LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM. De episcopatu Fulconis, et quae scripta quibusdam Romanis pontificibus direxit. Praemisso uiro Dei ad patres suos apposito, successit in episcopatu Remensi Fulco uir ualde nobilis, et palatinis assuetus officiis: qui fidei suae tenorem Marino papae delegans, pallium ab eo, antecessorum suorum de more, suscepit. Cui etiam litteras misit pro concedendo debito Remensis Ecclesiae priuilegio, atque pro commendatione regis Karlomanni, in quibusdam se significat ab eodem papa dudum fuisse cognitum tempore Ioannis papae, quando cum Karolo imperatore idem Fulco fuerat Romae. Item pro quodam monasterio, quod frater ipsius, nomine Rampo, ab eo construi, testamento delegauerat ex rebus suae proprietatis, quas postea Erminfridus quidam peruaserat, qui uxorem ipsius Ramponis uiduam sibi copulauerat. Pro quo idem papa Eurardo Senonensi archiepiscopo, in cuius parochia idem constructum fuerat monasterium, litteras direxit. Sed et Ioanni archiepiscopo Rothomagensi, in cuius idem Erminfridus dioecesi degebat, praecipiens ut eum admoneret ab hac sacrarum rerum peruasione cessare, quod si facere nollet, canonicam subiret ultionem. Adrianum quoque papam ipsius Marini successorum litteris initio pontificatus eiusdem uisitare studuit, congaudens ipsius honori, et se Romam uelle petere significat, si Deo pacem tribuente, ualuerit. Exemplaria quoque priuilegiorum a Leone, Benedicto, et Nicolao pontificibus Romanis Remensi sedi concessorum huic petit recitanda, et ab eo sibi conseruanda, et roboranda, atque augmentanda. De praefato quoque monasterio, cuius res praedictus Erminfridus inuaserat, suggerit, ut praemissis etiam archiepiscopis Aurardo et Ioanni suae auctoritatis praeceptionem dirigat, iubens quid in eum fieri debeat, etc. Item pro commendatione praememorati regis Karlomanni, atque pro defensione Frotharii Bituricensis archiepiscopi, qui ferebatur accusatus apud eumdem papam per quemdam suae dioeceseos monachum quod scilicet post suae ciuitatis deiectionem a paganis factam, in alterius sedis inuasionem temere insiluerit. Ostenditque quod ab episcopis ipsius dioeceseos, omnique clero et populo eiusdem ciuitatis sit peritus et electus, et quod praedecessori ipsius Marinus, ad eorum petitionem, pium in hoc praebuerit assensum, insuper et pallio eum donauerit, et ipsius in Bituricensi Ecclesia promotionem scriptis roborauerit, etc. Stephano quoque huius Adriani successori litteras mittens, gratiarum actiones referre curauit, quod eum, et Ecclesiam ipsius litteris apostolatus sui uisitare, et inter uarias mundi pressuras consolari dignatus fuerit, et quia fratris eum et amici uocabulo uoluerit honorare, quod ipse tamen nolit appetere, sed magis seruus et subiectus existere. Significatque se ad ipsum papam uidendum properasse, nisi paganorum uallaretur obsidione: hosque deno tantum milliario a sua ciuitate abesse, ciuitatem quoque Parisiorum ab ipsis tunc obsideri. Hanc infestationem huic regno ab octo annis iam praeteritis inferri, ut nemini extra castella procul liber aditus patere uideretur. Addit denique audisse se de insidiis quorumdam pestilentium, quas ipsi papae moliebantur, et satis aegre tulisse, opemque ferre, si licuisset, optare, unum quod quibat agere, precibus uidelicet pro eo insistere. Pro Widone quoque affine suo, quem idem papa in filium adoptauerat, memorat tam se quam caeteros consanguineos suos, quibus id notificauerat, debitam exhibituros eidem papae reuerentiam. De eo etiam quod illi scripserat, roborare se promptum fore quaecunque necessaria Dei Ecclesiae significarentur, eius suggestionem se multum per omnem modum effecisse ipsius fidelitati obnoxium, seque cum suffraganeis coepiscopis in cultu debito sanctae sedis Romanae perseueraturum, et si quid contrarium sanae fidei contra ipsam emerserit, omnimodis, confutare, Deo auxiliante, paratum existere. Sedem uero Remensem notum habeat ab antecessoribus suis potius Gallicanis omnibus Ecclesiis semper fuisse honoratam, utpote cum primus apostolorum beatus Petrus primum destinauerit huic urbi sanctum Sixtum episcopum, et totius Gallicanae regionis dederit ei primatum. Hormisda quoque papa sancto Remigio uices suas in Galliarum partibus commiserit. Hoc ideo se commemorare, ne sedes Remensis suis in diebus sineretur dehonestari: annectens etiam de priuilegiis sibi in cunctis quae petiit ab huius praedecessoribus Marino, et Adriano concessis. Itemque de iam dictis rebus Ramponis, et earum peruasore, quem praemissi pontifices iusserant ab archiepiscopis Senonicae ac Rothomagensis urbis excommunicari: quibus eamdem excommunicationem differentibus, idem persuasor adhuc rapta possidebat. Unde petit ut apostolica ab ipso feriatur sententia, praecipiatque hic papa praefatis archiepiscopis, ne ullam in eumdem excommunicando afferant amplius dilationem. De quibusdam praeterea rebus Remensis ecclesiae, quas quidam abstulerant inuasores, poscit, ut ipse papa suggerat imperatori Karolo qui iam magnam ex his partem restituerat, ut bonum quod coepit eius precatu perficiat, et de his quae egit ipse gratias ei agere dignetur, et caetera. Ad quae ille respondens asserit oppido se fuisse laetatum, quod eum circa sedis apostolicae reuerentiam cognouerit anhelare, hortans ut in hac dilectione semper ardentius accendatur. Memoriam quoque Widonis ducis gratissime se suscepisse, quem unico loco filii se tenere fatetur. De Nortmannorum infestatione, quam regnum nostrum patiebatur, dolere uti propria; Deumque deprecari pro huius populi defensione per apostolorum principum interuentionem, et ut incolumis hic praesul perducatur ad apostolorum limina; quatenus etiam corporeis eum ualeat ulnis amplecti, et conferre de priuilegiis, de quibus sibi scripserat. Ad archiepiscopos etiam, quos petierat litteras se direxisse: necnon ad imperatorem pro Remensis Ecclesiae iustitia deprecatorias, et pro collata benignitate grates illi referens . Item litteras idem praesul ad eumdem papam dirigens, ac de prosperitate ipsius laetificari se inter multas tribulationum, quas a paganis patiebantur angustias, petens, praefati quoque Widonis satagit commendare fauorem. De praenominata, necnon Erminfrido querimoniam repetens, qui admonitus a praememoratis archiepiscopis inobediens exstiterat, flagitat, ut iterum commoneantur ab auctoritate papae archiepiscopi hunc asperius increpare, et si peruasa non reddiderit, ecclesiastico feriatur iudicio. Interrogat praeterea, sibique remandari poscit, si rite ualeat episcoporum fieri ordinatio in qualibet sanctorum festiuitate, nisi tantum Dominica die, etc. Ad haec etiam rescribens idem papa, gratias agit pro ipsius erga sedem apostolicam charitate, et sollicitudine, condolens de ipsius afflictione, ac pro ipsius preces se Domino fundere pollicetur alleuatione, et confortans, monet in Domini confidere consolatione. Item scribit eidem praesul, pro quodam Dominico a filiis et cognatis propriis oppresso, uel expulso, hortans ut id diligenter inquirat, et eius inde adiutor existat. Item pro quorumdam susceptione Anglorum. Item eidem cum Aurelino Lugdunensi, Adelgario, Geilone, Emmennone, et reliquis per Galliam constitutis, pro querimonia Bituricensis Ecclesiae super inuasore Fortharii Burdegalensis episcopi, qui etiam Pictauensem aliquandiu tenuerat sedem, qui postea Bituricensis fuerat ad tempus a Ioanne papa propter infestationem barbaricam tali tenore concessa, ut hac remota necessitate, id etiam remoueretur, quod necessitas imperarat. Unde praecipit hic papa Stephanus praefatis archiepiscopis, ut ad propriam sedem illum remeare compellant. Quod si apostolicis monitis obedire contempserit, nouerint eum sancti Spiritus iudicio perpetuis anathematis uinculis innodatum. Item pro Theutholdo Lingonensi episcopo, significans ad se huius Lingonensis Ecclesiae querimoniam peruenisse, quod obeunte Isaac episcopo, inconsulto clero et populo. Egilonem quemdam monachum nuper de saeculo uenientem in episcopum Aurelianus Lugdunensis ordinauerit, eisque illata ui, praeposuerit nolentibus. Quo diuina uocatione hominem excedente, ne in idipsum incurrerent, concordi uoto clerus, et populus Teutboldum ipsius Ecclesiae diaconem eligentes, ab ipso papa sibimet in episcopum consecrari petierint. Sed ille uniuscuiusque Ecclesiae priuilegium inconcussum seruare uolens, id agere distulerit, eumque praefato Aureliano direxerit, scribens ad eum, ut si cleri populique uota in eum concordarent, et sacri canones illi non obuiarent, manus huic imponere nequaquam differret. Quod fieri si ratio prohiberet, et idipsum sibi rescriberet: interim tamen alterum inibi ordinare nullo modo, se inconsulto, praesumeret simulque et Olrannum Senogalliensem episcopum a suo latere direxit exsecutorem. Quem deludens Aurelianus ad Lingonensem praemiserit urbem, pollicitus se citissime subsecuturum. Quo cum diu exspectaretur, nec ipse aduenerit, nec morae suae causam innotescere, uel papae remandare praeuiderit. Quocirca iterato clerus et populus cum decreto omnium roborato, praefatum electum Romam remiserunt, obnixe sibimet illum consecrari petentes. Sed nec tunc id agere acquieuerit, uolens Lugdunensi Ecclesiae collatum priuilegium immutilatum consistere; ideoque iam dicto Aureliano iterato rescribens mandauerit, ut quia concordi uoto clerus et populus iam dictum diaconem expetebat, aut ipsum consecraret, aut quid in eo reprehensibile iudicaret, rescribere maturaret. Sed is priori inobedientiae contumaciam adiiciens, non solum oblatum consecrare, seu quid in eo reprehensibile iudicaret sibi rescribere contempserit, uerum etiam contra interdicta, et sacrorum canonum statuta quemdam extraneum, et eidem Ecclesiae ignotum, in angulo ordinatum, illis ingerere niti praesumpserit. At hi potius laborem subire, quam subiici ignoto eligentes, ad se redierint, implorantes ne pateretur ecclesiastica iura uiolari. « Nos autem, inquit, qui omnium Ecclesiarum in beato Petro apostolorum principe curam suscepimus, scientes inter episcopos non haberi eum, qui neque a clero electus, neque a populo est expetitus, saepe dictum Teuthboldum uenerabilem diaconum, ipsorum lamentabilibus precibus inclinati, Lingonensi Ecclesiae episcopum consecrauimus, condigna sententia praeuaricatoribus illata, licet et aliis praeuaricationibus fuerint impediti. Quapropter tuae iniungimus sanctimoniae, ut his nostris apostolicis litteris perceptis, postposita dilatione ad Lingonensem accedas Ecclesiam, et eumdem Teuthboldum a nobis solemniter consecratum episcopum, exinde reuestias, omnibusque archiepiscopis et episcopis innotescas, pro tantae contumaciae ultione eiusdem Ecclesiae specialem sollicitudinem suscepisse, pro tanti laboris maceratione, et oppressionis illatae releuatione. Quidquid autem idem uenerabilis episcopus Teuthboldus uobis ex nostra parte retulerit credite, et effectui mancipare nullo modo ambigite: utpote tuam reuerentiam circa nos deuotam consistere credimus. » Ad haec idem praesul Fulco rescribens, gratias agit pro consolatione litterarum ipsius, asserens se paratum fuisse, et esse quaecunque sibi ab ipsius papae celsitudine iniuncta fuerint adimplere; praefatam uero praeceptionem de Theuthboldo episcopo explere sine mora uoluisse, sed Odonis regis sui consultu interim intermissum, dum rex idem suos legatos ad eumdem papam dirigeret, ac per eos iussionem ipsius certissime cognosceret. Super his autem quae litterae ipsius papae prosecutae sunt, uelle scilicet se omnibus Ecclesiis sua instituta et priuilegia in confuso ordine intemerata seruare, ualde gauisos uniuersos episcopos, in quorum praesentia haec recitari fecerat. Consulit autem eius auctoritatem deposcens, ut sibi rescriptis remandet, si liceat coepiscopis suffraganeis suis, qui in eius dioecesi consistunt, ordinationem uel regis, uel alicuius alterius personae sine sua licentia et conniuentia, seu permissione agere, uel aliud aliquid, inconsulto suo metropolitano, aut contra interdicta sui primatis praesumere. Priuilegium denique a sede Romana quaesitum idem papa huic concessit, scriptumque transmisit praesuli super rebus ecclesiasticis huic Remensi Ecclesiae collatis, uel conferendis, ut nemo eas inuadere, uel detinere praesumeret, et ut post eius decessum nullo modo aliquis hunc episcopatum, uel episcopii res occupare illicite auderet, cum interminatione haec inhibens apostolicae sedis censurae. Item scribit eidem, pro altercatione quae uersabatur inter Herimannum Coloniensem archiepiscopum, et Adelgarium Amburgurensem et Brenemensem episcopum, pro qua Herimannus eidem papae suam direxerat, et postmodum per semetipsum accesserat, proclamans ab Herimanno Ecclesiae suae priuilegia uiolari, ideoque in suam praesentiam commonuerat utrumque uenire. Sed quoniam Adelgario ueniente Herimannus defuit, tantae liti finem imponere papa distulit, ne quidpiam praepropere iudicare uideretur, unde rediuiua contentio futuris temporibus oriretur. Quocirca iniungit huic praesuli nostro, sua ipsius papae uice synodum conuocare apud Wangionem ciuitatem, cum uicinis suffraganeis, limitaneisque episcopis, ad quam Herimannum Agrippinae coloniae, et Son deroldum Moguntinum cum suis suffraganeis, necnon et eumdem Adelgarium occurrere iusserat, quatenus quid cuique debeatur diligens examinatio declararet. Monet etiam fraternitatem ipsius domni Fulconis, ne sibi suam specialem praesentiam, si omnimodis fieri possit, exhibere cum eis quoquomodo differat; quoniam et haec, et alia quae imminebant ecclesiastica negotia cum ipso tractanda, eiusque terminanda consultu prouiderat: de quo scilicet ipsius aduentu satis gratularetur, uolens ad ecclesiastica deliberanda negotia eius habere praesentiam. Alioquin monet, ut assertione ueridica per strenuum episcopalis ordinis uirum una cum ipsis abeuntem notificet qualiter se super hoc ueritas habeat. Quibus si ueniendi facultas defuerit, suos cum eo dirigant legatos, qui eorum uicariatione perfuncti, disceptandi et deliberandi libertatem possideant, ut nullo ulterius tempore, percepta finitiua sententia, de hac re necessarium sit uertere quaestionem. Super his quoque successori huius Formoso domnus Fulco litteras mittens, qualiter haec a praefato Stephano papa sibi sint iniuncta, significauit, et ut sibi auctoritatis suae in his exsequendis scripta dirigeret, expetiit. Unde et iterum scribens, uehementer admirari se dicit, si litterae suae ad eius praesentiam peruenerint, quid causae fuerit cur hinc responsum huius papae non meruerit recipere. Grates inter haec referens, quod sui memoriam dignatus sit habere, et per abbatissam Bertham uerba sanctae consolationis sibi mandare, eumque se uidere uelle, et collato sermone mutuo uerba conferre. Quam rem fatetur immensum sibi peperisse gaudium, ut magis desideret eius uidere praesentiam, adiiciens sibi ab eo tempus quo ad eum ueniat, remandari, locumque, et eius sataget praeceptis obtemperare. Praeterea postulat, ut priuilegium Ecclesiae Remensi sui nominis auctoritate fieri iubeat, sicut etiam praedecessores suos fecisse constat: et res huic Ecclesiae per suam humilitatem acquisitas perpetua firmitate contra omnes aduersarios muniat. Adnotat etiam, qualiter Eurardus marchio sancti Calixti papae et martyris uenerabile corpus a Romana sede impetrauerit, atque in eius honore monasterium in praedio suo constituerit. Quod praedium post eius obitum ad filium ipsius Rodulfum abbatem haereditario iure deuenerit: qui res ipsas simul cum memorati martyris gleba uitae suae diebus absque ulla contradictione tenuerit, et de saeculo migraturus easdem res cum monasterio et corpore sacro Remensi sanctae Dei Genitricis ecclesiae delegauerit, eamdemque rerum suarum haeredem instituerit. Tunc uero Hucboldus quidam sororis huius Rodulfi maritus, munus eiusdem abbatis calumniabatur, et ab ecclesiae Dei Genitricis iure conabatur auferre. Proinde precatur, ut quid sibi sit in talibus agendum, suis eum sacris instruat litteris, et harum collationem rerum aeterna stabilitate corroboret, atque contradicentes digna excommunicationis ultione percellat. Scrupulum denique sibi dixit ac singultum mouere, quod audierat a quibusdam, sanctam Romanam Ecclesiam turbari, paratumque se totis uiribus pro ipsius honore omnimodis decertare, et eidem papae ueluti domno et magistro in cunctis obsecundare. Subnectit etiam de quibusdam episcopis Galliarum, qui sibi pallium indebite a Romana poscebant sede, metropolitanos suos tali spernentes tenore, asserens quod res eadem, nisi prudenti praecauta foret sollicitudine, confusionem non mediocrem generaret Ecclesiae, magnumque charitati dispendium ualeret inferre. Unde tam se quam omnem precari dicit Ecclesiam, ne scito alicuius irrationabili petitioni, sine generali assensu et litteris consentiat, ne per hoc ecclesiasticae dignitatis honor uilescere incipiat, si res indebita, quae temere affectatur, inconsulte tradatur. CAPUT II. Quae Formosus papa Eulconi, uel Karolo regi atque Odoni scripsit. Cui rescribens idem papa Formosus, monet eum compati debere Romanae Ecclesiae, atque imminenti eius subuenire ruinae, nec ei suam praesentiam denegare: adiungens haereses undique ac schismata pullulare, nec qui ad resistendum occurreret, esse. Dicitque longo retroacto tempore perniciosas haereses Orientem confundere, et Constantinopolitanam Ecclesiam nociua schismata perturbare; simul etiam regionis Africanae legatos insistere, responsa petentes pro dudum exorto inter episcopos ipsarum prouinciarum