peccata sua, quibus multi constringebantur, et quod urbem tam longo tempore capere non poterant. Nam plurimi tam superbiae quam luxuriae atque rapinae immodestia debilitabantur. Tum proinde facto consilio, eiecerunt feminas de exercitu, tam coniuges quam immaritatas, ne, luxuriae sordibus coinquinati, Domino displicerent. Illae uero in castris affinibus tunc sibi hospitia assumpserunt. Desolati enim omnes erant, tam fame quam occisione quotidiana, tam diuites quam pauperes. Et nisi Deus eos, tanquam bonus pastor oues suas, gregatim constringeret, procul dubio omnino inde aufugerent, licet obsidionem iurassent obtinendam. Multi tamen propter panis necessitatem, per plures dies quaerebant per castella propinquiora quae uictui suo erant necessaria, nec postea reuertentes ad exercitum, obsidionem penitus dimittebant. Tunc temporis uidimus unum ruborem in coelo mirabilem, insuper sensimus terrae motum magnum, qui nos pauidos reddidit omnes. Multi etiam uiderunt quoddam signum in modum crucis figuratum, colore alburnum, uersus orientem recto tramite incedens. [1,8] CAPUT VIII. Anno autem Domini millesimo nonagesimo octauo, postquam illa regio Antiochena circumquaque a multitudine gentis nostrae prorsus deuastata fuisset, magis magisque maiores et minores fame nimia uexati sunt. Tunc famelici comedebant surculos fabarum in agris adhuc crescentium, herbasque multimodas et sale inconditas; carduos etiam, qui propter lignorum deficientiam non bene cocti linguas manducantium depungebant, equos, asinos camelosque, canes etiam et mures. Pauperiores etiam bestiarum coria comedebant, et quod nefas est dicere, mures et grana in stercoribus reperta. Frigora, flagra, calores, pluuias densas propter Deum perpessi sunt. Tentoria etiam iam erant inueterata, imbrium inundationibus putrefacta et disrupta. Qua de re, multi eorum nonnisi coelo tegebantur. Itaque illi, quasi aurum ter igni probatum septiesque purgatum, iamdudum a Domino, ut opinor, praeelecti, et in calamitate tanta examinati, a peccatis suis purgati sunt. Diu enim agonizantes, si etiam gladius percussoris non deesset, martyrii cursum multi uoluntarie complessent. Forsitan a iusto Iob gratiam tanti exempli sumpserunt, qui in tormentis corporis sui animam purgans, Deum semper in mente tenuit. Cum paganis bellant, propter Deum laborant. Licet Deus qui cuncta creat, creata moderat, moderata sustentat, uirtute gubernat, possit quaeque uult momento uno destruere, sentio quod uerbere Christianorum annuit paganos ita subrui, qui tot temporibus cuncta quae Dei sunt, permittente ipso, uiliter pessumdederunt. Christianos quidem ab ipsis Turcis permittit occidi ad saluationis augmentum, Turcos autem ad animarum suarum detrimentum; quorum quosdam tamen iam saluti praedestinatos, placuit Deo tunc a sacerdotibus nostris baptizari. Quos enim praedestinauit, hos et uocauit, necnon magnificauit. Quid igitur? Fuere quidem de nostris nonnulli, ut superius audistis, qui ab obsidione tam anxia se remouerunt. Alii propter egestatem, alii propter ignauiam, alii uero propter mortis timorem, primitus pauperes, deinde locupletes. Tunc Stephanus comes Blesensis ab exercitu discessit, et per mare in Franciam repatriauit. Unde doluimus omnes, quoniam uir erat probissimus et ualde nobilis. Quo discedente, sequenti discessionis suae die urbs Antiochia est tradita. Si perseuerasset, multum inde cum caeteris gauderet. Idcirco factum est ei hoc in opprobrium. Nec prodest cuiquam bonum initium, si bene non finierit. In rebus autem Domini, eo quod mentiri nollem, cauendum est; ne in aliquantis deuiem, multa breuiabo. Ab ipso autem mense Octobri, transcursa hieme sequenti, et deinde uerno tempore usque dum subintraret Iunius mensis, urbis obsidio perdurauit. Multoties interim inuasiones et praelia, insidiasque Franci et Turci inuicem egerunt. Vincebant, et uincebantur. Nostri tamen saepius quam illi triumphabant. Semel contigit plerosque de Turcis in flumen Fernum fugiendo cadere, et in ipso mersos infeliciter interire. Cis Fernum et citra Fernum, utraque gens inuicem bellabant saepe. Castella quidem ante urbem composuerunt optimates nostri, quibus postea Turcos frequenti exitu assilientes, uehementer cohibuerunt. Unde bestiis eorum pascua saepe abstulerunt. Nec ab externis prouinciae Armeniis quidquam allatum fuit. Saepe tamen ipsi ad laedendum nostros procedebant. Cum autem placuit Domino laborem populi sui consummare, forsitan precibus eorum placatus, qui quotidie preces inde supplices ei fundebant, concessit pietate sua, per eorumdem Turcorum fraudem, traditione clandestina urbem Christianis reddi. Audite ergo fraudem et non fraudem. [1,9] CAPUT IX. Apparuit enim Dominus noster cuidam Turco, gratia sua praeelecto, et dixit ei: « Expergiscere, qui dormis. Impero tibi ut reddas Antiochiam Christianis. » Miratus autem ille, uisionem illam silentio texit. Iterum autem apparuit ei Dominus: « Redde urbem Francis, inquit; sum etenim Christus, qui hoc tibi iubeo. » Meditatus autem ille secum quid inde facturus esset, abiit ad dominum suum, Antiochiae scilicet principem, et uisionem illam innotuit ei. Cui respondit ille: « Nunquid phantasmati, brute, uis obedire? » Reuersus autem ille, postmodum siluit. Cui rursum Dominus apparuit, inquiens: « Cur non explesti quod iussi? Non est tibi haesitandum; nam qui hoc impero Dominus sum omnium. » Ille autem non amplius dubitans, prudenter cum uiris nostris tunc egit ut sub machinationis suae studio urbem acciperent. Quo prolocuto, et filio suo Francis dato obside, domino scilicet Boamundo, nocte quadam per scalas de chordis factas uiginti de clientibus nostris per muri summum intromisit. Et non mora facta, statim porta aperta est. Franci omnes praeparati ciuitatem sunt ingressi. Et per chordas iam introierant quadraginta milites, qui quadraginta illico inuenerunt ibi Turcos, trium turrium custodes, quos occiderunt. Tunc alta uoce Franci omnes simul exclamauerunt: DEUS HOC VULT, DEUS HOC VULT. Hoc erat enim signum exclamationis nostrae, cum aliquid de negotio nostro agere uolebamus. Quo audito, Turci omnes uehementer exterriti sunt. Aurora quippe albescente, urbem Franci prorsus impetere coeperunt. Cumque Turci primitus uexillum Boamundi rubicundum iam in sublime displicari aspicerent, et tumultum tantum atque tot cornibus in muri apice Francos sonare, et per uicos et muros nudis ensibus eos late discurrere, et gentem suam ferociter occidere: obstupefacti ualde, et hac et illac fugere coeperunt. De quibus multi mox occisi fuerunt, pluresque fugiendo in castrum, quod in rupe celsa est situm, se intromiserunt. Plebs uero nostra cuncta, quae in uicis aut domibus inuenerunt, immoderate assumpserunt. At milites probitatis militiam tenuerunt, Turcos persequendo et occidendo. Tunc admiratus Antiochiae, scilicet Gratianus, a rustico quodam Armenio fugiens decollatus est. Qui caput abscissum Francis mox attulit eius. [1,10] CAPUT X. Contigit autem, postquam ciuitas capta est, a quodam homine lanceam unam inueniri quam in ecclesia beati apostoli Petri fossa humo repertam, asseuerabat esse illam de qua Longinus latus Domini perforauit. Aiebat enim a sancto Andrea apostolo reuelatum hoc esse sibi. Visione et monitione ab ipso apostolo ter illi facta, fodit subter pauimentum, ubi per uisionem ei monstratum fuerat, et inuenit lanceam fallaciter occultatam forsitan. Hanc uisionem propalauit primitus episcopo Podiensi et Raymundo comiti. Quod tamen episcopus falsum esse putauit, comes uero Raymundus uerum esse sperauit. Sed cum sic