SANCTI FULBERTI EPISTOLAE ORDINE CHRONOLOGICO DIGESTAESANCTI FULBERTI EPISTOLAE ORDINE CHRONOLOGICO DIGESTAE EPISTOLA I [olim V.] (Circa annum 1000.) [Col.0189B] Sancto ac uenerabili archiepiscopo suo BONIBERTO FULBERTUS fidelitatis obsequium et summi pastoris benedictionem. Primum quidem benedicimus Dominum Patrem ingenitum, Filiumque suum unigenitum Iesum Christum Dominum nostrum, et Spiritum sanctum paracletum unum uerum Dominum, qui cuncta creauit, qui te quoque, dilectissime Pater, multa sapientia illustrauit, ad docendum populum suum, et decore sanctitatis ad praebendum bonae uitae exemplum decenter ornauit. Deinde magnas tibi referimus grates, quod nos licet immeritos atque ignotos, salutationis tuae pariterque munere gratiae dignatus es [Col.0189C] praeuenire. Unde profecto nos in amorem tuum sic animasti, ut perennem tui memoriam in intimo cordis nostri uigere uelimus, ut saltem per crebra orationum suffragia, si aliter facultas non suppetierit, tuae benignitati uicem rependere satagemus. Significauit autem nobis filius noster tuusque fidelis Hilduinus tuae charitatis erga nos insignia, fideliter asserens unum de nostris Priscianis te uelle, quem et per eumdem libenter mittimus, quidquid etiam de nostro petieris hilarissime tibi si possibile fuerit transmissuri, ipsam quoque praesentiam nostram, si tibi opus esset ac uoluntas, nobisque potestas, obsequentissime praestaturi. Ad ultimum saluere te semper optamus, precantes ut illam nouam ac gloriosam adoptionis prolem summi regis, regem uidelicet [Col.0189D] Stephanum intimans excellentiae suae [alias, uestrae] ex nostra parte salutes, et uniuersarum congregationum quae sunt in episcopatu nostro, canonicorum [Col.0190B] scilicet et monachorum orationum fidelia. Vale. EPISTOLA II [olim XXI.] (Anno 1003.) Pleno uirtutis et gratia circumfuso, charissimo Patri ABBONI FULBERTUS suus. Quanam te resalutatione digner, o sacer abba, et o magne philosophe? quid rependam muneris sanctae amicitiae quam promiserunt signa gemmatae facundiae, uix aestimare sufficio. Nam cum illa quae dicuntur esse, uictor animo teneas, cum illa quae non esse forsitan uilipendas, quid ego conferre possim, quod tu aut non habeas, aut non habere contemnas? Sed quoniam philosophicis essentiis magnum quiddam superest, atque ex his quae non esse dicuntur quaedam perpetua fiunt, ideoque sapientibus aliquando [Col.0190C] grata sunt, recipe quaeso quod ab utroque tibi lectum offero. Denique ut participando super essentiam deitatis dominus fias, sic te resalutato, ad perennem fidelitatis habitum amicitiae tuae rependo hac scilicet differentia tuam beneuolentiam meamque distinguens, ut illa pro maiestate personae gratia uocetur ut domini, ista fidelitas ut alumni. Praeceptis itaque tuis modestissime deseruire cupiens, Mediolano discipulo quod precatus es facio, quaeque tibi scribenda petisti, en omnia fere iuxta fidem exarata transmitto. Abbate sancti Petri grauiter aegrotante, sed adhuc mentis et sermonis compote, Megenardus monachus ante mihi non mediocriter charus, noctu sese de claustro subripuit, et ad Theobaldum comitem, qui Blesis tunc morabatur. abbatiae petendae gratia [Col.0190D] properauit, comes illum postridie remisit ad nos cum legatis, qui denuntiarent recipiendum magnifice sicut abbatem monachis et canonicis. At uero nobis [Col.0191A] fere omnibus ea res aeque noua et horribilis fuit. Respondimus itaque longe nobis aliter uideri. Nec enim legitime fieri abbatem, nec debere recipi qui abbatiam alterius, ipso uiuente, per ambitionem petit, qui a fratribus non eligitur, et super illos nititur dominari. Postremo qui noster neque monachus sit, neque clericus, et plures habeat testes curialiter agitandi quam monastice uiuendi. Haec ille non gratanter accipiens ad comitem redequitat, iramque iuuenis aduersum nos uehementer inflammat. Sed die quinto postquam suum ambitum publicauit, praedictus abbas aegritudinem suam morte limitat. Conueniunt ad capitulum monachi nostri, et quidam canonici, quos ratio postulabat admitti. Interrogamus an aliqui fratrum incoepto Megenardi faueant? [Col.0191B] Negant singuli, negant omnes. Decreuimus ergo quosdam eorum esse mittendos ad comitem, nobis uidelicet designatum episcopum, ut Patris obitum nuntiarent, et alterius eligendi regularem precarentur licentiam. Quibus missis ecce alii duo, Viuianus scilicet et Durandus, alter illiteratus, alter litterarum malesanus interpres, ambo praepositi, simulantes causa communis commodi ad obedientias suas se uelle exire, ac ne aliorsum pergerent sibi interdicente decano monasterii. Megenardum tamen secuti sunt, cui coeptam praesumptionem occulte persuaserant, et Blesis in praesentia domini Theobaldi ipsum Megenardum a fratribus peti ac eligi perfide mentiti sunt. Horum suffragio laetus comes statim eum baculo pastorali publice donat. Quo audito, fratres qui [Col.0191C] in claustro remanserant, contra hanc fraudulentiam zelo diuinae legis accincti, libellum reprobationis fecerunt, atque subscripserunt huiusmodi: Sciat omnis Ecclesia, quia Megenardum monachum nostrum, abbatem fieri non eligimus, non laudamus, non uolumus, non consentimus: sed reprobamus, refutamus, et omnino contradicimus. Nos uero de coenobio sancti Petri, quorum nomina scripta sunt, Durandus decanus, Gaudricus, Genesius, Robertus, Isembertus, Marcuinus, Alueus, Guarnerus, Richerus, Warinus, Herbertus, Eurardus, Benedictus, Arnulfus, Gualterus, Beringerus, Herbertus, Bernardus. Isti itaque omnes sua nomina aut subscripserunt, aut subscribi fecerunt me uidente. Die proxima comes Tetbaldus redit, se in monasterium recipi cum [Col.0191D] processione praemandat. Monachi respondent se libenter hoc agere, si praesumptorem illum non adduxerit secum. Ille denuo iratus, ipso die tamen sustinuit sed in sequenti cum strepitu comminantium in sancti Petri monasterium suum Megenardum obtrusit. Ad cuius uiolentum ingressum sancti fratres contaminari ipsius communicatione timentes, sanctuario Domini salutato, cum lacrymis exierunt, atque refugium aliud nescientes, ad limina principalis Ecclesiae confugerunt. Ibi quoque non inuento pastore utrinque desertae oues moestis sese uocibus consolantur. Sed recipit sancta Mater Domini solita pietate recipit Rodulphus tuus dulci benignitate. Inde transierunt ad coenobium sancti Patris Herberti, [Col.0192A] cuius diues charitas de paupere censu quaeque potest illis necessaria subministrat. Caeterum ille, cuius fratres importunitate depulsi sunt, ab Heruiso quodam, ut aiunt, Britannicae regionis episcopo, IV Non. Februar. abbas simulatus est in suburbio Carnotensi absente clero, indignante populo, legato archipraesulis palam contradicente ne id fieret, reclamantibus etiam quibusdam monachis, qui in loco remanserant uero uultu, uiua uoce atque regulari auctoritate. Sed quid inter furentes ratio? Sed et nunc ille primas in abbatiae suggestu, saeculari potentia fretus, de peracta uictoria gloriosus, factores eius abbates, episcopus, atque ipsum papam ambiendo, ne quid grauius statuatur in illum modis omnibus elaborat. Iacet interim uicta, confusaque [Col.0192B] fratrum expulsorum humilitas, nec est praesul in Galliis, cuius uiscera tangat affectio pietatis, aut zelus sacrae legis inflammet, ut consurgat ad frangendos impetus errorum, ad releuandas spes dolore tabescentium. Defuncta etenim est Dionysii fortitudo, non comparet pietas Martini. Tu quoque dereliquisti nos, sancte Pater Hilari, qui olim unitatem Ecclesiae Spiritus sancti gladio tuebaris. O derelicta, o moesta, o desolata Galliarum Ecclesia! quae iam erit spes salutis ulterior? Ubi amplius afflicta Christiani anima respirabit? Hoc nempe solum uel maxime nos confortare uidebatur: quod si contingeret ruinas moenium tuorum resarciri non posse, liceret saltem ad firmum adhuc Capitolium monasticae uitae confugere. Quod etiam si furibus irreptare [Col.0192C] aut impune quibuslibet ambitiosis inuadere licet, proh dolor! funditus cecidisti? Unde iam ad te reuertens, uenerande Pater, quem ego credo et uideo adiutorem a Domino nobis esse prouisum cum domino meo tuoque fideli Rodulpho deprecor et obtestor per ea quae tibi data sunt sapientiae sanctae charismata, per dulcedinem fraternae charitatis, si quid potes, impugna hostes Domini, fratres allisos refoue, nec perire sinas inopia solatii tui, pro quibus credis esse fusum sanguinem Christi. Vale. EPISTOLA III [olim II]. (Anno 1006.) Domino suo EINARDO sibi semper uenerando FULBERTUS exiguus Nouit, et uere nouit serenitatis uestrae prudentia, [Col.0192D] quod in ecclesiasticis officiis plura sunt, in quibus Orientales Ecclesiae et nostrae communi obseruatione sibi respondent. Sunt uero alia in quibus alias ab aliis cultu dispari, et uaria obseruatione audiuimus dissonare. Sed nec pauca aut rara sunt, quae ab aliis necessario seruanda, ab aliis non adeo curanda aestimantur. Nec tamen nos offendit obseruantiae diuersitas, ubi fidei non scinditur unitas. Porro in multis Graecia ab Hispania, ab illis Romana et Gallicana discrepat Ecclesia. Sed neque in hoc scandalizamur, si audimus diuersam obseruationem, sed non diuersam fidem in Christi semper Ecclesiis exstitisse. Stet enim regina Ecclesia a dextris regis sui in uestitu deaurato circumdata uarietate. Nos uero [Col.0193A] trita et peruulgata Patrum uia incendentes, Patrum memoriam in rationali pectoris nostri, id est praecedentium Patrum exempla prae oculis habeamus, et quae rationaliter eos egisse cognouimus, teneamus: ea uero quae spirituali consilio ab his ordinata sunt etiamsi infirmitatis nostrae ignorantia ad plenum uidere non possimus, temerariae cauillationis dente non rodamus, dum tamen a fide haec nequaquam exorbitare sentimus. Dicit Scriptura: Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae (Prou. I, 8). Ante hos paucos dies ut meminisse licet, mihi uespertinis horis superuenisti, et repentina inquisitione me permouisti, de hostia quam paulo ante promotus ad sacerdotium de manu episcopi suscepisti : quae ratio sit, uidelicet [Col.0193B] usque ad quadragesimam diem usu quotidiano consumere, uel quos huius rei auctores haberemus. Cui quidem nisi sacerdotalem in uobis reuerentiam, et in omni genere doctrinae probatam sapientiam offendere metuissem, respondissem uerecunde quidem, non temerarie, humiliter, non procaciter; respondissem, inquam, quod infelix capella quondam respondit oui lanicinium [melius lanicium] quaerenti; uel certe uideri mihi poteram a planis aruis ligna in siluam uel aquas in mare comportare, aut Mineruam, ut aiunt, uelle docere, si huic homini facerem uerba, in quo totius doctrinae thesaurum reconditum profiteor. Sed, esto, res aliis usitata, illis familiarem consuetudinem, istis parit admirationem. Putabam et hoc certe omnibus Ecclesiis [Col.0193C] eatenus assuetum fore, ut nulli nouum esse uideretur aut uanum: haesitare diutius coepi, an mihi adhuc codicem illum unum haberem quem a natali patria inter caeteros deuexeram, in quo eiusmodi exemplaria continebantur. Quem diu quaesitum, quoniam aut alicui praestitum, aut per tot locorum mutationem casu amissum non inuenio, repetita memoria quae de illo recolo pauca uobis intimare non grauabor, praemonstrata occasione, qua quondam obseruantiae huius causas et ego quoque requisieram. Nostri enim episcopi prouinciales in huiusmodi ritum omnes consentiunt. Porro nostro tempore quidam inter caeteros ad sacerdotalem gradum admissus, hostiam quoque sicut et alii de manu episcopi suscepit, quam in pergameno, in hos usus [Col.0193D] parato inuolutam quotidiana celebratione soluebat, et portiunculam paruam, iuxta instantium dierum numerum computatam sumebat. Accidit uero ut quadam die expletis mysteriis dum uestimenta cum sindone altaris incautius colligeret, immemor hostiae sacrae diligentiam nequaquam adhibens thesaurum coelestem infelix amitteret. Veniens ad diuersorium, quaeque necessaria curat, transigitur dies in crastinum, repetita celebratione frater ille instante hora communicandi hostiam sanctam non inueniens, turbatus nimium et consternatus, sursum deorsum [Col.0194A] cursitans, nec etiam signum aliquod inuenire potuit. Audiens episcopus ex negligentia fratris ortum periculum, omnibus in commune fratribus unius reatum poenitendum instituit. Ipsum uero fratrem arctioris poenitentiae disciplina corrigendum proposuit. Hac ergo occasione accepta quaerendum ab episcopo aestimaui, si uideretur sibi salua ordinis religione sanctificatum panem primo aut secundo sanctificationis die posse totum simul percipere, quem uidebat non sine periculo posse tanto tractu temporis minutatim sumere: praesertim cum ipse nosset rarissimos huius ordinis uiros esse, qui in hac re peruigilem curam adhiberent. Hic ille increpitans tardioris sensus mei hebetudinem, respondit quidem ita esse quod quaerebam, si discipulis [Col.0194B] quos ad praedicationis officium Dominus missurus in mundum fuerat, si illis inquiens, adhuc tardis et dubitantibus potuisset sufficere resuscitati corporis speciem semel uidisse, quam semel uisam noluit ab eis repente subtrahere, sed per quadragenos dies complacitis horis glorificati corporis reuelata specie eos tanquam panis coelestis suauitate refecit. Nam et episcopus qui uices Christi tenet, sacerdotales uiros in plebem subiectam missurus, sacri corporis eucharistiam per quadragenos dies sumendam distribuit, ut dum, uerbi gratia, quotidie coelestis panis alimonia reficiuntur, tempus illud in mentem habeant, quo per quadraginta dies Dominus discipulis apparens, et conuescens desideratae uisionis satietate refecit. Ad hoc episcopi responsum, [Col.0194C] cum ego familiaritatis ausu studiosus perquirerem num idem mysterium supplere potuisset panis a presbytero quotidiana celebratione sacratus, uti in eo passionis Dominica et resuscitati corporis et manifestati discipulis species, satis fuisset nobis. Perpende, ait, sicut, fili mi, multae Ecclesiae sunt per uniuersum orbem terrarum, propter diuersa loca, et tamen una sancta est catholica Ecclesia, propter unam fidem: sic et multae oblatae propter uota offerentium, unus panis est propter unitatem corporis Christi. Nam panis ab episcopo consecratus, et panis a presbytero sanctificatus in unum et idem corpus Christi transfunditur, propter secretam unius operantis potentiae uirtutem. Sed quodammodo aliud esse dicitur, quod uirginali utero [Col.0194D] sumpta carne crucis iniuriam sustinuit, de sepulcro resurgens discipulis apparuit, cuius memoriam in pane presbyteris collato episcopus agere uidetur: aliud quid per mysterium agitur, dum episcopi et omnes sacerdotes in mensa altaris, sub sacramento communicatae carnis panem sanctum secreta oratione quotidie consecrare uidentur, quod ad illud respicit, quod consecrantes nuper ordinati presbyteri cum pontificali oblatione percipiunt. Nam illud Dominicum corpus ex mortuis suscitatum, et in coelis locatum, iam non moritur, istud sacramentorum, [Col.0195A] quotidie nobis moritur, quotidie nobis resurgit, apparet et comeditur. Sed nec in hoc mens fidelium scandalum dubietatis debet incurrere, quod Christum semel gustata morte iam non ultra moriturum audit, cum carnem assumpti hominis in paterna gloria sedentem, et hic sanctificatum panem uerum Christi corpus audit nominari, dum et illud de Virgine assumptum, et istud de materiali et uirginali creatura consecratum, unus idemque artifex Spiritus inuisibili operatione in substantiam uerae carnis transfundit: carnis uidelicet non cuiuslibet, sed uere Christi de qua ipse ait: Nisi manducaueritis carnem meam, non habebitis uitam in uobis (Ioan. VI, 54). Quod utique exponi alio tempore indiget, et fidei oculis intueri. Hoc tantum quod ad praesens [Col.0195B] negotium spectat soluamus, quod quidem nec subitis nec nouis adinuentionibus constat expositum. Nosti populo Hebraeorum sub Moyse et manna de coelo per annos quadraginta subministratum: qui Moyses dux populi secundis adiutoribus, septuaginta uiris uidelicet de eodem populo sustentabatur, per quos forma presbyterorum exprimitur, qui nunc in Ecclesia nouitia, pontificale onus in se suscipientes regendis populis inuigilant. Porro sumens de spiritu Moysi, illis septuaginta senioribus dedit, per quos populum sibi commissum per quadraginta annos iudicauit, quia dux noster Dominus Iesus Christus discipulis quos ad praedicationis officium missurus fuerat in mundum, spiritualium dona charismatum infudit. Illi post immolationem Agni paschalis manna [Col.0195C] coelitus misso per quadraginta annos sustentati sunt. Quem cibum coelestem, quam suauitatem angelicam non per typicas aut umbratiles figuras, sed indubitatam unionis ueritatem repraesentat ille Dominicus cibus, quem per quadraginta dies sumendum tanquam salutis uiaticum, pontifex nouis Ecclesiae cultoribus distribuit, quos suae pastoralis curae uicarios, adiutores ad erudiendam plebem sibi commissam constituit, ut dum istum prae oculis habentes degustant, illum mente pertractent, qui de cruce morte triumphata ad Patrem ascendit, dumque a semel ipsis consecratum corpus percipiunt, illum fidei gustu experiantur, per quem quotidie Christus nobis moritur et resurgit, per quem usque ad consummationem saeculi manere se nobiscum [Col.0195D] pollicetur. Haec pauca de multis, quae repetita memoria, et multo ex tempore dissuta licet recitasse, ad praesens sufficiant, dum ego codicem de eiusmodi exemplaribus a Romano scrinio prolatum perlegam. Vobis facile est de paucis multa cogitare, aut certe quod irrationabiliter factum uidetur, sanioris consilii ratione colligere. EPISTOLA IV [olim XLVIII]. (Anno 1006.) Virtute magis praedito quam praedicato praesuli ADALBERONI FULBERTUS. Vestrae sospitati amice gratulantes, ualetudini [Col.0196A] quoque uestri fidelis et amici uestri Ebali, si diuina benignitas allubescat , quanta nouimus ope subuenire parauimus, mittendo Galieni potiones III et totidem theriacae diatessaron; quae quid ualeant, et modus acceptionis uel seruationis earum in uestris antidotariis facile reperitur. Vulgaginem etiam petitam uobis mittimus, quamuis aetatem uestram tali iam uomitu fatigari non suademus, sed eo potius si opus sit alleuari, qui frequenter et sine periculo fieri possit oximelle et raphanis uel certe, quod seniori magis conducibile est, morantem aluum laxatiuis pillulis incitari. De quibus ultro uobis fere nonaginta oblatis, caetera bona nostra uestra putate. Valete. EPISTOLA V [olim I]. (Ante annum 1007.) De tribus quae sunt necessaria ad profectum Christianae religionis. [Col.0196B] Venerabili Patri et domino sibi semper amando ADEODADO FULBERTUS exiguus. Inter hesterna et secreta colloquia, pro aedificandis fratribus adhuc infirmis, atque nouitiis, me ad scribendum tua imperiosa coarctauerat auctoritas. Ecce habes pauperis quidem ingenii opusculum, sed non ignobile fidei monumentum. In quo quaeso non eloquentiae ornatum, sed obedientiae perpendas uota, nec eruditis auribus aestimes fatua uerba reuelanda, ne pro rustico stylo sacra uilescat materia; [Col.0196C] alioquin de talibus praestat siluisse, quam aliquid inconditum edidisse. Incomprehensibilem enim diuini consilii altitudinem, sapientia humana puro cognitionis intuitu comprehendere non potest; quia dum mens nostra ultra se praecipitanter erigere usque ad inaccessibilem secretorum Dei uisionem appetit, infirmitatis suae obstaculo reuerberata, et intra ignorantiae suae angustias coarctata nec quod ultra se est ualet comprehendere, nec quod intra se est aestimare: unde scriptum est: Altiora te ne quaesieris, et profunda consiliorum eius ne inuestigaueris (Eccli. III, 22). Posuit (inquit Propheta) tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12): has tenebras multi perscrutari incipientes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras [Col.0196D] deuoluti sunt. Porro mundi sapientia exterius eloquentia nitens, intus uacua a uirtutis sapientia manet, semper enim quaerit, et nunquam inuenit, quia profunda mysteriorum Dei non humanae disputationi, sed fidei oculis reuelantur, sicut Dominus in Euangelio ait: Pater, gratias tibi ago, quia abscondisti haec sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis (Matth. XI, 25). Ergo mens humana cum diuinae dispositionis causas argumentis per se discutere non ualet, ad hoc quod comprehendere non ualet, reuerenter erroneae disputationis oculos claudat, nec inuisibilia ex uisibilibus, nec incorruptibilia [Col.0197A] ex corruptibilibus metiri praesumat, ne dum caeca disputatione clausa pulsat, et operta non uidet, propriis definitionibus captiuata, et caecum sensum sequens, in erroris praecipitium cadat. Tria si quidem nobis sunt ad profectum Christianae religionis proposita, sed ad consummatam iustitiam perinde necessaria, ut in his tota humanae salutis summa consistat: sine his iustitia nomen habet uirtutis, praemium non habet uirtutis. Horum primum est intelligere, et firmiter tenere mysterium Trinitatis, et unius ueritatem Deitatis. Secundum salutaris baptismi rationem nosse uel causam. Tertium in quo duo uitae sacramenta, id est, Dominici corporis et sanguinis continentur. In his tribus multi nimis carnaliter intuentes, dum plus carnalem sensum [Col.0197B] quam fidei arcana mysteria contemplantur, in abruptum perniciosi erroris praecipitium deuoluti, nec rerum ueritatem, nec sacramentorum uirtutem percipiunt; et ideo ab unitate Ecclesiae diuisi, dum fieri nolunt discipuli ueritatis, magistri fiunt erroris. Praetermissa itaque luce ueritatis, tenebrosas proponunt calumnias, et sacras Scripturas uerbis sacrilegis nituntur adulterare, aut furtiuis erasionibus recidere, sicut hoc quod Dominus ait: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30), Arius dictum de unitate substantiae intelligere noluit. Sabellius ad personarum proprietatem sumus non retulit; et in hoc quod ait, Pater maior me est (Ioan. XIV, 28), Arius non humanitati, sed diuinitati ascripsit, et ideo indignam uitam digna morte finiuit. Cuius auditores [Col.0197C] quoniam Spiritum sanctum Deum esse negabant, de Euangelio eraserunt illud quod Saluator ait: Spiritus est Deus (Ioan. IV, 24), et de Epistola Ioannis eraserunt: Et omnis Spiritus qui soluit Iesum, ex Deo non est (I Ioan. IV, 3). Sicut Nestorius qui dicebat beatam Virginem non Dei sed hominis tantum genitricem, ut aliam personam hominis aliam faceret deitatis, neque unum Christum in Verbo Dei et carne et anima credens sed separatim alterum Filium Dei, alterum filium hominis praedicans, et illum Apostoli locum ubi dicit: Quod apparuit in carne uiuificatum est in spiritu (I Petr. I 18). Quem locum Macedonius per immutationem Scripturae apostolicum dictum sic uoluit definire, id est, ut esset Deus apparuit in carne, et in eo quod [Col.0197D] ait idem Apostolus: In similitudinem hominum [Col.0198A] factus, et habitu inuentus ut homo (Philipp. II, 7). Marcion phantasiam corporis et non corpus confessus est in Christo fuisse. Sed Dominus noster Iesus Christus in unitate unius eiusdemque personae ex duabus, et in duabus substantiis, diuina scilicet et humana subsistens, et mira protulit ut Deus, et infirma sustinuit ut homo, ut cum uerum Deum sublimia opera loquerentur, uerum hominem flebilia demonstrarent. Deus, inquit Apostolus, erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19), Deus in Christo, Filius Dei in filio hominis, diuinitas operabatur in homine. Demus uerba hominis: Pater maior me est (Ioan. XIV, 28). Demus Verba Dei: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30). Loquatur in Christo nostra infirmitas et conditio. Filius, inquit, [Col.0198B] hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII 20). Intonet uox diuina: Omnia quae habet Pater mea sunt (Ioan. XVI, 15). Quasi homo esurit, quasi Deus quinque hominum millia pascit. Quasi homo dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38), quasi Deus confidenter ait: Nemo tollet a me animam meam (Ioan. X, 18). Quasi homo in cruce pendet, quasi dominator latronem alloquitur: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Si quis ergo mente captus unius Christum et Deum dicit esse substantiae, compugnantibus inter se rebus, aut solum hominem coelo lapsum, aut solum Deum dicet crucifixum. Sed non est ita. Nam neque solus Deus mortem sentire, neque solus homo mortem superare potuisset, quam euidentissima [Col.0198C] ratione, substantiarum distinctione, homo suscepit, et Deus uicit. Sed Ariani, utramque formam distinguere nescientes, quae erant hominis ad Deum impie retulerunt. Nullam itaque tenentes inter coelestia et terrestria rationem, dum dare proprietates suas partibus nesciunt, quantum in ipsis est Dei substantiam diuiserunt, et dum ad sola hominis uerba respiciunt, Deum sine intellectus lumine perdiderunt, et caecum sensum in praecipitia ducem sequentes, maluerunt dicere minorem Deum, quam hominem et Deum. Nobis uero hanc substantiarum diuersitatem ex hoc perpendere promptum est quod alia est illa natiuitas, uel natura, in qua, iuxta