schismate. Diuersarum quoque partium legationes diuersa responsa petentes instare. Cuius rei gratia generalem synodum die Kalendarum Martiarum, indictionis undecimae se inchoare disposuisse, ad quam eumdem, remota omni dilatione, admonet festinare, ut colloquendo, largius de his ualeant pertractare, et affluentius ad consulta singula respondere. Nortmannicae gentis procellas, quibus asserebat se perturbari, plurimum dolere, et ut eos Excelsi dextera reprimat, apostolorum principum suffragiis interuenientibus, implorare. Litteras uero quas significauerat ad eum per quasdam personas primum se direxisse, ad ipsum minime peruenisse. Miserat alias etiam, pro hac eadem synodo celebranda, pridem huic quoque praesuli nostro litteras, quam decreuisse se asserit incipere mediante Maio mense, indictionis decimae. In quibus litteris fatetur Italiam tunc semel et secundo horrida bella perpessam, et pene consumptam. Orientalium uero partium se deflere uesanam haeresim in Christum Iesum blasphemiam continentem. Mittit ei praeterea petitum super quibusdam praestariis priuilegium, commemorans beatum Remigium genti Francorum, Romanae sedis auctoritate, cum gratia Dei apostolum constitutum. Bernam quoque uillam, quae inique dudum subtracta fuerat, Remensi Ecclesiae restitutam. Duodeciacum quoque, sed et ea quae domnus idem Fulco per precarias obtinuerat, Rodemiam uidelicet et Margolium, Lastemnam, et Guigleium, atque Virtudem, necnon abbatiam quae dicitur Campellis, Atteias etiam et Maniacum, aliasque res quae dudum ablatae, tunc redditae fuerant Ecclesiae Remensi, restitutas auctoritate confirmat apostolica, ut eas, uel caeteras eiusdem Ecclesiae, possessiones nemo praesumat auferre, uel inuadere. Sanciens insuper auctoritate beati Petri ut nemo regum, nullus antistitum, nemo quilibet Christianus, decedente Remorum episcopo, ipsum episcopatum, uel res ipsius Ecclesiae suis compendiis applicet, neque sub suo dominio teneat, praeter ipsius ciuitatis episcopum. Sed et eamdem metropolim non ultra constitutionem canonicam, sine regulis ecclesiasticis conueniente pastore manere cogat: neque aliter ibidem episcopum, nisi ut sacri canones iubent, constitui faciat. Promulgans etiam ac statuens, ut ea quae idem uenerabilis praesul Fulco de uillis huius Ecclesiae ac facultatibus earum, usibus ecclesiasticorum ornamentorum, uel luminarium, seu sub stipendiis canonicorum, ac monachorum, atque sanctimonialium, seu matriculariorum, et hospitum, uel pauperum constituerat, perpetuo inconuulsa permaneant, hanc autoritatem sui decreti sub anathematis uinculo uiolatoribus innodatis corroborans. Imperatorem quoque Widonem coronatum eodem anno significans, indictione decima. Item ad ipsius domni Fulconis petitionem misit aliud eidem priuilegium, pro monasterio Auennaco, atque pro eo monasterio, quod Rodulfus abbas in honore sancti Calixti martyris et papae ex haereditario proprietatis suae iure constructum huic Remensi concesserat Ecclesiae, tam eadem coenobia quam omnes possessiones liberalitate regali, uel aliorum Christicolarum munificentia Remensi collatas Ecclesiae, siue quas idem praesul acquisierat, aut deinceps acquisiturus erat, eidem Ecclesiae apostolica corroborans et stabiliens potestate. Hic quoque Lantbertum filium Widonis anno secundo imperii patris ipsius nouum imperatorem factum fuisse designat. Item pro dioecesaneis prouinciae Remensis episcopis, quod audierat, eorum quosdam huius archiepiscopi sui audientiam contemnere, scribens eidem, ut suos conueniat coepiscopos, caeterorum quoque quos ipsum uisum fuerit episcoporum collegium conuenire denuntiet, ut de tanto neglectu synodali simul actione perquirant, et quidquid oportuerit canonica atque apostolica muniti auctoritate decernant, subiiciens, ut nemo a tam Deo digno se subtrahat opere, qui apostolicae ipsius particeps uoluerit communionis existere. Item pro euectione Karoli ad regimen regni, quem domnus idem Fulco ad regium culmen adhuc puerum prouexerat, et de criminibus Odonis regis, uel correptione ipsius, qualiter esset agenda: pro quibus rebus idem archiepiscopus huic papae scripta sua, consilium et auxilium ab eo petendo, direxerat. Unde et ad eumdem regem Odonem litteras suas idem papa delegauerit, ut ab illicitis recederet, nec eumdem regem Karolum, uel quaeque ipsius essent, infestaret, induciasque belli differendo daret, donec idem praesul Fulco scilicet, apostolicam sedem adire studeret. CAPUT III. Quae Franciae quibusdam praesulibus scripta legauerit. Item ad archiepiscopos, et caeteros episcopos Galliarum, monens ut conueniant atque commoneant eumdem regem Odonem, ne illicita perpetrentur, et ne aliena usurpentur, sed bellum sedetur, et omnis hostilis commotio sopiatur, uel induciae belli, donec Fulco Romam, ceu dictum est, adeat, edicantur; ipsique studeant interim cuncta differre, et pacem ac unanimitatis concordiam recreare. Item huic quoque regi Karolo, congruam dirigens admonitionem, eiusque congratulans eminentiae atque deuotioni, quam rex idem se significauerat erga sedem apostolicam gerere, qualiter ei sit in regno agendum succincte, lucideque demonstrat; quem petierat, ei panem benedictum pro pignore mittens, et de itinere praefati praesulis nostri ad sedem apostolicam monens. Eidem quoque domno Fulconi litteras suas dirigens, haec supradicta ad praemissas personas se destinasse scripta commemorat, ipsius uidelicet suggestione, de pace uel induciis belli inter Odonem et Karolum differendi. Item scribit ipsi pro discordia sedanda, quam audierat insurrexisse pro Maniguldi ab Alberico perpetrata interemptione. Item petens eumdem pro cuiusdam Grimlaici dilecti sibi sacerdotis ad episcopatum, ubi se locus obtulisset, promotione. Idem quoque praesul Fulco nonnulla praefato papae praeter praemissa reperitur direxisse scripta, tam pro sua uocatione, qua uocabatur ab ipso ad sedem apostolicam, quam pro contentione quae uersabatur inter reges Odonem et Karolum, necnon pro oppressione, quam Remensis patiebatur Ecclesia, petens ut papa, regibus scribendo, pacem imperaret. Arnulfo quoque Transrhenensi auctoritate apostolica praeciperet, ne Karoli regnum inquietaret, quin potius ei auxilio esset, ut propinquum propinquo deceret. Odoni uero mandaret ne regnum istud inuadere aut depraedari praesumeret: quod si auderet, apostolicae sedis sententiam reformidaret. Item quia post admonitionem ipsius papae nec Arnulfus orbitati Karoli subuenire uoluit, nec Odo a peruasione regni, rapinis, ac depopulatione cessauit. Sed et Arnulfus res Ecclesiae Remensis tam eas, quas aliquandiu iniuste sublatas ipsi restituerat, quam eas etiam, quae nunquam prius subtractae fuerant, abstulit, ob id tantummodo, quia temerariam eius inuasionem hic praesul recipere noluerit. Et quod Odo ciuitatem Remensem obsederit, innumeras etiam caedes et depraedationes exercuerit, et res Ecclesiae Remensis suis satellitibus dederit, huius Ecclesiae insistens rapinis, donec Karolus cum ualido exercitus apparatu adueniens eum ab obsessa ciuitate depelleret. Significans etiam quod Robertus homo Arnulfi ex parochia Herimanni Coloniensis episcopi, res huius Ecclesiae inuaserit ac diripuerit, donec eum ui ac si canem rabidum ab earum deuastatione repulerit. De quo petit, ut nisi admonitus resipuerit, auctoritatis apostolicae sententia feriatur. His se perturbationibus regni obsessum, impossibile fore significans ad eius apostolicam se properare praesentiam, dum semper exspectetur bellum, nec aliter posse res regni componi credantur: sed ipse semper bellum distulerit, non quod inferiores, uel impares fuerint, aut de iniusta causa dubitauerint, sed ne uires regni bellis attritae, paganorum proderentur inuasionibus. Unde dato placito inter se dextras securitatis inuicem usque ad tempus praefinitum dederint, et caetera. Item pro eodem rege Karolo et imperatore Lantberto , gratiarum referens actiones, quod notificauerit sibi de ipso Lantberto, patris se curam habere, filiique charissimi loco eum diligere, atque inuiolabilem cum eo concordiam se uelle seruare, asserens, quod non illum tantum diligeret pro consanguinitatis necessitudine, qua illi deuinctus habebatur; uerum multo magis, quia huius papae uenerator et amator existeret. Precatur autem, ut idem Karolus rex cum praedicto Lantberto in amicitia iungeretur, et Odoni, uel proceribus regni, pro causa pacis papa rescribat, quo Karolus ad regnum haereditario sibi iure debitum proficiat. Et quamuis nunc totum non posset suscipere regnum, saltem partem aliquam honori suo condignam, concorditer et iuste regnum diuidendo, illi conseruent. Subiungens acturum se quod sibi apostolicus idem pontifex praeceperat super transgressoribus et sacrorum uiolatoribus Richardo, Manasse, atque Rampone, mox ut coepiscopos suos in unum potuerit congregare. Id tantum papa remandet, quoniam aeterno illos anathematis uinculo innodauerat, si liceat eis ad poenitentiam conuersis aliquid impendi misericordiae, uel eos ad poenitentiam suscipi, sed quis modus ipsius esse debeat poenitentiae. De Rampone uero asseuerat, quia in solum Teutboldum episcopum reus existeret, nihil culpae in Walterum Senonensem admiserat, ad quem comprehendendum nec praesens fuerat, nec adiutorium, uel consensum ad id agendum praebuerat. Item pro Herilando Tarwanensi episcopo, cuius episcopio a Nortmannis depopulato, eum necessitate cogente ad se uenientem, sicut oportebat, susceperat, quemque uisitatorem cuidam uiduatae Ecclesiae constituerat, ut uisitando sustentationem interim, dum episcopus ibi ordinaretur, ex illa caperet. At quia homines praefatae Tarwanensis parochiae barbaricae uidebantur esse feritatis et linguae, supplicat ut responso papae mereatur certificari, si hunc uiduatae debeat praeponere plebi, et alterum ei liceret in praememorata ipsius Ecclesia subrogare, qui acceptior propter parentelam et linguam, in eodem loco posset existere. Idem uero papa rescribens ei, laudibus attollit eumdem congratulans eius dilectioni atque sollicitudini, quam gerebat erga Lantbertum imperatorem, de cuius fidelitate et stabilitate monet eum semper fieri sollicitum, ueluti consanguinitatis propinquum, asserens se cum ipso tantam pacis et dilectionis habere concordiam, ut nequeant aliqua iam ab inuicem prauitate seiungi. Notificat quoque Richardum, Manassem atque Ramponem excommunicatos a se, atque perpetuo ligatos anathemate, pro eo quod tam nefandissima perpetrauerint, ut Teuthboldo, Lingonensi episcopo, oculos eruerint, Waltarium Senonensem, propria depulsum sede, custodiae mancipauerint, mandans ut secum de his sentiat, et conuocatis omnibus suffraganeis suis episcopis, canonicum super eis quod exercuerat iudicium pari modo determinet. Item scribit eidem archiepiscopo pro Berthario quodam presbytero, quem clerus et plebs Ecclesiae Catalaunensis consensu regis Odonis ad episcopatum dicebatur elegisse, succensens quod hunc uocatum canonice noluerit consecrare, sed in transitu defuncti episcopi Ecclesiam ipsam Herilando Tarwanensi episcopo beneficiali more ferebatur contulisse. Postea quemdam Mancionem nonnullis criminibus irretitum in eadem Ecclesia, quasi episcopum ordinauerit, cumque praenominatus Bertharius apostolicam praesentiam uellet adire, comprehensus sit a quodam Conrado huius domni Fulconis uassallo, de Ecclesia tractus, et in exsilium per unum mensem delegatus. Unde et euocans hunc nostrum praesulem, mandat expresse, sed fraterne, ut suam denominato tempore non differat ei exhibere praesentiam, habens secum praefatum Mancionem, et iam dictum Conradum, cum quibusdam denominatis coepiscopis suis, et caetera. CAPUT IV. Quae Stephanus papa Fulconi, et quae Fulco eidem papae rescripserit. Stephano quoque huius Formosi successori scribens idem domnus Fulco, deuotionem quam erga Romanam sedem gerebat conabatur ostendere, et quod limina creberrime cupiuerit apostolorum adire, sed diuersis obstantibus discriminum causis, haec uota nequiuerit adimplere: ubi significat Odonem et Karolum reges in pacis tandem concordia, se studente, connexos. Cui remittens hic papa litteras suas, a se suscepisse fatetur, ipsius non admittens, imo reprehendens excusationem, eo quod alii homines eamdem sedem adirent, et ipse fateretur fas sibi adeundi non fuisse concessum. Denuntiat ergo synodum se per mensem Septembrem imminentis indictionis quintae decimae certissime celebrare statuisse: ad quam censendo uocans hunc archiepiscopum, monet expresse, quatenus omni mora repulsa, omnique excusatione amota, eodem tempore suam specialem praesentiam eidem, synodoque omnino exhibere maturet, quod si praetermiserit, cononicam in eum ferre sententiam minime retractabit. Rescribens autem hic uenerabilis praesul eidem, quam semper habuerit deuotionem circa gloriosam principis apostolorum sedem, eiusque sanctos praesules, pandere nititur, asserens se tunc uariis oppressionibus aggrauatum, ac diuersis astrictum perturbationibus, praesentia corporali eamdem adire sedem non ualuisse; dilectos autem filios huius Ecclesiae illuc destinasse, ad itineris sui enarrandas incommoditates uiua uoce. Quemdam quoque consacerdotem suum ad id exsequendum se direxisse. Plura se scribere non praesumpsisse, quia senserit in epistola sibi ab ipso directa dura se satis inuectione multatum: et hoc sibi non modicum incussisse miraculum, quod ita tunc primae ipsius litterae grauiter eum perculerint, cum eatenus ab ipa sede nihil aliud nisi mellitum ac dulce, praedecessoribus suis sibi scribentibus, uenire consueuerit. Quod peccatis tamen suis imputans, ut de malo suo se merito contristari, sic de correptione ipsius se fatetur laetificari: reuoluens fieri potuisse, ceu quodam designat ad se perlatum rumore, ut a quibusdam minus charitate repletis aliter de se audisset, quam ueritas se haberet. Unde petit, ne facile huiuscemodi personis aurem accommodet, donec (ut scriptum est) rem quam nescit diligentissime inuestiget. Adnectens simpliciter, uti ab ipsis pene cunabulis educatus canonicis fuerit disciplinis, donec a glorioso rege Karolo imperatoris Ludouici filio, in palatinis ac domesticis eius sit assumptus obsequiis. Sicque in aula palatii perseuerans usque ad tempora Karlomanni regis, Ludouici iunioris filii, nepotis eiusdem Karoli, quando a sanctis prouinciae Remensis episcopis, necnon a clero et plebe huius urbis electus sit, et episcopus ordinatus. Ubi qualiter hanc Ecclesiam paganorum infestatione laborantem repererit, et ut pro pace ipsius ad posse desudauerit, legati sui, uel aliorum haec scientium petit explorari narratione. Asseuerans praemissa se non arrogantia explicare, sed ut nouerit, coniiciens quia qui sic enutritus, et taliter fuerit ante episcopatum conuersatus, hoc sibi potius onus quam honorem, non elationis instrumentum, sed humilitatis esse seruitium. Subnectit autem, quod si aliqua regno quies concessa fuerit, et ab Odone rege licentiam impetrare ualuerit, ad ipsius beatitudinis uestigia tandem aliquando properare studebit, dum sibi uiae patuerint, quae tunc ab Zendeboldo Arnulfi regis filio erant obstructae: qui Ecclesiam quoque Remensem multis affligebat iniuriis, res eiusdem suis impertiens subditis. Cuius tyrannidem apostolica petit auctoritate reprimi, dicens, quia in tam periculoso et necessitudinibus pleno tempore se suam Ecclesiam noxium esset deserere. CAPUT V Quae regibus quibusdam Fulco scripta direxerit. Totius itaque regni curam agens idem domnus archiepiscopus Fulco, litteras dirigit imperatori Carolo , regis Ludouici Transrhenensis filio, pro tutela et defensione regni Francorum, quod in his partibus a Nortmannis multipliciter opprimebatur: asserens illud, auxiliante Deo, hactenus fuisse protectum, quandiu patrui et aequiuoci eius, ac filiorum ipsius regebatur dominatione. Tunc uero illis feliciter humana excedentibus, postquam se proceres regni eius imperiali commiserant tuitioni, eos undique secus multi superaggrauent casus. Memoratque ciuitatem Parisiorum, quam caput asserit et introitum regnorum Neustriae atque Burgundiae, barbarica cingi obsidione, citoque capiendam, nisi Dei subuentum fuerit clementia. Quae si capta fuerit, totius dispendium regni se perpessuros; tamque periculose haec iam mala grassari, ut a praedicta urbe Remos usque nihil tutum remanserit: nulla nisi peruersorum Christianorum barbarisque consentientium secura sit habitatio, quorum multi, Christianam deserentes religionem, paganorum se societati coniunxerant, ac tuitioni subdiderant. Scripsit et ad eumdem imperatorem pro percipiendo a sede Romana pallio, roborandisque datis olim a Romanis pontificibus Ecclesiae Remensi priuilegiis. Arnulfo regi Transrhenensi litteras mittens, pro causa regis Karoli, quem paruulum adhuc unxerat in regem, reddit causas eius prouectionis, eo quod audierat motum fuisse animum ipsius Arnulfi contra se pro hac perpetratione: commemorans quod decedente Karolo imperatore, huius Arnulfi auunculo, in ipsius Arnulfi seruitium fuerit profectus, cupiens eius suscipere dominium et gubernationem; sed ipse rex eum sine ullo consilio uel consolatione dimiserit. Unde cum nec in eo sibi spes ulla remansisset, coactus sit eius hominis, uidelicet Odonis, dominatum suscipere, qui ab stirpe regia existens alienus, regali tyrannice abusus fuerit potestate, cuius et inuitus hactenus dominium sustinuerit. Et quoniam huius Arnulfi dominatum desiderauerit, idcirco in ipsius seruitium profectus fuerit. At postquam nullum consilium in ipso reperire ualuit, hoc solum quod restabat