reperta fuisset, et omnis populus Deum exsultans glorificasset, et per centum iam fere dies ab omnibus in ueneratione magna haberetur, et a comite Raymundo gloriose tractaretur; qui etiam oblationem a populo ad lanceam deuote factam egenis saepe distribuerat, quia lanceam illam custodiebat, forte contigit episcopum Barae, et alios quamplurimos, tam clericos quam laicos, haesitare quod non esset illa Dominica lancea quae sperabatur, sed altera erat ab homine illo stolido fraudulenter reperta. Quapropter consilio inito, post supplicationem ieiunii triduani, cum struem lignorum in medio campi igni accendissent iuxta castrum Archarum, quod tunc obsidione coercebant, octauo mense post Antiochiam captam, benedictione iudiciali super ignem ab episcopis facta, inuentor lanceae per medium rogi flammantis ultro celeriter transmeauit. Quo transacto, illum hominem quasi reum in cute flammis crematum uiderunt, et in interiori parte corporis laesum mori intellexerunt. Quod rei exitus monstrauit, cum die duodecimo ipso angore obiit. Et quia ob honorem Dei et amorem omnes lanceam uenerati fuerant, hoc iudicio peracto, facti increduli, contristati sunt ualde. Comes tamen Raimundus tandiu illam seruauit, donec eam nescio quo euentu perdidit. Nunc autem ad caetera dimissa reuertar. [1,11] CAPUT XI. Cumque Antiochia ciuitas capta fuisset, ut dictum est, sequenti die Turcorum multitudo innumerabilis circa eamdem urbem obsidionem opposuerunt. Nam soltanus, rex scilicet Persarum, unde iam parum praefatus sum, habita legatione quod Franci Antiochiam obsidebant, statim gente multa coadunata, contra Francos exercitum suum misit. Cuius fuit Corbagath dux et admiratus. Hi quidem ante urbem Edissam, ubi tunc Balduinus erat, per tres hebdomadas stationem fecerant, sed nihil ibi proficientes, Antiochiam properauerunt, ad succurrendum Gratiano. Quibus uisis, non minus solito iterum Franci desolati sunt. Propter peccata enim sua poena est eis duplicata. Nam cum ciuitatem ingressi fuissent, confestim cum feminis exlegibus concubuerunt plures ex eis. Tunc insuper ingressi sunt urbem sexaginta fere millia Turcorum per castrum sublime, a parte rupis celsae; qui nostros uehementissime crebris inuasionibus coarctauerunt. Sed non fuit mora, pauore percussi magno, foras ad obsidionem relicta urbe exierunt. Franci autem inclusi, ultra quam credi potest remanserunt anxii. Interea tamen eorum non immemor Deus pluribus saepe, quod dictis affirmabant, apparuit, qui confortando eos promittebat populum ad praesens uictoria gaudendum. [1,12] CAPUT XII. Tunc clerico cuidam pro timore mortis aufugienti apparuit Dominus, inquiens: « Quo, frater, protendis iter?--Fugio, » respondit, « ne infortunatus peream. Sic fugiunt multi, pereant ne morte maligna. » Cui Dominus ait: « Ne fugias, sed uade retro, et dic caeteris quod in praelio cum illis adero. Nam matris meae placatus precibus, propitiabor eis. Sed quia peccauerunt, fere perierunt. Sit autem spes eorum in me firma, et faciam eos in Turcos triumphare. Poeniteant, et salui fient. Dominus sum, qui loquor tecum. » Mox ille reuersus, quod sciuit narrauit. [1,13] CAPUT XIII. Interea dum plures noctu per chordas de muro descendere uolebant, et fugere, quoniam contigit multis hoc fieri, qui formidabant uel inedia uel gladio perire, iterum astitit cuidam descendenti frater eiusdem iam mortuus, aiens ei: « Quo, frater, fugis? Resta, ne timeas, quoniam Dominus erit uobiscum in praelio uestro, et consocii uestri qui in hoc itinere iam uos morte antecesserunt, contra Turcos uobiscum praeliabuntur. » Miratus autem ille uerba defuncti, ire desiit: et quod audiuit caeteris recitauit. [1,14] CAPUT XIV. Sed cum placuit Domino labori famulorum suorum finem dare, qui etiam angorem tantimodum amplius tolerare non poterant, nec iam quidquam habentes quod comederent, unde tam ipsi quam equi eorum debiles nimis erant, constituerunt inuicem fieri triduanum ieiunium cum precibus et elecmosynis, ut illis poenitentibus, et Domino deuote supplicantibus propitiaretur. Interim uero capto consilio, mandauerunt Turcis per Petrum quemdam Eremitam, quod nisi terram, quae Christianis pertinebat ab olim, quietam eis dimitterent, die sequenti sine dubio bellum contra eos inirent. Quod si aliter fieri uellent aut per quinque aut per decem, siue per uiginti uel centum milites ab utraque parte electos fieret bellum, ne cunctis simul bellantibus, multitudo gentium moueretur; et quorum pars alteram superaret, urbem et regnum merito acciperet. Hoc mandatum est, sed concessum a Turcis non est. Et quia multi erant, et equis muniti, propterea uincere putabant; aestimabantur quidem numero sexcenti sexaginta millia, tam equites quam pedites. Nostros uero milites sciebant effici pedites, debiles, pauperes. Regresso autem Petro legato, redditur responsum. Quo audito, parauerunt se Franci armis ad praeliandum, nihil haesitantes, sed in Domino spem suam penitus ponentes. Principes Turcorum multi erant, quos admiratos praenominabant. Hi sunt: Corbagath, Meleducac, Amirsoliman, Amirsolendas, Amirhegibbe, Amirmazoane, Amirmahummet, Caraiath, Coteloseniar, Mergascotelon, Baldus, Boelquenari, Boldagis, Amirrilias, Gersaslan, Gigremis, Amirgogus, Artubech, Amirdalis, Amirmoxe, Amircharaor, et multi alii. Francorum uero optimates isti aderant: Hugo Magnus, Robertus Northmaniae comes, Robertus comes Flandriae, dux Godefridus, comes Raymundus, Boamundus, et multi nobiles alii. Benedicat Deus animam Ademari Podiensis episcopi, qui, ut uir apostolicus, benigne semper populum confortabat, et in Domino roborabat. O pia res! Iusserat ipse uespere praecedente cunctae militiae Dei exercitus, sub edicto praeconario, ut unusquisque pro posse suo de annona niteretur praebendam equo suo impendere, ne in die crastino subter equitantes, hora bellica debiles fame deficerent. Iussum est, et factum est. Igitur ad bellum sic paratis omnibus, exierunt de ciuitate summo mane, quod IV Kal. Iulii tunc euenit, uexillis praecedentibus scararum et acierum, separatim per cateruas et phalanges conuenienter diuisarum. Inter quos sacerdotes albis amicti uestimentis erant, qui pro populo cuncto Domino flendo psallebant, et preces multiplices mentibus deuotis fundebant. Tum quidam Turcus, Amirdalis nomine, militia probissimus, cum uidisset gentem nostram contra eos signis leuatis sic egredientem, miratus est uehementer. Et cum signa procerum nostrorum uidisset, quae sigillatim cognoscebat, quia in Antiochia conuersari solebat, praelium mox fore ratus est. Quod statim Corbagath admirato maiori intimauit. « Quid scaccis ludis? En Franci ueniunt. » Cui respondit: « Veniuntne ad bellandum? » Respondit Amirdalis: « Adhuc ignoro: sed exspecta parumper. » Cumque iterum prospicit uexilla principum nostrorum altrinsecus ordinate praeferri, et acies diuisas decenter subsequi, iterum ait Corbagath: « Ecce Franci. Quid putas? » Respondit: « Bellum reor, inquit, sed adhuc paulisper opperire. Signa quae cerno quorum sunt non ignoro. » Iterum considerans attentius, cognouit uexillum episcopi Podiensis cum turma tertia procedens. Longius haud restant, Corbagath tunc ait ille: « En Franci ueniunt, uel nunc fuge, uel bene pugna. Nam signum uideo magni praecedere papae. Et quos aestimabas iam omnino supplantari, hodie timeas ab eis superari. » Corbagath dixit: « Mittam ad Francos, ut quod hesterna die mihi mandauerunt, hodie concedam. » Amirdalis dixit: « Tarde locutus es. » Attamen id mandauit; sed quod quaesiuit, non impetrauit, Amirdalis autem mox ab eo