Apostolum, Factus est ex muliere, factus sub lege (Galat. IV, 4); alia qua erat in principio apud [Col.0198D] Deum, alia qua creatus ex uirgine Maria, humiliatus [Col.0199A] in terra, alia qua sine initio manens creauit coelum et terram; alia qua dicitur in moerore doluisse, in lassitudine dormisse, inedia esurisse fleuisse, alia qua dicitur paralyticos curasse, per quam nesciens gressum iubetur incedere, solutus in muliere sanguis uenarum sistitur, caecus a natiuitate illuminatur, imperio tumentes fluctus solidantur, mortui suscitantur. Quae cum ita sint, Christum in duabus substantiis consistentem unum eumdemque Deum uerum, eumdemque hominem uerum esse fateatur necesse est, quisquis religionis Christianae non uult inaniter, imo damnabiliter portare uocabulum. Ita utriusque naturae ueritate seruata, uerum Christum in uirtutibus et passionibus nec confundat fides uera nec diuidat, quia personalis unitas in eo [Col.0199B] diuisionem non recipit, et utriusque naturae ueritas inconfusa persistit. Non enim alter Deus, alter homo, sed unus idemque Christus Deus homo. Profecto idem Deus Christus est, qui mortem sua diuinitate destruxit. Idem quippe Dei Filius, qui diuinitate mori non potuit, carne mortuus est, quam mortalem Deus immortalis accepit; et idem Christus Dei Filius carne mortuus resurrexit, quia immortalitatem suae diuinitatis carne mortuus non amisit. Sed de hoc dictum satis pro modulo nostro aestimamus, non quibuslibet, sed quibus in Scripturis uersatur studiosa deuotio. Nobis plane ea singularis instat intentio, ut, quoniam comperimus aliquos nimis carnaliter intuentes quaedam horum in quibus nostrae salutis mysterium constat, tanquam inania [Col.0199C] aut otiosa deputare, hos a tam perniciosae opinionis uanitate reuocatos permoneremus in rebus sacramentariis non tantum quae uidentur spectare, quantum inuisibilem mysteriorum potentiam fideliter aestimare. Quid enim ad fidem uenientes proficere arbitramur, si nihil ultra quam quod uisibilibus motibus agitur, regenerantis gratiae praestet effectus? Scimus et uere scimus, nos prima natiuitate pollutos, secunda natiuitate mundatos; prima natiuitate captiuos, secunda natiuitate liberos; prima natiuitate terrenos, secunda natiuitate coelestes; primae natiuitatis uitio carnales, secundae natiuitatis beneficio spirituales; per illam filios irae, per istam filios gratiae. Proinde quidquid prauum quisque concipit aduersus sacri baptismi [Col.0199D] reuerentiam, sciat refundi in Dei iniuriam, qui ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu non potest introire in regnum Dei (Ioan. III, 5). Salutaris igitur disciplinae gratia est, baptismi rationem nosse uel causam, sicut Apostolus ait: Si enim mortui sumus cum Christo, credimus quia simul uiuemus cum Christo. (Ioan. VI, 8). Commori enim cum Christo, et sepeliri ad hoc tendit, ut cum illo resurgere possimus, et cum illo uiuere. Sed dicis mihi: Quomodo hoc quod ad defunctos pertinet, in uiuentibus possit impleri? Dominus noster Iesus Christus beneficia nobis sua pro nostra salute commendans, et sollicite [Col.0200A] sensibus nostris, memoriam suae mortis et sepulturae atque etiam resurrectionis insculpens, ineffabilia contulit baptismi munera, per quae superueniente primae originis fine, ei commortui et intra sacrum gurgitem consepulti, demersi resurgeremus, uita emergente criminibus. Vide quid agit artifex misericordiae. Tale tibi inuenit tumuli genus, quo sciret peccata sepelire, et peccatorem nesciret obruere, ut descendente homine in fontem, tanquam in sepulcrum delictorum, reus exiret ad portum, et sola paterentur delicta naufragium. Proinde aqua et Spiritus sanctus sociantur causis, sed beneficiis separantur. Requiritur sane in baptismatis sacramentis aqua propter sepulturam, Spiritus sanctus propter uitam aeternam. Remoue Creatoris nomen, [Col.0200B] et non habet creatura quod praestet. Haec similitudinem mortis imitatur, ille ueritatem salutis operatur. Sed fortasse ad credendum propositis mens titubat, nisi testimoniorum sequatur auctoritas. Audi igitur Apostolum ad Romanos. An ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in nouitate uitae ambulemus (Rom. VI, 3, 4), et cum dixisset, consepulti magnifice adiecit: Si. inquit, comptantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus (Ibid., 5). Sicut ergo Dominus noster Iesus Christus tribus diebus, et tribus noctibus corporaliter sub terrae sepulcro conditus [Col.0200C] fuisse describitur, et homo ita sub cognato terrae elemento trina uice demersus operitur, ac sic uitalis imitatione mysterii dum demergitur sepelitur, dum educitur suscitatur. Inter haec quid ad haec aqua, et quid Spiritus sanctus operetur aduerte. Aqua uelut morientem deducit in tumulum, Spiritus sanctus uelut resurgentem perducit ad coelum. Utrum uero homo baptizet, an Deus; ratio ipsa declarat. Nam cum peccatore baptizante peccata donentur, dum nonnunquam criminoso, baptismi mysterium celebrante, crimina remittuntur, hic homo qui uidetur conferre quod non habet, utique tanti muneris non auctor, sed minister intelligitur, unde etiam Baptista ipse sactissimus ait: Qui me [Col.0200D] misit baptizare ipse mihi dixit: Super quem uideris Spiritum sanctum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Ioan. I, 33). Quod nimirum ipsa baptizantis uerba ministri patenter insinuant, cum baptismi sacra munera non a se arroganter dari, sed ab ipso Deo auctore profitetur, sub uerbis huiusmodi: Deus qui te regenerauit ex aqua et spiritu, ipse te linit chrismate salutis. Non igitur audiendi sunt, qui dicunt ad fidem nostram uenientes, specialiter ab homine baptizari, uel Christianos primum aut catechumenos baptizatos : quod quidem haeretici de Baptista Ioanne [Col.0201A] intelligi uolunt. Sed quis eum catechumenum dicere audeat? qui, adhuc in utero matris, Spiritu sancto est repletus, qui gratiam ante uitam, benedictionem meruit haurire antequam lucem? qui, ad baptismum praeelectus a Domino, ipso baptismi officio est sanctificatus: quod quidem baptismum sub Trinitatis sacramento factum legitur; dicente enim Domino: Hic est Filius meus dilectus (Matth. XVII, 5), Pater in uoce, Spiritus sanctus in specie columbae, Filius adfuisse probatur in corpore. Postremo de catechumeno Baptista non nos, sed ipsum baptismatis calumniantur auctorem. Nostrum uero baptismum conditor ac redemptor instituit dicens: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). In quo sane mysterio, [Col.0201B] Spiritus sanctus Patri et Filio inseparabili societate connectitur, et propterea in Christo renati merito eum uitae auctorem credunt, sine quo omnino celebrari uitae sacramenta non possunt. Ipse enim coelestium charismatum auctor, ipse spiritualium munerum dispensator, ipse criminum absolutor et peccatorum remissor. Quem enim uides naturae debita laxare, auctorem cognosce naturae. Sic enim Spiritus sanctus ita unius est cum Patre potentiae, ut, in eius comparatione, nihil amplius paternae possit ascribi gloriae uel naturae. Iam nunc ad illud Dominici corporis et sanguinis transeamus uenerabile sacramentum, quod quidem tantum formidabile est ad loquendum: quantum non terrenum, sed coeleste est mysterium; non humanae [Col.0201C] aestimationi comparabile, sed admirabile; non disputandum, sed metuendum. De quo silere potius aestimaueram quam temeraria disputatione indigne aliquid definire; quia coelestis altitudo mysterii plane non ualet officio linguae corruptibilis exponi. Est enim mysterium fide non specie aestimandum, non uisu corporeo, sed spiritu intuendum. Cui quidem ad usum profuit, non superstitiosa mortalium cultura, sed coelestis disciplinae magistra auctoritas, non doctrina humana, sed institutio diuina. Cuius potentis mysterii secretum quandoquidem ratio rerum mole uicta comprehendere non ualet, hoc tantum fides teneat, quia quidquid inter homines Deus egit aut pertulit, causa seruandi humani generis uel reparandi [Col.0201D] gratia fuit: in quo beneficia sua, quae ab initio dederat, sic semper dilexit, ut, nostris malis licet offensus, pronior semper ad indulgentiam foret quam ad uindictam. Inde est quod damnationis nostrae proscriptionem, quam primi parentis transgressio miserabiliter in posteros transfuderat, euacuare disponens, carnis nostrae morticinium suscepit, per quam immortalis moriendo captiuitatis nostrae causam soluisset. Inde est quod, reparatam humanae originis dignitatem sciens semper diabolum inuidere, et nequitiae suae arte quaerere qualiter hominem a sui uoluntate Conditoris auerteret, et antiquae perditioni, si fas esset, obnoxium redderet: defectum nostrae fragilitatis miseratus, aduersus quotidianas nostrae prolapsionis offensas, sacrificii placabilis nobis prouidit [Col.0202A] expiamenta, ut, quia corpus suum, quod semel pro nobis offerebat in pretium, paulo post a nostris uisibus sublaturus fuerat in coelum, ne sublati corporis fraudaremur praesenti munimine, corporis nihilominus et sanguinis sui pignus salutare nobis reliquit, non inanis mysterii symbolum, sed compaginante Spiritu sancto corpus Christi uerum, quod quotidiana ueneratione, sub uisibili creaturae forma inuisibiliter uirtus secreta in sacris solemnibus operatur. De quo sub hora passionis suae ipse familiariabus suis ait: Hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26); et paulo post: Hic est sanguis meus Noui Testamenti, qui pro uobis fundetur (Ibid., 28); et alibi: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo (Ioan. VI, 55, 57). Qua ueri [Col.0202B] magistri auctoritate animati, dum corpori et sanguini eius communicamus, audenter fatemur nos in corpus illius transfundi, et ipsum in nobis manere. In nobis ipsum manere dico, non solum per concordiam uoluntatis, sed etiam per naturae unitae ueritatem. Si enim Verbum caro factum est, et nos uere Verbum carnem cibo Dominico sumimus, quomodo non naturaliter Christus in nobis manere existimandus est? qui et naturam carnis nostrae iam inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit? Ita ergo in Deo sumus, quia et in Christo Pater est et Christus in nobis est. Cum uero in re omni sint erga nos inaestimabiles diuitiae Dei, adeo ut maiestate abscondita [Col.0202C] corruptibile pro nobis corpus induerit; contumeliis et passionibus subdiderit, quo opem ferret assumpto homini; quid indignum Deo iudicari potest, qui uterum Virginis subiit, si uirginibus creatis infunditur? quae licet simplicis naturae paulo ante praeferant imaginem, postmodum coelestis, ubi sanctificatione inspirata maiestas uera diffunditur, et quae substantia panis et uini apparebat exterius, iam corpus Christi et sanguis fit interius. Gusta igitur et uide quam suauis cibus, et pergusta quid sapit. Sapit, ni fallor, cibum illum angelicum habentem intra se mystici saporis delectamentum, non quod ore discernas, sed quod affectu interiori degustes. Exere palatum fidei, dilata fauces spei, uiscera [Col.0202D] charitatis extende, et sume panem uitae, interioris hominis alimentum, non arte pistoria fermentatum, sed incarnatae deitatis uitale pulmentum. Sume nihilominus uinum non sordido cultore calcatum, sed de torculari crucis expressum. Gusta, inquam, coelestis pabuli suauitatem, sed ne nausees terreni germinis saporem. De fide etenim interioris hominis procedit diuini gustus saporis, dum certe per salutaris eucharistiae infusionem influit Christus in uiscera animae sumentis, quem diua mens castis penetralibus in ea uidelicet forma suscipit, qua sub ipsa recordatione mysterii Spiritu reuelante sibi praesentem intuetur, infantem, aut ara crucis immolatum, aut sepulcro quiescentem, aut certe calcata morte resurgentem, siue supra coelos euectum in [Col.0203A] gloria Patris sublimem. Iuxta quas species Christus gratum communicantis intrans habitaculum, tot, ut ita dicam, suauitatis odoribus mentem reficit, quot formis intimae reuelationis oculus meditantis eum meruerit intueri. Nec uanum tibi uideatur quod iuxta animae desiderantis intuitum dicimus Christum formari intra praecordia communicantis, cum non nescias patres nostros ueteris eremi solitudinem peragrantes pastibus refectos; quibus imber fecundus cibum unicolorem, sed diuersi saporis intulit, et iuxta singulorum appetitum infundebat saporis uarii oblectamenta: ut quidquid auiditas concupisceret, occulta largitoris dispensatio subinferret; quibus praebebat gustus, quod ignorabat aspectus, quia aliud erat quod uidebatur, [Col.0203B] et aliud sumebatur. Desiste igitur mirari: quod legis manna sub umbra signabat, hoc Dominici corporis pandit ueritas patefacta; in quo deifica maiestas miseranter nostrae infirmitati condescendit, ut, quo alimenti genere corpora aluntur humana, idem in corpore sensualiter sapiat, sed Deus in pectore perficiat, sicut ipse ait: Qui manducat me, ipse uiuet propter me. Hic est panis qui de coelo descendit. Non sicut manducauerunt patres uestri manna in deserto et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, uiuet in aeternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita (Ioan. VI, 58). Iam iam procul remouendus est totius lubricae scrupulus dubietatis: cum is qui est auctor muneris, testis est ueritatis. Dubitari etenim nefas est ad cuius nutum cuncta subito ex [Col.0203C] nihilo substiterunt, si, pari potentia, in spiritualibus sacramentis terrena materies, naturae et generis sui meritum transcendens, in Christi substantiam commutetur, cum ipse dicat: Hoc est corpus meum; et paulo post: Hic est sanguis meus. Sed hanc Dei possibilitatem aestimatio humana non capit, nisi teipsum, quicunque es, discutias, qualiter de massa perditionis factus es in populum acquisitionis, et de uase irae prodisti uas misericordiae: ut qui paulo ante fueras alienus a uita, peregrinus a uenia, subito initiatus Christi legibus, et salutaribus mysteriis innouatus, in corpus Ecclesiae, non naturae priuilegio, sed fidei pretio transisti, nullo molis corporeae additamento, te ipso maior factus es: inuisibilis [Col.0203D] quantitatis augmento, in exterioribus idem es, in interioribus longe alter es. Sicque de seruo filius effectus, praeterita uilitate deposita, nouam subito induisti dignitatem, ut non solum haeres, sed corpus Christi factus, Deum in corpore tuo portares. Quae res tantae nouitatis, tantae dignitatis, tam subitae mutationis pretium? Vide in omnibus misericordiae [Col.0204A] coelestis artificium, uide regenerantis gratiae mirabile sacramentum, et aduerte in istis imperiosum Verbi operantis opificium, cuius nutu rerum elementa, de nihilo in hanc mundi formam mutabili ordine compaginata, inexplicabilem eius potentiam ipsa suae pulchritudinis specie testantur. Si ergo Deum omnia posse credis, et hoc consequitur ut credas; nec humanis disputationibus discernere curiosus insistes, si creaturas quas de nihilo potuit creare, has ipsas multo magis ualeat in excellentioris naturae dignitatem conuertere, et in sui corporis substantiam transfundere. Multo magis dico, non quod infirmioris potentiae in rebus creandis quam immutandis fuisset. Sed humanae opinioni usuale, non diuinae rationi comparabile. Ideo fides prae omnibus bonis summum [Col.0204B] meritum est; haec te inducat ad credendum, te consecrantis potentia roboret ad sumendum. Promittit digne sumentibus beatae spem immortalitatis; iudicium minatur indignis, ut est illud Apostoli: Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Quo multi, scelerum suorum conscientiam perhorrentes attentius, se longe faciunt a sacramento uitae, non attendentes quam terribiliter Dominus comminatur, dicens: Nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis (Ioan. VI, 54). Quod alternantium causarum iudicium intuentibus, summa uigilantia est adhibenda ut emendatis actibus nec indigne sumant, nec perniciose refugiant. EPISTOLA VI [olim VI]. (Anno 1008.) [Col.0204C] Noto notus R. FULBERTUS. Hoc a uobis exigo: securitatem de mea uita et membris, et terra quam habes [habeo?], uel per uestrum consilium acquiram. De auxilio uestro contra omnes homines, salua fidelitate Roberti, de receptu Vindonici castri ad meum usum et meorum fidelium, qui uobis assecurabunt illud; commendationem uestrorum militum, qui de nostro casamento beneficium tenent, salua fidelitate uestra; iustitiam de querimonia Sanctionis et Huberti, et de querimoniis canonicorum Ecclesiae nostrae, et de legibus atriorum nostrorum. Si haec facere uultis, paratus sum conuentionem quam uobiscum inii obseruare; si non uultis, nolite me itinere fatigare. Valete. EPISTOLA VII [olim VII.] (Anno 1008.) [Col.0204D] Gloria et honore digno patri et archiepiscopo suo LEUTHERICO FULBERTUS humilis episcopus cum uenerabili Cenomanensium episcopo Auisgaudo salutem. Scientes uos habere zelum diuinae legis, nec minus [Col.0205A] opitulari uelle quam debere fratribus uestris, sed et plurimum posse; fiducialiter a uobis auxilium petimus in necessitatibus nostris, in praecursorem Antichristi Hebertum comitem Cenom., qui sedem episcopalem eiusdem ciuitatis euertere nititur. Episcopum enim praedictum uidelicet Auisgaudum in ea cum pace manere non sinit: domos eius et terras, et fruges et omnia uictualia, insuper et praebendas canonicas Ecclesiae peruasit. Haec itaque uos ad uiuum sentire uolumus, nisuque indissimulato propellere: et ut facilem modum habeat petitio nostra, precamur uos illi commonitorium scribere, ut iam dicto episcopo sua reddat, et eum in pace uiuere sinat. Alioquin pro certo nouerit se a uobis et suffraganeis uestris excommunicatum iri, ex illo die [Col.0205B] quo eum excommunicauerit Auisgaudus episcopus. Commonitorium autem quod illi sacrilego uestra dignatio mittet, nobis transcribi uolumus, et mitti. Vale in infinitum, angelus magni consilii te, consule Christo, seruet. EPISTOLA VIII [olim IX]. (Circa annum 1008.) FULBERTUS, Dei gratia Carnotensis episcopus, domino H., Turonensium subdecano sibi dilectissimo, gratiam et benedictionem Dei. Cum uestram charitatem nouerim plurimis in obsequiis libenter mihi paruisse, adhuc etiam parere cupientem, uix [ob] satietatem cedere, mando uobis obnixe precans ut accingamini ad causam quam expono. [Col.0205C] Apud uos morabatur olim quidam bonorum extortor, legum contortor, Girardus nomine, qui susceptum unum caballum a famulo nostro Deodato debuit comparare triginta duobus solidis, pro arrhabone datis duodecim nummis, cumque reliquos speraret Deodatus ad praefixum terminum se recepturum, fefellit eum ille subdolus, a nobis Turonem profugiens, nec equum postea nec pretium remittens, quamuis eum Deodatus saepe utrumlibet agere per legatos postulauerit. Hac de causa mitto ad uos unum ex nostris hominibus, qui ipsum Girardum notum uobis faciat, in audientiaque uestra uice Deodati hanc ipsi querelam intendat, qualibet lege censueritis reuincturus eum, si forte, ut est impurus, [Col.0205D] dissimulauerit se rem istam scire, aut si ita esse, etiam negauerit. Deinceps talem in eum qualem ius poscit, date, quaeso, sententiam, ut uel Deodato rem suam legaliter soluat, uel debitas poenas luat. Vigeat semper alacritas uestra. EPISTOLA IX [olim X]. (Circa annum 1008.) Patri et consacerdoti suo FULBERTUS. Crede, Pater, nullam me compositionem unguenti laborasse, postquam ad ordinem episcopalem accessi, quod tamen pauxillum ex dono cuiusdam medici supererat, mihi fraudans tibi largior, rogato sospitatis auctore Christo ut tibi illud faciat salutare. Vale. EPISTOLA X [olim XIX]. (Anno 1008.) [Col.0206A] FULBERTUS Dei gratia episcopus GUNTARTO HUBERTO uicecomiti, ROGERIO, BUCARDO, HUGONI filio Hugonis, OTREDO, HAMELINO, HUGONI filio Herbrandi, et uxori Guismandi, et omnibus illis qui tenent casamentum sanctae Mariae Carnotensis Ecclesiae per donum Reginaldi episcopi. Voco uos et admoneo ex parte Dei et sanctae Mariae et nostra, ut �nfra proximum Pascha ueniatis ad nos, aut nostrum seruitium facere, aut de uestris casamentis legitimam rationem reddere. Quod si non feceritis, excommunicabo uos propter contumeliam uestram, et interdicam ut non audiatis diuinum officium, nec uiui recipiatis communionem, neque mortui sepulturam. Quin etiam castellum [Col.0206B] Vindocinium et territorium eius anathematizabo, ut in eis diuinum officium non celebretur, neque mortuus sepeliatur. Postea uero ipsa casamenta quae tenetis aut uni aut pluribus dabo, ultra etiam uobiscum de illis non concordabo. Deus uos conuertat, filii mei. EPISTOLA XI [olim XXIII.] (Anno 1008.) Dilectissimo patri et archiepiscopo suo LEUTHERICO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensis episcopus orationis suffragium. Multum amoris atque fidelitatis tibi, Pater, me debere censeo, per cuius manum a Deo benedictionem et sacram unctionem accepi. Unde animus meus ita pendet ex tuo, ut quidquid te iusta ratione aut [Col.0206C] contristat aut hilarat, idem me si resciscam simili modo afficiat. Congratulor itaque tibi super inuentis sacris: et Deo, quia tempore tuo reuelare maluit, pronus gratias ago. Deinde uero quod Arnulphum casatum Ecclesiae nostrae tibi tuisque scripsisti iniurium, aegre contra illum et accepi et fero. Unde mox ad uillam Alogiam, ubi tunc esse dicebatur, misi legatum meum, sed in alias partes abierat. Uxor tamen eius mihi remandauit quod, ubi redierit, statim ad me ueniet. Quod si ueniens tibi satisfacere uoluerit, per meas litteras scies. Alioquin ultra terminum qui a te praefixus est, in nostra communione non erit. Simoniacum uero presbyterum, de quo mihi mandasti, in dioecesim ordinatoris sui repelli [Col.0206D] suadeo; aut, si in tua manserit, ab officio suspendi, ne Ecclesiae tuae candor immundae haeresis contagione sordescat. Vale, Pater optime, filii tui memor. EPISTOLA XII [olim XXIV.] (Anno 1008 uel 1009.) Dilectissimo patri et archiepiscopo suo LEUTHERICO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus suffragium orationis et obsequium fidelitatis. Arnulphum fidelem meum arguendo conueni de his iniuriis unde mihi querimoniam scripsistis. Sed ille respondit se non diffugere iudicium; sponte uenire ad placitum. Unde per consilium et suasum eius totam hanc causam in uestram dispositionem mittimus, ut constituatis diem, quo uos et nos, et alii quorum interest, conuenire possimus, iuxta castellum [Col.0207A] Ebrae, uidelicet super ipsam terram sancti Benedicti, de qua contentio est. Arnulphus enim in expeditionem cum Odone comite proficisci constituit. Unde uos talem diem praescribere oportet, ut et ille de expeditione possit esse reuersus, et ego meis negotiis exoccupatus possim uobis occurrere. Vale. EPISTOLA XIII [olim XXV.] (Anno 1008 aut 1009.) Sancto et uenerabili suo LEUTHERICO, FULBERTUS episcoporum humillimus fidelitatis affectum et obsequium. De presbytero uestro ab alio episcopo per pecuniam ordinato, ex auctoritate sanctorum canonum tale uobis consilium dono. Primum degradetur; deinde, ab Ecclesia separatus, duobus annis seuera [Col.0207B] poenitentia multetur, ut honoris gradus, quos pretio taxauerat, lacrymis conquirere et reparare contendat. Postea, si digne poenituerit, restauretur. Haec uero quae diximus, cum in aliis locis tum satis expresse inuenietis in canone Toletano II, cap. 9. Caeterum rebaptizationes et reordinationes fieri, canones uetant. Propterea depositum non reordinabitis, sed reddetis ei suos gradus per instrumenta et per uestimenta quae ad ipsos gradus pertinent, ita dicendo: Reddo tibi gradum ostiarii, et caetera. In nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Nouissime autem benedictione laetificabitis eum sic concludendo: Benedictio Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti super te descendat, ut sis confirmatus in ordine sacerdotali, et offeras placabiles hostias pro [Col.0207C] peccatis atque offensionibus populi omnipotenti Deo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. EPISTOLA XIV [olim XXVI.] (Circa annum 1008.) Plurima scientia et sanctitate pollenti patri et archiepiscopo LEUTHERICO, utinam Dei paruulus orationis suffragium. Quod aduersarium nostrum Gozonem excommunicastis, a Domino mercedem, et a nobis fideles gratias habeatis. Hoc enim faciendo, et Domino praebuistis obsequium, et uestro discipulo dilectionis indicium. Quapropter si me uestra dignatio de hac ac de alia causa rogauerit, benignam se uobis et obsequentem nostra humilitas exhibebit. Valete. EPISTOLA XV [olim XXVII.] (Circa annum 1008.) [Col.0207D] Clarissimo patri et archiepisco suo LEUTHERICO FULBERTUS episcopus. Proreta nauis regiae cautus et circumspectus esto. Terreni spiritus insolenter assibilant. Fluctus huius saeculi intumescunt. Promontoria mundanae potestatis pericula minantur, et more piratarum insidiantur hypocritae. Inter haec omnia tendendum ad portum coelestis patriae. Noli ergo tute ipse tibi bitalassum dubietatis ac duplicitatis in corde tuo miscere. Simplex est enim uia Domini, et qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Si de uia legis diuinae qualibet occasione seductus aberraueris, in tartaream Caribdim [Col.0208A] naufragus