egerit, eligens eum regem habere, quem solum post ipsum de regia ipsius habebant progenie, et cuius praedecessores ac fratres exstiterant reges. De hoc etiam, quod idem rex in culpa trahebat, quare non id ante fecissent, reddit rationem, quod quando Karolus imperator decessit, et idem Arnulfus regimen huius regni suscipere noluit, hic Karolus adhuc admodum corpore simul et scientia paruulus existebat, nec regni gubernaculis idoneus erat, et instante immanissima Nortmannorum persecutione, periculosum erat tunc eum eligere. Ut uero ad eam uiderunt perductum aetatem, in qua salubre sibi consilium dantibus assensum praebere nouerat, susceperunt eum secundum Dei honorem, ut regno consuleret, uolentes eum ita instituere, quatenus huic regno, et ipsi Arnulfo proficuus ualeret existere. De eo quoque quod sine ipsius Arnulfi consilio praesumpserint hoc agere, morem Francorum gentis asserit secutos se fuisse; quoniam mos semper fuerit, ut rege decedente alium de regia stirpe, uel successione, sine respectu uel interrogatione cuiusquam maioris, aut potentioris regis eligerent. Hoc more hunc regem factum ipsius fidelitati et consilio committere uoluerint, ut ipsius adiutorio et consilio uteretur in omnibus, et eius subderetur tam rex, quam uniuersum regnum praeceptis et ordinationibus. Praeterea quod audierat huic regi suggestum, quia contra fidelitatem ipsius, et propter priuatum hoc egerit commodum, infert quod Aschericus ipse, qui haec iactitasse uidebatur, antequam de re huiuscemodi aliquid idem archiepiscopus agere conaretur, uenerit ad se, praesentibus Heriberto et Ecfrido comitibus, et consilium, simulque auxilium quaesierit, quid agere deberet de iussionibus Odonis, qui res importabiles ei praecipiebat. Ex parte quoque filiorum Godfridi consilium petierit de malo, quod eis Odo facere conabatur, rogaueruntque ut tale caput communi consilio statueretur, per quod securi possent esse subditi, intendentes uel in Widonem, uel in hunc regiae prosapiae Karolum, et simul considerantes qui adfuerant, ad quem melius attendere deberent, uisum illis est, propterea acquirendam regni utilitatem, et ipsius Arnulfi cauendam contrarietatem, propterque rectum, congruumque regii generis principatum, ut ad hunc Karolum se conuerterent, credentes quod Arnulfus hoc de propinquo suo gratum haberet, ipsique et regno praesidium ferret. Quod autem iactitatum audierat, causa Widonis hoc eum fecisse, ut hac arte illum subintroduceret in regnum, et dimisso puero Karolo, se uerteret ad Widonem: asserit liuore inuidiae, contra se scienter haec falso fuisse iactata, aut etiam quod qualis erat ipse qui talia diffamabat, talem eumdem posse fieri sentiebat; ipse uero nec se talem fore, nec talibus ortum natalibus recognoscebat. Praedecessores quoque ipsius regis nequaquam talia ingenia in progenitoribus suis experti fuerant, quos in omni fidelitate ac regni utilitate probatos habuerint; ideoque illos honorifice sublimauerint. Quapropter erubescendum eidem regi fuisset, ut hoc de se crederet, uel infamia se tali notaret. Denique quod audierat ipsi Arnulfo dictum fuisse, quod hic Karolus filius Ludouici non fuerit, asseuerat neminem se posse credere fore, qui eum si uiderit, et parentum ipsius effigiem cognouerit, non recognoscat illum de regia processisse progenie: quaedam quoque patris sui Ludouici signa gestare, quibus agnoscatur filius ipsius fuisse. Poscit ergo Arnulfi regiam maiestatem, ut haec uera dignanter accipiat, nullusque animum ipsius contra hunc regem innocentem, propinquum suum commouere ualeat. Sed utrum haec quae asserit ita se habeant, in sua praesentia, fideliumque suorum examinari faciat, et ad debitum finem perducat, cogitans qualiter antecessores sui regni statum gubernauerint, et quomodo regalis culminis successio semper hucusque uiguerit. Tunc uero ille tantum princeps, et hic paruus propinquus eius Karolus, de tota regali stirpe remanserint; perpendatque quid contingere possit, si eum debitus cunctis casus repoposcerit, cum tot iam de aliena stirpe reges existant, et adhuc sint plures, qui sibi regium nomen affectent, quis post ipsius decessum adiuuabit eius filium, ut ad debitam sibi regni conscendat haereditatem, si contigerit hunc sibi propinquum cadere Karolum. Adnectit etiam, quod in omnibus pene gentibus notum fuerit, gentem Francorum reges ex successione habere consueuisse, proferens super hoc testimonium beati Gregorii papae. Subiicit etiam ex libris Teutonicis de rege quodam Hermenrico nomine, qui omnem progeniem suam morti destinauerit impiis consiliis cuiusdam consiliarii sui, supplicatque ne sceleratis hic rex acquiescat consiliis, sed misereatur gentis huius, et regio generi subueniat decidenti, satagens ut in diebus suis dignitas successionis suae roboretur, et hi qui ex alieno genere reges exstabant, uel existere cupiebant, non praeualerent contra eos, quibus ex genere honor regius debebatur. Asseritque se misisse Aledrannum ad eumdem Arnulfum, suggerendo ut quoscunque sibi placeret, ex his qui Karolum regem constituerant, in suum pergere seruitium praeciperet, qui coram sublimitate ipsius haec ita esse rationabiliter ostenderent. Flagitans etiam orat, ut haec praemissa benigno rex tractet animo, et hanc sciat ipsius esse deuotionem, uel intentionem erga ipsius fidelitatem, ut hic Karolus ad ipsius consilium in omnibus, quae acturus est, respiciat, et ipsius pietate tutus consistat, et ut nemo huius regis animum ab auxilio istius regni, uel eiusdem Karoli deflectere ualeat. Item ad eumdem regem, significans ei de fidelitate et deuotione, quam erga ipsum habebat, et quia in eius seruitium ad ipsius iussionem properare desiderabat. Promissionem quoque, quam rex suus Karolus eidem Arnulfo, qui regnum sibi contradiderat, promisisset, manere inconuulsam, tam in ipso rege, quam in subditis sibi. Et quia proponeret idem Karolus Odonem inimicum sibi regem, et insidias sibi magnopere parantem armis aggredi. WIDONEM imperatorem legatione suarum uisitans litterarum, admodum sede ipsius gaudere fatetur gloria et exaltatione; mirari uero atque turbari, quia nullis nuntiis iam longo tempore transacto sibi aliquid de statu et prosperitate sua notificauerit. Exorat autem, ut regi suo Karolo suffragium impendat, et talis erga ipsum existat, qualem eum erga propinquum existere decet, et ut celerius illum scire faciat, qualem uoluntatem circa ipsum habeat. De Arnulfo quoque rege significat, quod non uelit eidem Widoni pacem seruare. Karolum denique sedi apostolicae suam epistolam dirigere, orationibus se commendando papae, atque ipsius petens roborari benedictione, et ut idem papa huius Widonis eum coniungat amicitiae. Poscit etiam, ut eidem regi de amicitia sua per suum missum, aut per sua scripta Wido remandet. Sed et suis, uel Ecclesiae sibi commissae compatiatur iniuriis, quas fidelitatis ipsius causa tolerabat. Notificat etiam abbatiam sancti Martini a rege sibi concessam, rogans ut res eius, quae in regno ipsius erant, in sua tutela Wido recipiat. Odoni regi litteras dirigens, rogat pro concedenda Ecclesiae Laudunensi post decessum Didonis episcopi, electione libera, ostendens non oportere uiolenter eos ad eum, quem nolint, suscipiendum compelli. Precatur etiam, ut eamdem Ecclesiam absque inquietudine degere iubeat, neque res ipsius a peruasoribus depraedari sinat, ne particeps diripientium fiat, si talia fieri permittat. Karolo regi suo scribens, indignatur ualde sibi perlatum, quod prauis quorumdam consiliis uellet idem rex se sociare Nortmannis, ut illorum auxilio ad regni decus obtinendum iuuari posset. « Quis enim, inquit, qui uobis sicut oportet fidelis est, non expauescat, uos inimicorum Dei amicitiam uelle, et in cladem ac ruinam nominis Christiani pagana arma, et foedera detestanda suscipere? Nihil enim distat, utrum quis se paganis societ, an abnegato Deo idola adoret. Nam si (ut ait Apostolus) mores bonos colloquia praua corrumpunt, quanto magis corrumpitur castitas animae Christianae ethnicorum consiliis et societate? Neque enim poterit non imitari quod assidue uiderit, quin potius assuescet paulatim, et quasi uinculo malae consuetudinis trahetur ad facinus. Certe progenitores uestri reges, deposito gentilitio errore, diuino cultui se sublimiter subdiderunt, et a Deo semper auxilium expetiuerunt, propter quae et feliciter regnauerunt, et regni haereditatem ad suos posteros transmiserunt. Vos econtra nunc Deum relinquitis. Dicam certe, licet nolens, quia Deum relinquitis, cum uos eius hostibus sociatis. Unde et merito prophetica illa uox ad uos dirigitur, quae quondam ad regem Israel similia facientem directa est: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Deum amicitia iungeris. Et certe cum deberetis multis praeteritis terminum ponere, et rapinis et depraedationibus pauperum renuntiare, ac pro his omnibus poenitentiam agere, nunc ad maiorem iram Dei prouocandam, his qui Deum ignorant, et in sua feritate confidunt, uos coniungitis. Credite mihi, quia nunquam sic agendo ad regnum peruenietis, imo uelociter disperdet uos Deus, quem irritatis. Hactenus quidem de uobis meliora sperabam: nunc uideo uos cum omnibus consanguineis uestris periturum, si tamen hoc uere uultis agere, et talibus consiliis acquiescere. Reuera qui tale uobis dant consilium, non fideles, sed per omnia infideles esse comprobantur, quos si audire uolueritis, terrenum simul et coeleste regnum amittetis. Deprecor itaque uos per Deum, ut tale deseratis consilium, neque uelitis uos in aeternum praecipitare interitum, et mihi caeterisque, qui secundum Deum uobis fideles sunt, aeterni doloris afferre dispendium. Melius enim fuerat uos non nasci, quam diaboli patrocinio uelle regnare, et illos iuuare, quos deberetis per omnia impugnare. Sciatis enim, quia si hoc feceritis, et talibus consiliis acquieueritis, nunquam me fidelem habebitis, sed et quoscunque potuero a uestra fidelitate reuocabo, et cum omnibus coepiscopis meis uos et omnes uestros excommunicans, aeterno anathemate condemnabo. Pro fidelitate quam uobis seruo, haec gemebundus scribo, quoniam cupio uos secundum Deum et saeculum semper esse honoratum, et non Satanae, sed Christi adiutorio, ad debitum uobis conscendere regni fastigium. Regnum enim quod Deus dat, firmum habet fundamentum; quod uero per iniustitiam et rapinas acquiritur caducum est, et cito decidiuum, nec poteris diu permanere. » Lamberto imperatori congratulationis apices dirigens, notificat quid sibi de ipso domnus papa Formosus suis litteris intimauerit: quod scilicet eumdem imperatorem multum dirigeret, et in omnibus ei consulere, loco charissimi filii, atque indissociabilem uellet ad eum seruare concordiam. Hortatur ergo hunc principem, et admonendo flagitat, ut tantae benignitati eiusdem papae gratus existat, illum ut patrem piissimum diligat, omnemque illi fidelitatem, et obedientiam seruet, eiusque monitis, ut uerus filius, obtemperet, et sedem Romanam digna ueneratione honoret. « Ita enim uestrum, inquit, perenni soliditate stabilietur imperium, et contra omnes inimicos, et hostes uestros diuinum uobis auxilium suffragabitur, fietque ut omnibus aduersariis, diuino adiutorio, semper superior et fortior sitis. Recordamini, quaeso, auunculi uestri et aequiuoci Lamberti illustrissimi, qualis erga sanctam Romanam sedem fuerit, qualemque exitum consecutus sit, et caute ne in idem exemplum deueniatis, si aliquid simile agere uolueritis. Domnum etiam apostolicum deprecamini, ut eum dignetur absoluere, et pro illo apud Deum interuenire. Pro me quoque attentius postulo, ut eius mihi beneuolentiam concilietis, quatenus tam de me, quam etiam de sede Remensi mercedem dignetur habere, et sua illi priuilegia inuiolabiliter custodire, sicut omnes sancti praedecessores ipsius semper fecisse noscuntur: et si aliquis unquam aures clementiae ipsius inquietare, et de nobis sinistri aliquid dicere praesumpserit, non prius obloquentibus credere, donec per me, aut certe per suum, uel meum missum, quod uerum sit, possit agnoscere. De caetero cognoscat imperialis dignitas uestra, Ramponem propinquum uestrum, et meum, ab eodem domno apostolico excommunicatum, sicut ex eius litteris agnouimus. Pro quo obsecro mansuetudinem uestram, ut eum deprecemini, quatenus illi locum poenitendi, et quod admisit emendandi non deneget, nec eum perpetuo anathemate innodatum irrecuperabiliter perire sinat; sed quam illi placet, poenitentiam et satisfactionis mensuram illi iniungat. Nobis etiam et uniuersis Italiae, uel Galliae episcopis, quibus de eius damnatione scripsit, uicissim de sua misericordia quid illum agere, et qualiter esse conueniat, rescribi iubeat. » Albrado regi Transmarino amicabiles litteras mittens, grates refert, quia tam bonum uirum et deuotum ecclesiasticisque regulis congruentem destinauerit episcopum in ciuitate Cantaburg nomine. Audierat enim, quod peruersissimam sectam paganicis erroribus exortam, et in illa gente tunc usque relictam, uerbi mucrone satageret amputare. Quae secta suggerere uidebatur: episcopis et presbyteris subintroductas habere mulieres; ad propinquas quoque generis sui, quisque uellet, accedere insuper et sacratas Deo feminas incestare, et uxorem habens concubinam simul habere. Quae omnia, quam sanae fidei sint aduersa documentis manifestat euidentissimis, ex sanctorum Patrum probatis auctoritatibus. Richildim reginam, uel imperatricem litteris commonens atque redarguens, dolore multo se fatetur esse correptum, pro fama non bona, quae ad ipsum de uita, uel actibus eiusdem reginae peruenerat: quod scilicet esset diabolus, ubi fuisset illa, magis quam Deus, cum forent circa illam quae contra salutem militant animae, id est, irae, rixae, dissensiones, incendia, homicidia luxuriae, rapinae quoque pauperum, peruasiones ecclesiarum. De quibus omnibus debita sollicitudine et pastorali diligentia commoneat eam, ut transferat se de tantis malis ad fructum aeternae salutis: proponens ei quadriuium, uel quadrigam uirtutum, quam assumens et ascendere nitens, apprehendat ea quae sunt sapientiae, atque sanctimoniae, ac felicitatis aeternae. Velamen quoque Christi, quod assumpserat uiduitatis, incorruptum seruare studeret, ut illud inuiolatum Deo repraesentare posset, nec properare uelit ad inferos, ut inueniat inaestimabile malum multarum, quas ei propalare nititur, miseriarum. Perpendat, si est amica Dei, uel soror. Quod si non est sine intermissione det operam, ut esse possit, etsi non candore uirginitatis, studio tamen continentiae salutaris, recte credendo, Deum ac proximum diligendo, pietatis opera faciendo, sobrie et iuste et pie uiuendo; attendat ut uitam corrigat donec hodie cognominatur, ne incidat in laqueum confusionis aeternae, dum non recogitat quam uelociter praesens hodie transeat. Parcat animae suae, et attendat ut Deo proxima fiat, et habeatur columba per simplicitatem et innocentiam, ut audire mereatur a Christo cum exierit e corpore. Hiems transiit, et recessit, columba mea ueni, mecumque requiesce, sedens in dextera Patris mei. Multumque, se ideo loqui asserit, quod de ipsius salute plurimum sollicitus sit, optans ut uere fiat regina, ornando uirtutibus uiduitatem suam, prae oculis habens diem mortis, uel resurrectionis suae, audiatque Apostolum dicentem: Euigilate iusti, et nolite peccare. Det tandem Deo suo gloriam, et operetur salutem propriam, diuertat a malo, et faciat bonum. Oratque exoptans ut correptio sua et emendatio necessaria salubrisque compunctio tangat cor eius, ut tandem aliquando resipiscat diaboli laqueis; gratia quoque Dei resuscitet eam de sepulcris uitiorum, et caetera. Febricitantem quoque in malis, faciat eam firmam et stabilem Deus, fixamque in bonis, ut hic et in aeterna uita possit gaudere cum sanctis. Quod si consilium nostrum, inquit, audieritis, tales uobis erimus, quales esse debemus, in omni fidelitate et reuerentia atque debito seruitio, et quod his omnibus maius est, erit uobis Deus propitius, sicut optamus, et oramus. Alioquin uolumus, ut sciatis reuera quod pro uobis nolumus incurrere offensionem Dei, sed secundum ministerium nostrum, faciemus de uobis, quod canonica nobis iubet auctoritas. Quod quam inuitus faciemus, Deus testis est, non enim pos umus discedere ab Apostolo, qui dicit: Quandiu Apostolus sum gentium, ministerium meum honorificabo; et: Dei adiutores sumus; et: Deus est, qui operatur in nobis; et: An experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus? Unde precor Deum in conscientia mea, ut adhaereant cordi uestro uerba mea, et ipse qui per me loquitur, haec in auribus uestris per seipsum loquatur in corde uestro. Deus omnipotens ad uota nostra manum suam de alto, et liberet uos de coenulento huius saeculi profundo. CAPUT VI. Quae diuersis scripserit episcopis. Diuersis etiam praesulibus diuersa reperitur direxisse scripta, pio sale respersa, et diuinis auctoritatibus referta. Flothero archiepiscopo pro rebus Remensis Ecclesiae in sua coniacentibus dioecesi, quae ab inuasoribus non modicum patiebantur dispendium: monens et rogans, ut memor ministerii sibi a Deo collati, et apostolicorum praeceptorum, quorum plura subiungit exempla, his persuasoribus auctoritate canonica interdicat, ne de rebus huius Ecclesiae amplius praesumere audeant, sicut offensam domini, sanctorumque ipsius incurrere nolint. Rostagno Arelatensium praesuli, grates referens, quod eum de rebus Ecclesiae Remensis sollicitum esse compererat, quas sub ipsius prouidentia, et tutela constituerat; sed audiebat eas