discedens, equum ursit calcaribus. Cogitat aufugiat, socios tamen admonet ipse, Fortiter ut pugnent omnes, iaciantque sagittas. Ecce Hugo Magnus, atque Robertus Northmannus, et comes Flandriensis in prima acie constituti sunt inuasores. In secunda autem dux Godefridus cum Alemannis et Lotharingensibus subsecutus est. Post hos episcopus Podiensis, et gens Raymundi comitis, Gascones et Prouinciales incesserunt. Ipse uero tomes in urbe remansit ad custodiendum eam. Postremam quippe cateruam Boamundus solerter minauit. Turci autem cum considerassent ab omni exercitu Francorum se impetu ferocissimo inuadi, sparsim prosilire et iacere sagittas coeperunt. Sed immisso timore Domini super eos, ac si repente totus mundus super eos rueret, fugam omnes immoderatam egerunt, et a Francis pro posse eorum fugientes fugati sunt. Sed quia paucos equos habebant et fame debiles, non quantum oporteret de paganis retinuerunt; tentoria autem eorum cuncta remanserunt. De rebus quoque eorum multiformibus in eisdem tentoriis reperierunt, aurum scilicet, argentum, pallia, indumenta, utensilia, et caetera multa, quae ualde timidi per campos sparsim fugiendo, uel dimittebant, uel iaciebant, uidelicet equos, mulos, camelos, et asinos, galerosque optimos, arcus, sagittas cum pharetris. Fugit Corbagath ceruo uelocius, qui minis et dictis tam feris Francos iam persaepe occiderat. Sed cur fugit qui tantam gentem habebat, et equis bene munitam? Quoniam contra Deum bellare nitebatur; cuius pompam et arbitrium prospiciens Dominus, omnino cassauit. Nec tamen permisit eum in manus Francorum incidere, nec milites suos, quia quotidie non se ulciscitur de inimicis suis. Et quoniam equos habebant ueloces, effugerunt; lentiores uero nostris Francis remanserunt. Multi autem ex eis et de peditibus Sarracenis gladiis detruncati sunt. De nostris autem pauci laesi sunt. Feminas uero in tentoriis eorum inuentas gladio interfecerunt. Tunc omnes uoce exsultationis Deum benedixerunt, et glorificauerunt, qui in tanta necessitate positos et anxietate, dextera pietatis suae sperantes in se, ab hostibus tam trucibus liberauerat. Sed et ipsis deuictis, triumphatores inde facti gloriabantur. De quorum etiam substantia locupletes effecti, ad urbem regressi sunt iocundi. Urbs cum capta fuit tam nobilis Antiochena, Undecies centum, si subtrahis inde bis unum, Tunc tot erant anni Domini de Virgine nati. Sub geminis Phoebus cum his nouies fuit ortus. Tunc temporis obiit Ademarus episcopus, Kalend. scilicet Augusti, cuius anima quiete potiatur aeterna. Et tunc Hugo Magnus Constantinopolim concessu heroum abiit, deinde in Franciam. [1,15] CAPUT XV. His gestis omnibus, inclyta principum turma totius exercitus epistolam hanc Romano pontifici direxerunt: « Domino sancto ac uenerabili papae URBANO, BOAMUNDUS, et RAYMUNDUS Sancti Aegidii comes, GODEFRIDUS dux Lothariensis, et ROTBERTUS comes Northmanniae, ROTBERTUS Flandrensium comes, et EUSTACHIUS comes Boloniae, Salutem, et fidelia seruitia, et ut filii suo patri spirituali ueram in Christo subiectionem. Volumus omnes et desideramus notum fieri uobis, quam magna Dei misericordia, quamque euidentissimo eius adminiculo a nobis capta est Antiochia, et Turci, qui multa Domino nostro Iesu intulerant opprobria, capti et interfecti sunt; et nos Hierosolymitani Iesu Christi iniuriam summi Dei uindicauimus; et nos, qui Turcos prius obsederamus, qualiter postea a Turcis de Corozana, et Hierusalem, et Damasco, multisque aliis terris uenientibus obsessi fuimus; et quomodo Iesu Christi misericordia liberati sumus. Cum igitur capta Nicaena illa, maximam multitudinem Turcorum, sicut audistis, in Kalend. Iulii nobis obuiam in campo florido deuicissemus, et illum magnum Solymannum fugauissemus, suisque omnibus et terra et rebus exspoliassemus, acquisita et pacificata tota Romania, ad obsidendum Antiochiam uenimus. Cuius in obsidione multa mala perpessi sumus, tum de bellis finitimorum Turcorum et paganorum in nos tam frequenter et copiose irruentium, ut uerius diceremur obsessi ab eis quos in Antiochia obsederamus. Tandem, superatis omnibus bellis, ex eorum prospero euentu fides Christiana exaltata est, hoc modo. Ego Boamundus, conuentione facta cum quodam Turco, qui ipsam mihi tradidit ciuitatem, scalas ante diem parum muro applicui; et sic ciuitatem antea Christo resistentem in Nonas Iulii accepimus, et Gratianum ipsius ciuitatis tyrannum cum multis suorum militibus interfecimus. Eorumque uxores, filios ac familias, cum auro et argento, et omnibus eorum possessionibus, retinuimus. Castrum autem Antiochianum a Turcis praemunitum habere non potuimus. Sed cum in crastinum castrum ipsum aggredi uoluissemus, infinitam Turcorum multitudinem, quam multis diebus ad debellandum nobiscum uenturam extra ciuitatem exspectaueramus, per campos omnes discurrentem uidimus. Qui die tertia nos obsederunt, et praedictum castrum plusquam centum eorum milites intrauerunt; ac per portam ipsius castri ad ciuitatem sub castro constitutam, nobis illisque communem, irrumpere uoluerunt. Nos autem in alio monte existentes ipsi castro opposito, uiam inter utrumque exercitum ad ciuitatem descendentem, ne ipsi nobis multo plures irrumperent, custodientes, et intus et extra nocte et die bellantes, portas castri ad ciuitatem descendentes intrare, et ad castra compulimus remeare. Cum ergo uidissent quod ex illa parte nihil nocere potuissent, ita nos ex omni parte circuierunt, quod nulli ex nostris ire, uel ad nos uenire potuerunt. Qua de re ita desolati et afflicti omnes fuimus, quod fame et multis angustiis morientes, equos et asinos nostros famelicos interficientes, multi nostrum comederunt. Sed interim, clementissima Dei omnipotentis misericordia nobis subueniente, et pro nobis uigilante, lanceam Dominicam, qua Saluatoris nostri latus Longini manibus perforatum fuit, sancto Andrea apostolo cuidam famulo Dei ter reuelante, locum etiam ubi lancea iacebat demonstrante, in ecclesia beati Petri apostolorum principis inuenimus. Cuius inuentione, aliisque multis diuinis reuelationibus ita confortati et corroborati fuimus, ut qui antea afflicti et pauidi fueramus, tunc ad praeliandum audacissimi promptissimique alii alios hortabamur. Tribus igitur hebdomadis et quatuor diebus obsessi, in uigilia apostolorum Petri et Pauli in Deo confidentes, de omnibus iniquitatibus nostris confessi, portas ciuitatis cum omni nostro bellico apparatu exiuimus; et tam pauci eramus, quod ipsi nos non contra eos pugnare, sed fugere affirmabant. Nobis autem omnibus paratis, et tam peditum quam militum certis ordinibus dispositis, ubi maior eorum uirtus et fortitudo erat audacter requisiuimus, cum lancea Dominica, et prima belli statione fugere eos coegimus. Ipsi autem, ut mos eorum est, undique se dispergere coeperunt; occupando colles et uias, ubicunque poterant nos gyrare uoluerunt. Sic enim nos omnes inteficere putauerunt. Sed nobis multis bellis contra eorum calliditates et ingenia edoctis, gratia Dei et misericordia ita subuenit, ut qui paucissimi ad eorum comparationem eramus, omnes illos in unum coegimus, et coactos, dextera Dei nobiscum dimicante, fugere, et castra cum omnibus quae in castris erant relinquere compulimus. Quibus deuictis, totaque die fugatis, et multis eorum millibus interfectis, ad ciuitatem laeti et hilares remeauimus. Castrum autem supradictum admiratus quidam, qui in eo erat cum mille hominibus, Boamundo se reddidit, et per ipsius manum Christianae se fidei unanimiter subiugauit. Itaque Dominus noster Iesus Christus totam