demergeris. Regat te manus ualida omnipotentis Domini. Vale. EPISTOLA XVI [olim LXXIII]. (Circa annum 1008.) FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus GAUSLINO abbati regulariter agere. Praesul Aurelianorum, qui uos excommunicauit, coepiscopos suos idem facere poscit. At ego, correctionis uestrae non expers in Kalend. Octob. ei respectum dedi. Unde nunc, frater, commoneo ut, gradus humilitatis interim uel usque ad tertium relegendo episcopo uestro subiiciamini, sicut decet. Aut si uobis non ita faciendum esse uidetur, cur fieri non debeat rationem nobis intimare non pigeat. Ego enim neque legem neque modum ratiocinationis inuenire [Col.0208B] possum, qui uos a iugo subiectionis huius absoluat. At si quis alius praeter uos inuenisse fateatur, nouum illum rhetorem de coelo magis cecidisse quam descendisse crediderim. Videte ne quis uos seducat inanibus uerbis. EPISTOLA XVII [olim XLI]. (Circa annum 1008.) Fratri et coepiscopo suo FULCONI FULBERTUS. Quod ad praesens uestrum placitum, non adeo de malitia huius temporis ortae difficultates obsistunt, uobis exponendae per otium; sed quod praesens dicerem, per hos apices significare curaui. Defensores legum paucos, impugnatores uero plures esse uidetis. Quin etiam dominus noster rex, cum summum iustitiae caput incumbit, perfidia malorum sic circumuentus [Col.0208C] est, ut ad praesens neque se uindicare, neque nos ut oportet adiuuare praeualeat. Non haec idcirco dixerim, ut fortitudinem animi uestri frangere uelim, sed ut sana discretione causam uestram tractare memineritis. Igitur si abbas sancti Benedicti de uestro contemptu culpam suam recognouerit, et illam deinceps subiectionem promiserit quae uobis canonice debetur, hortor et suadeo ut recipiatis; sacramenta uero, et caetera quae ad mundanam legem pertinent, propter amorem regis domini missa faciatis, ut religionem magis quam saecularem ambitionem uos sectari cognoscat. At si abbas in tantam superbiam intumuerit, ut ipsam quoque subiectionem canonicam uobis derogare contendat, superbiae, [Col.0208D] cui non parcit Deus, Dei seruus quomodo parcat, nescio. Valete. EPISTOLA XVIII [olim LXXIV]. (Post annum 1008.) FULBERTUS Dei gratia Carnotensis episcopus G. suo clerico. Quidquid boni de te sperare praesumpseram, totum uere in contrarium cedit: non solum enim nullum ex te consilium uel auxilium capio, uerum insuper odium pro dilectione reddis, et iniuriis me afficis immerentem. De quibus iam apud te per uerba legati bis querimoniam feci, per scripta mea nunc tertio queror. Doleo namque quod temetipsum Ecclesiae nostrae ministerio fraudas, profanae uitae et armatae militiae mancipatum; quod decimas et oblationes [Col.0209A] nostras ausu sacrilego detines, quod monachorum nostrorum ecclesias inuasisti, quod tui domestici canonicorum uillas praeda et incendio uastant: haec denique omnia, ut dictum est, indigne mihi abs te fieri queror, cui nihil unquam incommodi uel opera mea uel instinctu memini contigisse. Quod si quid esset unde me suspectum haberes, pro incerta causa certas offensiones non oporteret inferre. At si quid in te manifeste peccassem, et tu Scripturarum consiliis acquiescere uelles, tuum tamen praesulem cum patientia sustineres. Sed dum discretionis oculum ira turbat, cupiditas caecat, nec causam satis diligenter attendis, nec opem consilii salutaris admittis. Unde iam tibi satis exspectato praenuntio quod, si ante Natale Domini resipiscens ad correctionem [Col.0209B] non ueneris, senties me diuinas leges acriter insequentem, quem modo negligis suauiter admonentem. Vale interim. EPISTOLA XIX [olim LXXV]. (Post annum 1008.) Charo suo D. FULBERTUS sacerdos. Ne turberis, fili mi, nec decidat cor tuum ab amore et fiducia nostri. Non enim dereliquit te anima mea: sed quia minus credere sibi et obediens esse uidebaris, paululum dissimulato uultu ad exemplum Domini ire se longius finxit. At nunc ad hospitalitatem amici pectoris dulciter reuocata, et oblato pane diuinarum Scripturarum oblectata, in ipsius panis fractione omnem uultus ambiguitatem deponit, et antiqua specie tibi renitens hilarescit. Precor itaque, [Col.0209C] si copia uehiculorum suppetit, ut nos corporaliter uisites; si non, a nobis tibi mitti iure debitam mandes. Vale. EPISTOLA XX [olim LXXVI]. (Post annum 1008.) FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus charo suo HER. Auctor signatae schedulae quam mihi mittere uoluisti, seu fideliter siue impure id agas, consulit tamen iusta leniterque blanditur. Iustum est enim Ecclesiam te in qua sis ordinatus, quoad in ea tuto degere possis, non deserere, ouesque tibi commissas studiose curare. Blandum etiam est appellari filium, desiderium significare uiuendi, corollarium gratiae polliceri. Unde, si haec fideliter oblata probaueris, [Col.0209D] fideliter autem dico sine circumuentione animae tuae: per noxia iuramenta non suadeo refutare. Nam quod in ordinatione ipsius erratum est, neque tu corrigere potes, nec amodo sic tua refert, ut ob aliorum culpam tuum debeas officium deuitare. Tamen quidquid huius egeris cum Rogerio episcopo te ante pertractare moneo, et cum domno Rudolpho, cui tecum una causa est, et par poena exsilii. Vale non dubius amicitiae meae. EPISTOLA XXI [olim LXXVII]. (Post annum 1008.) [Col.0210A] FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus siquidem fidelibus adhuc, ut aiunt, R. G. A. Nec porta iustitiae nec ianua misericordiae uobis clausa est apud nos. Neque uero de Brictio episcopo fecimus ostiarium, qui uos, ut significatis, a nostris penetralibus arceret, sed utrumque aditum seruandum rationi commisimus. Si uultis intrare per portam iustitiae, defendite culpam. Si per ianuam misericordiae, agite poenitentiam, aliter enim uos ratio non admittet. Haec breuiter rescribentes, uobiscum sentire putamus, dum terminos sanctorum Patrum nec ipsi transgredimur, nec uobis transgredi suademus. Valete. EPISTOLA XXII [olim LXXVIII]. (Post annum 1008.) [Col.0210B] FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus A. episcopo designato quidquid sibi. Sic estis per Dei gratiam in arbitrii uestri libertate positi, et finitimorum episcoporum copia fulti, ut in manus episcopi Siluanectensis incidere nulla uos necessitudo compellat. Sed ne ciuitati uel Ecclesiae Catalaunorum suum derogetis honorem, meminisse uos decet quod in antiqua descriptione prouinciae Belgicae secundae ipsa ciuitas a Remensi tertium locum habeat. Sapienti pauca. Valete intrando per ostium in ouile ouium. EPISTOLA XXIII [olim XIV]. (Post annum 1014.) [Col.0210C] Venerando Normannorum principi RICHARDO FULBERTUS, Dei gratia Carnotensium episcopus, salutem et orationum suffragia. Multa bona fecistis ecclesiae Sanctae Mariae dominae nostrae . Retribuat uobis Deus per intercessionem ipsius. Nos quoque pro illis animae uestrae corporique uestro et fideles sumus, et semper esse ualeamus. Sed nuper ad uos insperata uenit legatio: quod ipsam terram quam nobis dedistis Baldricus minister reuocauerit; nostro ministro, quem ibi praefecimus, aliquid disponendi potestatem interdixerit; suas etiam res inuaserit; nostris hominibus nouam angariam induxerit, banniendo scilicet ut irent ad molendinum sancti Audoeni, quinque leucis, [Col.0210D] ut fertur, ab eorum hospitiis remotum. Si haec, optime princeps, uestro iussu, quod minime credimus, facta sunt, plurimum uestri causa dolemus, et ut corrigantur suppliciter postulamus. Quin etiam iubeat prudentia uestra ministris uestris ne ulterius inquietent nostros homines, et deinceps terram praedictam ita nos possidere sinant, ut eam benignissima uestra manu suscepimus. Vigeat diutissime incolumitas et potentia uestra. EPISTOLA XXIV [olim XVII]. (Anno 1015.) [Col.0211A] FULBERTUS Dei gratia Carnotensis episcopus comiti GUALERANNO et comiti GUALTERIO caeterisque filiis fidelibusque suis, salutem et benedictionem. Sciatis, fratres, quia rex Robertus benefacit cum Christianos adiuuat, et haereticos damnat. Et ad hoc debent eum confortare et adiuuare mecum omnes sui fideles, quia hoc ministerium eius est, per quod saluus esse debet. Sciatis iterum quod archiepiscopus Cenomanensis requisiuit a me consilium, quid deberet facere de Raginardo haeretico, qui persequebatur Ecclesiam Dei. Et ego ei dedi tale consilium quale ad suum ordinem pertinebat. Et ecce mitto uobis utrumque scriptum, et complanctum suum, et [Col.0211B] consilium meum quod dedi ei secundum ordinem suum. Si quis autem falsarius dicat quod ego alterum ei consilium deinceps uel scripserim uel dixerim uel mandauerim, rogo ut me sicut Patrem uestrum spiritualem defendatis, quia fiducialiter hoc facere potestis. Valete. EPISTOLA XXV [olim XII]. (Anno incerto.) Domino seruus, magno praesuli FULBERTO HILDEGARIUS suorum minimus quod potis erit strenuum fidelitatis obsequium. Ex hoc, domine mi reuerendissime, quod te, propter mores tuos matura sanctitate suauissime redolentes, erga tibi subditos eo animo esse intelligo ut bonos sinceri amoris gratia complectaris, malis pii [Col.0211C] cordis miserationem impendas, ullum uero odisse uelut nocentissimam pestem horreas; magnae reuelationis solatium mihi comparatur, ualde metuenti, eo quod nimis sum ad irascendum pronus, gratia tua etsi non funditus aliquatenus tamen caruisse. Cui enim, etiam grauioribus delictis obnoxio, apud tam bonae moralitatis uirum desperanda sit uenia? considerato quod delinquenti potius compateris quam odis, compatientem uero ad ignoscendum minime esse difficilem; ipsum quidem, dummodo correctionem exhibeat, maioris abs te usumfructum dilectionis habiturum. Tanta itaque ui bonitatis animatus supplico ut cum mihi pro meis offensis miserescas, tum etiam, eis renuntiatum ire conanti ueniamque postulanti parcens, amoris sinum amplius relaxes. Unde absit [Col.0211D] ut te remoretur illa cogitatio, me scilicet irae uitio perennem fecisse deditionem, quandoquidem multis astantibus, nec non etiam in praesentia tui, cui plus omnibus cultum reuerentiae debeo, aliquoties irasci non omittam! Certe quanto crebrius huiusmodi uitium manifestatur, et maiore hominum frequentia redarguitur, tanto celerius hinc euasurum qui, uere captiuus eius, [liber] effici uoluerit, auctore abbatis Serapionis collatione, crediderim. Quare, cum alios mihi succensere cupiam, te potissimum ut id sedulo agas oro. Te enim super cunctos mortales, quod simplicitas adulationis ignara fatetur, animae meae uisceribus diligendum mandaui. Sum namque, diuina procurante gratia, disciplinae tuae uernaculus a puero; nec ulli unquam tanta meae conscientiae secreta, nam [Col.0212A] aliis quaedam, tibi omnia detexi. Quaeso ergo te, profusus lacrymis faciem mentis, ne, mei cura posthabita, necessariam castigationis uel admonitionis eleemosynam mihi subtrahas. Nam si hoc, auertat autem diuina pietas! egeris, nunquam tanta mole frangar incommodi, quam cum me uidero sic a te neglectum iri. Rogatus opusculum meum corrigere, uale, summa spes consilii mei post Dominum. Amen. EPISTOLA XXVI [olim LXII]. (Anno 1016.) Fratri THEODORICO, FULBERTUS sacerdos. Quod te pridem ordinare noluimus, mirantur tecum, ut aiunt, amici tui, insuper et dominus noster rex, et, cur omissum sit causam ignorantes, omnes [Col.0212B] fere id iniuste ac contumeliose factum clamant. Nos uero, qui non iniuste nec contumeliose factum esse scimus, non unam tantum, sed plures ueras et authenticas inde reddimus rationes, quae tibi et illis finem recti persuadeant, ac a praua suspicione remoueant. Una igitur causarum haec fuit, quia die illo quo sacrandus esse uidebaris, comprouincialium episcoporum, qui aberant, nec litteras nec legatos habuimus. Quod solum tantum ualet, ut, si nullo amplius adminiculo indigeres, tamen sine isto regulariter ordinari non posses. Talem enim ordinationem irritam esse testantur Niceni concilii capitulum quartum, et Antiocheni nonum decimum. Haec tamen causa datis induciis corrigi potuisset. [Col.0212C] Altera fuit, quod sub ipso deliberatae ordinationis articulo, propter crimen homicidii, quod audierat, missum a domino papa uidimus interdictum. Quod si ille non mitteret, esset tamen obseruanda sententia Apostoli dicentis, oportere non solum episcopum, sed presbyterum quoque et diaconum sine crimine esse. Nec spernendum illud quod apertissime scriptum est in Rhegiensi concilio, his uerbis: Qui deinceps non prouehantur ad sacerdotium ex regulis canonum, necessario credimus inserendum, id est qui in aliquo crimine detecti sunt, et caetera, usque subiacebit. At si quis obiiciat aliquem ex Patribus post peractam poenitentiam et longam anachoresim propter religionem suam raptum fuisse ad episcopatum, respondetur quod legi communi et uniuersali [Col.0212D] singulares personae uel causae non praeiudicant. Deinde certe quod nihil esset exemplorum inductio, ubi neque personarum neque negotiorum similitudo consequitur. Nunc caetera uideamus. Tertiam nobis causam tua confessio dedit, quae nos maxime a tua ordinatione deterruit; nam pro captu nostrae simplicitatis caeteras quidem graues, sed tertiam hanc magis periculosam esse rati sumus. Proprium capitulum huius causae noluimus ascribere, sed commune hoc est concilii Niceni capitulum nonum: Si qui sine examinatione promoti presbyteri sunt, et postea examinati confessi sunt peccata sua, et cum confessi non fuissent, contra regulam uenientes homines manus eis temere imposuerunt, hos ecclesiasticus ordo non recipit. In omnibus enim quod irreprehensibile [Col.0213A] est defendit Ecclesia. Quarum uero promouit proscriptio refragantium clericorum et extorta timore electio, uerum non electio. Nam cum sit electio unius de pluribus maxime complaciti secundum liberam arbitrii uoluntatem acceptio, quomodo electio recte dici possit, ubi sic a principe unus obtruditur, ut nec clero, nec populo, nec ipsis summis sacerdotibus ad alium deflectere concedatur. De uiolentia huiusmodi Constantinus Augustus talem contra se et contra alios principes sententiam dedit: Quaecunque, inquit, contra leges fuerint a principibus obtenta, non ualeant. Et Rhegiense concilium: Sed nec ille, inquit, deinceps episcopus erit, quem nec clerus nec populus propriae ciuitatis elegerit. Ecce tibi promissas rationes exsoluimus. Quae si [Col.0213B] iustae sunt, displicere non debent. Adiecimus etiam pauca propter breuitatem capitula diuinae legis. Quam primo quidem condere magni consilii, postea uiolare summae irreuerentiae, seruare hactenus gloriae tantae fuit, ut quisquis secundum illam uixerit, procul dubio inter beatos computatus sit. Propter has itaque rationes non audentes tibi manus imponere, ut pote deinceps ordinandi potentia carituri, praeuaricatores legis esse noluimus. O sacrilegam impietatem! in ipso sinu sanctae matris Ecclesiae a fautoribus tuis pene perempti sumus; et quidem ita carum fuit euasisse uiuos, ut subsecutae praedae leuis esse iactura uideatur; sed quia haec scandala propter te nobis fiunt, iam ut desistant te apud eos obtinere oportet, apud quos hanc persequendi sacerdotes [Col.0213C] gratiam inuenisti. Nosti enim quid portendatur homini per quem scandalum uenit. De caetero autem, frater, est quod te celare non debemus, uideris enim nobis uehementer errare, qui sine respectu Dei praesulatum uiolentus inuadis. Nam si sola damnatur ambitio, quid de uiolentiae importunitate censebitur? Verum non solum hoc, sed in ipsa uiolata nec postea reconciliata Ecclesia missarum solemnia celebrare praesumis; utrum tamen imprudenter, an consulto facias haec, habemus incertum. Sed si imprudenter, instruenda simplicitas; si uero consulto, praesumptio est punienda. Nam si te canones scire constat, et tamen imprudenter obsurdescere et contraire contendis, non modo praesulatum [Col.0213D] fugientem non assequeris, sed nec quod apprehendisse debueras presbyterium tenuisti. Vale. EPISTOLA XXVII [olim XCIII]. (Anno 1016 aut 1017.) Excellentissimo et charo domino suo ROBERTO FULBERTUS Carnotensium episcopus cursum honesti continuum ad beatitudinis finem. Inter multas sollicitudines meas, cura tui, domine, me non mediocriter afficit. Cum enim te prudenter agere accipio, laetor; sin autem, tristor et timeo. [Col.0214A] Audito igitur inter alia quod proxima solemnitate Natalis Domini consilium habiturus sis cum principibus regni de pace componenda, gaudeo. Sed audito quod Aureliana ciuitas sit incendio uastata. sacrilegiis profanata, et insuper excommunicatione damnata, nec post reconciliata, miror, et paueo. Quanto enim dolore putas afficiendos esse sacerdotes fideles tuos, qui ad honorificentiam Dei et tuam ipso die congregandi sunt, si in eo loco fuerint ubi nec ipsis sacrificare liceat, nec tibi sacrosanctam eucharistiam absolute percipere? Absit hoc a te, charissime domine, ut tu in tanta solemnitate aut diuinis officiis careas, aut illicite uel indigne, te sciente, usurpari permittas! Quod ideo te praemonere curaui, ut uel illum locum facias reconciliari, aut ubi melius [Col.0214B] sit solemnitatem celebrare memineris. Velim autem suadere tibi, si possim, ne dimittas, propter iram, quae iustitiam Dei non operatur, quin episcopo tuo treugam des, polliceare iustitiam, insuper et conductum praebeas, si uelit, ad reconciliandas Ecclesias suas. Quod si detrectauerit, ipse in periculo, tu nauigabis in portu. Caeterum, quia tuis obsequiis me tunc adfuturum esse mandasti, apud Sanctum Maximinum hospitari postulo, quod nec monachis quidem ipsius loci fore ingratum puto: ut ibi Natalitia nocte celebratis uigiliis, sequenti mane in tuum seruitium possim esse paratus. Vale semper, et prosperare in Domino. EPISTOLA XXVIII [olim XXVIII]. (Post annum 1017.) [Col.0214C] Senonensium praesuli LEUTHERICO FULBERTUS Carnotus sacerdos. Quod me, Pater, amicum appellas, gratanter adnuerem si te quoque exhiberes amicum. Sed cum sine meo consilio episcopos ordinando dignitatem suam Ecclesiae Carnotensi derogas, cumque in eodem negotio legem canonicam multimode soluis, non solum me laedis, sed omnes pariter qui iustitiam colunt, et ego quidem mecum adhuc multa patior. Sed lex ipsa diuina suam iniuriam bene ex parte uindicat, quae, dum a te resoluitur, tua opera cassat. Hoc pridem in T. factum, in G. nuper iterasti, qui sic a te pastor est institutus, ut nec gregem sibi commissum [Col.0214D] nouerit, nec grex ipsum recipere uelit. Reprobatus itaque et a finibus episcopatus extorris, cum palam intrare per ostium non potest, ut legitimus pastor, nec aliunde furtiuus ascendere, per uiolentiam regis irrumpere nititur ut tyrannus . Nec miror adeo si iuuenis ille tali potuit ambitione tentari, cui uel aetas illa, uel quae eius aetatis pedisequa solet esse, locum forsitan obtineat excusandi. Sed tu, Pater, non solum mirandus sed insuper exhorrendus, quem nec imprudentia fallit, nec casus turbat, nec urget ulla necessitas: sed scienter et quasi cum deliberatione [Col.0215A] quadam ultro te atque alios perdas. Nec illud sane tibi tacere debeo, quod ad tuas ordinationes dominum F. Trecassensem episcopum periculose tibi socium addis, quem certam ob causam esse non dubitas imparatum. In qua re dupliciter te delinquere constat, cum eum, ad tantam praesumptionem animando, de poenitentia prioris culpae facis esse securum. De his ergo et huiusmodi te resipiscere iam et poenitere oportet, si cum Apostolo horrendum credis incidere in manus Domini uiuentis. Sed ego fortassis aspere loqui uidear, apud te tamen, ut credo, non male mereri, si sis de quo dicitur: Argue sapientem, et diliget te (Prou. IX, 8). Caeterum in fine huius schedulae exoratum te uolo, ne amodo (sicut soles) scripta mea publicando mihi inimicos acquiras. Unde, [Col.0215B] si morem tuum immutare nolis, ego tamen idcirco uera uel dicere uel scribere non desistam. Vale. EPISTOLA XXIX [olim XL]. (Circa annum 1018.) Vitae pariter et doctrinae meritis uenerando abbati et archiepiscopo G. FULBERTUS humilis episcopus utriusque officii praemia gloriosa. Si de mea dilectione confidis, Pater, sicut litterae tuae significant, securus esto, quia rem tenes, non te fallit opinio. Proinde quidquid a me competenter exposcis, facile impetras, et nunc quidem specialiter de audientia domni T. uenerabilis sacerdotis, ne queratur diutius defraudari opportunitate iudicii. Quod ego sibi hactenus, Deum testor, non insidiando distuli, sed prouidendo dissuasi, sciens quia causa [Col.0215C] eius intimae turpitudinis est; et sentinae modo, quo amplius agitatur, eo dirius fetet. Nec uero turpis tantum, sed et periculosa est, adeo ut, si uenerit ad iudicium, aut ipse aut accusator eius cum magna sit contumelia degradandus. Hoc itaque prouidens, et illud euangelicum mente reuoluens: Nolite iudicare, nolite condemnare, et caetera, haerebam timorate suspensus, et exspectans ut Dominus tantum dedecus Ecclesiae suae, [e] publica discussione, uel insultatione [oriturum], piaret. Nunc autem impatientia domni T. non permittit hoc fieri, sed pertinaciter instat, ac pie dissimulantes ad iudicium uehementius urget. Tantum ergo quamuis inuictus et coactus cedo, diemque et locum, ut rogasti, constituo, iam non audens relinquere indiscussum quod Deum puto nolle [Col.0215D] praeterire inultum. In perpetuum uale. EPISTOLA XXX [olim III]. (Post annum 1019.) Domino suo regi serenissimo ROBERTO FULBERTUS, humilis Carnotensium episcopus, in gratia Regis regum semper manere. Gratias referimus benignitati uestrae quod nuper misistis legatum uestrum ad nos, qui et uestram nobis sospitatem nuntians nos laetificaret, et fortunae nostrae modum sciscitatus a nobis, uestrae maiestati [Col.0216A] renuntiaret. Ac tunc quidem scripsimus uobis de malis quae irrogat Ecclesiae nostrae Gaufridus uicecomes , qui nec Dominum nec excellentiam uestram se reuereri satis superque indicat, cum et castellum de Galardone, a uobis olim dirutum, restituit, de quo dicere possumus: Ecce ab oriente panditur malum (Ier. I, 14) Ecclesiae nostrae. Et rursus alterum aedificare praesumpsit apud Isleras intra uillas Sanctae Mariae, de quo et reuera dici potest: En ab occidente malum (Ibid.) Nunc quoque de iisdem malis necessario scribentes conquerimur apud misericordiam uestram, consilium et auxilium petentes ab ea, quoniam a filio uestro Hugone super haec mala nihil opis uel consolationis accepimus. Pro quibus, tacti dolore cordis intrinsecus, iam in tantum moerorem [Col.0216B] nostrum prodidimus, ut signa nostra iucunditatem et laetitiam significare solita, ab intonando desinere, et tristitiam nostram attestari quodammodo iusserimus, officiumque diuinum, hactenus in Ecclesia nostra per Dei gratiam cum magna cordis et oris iubilatione celebrari solitum , depressis modo miserabiliter uocibus et pene silentio proximis fieri. Unde pietatem uestram, cum fletu cordis et mentis, genua flexi precamur, succurrite sanctae Dei Genitricis Ecclesiae, cui nos fideles uestros, quantum possumus, licet indignos, praeesse uoluistis; quorum a uobis solummodo post Dominum in his quae ingeruntur molestiis consolatio et respiratio funditus pendet. Cogitate ergo qualiter ab his liberemur, et [Col.0216C] ut moerorem nostrum conuertatis in gaudium, obsecrando comitem Odonem , et ei uestra regali auctoritate uiuaciter imperando ut praedictas diabolici instinctus machinas uero animo destrui iubeat, uel ipse destruat, propter Dominum, et fidelitatem uestram, et sanctae Mariae honorem, et nostri adhuc sui fidelis amorem. Quod si nec per uos nec per illum irrita fuerit haec quasi perpetua nostri loci confusio, quid restat aliud, nisi ut penitus interdicatis agi diuinum officium in toto episcopatu nostro? ipsi inde, heu! inuiti, et maxima necessitate coacti, aliquo exsulantes, nec oculis nostris uidere diutius sanctae Dei Ecclesiae conculcationem ferentes. Quod ne facere cogamur, uestram misericordiam iterum iterumque flebiliter oramus ne et illud, quod absit! [Col.0216D] apud extraneum regem uel imperatorem fateri compellamur a uobis exsules, noluisse uos uel non ualuisse sponsam Christi sanctam Ecclesiam, uobis [nobis?] regere commissam, tueri. EPISTOLA XXXI [olim IV]. (Post annum 1019.) Domino suo ROBERTO, regi benignissimo, FULBERTUS, Dei et sui gratia Carnotensis episcopus, statum plenae felicitatis. Postquam transmisimus uobis litteras per Ragenfridum [Col.0217A] clericum, quermoniae nostrae, de oppressione quam Ecclesia nostra patitur, locuti sumus cum domino rege Hugone, filio uestro, sciscitantes ab eo cur nobis in tanta necessitate non succurrerit. Qui se contra nos humiliter purgans respondit quia procul a nobis erat, ideo facultatem sibi ueniendi in auxilium nostrum non fuisse, imo copiam uirorum qui se comitarentur non habuisse. Cuius nos purgationis causam minime discredentes, pro illo uestram clementiam oramus, ne fiat aliena a uestro genito paternitatis uestrae gratia, si sanctae Ecclesiae non praestitit opem, quae impossibilis erat ei praestari. Ad uos tandem, dilectissime domine, nostri adiutorii summa redit, cuius gratuita bonitate praesulis honore fungimur, et tutela cuius posse