a quibusdam prauis inuasoribus infestari, uel usurpari. Unde hortatur, ut eosdem peruasores, nisi resipiscant, districta percellat excommunicatione, si non iudicet rem huiusmodi ad apostolicam sedem deferri. Herimanno Agrippinensium archiepiscopo significans se desiderare cum ipso, caeterisque dioeceseos ipsius episcopis loqui, et de necessariis Ecclesiarum causis, ut ab eodem sibi suggestum fuerat, pertractare: id tamen insurgentibus Nortmanni ae persecutionis turbinibus impediri. Ut autem opportunitas se temporis aperuerit, maturata facilitate adimplere conari. Intimat praeterea res quasdam Remensi Ecclesiae in ipsius parochia peruerso iure a quibusdam peruasoribus possideri. Qua de causa expetierat Arnulfum regem apud Warmaciam, ut ipse Willeberto praesuli huius praedecessori praeciperet, quatenus ipse super hoc negotio, secundum edicta canonum ageret. A quo scilicet rege, idem etiam Herimannus super hoc ipso legatus, ad praemissum episcopum fuerat destinatus. Sed quia idem Willebertus praeceptum regis in hoc adimplere non potuit, hunc monens rogat, ut eosdem peruasores, uel qui res ipsas inquietare conantur, animaduersione canonica feriat, nisi a coepta praesumptione resipiscant. Decretum quoque Symmachi papae eidem Herimanno dirigit, ubi quid de talibus sit agendum manifestissima possit assertione cognoscere. Item eidem, pro quibusdam rebus huius Ecclesiae super Rhenum sitis, in loco qui dicitur Bothert, quas Maingaudio commendauerat: quo defuncto, petit ut idem praesul Herimannus eas tutandas suscipiat. Quemdam etiam Wibertum, qui res alias Remensis Ecclesiae tenere uidebatur, admoneat, ut eas cum amicitia sibi restituat. De rebus quoque cuiusdam abbatiae sibi a rege concessae, quae in partibus ipsius Herimanni coniacebant, rogat ut eas ab extraneorum peruasione defendat, et caetera. Waltero Senonensis Ecclesiae archiepiscopo, pro causa Hildegardis abbatissae, de qua placita quaedam constituerat, sed ad nullum idem Walterus, partim occupatione, partim infirmitate pressus, attenderat. Unde praescribit eidem, quae res ipsa finem legitimum sit habitura; precansque monet ut nullatenus omittat, quin ad id placitum ueniat. Si uero non uenerit, ipse tamen, salua charitate, quod agendum est, auctore Deo, inde perficere conabitur: et quod hactenus id distulerat, non quasi auctoritatem, aut priuilegium hoc agendi non haberet, egerat; sed potius causa dilectionis ipsius, quam per omnia inuiolatam seruare cupiebat. Petit etiam ut praefatam abbatissam idem Walterus, utpote dioecesaneam suam, praemoneri faciat, quo ne uelut ignaram, se a conuentu ipsius subtrahere, sed potius die praenominata praesentem studeat exhibere. Item consolatorias eidem dirigens super ipsius aegrotatione litteras, et de absolutione, quam sibi petierat idem Walterus, tam ab eo, quam a fratribus ipsius fieri simulque de ipsorum prouidendo ab eodem domno Fulcone, quando fieri posset, colloquio. Pleonico archiepiscopo Transmarino, congratulans bonis eius studiis, quibus eum laborare compererat, pro abscindendis et exstirpandis incestuosis luxuriae fomentis, supra in his litteris, quae Albrado regi scripserat, commemoratis, quae in ea gente uidebantur inoluisse; sacris eum instruens et armans auctoritatibus censurae canonicae, particeps nimirum piis ipsius laboribus cupiens existere. Ioanni cuidam Romano praesuli, commemorans affectionem dilectionis, quam habebat erga eum, ita ut diceret, nullum se inuenisse recordari, cum quo sic concorditer mutuo coniungeretur charitatis affectu: rememorans magna se quondam beneuolentia susceptum ab eo fuisse, liberalissimaque humanitate tractatum, magnisque beneficiorum impendiis accumulatum. Asseritque se quantocius, pace reddita, dignis seruitiis ostensurum, tam erga eum, quam erga domnum papam Stephanum gratam animi deuotionem, precaturque ut eum suo fauore tueatur apud ipsius excellentiam papae, et in quibuscunque necessarium uiderit, ei sicut optime in ipso confidit, assistat. Dodiloni Cameracensium praesuli, pro placitis sibi ab eo datis, ad quae minime attenderat: monens et rogans, ut satagat uenire ad proximum placitum ubicunque rex Odo fuerit cum episcopis, quoniam rem de qua tunc agebatur de Hildegarde et Hirmingarde terminare deberent. Accusatores quoque ipsius Hirmingardis, eosque qui presbyterum luminibus priuari, ac suspendi iusserunt, cum omnibus qui eidem nefandae iussioni paruerunt, uel fautores huius sceleris exstiterunt, commoneri faciat, et canonice conuocari, ut huic conuentui se studeant praesentare. Item pro eadem causa, gratias referens quia deuote ipsius commonitionem susceperit, et ad constitutam diem paratissimus occurrerit. Illud uero succensere uidetur, cur cum de negotiis ecclesiasticis ageretur, causa, non per clericum, sed per laicalis ordinis hominem sibi mandare uoluisset. Ipse uero domnus Fulco, partim senioris seruitio detentus, partim corporeae incommoditatis molestia praepeditus, iuxta condictum uenire nequiuerat. Admonet etiam, eum meminisse debere, qualis ipse erga eum quondam exstiterit, qualiter sine rege, sine ullo ipsius parti consulente modis omnibus institerit, ut ad hunc episcopalem perueniret honorem, cum adhuc sibi perfecte notus non esset. Ita tamen pro eo egerit, ueluti pro fratre charissimo, quia crediderat et credebat in eo simplicem prudentiam, fidem non fictam, et firmam et inde mutabilem stabilitatem: sperauerat etiam in omnibus sibi cooperatorem et adiutorem fore. Per illam ergo sinceram dilectionem, quam in ipso credebat, eum se dicit monere: mandans ut posthabita omni dilatione, uel occupatione, ad condictum conuentum episcoporum praesens adesse studeat, nulla causa excepta, nisi tantum infirmitate corporea. Personas etiam praemissas, quas per alteram significauerat epistolam, commoneri canonice faciat, ut praeparatae ad solemnem coetum episcoporum pie praefixa se satagant praesentare. Item cum caeteris coepiscopis, Didone scilicet Laudunensi, Hetilone Nouiomensi, Riculfo Suessorum, Herinando (Herilando) Marinensi scribens: huic praesuli Dodiloni significat, hos praemissos in urbem Remensem conuenisse praesules, ad tractandum de peruasione Balduini, de quo scripserat eidem Dodillo, admonere illum, ut resipisceret a prauo temeritatis suae fastu. Sed quoniam idem praesul rescripserat, occurrere eisdem praesulibus se nequiuisse, quia suum iter Nortmannorum praeripuit gladius, ceu de communi compatitur exitio. Caeterum quod petierat de Balduino, in hoc acquiescit ei, ut admonendo, exhortando, et increpando, sedulo eum corripiat, ut a sua corrigatur prauitate, diuinas ei proponens sanctorum sententias Patrum: litteras etiam eidem Balduino ab ipsorum episcoporum parte dirigi significat. De quibus hortatur, ut si fuerit praesens, ei recitentur; si absens fuerit, per suum archidiaconum ipsi transmittat, qui etiam illas eum intelligere faciat. Quod si et eum ille nequiuerit adire, litteras ipsas publice coram se legi faciat in loco ubi Balduinus religionem peruasit, et deinceps, nisi resipuerit, non ei uel monachus, uel quilibet rite Christianus adiungatur, si non anathematis uinculo implicari uoluerit. Si Hetilo quoque ad ciuitatem Atrabatensem uenerit, Dodilo illi occurrat, ut de hac re quod agendum est, canonice peragere possint, et quidquid inde fecerint, litteris sibi significet. Hetiloni praesuli litteris mandat, ut proficiscatur cum fidelibus regis ad Attrabatem, agens pro posse quod in alio scripto agendum sibi repererit significatum. Item pro his quae a Dodilone Cameracensi patiebatur episcopo, asserens quomodo pro benefactis, ab eo sibi contumeliosa retribuantur: adsciscensque hunc sibi testem, qualiter eumdem Dodilonem paterno, simplicique benignitatis affectu ad potiora prouexerit. Sed et quomodo Rodulfus uir deuotus abbatiam quamdam in huius Hetilonis parochia sitam Remensi delegauerit Ecclesiae committens simul eidem corpus beati Calixti papae et martyris, quod impetratum a Romana detulerat urbe. Intimat ergo qualiter precatus sit amicabiliter praefatum Dodilonem, ad Atrabatense castellum uenire, et inde pignora praefati martyris honorifice leuare, atque usque ad coenobium sancti Quintini deducere. Hunc etiam Hetilonem expetierat, ut ad ipsum coenobium occurreret, et tandiu cum sacro comitaretur corpore, donec ipse domus Fulco ueniret, et illud decenter excipere, et usque ad hanc Remensem ualeret urbem deducere: ubi tandiu seruaretur, quousque, pace reddita, loco proprio ipsius Hetilonis parochia sito restitui posset. At Dodilo cum debuisset agere quod petebatur, e contra, filiationis ac fraternitatis posthabita reuerentia, in medio occurrens uiae, et de manibus gestantium sanctum pignus abripiens, apud se reposuit, dicens: Non illud cuiquam se redditurum, nisi eidem Hetiloni, in cuius dignoscebatur fuisse parochia depositum: et hoc ipsum nouae fraudis argumento gessisse, quo ualeret praefatum corpus sacrum cuidam Hucholdo comiti tradere. Quocirca petit hunc Hetilonem, ut missum suum ad eum dirigat, et paterno ac fraterno amore ipsum redarguens, corrigat, et in memoriam ei reuocet, quomodo religionis solius et fidei, quam in eo forte credebat, intuitu, illum absque regis aut principis alicuius exspectatione in sede pontificali locauerit, moneatque ut a coepta temeritate pedem reuocet, ne aliquid hunc eumdem archiepiscopum contra se, quod idem nolit, agere compellat. Hunc quoque precatur Hetilonem obnixe, ne illi assensum in re tali praebeat, sed iustae parti in omnibus faueat, et thesaurum coelestem, Remensi ecclesiae a praememorato uiro traditum, urbi ac basilicae ipsius restitui non solum consentiat, sed etiam totis uiribus adiuuet. Didoni Laudunensi episcopo, pro reconciliatione animae cuiusdam Valcheri, qui reus maiestatis inuentus, supplicium mortis incurrit. De quo audierat, quod in articulo mortis poenitentiam per confessionem et sacrae communionis uiaticum ab ipso expetierat, nec impetrare ualuerat. Insuper et sepulturae benificium fuerat ei denegatum, et orari pro eo prohibitum. Succenset ergo eumdem praesulem, horrens cur sic uoluerit agere, cum sciret optime quod auctoritas sacra de non neganda in ultimis statuerit poenitentia; adhibetque nonnulla sanctorum Patrum super hac re testimonia, monens ut considerato communi periculo, imitetur communis Domini pietatem, et huic peccatori remedium poenitentiae in ultimis deprecato impendat misericordiam, ut et orari pro eo faciat, et per seipsum reconciliationem, animaeque commendationem more Christiano persoluat; eumque de loco peruio in quo non sepultus, sed proiectus erat, ad coemeterium fidelium transferat. Item pro hac eadem causa, postulans et adhibens exemplum beati Gregorii de quodam monacho, quem iusserat nec sepulturae communi tradi, nec orationibus adiuuari, post legitimum spatium reconciliationem eidem praecepit impendi: adsciscens etiam illud euangelicum: quia Filius hominis uenit quaerere, et saluum facere quod perierat. Sed et Nicaeni concilii testimonium, quo generaliter cuilibet in exitu posito, et poscenti gratiam communionis tribui praecipitur. Petro cuidam Romano scribit episcopo, pro his de quibus Formosum papam consuluerat super Herinando Morinensi episcopo, quem Catalaunicae praeficere decernebat uiduatae Ecclesiae, petitque ut suggerat papae pro hoc suo consultu, quatenus optatum super eo citius adipisci mereatur responsum: commemorans quod gestum reminiscatur super Actardo Namneticae urbis episcopo, quod eum Nicolaus papa Morinensi Ecclesiae postea censuerit praeficiendum, ac demum in archiepiscopatu sedis Turonicae decreuerit incardinandum. Precatur etiam ut idoneam super hoc exquirat auctoritatem, repertamque sibi destinet exsequendam. Honorato Beluacensium praesuli scribit, asserit se mirari uehementissime, quomodo id potuerit contingere, ut animus ipsius tam contrarius et aduersus sibi existeret, cum sciret qualis erga eum fuerit, et qualiter eum loco fratris ac filii semper habuerit, qualique affectu, ut ad eumdem honorem perueniret, decertauerit. Nec tamen ideo desperare debeat, sed quantocius ad pacem et concordiam cordiam secum tenendam redeat. Monet igitur eum tanquam filium charissimum, redire ad semetipsum, et cogitare cuius sit ordinis, cuiusque professionis, perpendatque quod in nullo ab ipso laesus existat, et si possibile sit, ad se ueniat, quatenus de his collato sermone melius conferant. Si uero id fieri nequit, quemdam familiarem sibi dirigat, per quem quae fert animus eidem remandare ualeat. Notificat etiam se audisse quaedam de ipso, quae non facile credere potuerit, scilicet quod rapinis insisteret, alienas possessiones inuaderet, et pecunias diriperet: nominatimque designat Rotbertum quemdam apud se fuisse conquestum, quod uniuersa mobilia sua ea abstulerit. « Ego autem, inquit, non hoc de uobis credere possum, sed puto esse aliquem, qui uestra gratia et auctoritate fretus, haec agere praesumpserit, et idcirco uobis ascribitur quod ab alio gestum est. Si ergo a quocunque uestro id factum est, obsecro ut auctorem huius mali digne coerceatis, et damnum omne emendare iubeatis. Si autem uerum est, quod uos ipsi hoc egeritis, precor ut a tali intentione desinatis et ei qui damnum passus est, sua ex integro restitui faciatis. » Item redarguens eum de nonnullis, quae ad se non simplici professione scripsisse uidebatur, quasi domnus Fulco pacem et concordiam perturbasset. Significauerat etiam a prauis quibusdam suam uexari Ecclesiam, et super hac re nullum ad hoc archiepiscopo petentem se suscepisse responsum. Unde reuocat ad memoriam, quia precatu, quam praeceptio apud ipsum maluerit obtinere illis hominibus inducias interim dari, quousque simul quiuissent ipsi praesules loqui. De quodam quoque Aledramno, quem tunc excommunicare minabatur, et archiepiscopo suam exsequi censuram praecipere uidebatur: asseritque se nunquam destinasse communibus et collatis coepiscoporum praeceptionibus ac suggestionibus non parere; Beluacensi tamen Ecclesiae singulariter Ecclesia Remensis parere nesciret. Et quia in hac excommunicatione non ecclesiastica uigere censura, sed praeceps praeualere cernebatur animositas. Cuius rei erat initium desertio regis Odonis, et institutio Caroli. Annectitque post aliquanta, de uiduatione Ecclesiarum, Siluanectensis uidelicet atque Catalaunensis, quarum Siluanectensis tunc elegerat Otfredum, quemque ad Remensem praesulem perduxerant, sibique petierant ordinandum pontificem. Ad quam petit hanc ordinationem uenire, remota, ut canonica iubet auctoritas, omni excusatione. Subiungit quoque monens, ne intendat eius animus haec ita dicta, tanquam eumdem non liceat episcopum ultra in ipsius sperare amicitiam, quam sibi mutuo coniunxerant, quamque inconuulsam omni tempore archiepiscopus tenere cupiebat, et ad honorem suae sedis, sedem ipsius honorare ac sublimare desiderabat. Sed quia se mordaci reprehensione uiderat eius latenter corrodi litteris, a tanta subreptione se uoluerit excusabilem reddere, ne uideretur in hoc ei silendo assentire. Item pro ordinatione Mancionis Catalaunensis episcopi, ad quam eumdem Honoratum uenire mandauerat; sed ille non ueniens, etiam ipsam ordinationem reprehensionis elogio notarat: quam tamen reprehensionem archiepiscopus charitatis studio patienter ferebat, mandans et poscens, ut ad ordinationem praemissi Otfridi occurere studeat, etc. Item pro litteris ab eo sibi directis, in quibus hortatus fuerat, ut statui, et religioni sanctae Ecclesiae labentis succurrere deberet. Unde gratiarum uota Deo se persoluere archipraesul asserit, qui ad hoc suadendum eius excitauerit animum, cum priores ipsius episcopi epistolae tumidum uiderentur praeferre rancorem: haec uero tota fraternum testaretur amorem. Si uero quod uerba resonabant, Honoratus corde teneret, paratum se dicit eius charitati respondere, eamque inuiolabiliter conseruare. Sed quia tunc opportunum tempus, quo simul conuenire ualerent, non uidebatur, cum Domino iuuante, tempus arrisisset, id competenter tam ipsi, quam caeteris suffraganeis praenuntiare curaret. Item pro iussione Stephani papae, quia mandauerat domno Fulconi, data eidem licentia interim, ut petierat, remorandi quatenus hunc Honoratum episcopum, atque Rodulfum Laudunensem Rauennam mitteret ad synodum ibidem celebrandam. Unde monet, ut sicut papa iubet, eius praeceptioni obtemperet. Teuthbaldo Lingonensi episcopo amicabiles et charitatis utrinque coniunctrices dirigit litteras, significans de priuatis inter se rebus, quas ei Teuthbaldus per suum significauerat missum, et de communi colloquio secum, de regia quoque et ipsius Teuthbaldi consanguinitate, atque amicitia ipsius episcopi regi Karolo grata. Rogat etiam sibi remandari de Richardo Burgundionum principe, et de Aquitanis, quod eum contigerit scire, etc. Rodulfo iam dicti Didonis episcopi successori, gratulando de honore ipsius, et profectu in Domino. Item pro quodam ipsius Rodulfi subiecto, sed ab eodem abiecto, monens cauendum ne laedatur in hoc episcopalis opinio, dum quod agitur zelo rectitudinis, feratur fieri zelo exercendae ultionis: inferens Ecclesiam Remensem hoc ex antiquo priuilegium habuisse, ut quicunque dioecesaneorum proprios episcopos quoslibet offendisse se modo sensissent, ad hanc caeterarum matrem confugerent Ecclesiarum, auxilium sibi ueniae flagitantes ab ipsa. « Ast ego, inquit, nulla in hoc negotio uti uolui auctoritate: sed sicut amicus ab amico, imo sicut a specialiter dilecto filio postulare; eo quod me apud uos, non dicam aliquid, se bene