Antiochiam Romanae religioni ac fidei mancipauit. Verum, quia solet semper aliquid moestum interuenire laetis rebus, ille Podiensis episcopus, quem tuum uicarium nobis commiseras, peracto bello in quo honeste fuit, et pacificata ciuitate, Kal. Augusti mortuus est. Nunc ergo, filii tui commisso patre orbati, tibi spirituali patri nostro mandamus, ut qui hanc uiam incoepisti, et sermonibus tuis nos omnes, et terras nostras, et quidquid in terris erat, relinquere fecisti, et cruces baiulando Christum sequi praecepisti, et Christianum nomen exaltare commonuisti, complendo quae hortatus es ad nos, uenias, et quoscunque poteris ut tecum ueniant submoneas. Hinc enim Christianum nomen sumpsit exordium. Nam postquam beatus Petrus in cathedra quam quotidie cernimus inthronizatus fuit, illi qui prius uocabantur Galilaei, primum hinc et principaliter uocati sunt Christiani. Quid igitur in orbe rectius esse uidetur quam ut tu, qui pater et caput Christianae religionis existis, ad urbem principalem et capitalem Christiani nominis uenias, et bellum quod tuum est ex tua parte conficias? Nos enim Turcos et paganos expugnauimus; haereticos autem, Graecos, et Armenos, Syros, Iacobitasque expugnare nequiuimus. Mandamus igitur et remandamus tibi hoc, charissimo Patri nostro, ut tu Pater et caput ad tuae paternitatis locum uenias, et qui beati Petri es uicarius, in cathedra eius sedeas, et nos filios tuos in omnibus recte agendis obedientes habeas, et omnes haereses cuiuscunque generis sint, tua auctoritate et nostra uirtute eradices et destruas. Et sic nobiscum uiam Iesu Christi a nobis incaeptam, et a te praedicatam, portas etiam utriusque Hierusalem nobis aperias, et sepulcrum Domini liberum, atque Christianum nomen super omne nomen exaltatum facias. Si enim ad nos ueneris, et uiam per te incoeptam nobiscum perfeceris, totus mundus tibi obediens erit. Quod ipse te facere faciat, qui uiuit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen. » . [1,16] CAPUT XVI. Cum apud Antiochiam per quatuor menses uiri nostri cum equis suis, requie et edulio refecti, uires pristinas resumpsissent, qui tot diebus labore fatigati fuerant, pars una exercitus sumpto consilio Syriam adierunt interiorem, desiderantes tramitem Hierosolymitanum amplius dilatare. In quo exercitu Boamundus et Raymundus comes, maiores fuerunt. Alii enim principes in partibus Antiochenis adhuc morabantur. Sed ii duo cum gente sua duas urbes, Baram uidelicet, et Maram, magnae probitatis inuasione comprehenderunt. Priori quarum citissime capta, et caede ciuium prorsus depopulata, raptisque omnibus quae in ea reperierunt, festini alteram adierunt. Ubi obsidione per uiginti dies peracta, famem nimiam pertulit gens nostra. Dicere perhorreo quod plerique nostrum, exasperati famis rabie, absciderunt de natibus Sarraceni iam mortui frustum unum, uel duo. Quo parum assato, manducabant ore diro. Itaque plus obsessores quam obsessi angebantur. Interea machinis factis et tandem muro admotis, magnae audacitatis assultu, suffragante Deo, per muri fastigium Franci se intromiserunt; qui die illo atque sequenti cunctos Sarracenos a maiori usque ad minimum occiderunt, totamque substantiam eorum sibi arripuerunt. Urbe itaque protrita, Boamundus Antiochiam remeauit; de qua tunc homines Raymundi comitis, quos ibi posuit portionis suae custodes, eliminauit. Quam urbem postea cum tota prouincia possedit. Aiebat enim per prolocutionem suam et machinamentum eam traditam fuisse. Comes uero Raymundus, iuncto sibi Tancredo incoeptum iter tenuit. Sed et Robertus Northmannus, qui die secundo discesserat a Marra urbe quam ceperant, eidem exercitui aggregatus est. [1,17] CAPUT XVII. Anno autem millesimo nonagesimo nono ab Incarnatione Domini, profecti sunt ad castrum Archas dictum, ad radicem Libani situm, quod propter situm loci fortem ad capiendum est difficillimum ab hostibus externis. Ante quod, in tabernaculis hospitati, per quinque fere septimanas astiterunt. Illud oppidum antiquissimum condidit Araceus Chanaan filius, ut legitur. Dux autem Godefridus, et Robertus Flandriae comes, non multo post exercitum illum subsecuti sunt. Qui antequam illuc peruenissent, Gibellum castrum quoddam nominatissimum obsidione uallauerunt. Sed legatione ab exercitu habita, ut eis festine succurrerent contra Turcos, quos ad bellum exspectabant, confestim Gibellum dimiserunt, et ad negotium mandatum profecti sunt. Ad quos cum peruenissent, cum eis sederunt, sed bellum, quod forte putabant, non habuerunt. In illa tamen obsidione, Ansellus de Ribotimonte, miles strenuus, ictu lapidis interiit. Tunc autem, facto inuicem consilio, decreuerunt quod, si aliquandiu ibi moram fecerint et castrum illud capere non poterint, detrimentum irrecuperabile cunctis inde eueniet; dicuntque operae pretium esse ut dimissa obsidione uadant per uiam quam commercio expertem noscunt, dum adhuc tempus messionis eos Hierosolymam ituros exspectat, et dum iuerint, de messe undique a Domino sibi praeparata uiuant, et tali stipendio adiuti, ad locum desideratissimum, Domino ducente, perueniant. Sic laudatum est, et factum est. Tentoriis tunc collectis, iter agentes, transierunt urbem Tripolim; qua transita iuxta Gibellum castrum meauerunt. Aprilis erat mensis, et iam de messibus uiuebant. Ultra deinde progressi haud longe ab urbe Beruto transientes, inuenerunt post eam urbem aliam, quam legimus Sidonem uocabulo dictam, in terra Pheniciae, quam condidit Sidon filius Chanaan, a quo Sidones; exinde, Sareptam Sidoniae. Dehinc inuenerunt Tyrum ciuitatem peroptimam, unde fuit Apollonius, de quo legitur. De his etiam duabus euangelista sonat: In partes Tyri et Sidonis. Nunc autem regionis incolae priorem Sagittam, alteram uero Sur nominant. Nam Hebraice Soor dicitur, et est in sorte Nephtalim. Post has transierunt Ptolemaidam, prius Achon dictam; quam quidam errantes Accaron solebant legere: quod nos etiam faciebamus, cum primitus terram Palaestinorum introiuimus. Sed Accaron urbs est Philisthae inter Azotum et Iamniam, prope Ascalonem. Acon uero, id est Ptolemaida, ab austro habet Carmeli montem, iuxta quem transeuntes, ad dexteram reliquerunt oppidum, Caypham dictum, exhinc iuxta Doram, uel Pirgul; post haec, iuxta Caesaream Palaestinae incessimus, quae quidem dicebatur et altero nomine Turris Stratonis: in qua Herodes, dictus Agrippa, nepos illius Herodis sub cuius tempore Christus natus est, percussus ab angelo, consumptusque a uermibus, infeliciter exspirauit. Tum quidem a dextera parte reliquerunt maritima, et per urbem, nomine Ramulam, perrexerunt: de qua Sarraceni incolae iam obfugauerunt, pridie quam illuc Franci peruenissent. Illic annonam multam reperierunt, de qua iumenta sua cuncta onerauerunt, quam usque Hierusalem postea partauerunt. [1,18] CAPUT XVIII. Mora ibi per quatuor dies facta, cum basilicae Sancti Georgii episcopum praeposuissent, et in arcibus homines ad custodiendam urbem locauissent, Hierusalem iter suum praetenderunt. Ipso die usque ad castellum, quod dicitur Emmaus, ambulauerunt. Nocte uero illa centum de militibus nostris calliditate moti, probitate prompti, conscendunt in equos, qui, albescente aurora, prope Hierusalem transeuntes, usque Bethlehem properauerunt; de quibus unus erat Tancredus, alterque Balduinus de Burgo. Quod cum Christiani, qui inibi conuersabantur, comperissent, Graeci uidelicet et Syri, Francos illuc aduenisse, gauisi sunt gaudio magno ualde. Ignorantes tamen primitus quae gens essent, rati sunt eos uel Turcos uel Arabes esse. Sed cum aperte eos propius