eripi a malorum [Col.0217B] iniuriis omnino confidimus. Sed ab iis quae modo nobis incumbunt sine multo labore uestro speramus erui, dummodo prece et obsecratione cum Odone comite obnixe agatis quatenus idem nos ab illis expediat. Caeterum serenissimam pietatem uestram appellamus pro eodem rege filio uestro, qui satis superque desolatus incedit. Neque enim in domo uestra cum securitate uel charitate licet ei manere, neque foris est ei unde uiuat cum honore regi competente. Unde uos oportet aliquid boni consilii reperire, et illi impendere, ne dum ille quasi peregrinus et profugus agit, paterni animi fama uobis depereat. EPISTOLA XXXII [olim LXX]. (Post annum 1019.) [Col.0217C] FULBERTUS indignus episcopus ineffabiliter charo Patri et domino suo ODILONI cum cherubin et seraphin odas loqui. Quantas animo concipere possum tibi gratias habeo, sancte Pater, qui meo arbitratu taediosam et uix tolerabilem importunitatem meam quasi pro deliciis habes: seruoque et sua tibi debenti omnia uersa uice dominus paras obsequia. Vere uiuit hic et fulgurat illa fortis et speciosa charitas, quae secundum Apostolum patiens est, benigna est, et cuius uigor nunquam excidit. Hac denique praesentialiter fruendi desiderio maceror, sed graui ad praesens difficultate detineor. Malefactor enim ille Gaufridus, [Col.0217D] quem pro multis facinoribus excommunicaueram, incerto utrum desperatus an uersus in amentiam, collecta multitudine militum quo ducendi essent ignorantium, uillas nostras improuiso incendio concremauit, nobisque quantas potest machinatur insidias. Super his itaque, ne tantae causae indiscussae uel inultae remaneant, necessario mihi conueniendus est primitus Odo comes. Quod si dissimulauerit, restabit regis et Richardi rogare patrocinia. Quod si isti quoque opitulari neglexerint, quid melius mihi restet non uideo, quam haec missa facere, et Christo secretius deseruire. Valete. EPISTOLA XXXIII [olim LXXI]. (Circa ann. eumd.) [Col.0218A] Quod iugiter in sinu memoriae fouet domino abbati G. FULBERTUS Carnotensium sacerdos abundantiam charitatis. Peregrinus quidam frater nomine Hermengaud nos consolationem petiturus adiit, uultu, sermone et habitu poenitentis. Sentus enim et squalidus, pallentique macie deformatus, sua culpa de uestri coenobii paradiso se conquerebatur expulsum; in corpore fesso morientem animam circumferre. Quod uerbum interitus admittentes compassione carere, uosque pro illo non rogare nequimus. Precamur itaque, si uis, si fas est, in nomine eius Domini qui iuxta est his qui tribulato sunt corde, ut paterna pietate recipiatis [Col.0218B] hunc filium iam tandem sero postliminio reuertentem: quo de conuerso peccatore non tantum angeli Dei, uerum etiam ipsi fratres, quorum propius interest, gratulentur. Valete memores uestri, nostri non immemores. EPISTOLA XXXIV [olim CV.] (Post annum 1019). Dilectissimo domino suo ROBERTO regi ac reginae CONSTANTIAE utinam in Domino constantissimae, FULBERTUS humilis Carnotensium episcopus fidelitatis obsequium et orationis suffragia, quantum scit ac potest. Cognita per nuntium uestrum alacritate uestra, gaudio magno repleti sumus, Deo gratias agentes. Vobis enim incolumibus, nos bene ualituros per Dei gratiam et uestram speramus. Quoniam autem placuit [Col.0218C] bonitati uestrae consulere nos super habitu nostro, scribimus uobis multis nos ad praesens incommodis urgeri, quae nobis infert Gaufridus uicecomes de Castro dunensi. Refecit enim ante Natale Domini castellum de Galardone, quod olim destruxistis, et ecce tertia die post Epiphaniam Domini coepit facere alterum castellum apud Isleras intra uillas S. Mariae. Unde legatos nostros misimus ad filium uestrum regem Henricum [leg. Hugonem] et Odonem comitem, incerti utrum illorum assensu tanta mala praesumpserit; aliter enim haec illum aggredi uix opinabile est. Sed si illi nos in tantis aduersitatibus non adiuuerint, ad uos post Dominum respicimus, ut per uos ab huiusmodi oppressione liberemur. Dolemus autem uos ita nunc in aliis partibus occupatos, [Col.0218D] ut uestro succursu de praesenti respirare nequeamus. Quod si cito nobis a filio uestro subuentum non fuerit, communi nostrorum consilio, diuinum officium desiturum in toto episcopatu nostro noueritis. Si comes Odo apud uos est, monete illum ut subueniat nobis propter Dominum et fidelitatem uestram. EPISTOLA XXXV [olim VIII. (Circa annum 1020.) Venerabili fratri et coepiscopo FRANCONI FULBERTUS salutem. Superfluum duxi longam fabulam nostri senis transcribere, et mittere tibi, cum totam rationem eius, si qua est, ex mea breui responsione facile [Col.0219A] percipere possis; fuitque huiusmodi: "Fratri in Domino ei consacerdoti suo Auisgaudo Fulbertus. Absit, frater, ut credatur uerum esse, quod scripsisti, meum archipraesulem et me tuam confessionem publicasse! non est enim uerum. Tuque dum talia scribis, bene meritis de te ingratus es, et iniuste contumeliam facis. Si qua enim honesta tua nouimus aut sperauimus, fideliter ea publicauimus, ad testimonium tuae probitatis, contra illos maxime qui discessionem tuam ab episcopatu auaritiae, uel ignauiae, uel turpitudini ascribere nitebantur. Si quae uero occulta, quae poenitenda forent, nostrae fidei credidisti, caute celata sunt. At si talia confessus es quae et prius et postmodum ore uulgi uentilata sint, ea nos occultare nequimus. Comperi [Col.0219B] autem ex litteris tuis tibi molestum esse quod te monasticae uitae diximus amatorem, quod, quia nocere non intelligo, molestum esse demiror. Amor namque religionis episcopali gradu, quem reperis, dignum te potius quam indignum efficeret, si nihil aliud impediret. Utrum autem sit, uel quid sit quod impediat, sagacitatem tuam non arbitror ignorare. Si quaedam grauis causa quam dissimulas non obstaret, ea est huiusmodi. Si de repetendo episcopio querimoniam incipere uelis, non satis apparet cui eam iure intendere possis. Nullus enim te expulit, nullus cathedram tuam, te renitente, peruasit; sed tutemet ultro causa aegritudinis, ut aiebas, curam episcopalem simul et cathedram reliquisti, ut perhibent: et siue Franconem tunc decanum Parisiensis [Col.0219C] Ecclesiae, siue quemlibet alium subrogari tibi uerbis et scriptis a rege petisti. Quod si ita est, et sic tibi consequenter substitutus est Franco, eligente clero, suffragante populo, dono regis, approbatione Roman. pontific. per manum metropolitan. Senonensis, fulcitur utique substitutio et consecratio eius fauore quoque et auctoritate beati Gregor. papae, qui scriptis suis, sicut nulli pontificum non petenti pro qualibet aegritudine succedendum fore docuit, ita uoluntarie renuntianti sedi suae successorem nullomodo denegauit. Sed quid aliud est quare te episcopatu carere oporteat, tu te noueris. Sin autem, hoc tanti nobis esse uidetur, ni [leg. ut] te facere ualeat recuperationis exsortem. Quapropter [Col.0219D] desine curiosos instigatores audire, desine reges et praesules inefficacis querimoniae taediosis scriptitationibus fatigare, et Ecclesiae Parisiensi te importune obtrudere uelle. Quae, ut fatetur, nec patronum te habuisse gauisa est, nec doluit amisisse; quippe cum neque ex praesentia tua doctrinae profectum, neque ex absentia senserit detrimentum. Vale memor nostri. EPISTOLA XXXVI [olim XXXIX]. (Circa annum 1020.) Venerabili Bituricensium praesuli G. FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus incrementa uirtutum. Legatum uestrum diu detinui, quia Salomon abbas [Col.0220A] cum quibusdam monachis aberat, sine quorum consultu uobis responderi non oportebat. Quos, ubi redierunt, commonui ut sese ad audientiam praesentarent contra domnum Tetfridum. Ipsi uero responderunt se messiuo tempore occupatos, lites ad praesens agitare non posse. Sed idibus Octobris in Aurelianensi concilio, quod futurum esse destinauimus, constituent uobis proximum audientiae et diem et locum. Tantummodo fratrem suum Dodonem, qui est apud uos, reddatis eis infra praedictum terminum. Interea oblatae sunt nobis quaedam litterae sub uestro nomine conscriptae ad domnum Arnulphum abbatem Sancti Petri, significantes uos excommunicasse monachos nostros. Sed auctoritatem qua uobis id liceat, me non memini uidisse. At, si apud uos habetur, [Col.0220B] nobis eam debetis ostendere, ne forte, si non ostendatur, aut temere aut minime excommunicati esse dicantur. In litteris etiam quas mihi nuperrime direxistis, confictam inueni reprehensionem meam de ordinatione Salomonis abbatis hoc modo: miramur qua auctoritate fieri potuit ut sine audientia subditus praelato praepositus sit. Quod, ut puto, mirari non debetis, quia non est, sed illud potius attendere quod est. Non enim hoc sine audientia factum est. Neque subditus Salomon Tetfrido adhuc praelato praepositus est. Domnus namque Tetfridus a suis monachis criminatus, ut scitis, apud me de infamia sua querimoniam fecit, eorumque malitiam se ferre non posse dicens, sub audientia mea et eorum [Col.0220C] qui mecum erant, praelationi suae perpetualiter renuntiauit: astruens abbatem monachorum Bonae uallis ulterius se non esse futurum. Sicque, petita a nobis migrandi licentia, transiuit ad uos. Monachi uero qui in Bona ualle remanserant, hoc scientes, alium quemdam ex fratribus suis electum, eo quod irreprehensibilis esse uidebatur, obtulerunt Odoni comiti abbatia illa donandum , ut mos erat, mihique deinde consecrandum. Is interim locum pastoris tenet. Si quis ergo est, qui me super hoc facto praesumptionis arguat, nouerit me respondere paratum, et hoc tam ratione quam auctoritate approbaturum. Quod si quis abbatum, uel animi uel corporis aegritudine molestatus, praelationem suam in perpetuum renuntiando deserat, episcopus ipsius [Col.0220D] dioecesis in loco eius alterum debeat ordinare. Valete EPISTOLA XXXVII [olim XXIX.]. (Circa annum 1020.) Venerando Senonensium praesuli LEUTHERICO FULBERTUS Carnotensis humilis sacerdos. Litteras ex parte uestra suscepimus, suadentes recipere quod homicidae Siluanectenses offerunt ut mereantur absolui. Nos autem, in quibus oportet, uobis semper obedire parati sumus, sed in hoc ad praesens ideo non oportet, quia neque iustum neque commodum est. Et iustum non esse leges scriptae [Col.0221A] demonstrant. Commodum uero non est ut mors sanctorum, quae in conspectu Domini pretiosa est, apud homines uili pretio constet. Quod si quis instituerit, omnium sanctorum qui eadem causa perituri sunt, reus sanguinis erit. Sanctitas uestra ualeat semper et uigeat. EPISTOLA XXXVIII [olim XLVI]. (Circa annum 1020.) A. claro Laudunensium praesuli FULBERTUS Carnotensium sacerdos. De grandi iniuria nobis facta conquerimur apud te, magne Pater, quem ex debito charitatis et officii talia curare oportet. Causa uero huiusmodi est. Quodam Ecclesiae nostrae subdecano defuncto, petiit [Col.0221B] a nobis R. Siluanectensis episcopus dari sibi aut fratri suo ministerium eius. Nos autem respondimus non conuenire sibi, eo quod episcopus esset, neque fratri aetate adhuc et moribus immaturo. Tunc elegimus de numero sacerdotum nostrorum ad illud officium Eberardum quemdam, scientem ac religiosum uirum. Quod factum praedictus R. materque et frater ipsius adeo inuiderunt, ut sancto uiro, coram pluribus qui testes inde sunt, terribilia minarentur. Et dictum facto non caruit. Venerunt enim de ciuitate Siluanectis ad nostram quidam ex domesticis eorum, sic necessarii ut absentia illorum nec per unum diem ignorari potuerit, qui interdiu quidem latuerunt, sed, profunda nocte egressi, sanctum illum presbyterum more solito uenientem ad Ecclesiam, [Col.0221C] quasi lupum rabidum, lanceis falcatis [alias fallastris] et gladiis in ipso atrio principalis Ecclesiae trucidauerunt. Clerici autem eius, qui expeditum Dominum tarde secuti sunt, inuenerunt eum adhuc extrema uerba protomartyris Stephani praedicantem. Porro carnifices praesidio noctis incogniti iam diffugerant, et cui crimen hoc intenderetur, erat incertum, cum quidam propter minas praeteritas domum R. quae erat apud nos, suspectam habentes, repererunt in ea uernaculum quemdam uestes suas et calceamenta lota siccantem. Ex quo signo coniectura est incoepta; cum ad causam huius lauacri dicendam homo acrius urgeretur, se facto de quo agebatur adfuisse confessus est, sociosque prodidit, et ordinem rei gestae exposuit. Nos denique, totum [Col.0221D] hoc altius perscrutantes, pro certo ita esse comperimus. Comperimus, inquam, inuidiae liuorem, fraudem malitiae, sacrilegii nefas crudele, cruentum et singulare facinus in occisione sanctissimi sacerdotis. Nunc ergo tanta causa, quia indicatio eius obscura non est, solam, ut uides, ultionem expostulat. Sed cum iuris sit ad utilitatem reipublicae cunctos punire maleficos, illos tamen uehementius exturbare necesse est, qui in Deum et sanctos eius tam impie tamque crudeliter audent. Quid enim mali ulterius, uel certe aeque magnum excogitari queat? Multo nimirum leuius illi complices Core peccasse uidentur, [Col.0222A] quos tamen iudicio Dei terra uiuos absorbunt. Nam si illi sanctos Dei contempserant, non utique trucidarant. Quod si tales socordia uel iniquitas iudicum reliquerit impunitos, cum hoc facere conspirare sit in contumeliam Dei, et exponere seruos eius ad caedem: quid restat, nisi ut ipsius summi iudicis ira desaeuiens, et hos et illos inaudita mortis atrocitate disperdat? Proinde nobis, quibus idem Dominus Ecclesiae suae tribunalia commisit, apprime necessarium est regem nostrum nosque inuicem modis omnibus excitare, ne repente feriamur in huiusmodi socordia oscitantes. Quod ego te facere deprecor, magne Pater, cui Deus bene suadendi copiam incomparabilem dedit, simulque ut ipse mecum praedictos maleficos citra legitimam satisfactionem excommunices, [Col.0222B] quos tamen usque in finem a communione priuandos esse non nescis. Vale. EPISTOLA XXXIX [olim XLIX] (Circa annum 1020.) Venerabili Siluanectensium episcopo R. FULBERTUS Dei gratia Carnotensium sacerdos. Quia iudicio contendere magis quam ueniam postulare statuistis, restat uobis conuenire iudices, qui, praefixis loco et tempore, nos in alterutrum legali ratione iustificent. Non enim usurpamus officium iudicis in isto negotio, sicut uos uelle dicitis, cum nullus esse possit suae causae et assertor et iudex. Verumenimuero satis admirari nequimus quidnam mali est quod tam audacter ad iudicium properatis, nisi forte, quod abhorrere humanum [Col.0222C] est, publice damnari eligitis quam secreta satisfactione purgari. Quid enim aliud in iudicio mereatur manifestae culpae odiosa defensio? Et uestra quidem culpa sic manifesta est, ut nullo excusationis genere ualeat obumbrari. Vox enim sanguinis fratris uestri et sacerdotis Eurardi, postquam ad aures supremi iudicis ascendit, per totam Galliam uehementer infremuit. Qui, ut certo scimus, non est occisus ob aliam causam, quam ob uestrae cupiditatis iniustam calumniam. Viderint iudices utrum effectus referatur ad causam. Vale. EPISTOLA XL [olim L]. (Circa eumd. an.) Venerabili Siluanectensium episcopo R. FULBERTUS Dei gratia Carnotensium sacerdos. [Col.0222D] Non oportet nostri ordinis uiros in superfluis scriptitationibus occupari, multa enim et magna negotia nobis expedienda, si non dissimulamus, incumbunt. Sufficiant nobis super his unde agimus, litterae nuper a nobis missae, quarum erat extremitas: Viderint iudices utrum effectus referatur ad causam. Quae enim ibi scripta sunt, aut ea legitima assertione confirmabimus, aut uos infirmare et pernegare patiemur, si data fuerit consilii iudiciique occasio: sin autem, contenti erimus ea praemonuisse quae uos credimus emendare: debuisse. Vale. EPISTOLA XLI [olim LI]. (Circa eumd. an.) [Col.0223A] FULBERTUS episcopus, uenerabili consacerdoti suo R. boni propositi finem optimum. Mulier illa de cuius causa nostram humilitatem consulere uoluistis, impedita est uinculo iuramenti, nec potest inire connubium sine crimine periurii, nisi per consensum aut post obitum illius cui se tali iuramento conditionaliter obligauit. Vale. EPISTOLA XLII [olim LII]. (Circa eumd. an.) Venerabili Rothomagensium archipraesuli ROBERTO FULBERTUS humilis episcopus, si quod ualet orationis suffragium. Procacitas G., cuius mihi mentionem fecistis, [Col.0223B] satis superque fatigauit me de nouis connubiis expetendis; sed ego semper obstiti, dicens non licere ei sua uxore uiuente alteram usurpare. Nunc ergo tandem rogauit me, seu callide siue simpliciter, ut sibi aut uxorem suam fugitiuam redderem aut eam, si reniteretur, excommunicarem; alioquin diceret quod ego et illa faceremus eum moechari. Conuenta igitur de hac causa mulier, respondit mihi nunquam se redituram ad illum; et, quia certo nouerat mores suos cum moribus G. conuenire non posse, uelle se potius renuntiare saeculo et monacham deuenire, tantum si Gualerannus sibi uel centum libras nummorum Carnotensium ferendas ad monasterium daret. Ego autem inter haec monacham illam nec fieri prohibeo, nec compello, [Col.0223C] sed nec ut ad uirum odientem peritura redeat, coarctare praesumo. G. autem saepe mittit ad me, licentiam ineundi connubii noui petens; illam se gurpisse, suamque pecuniam recepisse, licet non uere protestans. Ego uero interdico ei licentiam istam, donec uxor eius aut monacha facta sit, aut defuncta. Quorum utrum prius futurum sit, nescio. Si ergo de hac causa meum consilium uultis, quod ego facio, idem uos facere suadeo, hoc adiiciens ut, si causam hanc acri censura pertractare uelitis, ex mea parte non contradictionem, sed suffragium uos habere sciatis. Capitula canonum ad hanc causam pertinentia nobis subscribere non uacauit ad praesens, hostium persecutione turbatis. Scribemus autem et haec et alia libenter in obsequium uestrum, [Col.0223D] si Deus concesserit nobis salutem et pacem. Valete. EPISTOLA XLIII [olim LIII]. (Circa eumd. an.) Charo suo R. FULBERTUS episcopus. Occupatus erga plurima paucis tibi sic respondere compellor. Ecclesiae nomen, extra quam ueri sacrificii non est locus, interpretatione sua pluralitatem innuit. Sacerdotalis quoque salutatio qua Dominus uobiscum dicitur, non est unum solum, sed ad plures dirigitur. Sed et ille uersiculus de quo mihi [Col.0224A] quaestionem fecisti, plane sibi circumstantes requirit. Pro his ergo atque aliis huiusmodi non ex auctoritate quidem canonum, quos mihi modo retractare non licuit, sed meo interim arbitratu tutius esse suadeo te a missarum celebratione suspendere, quam eas sine duarum saltem aut trium fidelium attestatione celebrare. Scrupulus autem ille de offerentibus ita solui potest, quod dum sacrificamus illi pro quibus agitur, per manus nostras offertur Deo sacrificium laudis . Haec ad praesens me respondisse contentus aueto. Quod si noua legendo uel retractando uerum de his quidpiam magis ratum inuenero, tibi charitatiue rescribam. At si tu te prior aliquid tale repereris, eamdem nobis exhibe charitatem. Vale. EPISTOLA XLIV [olim LIV]. (Circa eumd. an.) [Col.0224B] Venerando Remorum archipraesuli EBALO FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus. Angustiae tuae compatiens Odonem comitem arguendo conueni: respondit tandem quod in te deliquerat emendare se uelle, et, ad tollendam animi tui aegritudinem, adiuuare, quod maxime desideras, ut Remensis Ecclesia respiret ad pristinam dignitatem. Si haec tibi facere uoluerit, recipere suadeo, ut quamprimum expeditus redeas ad officium tuum. Deinde suggero, etsi non indiges, ut ad pacem pauperum componendam tota mente satagas, quos sui reges et principes uehementer affligunt. Praeterea [Col.0224C] Beroldo episcopo referente audiui sic te moerore afflictum, ut curam gregis Domini relinquere uelis. Quod ego acriter et amice redarguo, testans te, si hoc egeris, non fuisse pastorem. Vale memor mei peccatoris in orationibus tuis EPISTOLA XLV [olim LV]. (Circa an. eumd.) Diligendo semper atque uenerando Remorum archiepiscopo EBALO FULBERTUS Carnotensis humilis episcopus, communicare fontem intimae charitatis. De uestra bonitate, non de nostro merito confidentes, deprecamur, optime Pater, ut notum habere dignemini hunc charum nostrum nomine Hubertum, qui de patria sua causa discendae honestatis [Col.0224D] egressus, et apud nos aliquandiu demoratus, talem se nobis exhibuit, ut non minus quam frater uterinus amari et honorari meruerit. Nunc uero eadem causa permotus, monasterium beati Remigii, quod uestrum est, uisitare disposuit: ubi si in aliquo fuerit indigus uestrae opis, sentiat quaesumus uiscera pietatis. Vale. EPISTOLA XLVI [olim LVI]. (Circa an. eumd.) Venerabili archiepiscopo Rothomagensium ROB. FULBERTUS humilis episc. fideles orationes. Compatior tibi, sancte Pater insuper aduersis [Col.0225A] quae indigne passus es, praesertim ab eo qui et se et sua tuae fidelitati debuerat. Super illo quoque doleo uehementer, fratre et coepiscopo nostro dum staret, in tanta nunc flagitiorum atque facinorum praecipitia lapso. Sed tibi, Pater, haec uel magna consolatio est, quia si [externa] abstulit, interiora non potuit. Habes enim ex Dei gratia charitatem qua ipsum errantem reuoces; frenum canonicae districtionis, quo detrectantem coerceas; uirgam, qua ferias: his utere competenter, donec absolutionem promeritus dicere tibi gaudeat: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4). Vale. EPISTOLA XLVII [olim LVII]. (Circa an. eumd.) [Col.0225B] Venerabili Leodicensium episc. ROGERIO FULBERTUS Carnotensis omnia charitatis obsequia. Cum dispersas oues sollicite ac longi itineris labore quaeritis, laeti perpendimus, Pater, quod pastoris nomen negligentia non cassatis: de illa tamen oue quae in nostris pascuis obseruatur, fratrem A. subdiaconum loquor, securus esto, quia Dei gratia bene ruminat, et luporum insidias sagaciter cauet. Nec appelletis eum ultra militem fugitiuum, quoniam accurate se praeparat ad debellanda coram Deo et nobis agmina uitiorum. Veniet autem ad uos quantocius poterit; sed si nostra humilitas inuenire queat gratiam in oculis uestris, simpliciter exoramus ut nobis eum remittere ac uestris litteris commendare dignemini, ut praesentia eius sit pignus uestrae charitatis erga nos, ac nostrae fidelitatis [Col.0225C] erga uos in perpetuum. Valete. EPISTOLA XLVIII [olim LVIII]. (Circa an. eumd.) Venerando Lexouiensium pontifici ROGERIO FULBERTUS Carnotensis episcopus, salutem et fideles orationes. Presbyteri canonicorum nostrorum ex ecclesiis quas habent in episcopatu uestro uenerunt ad nos, dicentes quod uos interdixistis eis ministerium suum, ideo quod de ipsis ecclesiis non ferunt uobis synodum . Et nos quidem eam uobis iure soluendam esse non ignoramus: sed Tedoldus praepositus noster, ac uester seruus, non bene rem intellexit hactenus, eo deceptus quod nulla ecclesiarum quas nostri canonici possident in episcopatu nostro obligata [Col.0225D] est huiusmodi debito, remittente uidelicet antecessorum meorum piissima liberalitate. Sed ea quantalibet charitate fulta, quantalibet laude digna, uestro tamen iuri minime praeiudicat. Nunc itaque serenitati uestrae supplicamus ut concedatis eis officium suum agendi licentiam, paratis amodo aut uestram synodum uobis reddere, aut in usus fratrum nostrorum necessarios retinere, si charitati uestrae placuerit sanctorum patrum meorum supra memoratum remissionis exemplum obseruare. Si non merui ut causa mei aliquid faciatis, restat, spero, [Col.0226A] aliquando meritum iri opitulante gratia Christi. Valete, charissime Pater, et mementote mei in orationibus uestris. EPISTOLA XLIX [olim LIX]. (Circa an. eumd.) Venerabili Parisiorum episcopo FRANCONI FULBERTUS humilis sacerdos. Doleo super te, charissime, cum te a pristina uirtute apostatare uideo. Olim apud me conquerebaris de tuo antecessore, qui sacrilega temeritate altaria laicis in beneficium dederat: nunc mihi suades ut ego similiter faciam. O coelum! o terra! quid clamem! aut quo tuis meritis digno modo te obiurgare possim? Sed compesco nunc feruentes animi mei fluctus, donec te praesentialiter exquisitis [Col.0226B] increpationum tormentis excruciem. Vale interim. EPISTOLA L [olim LXI] (Circa annum 1020.) Sancto et uenerab. archiepiscopo LEUTHERICO FULBERTUS episcopus de uirtute in uirtutem progredi. De Guidone excommunicato nostro nos appellas, reuerende Pater, dicens quod episcopali se uelit examinari iudicio, et ecclesiastica satisfactione purgari. At nos precem tuam seu uerba minime paruipendentes, tibi respondemus nos eius libenter misereri uelle, sed examinationem eius ultra non curare. Apud nos enim iam de ipso sicut de manifesto reo optime factum est episcopale, hoc est canonicum ac decretale iudicium, dum illum secundum auctoritatem [Col.0226C] canonum ac decreta sanctorum Patrum excommunicauimus. Dicimus autem illum manifeste reum propter rationes subscriptas. Primoque quia causa cupiditatis eius, fratris ac matris quoque ipsius, occisus est immerito noster subdecanus. Deinde quia sciuit insidias illi praetendendas, nec mihi patefecit. Tertio quod insidiatores eius, quos disturbare potuit, non disturbauit, sed et