posse, confidebam. » Subiungens quoque post aliqua, quia miseratio non est praeuaricatio: cum Deus quotidie, post minas districtae ultionis, ad se conuersis paternae consueuerit impendere uiscera pietatis; et quia nemo sic unquam cadit, ut ei resurgendi copia debeat denegari, etc. CAPUT VII. Quae abbatibus, uel illustribus uiris quibusdam. Stephano cuidam abbati ac nobilissimo uiro, qui et episcopatum electus uidebatur, tunc autem forte reiectus uel reprobatus, consolatorias dirigit litteras, amicitiam, quam ei promiserat, asserens se perpetuo seruaturum. Dolens uero et ingemiscens, quod eum, quem praeelectum regimini gaudebat Ecclesiae, hoc uidebat tunc effectu frustratum: hortatur tamen, ut licet elisus sit fortiter ualidius resurgat, cupiens eidem omnes propinquos et amicos suos, uel quoscunque alios posset ad pacem et concordiam reuocare, etc. Balduino comiti Flandrensi, pro admissis ipsius, de quibus cum coepiscopis dioeceseos suae, quae forent agenda tractauerat. Qui Balduinus inter alia quaelibet praua, etiam presbyterum flagellauerat. Quod factum quanti sit sceleris, ex diuinis ostendit auctoritatibus. Basilicas etiam quasdam abstulerat a presbyteris inibi ordinatis, et aliis dederat, inconsulto ipsorum episcopo. Possessionem quoque quamdam, quam rex Ecclesiae Nouiomensi tradiderat, idem Balduinus inuadens, per uiolentiam retinebat. Adnectit ergo canonica et legalia super huiusmodi facinoribus capitula. Redarguit etiam eumdem pro eo quod monasterium monachorum sibi usurpauerat, et insurrexerat contra regem cum infidelitate et periurio. Super quibus rebus iam dudum data sibi dilatione, et adhibita episcopali admonitione, hanc de loco ad locum sese conuertendo uidebatur subterfugere. Unde et his eum litteris paterna uocans admonitione, hortatur emendationem profiteri. Quod si non faceret, extorrem se sciret esse a Christiana communione, etc. Item ad eumdem cum coepiscopis suis scribens ex synodo Remis habita Dominicae Incarnationis anno 892, arguit eum quod ecclesiastica simul et legalia iura contemneret, res ecclesiasticas, et honores sibi non concessos inuaderet, Dei timorem a se proiiciens, et fidem quam in baptismate Deo promiserat, operibus abdicans, locum sacri monastici ordinis peruadens, et abbatis sibi nomen usurpans. Unde communi decreto episcoporum iudicatum fuerat, eum auctoritatis canonicae anathemate feriendum. Sed quoniam et Ecclesiae, et publicis regni utilitatibus uidebatur accommodus, censura suspenditur adhuc animaduersionis ecclesiasticae, recogitandique sibi et emendandi spatium reseruatur, et obsecratur per misericordiam Dei, ut ab hac praesumptione animum reuocet, nec amplius iram Dei contra se prouocet, nec illi quodammodo gradium praebeat, etc. Diuinarumque sequuntur auctoritatum testimonia ad correptionem ipsius quoque prolata. Quibus si acquiescere nollet, ab omni se nosset Ecclesiae consortio sequestrandum, perpetuoque anathemate feriendum. Ipsius quoque propalat excommunicationis sententiam in eumdem si se corrigere noluit, quantocius iaculandam. Clero et plebi Siluanectensis Ecclesiae, pro pastoris sibi praeferendi scribit electione, succensens cur ad se uenire distulerint, uel apicibus alloqui se, quam uiua uoce maluerint: mandans ut electas e collegio suo personas, tam aetate quam sapientia maturas et idoneas, ad se mittere maturent, qui nec gratia, nec odio, aut ullius auaritiae obtentu, a tramite recto exorbitare ullatenus appareant. Ministris quoque Laudunensis Ecclesiae, pro eo quod audierat inter eos contentiones esse, et conuenticula seorsum facere. Quapropter monet eos ut filios, quod si haec ita fuerint omnimodis amputentur: conuentus autem ipsorum fiat moderatus atque iocundus, in quo secundum aetatem, uel datam sibi a Deo probitatem, omni deposito supercilio, quisque loquatur, etc. De concordia et charitate uera constituenda atque seruanda, mittens eis exemplar epistolae ad Odonem regem pro obtinenda ipsis canonica electione a se missae, et exhortans, ut unanimes cum sancti Spiritus adiutorio congregati, magnopere satagant, et Dei clementiam attentissime implorent, ut eorum pastorali dignetur adesse electioni. Fratres Corbeiacensis coenobii litteris suae uisitans admonitionis, redarguit et uehementer increpat super abiectione sui abbatis, quem graui correptum infirmitate, crudeli abdicauerant temeritate, nec eum ad ipsos uenientem, saltem ut peregrinum susceperant, aut ei ullam humanitatem impenderant: sed eum de communi habitatione perturbantes, in uilissimo extra claustra monasterii loco retruserant, et communi statuto firmauerant ut ad eumdem uisitandum uel consolandum uenire nullus auderet: sed neque moriens communi sepultura dignus haberetur. Unde admirans talem sensibus eorum obrepere potuisse improbitatem, et apostolicas atque regulares, super obedientia praepositis exhibenda, praeponens praeceptiones, ostendit non eis licuisse abbatem regulariter electum, et archiepiscopi ordinatione rationabiliter institutum, ita contra fas omne dehonorare, et diuina humanaque in eo iura uel instituta conuellere atque confundere: cum non sit in eorum arbitrio uel potestate, cum uoluerint, abbatem deponere, et alium ad libidinem suae uoluntatis instituere. Proponit etiam maledictionem Cham, qui pudenda patris irrisit, et eiusdem complices eos ostendit esse maledictionis: ac proinde interposito ordinis ipsorum periculo, monet, auctoritate et ministerio sibi a Deo iniuncto praecipiens, ut ab hac pertinacia resipiscant, eumdemque sui loci patrem, sicut abbatem honorent ac diligant, donec si conualuerit, et ipse tale onus ferre non potuerit, ipse ad regem excusaturus accedat, ut eius praeceptione, et archiepiscopali auctoritate ipsius in loco alius substituatur abbas. CAPUT VIII. De rebus quibus episcopium auxit, et caeteris bonis, quae in episcopatu egit. Multa denique bona in hac sede Remensi praesul hic operatus est. Nam et episcopium, rebus impetratis pluribus, tam monasterio Auennaco, quam nonnullis aliis, a regibus, ac diuersis personis obtentis possessionibus, amplificauit, atque diuersis muneribus et ornamentis hanc Remensem ecclesiam decorauit. Urbem quoque (cuius murum, ob aedificationem basilicae Dei Genitricis Ebo destruxerat) iste nouo circumdedit muro. Quaedam etiam castella a nouo instituit, Altimontem scilicet, et aliud apud oppidum Sparnacum, quod Odo rex, quia desciuerat ab eo propter euectionem Karoli, subuertit. Venerabile quoque beatissimi Remigii corpus ab Orbacensi monasterio Remensem reuocauit ad urbem. In qua relatione multa et magna sunt ostensa miracula superius a nobis partim declarata. Eo tempore Nortmannis Francorum terras infestantibus, et diuersa loca depopulantibus, hic pontifex plures, tam sacerdotes, quam caeteros clericos et monachos, ad se undecunque confluentes benigne suscepit, et paterne fouit. Inter quos etiam monachos S. Dionysii cum ipsius martyris pretioso corpore, aliorumque sanctorum pignoribus recepit, et aluit. Corpus etiam beati Calixti, concessa sibi uel Ecclesiae Remensi abbatia eiusdem sancti, Remos deduci fecit, et post altare sanctae Mariae uenerabiliter collocauit, iuxtaque illud pignora beati Nicasii. et sanctae sororis eius Eutropiae, ab Ecclesia tituli sancti Agricolae honorifice delata, constituit CAPUT IX. De sancto Gibriano et fratribus eius. Delata sunt etiam tunc temporis ad Ecclesiam beati Remigii membra S. Gibriani a pago Catalaunensi, ubi peregrinatus fuisse noscitur et humatus. Aduenerant siquidem in hanc prouinciam septem fratres ab. Hibernia, peregrinationis ob amorem Christi gratia: hi scilicet, Gibrianus, Helanus, Tresanus, Germanus, Veranus, Abranus, Petranus, cum tribus sororibus suis Francla, Promptia, Possenna sibi eligentes super fluuium nomine Maternam, opportuna degendi loca. Quorum hinc Gibrianus sanctus sacerdos quemdam uicum elegit ad habitandum Cossa uocatum, ubi plurimis annorum curriculis sobrie, iuste, et pie uiuens, usque ad exitum uitae bonum studuit certamen certare. Cuius corpus primo iuxta publicum fertur aggerem sepultum fuisse, ubi postea supra tumbam ipsius est oratorii aedicula constructa, ob insignia scilicet quaedam miraculorum ibidem manifestata. Ad quam confluere populi solita fuerat frequentia, maxime cum depositionis eiusdem celebrarentur festa. Multa namque inibi sanitatum tribuebantur remedia, ex quibus quaedam habentur descripta, sed plurima celantur ignota. Tres tamen mulieres nominibus ascriptis ibidem notantur illuminatae. Cuidam praeterea Grimoarae manus cum integra est sanitate restituta. Tempore denique regis Odonis, grassante Nortmannorum crudelitate, terrasque Francorum uastante, huius sancti ecclesiola igne cremata est cum aliis multis eiusdem pagi. Post cuius combustionem saepius auditae feruntur uoces inibi psallentium personarum non apparentium: luminaria tamen quaedam noctibus inibi uidebantur ardentia. Cumque fama huiuscemodi uirtutum circumquaque percrebuisset, superno ductus amore, sanctique ueneratione Haldericus religiosus comes, accessit ad Rodoardum episcopum Ecclesiae Condominicati uocantur, episcoporum ditioni restituit; seruos et ancillas plures acquisiuit, et firmitatem oppidi destructam, forti maceria nouisque machinis circumquaque renouatis fossis firmiter muniuit. Consuetudinem quoque 300 scilicet solidorum, quae Iouiniacensi comiti pro firmitate castri Apogniaci singulis annis dabantur, solidis 40 minorauit; et uinearum plantas ibidem aedificauit, Giacique domum lapideam et capellam episcopis construxit, Varziaci siquidem plurima acquisiuit beneficia, ecclesiam scilicet sancti Petri, a laicorum dominio subtractam, ecclesiae similiter et sanctae Eugeniae oblationes Pentecostales, ac natiuitatis Dominicae atque ipsius assumptae Virginis festiuitatis a laicali possessione liberauit, iurisque episcoporum in perpetuum esse constituit. Vinearum plantas et clausum aedificauit, seruos quoque et ancillas, domos, terras cultas et incultas attribuit; apud Conadam etiam Antissiodorensis episcopus episcopali domo carebat, ubi egregiam egregie domum construxit, ac sanctae Mariae capellam iuxta positam decenter decorauit; ecclesiamque sancti Laurentii suo ingenio, magno tamen labore a laicali manu subtraxit, sibique ac successoribus suis in perpetuum habendam delegauit, et multa alia acquisiuit beneficia. Tociaci uero episcopalem domum episcopis construxit, et ad episcoporum utilitatem et proficuum sua prudentia, ibidem multa bona multo labore acquisiuit. Neque hoc silere debuimus quoniam monasterium sancti Germani, ab antiquis Franciae regibus ecclesiae nostrae sublatum, a praelibato Urbano papa secundo in concilio Nemausensi obtinere meruit, quatenus Antissiodorensis episcopus in eodem monasterio abbatem in perpetuum Deo disponente poneret; et regulari ordine ecclesiam eamdem ordinare curaret, quandiu uixit, prout potuit et debuit, fouere studuit. In alodio etiam Hildeberti ecclesiae nostrae canonici, quod Pontiniacus uocatur, eodem Hildeberto rogante et submouente, monasterium monachorum sub beati Benedicti regula uiuentium constituit, et abbatem religiosum Hugonem ibi primum posuit; coenobium uero, quod Fonshumidus uocatur, in termino Antissiodorensis episcopatus positum, a Girardo religioso uiro postmodum futuro abbati aedificatum, beneficiis suis, in quantum potuit, sublimauit; ecclesiam quoque sancti Petri in suburbio Antissiodorensis urbis positam regularium canonicorum esse constituit, et a domino papa priuilegium hoc ecclesiasticarum constitutionum habere meruit. « PASCHALIS episcopus, seruus seruorum Dei, uenerabili fratri HUMBALDO, Antissiodorensi episcopo eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. « Iustis uotis assensum praebere, iustisque petitionibus aures accommodare nos conuenit, qui, licet indigni iustitiae custodes, atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi Domino disponente conspicimur. Tuis igitur, frater in Christo, charissime Humbalde, iustis petitionibus annuentes, sanctam Antissiodorensem ecclesiam, cui auctore Deo praesides, apostolicae sedis auctoritate munimus; statuimus enim ut uniuersa, quae ab antiquis praedecessorum nostrorum possessa temporibus, uestra Antissiodorensis ecclesia in praesenti ex XV indictione obtinere cognoscitur, tibi tuisque successoribus libera semper et illibata seruentur, nullus omnino cuiuscunque dignitatis aut ordinis inuitis uobis aut ecclesiae uestrae subiectionis aut res uestrae possessionis inuadere, auferre, aut aliquo modo subtrahere audeat, sed omnia in tua tuorumque successorum canonica honestate uiuentium, obedientia et dispositione persistant: sic enim a praedecessoribus nostris sanctae Romanae Ecclesiae pontificibus per beati Germani petitionem, cuius patrimonium Antissiodorensis parochia fuerat, creditur institutum. Si qua igitur ecclesiastica saecularisue persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat; cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hi fructum bonae actionis percipiant et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Amen, amen. » Item eiusdem ad clerum. « PASCHALIS, seruus seruorum Dei, dilectis filiis Antissiodorensis Ecclesiae canonicis, salutem et apostolicam benedictionem. « Quod confrater noster Humbaldus, Ecclesiae uestrae episcopus, erga filium nostrum Husgerium, canonicum uestrum, benigne se habuit eique praepositurae dignitatem uestro consensu dedit, et ipsi et uobis gratias agimus. Notum autem uobis esse uolumus quia nos tam ipsum quam omnia ad eum pertinentia uolumus sub apostolicae sedis tutelae protectione persistere. Praesentium itaque litterarum auctoritate interdicimus ne qua Ecclesiastica saecularisue persona eumdem filium nostrum de praedictae praepositurae beneficio inquietare praesumat. » Inter caetera uero benigne gestorum eius insignia, uir honestae uitae et per cuncta laudabilis ecclesiam sancti Eusebii, apud quam canonicorum nostrorum atque seruientium constat fore sepulturam, canonicorum regularium esse constituit, et probabilis uitae fratres sub prioratu de abbatia plures ibidem posuit, quibus et praebendam canonici nostri mortui per annum dari studuit, cum consensu totius cleri et populi, assistente et collaudante Herueio Niuernensium episcopo, huius nostrae ecclesiae canonico, ut et ipsi regulares sancti Eusebii canonici pro nostris mortuis missas celebrarent, caeteraque mortuorum agenda quotidie persoluerent; quam etiam praebendam antecessor eius pontifex Robertus cuipter immanitatem fetoris nullus ad eum accedere posset, miserrimam uitam miserabili decessu finiuit. CAPUT XI. De praesulatu domni Heriuei. Sequitur in pontificatu Remensi domnus Heriueus, ex aula quoque regis ad episcopatum assumptus, uir genere nobilis, nepos uidelicet ex sorore Hucbaldi comitis, qui iuuenis quidem ad hunc prouectus est honorem, exsequentibus et rite celebrantibus eius ordinationem Riculfo Suessorum episcopo, Dodilone Cameracensi, Otgario Ambianensi, Mancione Catalaunensi, Rodulfo Laudunensi, Otfrido Siluanectensi, caeterisque dioecesaneis consensum praebentibus, et decretum huius ordinationis corroborantibus. Qui mox huic adeo gradui sese exhibere studuit habilem, bonis omnibus praebens amabilem, ipsis etiam senibus imitabilem: benignus amator existens pauperum, largus solator religiosorum, multumque misericors recreator lugentium miserorum: ecclesiasticis apprime cantilenis eruditus, ac psalmodia praecipuus, et huius exercitatione limitatus, animo uultuque iocundus, suauis atque mitissimus, omnique bonitate conspicuus, pater cleri, atque totius populi pius patronus: tardus ad irascendum, et uelox ad miserandum amator Ecclesiarum Dei, et fortissimus ouilis sibi commissi cum Dei uirtute defensor. Recepit denique res diuersas et uillas Ecclesiae, quas antecessor suus per precarias siue praestarias diuersis contulerat personis. Cui sedula intentione sectanti spiritalia, affluenter exuberabant temporalia, quae ipse honesta dispensabat prudentia, disponens competentibus episcopium ministerialibus, ipse orationibus incessanter intentus. Replentur igitur Ecclesiae diuersa bonis uberrimis tam horrea, quam promptuaria; disponuntur cuncta tum rationabiliter, tum misericorditer praedia; sed et quaedam reparantur ab eo, uel etiam instituuntur municipia. CAPUT XII. De relatione beati Remigii ad monasterium suum. Hic praesul corpus beati Remigii, quod catenus in ciuitate seruabatur locatum post altare Dei Genitricis maioris ecclesiae, ad basilicam sepulturae ipsius sancti referre disposuit (an. 901, IV Kal. Ianuarii). Erat autem hiemale tempus, et ad celebrandam Dominici natalis solemnitatem, tam rex Karolus, quam nonnulli proceres eius in hanc conuenerant urbem. Cumque his diebus, multis imminentibus imbribus, nimium per totam, et circumquaque haberetur lutum, conqueri multi coepere qualiter illud sanctum corpus tunc ad locum destinatum ualerent efferre. Factum est autem, ut nocte post sanctorum Innocentium natale, cuius insequente die id operis disponebatur expleri, Borea ex improuiso media nocte insurgente, totius subito coeni gelaretur immanitas, ita ut humi limique humore desiccato, per glaciei repente datae superficiem, sicco liberoque uestigia, membra sacra ualerent deferri pontificis. At ubi extra ciuitatem uentum est ad locum, unde monasterium ipsius directo iam peteretur itinere, claudus quidam, de quo iam supra retulimus, uirtute diuina erectus, et incolumitati est restitutus. Ubi cum multus haberetur populus, turbis undique confluentibus, principi