intuerentur, et eos Francos esse non dubitauerunt, statim gaudentes crucibus assumptis et textis, obuiam flendo, pie cantando processerunt eis: flendo, quoniam metuebant ne tantillum gentis a multitudine tanta paganorum, quos in patria sciebant esse, facillime occiderentur; cantando, quoniam de illis congratulabantur quos diu desiderauerant uenturos, quosque Christianismum, a nefandis tandiu pessundatum, in resumptum honorem releuare sentiebant. Facta autem statim in basilica beatae Mariae supplicatione ad Deum deuota, cum locum ubi Christus fuit natus uisitassent, dato Syris osculo pacis iocundo, ad urbem sanctam celeriter sunt regressi. Ecce subsequens exercitus noster ciuitati tunc appropinquauit, relicta Gabaon a sinistra parte, quae ab Hierusalem quinquaginta distat stadiis. Cumque praecursores signa eleuata ciuibus monstrassent, protinus contra eos interni hostes exierunt. Sed qui sic festini exierant, festinantius in urbem mox repulsi, recesserunt: "Septenas Iunii Idus dabat annuus usus, Lucis septenae iam Iunius igne calebat", Hierusalem Franci cum uallant obsidione. Est quidem ciuitas ipsa in montano loco sita, riuis, siluis, fontibusque carens, excepto fonte Siloe, ubi sufficienter aqua interdum habetur, interdum uero raro hauritur. Qui fonticulus in uallis fundo, sub monte Sion subter decursionem torrentis Cedron, qui tempore hiemali per uallem Iosaphat fluere solet. Cisternae autem multae, et aquis satis abundantes in urbe habentur; quae si bene procuratae fuerint, omnibus inhabitantibus, tam hominibus quam iumentis, omni tempore indeficienter haustum praebent, hibernis imbribus reseruatis. Constatque ciuitas condecenti magnitudine per circuitum composita, ita ut nec paruitate nec amplitudine fastidiosa cuiquam uideatur. Habet quidem ab occasu solis turrim Dauidicam, utroque latere murum ciuitatis supplentem, quae usque ad medietatem sui a parte inferiori solide massata est, et de lapidibus caementata quadratis, et plumbo fusili sigillatis. Quae si cibariis munita fuerit, si tantum uiginti uel quindecim homines defensores inerint, nunquam per uim ab exercita quouis comprehenderetur. Et est in eadem urbe templum Dominicum, rotundum, compositum in eodem loco quo Salomon alterum prius instituit mirificum; quod quamuis illi priori schemati nullatenus sit comparandum, istud tamen opere mirabili et forma speciosissima factum est. In cuius medio est rupis natiua et ingens, de qua deturpatur satis et impeditur ipsum templum. Nescio quare ab aeterno permittitur locum occupare, quin prorsus exciditur. Sed dicunt illum esse locum, ubi stetit angelus percutiens, cui Dauid intulit pauidus nimis: Ego quidem sum qui peccaui; isti, qui oues sunt, quid fecerunt? Aiuntque in ipsa rupe arcam foederis Domini esse, cum uirga, et tabulis testamenti, bene sigillatam, eo quod Iosias rex Iuda poni iussit eam in sanctuario templi, dicens: Nequaquam portabitis eam de loco isto. Praeuidebat enim futuram captiuitatem. Sed illud, quod in descriptionibus Ieremiae legimus, obest, quod ipse Ieremias eam in Arabia occultauerat, dicens quod non inuenienda esset, donec gentes multae congregarentur. Ipse enim contemporaneus huius regis Iosiae fuit; tamen uiuendi finem fecit, antequam Ieremias obiret. Non credimus igitur arcam in templo esse. Non ualeo nec audeo recitare res tam sanctissimas, quae inibi habentur, ne in aliquo auditores fallam. Sed, secundum dicta quorumdam, in honorem et amorem Dei, haec tantilla in memoriam collegi. Haec est pro certo domus Dei, de qua scriptum est: Bene fundata est supra firmam petram. In qua cum Salomon deuote Deo precem suam funderet, et ut oculi eius die ac nocte super eam aperti essent, et qui ad sanctuarium illud oraret recto corde, ab eo exaudiretur, concessit ei Dominus, respondens prout ab eo postulauerat. Hanc domum, hoc est Domini templum, in ueneratione magna cuncti Sarraceni habuerant, donec eis illud abstulimus, ibique praedicationes suas libentius quam alibi facere solebant, quamuis idolo, in nomine Mahummeth facto, eas uastarent, in quod etiam nullum ingredi Christianum permittebant. Alterum uero templum Salomonis dictum, magnum est, et mirabile; sed non est illud idem quod ipse Salomon fabricauit. Quod nunc satis dolendum est, eo quod inopia pressi, non potuimus tecti eius structuram reformare, postquam in manus Balduini regis et nostras deuenit. Sed ipse etiam plumbum negotiatoribus uendebat, cum uel de tecto aliquando decidebat, uel deorsum dirui praecipiebat. Inest insuper basilica decens super Dominicum sepulcrum rotunditate facta, cuius rotunditatis summitas ita artificiose tegmine caret ut foramine illo solis splendori patula clara semper habeatur. Non desunt etiam ciuitati per omnes uicos aquae ductus, per quos imbrium tempore omnes immunditiae diluuntur. Hanc etiam urbem Helius imperator Adrianus mirifice decorauit, et uicos et plateas pauimento decenter ornauit, de cuius nomine Hierusalem Helia uocata est. Ex iis et caeteris multis, ciuitas ipsa uenerabilis est et gloriosa. Quam cum aspicerent Franci, et uiderent eam ad capiendum grauem, iussum est a principibus nostris scalas ligneas fieri; quibus muro postea erectis, cum assultu forti per eas in summum muri scandentes, urbem forsitan iuuante Deo ingrederentur. Quod cum fecissent, sequenti die septimo, monitu procerum, buccinis sonantibus, mane claro, impetu miro ciuitatem undique assilierunt. Et cum usque ad horam diei sextam assiliissent, et per scalas, quas fixerant, eo quod paucae erant, introire nequissent, assultum tristes dimiserunt. Tunc autem sumpto consilio, iussum est ab artificibus machinas fieri, cum quibus muro admotis, auxiliante Deo, spei effectum adipiscerentur. Et sic factum est. Interea nec panis nec carnis inopiam passi sunt. Sed quia locus, ut superius dictum est, inaquosus et sine fluminibus est, uiri nostri propterea et iumenta eorum indigebant aqua uehementer ad potandum. Quapropter, prout monebat necessitas, longe aquam quaeritabant, et a quatuor milliariis uel quinque laboriose ad obsidionem in utribus suis apportabant. Machinis autem patratis, arietibus scilicet et scophris, ad assiliendum item se parauerunt. Inter artificia uero caetera, unam turrim de lignis exiguis, quia magna materies illis deerat, compegerunt; quam noctu, edicto proinde facto, ad cornu ciuitatis opportunius frustratim portauerunt. Et sic mane ipso cum petrarias et caetera adminicula parauissent, citissime haud longe a muro compactam erexerunt. Quam erectam, et de coriis deforis bene contextam, paulatim promouendam muro propius impegerunt. Tum uero rari milites, tamen audaces, monente cornu, ascenderunt in eam, de qua statim lapides et sagittas iacere coeperunt. Contra quos similiter Sarraceni defendendo se agebant, et ignem cum oleo et adipe uiuidum faculis aptatis dictae turri, et militibus qui erant in ea, fundibulis suis iaculabantur. Multis igitur utrorumque inuicem sic certantium mors saepe aderat praesens. Ea quidem in parte qua Raymundus comes et homines sui assistebant, scilicet in montem Sion, cum machinis suis magnum assultum dabant. Ex altera uero parte, qua dux Godefridus erat, et Robertus Northmanniae comes, et Flandrensis Robertus, maior erat muro assultus. Illo die sic fecerunt. Sequenti quoque die, laborem eumdem facto buccinarum concentu, uirilius inierunt, ita ut cum arietibus pulsando murum in uno loco perforarent. Pendebant nempe ante muri propugnacula duo assera funibus illic alligata, quae Sarraceni sibi praeparauerant, ut irruentibus et lapides in