praesentia sua domum ex qua sanctae Ecclesiae nostrae seruire debuerat, eis receptandis dolose uacuam fecit. Quarto quod malo eius consensit. His itaque modis nobis aperte reus comprobatur: unde uocatus et per sex menses exspectatus, dum confessionis ac poenitentiae remedia a nobis quaerere distulit, iure meritam [Col.0226D] excommunicationis sententiam pertulit. Cum ergo contradictis irrefragabilibus scilicet causis, plures enim earum uere testes existunt, parati quemlibet resistentem conuincere; cum ille, inquam, propter has causas indubitabili crimine teneatur obnoxius, quis curet examinationem eius? An quia manifesta culpa examinari egeat? an forte crederetur examinatus, si culpam se non habere peierando culpam accumularet? sed ut scientes aliquem peierare sinant, ab animo sacerdotum religio prohibet. Iam uero tam euidens peccatum quae purgatio maneat, [Col.0227A] nisi confessio et poenitentia? Hanc si expeteret, audiens extra ciuitatem sibi infestam me esse, propter amorem Dei, cuius misericordiae me commonefecisti, adhuc apud me locum eius reperiret, atque haec ei forsitan aliquando absolutionem pareret. Quod si hoc noluerit, quando tu consilium statueris de maioribus et utilioribus tractaturus, cum illis et haec recensurus, adero tecum si mandaueris. Et si quid in illum actum est, bene stat, astipulatione tua nitatur; sin minus, corrigatur. Vale. EPISTOLA LI [olim LXII bis]. (Anno 1020 aut 1021.) Venerabili Aurelianorum episcopo THEODERICO FULBERTUS Carnotensis sacerdos obsequium dilectionis sine fuco dissimulationis. [Col.0227B] Gratulor diligentiae tuae, licet inter multa aduersantia sua strenue capessenti, me quoque de negotiis ad me pertinentibus amice commonenti. At ego commonitionem tuam benigne suscipio; in caeteris quidem quae mihi scripsisti libenter tibi, prout decuerit et tempus erit, obtemperaturus. De processione uero Ecclesiae nostrae ad uestram fieri solita clericos nostros conueniens, audiui ab eis quod optime noueram, et teipsum aequo animo concredere uolo: uidelicet quod damnatis incendio, et ad Ecclesiae restaurationem inhiantibus, aliisque plurimis miseriis ualida necessitate occupatis, processio non sit ad praesens facilis; successu uero prosperae facultatis, cum magno gaudio ac debita deuotione se illam facturos. Vale cum beatissimo clero et grege [Col.0227C] tibi commisso, cohortans eos orare Deum ut liberet nos ab aduersis nostris. EPISTOLA LII [olim LXIII]. (Circa an. eumd.) Dilectissimo fratri et coepiscopo suo THEODERICO FULBERTUS. Illatam uobis iniuriam uere meam facio, compassionis affectu, in eos qui sacro ordini fecere contumeliam zelo feruens: sed nec uobis utile esse uideo nec mihi tutum, ut zelus noster ad uindictam excommunicationis erumpat. Exspectandum, et commonitoriis utendum esse reor, donec illos aut poenitentia corrigat, aut summi iudicis sententia multet. Vale. EPISTOLA LIII [olim LXIV]. (Circa an. eumd.) [Col.0227D] Venerabili coepiscopo suo ODOLRICO FULBERTUS. De causa unde simplicitatem nostram consulere uoluistis, in sexto libro Capitulorum nonagesimo primo ita scriptum inuenimus. Si uir et mulier coniunxerint se in matrimonio, et postea dixerit mulier de uiro non posse nubere cum eo; si poterit probare quod uerum sit, accipiat alium, eo quod iuxta Apostolum non potuit illi reddere uir suus debitum. De profectione autem nostra ad Sanctum Hilarium, praefixum adhuc terminum non habemus. Viuite feliciter in Christo Iesu Domino nostro. Vale. EPISTOLA LIV [olim LXXXV]. (Circa annum 1020). [Col.0228A] In perpetuum diligendo domino suo regique ROBERTO FULBERTUS sacerdos. Quaeso, domine mi, ne indignanter accipias quod tibi proxima Dominica Parisiis non occurri. Scias enim pro certo quod nuntii fefellerunt me, dicentes te illuc ipso die non adfore, sed propter ordinationem cuiusdam episcopi me uocari, quem omnino non noueram, nec sacratam tuam nec epistolam archipraesulis mei de ordinatione ipsius acceperam. Unde, si quid delicti penes me est, seductus sum aliena fallacia. Facilis tamen debet esse remissio apud regiam pietatem, cum etiam apud forenses iudices status sit huiusmodi uenialis. In toto corde [Col.0228B] meo diligo te; ne repellas me a mandatis tuis. Vale. EPISTOLA LV [olim LXXXVII]. (Anno 1020 aut 1021.) Dilectissimo domino suo regi Francorum ROBERTO FULBERTUS humilis episcopus sanctae uirtutis augmentum. Si nobis omnes peruagandae facultates simul cum uoluntate suppeterent, interesset uestrae pietatis leuitatem nostram arguere, et ad nostrae ccclesiae quae destructa est restaurationem assiduam reuocare. Nunc uero cum omnes eiusmodi facultates desint, et nos ad assiduitatem necessitudo magna coerceat, quomodo sapientiae uestrae dignum uideri possit ut uel nos uel clerum nostrum de qualibet longa processione commoneat. Sustinete potius, [Col.0228C] sancte Pater, sustinete imbecillitatem nostram, supplete indigentiam nostram, ut Deus omni bono refocillet charam animam uestram. Valete regaliter . EPISTOLA LVI [olim LXXXVIII]. (Circa annum 1020.) Benignissimo domino suo regique ROBERTO FULBERTUS humilis sacerdos si qua potest orationis suffragia. Ex parte celsitudinis uestrae dictum est nobis quod domnum Franconem Parisiensi Ecclesiae dare uultis episcopum, et ad hoc peragendum nostrae humilitatis habere fauorem. Nobis autem uidetur quia, si episcopus de quo agitur aptus est clericus, est optime litteratus, et ad sermonem faciendum agilis: in qua re omnes episcopos decet esse, non [Col.0228D] minus quam in operatione potentes atque disertos. Unde, si hoc fieri posse canonice domni archiepiscopi Senonensis et coepiscoporum nostrorum probauit sagacitas, nostrum etiam, qui de hac discussione appellati non fuimus, habetis assensum. In nullo enim quod bonum sit, coram Domino uestrae uoluntati nitimur contraire. Vigeat excellentia uestra. EPISTOLA LVII [olim XC]. (Anno 1020.) Dilectissimo domino suo ROBERTO FULBERTUS episcoporum humillimus consilium et fortitudinem a Domino. Cum praesentia mea nequeo, saltem litteris te reuiso, [Col.0229A] mi domine, sciscitans de fortunis tuis, et exponens aliqua eorum quae geruntur in partibus nostris. Carnotenses adhuc plerosque detineo, ne in tuum nocumentum erumpant. Sed Hereb. et Gaufr. nullo interdicto refrenare potui. Faciunt tibi mala quae possunt, minantur quae non possunt. Virtus Altissimi conterat et disperdat superbiam illorum! Quidam autem uernaculi tui, qui ab eisdem malefactoribus iniuriam passi sunt, Martinus scilicet de Villeri monte et filii eius, iram suam retorquent in terram Sanctae Dominae nostrae, diripientes fruges et caetera bona nostra, quae in uicinia sua sunt. Nos uero inulta haec patimur propter te, exspectantes et deprecantes iustitiam tuam. Sunt haec et alia multa, mi domine, quae me nimis angustiant; [Col.0229B] satis enim oneri esse uidebatur aduersa corporis ualetudo. Sed tamem illud aegrius tolerabam, quod res Ecclesiae in superfluorum domesticorum uictualia sic expendere compellebar ex praua consuetudine praedecessorum meorum, ut officium hospitalitatis et eleemosynae, sicut mea interest, administrare non possem. Nunc autem res ipsas, quantulae erant, passim inimici diripiunt. Additur his malis incendium Ecclesiae nostrae . Quoniam cum unde restaurem, sicut decet, non habeo, mihi quoque necessarios sumptus indulgeri detrecto. His itaque et pluribus aliis difficultatibus circumuentus, quas uel pudoris lex uel breuitatis enumerare uetat, multa mecum agito; non ut aerumnas in hac uita euadere coner, quod est impossible, sed ut aliquo [Col.0229C] labore quamuis arduo ualeam restaurandae Ecclesiae opem ferre. Huius uero consultationis meae finem tibi domino meo reuelatum iri disposui, cum Deus dederit tui opportunitatem alloquii. Valete perenniter. EPISTOLA LVIII [olim CI]. Anno 1020. Glorioso duci Aquitanorum GUILLIELMO FULBERTUS episcopus orationis suffragium. De forma fidelitatis aliquid scribere monitus, haec uobis quae sequuntur breuiter ex librorum auctoritate notaui. Qui domino suo fidelitatem iurat, ista sex in memoria semper habere debet: Incolume, tutum, [Col.0229D] honestum, utile, facile, possibile. Incolume, uidelicet, ne sit domino in damnum de corpore suo. Tutum, ne sit ei in damnum de secreto suo, uel de munitionibus per quas tutus esse potest. Honestum, ne sit ei in damnum de sua iustitia, uel de aliis causis quae ad honestatem eius pertinere uidentur. Utile, ne sit ei in damnum de suis possessionibus. Facile uel possibile, ne id bonum, quod dominus suus leuiter facere poterat, faciat ei difficile: neue id, quod possibile erat, reddat ei impossibile. Ut autem fidelis haec nocumenta caueat, iustum est, sed non [Col.0230A] ideo sacramentum meretur, non enim sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est. Restat ergo, ut in eisdem sex supradictis consilium et auxilium domino suo fideliter praestet, si beneficio dignus uideri uult, et saluus esse de fidelitate quam iurauit. Dominus quoque fideli suo in his omnibus uicem reddere debet. Quod si non fecerit, merito censebitur malefidus: sicut ille, si in eorum praeuaricatione uel faciendo uel consentiendo deprehensus fuerit, perfidus et periurus. Scripsissem uobis latius, si occupatus non essem cum aliis multis, tum etiam restauratione ciuitatis et Ecclesiae nostrae quae tota nuper horrendo incendio conflagrauit. Quo damno etsi aliquantisper non moueri non possumus, spe tamen diuini atque uestri solatii [Col.0230B] respiramus. EPISTOLA LIX [olim XVI]. (Circa annum 1021.) Piissimo duci Aquitanorum GUILLELMO FULBERTUS humilis episcopus. Non est mirum, serenissime princeps, si quid moueris animo contra me, de hoc quod sapientissimo ac sanctissimo Patri nostro Hilario tibique debita seruitia non rependo. Magnam enim honorificentiam exhibuisti, largosque dedisti munificentiae fructus, pro quibus nihil praesentis emolumenti recepisse uideris. Sed est quod te reconfortare plurimum potest, hoc uidelicet quod tuas gazas in ecclesiae Beatae Mariae restaurationem expensas, non solum integras, uerumetiam multiplicatas ab ipsa recipies. [Col.0230C] Ex parte uero mea, quamuis perexilis portio mercedis aestimari possit, tamen quidquid sum et possum tuum est. Si autem de malitia saeculi ortae difficultates meum iter impediunt, ut frequentare non possim, et dilationes meas exspectare taedet, fac, benignissime atque dilectissime princeps, de illa dignitate quam mihi commiseras, quidquid animae tuae beneplacitum fuerit, certo sciens quod ea causa beneuolentiam meam erga te nunquam senties imminutam. Caetera quaedam, quae scribere nolui, legato uestro, domino uidelicet Raimone referente cognosces. Vale. EPISTOLA LX [olim XVIII]. (Anno 1021, al. 1024.) [Col.0230D] Claro suo HILDEGARIO FULBERTUS humilis episcopus. Scio te, fili, meum desiderare aduentum, sed retardant templi restauratio, mandata regis, praedonum instantia, messiuae feriae, Lemouicensis episcopi causae pacandae difficultas, uia scrupulosa. Aegre fero moras meas, satiusque mihi fuisset rem S. patris Hilarii non suscepisse curandam, quam tali modo tractare. Sed hac consolatione respiro, quia quod potes, uice mea facis. Precor ergo ut propositum urgeas strenue tam in spiritualibus quam in singularibus agens. Si Robertum praepositum indiligenter [Col.0231A] uillicari nosti, fer causam ad notitiam ducis nostri (Aquitaniae), ut eius arbitratu uel corrigatur uel mutetur. Saluta charos nostros R. Hu. Dur. et alios tam clericos quam laicos. Frater Thedoldus obiit, frater Ebrardus monachus euasit scholarum ferulam, et cancellarii tabulas tibi seruo, bona parans, meliora deuouens; tu quoque, pro nobis orans, feliciter uale. EPISTOLA LXI [olim XXXVII]. (Circa annum 1021.) Dilectissimo patri et coepiscopo suo GUIDONI FULB. orationis suffragium. Rogamus charitatem uestram pro his seruis Ecclesiae nostrae qui sub uestra potestate degunt, ut eis patrocinari dignemini, et ut nobis constituatis terminum [Col.0231B] post octauas beati Martini, quando et ubi nostri legati possint occurrere uobis, ad definiendam causam eorum, quae propter obitum antecessoris uestri [Rodulfi] indefinita remansit Rogamus etiam ne nobis scripto significare grauemini, cur Syluanectis non fuerit sacratio uestra. Vale. EPISTOLA LXII [olim XXXVIII]. (Anno 1021.) Egregie dilecto coepiscopo suo GUIDONI, FULBERTUS. Amor iustitiae, qui tuam, pater, animam imbuit a natiuitate, fecit eam inoffensam, et ab excessibus cautam. Cuius rei fidem cum ex aliorum dictis, tum ex litteris tuis euidenter accepi. Sed ab ordinatione Ebali Remensis archiepiscopi non ualde tibi metuendum puto esse, si est, ut dicitur, ab infantia Christianus, [Col.0231C] sano sensu sacris litteris eruditus, sobrius, castus, amator pacis et dilectionis, nullo crimine, nulla infamiae nota turbatus, tandemque a clero et populo suae ciuitatis electus. Magni etenim uiri, ut optime nosti, Ambrosius Mediolanensis et Germanus Antissiodorensis, aliique nonnulli, quia tales in laico habitu exstiterunt, subito nobis sancti praesules exierunt. Domnus uero papa, cuius animaduersionem te reuereri significasti, non est quod tibi merito debeat succensere, si te grauiter collapsae sanctae Remensi Ecclesiae aliquam spem resurrectionis audierit prouidisse. Vale in perpetuum memor mei uere fidelis tui. Illi quoque ualeant, qui tuam memoriam mihi commendauerunt. EPISTOLA LXIII [olim LXXIX]. (Circa annum 1021). [Col.0231D] FULBERTUS episcoporum humillimus HILDEGARIO suo salutem. Absentia tua saepe commemorat quam necessarius eras praesens. Sed hoc me consolor quod obsequia tibi delegauerim, qui sis dignus recipere, et utrumque remunerare paratus. Spero enim ut mihi quoque de tuis benemeritis, si qua Deo dante fuerint, aliqua tecum mercedis portiuncula cedat. Opitulabor itaque ad bene promerendum ex animo. Sed ueniendi ad uos diem statuere dubito, quia et ibi uictualia mihi puto deesse, et in mea dioecesi multis occupor. Fac tu interim quod te facere opto et credo: lectioni, orationi, et eruditioni fratrum operam [Col.0232A] tuam cum alacritate diuide, animae simul et corporis curam gerens; ne propter secundi lassitudinem primae uigor euanescat. De re sancti patris Hilarii et nostra fideliter disponenda scio te non indigere monitis, dummodo fures caueas. Vestes et caetera ornamenta ecclesiae, quae lauari uolunt, procura, ut festa paschalia suo candore uenustent. Laurus nostra et totum pomarium gaudeant suo cultu. Vinitorem quoque et agricolam te esse memineris. De uario numero psalmorum qui adiiciuntur a quibusdam in tempore ieiunii per singulas horas canonicas, in fine, post orationem Dominicam et capitula quae sequuntur, regulam non inuenio. Psalmi quidem meo arbitratu superflui essent, nisi eos tutaret psalmistarum deuotio. Finitis autem capitulis, post orationem [Col.0232B] Dominicam, ubi dicitur: Domine, exaudi orationem meam, statim esset subdenda oratio, quae ex libro Sacramentario recitatur. Patere tamen Ecclesiam retinere suum usum ad praesens. De significatione clericalis ornatus Amalaricus sic breuiter: Desideramus recapitulare omnem armatum clericorum. Caput clerici in superiore parte discoopertum. Mens est, ubi est Dei imago. In inferiore parte circumdatum capillis, quasi aliquibus de praesenti necessitate. Amictus est castigatio uocis. Alba caeterorum inferiorum sensuum, praesidente magistra ratione, et interius per disciplinam continentiae constringente, quasi quodam cingulo, uoluptatem carnis. Calceamenta, prohibitio pedum ad malum festinare. Sandalia ornatus ad iter praedicatoris, qui coelestia [Col.0232C] non debet abscondere neque terrenis inhiare. Secunda tunica, opera mentis sunt. Casula, opera corporis pia. Stola iugum Christi, quod est Euangelium. Dalmatica diaconi, id est ministri, cura proximorum est. Sudarium piae et mundae cogitationes, quibus detergimus molestias animi ex infirmitate corporis. Pallium archiepiscopale torques deuotissimae praedicationis, et in Veteri Testamento et in Nouo. Hactenus Amalarius. Mitto tibi Cyprianum, Porphyrium, et Vitas Patrum cum psalterio, ut petisti. Moneo etiam ut cum Donatum construxeris, nihil admisceas ineptae leuitatis, ut sit causa ioci, sed omnia seria. Spectaculum enim factus es, caue. Vide etiam ne tuae asseclae medialis nuditate laborent. Saluta mihi fratres [Col.0232D] nostros in Domino, et tute uale. Presbytero benedicenti os non alligabis, nisi ex praecepto episcopi sui; quod oblitus fueram: prohibetur tamen Agathensi canone. EPISTOLA LXIV [olim LXXX]. (Anno 1021, al. 1024.) FULBERTUS humilis episcopus fratri HILDEGARIO. Dic charissimo nobis principi Guilielmo perpetuam felicitatem cum orationibus, ex parte nostra, et totius cleri ac populi nostri, propter eleemosynam quam misit ad restaurationem ecclesiae nostrae. Deinde uero nos praedicasse publice, sicut ipse mandauit, uirtutem Dei per meritum sancti Ioannis ostensam in districtione Gausberti, cum exsultatione et gaudio omnium qui audierunt. Monuisse quoque [Col.0233A] Bituricensem archiepiscopum per quemdam monachum suum, ut sese pacare non negligat cum ipso domino Guillelmo et episcopis eius, priusquam sibi exinde scandalum oriatur. Tibi etiam misisse sibi exponendas sententias Bacharii, Bedae, et Rabani, de fine Salomonis, unde fecerat quaestionem. Sed et de praebenda quae uacat, sicut et de omni bono, uoluntati eius me praebere consensum. Praeterea scias me, propter te, magistro S. ueniam indulsisse. Caeterum Tigrinus submonebat, ut mitterem uobis aliquem procuratorem ad colligendas fruges; sed ego totum hoc curae tuae committo, te exercitans illum probans. Adiutorem scholarum nolo tibi mittere, qui nondum assecutus sit maturitatem aetatis et grauitatem morum. Utere interim clientelae tuae [Col.0233B] qualicunque subsidio, donec causam communi consilio pertractemus. Vale. EPISTOLA LXV (olim LXXXI]. (Circa an. eumd.) Cum audio te facere quod debes, laetor, quamuis trepidem de futuris. Unde summam bonitatem deprecans, ut te dignetur regere, te quoque moneo ut habenis praeceptorum eius obtemperare memineris. Iterum dico uale. Bacharii insertam inuenies sententiam. Bedae et Rabani quorum tamen trium sententias hic quoque subnotare non piguit. Bacharius ait: "Salomon ille mirabilis, qui meruit astrui Domino, sapientiae copulari, in alienigenarum mulierum incurrit amplexus, et in uinculo libidinis [Col.0233C] laqueatus etiam sacrilegii errore se polluit, quando simulacrum Chamos Moabitarum idoli fabricauit. Sed quia per prophetam culpam erroris agnouit, nunquid misericordiae coelestis est extorris? At forsitan dicas: Nusquam eum in canone lego poenituisse, neque misericordiam consecutum. Non ambigo, frater, de poenitentia eius, quae non inscribitur publicis legibus. Et fortasse ideo acceptabilior iudicatur, quia non ad faciem populi, sed in secreto conscientiae Domino teste poenituit. Veniam autem ex hoc consecutum esse agnoscimus, quia cum solutus fuisset a corpore, sepultum illum inter regum Israelitarum corpora Scriptura commemorat: quod tamen alibi peccatoribus regibus abnegatum esse cognoscimus, qui usque in finem uitae suae in propositi [Col.0233D] peruersitate manserunt; et ideo quia inter reges iustos meruit sepeliri, non fuit alienus a uenia. Veniam autem ipsam sine poenitentia non potuit promereri." Beda in opusculo super lib. Regum capitulo XXXIX, praemissis paucis, ait: "Ubi hoc quoque, ni fallor, palam ostenditur, quod utinam non ostenderetur! quia uidelicet Salomon de commisso idololatriae scelere nunquam perfecte poenituit. Nam si fructus poenitentiae dignos faceret, satageret ante omnia ut idola quae aedificauerat de ciuitate sancta tollerentur, et non in scandalum stultorum quae ipse cum fuisset sapiens erronee fecerat quasi sapienter ac recte facta relinqueret." Rabanus sic sub persona Isidori in expositione eiusdem libri: "Iam porro de aliis operibus Salomonis quid dicam, [Col.0234A] quem uehementer arguit sancta Scriptura et damnat, nihilque de poenitentia eius uel in eum indulgentiae Domini omnino commemorat. Nec prorsus occurrit quod saltem in allegoria bene significet, haec est flenda submersio." EPISTOLA LXVI [olim LXXXII]. (Circa an. eumd. FULBERTUS humilis episcopus H. suo salutem. Diu sustinui sperans te esse uenturum, ut dixeras. Unde iam nimia dilatione commotus arguo apud te solum. Cur enim te mendacem mihi et ingratum exhibuisti, cum tibi dulce esse debuisset paratos si qui forent de uenatione tua cibos te patri inferre, ut aliquam benedictionem merereris accipere. Noli iam morari diutius, si gaudere uis de humili gratia [Col.0234B] nostra. Vale et ueni, aut rescribe mihi quid pro certo sperare debeam de te. EPISTOLA LXVII [olim LXXXIII]. (Circa an. eumd.) FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus, R. sanctae Ecclesiae Aurelianensis oeconomo. Quod me scribere mones utilia clerico quodque de scientia magnipendis, facis amice, facis ut Christianae philosophiae cultor, inuidiae purus. Ego uero, etsi ignarus mei moduli, non praesumo grandia, tamen memor in quo parere possum, exhortationi sanctae deesse non uolo. Scripsi itaque sicut monuisti, quid mihi uideatur agendum de presbytero illo qui missas celebrare et non communicasse [Col.0234C] compertus est, in hunc modum. Videtur namque diligenter inquirenda esse causa, qua sacrosanctam communionem subterfugerit, uidelicet utrum haeretica infidelitas sit, an timor ex conscientia plane mortalis criminis, an timor ex conscientia ebriositatis aut libidinis. Quae quidem miseri sacerdotes mortalia peccata esse aut nesciunt aut scire dissimulant, remordente tamen conscientia mala; an sit taedium ex multa celebratione missarum; an timor indiscretus quo pusillanimes afficiuntur interdum pro leuibus culpis; an morbus rheumatizantis et nauseantis stomachi; an passio cerebri mentem laedens. Si ergo infidelitas in causa inuenta fuerit, aut aliud plane mortale crimen, deponendus est auctoritate canonica usque ad legitimam satisfactionem. [Col.0234D] Si autem appetitus ebriositatis aut libidinis, quando quidem et ipsae mortiferae sunt, ab officio remouendus est, et tandiu abstinentia castigandus est, quousque, relicto uitio et per Dei gratiam superato, reuocari uideatur idoneus. At si ex frequenti missarum celebratione taedium, ita corripiendus, et per annum integrum a communione pellendus, sicut seriptum est in concilio Toletano XIII, capitulo 5. Si uero indiscretus timor de leui culpa, castigandus esse uidetur cum pietate, sicut legitur in Capitulario, lib. I, capitulo 6. At si praenotata passio stomachi, uel cerebri fuerit in causa, quiescere debet a ministerio, donec recuperet sospitatem. Si autem praeter supradicta aliud aliquid in causa inuentum fuerit, ex ipsorum comparatione per ratiocinationem [Col.0235A] facile tractabitur. His breuiter assignatis salueto in Domino Iesu Christo, uir optime, qui me multosque alios iugiter et interrogas, et dum prudenter interrogas, bene doces. Vale. EPISTOLA LXVIII [olim LXXXIV]. Circa an. eumd.) Benignissimo atque dilectissimo domino suo ROBERTO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium sacerdos. Cognita benigna uoluntate uestra consilioque prudentiae uestrae comperto, quia sanum est, ut solet, uoluntati obsequor, consilio acquiesco, et iter institutum ad praesens omittens, in tempus a uobis constitutum differo peragendum, si annuerit Deus. Si ergo de iustitia, de pace, de statu regni, de honore [Col.0235B] Ecclesiae uultis agere, ecce habetis me paruum satellitem pro uiribus opitulari paratum. Vale. EPISTOLA LXIX [olim XCVII]. (Anno 1021.) Nobilissimo regi Danomarchiae CNUTO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus cum suis clericis et monachis orationis suffragium. Quando munus tuum nobis oblatum uidimus, sagacitatem tuam et religionem pariter admirati sumus: sagacitatem quidem, quod homo nostrae linguae ignarus longoque a nobis terrae marisque interuallo diuisus, non solum ea quae circa te sunt strenue capessas, sed etiam ea quae circa nos diligenter inquiras; religionem uero, cum te, quem paganorum [Col.0235C] principem audieramus, non modo Christianum, uerum etiam erga ecclesias atque Dei seruos benignissimum largitorem agnoscimus. Unde gratias agentes Regi regum, ex cuius dispositione talia descendunt, rogamus ut ipse regnum tuum in uobis prosperari faciat, et animam tuam a peccatis absoluat per aeternum et consubstantialem sibi unigenitum Christum Dominum nostrum in unitate Spiritus sancti. Amen. Vale, memor nostri, non immemor tui. EPISTOLA LXX [olim XCVIII]. (Circa an. eumd.) Nobili comiti S., FULBERT. Dei gratia Carnotens. episcopus, fideles orationes. [Col.0235D] Si in eligendo uestrae ciuitatis episcopo regulariter ageretis, suffragium nostrae humilitatis non deforet iuxta modum rationis. Nunc autem palatinus aut publicus rumor est, quod ille clericus quem eligere uultis, fauorem uestrum sit aucupatus promissionum sibilis et pecuniae uisco. Dicunt etiam quod sine iussu regis, et consensu episcoporum comprouincialium, aedes et