Burgundiae Richardo uaginae auro exornatae, gemmisque decenter excultae, agminis densitate stipato, abscinduntur a balteo. Quas quidam negotiator emptas per diuersa detulit fora, nec alicubi uenundare potuit, donec post annum ad eumdem principem in Burgundiam retulit, quas ille cum gratiarum actione, et sancti Remigii benedictione recepit. CAPUT XIII. De reparatione castri Mosomi, aliarumque munitionum quarumdam, uel ecclesiarum. Hic pontifex castrum Mosomum reparatis muniit muris, et ecclesiam inibi dirutam a nouo restaurauit, atque in honore sanctae Dei Genitricis, ut olim fuerat, dedicauit, collocatis ibi sancti Victoris ossibus, quae haud procul ab eo fuerant castello reperta. Munitionem quoque apud Codiciacum tuto loco constituit, atque firmauit. Aliam nihilominus munitionem apud Sparnacum super fluuium Maternam construxit. Ecclesias etiam nonnullas, quae sub persecutione Nortmannorum dirutae fuerant, restaurari fecit atque consecrauit. Sed et in Vosago infra possessionem beati Remigii ecclesiam construxit, ac per assensum Magontiacensis episcopi, depositis inibi pignoribus eiusdem sancti, dedicauit. Remis quoque ecclesiam in honore sancti Dionysii extra murum ciuitatis a canonicis urbis constructam consecrauit, ubi et membra sanctorum beati Rigoberti episcopi, et sancti Theodulfi abbatis seruanda deposuit. Cryptam quoque sub ipsa sede maioris ecclesiae, quae diu tellure manserat oppleta, ubi beatus Remigius secreto preces Deo fundere fertur assueuisse, mundatam et excultam in honore ipsius sancti praesulis consecrauit. Multis quoque donariis Remensem Ecclesiam perornauit, coronis argenteis atque lampadibus, tam aureis, quam argenteis, illuminauit. Aliis etiam uasis utriusque huius pretiosi metalli, sed et gemmeis locupletauit. Insuper et altare in medio chori sub honore sanctae Trinitatis edidit atque dicauit, et tabulis argento coopertis circumdedit. Crucem quoque maiorem auro cooperuit, et gemmis cum sacrosanctis pignoribus decenter insigniuit. Ornamentis etiam holosericis quam plurimis almam decorauit aulam. Mihi quoque et caeteris tam clericis canonicis, quam monachis, et sanctimonialibus, omnibusque pro diuersis eum petentibus necessitudinibus multa largitus est bona. CAPUT XIV. De synodalibus conciliis habitis, et Nortmannorum conuersione, uel expeditione contra Hungaros. Conuentus denique synodales saepe cum coepiscopis suae dioeceseos habuit: in quibus de pace et religione sanctae Dei Ecclesiae, statuque regni Francorum salubriter competenterque tractauit. De Nortmannorum quoque mitigatione, atque conuersione ualde laborauit, donec tandem, post bellum, quod Robertus comes contra eos Carnotenus gessit fidem, Christi suscipere receperunt, concessis sibi maritimis quibusdam pagis, cum Rothomagensi, quam pene deleuerant urbe, et aliis eidem subiectis. Ad petitionem quoque Wittonis tunc Rothomagensis episcopi, collecta ex diuersis auctoritatibus sanctorum Patrum triginta tres capitula qualiter ipsi Nortmanni tractari deberent, eidem archiepiscopo delegauit. Insuper etiam Romanum pontificem super huiuscemodi negotio consulere studuit. Ad cuius consulta quae circa gentis huius conuersionem exsequenda forent, insinuare non destitit. Hungarus quoque regnum Lothariense depraedantibus, dum Karolus proceres Francorum in auxilium sibi contra gentem ipsam conuocaret, solus hic praesul ex omnibus regni huius primatibus, cum suis tantum in defensionem Ecclesiae Dei regi occurrit, habens armatos secum (ceu fertur) mille quingentos. CAPUT XV. De Karoli regis a suis derelicti sustentatione. Sequenti uero anno (920), cum pene cuncti Francorum optimates apud urbem Suessonicam a rege suo Karolo desciscentes, propter Haganonem consiliarium suum, quem de mediocribus electum super omnes principes audiebat et honorabat, eum penitus reliquissent, hic pontifex fidelis et pius atque robustus in periculis semper existens, regem intrepidus ab eodem loco suscipiens, ad metatum suum deduxit; indeque secum ad urbem Remensem perduxit, per septem fere menses eum prosecutus atque comitatus est, donec illi comites suos, eumdemque regno restituit. CAPUT XVI. De Erlebaldi comitis excommunicatione, et absolutione. Excommunicauit hic praesul Erlebaldum comitem Castricensis pagi, propter Remensis episcopii terram quam peruaserat, ibique munitionem quamdam super Mosam construxerat, indeque frequentia ecclesiasticae familiae mala ingerebat. Insuper et castrum Altimontem furtim irruperat. Sed cum nec ita cessaret a malis quae coeperat, pergit archiepiscopus cum suis ad capiendam munitionem, quam ille construxerat. Maceriasque nominabat. Quam per quatuor pene hebdomadas obsidens, deserente tandem illam Erlebaldo, cepit, et dispositis inibi custodiis Remis rediit. At Erlebaldus profectus ad regem, qui tunc morabatur in pago Warmacensi contra Henricum principem Transrhenensem, ibidem ab hostibus regis sibi superuenientibus interemptus est. Quem tamen postmodum in synodo quam apud Troslegium idem domnus archiepiscopus cum dioecesaneis suis habuit, intercedente rege et obnixe flagitante, a uinculo excommunicationis absoluit. CAPUT XVII. De obitu Heriuei praesulis. Excrescente denique discordia inter regem Karolum et Rotbertum, cum pene cuncti regni proceres ad constituendum regem Robertum apud S. Remigium congregati essent, idem archiepiscopus, languore depressus, uita decessit, tertia die scilicet postquam Robertus rex factus fuerat, quarto uero die antequam uicesimum secundum sui episcopatus expleret annum. Contigit autem ut ipsa die sui decessus plures qui aduenerant episcopi, Remensem ingrederentur urbem, quique funus ipsius dignis exsequiis celebrantes, cum maximo suorum, sed et exterorum luctu, decenti tradidere sepulturae. CAPUT XVIII. De successione Seulfi episcopi. Successit huic praesuli Seulfus, qui tunc urbis huius ministerio fungebatur archidiaconatus: uir tam ecclesiasticis, quam saecularibus discipulis sufficienter instructus: quique apud Remigium Antissiodorensem magistrum in liberalibus studium dederat artibus. Quo per consensum et iussionem Roberti regis ab Abbone Suessonico, caeterisque Remensis prouinciae praesulibus ordinato episcopo, delati sunt Odo frater quondam Heriuei archiepiscopi, et Heriueus nepos ipsius apud eumdem praesulem, quod fidelitatem, quam ei promiserant, minime seruarent. Qua de re, quia noluerunt ad reddendam uenire rationem coram eodem pontifice, uel singulari certamine cum accusatoribus decernere, sublatis sibi Ecclesiae possessionibus, quas plures ex hoc retinebant episcopio, per Heribertum comitem deducti sunt ad Robertum Regem, et sub custodia usque ad mortem regis Rotberti, Odo quidem penes eumdem Heribertum, Heriueus uero Parisius detenti sunt. Fertur autem tunc ab hoc archiepiscopo, et a consiliariis suis, Heriberto comiti depactum, de electione filii sui in hac sede pro praedictorum uirorum expulsione. Hic denique praesul legatos huius Ecclesiae Romam dirigens, pro consensu papae Ioannis in ordinatione sua, pallium ab eodem sibi missionem litteris priuilegii huius sedis suscepit. CAPUT XIX. De synodo quam habuit, et caeteris actibus, uel fine ipsius. Hic etiam synodum habuit (924), in uilla Trosleio cum episcopis Remensis dioeceseos, ubi adfuere nonnulli quoque comites: in qua et Isaac comes ad satisfactionem uenit pro his, quae praue perpetrauerat aduersus Ecclesiam Camarensem, quoddam castellum Stephani praesulis eiusdem urbis, dolosa comprehensum peruasione, succendens. Pro quo facinore uadatus in hac synodo, centum libris argenti pacatur cum praefato Stephano episcopo, satagente Heriberto, et aliis qui aderant Franciae comitibus. Hic praesul monasterium sancti Remigii, cum a iacentibus ecclesisis, uel domibus muro cingens, castellum ibidem instituit, domum episcopalem cameris reparans, picturis excoluit. Fecit et calicem aureum maiorem cum gemmis, in honore Dei Genitricis. pondo decem librarum, sed et alia quaedam ecclesiae praeparauit ornamenta. Ciborium quoque super altare sanctae Mariae argento aggressus est operire, quod opus morte praeuentus explere nequiuit. Fertur autem ueneno potatus a domesticis uel familiaribus Heriberti comitis uitam finisse. CAPUT XX. De electione Hugonis filii Heriberti. Nec mora, post obitum ipsius (925) Heribertus comes Remis uenit, aduocans Abbonem episcopum Suessonicum, et Bouonem Catalaunicum. Quibus sibi iunctis tractans super electione rectoris huius Remensis Ecclesiae, tam clericos, quam laicos ad uoluntatem suam intendere fecit. Sequentes igitur eius consilium ne forte per extraneas personas episcopatus diuideretur, eligunt filium ipsius, nomine Hugonem, admodum paruulum, qui nec adhuc quinquennii tempus explesset. Qua re patrata ad regem properant, eius auctoritatis impetrandae gratia. Rodulfus igitur rex, hac electione comperta, praefatorum episcoporum consilio Remensem episcopatum committit Heriberto, aequitatis censura disponendum atque regendum ab ipso. Qui etiam legatos Ecclesiae cum Abbone praesule Romam mittere satagit, huius electionis decretum secum ferentes, et assensum papae super ea petentes. Ioannes itaque papa, interueniente Abbone praesule, petitioni eorum consensum praebens, episcopium Remense Abboni episcopo delegat, quae sunt episcopalis ministerii ab ipso in eodem episcopio tractanda ac finienda decernens. Heribertus itaque comes potestate potitus Remensis episcopii, iniuste priuauit tam me, qui non interfueram praemissae electioni suae, quam nonnullos alios, et clericos, et laicos beneficiis possessionum ecclesiasticarum, quibus a praecedentibus episcopis munerati uidebamur obsecundationis gratia. Quae pro libitu suae uoluntatis, quibus, sibi placuit, impertiuit. Nec longum postea, tumultu infra claustrum canonicorum inter clericos exorto, superuenientibus quibusdam militibus cum armis, duo interempti sunt ibidem clerici, quorum alter diaconus, alter habebatur subdiaconus. CAPUT XXI. De infestatione Hungarorum, et discordia inter Rodulfum regem, et Heribertum comitem. (926) Hungaris Rhenum transgressis, et usque in pagum Vonzinsem depopulationibus incendiisque bacchantibus, corpus sancti Remigii, aliorumque quorumdam sanctorum pignora Remis hoc metu a suis sunt locis delata. Sequenti denique anno simultas inter Rodulfum regem, et Heribertum comitem exoritur pro Laudunensi comitatu, quem Heribertus Odoni filio suo dari petebat, concedente illum rege Rotgario Rotgarii comitis filio. Acies igneae Remis in coelo uisae quadam Dominica, die in Martio mense. Cui signo pestis e uestigio successit, quasi febris et tussis: quae prosequente quoque mortalitate, per cunctas Germaniae Galliaeque gentes desaeuiit. Heribertus comes legatos suos trans Rhenum dirigit ad Henricum, per quos ad ipsius euocatus colloquium, properat cum Hugone Rotberti filio, pactoque inter se foedere, muneribus Henricum honorant, et honorantur ab ipso, synodus (Trosleinsis an. 927) sex episcoporum Remensis dioeceseos apud Trosleium, Heriberti comitis iussione conuocata, rege tamen Rodulfo contradicente, patrata est. Postquam synodum Heribertus Karolum de custodia, in qua eum detinebat, eiecit, et ad sanctum Quintinum deduxit, indeque cum eodem Karolo Nortmannorum colloquium expetiit: ubi se Willelmus, filius Rollolis principis Nortmannorum, Karolo commendauit, et amicitiam cum Heriberto confirmauit. Deinde Remis ueniens cum Karolo Heribertus comes, litteras Romam Ioanni papae dirigit, significans ei de restitutione et honore Karoli, ut ille sibi, etiam sub excommunicationis interminatione, mandauerat se pro uiribus decertare. Reuersus autem missus, qui easdem pertulerat litteras, nuntiat Ioannem papam retrusum in custodia detineri a Widone regis Hugonis fratre. Heribertus comes Lauduno potitus, exinde ad placitum Nortmannis obuiam proficiscitur amicitiamque cum eis componit, filius tamen ipsius Odo, quem Rollo habebat obsidem, non illi redditur, donec se committit Karolo pater, cum aliis quibusdam Franciae comitibus et episcopis. CAPUT XXII. De introductione Odalrici Aquensis episcopi Remis, et redactione sub custodia Karoli regis. Per idem fere tempus Odalricus Aquensis episcopus, qui ob persecutionem Saracenorum a sede sua recesserat, in Ecclesia Remensi recipitur ab Heriberto comite, ad celebrandum episcopale duntaxat ministerium, uice Hugonis, ipsius comitis filii, tunc adhuc paruuli, concessa eidem praesuli abbatia sancti Timothei, cum unius tantum praebenda clerici. Hugo et Heribertus comites ad colloquium proficiscuntur Henrici. Unde reuersi pergunt obuiam Rodulfo regi, rursusque Heribertus committit se illi, redacto iterum sub custodia Karolo. At Rodulfus rex Remis ueniens ubi Karolus custodiebatur, pacem fecit cum illo, humilians se ante ipsius praesentiam, et reddens illi Attiniacum fiscum, muneribus quoque quibusdam regiis eumdem honorat. Heribertus comes Victoriacum (929) castellum Bosonis fratris Rodulfi regis cepit. Deinde cum Hugone Monasteriolum munitionem Erluini comitis iuxta mare sitam obsidet, obsidibusque tandem acceptis, ab obsidione discedit. CAPUT XXIII. De simultate inter Hugonem et Heribertum comites, ac Rodulfum regem exorta. Nec longum, simultas inter eosdem comites, Hugonem scilicet ac Heribertum, exoritur, recepto Erluino ab Hugone cum terra sua, et Hilduino, necnon et Arnaldo, qui erant Hugonis, ab Heriberto: indeque diuersi motus agitantur bellorum per Franciam inter Hugonem et Heribertum. Cuius rei gratia Rodulfus rex de Burgundia ueniens, pacem inter eos atque Bosonem, multo labore per diuersa placita componit, et Heribertus Bosoni Victoriacum reddit. Paucis autem diebus pace seruata, Heribertus Ansellum Bosonis subditum, qui praedictum custodiebat castrum, cum ipso castello recipit, et Codiciacum S. Remigii municipium illi cum alia terra concedit. Nec longum, Bosonis fideles oppidanorum proditione Victoriacum recipiunt, et Mosomum fraude peruadunt. At Heribertus a quibusdam Mosomensibus euocatus, superuenit insperatus, transmissaque Mosa uadis inopinatis, et intrans oppidum, porta latenter a ciuibus aperta, milites Bosonis, qui ad custodiam loci residebant, ibidem omnes capit. Eodem tempore ante Natalem Domini, Remis infra et circa ecclesiam sanctae Mariae lumen magnum ab Aquilonari et Orientali parte paulo ante initium diei apparens, ad Australem partem pertransisse uisum est. Anno post hunc Heribertus comes a rege Rodulfo desciscit, et milites ipsius ab urbe Remensi profecti, quoddam Hugonis castrum super Vidulam situm, nomine Brainam, quod idem Hugo tulerat ab episcopo Rothomagensi, capiunt ac diruunt. CAPUT XXIV. De ordinatione domni Artoldi episcopi. Rodulfus rex litteras Remis mittit ad clerum et populum, pro electione praesulis celebranda: ad quas illi respondent, id agere se non posse, saluo suo electo, et electione, quam fecerant, permanente. Interea Heribertus comes ad Henricum profectus, ei sese committit, et exercitus regis atque Hugonis remensem et Laudunensem depraedantur pagum: obsessaque ciuitate Remorum, tertia tandem rex potitur obsidionis hebdomada, aperientibus sibi militibus ecclesiae. Coniunctis igitur sibi nonnullis episcopis ex Francia uel Burgundia, facit ordinari hac in sede praesulem Artoldum quemdam ex coenobio sancti Remigii monachum. Exinde rex pergens Laudunum, obsidet inibi Heribertum, qui aliquandiu resistens, petit demum egrediendi locum. Quo accepto, recedit a Lauduno, dimissa uxore sua in arce quam construxerat ipse infra idem castrum, et ad quam postea capiendam maioris laboris et morae opus regi fuit (933). Artoldus episcopus post annum ordinationis suae pallium suscipit missum sibi per legatos Ecclesiae Remensis a Ioanne papa filio Mariae, quae et Marocia dicebatur, uel ab Alberico patricio fratre ipsius papae, qui eumdem Ioannem fratrem suum in sua detinebat potestate, et praedictam matrem ipsorum in custodia clausam tenebat: Hugonem quoque regem Roma depulerat. Rodulfo rege praesidium Heriberti, quod dicitur castellum Theoderici, obsidente, congregatis ad hanc obsidionem nonnullis Franciae uel Burgundiae praesulibus; ibidem celebrari uisa est synodus praesidente eidem Teutilone Turonensi antistite, Artoldo Remensi: quique tunc Hildegarium Beluacensi urbi ordinauit episcopum. Eodem quoque anno Fulbertum Cameracensis urbis praesulem consecrauit. CAPUT XXV De signis Remis uisis, et morbis inde secutis. Sequenti anno (934) igneae Remis in coelo discurrere uisae sunt acies, et iacula quaedam. Sed et serpens igneus per coelum celeri deferri meatu, moxque subsecuta pestis diuersis affecit humana corpora morbis. Anno post istum secuto (935) synodus septem episcoporum apud sanctam Macram, Artoldo episcopo uocante conuenit: in qua praedones et ecclesiasticarum rerum peruasores ad satisfactionem uenire uocantur CAPUT XXVI. De receptione Ludouici post mortem Rodulfi regis, Anno denique subsequente (936) defuncto rege Rodulfo, Hugo comes trans mare mittit pro accersiendo Ludouico Karoli filio quem rex Alstannus auunculus ipsius nutriebat, quique accepto iureiurando a Francorum legatis, eum in Franciam dirigit. Cui Hugo, caeterique Francorum proceres ad eum suscipiendum profecti, mox nauem egresso in ipsis littoreis arenis apud Bononiam sese committunt; ut erat utrinque depactum. Inde Laudunum deductus, ab ipsis regali benedictione ditatur, ungitur, atque coronatur ab Artoldo archiepiscopo praesentibus regni principibus, et episcopis amplius uiginti. Episcopatus etiam Laudunensis datur Rodulfo eiusdem loci presbytero concorditer a ciuibus