eos iactantibus obstaculum fierent. Sed quod pro incremento sibi fecerant, idem ad detrimentum suum, Domino prouidente, acceperunt. Nam turri praefata muro admota, rudentibusque, quibus ligna pendebant praedicta, fasciculis sectis, de eisdem tignis unum pontem Franci tunc sibi coaptauerunt, quem de turri super murum callide extensum iactauerunt. Iamiamque ardebat arx una in muro lapidea super quam machinatores nostri torres igneos iniecerant: unde foco paulatim intra materiem lignorum nutrito, fumus flammaque sic prodire coepit ut nec unus custodum ciuium ibi ulterius morari posset. Mox itaque Francis hora meridiana urbem intrantibus, die quae Veneris habebatur, cornibus sonantibus, cunctis tumultuantibus, uiriliter impetentibus, ADIUVA DEUS exclamantibus, uexillo uno in muri fastigio iam subleuato, pagani omnino pudefacti, per uicorum ciuitatis angiportus, audaciam suam in fugam celerem mutauerunt omnes. Qui cum uelociter fugerent, uelocius fugati sunt. Hoc Raymundus comes ex altera parte assiliens, nondum sciebat, nec homines eius, donec Sarracenos per muri apicem ante eos prosilire uiderunt. Quo uiso, ad urbem laetissimi quantocius accurrerunt, et cum caeteris hostes nefarios fugare et occidere coeperunt. Tum quidem alii Sarracenorum, tam Arabes quam Aethiopes, in arcem Dauidicam fugiendo se intromiserunt; alii uero in templum Domini atque Salomonis se incluserunt. In quorum atriis templorum impetus in eos agebatur nimius; locus etiam nusquam erat, quo gladiatores nostros euadere possent. Supra Salomonis templum, quod fugiendo ascenderant, multi ex eis ad mortem sagittati sunt, et deorsum de tecto insanabiliter praecipitati; in quo etiam templo, decem ferme millia decollati sunt. Quod si inibi essetis, pedes nostri usque ad bases cruore peremptorum tinguerentur. Quid narrabo? Nullus ex eis uitae est reseruatus. Sed nec feminis nec paruulis pepercerunt. Mirabile quoddam uideretis, cum scutigeri nostri atque pedites pauperiores, calliditate Sarracenorum comperta, uentres eorum iam occisorum findebant, ut de intestinis bysantios excerperent, quos uiui faucibus transglutiuerant. Quapropter post dies aliquot aceruo magno facto de cadaueribus, ea igni combusserunt, ut aes illud praedictum in cinere facto facilius reperirent. Tancredus autem templum Domini cum festino cursu ingressus, multa aurea et argentea (quod erat nefas rapiendum), lapides etiam pretiosos arripuit Sed hoc postea emendans, eadem cuncta uel eis appretiata loco sacrosancto remandauit. Ensibus extractis currit gens nostra per urbem. Nec cuiquam parcunt etiam miserere precanti. Vulgus erat stratum ueluti cum putrida motis Poma cadunt ramis, agitataque ilice glandes. Et post stragem tantam ingressi sunt domos, et ceperunt quaecunque in eis inuenerunt, ita sane, ut quicunque primus domum intrasset, siue pauper siue diues esset, nullatenus ab aliquo alio fieret illi iniuria, quin domum ipsam aut palatium, et quodcunque in ea reperisset, ac si omnino propria, sibi assumeret et possideret. Hoc itaque ius tenendum inuicem stabilierant. Unde multi inopes facti sunt locupletes. Tunc autem ad sepulcrum Domini, et templum eius gloriosum euntes, clerici simul et laici exsultationis uoce altisona canticum nouum Domino decantando, loca sacrosancta tam diu desiderata, cum oblationibus faciendis supplicationibusque humillimis, laetabundi omnes uisitauerunt. O tempus tam desideratum! o tempus inter caetera tempora memorandum! o factum factis omnibus anteferendum! Vere desideratum, quoniam ab omnibus fidei catholicae cultoribus interno mentis desiderio semper desideratum fuerat, ut locus in quo cunctarum creaturarum Creator recreationis salutiferae munus, Deus homo factus, humano generi pietate sua multiplici, nascendo, moriendo, resurgendoque contulit, a paganorum contagione inhabitantium quandoque mundatus, tandiu superstitione eorum contaminanatus, a credentibus et confidentibus in se, in modum dignitatis suae pristinum reformaretur. Et uere memoriale, et iure memorandum, quia quaecunque Dominus noster Iesus Christus, in terra homo cum hominibus conuersans, egit et docuit, ad memoriam famosissimam reuocata et reducta sunt. Et quod idem Dominus per hunc populum suum tam, ut opinor, dilectum alumnum familiaremque, et ad hoc negotium praeelectum, expleri uoluit, usque in finem saeculi memoriale, linguis tribuum uniuersarum personabit. Iulius efferuens ter quina luce calebat Undecies centum numero si dempseris unum, Dicebant annos Domini tunc esse peractos, Cum nos Hierusalem, gens Gallica, cepimus urbem. Ter quina Iulius splendebat luce micanti, Urbem cum Franci capiunt uirtute potenti, Anno milleno centeno, quominus uno, Virginis a partu, genuit quae cuncta regentem. Idus erat Iulii, anno ab obitu Caroli Magni ducentesimo et octuagesimo quinto, et morte Guillelmi Angliae regis primi anno duodecimo. Quippe Godefrido patriae mox principe facto, quem ob nobilitatatis excellentiam, et militiae probitatem, atque patientiae modestiam, nec non et morum elegantiam, in urbe sancta regni principem omnis populus Domininici exercitus ad illud conseruandum atque regendum elegit. Tunc etiam locati sunt in ecclesia Dominici sepulcri canonici, atque in templo eiusdem ipsi seruituri. Patriarcham autem tunc decreuerunt nondum ibi fieri, donec a Romano papa quaesissent quem ipse laudaret praefici. Interea Turci et Arabes, nigri quoque Aethiopes quingenti fere, qui in arcem Dauidicam se intromiserant, petierunt a Raymundo comite, qui prope turrim illam hospitatus erat, ut pecunia eorum in arce ipsa retenta, uiuos tantum eos abire permitteret. Hoc concessit, et hinc Ascalonem adierunt. Placuit tunc Deo, quod inuenta est particula una crucis Dominicae in loco secreto, iam ab antiquo tempore a uiris religiosis occultata; nunc autem a quodam homine Syro, Deo uolente, reuelata. Quam cum patre suo inde conscio diligenter ibi et absconderat, et conseruarat. Quam quidem particulam in modum crucis reformatam, aurea partim et argentea fabrica contectam, ad Dominicum sepulcrum, dehinc etiam ad templum, congratulanter psallendo, et gratias Deo agendo, qui per tot dies hunc thesaurum suum et nostrum sibi et nobis seruauerat, omnes una in sublime propalatam detulerunt. [1,19] CAPUT XIX. Rex autem Babylonis, et dux militiae eius, nomine Lauendalius, cum audissent quod Franci iam circa sibi subdendo Babylonico regno appropinquassent, congregata multitudine sub edicto de Turcis et Arabibus Aethiopibusque, contra eos ire praeliatum festinauerunt. Et cum iterum per internuntios audissent, Hierusalem tam ferociter iam fuisse captam, indignatus dux ille praedictus Babylonius, festinauit ut uel praelium cum ipsis committeret, uel eosdem in eadem urbe inclusos obsideret. Quod cum Francis nuntiaretur, assumpto magnae audaciae consilio, uersus Ascalonem contra tyrannos illos acies suas direxerunt, portantes secum lignum salutiferae crucis iam superius memoratum. Cumque die quodam non longe ab Ascalone circumuagantes Franci praelium exspectarent, inuenerunt illic non minimam praedam de bobus et camelis, ouibus et capris. Quam carram cum iuxta tentoria sole ruente congregassent, iusserunt sub edicto principes nostri, nunquam in crastino, quo bellum fore putabant, secum minari, ut ab omni sarcina expediti, ad praeliandum essent prompti. Mane autem facto, speculatoribus praemissis paganos accedere didicerunt. Quo scito, mox tribuni et centuriones per alas et cuneos gente sua constituta, praelium agendum prudentissime ordinauerunt, et contra hostes uexillis