rem episcopalem inuaserit. Quae si sint uera, non sunt regularia: nec me uel uobis, uel aliis contra ius et fas opitulari oportet. Valete. EPISTOLA LXXI [olim CII]. (Anno 1021.) [Col.0236A] Clarissimo duci Aquitanorum GUILLELMO FULBERTUS episcopus, utile et honestum. Gauderem, dilectissime princeps, ad dedicationem uestram deuotus occurrere, nisi me Ecclesiae nostrae nullo modo negligenda necessitas detineret. Gratia namque Dei cum adiutorio uestro cryptas nostras peruoluimus, easque priusquam hiemalis inclementia laedat cooperire satagimus. Volo autem uos scire, quod litterae, quas priores episcopo Azelino misistis, regi relatae sunt: qui etiam ualde contristatus est de sua uilitate, quam ibi scriptam inuenit. Fecissetque Bituricensis episcopus iuxta [Col.0236B] consilium nostrum, ut ait, de Lemouicensi episcopo, nisi eum regulariter irae formido detineret. Sed quia rex proximo rugitu, ut dicitur, uenire habet in siluam Legium , quae uicina est, ut scitis, monasterio sancti Benedicti, ego quoque, Deo fauente, illuc ire disposui, sciturus quales inueniam erga uos et regem et archiepiscopum, uel quales reddere possim. Et quod interim effecero, aut ipse uobis referam, aut litteris innotescam Vale feliciter. EPISTOLA LXXII [olim CIII). (Anno 1021.) Dilectissimo semperque diligendo domino et duci Aquitanorum GUILLELMO, FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus, in hac uita se et sua [Col.0236C] omnia, in altera gaudia sempiterna. Doleo, uir optime, quod nuper in conuentu regis atque nostro loquendi tecum opportunitatem non habui, non de saeculari negotio, sed de loco sancti Patris Hilarii, cuius rectores nos esse bonitas tua uoluit, sed huius temporis malitia non permittit. Mando itaque tibi, et precor absens id quod tunc praesens intimare uolebam, uidelicet, ut secundum beneplacitum cordis tui constituas tibi alium thesaurarium et capitiarium de bonis clericis qui sunt in tua uicinia, quos uia longa et periculosa non disturbet ab officio, sicut me et meos hactenus disturbauit. Nec me putes, obsecro, ita prauum, ut propter hoc tibi uidear minus esse fidelis. Agnosco enim me perpetuum debitorem esse fidelitatis animae tuae [Col.0236D] et corpori, propter benignitatem quam mihi immerito exhibuisti Unde certo scias, quia si tibi aut populo tuo mei ministerii necessitas immineret, et hoc mihi mandare dignum duceres, subuenirem tibi Deo duce, si non possem aliter, uel in habitu pauperis peregrini. Precor autem bonitatem tuam, ut Raimoni releuare digneris damnum quod pertulit in seruitio nostro. Vale nunc et semper, piissime atque benignissime: ego uero nunquam obliuiscar te. EPISTOLA LXXIII [olim CIV]. (Circa annum 1022.) [Col.0237A] Nobilissimo ac piissimo duci Aquitanorum GUILLIELMO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus, salutem et orationum fidelia. Vestram, optime princeps, erga me beneuolentiam expertus sum, cunctis amicorum meorum beneuolentiis affectu mihi dulciorem, effectu quoque utiliorem. Nam alii quidem amici mei uix parem aliquando meritis meis uicem rependunt. Vobis autem me licet immerentem gratuitis beneficiis accumulare mira charitatis abundantia placet. Iam fere tertio anno praeterito quod sic agitis, erubescerem munera uestra gratis suscepisse. Incertus essem Dominum [Col.0237B] Iesum Christum et sanctam Mariam genitricem eius, in cuius officio expensa sunt, mercedem uobis reddituros. Praeterea non defuit mihi animus uos adeundi, et in uestra regione uobis obsequendi. Sed multae causae difficultatis obstiterunt. Ob quod gerendum pro certo noueritis cuncta me difficilia postpositurum, si quoquomodo fuerit possibile. Haec dicens releuare cupio mirabilem affectus uestri erga me dulcedinem, in cuius litteris nuper legi quod gauderetis me superstitem esse in regionibus nostris, quasi sperantes unquam in uestris me uidere. Unde Auctori totius boni supplico, ut et uos in hac uita longum tempus superesse faciat, et me uobiscum superstitem adhuc beato Hilario uobisque deseruire concedat. Fratrem Hildegarium, uestrum et [Col.0237C] nostrum fidelem, rogastis nos uobis remittere: sed deplorat, quasi iam diu nostri pectoris mamillas non suxerit. Quibus aliquandiu refici serenitatem uestram humiliter postulat, ut aspiratione dulciori uobis ac uestris postmodum complaceat. Valeatis feliciter cum omnibus uestris. EPISTOLA LXXIV [olim XXX] (Anno 1022.) Sacro Senonensium archipraesuli LEUTHERICO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus, uirtutem suae dignitatis excellentiae competentem. Odalricum Aurelianensem ego quidem ad episcopatum non elegi, sicut uobis dictum est, sed a clero [Col.0237D] et populo suae ciuitatis electum sacraui presbyterum. Quod eum Romam ire uelle audistis, et ibi creari episcopum, dissuasi uestri honoris gratia. Sed et ipse gratanter dissuadenti paruit, suggerentibus fidelibus suis, Rodulpho scilicet et Herfrido. Multis occupatus, pauca rescribere cogor. Saluto uos quantum possum in Domino, paternitati uestrae deuotus suffraganeus. EPISTOLA LXXV [olim XXXI]. (Circa an. eumd.) [Col.0238A] Patri ac primati suo LEUTHERICO, FULBERTUS episcopus. Gratias ago uigilantiae tuae, quae meae simplicitati praemonitorium facit. Vere enim indigeo praemoneri de multis propter meae indiscretionis seu negligentiae morbum. Verum in hac causa qua de nunc agis, id est, ne quibuslibet episcopandis cito manus imponam, opus non esse arbitror monitore. Nam et si tu in isto negotio, consilio meo, ut decuerat, hactenus uti uoluisses, et ordo noster et tua res aliter processisset. Sed omitto praeterita: de futuris plurimum bonae spei capio ex eo quod nunc cum sanctis uiris ac sapientibus agis, Patrem nostrum Odilonem loquor [Col.0238B] et asseclas eius. Consilio enim illorum spero te non solum animae periculum euadere, sed etiam huius uitae gloriam et honorem posse recuperare. Vale memor mei tibi in omnibus bonis obedire et opitulari parati. EPISTOLA LXXVI [olim XXXII]. (Circa an. eumd.) Venerabili Senonensium archiepiscopo LEUTHERICO, FULBERTUS Dei gratia Carnotensium humilis episcopus, orationis suffragium. Vides, Pater, et audis quanta bellorum incendia nostris in partibus exardescunt. Unde periculosum esse timeo, nos ad metas destinatae synodi conuenire. Quid autem super hoc tuae prouidentiae uideatur, cito mihi remanda. EPISTOLA LXXVII [olim XXXIII]. (Circa an. eumd.) [Col.0238C] Venerabili Senonensium archiepiscopo LEUTHERICO, FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus a summo Domino, Euge, bone serue. Placuit excellentiae uestrae sciscitari a nobis quid agendum sit de quodam uiro, qui filium suum tenendo ad confirmationem factus est de patre patrinus, uidelicet utrum ab uxore sua matre eiusdem pueri sit separandus, an non. Nos uero quod sancti Patres de tali causa statuerunt, id censemus esse tenendum. Inuenitur ergo statutum in concilio Leptinensi, cap. 7, sub Zacharia papa sub principe Carolo Magno hoc modo: Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, [Col.0238D] separetur ab uxore, et alteram non accipiat. Simili modo et mulier alterum non accipiat. Item in eodem: Nullus proprium filium uel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cuius filium uel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur. Credo ista tibi sufficere, pauca sapienti. Vale. EPISTOLA LXXVIII [olim XCV]. (Circa annum 1022.) [Col.0239A] Roberti regis Francorum ad Gauslinum Bituricensem archiepiscopum. (Vide infra in ROBERTO rege.) EPISTOLA LXXIX [olim XCVI]. (Circa annum 1022.) Gauzlini Bituricensis archiepiscopi ad Robertum Francorum regem. (Vide infra in ROBERTO rege.) EPISTOLA LXXX [olim XCVII]. (Circa annum 1022.) Pio regi ROBERTO, FULBERTUS humilis episcopus, [Col.0239B] omnia fidelia. Sacra uestra monitus sum inquirere festinanter, et scribere uobis, si qua historia sanguinem pluisse referat, et si factum fuit, quid futurum portenderit. Liuium, Valerium, Orosium, et plures alios huius rei relatores inueni, de quibus ad praesens solum Gregorium Turonensem episcopum testem esse productum sufficiat, propter auctoritatem religionis suae. Ait ergo Gregorius idem in sexto lib. Historiarum, cap. 14: "Anno septimo regni Childeberti regis, qui erat Chilperici et Guntrani 21, mense Ianuario, pluuiae, coruscationes, atque tonitrua grauia fuerant: flores in arboribus ostensi sunt: stella, quam cometem superius nominaui, apparuit, ut in circuitu eius magna nigredo esset, et illa tanquam si intra [Col.0239C] foramen aliquod posita, ita inter tenebras relucebat scintillans, spargensque comas. Prodibat autem ex ea radius mirae magnitudinis, qui tanquam fumus magnus incendii apparebat a longe. Visa est ad partem occidentis in hora noctis prima. In die autem sancto Paschae apud Suessionis ciuitatem coelum ardere uisum est, ita ut duo apparerent incendia; et unum erat maius, aliud uero minus. Post duarum uero horarum spatium coniuncta sunt simul, factaque in pharum magnum euanuerunt. In Parisiaco uero termino uerus sanguis ex nube defluxit, et super uestimenta multorum hominum cecidit, et ita tabe maculauit, ut ipsi propria indumenta horrentes abnuerent. Tribus enim locis in termino ciuitatis [Col.0239D] illius hoc prodigium apparuit. In Siluanectensi uero territorio hominis cuiusdam domus, cum ille mane surgeret, sanguine respersa ab intus apparuit. Magna autem eo anno lues in populo fuit. Valetudines uero uariae, melinae, cum pustulis et uesicis, multum populum affecerunt morte. Multi tamen adhibentes [Col.0240A] studium euaserunt. Andiuimus autem eo anno in Narbonensem urbem inguinarium morbum grauiter desaeuisse, ita ut nullum esset spatium uitae, cum homo correptus fuisset ab eo." Hactenus Gregorius Turonensis. Liquet igitur ex hac et ex supra memoratorum historiis, quod pluuia sanguinis publicam stragem futuram esse portendat. Quod autem nuper huiusmodi cruorem in quadam parte regni uestri pluisse audistis, et quod ille cruor ubi supra petram uel super carnem hominis ceciderat, ablui non poterat, ubi autem super lignum ceciderat, facile abluebatur, per hoc tria hominum genera significata esse uidentur: per lapidem impii, per carnem fornicarii, per lignum uero quod neque durum est ut lapis, neque molle ut caro, illi qui neque impii [Col.0240B] sunt neque fornicarii. Cum ergo uenerit super illam gentem, cui portenditur, gladius, siue pestilentia designata per sanguinem, si antea duri aut molles fuerint mutati in melius, non morientur perpetualiter in sanguine suo. Medii uero per angustiam mortis uel aliter poterunt liberari pro arbitrio secretissimi atque praestantissimi Iudicis. Vale, piissime rex. EPISTOLA LXXXI [olim XIII]. (Anno 1023.) Domino suo ROBERTO regi benignissimo, FULBERTUS humilis sacerdos in perpetuum uigere. Sacram maiestatis uestrae nuperrime suscepi monentem me VI Kal. August. uestro et Henrici interesse [Col.0240C] colloquio , non solum uestri obsequii, sed et nostrae commoditatis causa. Unde suppliciter uobis pro tanta erga me pietatis affectione gratulans rescribo, me iam diu infirmatum, aegritudinem hoc tempore maxime reuereri, longum iter aggredi non audere, successu uero temporis opportunioris, annuente Deo, libenter uos eo, siue alias comitaturum esse, quanquam ad praesens si ualetudo non obsisteret, longe tamen ante praemoneri me tanti itineris oporteret. Valete feliciter. EPISTOLA LXXXII [olim XLVIII]. (Circa annum 1023.) Venerabili Turonensium archipraesuli ARNULFO, FULBERTUS humilis episcopus, semper agere prudenter ac simpliciter. [Col.0240D] Et nunc quidem gratia Dei sic agitis, cum licet non inconsulti fratrum tamen consilia captatis. Respondemus itaque uobis, quia si pallium requisistis a Romano pontifice, et ipse uobis illud sine causa legitima denegauit, propter hoc non est opus [Col.0241A] dimittere ministerium uestrum, ut si uestra tarditate nondum est requisitum, cantela est exspectare donec requiratur, ne uos ex improuiso praesumptionis arguere possit. Continentur enim quaedam reuerenda nobis in priuilegiis Romanae Ecclesiae, quae propter negligentiam nostram non facile inueniuntur in armariis nostris. Valete. EPISTOLA LXXXIII [olim XV]. (Anno 1024.) Fulconis Andegauorum comitis ad Robertum regem. (Vide infra in ROBERTO rege Francorum.) EPISTOLA LXXXIV [olim XXII.]. (Anno 1024.) Domino sancto et uniuersali papae IOANNI, FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus, orationum fidelia. [Col.0241B] Gratias omnipotenti Deo, qui more benignitatis suae tuam, Pater, humilitatem respexit, et summo ut decebat dignitatis apice sublimauit. Proinde totus mundus ad te conuertit oculos, teque unum omnes beatissimum praedicant, contemplantur altitudinem tuam sancti uiri, et gaudent quod eis similitudine omnium uirtutum alludis. Respiciunt persecutores Ecclesiae, districtionis tuae baculum formidantes. Suspiciunt ii qui flagellantur ab impiis, et respirant: sperantes adhuc restare sibi consolationis remedium. De quorum numero sum ego magnae et praeclarae Ecclesiae pusillus episcopus, qui tibi, Pater, de angustiis meis querimoniam scribens, auxilium tuae pietatis imploro. Est enim quidam comes malefactor nomine Rodulphus, nimium uicinus nobis, qui res [Col.0241C] Ecclesiae nostrae per iniustam occasionem inuasit, unum de clericis nostris suis manibus interfecit, duos alios captos sacramentis illigauit. Et de his omnibus appellatus in curia regis, et coram plena ecclesia saepe uocatus, non propter hominem nec propter Deum ad iustitiam uenire dignatus, a nobis tandem excommunicatus est. Nunc uero ad limina sancti Petri contendit, tanquam ibi possit accipere de peccatis absolutionem, unde uenire non uult ad emendationem. Unde rogamus te, dilectissime Pater, cui totius Ecclesiae cura commissa est, ut eum de sanguine atque iniuria filiorum tuorum ita arguere et castigare memineris, sicut meritum esse tua prouidentia [Col.0242A] nouit. Nec tua sanctitas iniuste in communionem recipiat, quem diuina auctoritas sicut ethnicum alienat. Vale, bone pastor, et uigila super nos, ne per incuriam tuam grex Domini detrimentum sustineat. EPISTOLA LXXXV [olim XCIV]. (Anno 1024.) Dilectissimo domino suo regi ROBERTO, FULBERTUS humilis episcopus, omnia decentia regem. Dignum est scire te negotia regni tui. Nouerit ergo prudentia tua, quod Guillelmus de Bellissimo (Bell�me, castellum in Pertico), ultus perfidiam filii sui, coniecit eum in carcerem, unde non egredietur, ut ait, sine consilio nostro. Mandat autem se esse paratum ad facienda quae mandasti per Hildradum monachum. [Col.0242B] Caeterum ut a tuae sanctitatis praesentia me rediisse cognouit comes Odo, qui tunc Turonis agebat, mandauit ut post duos dies Blesis sibi occurrerem, ad audiendum quid dicerent legati Romanorum. Sed quoniam id mea parum intererat, ualetudine quoque prohibente, non parui. Mandat autem et obnixe precatur maiestatem tuam ipse comes, ne te properanter ingeras in suum nocumentum, sed mittas ad eum Milonem de Caprosis (Cheureuse), qui tibi referat uerba Romanorum, et Guillelmi ducis Aquitanorum, et sua. Vale. EPISTOLA LXXXVI [olim XX]. (Circa annum 1025.) Venerabili uiro et consacerdoti suo FRANCONI FULBERTUS ea quae sunt uerae pacis. [Col.0242C] Tu, frater dilectissime, ex abundantia charitatis honore me nimio ac sapientiae laude dignaris; ego uero meam personam humilem uirtutisque inopem, sicut est, uideo et agnosco. Verum utcunque se habeat pusillitas mea, hoc tamen nefas inhumanitatis admittere nec uelle nec posse me fateor, ut te de aerumnis sanctae Ecclesiae sine compassione zeloque iustitiae audiam querelantem. At quia compassio ubi corde concepta est, mox consolationem edere gliscit, et plagam ultionis infligere zelus, nosque tamen ad primum quam ad secundum proniores esse oportet, ego quoque priusquam zelum in tuos hostes exerceam, consolatoria te ratione conuenio. Rogo [Col.0243A] itaque, frater, ne ui molestiarum impulsus indiscretius irascaris. Ne forte ad impatientiam, inde ad arma prorumpas, et cum gladium alienum usurpaueris, tuum facias non timeri. Rogo iterum ne fias ob multam iniuriam tristis, turbulentus et anxius, sed delectare semper in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Usumfructum uero altarium, quem tui antecessores laicis tradiderunt, te alendis debilibus publica uoce destinare suadeo: tum ne quis illis inde fraudet aliquid, interminari; et si qui in hanc fraudem irruperint, sicut fures sacrorum et occisores pauperum anathemate condemnari. Ne uerearis, quaeso, homines innocenter offendere propter Dominum, ut sis eo dignus. Si Deus pro te, quis contra te? Est enim pro te semper in sua causa Deus, est etiam [Col.0243B] tecum, ut ait: Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Quid ergo times defendere Dei causam, cum ipse tecum sit ad cooperandum pro te, sit ad tutandum? Confortare itaque, frater, in Domino, et in potentia uirtutis eius: confortare, inquam, confide et gaude, exsulta et tripudia, et alacri animo ad certamen eius prolude, cum propheta dicendo: Congratulamini, populi, et uincimini, accingimini uos, inite consilium et dissipabitur: loquimini uerbum et non fiet, quia uobis cum Dominus (Isa. VIII, 9). Et quia certo scio communem Dominum tibi in sua causa esse patrocinaturum, me quoque seruulum eius non defuturum esse polliceor, siue ad coercendum manus persequentium, [Col.0243C] siue ad ora contradicentium obstruenda. Ad summum autem securum te requiescere iubeo inter medios cleros, quandiu te audiero persecutoribus Ecclesiae non cedentem. Gualerannum uero, ut petisti, conueniam; et causa discussa, quid inde sentiam, uel quid te facere oporteat, aut uerbis aut litteris innotescam. Vale. EPISTOLA LXXXVII [olim XLII]. (Circa annum 1025.) Patri et coepiscopo FRANCONI, FULBERTUS episcopus. Gualeranno misi litteras huiusmodi: Fulbertus episcopus Gualeranno plus honoris quam sit meritus. Rogo, frater, et moneo, ut emendes culpas quas habes contra Dominum, et me, et Parisiorum episcopum, qui complanctum facit de te. Quod si non feceris ante [Col.0243D] mediam Quadragesimam, abinde faciemus de te sicut de homine qui grauiter peccat, et non uult emendari. Si ergo Gualerannus se non iustificauerit uobis ante terminum praescriptum, tunc facite de illo ministerium uestrum. Vale quamplurimum. EPISTOLA LXXXVIII [olim XLIII]. (Circa annum 1025.) FULBERTUS Dei gratia Carnotensis episcopus, uenerabilem Patrem et coepiscopum suum F. cum uenerit Dominus inuenerit uigilantem. Commonitus a legato uestro Gualerannus de iustitia prosequenda in diem et locum destinatum a uobis respondit se esse praemonitum ab Odone comite sub nomine sacramenti de facienda expeditione contra Fulconem circa eumdem diem. Verum infra octo [Col.0244A] dies ex quo illa expeditio uel facta erit uel omissa, uenturum se esse ad iustitiam pollicetur. Sed quando ille promissionis suae adimplendae terminum fixum non statuit, et multae causae protelationis incidere possunt, uel certe quae nobis conueniendi adimant facultatem, suademus, si honeste fieri possit, per uestros necessarios rem accelerare, et uestrum uobis casatum firmiter alligare. Nescitis enim quid fortuna parturiat. Valete. EPISTOLA LXXXIX [olim XLIV]. (Circa an. eumd.) Sancto et sapienti uiro G. abbati et archiepiscopo, F. humilis episcopus, uerae dilectionis affectum. Nouerit prudentia uestra, sancte Pater, quod dominus T. abbas discedens tristitiam nobis reliquit [Col.0244B] et lacrymas: non quod innocentiam eius, si esset, nequiremus facere tutam, sed quia culpam nec purgare nec tegere poteramus. Unde si uestro ducatu quasi ad examinationem uenire affectat cum periculo sui gradus, et communi dedecore sacerdotum, conatus eius inefficaces sagaci ratione compescere uos oportet, seruantes illud apostolicum: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, etc. (Galat. VI, 1). Vale. EPISTOLA XC [olim XLV] Circa an. eumd.) Domino Patri et coepiscopo suo A., FULBERTUS, omnium expetendorum summa. Gaudeo signis officii uestri curam habere monentibus, [Col.0244C] quod me alloqui uultis, quod querimoniae nostrae finem facere, quod incesta connubia castigare. Sunt enim haec studiosi, iusti atque casti animi indicia. Et quia me his gerendis diem locumque statuere uoluistis, sit dies in X Kalend. Martii, locus Masingiaci. Quod si occurritis, Haimonem adducere mementote: alioquin resignate mihi tempestiue, ne frustra uiam tanti laboris ingrediar. Valete. EPISTOLA XCI [olim LXXII]. (Anno 1025.) FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus, RICHARDO abbati, et omnibus sancti Medardi monachis orationis suffragium. Quandiu de uobis quae de bonis et sapientibus [Col.0244D] uiris audiuimus, gaudentes Domino gratias agebamus. At nunc sinistro rumore laeti [f. laesi uel tacti] uestrum periculum formidamus. Dicuntur enim uestri domestici atrium et ecclesiam beati Medardi cruenta caede uiolasse. Dicitur de uobis quod in eadem uiolata ecclesia sine episcopali reconciliatione Deo sacrificare praesumitis. Quod si uerum est, profecto praesumptio ista et noua est, et nimia, et bonis omnibus insectanda. Quid enim mali est quod in sancta Ecclesia machinari incipitis? Vultis dare partes laicorum presbyteris, presbyterorum laicis? Ubi uobis conceditur ecclesiam aut nouam dedicare, aut profanatam reconciliare? Sed nec oratorii quidem domum uobis aedificare, nisi per episcopum licet. Positi namque estis omnino sub potestate ipsius, qui, ut [Col.0245A] ait Hieronymus, potestatem habet peccantem monachum tradere Satanae in interitum carnis. Sed ne parua auctoritate fretus haec dicere uidear, testem mihi allego magnam synodum Chalcedonensem duodetriginta episcoporum sub papa Leone sub Martiano principe celebratam, in qua Eutyches abbas Constantinopolitanus condemnatus est. In qua etiam de supradictis causis sancitum est: Placuit neminem aut aedificare, aut constituere monasterii domum sine conscientia ipsius ciuitatis episcopi: eos uero qui per singulas ciuitates seu possessiones in monasteriis sunt, subiectos esse debere episcopo, et quieti operam dare, atque obseruare ieiunia et orationes in locis in quibus semel Deo se deuouerunt permanentes: et neque communicare, ecclesiasticas saeculares [Col.0245B] aliquas attrectare actiones, relinquentes propria monasteria, nisi forte iubeantur propter urgentes necessitates ab ipsius ciuitatis episcopo. Item in eadem: Iubemus monasteriis aut martyriis constitutis, ut in potestate sint eius qui in ea est ciuitate episcopus secundum traditionem sanctorum Patrum, ne per praesumptionem recedant a suo episcopo. Eos uero qui ausi fuerint rescindere huius modi institutionem, quocunque modo, uel si noluerint subiacere proprio episcopo: si quidem fuerint clerici personarum ordinatione subiaceant condemnationibus canonum: si uero laici uel monachi fuerint, communione priuentur. Poteram alia multa de legibus diuinis huic rationi firmamenta subnectere, sed breuem me scribere memini. Et, ut ait [Col.0245C] Isidorus, sicut militi illa arma sufficiunt, quae ferre ad tempus congruenter potest, sic nobis de multis sententiis paucae, prout tempus exegerit. Nunc uobis charitatiue uolo suadere ut sano consilio praebeatis assensum; ad subiectionem episcopi uestri simpliciter redeatis. De praeterita culpa requiratis ueniam; de futura assumatis cautelam, ut et uobis fiat quies de obedientia, et nobis de uestra quiete laetitia. Alioquin pro certo sciatis quia si, quod absit! in contumacia contra illum manseritis, in proximo conuentu episcoporum graue dispendium incurretis. Valete. EPISTOLA XCII [olim. XCII]. (Anno 1025) Regi sacerdos, domino fidelis, ROBERTO FULBERTUS. [Col.0245D] Ut uobis proximo Sabbato Turonis occurrerem, quia sero commonitorium accepi, non parui. Si quae aliae causae sunt tacentur ad praesens, quia minus uos tacitae quam expositae laedunt. Vale nunc et semper EPISTOLA XCIII [olim XCVI]. (Circa annum 1025.) Odonis comitis ad Robertum Francorum regem. (Vide infra in ROBERTO rege.) EPISTOLA XCIV [olim XCIX]. (Circa annum 1025.) FULBERTUS Carnotensium humilis episcopus, FULCONI comiti salutem. Doleo super te, nobilis homo, cum te audio errare et periclitari. Errare dico, quod cum debeas Deum [Col.0246A] timere, sanctos honorare, Ecclesiam defendere, contemnis Deum, sanctos inhonoras, res Ecclesiae inuadis et aufers: periclitari, quoniam qui talia agunt, non habent partem in regno Dei. Propter haec peccata monuit archiepiscopus Turonensis omnes episcopos nostros, et inter alios me pusillum, ut te excommunicaremus. Sed ego censui pium esse, ut te prius monerem: et deprecor, ut habeas misericordiam de anima tua, placans Deum. Iam enim prope est tuus finis. Festina igitur, quaeso, reconciliari Christo Saluatori nostro; quia non est salus homini nisi per ipsum. Tene in memoria uerbum hoc: Qui confitendo et poenitendo finem facit peccatis suis, antequam moriatur, finem habebit in altero saeculo poena ipsius; et qui peccatis mortalibus poenitendo [Col.0246B] non facit finem, poena ipsius erit sine fine. Euigila igitur