suis electo, quem praefatus quoque ordinauit archiepiscopus. Sed et per alias Remensis dioeceseos sedes, excepta Catalaunensi et Ambianensi, diuersos ordinauit episcopos, Heriberto denuo cum Hugone pacato (936), homines eiusdem Heriberti comitis quoddam castrum Remensis ecclesiae, quod uocabatur Causostis, super Maternam fluuium, ab Artoldo praesule constructum, prodente quodam Wicperto capiunt, et Ragembertum Artoldi praesulis consobrinum, qui eidem praeerat munitioni, comprehendunt, circumpositasque uillas ecclesiae crebris depraedantur infestationibus. Interea rex Ludouicus, accersitus ab Artoldo episcopo, Laudunum uenit, et arcem nouam inibi nuper ab Heriberto editam uallat obsidione, multisque tentato machinis muro, tandemque suffossione diruto magno capit irruptum labore. Corbanacum quoque castrum, quod pater eius sancto Remigio tradiderat, quodque sibi monachi ipsius monasterii commiserant, ab Heriberti subiectis bellando recepit, et homines Heriberti, qui erant in eo comprehensos, rogante Artoldo praesule, saluos ad suos abire permisit. CAPUT XXVII. De excommunicatione Heriberti comitis. (939.) Artoldus denique episcopus cum quibusdam aliis episcopis collocutus, Heribertum, qui oppida quaedam uillasque Remensis ecclesiae peruaserat ac detinebat, in praesentia quoque regis excommunicat (940). Post haec rex Ludouicus dedit Artoldo episcopo, ac per eum ecclesiae Remensi, per praeceptionis regiae paginam, Remensis urbis monetam, iure perpetuo possidendam. Sed et omnem comitatum Remensem eidem contulit ecclesiae. Artoldus episcopus Causostem munitionem obsidet; quam quinto tandem die Ludouico rege illuc ueniente, hii qui erant intus reddentes, deserunt. Nec longum, subuersa funditus ab his qui recepere dissipatur. Missi Hugonis ad regem ueniunt, et de pace cum eis rex inter Artoldum praesulem et Heribertum laborare studet. Deinde ad castrum quoddam, quod Heriueus nepos Heriuei, quondam archiepiscopi, super fluuium Maternam tenebat, unde et uillas episcopii Remensis circumquaque positas depraedabatur, proficiscitur cum Artoldo episcopo. Nec mora; obsidibus acceptis ab ipso Heriueo reuertitur Remis; pergensque in crastinum ad sanctum Remigium, sese ipsius sancti committit intercessionibus, promittens uadibus libram argenti se daturum annis singulis. Monachis quoque eiusdem loci praeceptum de eodem castello dedit immunitatis. CAPUT XXVIII. De expulsione domni Artoldi ab urbe Remensi. Hugo princeps, filius Rotherti, iunctis sibi quibusdam episcopis tam Franciae quam Burgundiae, cum Heriberto comite et Willelmo Nordmannorum principe Remensem obsidet urbem, sextaque obsidionis die, deserente omni pene militari manu Artoldum episcopum, et ad Heribertum transeunte, idem comes Heribertus urbem ingreditur. Artoldus praesul ad sanctum Remigium, euocatione procerum episcoporum profectus, persuasus est, uel conterritus a principibus episcopii se procuratione uel potestate abdicare, concessaque sibi abbatia sancti Basoli, et Auennaco monasterio, ad sanctum Basolum commoraturus abscessit, post annos octo et menses septem in episcopatu exactos, Hugo et Heribertus locuti cum quibusdam Lothariensibus, ad obsidionem Lauduni cum Willelmo proficiscuntur, relicto Remis Hugone diacono, Heriberti filio, iampridem ad episcopatum ipsius urbis euocato, quique tertio postquam regressus est mense, presbyter a Widone Suessonico praesule ordinatus est, expletis postquam fuerat electus annis quindecim, quos Antissiodori commorans egerat, litterarum studiis occupatus, apud Widonem ipsius urbis antistitem, a quo et diaconus ordinatus fuerat. Nam caeteros inferiores gradus ab Abbone Suessonico praesule Remis acceperat. Ludouico rege post haec a Burgundia regresso, Artoldus episcopus deserens coenobium sancti Basoli, ad eumdem regem proficiscitur cum quibusdam propinquis suis, a quibus ecclesiae beneficia, quae tenebant, Heribertus comes abstulerat. Mihi quoque ecclesiam Colmisiaci uici abstulit cum terra beneficii, quam tunc temporis tenebam. Ego denique disponens, orationis gratia, sepulcrum uisere sancti Martini, retentus sum ab ipso, clam me quibusdam personis insimulantibus apud eum, quod sui causa nocumenti, uel filii sui uellem proficisci; et quia renutabam me huic electo nostro committere nesciens utrum Deo placeret eum praesulem nostrum fore. Sicque plenis quinque mensibus apud fratres nostros, ipso comite iubente, sub custodia partim libera sum detentus. Contigit autem mihi, domina mea beata Dei Genitrice intercedente, ut ipsa die Conceptionis et passionis Domini nostri Iesu Christi absoluerer a custodia, et die tertia, scilicet VI Kal. Aprilis, quas Dominus a mortuis resurrexit, egressus ipse cum praefato electo nostro ad urbem Suessonicam profectus sum. Ubi conuenientes episcopi huius dioeceseos cum principibus Hugone ac Heriberto, tractarunt quid eis esset agendum super episcopali huius Hugonis ordinatione; sicque decreuerunt, poenitentibus quibusdam filiis ecclesiae Remensis, tam clericis quam laicis, eum ordinandum, asserentibus fautoribus ipsius, quod Artoldus nequaquam electus, sed per uiolentiam fuerit intromissus, seseque episcopali abdicauerit ditione. Ibi ergo Hugo princeps tunc me per manum accipiens, huic Hugoni nepoti suo ad benefaciendum commisit; quippe mihi ecclesiam sanctae Mariae dedit in Colrido sitam, terram quoque quam pater suus mihi abstulerat, reddidit, et aliam in praedicta uilla supra adiecit. CAPUT XXIX. De malis quae deinceps consecuta sunt. Nec mora, ciuitatem Remensem a praefato conuentu adeuntes episcopi, praetaxatum electum nostrum in ecclesia sancti Remigii dignitate sublimant archiepiscopali. Sub hisdem fere diebus monasterium sancti Theoderici nonnullis illustratur miraculis de quibus iam quaedam supra retulimus, ubi commemorationem eiusdem beati uiri fecimus. Ab ecclesia uero sanctae Mariae Remis crux maior, quam domnus Heriueus archiepiscopus auro cooperuerat, et gemmis ornauerat, a furibus noctu, tenebrarum scilicet amatoribus, aufertur. Qua diu quaesita, tandem post annum pars auri gemmarumque ipsius multatis reperitur latronibus. Ex quo postmodum auro hic praesul, adiecta quadam sui quoque muneris quantitate, calicem sub honore Dei Genitricis fabricari fecit. Hugone ac Heriberto Laudunum pariter obsidentibus, rex Ludouicus, sumptis secum quos undecunque colligere potuit in pagum Portensem uenit. Quo audito Hugo, et Heribertus, scilicet quod rex eis appropinquaret, obsidione relicta, properant contra, et insperatum regis inuadentes exercitum, nonnullos sternunt, reliquos in fugam uertunt. Rex ipse cum paucis eductus a suis, et eximere se bello coactus, uix euasit, Artoldo episcopo et Rotgario comite comitantibus secum. Artoldus episcopus, perditis rebus quas ibi habuerat, ad Hugonem et Heribertum accessit adductus ab amicis, redditisque sibi abbatiis sancti Basoli et Auennaco cum uilla Vindenissa et pacta pace cum Hugone praesule, ad sanctum Basolum, illic habitaturus deuenit. Sequenti anno (942) proditores quidam Remis reperti, et interfecti sunt; quidam rebus ecclesiae priuati ab urbe depelluntur. Legati Remensis ecclesiae Roma regressi pallium deferunt Hugoni archiepiscopo, ab Stephano papa transmissum. Cum quibus pariter et legatio uenit principibus regni, ut Ludouicum regem recipiant, et sic legatos suos Romam dirigant. CAPUT XXX. De occupatione Altimontis castri, uel Mosomi, et morte Heriberti. Anno quoque post istum (943) Artoldus episcopus, relicto coenobio sancti Basoli, ad regem profectus est. At illi promittit ei se redditurum Remensem episcopatum. Qui assumptis secum fratribus suis, et aliis quibusdam, qui abiecti fuerant ab episcopatu Remensi. Altimontem castrum occupat. Cum quibus rex Ludouicus etiam Mosomum agressus, repellitur a fidelibus Hugonis episcopi, quibusdam suorum interemptis; suburbanas tamen domos quasdam ipsius castri succedit. Interea defuncto Heriberto comite, de recipiendis filiis ipsius a rege crebra inter ipsum regem et Hugonem principem uersabatur intentio. Quorum rex primum tunc Hugonem archiepiscopum, mediatoribus Othone duce Lothariensium, et Adalberone praesule, Hugone quoque duce praecipue insistente, recipit eo tenore, ut abbatiae, quas dimiserat Artoldus ad regem profectus, Artoldo episcopo restituerentur, aliud etiam episcopium ipsi prouideretur, fratribus quoque et propinquis eius honores, quos ex episcopatu Remensi habuerant, redderentur. Postea caeteri quoque filii Heriberti comitis recipiuntur a rege. Hugo denique praesul Amblicum castrum cepit atque combussit, quod Robertus et Rodolfus fratres, qui fuerant Remis expulsi, detinebant; unde depraedationes per episcopium Remensem faciebant. Item praefatus archiepiscopus Altimontem munitionem obsidet, quam tenebat Dodo frater Artoldi episcopi; tandemque accepto paruulo ipsius filio obside, discedit, rege quoque mandante. Anno sequente (944) regii milites episcopatum Remensem depraedantur, et filii Heriberti abbatiam sancti Crispini, Bagenoldus quoque abbatiam sancti Medardi, sicque alterutris debacchantur rapinis atque depraedationibus. CAPUT XXXI. De obsidione urbis Remensis ab exercitu Ludouici regis. Anno post hunc (945), qui est huius praesulis quintus in episcopatu, rex Ludouicus, collecto secum Nordmannorum exercitu, Veromandensem pagum depraedatur. Assumptoque cum ipsis Erluino cum parte militum Arnulfi, sed et Artoldo episcopo cum his qui dudum Remis eiecti fuerant, comite quoque Bernardo ac Theoderico nepote ipsius, Remorum uallat urbem; uastantur circumquaque segetes, uillaeque diripiuntur, et partim exuruntur, necnon ecclesiae plures effringuntur. Quoties pugnatum ad portas, uel circa murum, uulnerati ex utraque parte non pauci, quidam etiam interempti sunt. Hugo denique dux praetiatus cum Nordmannis, qui fines suos ingressi fuerant, eos non modica caede fudit, et a terminis suis eiecit. Post haec Remos ad regem mittit, quosdam obsides, ut Ragenoldus ex parte regis ad colloquium sibi occurrat. Quo abeunte, tractat cum eo, uti rex obsides ab Hugone archiepiscopo accipiat et ab obsidione Remensi discedat, quatenus idem praesul, denominato placito, ad reddendam rationem de omnibus, quae rex ab eo quaesierit, accedat. Quibus hoc sibi tenore datis rex ab obsidione recedit post quintam decimam qua ciuitas obsessa fuerat diem. Nec multo post idem rex a Nordmannis comprehensus est, et Rodomi detentus. Hugo praesul Altimontem castrum obsidens, post septem ferme obsidionis hebdomadas recipit, reddente illud sibi Dodone domni Artoldi fratre, tali sub conditione, ut filium ipsius et filium fratris sui suscipiens, idem praesul concederet eis terram patrum suorum. CAPUT XXXII. De restitutione regulae in monasterio sancti Remigii, et constitutione abbatis Hincmari. Aduocans denique hic pontifex Ercamboldum monasterii sancti Benedicti abbatem, regulam monasticam in monasterio sancti Remigii restituere decertat, constituens ibi abbatem Hincmarum eiusdem loci monachum. Regina Gerberga nuper ad Othonem regem fratrem suum legationem direxerat, auxilium deposcens ab eo contra Hugonem principem, cui Laudunum reddiderat, ut reciperet Ludouicum regem, quem Hugo, sub custodia receptum a Nordmannis, retinuerat (946). Qui Otho maximum colligens ex omnibus regnis suis exercitum, uenit in Franciam, Conradum quoque secum habens Cisalpinae Galliae regem. Quibus rex Ludowicus obuiam profectus, satis amicabiliter et honorifice suscipitur ab eis. Sicque pariter Laudunum uenientes, considerataque castri firmitate, deuerterunt ab eo, Remensem aggredientes urbem, quam cingentes obsidione, ingenti uallarunt exercitu. CAPUT XXXIII. De repulsione Hugonis episcopi. Videns autem Hugo praesul obsidionem se tolerare non posse, neque tantae resistere multitudini, locutus est cum quibusdam principibus qui uidebantur esse sibi amici, uidelicet cum Arnulfo, qui eius sororem, et Widone quia amitam ipsius habebat uxorem, sed et cum Herimanno Widonis fratre quaesiuit ab eis quid sibi foret agendum. Qui tale consilium dederunt ei, ut egrederetur cum suis et relinqueret urbem, quia id dispositum a regibus erat ut omnimodis expellerentur, neque interuenire possent apud reges pro ipso, quin ei eruerentur oculi, si urbem ui capi contigisset. Quo consilio percepto ac suis intimato, post tertiam obsidionis diem cum pene cunctis qui secum tunc aderant militibus, egressus est. Sicque reges cum episcopis et principibus ingredientes, urbem, domnum Artoldum praesulem, qui dudum fuerat eiectus, iterum inthronizari fecerunt. Quem Rotbertus, Treuirensis archiepiscopus, et Fredericus Magontiacensis, accipientes utraque manu eidem sedi restituerunt. Deinde relinquentes Gerbergam reginam Remis, ipsi reges cum exercitibus suis terram Hugonis ingrediuntur, et grauibus atterunt depraedationibus. Terram quoque Nordmannorum peragrantes, loca quaeque deuastant, et inde remeantes ad sua quique regrediuntur. Anno sequenti (947) rex Ludouicus Mosomum castrum, quod Hugo Remis eiectus retinebat, obsedit; sed nihil pro uotis efficiens, recedentibus tandem post mensem Lothariensibus qui secum erant, ipse Remos reuertitur. Quo ad Othonem regem ad celebrandum Pascha profecto, Hugo princeps a quibusdam praesumptuose peruasus, Remensem cum Hugone praesule, quasi mox capturus, aggreditur urbem; frustratoque negotio, resistentibus regis et Artaldi episcopi militibus, octauo postquam aduenerant die, illusi recedunt. Defuncto Deraldo Ambianensium praesule, Tetbaldus quidam, Ecclesiae Suessonicae archidiaconus ordinatur ab Hugone Ambianensis episcopus. Conuentu placiti regum Ludouici et Othonis super Charam fluuium congregato, res litis inter Aldum et Hugonem, Remensis Ecclesiae praesules, ab episcopis auditur; et quia synodus tunc congregata non fuerat, altercatio determinari non potuit. Synodus autem circa medium mensis Nouembris habenda denuntiatur. Interim uero sedes Remensis Artoldo conceditur, Hugo Mosomi remorari permittitur. Heriueus, nepos Heriuei archiepiscopi, habens munitionem quam aedificauerat citra Matronam fluuium, uillas Remensis episcopii circumquaque sitas depraedabatur, excommunicatus ab Artoldo praesule, pro rebus quas inuaserat ecclesiae. Contra cuius praedones egressi quadam die Ragenoldus comes, et fratres Artaldi praesulis cum quibusdam militibus ecclesiae, ipsos grassatores in fugam uertunt. Quo audito, Heriueus, armatis quos secum habebat militibus, egressus a sua munitione, contra nostros ad pugnam uenit, et congressus cum eis interemptus est cum suorum quibusdam, reliqui omnes in fugam sunt acti, uulneratis utrinque nonnullis. Corpus eiusdem Remos a uictoribus perlatum est. Hugo praesul assumens secum Theobaldum de Monte acuto, sororis suae maritum, cum aliis quibusdam a grassatoribus, in uillas Remis contiguas uindemiae tempore uenit. Qui omne pene uinum abinde colligentes, in diuersos pagos abducunt. CAPUT XXXIV. De synodo Virduni habita. Synodus postea (947) Virduni habetur, praesidente Rotberto Treuirensi praesule, cum Artoldo Remensi, Odalrico Aquensi, Adalberone Metensi, Gozlino Tullensi, Hildeboldo Tranrshenensi, Israele Britone, praesente quoque Brunone abbate regis Othonis fratre, Agenoldo etiam et Odilone abbatibus, cum aliis nonnullis. Ad quam Hugo euocatus, missis quoque duobus ad eum deducendum episcopis uenire noluit. Uniuersa uero synodus Artoldo Remensi regendum decernit episcopium. Indicitur itaque synodus, quae et conuenit in ecclesiam sancti Petri in prospectu Mosomi ex dioecesi Treuirensi atque Remensi. Veniens autem illuc Hugo praesul, et locutus cum Rotberto archiepiscopo, synodum noluit ingredi. Litteras uero quasdam ex nomine Agapiti papae misit ad episcopos per clericum suum, qui eas Roma detulerat, nihil auctoritatis canonicae continentes, sed hoc tantum praecipientes, ut Hugoni Remense redderetur episcopium. Quibus lectis responderunt episcopi, non esse dignum uel congruum, ut apostolicae legationis mandatum, quod dudum Rotbertus archiepiscopus, deferente Frederico Magontiacensi praesule, coram regibus et episcopis susceperat, intermitterent propter has litteras, quas insidiator et aemulus Artaldi praesulis exhibebat; imo quod regulariter coeperant canonice pertractaretur. Sicque praecipitur recitari capitulum 19 Carthaginensis concilii de accusato et accusatore. Quo recitato, diiudicatum est, iuxta diffinitionem huius capituli, ut Artoldo communionem et parochiam Remensem retinente, Hugo qui ad duas iam synodos euocatus uenire contempserat, a communione et regimine Remensis episcopii abstineret, donec ad uniuersalem synodum se purgaturus occurreret. Ipsumque capitulum mox in charta describi fecerunt episcopi coram se, subnectentes hanc etiam definitionem suam, et eidem Hugoni miserunt. Qui post alteram diem eamdem chartam Rotberto pontifici remisit, hoc uerbis remandans, quod ipsorum iudicio nequaquam obediturus esset. Interea litterae proclamationis Artoldi praesulis ad Romanam diriguntur sedem. Domnus igitur Agapitus papa uicarium suum Marinum episcopum misit ad Othonem regem, propter euocandam et aggregandam generalem synodum. Litterae quoque ipsius papae mittuntur ab urbe quibusdam speciatim episcopis, uocantes eos ad eamdem synodum. Congregata denique synodo in palatio Engulenheim (948, 7 Iunii), recitata sunt haec quae sequuntur coram regibus et episcopis: CAPUT XXXV. De synodo apud Engulenheim congregata, et excommunicatione Hugonis episcopi. Series litis inter Artaldum et Hugonem episcopos agitatae. Sanctae Romanae et apostolicae sedis uicario