leuatis audaciter processerunt. Videretis praedictam praedam tanquam monitu ducentium a dextera et laeuaparte acierum gressum suum recte agere, licet a nemine minaretur, ita ut multi paganorum eam a longe cum militibus nostris euntem spectantes, totum aestimarent exercitum esse Francorum. Illi autem populus innumerus cum ad cuneos nostros appropinquassent, tanquam ceruus ramos cornuum praetendens, cuneo suo anteriori facto bifurco, distensione Arabum praecurrentium explicata, machinati sunt accingere postremos, ubi dux Godefridus subsequenter cum agmine denso militum armatorum remigando posteritatem sollicitabat. Caeteri enim proceres alii in prima, alii in secunda acie praeibant. Sed cum ab utraque parte hostes hostibus, quantum iactus est lapidis, uel paulo plus, appropinquassent, illico pedites nostri sagittas in illos distendentes iecerunt. Congruentissime mox secutae sunt sagittas lanceae, dum equites nostri, tanquam iureiurando omnes inuicem confirmassent, impetu uehementi irruerunt in eos, et quorum quadrupedes cursu tunc non fuerunt celeres, continuo neci submersi sunt supra sessores, ubi paruae horae spatio multa corpora palluerunt exanimata. Tunc multi eorum mortem metuentes, ascendebant arborum cacumina; qui tamen inibi sagittati, et morti laesi, ad terram infeliciter corruebant, incursu in eos penetrabili facto undique Sarraceni pertimebant. Tentoriis transactis, usque ad Ascalonis moenia qui euaserunt, fugati sunt. Quae ciuitas septingentis et uiginti stadiorum spatiis ab Hierosolyma distat. In prima quidem acie dux eorum Lauendalius, licet antea Francos uilipendisset, non lente fugiens dorsum uertit; quibus tabernaculum suum cum caeteris extensum, et pecunia munitum, inuitus reliquit. Quorsum Franci regressi, uictoria iocundi, Domino grates dando sunt regregati. Tunc ingressi sunt tabernacula eorum, et inuenerunt in eis gazas multas, aurum, argentum, pallia, induuias, lapides pretiosos, qui duodeni sic nominantur: Iaspis, sapphirus, chalcedonius, smaragdus, sardonyx, sardius, chrisolythus, beryllus, topazius, chrisoprassus, hyacinthus, amethystus. Repererunt etiam uasa et utensilia multiformia; galeros auratos, annulos optimos, enses mirabiles, annonam, farinam, caeteraque multa. Ea uero nocte illic hospitati sunt, et peruigiles bene se conseruauerunt. Nam die sequenti putabant bellum a Sarracenis reiterari, qui tamen timore ualde perterriti nocte ipsa omnes aufugerunt. Quo mane per exploratores comperto, uocibus laudifluis Deum benedixerunt et glorificauerunt, qui tot millia perfidorum raro exercitu Christianorum dissipari permisit. Benedictus ergo Deus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Beata enim gens, cuius est Dominus Deus eius. Nonne minati fuerant ipsi Babylonii, dicentes: « Eamus, et capiamus Hierusalem cum Francis in ea clausis? Quibus omnibus interemptis, eradamus illud sepulcrum tam sibi pretiosum, et lapides ipsius aedificii extra urbem eiectos; nec mentio ulterius umquam inde fiet. » Sed Deo miserante, hoc in nihilum reuerso, de pecunia etiam illorum onerauerunt Franci equos eorumdem et camelos. Qui cum tentoria, et tot iacula in campis iacentia, arcusque et sagittas ad urbem sanctam deferre non possent, haec cuncta incendio commiserunt; deinde Hierusalem gaudenter redierunt. [1,20] CAPUT XX. His gestis, placuit quibusdam in patriam nationis suae reuerti. Et cum in Iordane flumine indilate loti fuissent, et palmarum ramos apud Iericho in horto Abrahae dicto collegissent, Robertus Northmannorum comes, Robertus comes Flandriae, Constantinopolim nauigio appetierunt, deinde Franciam ad propria remeauerunt. Raymundus uero usque Laodiciam Syriae regressus est, et in Constantinopolim relicta uxore, in Laodicia rediturus. Dux autem Godefridus retento sibi Tancredo, et aliis pluribus, principatum Hierosolymitanum rexit, quem consensu omnium susceperat obtinendum. [1,21] CAPUT XXI. Cum autem audisset domnus Boamundus, qui Antiochiae tunc principabatur, uir prudens et strenuus, et domnus Balduinus praefati Godefridi frater, qui similiter Edessae ciuitatis, patriaeque affinis trans fluuium Euphratem dominabatur, Hierusalem ab illis qui praeiuerant collegis suis captam fuisse, laetissimi effecti Deo laudes exsoluerunt inde supplices. Quod si illi, qui festinatione itineris praecesserant eos, bene et utiliter operati fuissent, quamuis eos tardius subsecuturi essent hi duo cum suis, participes tamen eiusdem fore brauii non est dubitandum. Erat enim necesse ut terra et ciuitates cum tanto labore iam Turcis ablatae solerter custodirentur, ne forte terra incaute derelicta, si cuncti Hierusalem tunc abissent, recursu repentino a Turcis usque Persidam iam repulsis resumeretur. Unde damnum Francis non minimum cunctis contingeret euenisse, tam euntibus quam redeuntibus. Forsitan diuina prouidentia distulit eos, plus in peragendis quam in peractis negotiis iudicans eos profuturos. O quoties interim ipse Balduinus in Mesopotamiae finibus praeliis contra Turcos factis fatigatus est! quotque capita eorum caesa illic fuissent, recitari non potest. Saepe contigit illum cum gente sua pauca contra multitudinem eorum magnam praeliari, et, Deo iuuante, triumpho laetari. Sed cum per legationes eum Boamundus praemonuisset, ut Hierusalem ambo cum suis iter nondum expletum ituri perficerent, Balduinus illico suas res opportune disponens, se iturum praeparauit. Sed tunc audiens Turcos unum cornu patriae suae ingressione peruadere, incoepto dimisso, cum necdum exercitulum suum congregasset, cum paucis hostes adiit. Qui cum arbitrati essent iam eum iter suum incoepisse, die quadam cum in tabernaculis suis securi essent, uiso signo albo, quod baiulabat Balduinus, quantocius pauefacti fugerunt. Quos cum parum cum paucis fugasset, ad id quod prius incoeperat rediit. Et ingressus iter, Antiochia dexterata uenit Laodiciam, ubi stipendio uiatico empto, et clitellis reformatis, abiuimus. Mensis Nouember erat. Cumque Gibellum transissemus, Boamundum in tentoriis suis hospitatum ante oppidum quoddam Valenium nominatum assecuti sumus. Erat cum eo archiepiscopus quidam Pisanus, nomine Daibertus, qui cum quibusdam Tuscanis et Italis Laodiciae portui nauigans applicuerat, et ibi nos exspectabant, nobiscum ituri. Aderatque quidam episcopus de Apulia. Cum domno Balduino erat tertius. Quibus ita amicabiliter glomeratis, aestimati sumus numero esse 25 millia utriusque sexus tam peditum quam equitum. Et cum fines Sarracenorum interiores introissemus, et ab incolis regionis nobis satis infestis nec panem, nec aliquid edulii habere possemus, quia nec erat qui daret, uel qui uenderet, stipendio quidem nostro magis magisque consumpto, contigit multos fame anxiari. Equi quoque et iumenta, deficiente annona dolore geminato nimis angebantur: ibant, nec manducabant. Tunc autem erant in ipsis agris cultis, per quos euntes transibamus, messes quaedam, quas uulgus uocat Cannamelles, arundinibus fere similes, a canna et melle nomen compositum. Unde et mel siluestre, ut puto, dicitur, quod de his sapienter conficitur. Has quidem famelici propter mellitum saporem tota die dentibus nostris ruminabamus, parum tamen proficiendo. Utique pro amore Dei haec et alia multa, famem scilicet, et frigora, et pluuias nimias sustinebamus. Plerique etiam equos, asinos camelosque, panis egentes manducabant. Insuper algore nimio, et imbrium affluentia saepissime torquebamur, nec erat tantum solis aestus, quo pannos nostros madefactos exsiccare possemus, cum imbrium continuatio uel per quatuor uel per