propter temetipsum, sicut homo in proximo moriturus: et reconciliare Christo, ne moriaris apostolica auctoritate damnatus. Vale et remanda mihi uelociter atque ueraciter uoluntatem tuam. EPISTOLA XCV [olim C] (Circa an. eumd.) FULBERTUS Dei gratia Carnotensium episcopus comiti FULCONI commonitorium salutis. Tam horrendo facinore praesentiam domini regis qui dedecorauere satellites, ut mundani iudices asserant capitale te quoque reum maiestatis, qui eis postea patrocinium tuum et receptacula praebuisti. Proinde rogabatur a multis, ut die sacro Pentecostes, [Col.0246C] et te et illos excommunicaremus. Sed nos tuae prouidentes saluti, trium hebdomadarum ab ipso die petiuimus inducias, ut litteris te conuenire possemus. Talem etiam a rege conditionem impetrauimus, si ueneris in iudicium, ut non super uitas, aut super membra, sed super facultates ultio reflectatur. Unde te commonemus, ut ante praescriptum terminum auctores tanti sceleris aut in iudicium adducas, aut propter honorem regis repudies: temetipsum deinde, sicut per abbatem sancti Albini promisisti, expurges, et humili satisfactione regis animum places. Quod si reos ipsos nec ad iustitiam ducere, nec propter seniorem tuum repudiare uolueris, Christianam communionem nobiscum ulterius non habebis. Vigila ergo sicut pro temetipso, et [Col.0246D] quid habeas animi cito mihi remanda. Optimam partem consilii det tibi Deus eligere. EPISTOLA XCVI [olim XI]. (Circa annum 1026.) Venerando Parisiorum antistiti FRANCONI, FULBERTUS Dei gratia Carnotensis episcopus, totius prosperitatis munus. Laudunensem illam sacrilegam, res Ecclesiae uestrae diripientem, propter has causas excommunicare distulimus: Primo, quia defuit qui ipsi ferre auderet nostram excommunicationem. Deinde quia parum uobis aut nihil fortassis prodesset, si illa nesciens excommunicaretur in Ecclesia nostra. Tertio, quia exspectauimus ut in conuentu nostrorum comprouincialium episcoporum utilius hoc fieret. Quod etiam adhuc [Col.0247A] spectandum uobis uidetur, si animi uestri serenitas acquiescat. De Lisiardo autem archidiacono uestro, quem scripsistis in uos superbum ac rebellem esse, non opus est nos consulere, cum optime nouerit prudentia uestra quid de huiusmodi lex diuina sentiat, neque nos oporteat quemquam absentem, et causa indiscussa, iudicare. Volumus autem uos scire quod Adeoldus noster de Nouigento, cui anathematis sententiam intentatis, propter querelam quam habent contra eum monachi sancti Dionysii, dicit se paratum esse ad iustificandum in audientia uestra, atque nostra. Proinde si litem hanc cito iustoque fine determinare uultis, constituite diem, quo uobis et monachis sancti Dionysii apud sanctum Arnulphum occurrere ualeamus, qui locus uobis ad conueniendum opportunior [Col.0247B] esse uidetur. Valete. EPISTOLA XCVII [olim. XXXIV]. (Circa annum 1026) LEUTHERICUS Senonensium archiepiscopus et FULBERTUS Carnotensium episcopus clero sanctae Parisiensis Ecclesiae temperantiam in prosperis, fortitudinem in aduersis, charitatem ubique. Audiuimus, charissimi, famam iniuriarum quas patitur episcopus uester, et corde compatimur: uos quoque illas ita sentire credimus, sicut fideles filios, et bono capiti bene cohaerentia membra. Sed miramur quare in tanto moerore constituti, nec ad nos petendae consolationis causa uenistis, nec saltem litteras direxistis. Nam neque plaga uestra tanta est, ut inuenire nequeat consolationis remedium, neque [Col.0247C] uerus medicus ille dereliquit Ecclesiam, qui se nobis omnibus diebus usque ad consummationem saeculi promisit adfuturum. Miramur iterum cur impios homines, qui diuinis sanctionibus aduersantur et in uestrum pastorem contumaces existunt, in communionem recipitis contra canonicam regulam, quam uobis ignorare nefas est et periculosum soluere. Quod si putatis eos tandiu uobis in communione habendos, quousque ab episcopo uestro palam excommunicentur, corrigit hanc aestimationem Petrus apostolus in sermone habito ad Romanos de ordinatione Clementis his uerbis : "Quaedam, inquit, fratres, ex uobis ipsis intelligere debetis, si qua sunt quae uester episcopus propter insidias malorum hominum [Col.0247D] non posset euidentius et manifestius proloqui? uerbi gratia, si inimicus est alicui pro actibus suis, uos nolite exspectare, ut ipse uobis dicat, sed prudenter obseruare debetis, et uoluntati eius absque commonitione obsecundare, et auertere uos ab eo cui ipsum sentitis aduersum." Haec et plura huiusmodi beatus Petrus in praedicto sermone. Nos autem, fratres, dum talia uobis proponimus, nolite aestimare, absit enim! ut sinistrum aliquid de uobis suspicemur, sed officium nostrum facimus cum aut uos aut alios fratres nostros ad cautelae uigilantiam excitamus. Non enim sine causa scriptum est propheticum illud de pennatis animalibus, quae se inuicem alarum [Col.0248A] commotione contingunt. Unde nos quoque inuicem nobis rependi postulantes, agili penna exhortationis uos ad hoc excitare cupimus, ut sitis in lege Domini studiosi ad obedientiam et suffragium uestri pastoris pro amore deuoti; ad resistendum uero aduersariis eius sagaciter instructi, fideliter animati. Inter quos uidelicet aduersarios unus est nomine Lisiardus olim quidem archidiaconus: qui cum esse deberet oculus episcopi sui, dispensator pauperum, catechizator insipientium, apostatauit ab omnibus his, et factus est episcopo suo quasi clauus in oculum, praedo pauperibus, dux erroris insipientibus: quia superba et contumeliosa maledicta in episcopum suum iaculans, serenitatem speculationis eius turbat, decimas et oblationes altarium, stipem uidelicet pauperum, [Col.0248B] suo episcopo inconsulto, saeculari militiae tradit. Et cum talia facit, dat insipientibus erroris et perditionis exemplum, quibus impendere debuerat uerae scientiae catechismum. Quid dicemus de iuramento fidelitatis, quod ita contaminat, ut episcopo suo non corde, nec uerbo, nec opere fidelis existat? Non autem temere de corde ipsius iudicamus, cum ueraciter in sacro poemate dictum est : Ex operum specie clarescunt intima cordis is itaque pro contumacia sua qua poena dignus sit, si ruina angeli non sufficit ad exemplum, contumacis Core manifestat interitus. Pro perfidia uero sua et contumeliosa maledictione, quid meruerit, suspendium Iudae, et sororis Aaron lepra testatur. [Col.0248C] O hominem infelicem nimium, cui tam horrenda tempestas diuinae ultionis incumbit! Condemnat illum Testamentum Vetus his uerbis: Qui maledixerit patri, morte moriatur (Exod. XXI, 17). Condemnat illum lex Christianorum iudicum hac sententia: Si quis episcopo aliquam iniuriam, aut iniustam dehonorationem fecerit, de uita componat, et omnia quae habere uisus fuerit, Ecclesiae cui praeesse dignoscitur, integerrime socientur. Excommunicat illum Gangrense concilium c. 7 et 8; degradat illum Carthaginense concilium cap. 57, sed et alia plura. Quapropter et nos a sanctorum Patrum sententia discrepare nolentes, consequenter illum a communione separamus, quantum nostrae potestati conceditur, [Col.0248D] donec resipiscat et episcopo suo digne humiliatus satisfaciat: et nisi cito resipiscens ad satisfactionem uenerit, in plenaria synodo perpetuo anathemate feriatur. Mandamus autem uobis ut ipsi Lisiardo has litteras ostendatis, ut tam horrenda pericula, uel grauiter admonitus exire meminerit. Patet enim adhuc euadendi locus, dicente Domino per Ezechielem: Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit uniuersa praecepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam, uita uiuet, et non morietur (Ezech. XVIII, 21). Et per Ioannem: Filioli, haec scribo uobis, ut non peccetis, et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud Patrem [Col.0249A] Iesum iustum, ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Ioan. II, 1). Et ipse Dominus ait: Gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV. 10). Certum enim habet catholica fides, ut uerbis beati Fulgentii utar, quia quocunque tempore homo egerit poenitentiam, quamlibet annosus, si toto corde renuntiauerit peccatis praeteritis, et pro eis in conspectu Dei non solnm corporis sed etiam cordis lacrymas fuderit, et malorum operum maculas bonis operibus diluere curauerit, omnium peccatorum indulgentiam mox habebit. Verum, ut ait Pater Augustinus, qui ueniam poenitenti promisit, dissimulanti diem crastinum non spopondit. Rogamus etiam, fratres, ut domnum F. [Col.0249B] uenerabilem episcopum uice nostra salutare et confortare memineritis; certo scientes sua tristia nostra esse, nostra prospera sua. Valete cum ipso. EPISTOLA XCVIII [olim XXXV]. (Circa an. eumd.) Dilecto Patri et coepiscopo suo G., FULBERTUS uiuere, et ualere. Vester clericus propinquus noster F. ad nos ueniens eo se gratiosiorem exhibuit, quo de uobis bene per omnia nuntiauit. Unde nunc illum salutationis gerulum facientes, et claritati uestrae comparati munusculis exorare uolumus, si non est importunum, ut eam gratiam sibi sentiat prodesse, quam [Col.0249C] apud uos iamdudum nos credimus habuisse. Vale. EPISTOLA XCIX [olim XXXVI]. (Circa an. eumd.) Charo Patri et coepiscopo suo GUIDONI, FULBERTUS. Si diacono qui se presbyterum simulauit, missamque celebrare praesumpsit, modum poenitentiae in diuinis legibus proprie statutum non inuenimus, per ratiocinationem similium sic aestimare possumus. Core, Dathan et Abiron iudicio Dei condemnati, et horribili morte mulctati sunt, eo quod Aaron sacerdoti se comparare eiusque officium usurpare praesumpserunt. Hic autem leuita more illorum illicite sibi sacerdotium usurpauit. Quis ergo in isto dubitet esse mortale commissum, qui in illis Deo iudice [Col.0249D] uidet morte punitum? At quia iam Saluator noster, qui uenit saluare quod perierat, non uult mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat, clementer agitur ut degradentur huiusmodi, et inter laicos poenitentiam agant. Sed ne nimis austeritatem ueteris legis haec ratiocinatio sapere uideatur, proponamus et noua. Legitur in quodam capitulo: Statutum saepissime et inhibitum est, ut missarum celebrationes in locis incongruentibus omnino non fiant. Et quibusdam interpositis sequitur: Quia sicut non est concessum, ut alii missam cantent et sacrificia consecrent, quam illi qui ad hoc ab episcopis sunt consecrati: ita non est licitum ut in aliis domibus, uel altaribus, aut locis missas celebrare praesumant, quam ab episcopis consecratis etc. In [Col.0250A] fine capituli: Si quis ergo post tot prohibitiones haec decreta apostolica, et synodali auctoritate renouata temerare praesumpserit, gradus sui periculo subiacebit. Videmus ergo capitulum nouae legis uetustae congruere, nec opus est amplius quid de illo diacono faciendum sit dubitare. Est enim procul dubio extra chorum deponendus, poenitentia plectendus. Quod si de longitudine poenitentiae quaestio fiat, meminisse debemus illius sententiae, quae ad hanc quaestionem respondet hoc modo: Mensuram temporis in agenda poenitentia idcirco non satis attente praefigunt canones pro unoquoque crimine, sed magis in arbitrio antistitis statuendum relinquunt, quia apud Dominum non tantum ualet mensura temporis, quam doloris; nec abstinentia tantum ciborum, sed mortificatio [Col.0250B] potius uitiorum. In uestra ergo manu situm est, poenitentiam eius uel breuiare, uel protelare, iuxta quod eum in poenitendo diligentem, seu negligentem uideritis. Valeat sanctitas uestra. EPISTOLA C [olim LXXXIX]. Circa annum 1026.) Dilectissimo domino regique ROBERTO, FULBERTUS humilis episcopus humilitatem in prosperis, fiduciam in aduersis. De Lisiardo clerico, qui Meldensis episcopii res odiosa importunitate peruasit, tale consilium damus: Praecipite archiepiscopo Senonensi, ut uel episcopium ipse uisitet, uestraeque et suae ditioni reuocet, ut dignum est; uel, si id facere prohibeatur, mandet [Col.0250C] praedicto L. per litteras ex sua et nostra, suorum uidelicet suffraganeorum parte conscriptas, ut cedat loco et rebus stulte peruasis, et de praesumptione sua nobis satisfacere studeat ante proximam festiuitatem sancti Petri apostolorum principis. Quod si facere neglexerit, ex tunc in antea a nobis omnibus excommunicatus sit. Valete. EPISTOLA CI [olim. XCI]. (Circa annum 1026.) Serenissimo regi Francorum ROBERTO FULBERTUS humilis Carnotensium episcopus, quod decet et prodest. Gratulor tibi, domine mi, quod fonte bonitatis, ut semper irrigans, negotium Dei mandasti mihi tractare [Col.0250D] ut expedit. Talia denique te regem praecipere decus est, subditosque tibi capescere tutum. Sed illud miror, quod Odonem comitem in mea deliberatione uel posuisse uel positurum esse dixisti, quid facere debeat de receptione Meldensis episcopi, cum abhinc anno fere dimidio nec ipsum uiderim, nec de tali negotio legationem eius acceperim. Attamen si aspirante Deo ad nos uenire et consiliis meis acquiescere uoluerit, desinet procul dubio praedictam Ecclesiam lacerando diuinam ultionem in se prouocare, tuisque sacris ordinationibus contraire. Vale. EPISTOLA CII [olim LX]. (Anno 1027.) [Col.0251A] Venerabili patri et coepiscopo suo G. FULBERTUS. Ad benedictionem Henrici regiae prolis uoto quidem rapior, sed aduersa me corporis ualetudo retardat. Tentarem tamen utcunque moderatis equitationibus eo peruenire, si non abstorreret saeuitia matris eius, cui satis creditur cum mala promittit, fidem facientibus gestis eius. Qua difficultate prohibitus, rogo uestram charitatem, dilectissime, ut uice mea suadeatis domno archiepiscopo Remensi caeterisque primoribus, ne qua occasione differant benedictionem iuuenis supradicti. Spero enim illum Deo, et bonis hominibus placiturum. Vale. EPISTOLA CIII [olim. LXV]. (Anno 1027.) [Col.0251B] Dilectissimo coepiscopo suo ODOLRICO FULBERTUS, ex animo quidquid uerus amicus. Primum gratias ago, charissime, quod nobis ad concilium et comitatum et obsequium pollicemini. Quod dum facitis, ingenita benignitate uestra multum nos hilaratis: et nobis quidem desiderium esset memorato concilio interesse, sicut etiam uenerabili archiepiscopo nostro Leutherico in audientia uestra nos dixisse meminimus, sed difficultates ex malitia huius temporis obortae non sinunt. Quod etiam uos illi notum facere precamur, ne sit nostra exspectatione suspensus. Caeterum exoptabilis colloquii uestri opportunitatem in praesens non habemus, [Col.0251C] nisi forte uobis Nouigentum placuerit propinquare. Vale. EPISTOLA CIV [olim LXVI]. (Circa annum 1027.) Dilecto suo O. FULBERTUS. Quod uobis olim, charissime, per ueredarium uestrum litteras non remisi, id causae fuit quia uos quamprimum uisere destinabam, idque etsi diu distuli, desiderare non destiti. Sed interim uos scire uolo quod utique uelle scio: me scilicet ad praesens Dei gratia bene ualere uestris obsequiis spiritualiter instantem corporaliter apparatum, sicut nemo fidelius, excepto illo sancto monachorum archangelo Odilone, cui me in nullo comparare praesumo. Cuius etiam charitas si qualiter afficiat animam tuam [Col.0251D] aggrediar dicere, deficit, ne rem inenarrabilem uidear uelle narrare. Plura me scribere prohibuit tam multiplex negotiorum occupatio, quam etiam legatus morarum impatiens. Sed hoc unum tandem apud uestram benignitatem deprecor, ut cum nostrum archangelum uice nostra salutaueritis, cum simplicitate monastica hilaritatem angelicam quae uobis praesto est induatis. Valete prospere in uirtute Dei. EPISTOLA CV [olim LXVII]. (Circa annum 1027.) [Col.0252A] Venerabili Patri suo ODILONI, FULBERTUS sacerdos non meriti confidentia, sed pietatis affectu, praesumptum orationis suffragium. Magnum mihi desiderium fuit, et adhuc quidem est ad uos ueniendi, sed obortae nuper in nostro episcopatu dissensionum causae propositum iter omittere coegerunt. Quod uobis quamprimum his pauculis apicibus significare curaui, ne sublimitas uestra sit ad praesens de meae pusillitatis exspectatione suspensa. Veniam autem aliquando si licuerit ad uos, quos uere inhabitat Spiritus sanctus, consilium diuini oraculi petiturus. Valete in Domino semper, iterum dico ualete. EPISTOLA CVI [olim LXVIII]. (Circa annum 1027.) [Col.0252B] Prudenter et praeclare magnifico Patri O. FULBERTUS suus. Ut ab alio liberaliter acceptus, sic nunc quas opere nequeo, affectu saltem gratias recompenso. Tali enim apparatu in epistola tua dignatus sum, quali non festiuior exspectetur in ferculo Salomonis inter organa uatum, et ardentes cincendelas uirginum . Angelicum mihi manna posuisti non sine mystica dape columbarum ac turturum. Propinabas interea charitatis nectar. Quo inhianter hausto et ad cordis interiora transmisso, si non prophetice ut Dauid uerbum bonum, panegyrice tamen ut fit, et imprecatorie sicut filio refocillatus Israel, tibi Patri filius [Col.0252C] eructare gaudebam. Paterna deinde cura significasti te meae ualetudinis habitum sagaciter explorasse, atque ubi uitalis calor aliquod in me dabat sospitatis indicium gratulari, dolere morbi signum et formidare periculum. Nec uero tandem benignitas tua plagam meam relinquere passa est suae curationis exsortem, quin arte diuina mirabiliter usus liquorem quemdam instar uini Samii prius infudisti, qui indigestum humorem excoqueret, dehinc alterum oliuo persimilem, quo totus omnino tumor atque dolor mitigatus abscederet. Nunc ergo tua curatus industria, tuis epulis recreatus, dignum duco ut omnes meae uires tuae uoluntatis semper adminiculentur effectui. Nec aliquatenus a tua sententia discrepatum [Col.0252D] ire statuo, quae te cum Domino quantum homini datur, idem uelle atque nolle confido. Decet itaque, Pater, ut tu quoque uicissim me tuum seruulum de te pendentem, teque non sine magna fiducia respectantem, sacris intercessionibus adiuues. Sum enim ualde miserabilis homo, qui cum ad propriam non sufficerem, ad publicam curam nescio qua seu ratione, seu temeritate perductus sum, idque [Col.0253A] certe est neque dissimules, quod te specialiter mihi facit consilii atque auxilii debitorem qui te suasore non desero hunc laborem. Vale. EPISTOLA CVII [olim LXIX]. Sanctissimo atque dilectissimo Patri O., FULBERTUS humilis sacerdos, orationis suffragium. Volebam uobis occurrere, Pater, ut mandaui per R. diaconem meum: sed domestici mei nouo quodam rumore permoti, nec me iter ad praesens agere, nec se itineris mei fore comites acquiescunt, donec tutius id fieri posse perpendant. EPISTOLA CVIII. [olim LXXXXVI]. (Anno 1027.) Regi sacerdos ROBERTO, FULBERTUS, fidelis et pronus. Accepta legatione uestra per R. sanctae Crucis [Col.0253B] oeconomum destinatum, peregrinationem iterum intermisi. Nunc quid me uelit serenitas tua colloquio magis, si fieri possit, quam legatis aut litteris cupiam edoceri. Venirem autem ipse protinus ad uos huius rei gratia, si commode possem, sed uenire in armis sacrum tempus abnuit ac religio nostri ordinis. Venire inermes, longa uia interminatur, ac malitia saecularis. Est enim mihi O. coluber in uia , R. cerastes in semita. Caeterum ex arbitrio uestro pendeat, amodo quo pacto uoluntatem uestram mihi placeat indicare, quoniam apud me definitum uoluntati uestrae, quae uobis non noceat, conuenire. Valete regaliter . EPISTOLA CIX [olim CVI]. (Circa annum 1027.) [Col.0253C] Dilectissimo domino suo FULBERTO episcopo H., eius fidelis iuxta Domini praeceptum, serpentinam prudentiam columbina simplicitate praeditam. Quod tuo, beatissime Pater, aliorumque multorum relatu perceperam, id ipsum nuper, domino Berardo Suessionis episcopo referente, cognoui: scilicet incurrisse te grauissimum reginae odium fauentem potius marito suo, de constituendo rege maiore filio, quem dicunt simulatorem esse, segnem, mollem, in negligendo iure patrissaturum, fratri suo iuniori attribuentes his contraria. Te quoque plurimi episcoporum mordent clanculum uel ab eis ac caeteris quasi quintum malleum a quatuor Pythagoricis pro hac causa dissonantem. Unde quantum ex uerbis supradicti praesulis aduerti, sententiam coepiscoporum [Col.0253D] tuorum Francigenarum super hoc agendum negotium intimare tibi non me piguit; ut si forte sanior est, ei ne refrageris, et a periculo tibi caueas. Est autem haec eorum ad componendam utrinque litem sententia: patre uiuente nullum regem sibi creari; quod si acrius institerit in uita patris hoc fieri, quem meliorem senserit, ad regem debere sublimari. Videris, Pater prudentissime, ne sis plus aequo iustus, nec a sanctis consacerdotibus tuis perperam dissideas. [Col.0254A] Insani nomen sanus feret, aequus iniqui, Ultra quam satis est, uirtutem si petat ipsam. Inuidiam nimio cultu uitare memento Quae si non laedit, tamen hanc sufferre molestum est. Adsit tibi in omnibus magni consilii angelus. Mihi quoque tribuat uidere faciem tuam desideratissimam. Si quid forte insolenti susurro tecum ago, facilem, quaeso, apud te ueniae locum obtineam, cum magis ex prompta fidelitate quam improba temeritate peccauerim. EPISTOLA CX [olim CVII]. (Circa annum 1027.) Certum est omnibus qui fundamenta catholicae puritatis nouerunt, totius Ecclesiae soliditatem in [Col.0254B] pace consistere, et signum Christi discipulatus in dilectione. Nam sicut in Euangelio Dominum dixisse legimus: Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis (Ioan. XIV, 27); et iterum: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad inuicem (Ioan. XIII, 35); liquet ergo neminem fore Christi discipulum, nisi signo dilectionis ac pacis fuerit insignitus. Hoc uero signaculum non adipiscitur, nisi ab iis in quibus fuerit unitas uoluntatum. Unitas autem uoluntatum inueniri non potest, nisi in his qui suum uelle et nolle in unius praepositi iudicio constituunt. Unde et auctor pacis nullum ordinem in Ecclesia sine praelati regimine relinquens, pro certo insinuat nulla alia ratione fragilitatem humanae labilitatis ad unitatem spiritus posse redigi, [Col.0254C] siue in pace conseruari. Quare nos pauci fratres in coenobio, cui Cella Boboni nomen, et Deo pro posse famulantes, quia uinculum pacis et signaculum Christianae disciplinae dilectionem per unitatem cordis uel animae possidere cupimus, post obitum domini Garini abbatis uiri religiosi elegimus fratrem quemdam morum probitate ornatum Bernardum, quem nobis uice Patris praeesse uolumus; et in definitione eius sententiarum nostrarum uniri diuersitatem, ne diuersa sentientes, a Christi doctrina inueniamur extranei. Facta est autem electio ista consilio atque auctoritate domni abbatis Maioris Monasterii post excessum gloriosi principis Odonis, a quo huius rei curam susceperat. Qui hoc in conuentu monachorum ritu celebri peracto, obtulit etiam fratrem praedictum [Col.0254D] nobilissimae H. comitissae, sub cuius ditione locus ipse consistit, et Stephano comiti eius filio, a quibus donum rerum temporalium ad idem pertinentium coenobium suscepit. Dehinc uero statuit eum uenerabili Mainardo, Trecassinorum praesuli, cuius ecclesiastica auctoritate electionem huiusmodi corroborari oportuit atque ab ipso animarum curam suscipi, nec non abbatis benedictionem secundum institutionem Patrum celebrari. Quod ipse benignissime annuit, et omnia, prout mos expostulat ecclesiasticus, [Col.0255A] utpote uir prudentissimus atque eruditione clarus, compleuit. EPISTOLA CXI [olim CVIII.] (Circa annum 1027.) Odilonis Cluniacensis abbatis ad Fulbertum. (Vide Patrologiae tom. CXLII, inter epistolas S. Odilonis.) EPISTOLA CXII. FULBERTI CARNOTENSIS EPISCOPI AD HILDEGARIUM. De episcopis ad bella procedentibus. (MARTENE, Thesaurus Anecdotorum, tom. I, col. 150, ex. ms. S. Remigii Remensis.) FULBERTUS, Carnotensium episcopus humilis, HILDEGARIO fratri salutem. Decreueram quidem tibi, licet saepius petenti, nequaquam scribere, non quod dilectioni tuae quidquam [Col.0255B] uel cum meo pudore negare debuerim, imo nec debeam; sed quod consultius arbitrabar linguae ianuam obserare, quam ea in lucem proferre quae incurrant multorum offensam. Idcirco hactenus apud te mutus fui, quod obtrectatorum inuidiam contra me prouocare nolebam. Scio quippe non defuturos, qui haec quae dicturi sumus, quasi inclementius dicta in suam referant contumeliam. Verum quia obstinacius in pulsando persistis, et litteris crebris importunum te exhibere non desinis. aperiam tibi prout Spiritus sanctus annuerit quae postulas; imo ea ipsa reuoluam quae sanctorum Patrum sanxit auctoritas, quorum dictis refragari, ueritatem respuere est. [Col.0255C] Quaeris quid sentiam de episcopis qui, spreta ecclesiasticae pacis tranquillitate, seditiones quaerunt, bella sectantur? Sane nequaquam audeo illos episcopos nominare, ne religioso nomini iniuriam faciam. Tyrannos potius appellabo, qui bellicis occupati negotiis, multo stipati latus milite, solidarios pretio conducunt, ut nullos saeculi reges aut principes nouerim adeo instructos bellorum legibus, totam armorum disciplinam in procinctu militiae seruare, digerere turmas, ordines componere ad turbandam Ecclesiae pacem, et Christianorum, licet hostium, sanguinem effundendum. Quibus si de his dudum ab orthodoxis Patribus prolata testimonia proferas, illos non armis, sed ecclesiasticae paci debere esse intentos, non excidia uiuentium, sed [Col.0255D] regimen suscepisse animarum, statim praetendunt iustitiae causas, se inuitos arma suscipere, hostium cateruas de collo pendere, imminere ceruicibus gladios, libertatem se quaerere armis quam pace obtinere non possunt. Quare non magis secundum Apostolum iniuriam sustinent? quare non magis fraudem patiuntur? Arma enim militiae nostrae non carnalia sunt; sed potentia Deo ad destructionem munitionum, cogitationes destruentes, et omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam Dei (II Cor. X, 4, 5). Orationibus siquidem instare deberent, et Pauli consilio acquiescere dicentis: Non uosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae (Rom. XII, 19). Et Dominus ad discipulos loquitur: Si uos persecuti fuerint in ciuitate ista, fugite in [Col.0256A] aliam (Matth. X, 23). Et: Qui te percusserit in dextram maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V, 39). Et: Qui uult tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium (Ibid., 40). Et iterum: In patientia uestra possidebitis animas uestras (Luc. XXI, 19). Scimus enim qui dixit: Mihi uindictam et ego retribuam (Rom. XII, 19). In ueteri instrumento oratione Moysi hostilem exercitum uincebat Israel, etc.; contrario, manus illo remittente, hostibus cedebat uictoria (Exod. XVII, 11). Unde colligere possumus quod melius patientia et oratione praeliamur, quam gladiis et seditionibus. Ipse quoque magister ueritatis, cuius uestigia sequi debemus, sicut Ioannes apostolus scribit: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulauit et ipse [Col.0256B] ambulare (I Ioan. II. 6), cum iustissimam haberet causam, nec minorem potestatem suos fulminandi aduersarios, sicut ipse ante passionem suam protestatus est dicens, exhiberi sibi a Patre, si uellet, plusquam duodecim legiones angelorum (Matth. XXVI, 53); cum etiam ad imperium eius totus orbis pugnaret pro eo contra insensatos, quippe qui contra eum insurrexerant, qui uere innocens erat, et in cuius ore non est inuentus dolus (I Petr. II, 22), uolens tamen nos, quorum infirmitati in omnibus consuluit, inuitare ad patientiam, ductus ad uictimam quasi mitissimus agnus nec aperuit os suum (Isa. LIII, 7). Nam cum fidelis discipulus pro Magistro dimicare pararet ac librans ensem e uagina iam in pugna ageretur, ut [Col.0256C] sciret non in gladio sed in Deo esse uictoriam, audit a Magistro: Conuerte gladium tuum in locum suum: omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt (Matth. XXVI, 32). Unde et B. Augustinus in libro Quaestionum Veteris ac Noui Testamenti: "Apostolo Petro usque ad hoc permissum est, quod dolorem faceret, non occideret." Quia enim sancta Ecclesia non habet gladium nisi spiritualem, nec occidere debet, sed uiuificare, testatur Nicolaus papa dicens: "Sancta Dei Ecclesia mundanis nunquam constringetur legibus; gladium non habet nisi spiritualem, non occidit, sed uiuificat." Et B. Hieronymus in epistola ad Ageruchiam: "Olim praecipiebatur reddi oculum pro oculo, dentem pro dente (Matth. V, 38); nunc uerberanti [Col.0256D] maxillam praebemus et alteram (Ibid., 39). Illo in tempore bellatoribus dicebatur: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime (Psal. XLIV, 4); modo audit Petrus: Conde gladium tuum in uaginam: qui enim gladio percusserit, gladio peribit (Matth. XXVI, 32)."---"Debent quippe episcopi, sicut Isidorus ait in libro de Officiis, principatum in populo non sanguine defendere, sed uitae meritis." Et alibi: "Episcopi speciale officium est Scripturas legere, percurrere canones, exempla sanctorum imitari uigiliis, ieiuniis incumbere, cum fratribus habere pacem, nec quemquam ex membris suis discerpere, nullum damnare nisi probatum, nullum excommunicare nisi discussum." Qui itaque talibus officiis uacare debet, quam [Col.0257A] illicite et contra gradum suum ad arma humanae militiae consurgat, omnis qui sanum sapit intelligit. Unde B. Ambrosius sacerdotibus dare uolens exemplum patientiae, in epistola contra Auxentium de tradendis basilicis ciuibus scribit: "Video uos praeter solitum esse turbatos solito. Sed quid turbamini? Volens nunquam uos deseram, coactus repugnare non noui, dolere potero, flere potero, gemere potero, aduersus milites Gothos arma quoque lacrymae meae sunt. Talia monumenta sunt sacerdotis: aliter non debeo, nec possum resistere." Item de eadem re in eadem epistola: "Si patrimonium petitur, inuadatur; si corpus, occurram. Vultis in uincula rapere, uultis in mortem? uoluntati mihi est. Non ego me uallabo circumfusione populorum, nec [Col.0257B] altaria tenebo uitam obsecrans, sed pro altaribus gratius immolabor." Origenes quoque exponens illud de Euangelio: Attendite a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium, intus autem sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. IX, 15), sic dicit: "Apostoli et martyres sancti non persecutionem fecerunt, sed persecutionem pertulerunt; non maledixerunt, sed maledicta sustinuerunt; non blasphemauerunt, sed a blasphematoribus interfecti sunt." Et B. Gregorius papa in quadam homilia informans nos ad conseruandam innocentiam ita dicit: "Utinam si ad praedicationis uirtutem non sufficimus, loci nostri officium in innocentia uitae teneamus. In Euangelio quippe Dominus ait: Ecce ego mitto uos sicut agnos inter [Col.0257C] lupos (Matth. X, 16). Igitur sicut agni inter lupos mittimur, ut sensum seruantes innocentiae, morsum malitiae non habeamus. Qui enim locum praedicationis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare, ut ex ipsa sua mansuetudine iram saeuientium mitiget, et peccatorum uulnera in aliis afflictionibus ipse uulneratus sanet." Idem etiam papa docet nullo modo, neque pro iusta etiam causa, episcopum debere armis inseruire: uolens aliis suo satisfacere exemplo, scribit super hoc Sabiniano diacono dicens: "Unum est quod breuiter suggeras serenissimis dominis nostris imperatoribus; quia si ego seruus eorum in morte uel Langobardorum me miscere uoluissem, hodie Langobardorum gens nec regem, [Col.0257D] nec duces, nec comites haberet, atque in summa confusione esset diuisa. Sed quia Deum timeo, in morte cuiuslibet hominis me miscere formido." Unde liquido colligere potes, quandoquidem ille tuas tam efficaciter ulcisci praeualens iniurias, metu tamen diuino elegit scutum patientiae, ne hominum mortibus se misceret, quod isti timore Dei abiecto nefarie caedibus hominum se interserunt, et cruentas strages contaminatis obtutibus aspiciunt. Quod beatissimus Martinus magnopere fugiens, abdicatis armis, quibus sub terreno rege militabat, suae fidei tirocinium mansuetudinis et innocentiae proposito dedicauit, et nondum clericalis ordinis gradum aliquem sortitus, multis tamen merito praeferendus episcopis, militiae constanter renuntiauit, dicens: [Col.0258A] "Christi miles sum, pugnare mihi non licet." Breuiter docuit non solum episcopos aut sacri ordinis ministros a praeliis cohiberi, uerum etiam qui Christo semel militare coeperit, etiam ab ipsis bellorum occasionibus omnimodis abstinendum fore. Idem etiam in episcopatus culmine positus non solum aliquem non insectatus est inimicum, uerum etiam mortem meritos inaestimabili charitatis affectu ab imminenti clade plerumque eripuit, memor illius praecepti: Erue eos qui ducuntur ad mortem. Nec hoc dico ut maleficos et uita ipsa indignos ab ultione prohibeam; sed regibus hoc licet ac saeculi potestatibus, et quibus a legibus permissum est. Aliae quippe sunt leges Caesaris, alii mores ecclesiasticae dignitatis. Unde dicit B. Augustinus in libro Quaestionum [Col.0258B] Veteris ac Noui Testamenti: "Quare sententia data est? Ut quid qui accipit gladium gladio pereat, nisi quia nulli licet, excepto iudice, gladio quemquam occidere?" Et beatus Hieronymus, super Ezechielem libro III: "Qui malos percutit, in eo quod mali sunt, et habet uasa interfectionis ut occidat pessimos, minister est Domini." Et Haimo, super Epistolam ad Romanos: "Sunt quaedam enormia flagitia quae potius per mundi iudices quam per antistites et rectores ecclesiarum iudicantur, sicut est cum quis interficit apostolicum, episcopum, presbyterum, diaconum. Huiusmodi reos reges et principes mundi damnant. Ergo non sine causa portat gladium, qui talia scelera diiudicat." Sicut ergo episcopis et sacri ordinis ministris omnino prohibitum [Col.0258C] est aliquem occidere, ita saeculi principibus hoc licet absque reatu facere, sicut Hieronymus testatur super Epistolam ad Galatas, libro XI: "Iudex non est auctor sceleris, neque homines uinciendo, neque homines perimendo." Liquet itaque solis mundi potestatibus attributam potestatem eradicandi impios de terra, sicut beatissimus martyr Cyprianus scribit in nono genere abusionis. "Rex, inquit, debet furta cohibere, adulteria punire, impios de terra perdere, patricidas et peierantes non sinere uiuere, filios suos non sinere impie agere. Episcopi uero in sua mansuetudine et ecclesiastica seueritate et praedicatione uerbi Dei stabiles permaneant, sicut in Actibus apostolorum scriptum est: [Col.0258D] Non est aequum relinquere uerbum Dei et ministrare mensis (Act. VI, 2)." Qui sic etiam docere debent, sicut Hieronymus ait, ut uita eorum irreprehensibilis sit. Perdit enim auctoritatem docendi, cuius sermo opere destruitur. Proinde sciant sibi omnino inhibitum ad bella procedere, nisi quibusdam ex causis quae in subsequenti Caroli regis edicto patebunt: "Carolus Dei gratia rex regnique Francorum rector, et deuotus sanctae defensor Ecclesiae, atque adiutor in omnibus apostolicae sedis. Hortatu omnium fidelium nostrorum, et maxime episcoporum ac reliquorum sacerdotum consultu, seruis Dei per omnia omnibus armaturam portare uel pugnare, aut in exercitum et in hostem pergere, omnino prohibemus; nisi illis tantummodo qui propter diuinum [Col.0259A] ministerium missarum scilicet solemnia adimplenda et SS. patrocinia portanda ad hoc electi sunt, id est unus uel duo episcopi cum capellanis presbyteris; et unusquisque princeps unum presbyterum secum habeat, qui peccata confitentibus indicare et indicere poenitentiam possit." Haec omnia isti paruipendunt, imo etiam euangelica instituta contemnentes, plerumque, ut audiuimus, adhuc illitis recens facta caede manibus, non solum ecclesiam intrare sed ad ipsa Christi sacramenta nefario ausu praesumunt accedere, non diiucantes corpus et sanguinem Domini: nimirum non attendentes quod idem Christus non alieno cruore, sed proprio sanguine introiuit semel in sancta, a Deo miserationum ubertate redundans, ut pro ipsis suis [Col.0259B] persecutoribus, licet misericordia indignis, ad Patrem diceret: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Meminisse quoque deberent quod Dauid rex quondam potentissimus, de quo Dominus: Inueni, inquit, uirum secundum cor meum, qui faciat omnem uoluntatem meam (Psal. LXXXVIII, 21); tamen propter mortem Uriae et populum recensitum et frequentes expeditiones prohibitus est aedificare templum Domino, quod ipso mortuo Salomon, id est rex pacificus, aedificare meruit (I Par. XXVIII). Ipsi itaque non timent quod Apostolus dicit: Qui indigne manducat, iudicium sibi manducat (I Cor. XI, 29). Unde admonens nos Ambrosius dicit: "Vide quid agas, sacerdos: ne febricitanti manu Christi corpus attingas; prius curare, ut possis ministrare." Et [Col.0259C] B. Hieronymus in Psalmo: "Electos Israel impediuit, impediuntur et nunc electi Ecclesiae si non ipsi quoque sacerdotes innocenter sacrificia percipiant." Quia igitur illicita praesumunt, merito suae actionis ante oculos superni Iudicis dignitatis suae honore priuantur, qui falso pastorum nomine ante homines gloriantur. Unde nouerint se non habere illam apostolis atque apostolico exemplo uiuentibus episcopis collatam a Deo potestatem ligandi atque soluendi, iuxta beatum Augustinum in canonica regula ita dicentem: "Illi soli ligandi atque soluendi, sicut sancti apostoli habent potestatem, qui illorum exempla cum doctrina tenent, et secundum regulam apostolicam omnia communia habent." [Col.0259D] Beatus quoque papa Gregorius in Dialogo: "Petri uicem in ligando et soluendo obtinent, qui locum sancti regiminis fide et moribus tenent." Et alibi: "Iure priuilegium meretur amittere, qui auctoritate usurpat illicita." Quod si ad excusandas excusationes in peccatis iniquitatem suam quorumlibet similium imitatione palliare uoluerint, qui tanquam religiosi fuerint, et tamen ab expeditionibus non abstinuerint, etiamsi aliquem magnae auctoritatis in assensum suum attraxerint, ego magis credo euangelicae fidei, sanctorum Patrum ueritati, quam alicui aduersus tam uera testimonia oblatranti, et cum apostolo dicere consultius arbitror: Si quis annuntiauerit uobis aliquid praeter quam quod Euangelio datum est uobis, anathema sit (Gal. I, 8). Qui etiam [Col.0260A] episcopum iubet esse sine crimine, non percussorem. Quibus breuiter dico, si tueri se [uolunt] prauo alicuius exemplo, nouerint quia singularis personae uel causae non praeiudicant [, sed] communi legi et uniuersali sententiae. Illi itaque solliciti sint episcopi circa gregem suum, pascant pauperes ecclesiae et domesticos fidei, et causa uiduarum et pupillorum ingrediatur ad eos, uestiant nudos, egentium animas refocillent, et caetera paternitatis obsequia filiis suis impendant. Sed omnimodis hoc caueant, ne ea quae ob indigentium necessitatem Ecclesia congregat et seruat aliquando tollant et in alios usus nefarie effundant, Christi filiorum panem canes comedant, quod omnino non expedit animabus eorum. Inuenies et alia innumera diuinae paginae testimonia; [Col.0260B] sed ipse tibi ex parte mea haec pauca destinaui, ut desiderio tuo satisfacerem. Tu uero, si sapiens fueris, in paucis multa cogitare poteris. Vale. EPISTOLA CXIII. FULBERTI CARNOTENSIS EPISCOPI AD HILDEGARIUM. [Apud GALLAND., Bibliotheca Vet. Patr., tom. XIV, pag. 190.] FULBERTUS, Carnotensium episcopus, HILDEGARIO salutem ab illo qui mandat salutes Iacob. Epistolari breuitate coactus interrogationi tuae compendiose respondeo. De ecclesiasticis rebus Hieronymus dicit ad Nepotianum (epist. 52): "Amico quidpiam rapere furtum est, Ecclesiam fraudare sacrilegium est, accepisse pauperibus erogandum, [Col.0260C] et esurientibus plurimis uel cautum esse uel timidum, aut, quod apertissimi sceleris est, aliquid exinde subtrahere, omnium praedonum crudelitatem superat." Item ad Pammachium (epist. 48): "Ubi ditior est largitore cui largiendum est, pars sacrilegii est rem pauperum dare non pauperibus." Unde Isidorus: "Magnum scelus est res pauperum praestare diuitibus, et de sumptibus inopum acquirere fauores potentium." Considera itaque quia nullum Scriptura excipit, non episcopum, non abbatem, non aliquem domus Dei oeconomum. Quisquis sibi commissae Ecclesiae bona subtrahit, intelligat se iam non pastorem sed inuasorem esse omnique praedone crudeliorem, furemque domesticum, ac [Col.0260D] familiarem inimicum. Qui enim ea quae solis omnino pauperibus eroganda suscepit, in alienos usus temere dilapidat, non uult in deserto huius saeculi turbam pauperum esurientem reficere, sed cum sceleratissimo Iuda loculos sibi constituit, et ea quae in pauperum cibos aggregamus, fur improbus asportat. Debent quippe nosse sacerdotes, Ecclesiarum substantiam pauperum esse, non suam, nec abutantur in tyrannicae effusionis morem creditam sibi degentium dispensationem. Unde Hieronymus dicit ad Paulinum (epist. 13, sub med.): "Iam nunc non sunt tua quae possides, sed dispensatio tibi credita est. Memento Ananiae et Sapphyrae: illi timide sua seruauerunt. Tu considera ne Christi substantiam [Col.0261A] imprudenter effundas, id est, ne immoderato iudicio rem pauperum tribuas non pauperibus, et secundum dictum prudentissimi uiri, liberalitate liberalitas pereat." Debemus quoque considerare quid cui tribuendum sit, sicut idem paulo superius ad eumdem scribit: "Praeter uictum et uestimentum et manifestas necessitates, nihil unquam alicui tribuas, ne filiorum panem canes comedant." Sicut ergo pium est et iustum bona Ecclesiae seruare solummodo ad opus pauperum et captiuorum, ita sacrilegium est in propriam uoluntatem, et in alienos usus distribuere, et a Christiana deuotione semotum. Quod ipse quoque Hieronymus testatur in Matthaeum: "Omnes qui stipendiis templi, et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae abutuntur in aliis rebus, [Col.0261B] quibus suam expleant uoluntatem, similes sunt Scribarum et sacerdotum, redimentium mendacium et sanguinem Saluatoris." Scire debet itaque pia sollicitudo pastorum quia nihil omnino agere debent de rebus Ecclesiarum sine consilio et consensu subditorum, quoniam prudentiae eorum commissum est ministrandi officium, non dispergendi arbitrium. His praelibatis, ad uasa Ecclesiae ueniamus, de quibus potissimum interrogas. Cum enim dicatur sacrilegium incurrere qui aliquid de bonis Ecclesiae in expletionem uoluntatis suae contraxit, perpendere potes quantum delinquit qui uasa sacris dicata mysteriis abstulerit Primum, si tanta pauperum et captiuorum necessitas incumbit, tribuenda sunt caetera quae in thesauris [Col.0261C] Ecclesiae reposita sunt, deinde ipsa uasa frustatim comminuenda sunt, et in operibus misericordiae eroganda. Unde dicit Ambrosius in libro de Officiis (lib. II, cap. 28 sub init.): "Aurum Ecclesia habet, non ut seruet, sed ut eroget, et subueniat in necessitatibus. Quid opus est custodire quod nihil adiuuat? An ignoramus quantum auri et argenti de templo Domini Assyrii sustulerunt? Nonne melius conflat sacerdos propter alimoniam pauperum, si alia subsidia desint, quam sacrilegus contaminet, et asportet hostis?" Et post pauca: "Nunquid dictum est sancto Laurentio: "Non debuisti erogare thesauros Ecclesiae, uasa sacramentorum uendere?" Opus est ut quis fide sincera et perspicaci prouidentia [Col.0261D] munus hoc impleat. Sane si in suum aliquis deriuet emolumentum, crimen est; sin uero pauperi eroget, captiuum redimat, humandis fidelium reliquiis spatia amplificet, misericordia est. In his tribus generibus uasa Ecclesiae etiam initiata confringere, conflare, uendere licet." Breuiter mihi depinxisse uidetur quid agendum sit de rebus Ecclesiae. Sed neque licitum est de Ecclesiae tutela uasa sacra abstrahere, et aliquorum manibus loco uadimonii tradere, sicut idem quoque testatur (Ibid.): "Opus est ut de Ecclesia mystici populi forma non exeat, ne ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur. Ideo intra Ecclesiam primum quaesita sunt uasa quae initiata non essent; deinde comminuta, postremo conflata, per minutas erogationes dispensata [Col.0262A] egentibus, captiuorum pretiis profecerunt." Quod si desint noua, et quae nondum initiata uideantur, in huiusmodi, quos supradixi usus, omnia arbitror pie posse conuerti. Prius ergo usuale argentum in supradictis necessitatibus distribui debet, sicut beatus Gregorius dicit domino episcopo Messanae (lib. VI, epist. 35): "Fraternitas uestra multum debet esse sollicita, ut, si quidem in Ecclesia uestra usuale argentum est, prius illud erogetur in redemptione captiuorum: alioquin de sacratis uos uasis praebere necesse. Nam, sicut omnino graue est frustra ecclesiastica uenumdare ministeria, sic iterum culpa est, imminente huiusmodi necessitate, res etiam desolatae Ecclesiae captiuis suis praeponere, et in eorum redemptione cessare." Item idem Fortunato [Col.0262B] episcopo Phanensi (Ibid., epist. 13): "Sicut reprehensibile et ultione dignum est sacrata quemquam uasa, praeter in his quae lex et sacri canones praecipiunt, uenundare; ita nulla est obiurgatione uel uindicta plectendum, si pietatis causa pro captiuorum fuerint redemptione distracta." Notandum quod beatus Gregorius dicit quia omnino graue est frustra ecclesiastica ministeria, id est candelabra, thuribula et caetera huiusmodi uenundare, nisi praeter illa tantum quae lex et sacri canones praecipiunt, scilicet pro redemptione captiuorum, et eleemosynis nihil penitus habentium. Qui ergo in alia expendit, contra canones facit. Unde etiam sacerdotali dignitate quisquis ille est, nouerit se indignum, iuxta eiusdem papae sententiam scribentis Ioanni episcopo [Col.0262C] Larissaeo (lib. II, epist. 7, ante fin.): "Consona sanctis Patribus diffinitione sancimus, ut qui sanctis nescit obedire canonibus, nec sacris administrare, uel communionem capere, sit dignus altaribus." Ex superioribus itaque, quantum coniicio, perpendere potes quia, si omnino graue est uendi ea scilicet quae minora sunt Ecclesiae ministeria sine certa necessitate, sacrilegium est, et omnino grauissimum, absque maxima pauperum indigentia, excellentiora illa uidelicet uasa sacrata et cruces uenundare. Quapropter nouerint omnes ministri Ecclesiae quia gregi cui praesunt, ut puta his qui sunt pauperes Christi, scilicet monachis, et canonicis regularibus, uel religiosis quibusque communiter [Col.0262D] uiuentibus, prius omnia necessaria ministrare moderata distributione debent; id summopere praecauentes ne nimium prodiga superfluitate talis necessitas proueniat quae thesauros Ecclesiae expendi compellat. Si enim immoderate effundunt, peccant; quia inconsiderata effusio, totius domus ruina est. Enimuero caeteris in operibus misericordiae distributis, si tanta necessitas obuenerit ut aliquod uas Ecclesiae capiendum sit, ad hoc tantummodo alteri Ecclesiae uenundari potest ut in ipso idem officium quod antea celebretur, et ex ipsa pecuniae distractione aliud in loco eius restituatur, uel pauperibus erogetur. Ita ergo, ut praediximus, uendi potest, aut secundum supradicta sanctorum Patrum testimonia in frusta comminui; sed incongruum est ut [Col.0263A] in uadimonium ponatur. Etenim saeculares personae debitam reuerentiam sacris mysteriis nesciunt impendere, quoniam hic usus non est eis commissus. Fortasse autem contingere potest ut prope arcam uel in ea domo in qua uasa abscondita sunt, committantur adulteria et fornicationes et ea crimina quae iram Dei prouocent. Nam cum in historia Regum legimus Ozam, eo quod calcitrantibus bobus arcam Domini tetigerit, illico interiisse; et in Leuitico praeceptum sit Aaron et filiis eius ne permitterent filiis Caath uasa sanctuarii ferre uel tangere, ne forte perirent de medio Leuitarum; quomodo audet quispiam extra Ecclesiam suam cuicunque personae, siue clerico siue laico, aram Christi uel sepulcrum eius in uadimonium dare? Quid enim [Col.0263B] crux est, nisi ara Christi? Et quid calix, nisi sepulcrum eiusdem Domini nostri? Qui ergo aram et sepulcrum in uadimonium ponit, cum Iuda Christum uendit; et qui in uadimonium accipit, cum militibus, ne Christi resurrectionem et gloriam, quam ad sepulcrum Domini uiderant, praedicarent, pecuniam a sceleratis Iudaeis suscipit. Legimus quoque in Daniele regem gentilem Balthasar, eo quod in uasis, quae de templo Domini pater eius sustulerat, concubinis suis potum ministrauerit, subito manum scriptitantem uidisse, et de scripturae interpretatione cognouisse mortem sibi instare et diuisionem regni sui. Ego ipse, ut de praesentibus interim loquar, unum tibi breuiter exempli causa proferam quod [Col.0263C] nuper audiui, nescio an ad te quoque fama peruenerit. Accidit in Britannia minori quoddam miraculum. Nam quidam nummularius uasa Ecclesiae sibi loco uadimonii in arca reposita seruabat; casu [Col.0264A] pueri paruuli super eamdem arcam ascenderunt, qui illico in amentiam uersi sunt; sed et canes forte ascenderant, et in rabiem efferati fuerunt. Sensit dominus ultionem diuinam esse eo quod uasa sacrata, non his deputanda locis uel pactis, pro accommodata pecunia accepisset; nimiumque perterritus fugit ad ecclesiam, quid factum fuerat omnibus intimauit, et sacra uasa quantocius a se emisit, non minori formidine quam olim Philistii arcam foederis Domini propter imminentem cladem a se expulerunt. Quae res adeo terrae incolas exterruit, ut sceleratiorem quolibet idololatra praedicent qui sacra uasa deinceps in uadimonium posuerit uel acceperit. Perpende ergo quanta culpa sit uasa de sinu ecclesiae rapere, et saecularium manibus committere. [Col.0264B] Caueant itaque praelati Ecclesiae ne res sibi commissas et susceptam pauperum dispensationem negligenter tractantes, incurrant detrimentum animae suae. Audiui enim de quibusdam episcopis, sicut in quadam epistola me scripsisse tibi memini, quia saecularia arma complectuntur, et militares copias pretio conducunt, et alia similia nequaquam eis conuenientia sequuntur. De quibus non ego sed Propheta: Principes, inquit, uestri socii furum, qui sibi creditam Ecclesiarum substantiam in supradictos usus nefarie effundunt. Spreto quippe episcopali officio, ea appetunt quae omnimodo fugere oporteret. Unde consilio meo praelati quique, in quantum praeualent, omnes a se occasiones abscidant, [Col.0264C] quibus innumera damna filiis suis et rebus ecclesiasticis prouenire solent, ut bene ministrantes ab eo mercedem recipiant, cuius et locum tenent, et uestigia sequi deberent. Vale.