quinque dies nos uexaret. Vidi tunc plures tabernaculis carentes imbrium algore exstingui. Ego Fulcherius Carnotensis, qui his intereram, uidi quadam die plures utriusque sexus, bestiasque quamplurimas hac pluuia mori algidissima. Longum est recitandum, et audiendi forsan taedium, quia nulla anxietas, nullus dolor defuit populo Dei. Saepe a Sarracenis in uia insidiantibus circa meatus arctos plures occidebantur, aut cum raptum irent pro uictualibus quaerendis. Videretis milites nobiles, equis quoquomodo amissis, pedites effici. Videretis iumentis deficientibus capras Sarracenis ablatas, ueruecesque superpositis sarcinis ualde fatigari, et dorsa eorum mole illius sarcinae corrumpi. Bis in hac uia, non amplius, panem et annonam commercio carissimo, scilicet a Tripolitanis et Caesariensibus habuimus. Patet ergo quia poterit uix quis magnum aliquod nisi cum magno labore acquirere. Magnum quidem fuit, cum usque Hierusalem peruenissemus. Qua uisitata, consummatus est labor diuturnus. Cumque sanctorum Sancta desiderantissima inspiceremus, ingenti gaudio repleti sumus. O quoties ad memoriam reducebamus illam Dauidicam prophetiam qua dicit: Adorabimus in loco, ubi steterant pedes eius! Quod nimirum in nobis tunc impleri uidimus, quamuis aliis multis similiter pertineat: Illuc quidem ascendimus tribus Domini, ad confitendum nomini sancto eius. Die illo quo Hierusalem tunc introiuimus, sol retrogradus descensu hiemali peracto, recursum resumpsit ascensibilem. Cumque sepulcrum Dominicum, atque templum eius gloriosum, et caetera loca sancta uisitassemus, die quarto Bethlehem adiuimus, ut nocte ipsa Dominicae Natiuitatis reuolutionem celebraturi annuam, praesepio, ubi Iesum Maria uenerabilis mater reclinauit, praesentialiter peruigiles in orationibus assisteremus. Quo in noctem cum obsequio condecenti expleto, hora diei tertia, missa quoque tertia celebrata, Hierusalem remeauimus. O quantus tunc erat fetor circa muros ciuitatis, intus et extra, de cadaueribus Sarracenorum adhuc ibi marcentium, quos urbe capta collegae nostri trucidauerunt, ubicunque eos assecuti fuerant. Cum autem et nos et iumenta nostra quiete necessaria aliquantisper uegetati essemus, et patriarcham in ecclesia sancti sepulcri tam dux quam caeteri optimates praefecissent, scilicet domnum Daibertum superius memoratum, redintegrato stipendio, et iumentis nostris oneratis, regredientes descendimus ad flumen Iordanicum. Tunc placuit quibusdam de exercitu posteriore in Hierusalem remanere, et quibusdam de priore nobiscum remeare. Dux autem, sicut prius, terram Hierosolymitanam strenue rexit: "Idibus in ternis Augusti tunc satis aegris Corruit Urbanus praesul Romae uenerandus". [1,22] CAPUT XXII. Anno ab Incarnatione Dominica 1100 die anni prima, in Iericho ramis palmarum caesis, ad deferendum, ut mos est, omnes assumpsimus, et secunda die iter remeabile cepimus. Placuit principibus nostris per urbem Tiberiadem iuxta mare transire. Quod mare de dulci aqua congregatum duodeuiginti millibus passuum, et quinque in latum, uel iuxta Iosephum 40 stadiis in latitudine, et centum in longitudine. Deinde per Caesaream Philippi, quae Paneas lingua Syriaca dicitur, ad Libani montis radicem sitam, ubi duo fontes emergunt, unde Iordanis fluuius exoritur; qui postea mare Galileae secans, in mare Mortuum se ingerit. Hic autem lacus Genesar dictus, 40 stadiis in longitudine, centumque in latitudine, iuxta Iosephum. Quod flumen deinde per alueum unum percurrens, ingerit se in mare quod Mortuum dicitur, eo quod nihil gignat uiuum. Qui lacus Asphaltites dictus sine fundo esse creditur in abyssum; ibi subuersis ciuitatibus, Sodoma scilicet et Gomorrha. Ego autem callidius de fontibus his coniectabam, imitans beatum Hieronymum, quem legi, in Expositione eius super Amos prophetam, quod Dan in terminis terrae Iudaicae sit, ubi nunc est Paneas, et quia tribus Dan illic aedificauit ciuitatem, quam nomine patris sui uocauerunt Dan. Hac de causa sentio, fontem illum uocari Dan, et alterum Ior, qui huic adiungitur. Venimus autem ad urbem fortissimam, quam Balac nuncupant, a Salomone conditam, muris eminentibus circumtectam, et Thadomor ab eo appellatam, duorum dierum itinere a Syria distantem, et a maxima Babylonia sex mansionibus procul distantem, ab Euphrate uero dici unius Hanc Graeci Palmyram uocant. Illo in loco fontes et putei nimis abundant. Nam inferiori terra nusquam aqua inuenitur. Ubi Turci Damasceni nobis obuii uenerunt 400 ferme milites. Et quia didicerant nos esse inermes, et laboris causa ualde fessos, arbitrari sunt nos quoquomodo debilitare. Quod si forte postremos die illo domnus Balduinus sollicite et caute non conseruaret, multos de nostris occiderent. Inundatione enim pluuiarum et arcus et sagittae defecerant eis, quia cum glutine in locis illis adaptantur. Boamundus quippe in primo cuneo praeibat. Itaque Deo auxiliante nihil apud nos lucrati sunt. Tunc castra nostra metati sumus ante oppidum praedictum. Sequenti uero die plus mari appropiantes, ante urbem Tortosam, et Laodiciam transiuimus. Ibi quoque Raymundum comitem reperimus, quem illic reliqueramus. Et quia cara erat annona, nihil ibi ad emendum inuenimus, unde uiuere possemus. Quapropter usque Edessam properare non cessauimus. [1,23] CAPUT XXIII. Boamundus igitur Antiochiam primitus aduenit, ubi a suis gaudenter est susceptus. Deinceps regnum suum per sex menses ut prius obtinuit. Sed cum Iulio mense sequente urbem Meletiam uocatam cum pauca gente appeteret, quam ei qui urbis eiusdem patronus erat, Gabriel nomine, redditurus erat, iam per legationes amicitiae mutuae conuentione facta, obuius illi fuit admiraldus quidam nomine Danisman, cum gente Turcorum magna, moliens Boamundum sic imprudenter ambulantem intercipere. Et non longe ab urbe praefata insiluerunt in eum undique gens illa nefaria, quae in insidiis latitabat. Et non audentes nostri praeliari, quia pauci erant, statim fugientes in dispersionem fugati sunt; de quibus Turci multos occiderunt, et pecuniam eorum totam habuerunt. Boamundum uero comprehensum in captionem secum adduxerunt. Cumque hoc infortunium ab illis qui euaserant diuulgaretur, orta est genti nostrae grandis inde desolatio. Verumtamen dux urbis Edessae Balduinus, congregatis Francis quotcunque potuit, Edessenis scilicet et Antiochenis, hostes praedictos ubi eos esse audiuit quaerere non distulit. Boamundus etiam, cincinno capitis sui abscisso, mandauit hoc intersigno Balduino praedicto, ut ei citato auxilio pro amore Dei succurreret. Quod cum audisset Danisman, metuens horum animositatem, non est ausus ulterius ante urbem Meletinam morari, quam obsidione cinxerat; sed paulatim ante nos fugiendo, ad propria sua remeare curauit. Unde multum doluimus, cum per tres dies illos ultra urbem praedictam persecuti sumus, qui libentissime contra eos dimicassemus. Cumque sic regrederemur, praedictus Gabriel urbem Meletinam Balduino reddidit. Quibus amicis effectis, et custodibus suis intromissis, Edessam urbem Balduinus rediit, et Antiocheni moesti de domino suo ad propria regressi sunt. [1,24] CAPUT XXIV. Cum autem ipse Balduinus frueretur sua prosperitate, ecce nuntius ueniens ab Hierosolymis, intulit ei quia dux Godefridus germanus eius XV Kal. Augusti diem clauserat apud Hierosolymam. Ad caput hoc anni post captam contigit urbem. Ad meriti cumulum Dominus tibi, dux Godefride, Contigit hoc regnum. Sed tempore non diuturno Tu perfunctus eo, natura dante ruisti. Orto sole semel sub feruescente Leone, Aethera scandisti laetans, Michaele leuante.