domno MARINO, uniuersaeque sanctae synodo apud Engulenheim congregatae, ARTOLDUS, diuina propitiante clementia, Remorum episcopus. Domnus Agapitus papa litteras nobis et caeteris ut episcopis nostrae dioeceseos direxit, in quibus praecepit, ut ad hoc uestrae sanctitatis concilium conuenire studeremus, ita instructi de omnibus, ut rei ueritas miseriarum nostrae sedis, quas patimur, coram sanctitate uestra manifesta fieri posset. Quocirca propalare prudentiae uestrae commodum ducimus, qualiter res exordium coeperit litis huius, quae adhuc inter me et Hugonem miserrime uentilatur. Defuncto siquidem Heriueo archiepiscopo, Seulfum, qui archidiaconatus urbis nostrae tunc officio fungebatur, ad praesulatum eiusdem sedis elegimus. Qui pontifex ordinatus assumens zelum contra proximos praedecessoris sui, cum eos per semet a loco depellere non ualeret, consilio inito cum quibusdam laicis scilicet consiliariis suis, amicitiam quaesiuit Heriberti comitis quam dato iureiurando per eosdem consiliarios obtinuit eo tenore, ut post obitum ipsius ad electionem pontificis milites ecclesiae nullatenus aspirarent sine consilio ipsius Heriberti; idem uero comes fratrem Heriuei praesulis, et nepotes ipsius a participatione rerum Remensis episcopii separaret. Quibus patratis, insimulati sunt iidem propinqui Heriuei praesulis a consiliariis Seulfi episcopi de infidelitate ipsius senioris sui, accersitoque Heriberto comite cum pluribus suis iubentur ad rationem reddendam coram ipsis uenire. Et quia contra eos a quibus accusati fuerant, singulari congredi certamine noluerunt, sublatis ab eis rebus quas ex episcopo possidebant, comprehensi sunt atque deducti per Heribertum comitem ad Rotbertum regem, a quo etiam sub custodia sunt, detenti usque ad mortem ipsius Rotberti. Tertio demum sui episcopatus anno, Seulfus episcopatus (ut plures asserunt) ab Heriberti familiaribus ueneno potatus defungitur. Mox itaque comes Heribertus urbem Remensem adiit, et ecclesiae milites, clericorum quoque quosdam de rectoris electione ad suum concilium (ceu iuratum fuerat) intendere fecit. Cum quibus ad Rodulfum regem pergens in Burgundiam, obtinuit ab eo ut sibi committeretur idem episcopium, eo tenore, ut tam clericis quam laicis debitum honorem concederet et conseruaret, nec iniustitiam alicui faceret: sed ipsum episcopium aequo iure gubernaret, donec talem clericum eidem regi praesentaret, qui ad episcopale ministerium exsequendum rite ordinari ualeret. Qui comes ad eamdem urbem regressus, res episcopii (prout sibi placuit) fautoribus suis diuisit, caeteris abstulit, et absque ullo iudicio uel lege, quos uoluit rebus exspoliauit, uel ab urbe propulit. Odalricum denique Aquensem episcopum in eadem urbe suscipiens episcopale inibi ministerium celebrare praecepit. Sicque per annos sex, et eo amplius idem episcopium suo dominio uindicauit, pro libitu proprio illud tractans et in sede praesulis residens, tam ipse quam coniux sua, donec septimo tandem anno, ortis inter ipsum et regem Rodulfum atque Hugonem comitem quibusdam simultatibus, Rodulfus rex cum Hugone et Bosone fratre suo, caeterisque pluribus tam episcopis, quam comitibus Remorum obsidet urbem, succensentibus sibi episcopis, et conquerentibus aduersus eum quod tam diuturno tempore, contra diuinae legis auctoritates, hanc urbem permiserit uacare pastore. Quorum querimoniis permotus rex, admonet clerum et populum de pastoris electione, dans eis id agendi facultatem ad Dei honorem et sui fidelitatem. Sicque concordantibus cunctis tam clericis quam laicis qui extra obsidionem erant, pluribus etiam eorum qui clausi tenebantur in idipsum fauentibus, eligitur humilitatis nostrae persona in hoc magis onere quam honore subeundo. Aperientibus tandem tam militibus quam ciuibus portas urbis regi Rodulfo, et episcopalem benedictionem mihi tradentibus episcopis qui aderant decem et octo, et suscipientibus nostram humilitatem tam clero uniuerso quam reliquis ciuibus, inibi intronizatus ab episcopis nostrae dioeceseos, impositum mihi, prout Deus concessit, ministerium per annos ferme nouem tractaui, ordinans per dioecesim episcopos octo, et in episcopio multos, prout competens uidebatur, clericos, quousque nono postmodum anno, postquam Ludouicum regem, fauente Hugone cunctisque regni principibus, Gerbergam quoque reginam benedixeram et sacro perfuderam chrismate, instigatus Hugo comes iracundia quod ei consentire uel coniungi noluerim ad ipsius regis infidelitatem, adhibitis secum Heriberto comite, et Willelmo Nordmannorum principe, Remensem obsidet urbem. Nec longum, sexta scilicet obsidionis die, deseror ab omni pene coetu laicalis militiae. Sicque derelictus ab his, ad Hugonem et Heribertum compellor exire, a quibus coarctatus et conterritus, cogor memet episcopali procuratione abdicare, et ita me propellentes, in coenobio sancti Basoli habitare constituunt; Hugonem uero filium Heriberti, qui Antissiodori diaconus ordinatus fuerat, in urbem introducunt, et ciuitate potiuntur. Ludouicus autem rex a Burgundia rediens, me apud sanctum Basolum reperit, et assumens secum, simul cum propinquis meis quorum res Heribertus comes abstulerat, Laudunum deducit, quod castrum tunc obsidebant Heribertus et Hugo: solutaque obsidione oppidum ingrediuntur, nobisque metatus degendi disponitur. Interim clerici nostri loci sed et laici quidam pessime ab Heriberto tractantur, et quidam clericorum in custodiis retruduntur, res eorum auferuntur atque diripiuntur, rapinae per totam urbem licite perpetrantur. Interea conuocantur episcopi nostrae dioeceseos ab Hugone et Heriberto, satagentibus et quaerentibus ab eis de ordinatione Hugonis filii Heriberti. Qui Suessionis congregati, mittunt ad me Laudunum Hildegarium episcopum cum aliis quibusdam legatis, mandantes ut ad eos uenirem, ad consentiendum scilicet huius ordinationis peruersitati. Quibus remandaui, quod non esset mihi competens ad eos illo proficisci, ubi aduersarii et inimici mei cum ipsis erant aggregati. Quod si loqui mecum uellent, ad talem locum deuenirent, ubi sine periculo ad eos accedere possem. Quibus aduenientibus in locum ab eisdem delectum, profectus sum ad eos, adueniensque prosternor coram ipsis, obsecrans ut propter amorem et honorem Dei, tam mihi, quam sibi competens consilium dare studerent. Qui me de ordinatione praedicti Hugonis interpellare coeperunt, et hoc omnimodis suadere, ut eis in hac ordinatione consensum praeberem, promittentes res nonnullas episcopii mihi se impetraturos. At ego postquam responsum diu distuleram, uidens eos cunctos in proposito quod ceperant perseuerantes, surgens interdixi palam cunctis audientibus, excommunicans auctoritate Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus sancti, ut nullus eorum ad eamdem ordinationem accederet, nec alicui in episcopali honore, me uiuente, manus imponeret; sed nec ullus eamdem benedictionem suscipere praesumeret. Quod si forte fieret, ad sedem apostolicam eos prouocarem. Illis inde furentibus, ut possem exire de medio eorum, et Laudunum reuerti, temperaui responsum dicens ut mitterent mecum, qui eis renuntiaret, quid consilii reperire ualerem super hac re in domina mea regina, et fidelibus eius, quia rex non aderat. Ad hoc illi mittunt Deroldum episcopum, putantes me esse mutaturum consilium. Quo ueniente, et coram domina regina et fidelibus eius inde me interpellante, iterum exsurgens praefatae modum excommunicationis in eosdem episcopos iaculatus sum; uocationem quoque ad sedem apostotilam iterare curaui, excommunicans ipsum hunc Deroldum, id ut eis omnino non taceret, sed cunctis manifeste proferret. His ita gestis, paruipendentes illi nostram excommunicationem, Remis accedunt, et quidam eorum ordinationi huic manus applicarunt, quidam uero se subduxisse sciuntur. Ego uero cum rege manens, quas illi scitur angustias pertulisse secum pertuli; et quando eum bello aggressi sunt Hugo et Heribertus, cum ipso eram, et uix mortis euasi periculum. Prolapsus itaque auxilio et protectione Dei de medio inimicorum, profugus et uagabundus loca inuia quaeque siluasque perlustro, non ausus certo consistere loco. Comites autem Hugo et Heribertus affati quosdam nostros amicos sibi subditos, suadent ut me requirentes, ad ipsos deducant, pollicentes se mihi benefacturos, et rebus quas ipsi petissent ditaturos. Requirentes ergo me amicis, reperiunt per diuersa uagantem, et ita perducor a fratribus meis et amicis ad praefatos comites. Qui postquam me in potestate sua conspiciunt, quaerere coeperunt ut eis pallium a sede Romana mihi collatum traderem, et sacerdotali me ministerio penitus abiurarem quod nullatenus me facturum, neque pro amore huius uitae praesentis attestor. Districtus igitur et coangustiatus ab eis, episcopii tandem rebus abrenuntiare compellor: sicque rursus ad S. Basolum quasi uacans, habitaturus deducor. Mansi denique paucis diebus in ipso coenobio, quoadusque comperiens per certos ex familiaribus Heriberti comitis nuntios, quod ab eo male de mea tractabatur perditione, iterum iterumque nuntiis huiusmodi pauefactus et impulsus, locum deserui, et abdita lustra siluarum uagabundus repetii, horisque silentibus, et itinere deuio Laudunum reuertor, ibique susceptus a rege, secum manere constituor. Mansi uero ibidem cum ipso uel fidelibus eius, exspectans et deprecans misericordiam Dei, donec ipse dignatus est in cor domni regis Othonis mittere, ut ad subuentionem senioris mei regis, et nostram, properaret in Franciam. Denique postquam domina nostra regina Laudunum, propter absolutionem domni regis, reliquerat, egressus inde ad domnum regem Othonem cum seniore meo deueni rege, simulque Remos accessimus. Cingitur itaque urbis exercitibus et episcopi qui aderant, me sedi nostrae restitui censent. Mandatur ergo Hugoni a domno rege Othone, ut egrediatur, et peruasam deserat urbem. At ille nutans aliquandiu et pro posse, ubi uidit ad resistendum penitus sufficere se nequaquam ualere, nec amicorum sibi praesidia subuenire, decernit exeundum, quaerens ut liber cum suis dimittatur abscedere. Permittitur itaque sanus exire, cum omnibus qui secum uoluere comitari, et quaecunque secum uoluit ferre, nullo contradicente, asportauit. Sicque cum regibus introgressus urbem, praecipior loco nostro, et honori restitui. Susceptus igitur a domnis archiepiscopis Rotberto Treuirensi, et Frederico Magontiacensi comitantibus caeteris et congratulantibus, tam clericis Ecclesiae nostrae, quam reliquis ciuibus, ab ipsis restituor cathedrae episcopali. Hugo uero Remis egressus Mosomum castrum cum suis occupat, et muniens contra fideles regis senioris nostri detinet. Habito denique colloquii placito inter reges, seniorem meum uidelicet ac domnum Othonem, super Charam fluuium, conuenimus ad illud tam ego quam ipse Hugo cum ordinatoribus suis. Ibique res litis huius ab episcopis auditur: protulitque litteras ad sedem Romanam, quasi ex nostra persona datas, excusationis meae, ac si uacationem petentes administrationis episcopii nostri: quas me nunquam dictasse, neque uel subscribendo aliquatenus corroborasse protestatus sum atque protestor. Et quia tunc synodus conuocata non fuerat (id opponentibus fautoribus ipsius Hugonis) altercatio nostra determinari non potuit. Synodus autem circa medium mensis Nouembris habenda Virduni utriusque partis episcopis annuentibus denuntiatur. Interim uero sedes Remensis mihi regenda decernitur; idem uero Hugo Mosomi commorari permittitur. Nec longum, instante scilicet uindemiae tempore, hic noster aemulus Hugo, assumens secum Theobaldum regis inimicum et regni nostri, cum aliis pluribus malefactoribus, in uillas Remensis episcopii contiguas urbi deuenit, et omne pene uinum ex his colligens in diuersos pagos abduci fecit. Tum multa mala inibi perpetrata, et ecclesiae nostrae homines captiui abducti, et ad redemptionem uariis sunt adacti tormentis. Synodus autem circa medium mensis denuntiata, Virduni celebratur, praesidente Rotberto presule Treuirensi, praecepto domni papae Romani, praesente quoque domno Brunone, cum episcopis et abbatibus nonnullis. Ad quam praefatus Hugo euocatus, missis etiam duobus ad eum deducendum episcopis, Adalberone et Gozlino, uenire contempsit. Uniuersa uero synodus mihi Remense regendum decernit episcopium. Indiciturque iterum synodus habenda die Iduum mensis Ianuarii, quae et aggregatur, ut denuntiatum fuerat, in ecclesia sancti Petri ante prospectum castri Mosomi, a domno Rotberto conuenientibus caeteris quoque Treuirensis dioeceseos episcopis, et aliquibus Remensis. Veniens autem illuc aemulus noster Hugo, et locutus cum domno Rotberto synodum noluit ingredi; litteras uero quasi ex nomine domni papae direxit ad episcopos per clericum suum, qui eas Roma detulisse ferebatur, nihil auctoritatis canonicae continentes, sed hoc tantum praecipientes, ut Hugoni Remense redderetur episcopium. Quibus recitatis ineuntes episcopi consilium cum abbatibus et caeteris qui aderant sapientibus, responderunt non esse dignum uel congruum, ut mandatum legationis apostolicae, quam dudum Rotbertus archiepiscopus, deferente Frederico praesule Magontiacensi, coram regibus et episcopis tam Galliae quam Germaniae susceperat, et partem iam praeceptionis ipsius exegerat, propter illas litteras intermitteret, quas insidiator noster exhibebat: imo quod regulariter coeptum fuerat, ut canonice pertractaretur, unanimiter censent; praecipiturque recitari capitulum Carthaginensis concilii nonum decimum, de accusato et accusatore. Quo recitato, iudicatum est iuxta definitionem ipsius capituli, ut communionem et parochiam Remensem me retinente, Hugo, qui ad duas iam synodos euocatus interesse contempserat, a communione et regimine Remensis episcopii abstineret, donec ad uniuersalem synodum, quae indicebatur, sese purgaturus, uel rationem redditurus praesentaret. Ipsumque capitulum mox in charta episcopi coram se describi fecerunt, subnectentes hanc etiam definitionem suam, et eidem Hugoni miserunt. Qui post alteram diem chartam eamdem Rotberto praesuli remisit, hoc uerbis remandans: quod ipsorum iudicio nequaquam obediturus esset. Sicque absoluto concilio, ipse Mosomum contra mandata regum et episcoporum retinet, et ego Remos regressus reclamationis meae querelas ad sedem Romanam per legatos domni regis Othonis destinaui, praestolans mandata ipsius sanctae sedis, eius decretis et uniuersalis huius sancti concilii uestri iudiciis parere paratus. Post quarum litterarum recitationem, et earum propter reges iuxta Thudesticam linguam interpretationem, ingressus quidam Sigebaldus, praemissi Hugonis clericus, attulit litteras quas Roma detulerat, quasque iam in alia synodo Mosomi propalauerat. Asserens easdem litteras sibi Romae ab ipso qui aderat Marino uicario datas, qui domnus Marinus proferens litteras quas idem Sigebaldus Romam detulerat, praecepit eas coram synodo recitari, in quarum recitatione repertum est, prout ipsae litterae fatebantur, quod Wido episcopus Suessonicus, Hildegarius quoque Beluacensis, Rodulfus Laudunensis, caeterique cuncti Remensis dioeceseos episcopi, easdem litteras ad sedem delegauerint apostolicam, pro restauratione Hugonis in sede Remensi, et expulsione Artoldi. Post quarum lectionem, exsurgentes Artoldus praesul, et praefatus Rodulfus qui in eisdem litteris nominabatur, Fulbertus quoque Cameracensis antistes eas litteras refutarunt, astruentes quod eas antea nunquam uiderint uel audierint, neque in earum delegatione consensum praebuerint. Quibus dum idem clericus contraire non posset, licet in eos calumniis obstrepens, praecepit domnus Marinus, suggerens uniuersae synodo, ut sibi consilium et rectum iudicium proferrent super huiusmodi calumniatore, et calumniarum in episcopos delatore. At illi, postquam delator publice confutatus est falsa detulisse, lectis capitulis de huiuscemodi calumniatoribus, iudicant et unanimiter censent eum, quo fruebatur honore priuari debere, ac secundum capitulorum tenorem in exsilium retrudi. Diaconatus igitur quo fungebatur ministerio multatus, a conspectu synodi reprobatus abscessit. Artoldo uero praesuli, qui omnibus se synodis praesentem exhibuerat, non refugiens synodale iudicium, episcopium Remense iuxta canonum instituta sanctorum Patrum decreta, omnino retinendum atque disponendum decernunt, laudant, atque corroborant. Secunda consessionis die, post recitatas diuinae auctoritatis lectiones et Marini uicarii allocutionem, suggessit domnus Rotbertus, Treuirensis archiepiscopus, ut quoniam iuxta sacrae legis instituta, restitutum atque restauratum fuerat Remense Artoldo praesuli episcopium, in eiusdem sedis inuasorem synodale perageretur iudicium. Praecepit itaque Marinus uicarius, ut canonicam super hac praesumptione synodus proferret sententiam. Iubentur ergo sanctae legis catholica recitari capitula. Quibus recitatis, secundum sacrorum instituta canonum, et sanctorum decreta Patrum, Sixti, Alexandri, Innocentii, Zosimi, Bonifacii, Coelestini, Leonis, Symmachi, caeterorumque sanctorum Ecclesiae Dei doctorum, excommunicauerunt, et ab Ecclesiae Dei gremio repulerunt praedictum Hugonem Remensis Ecclesiae peruasorem, donec ad poenitentiam et dignam satisfactionem uenire procuraret. Caeteris quoque diebus synodi tractata sunt quaedam necessaria de incestis coniugiis, et ecclesiis, quae presbyteris in partibus Germaniae dabantur, imo uendebantur indebite, et auferebantur illicite, prohibitumque ac statutum ne id omnino praesumeretur ab aliquo: sed et de aliis Ecclesiae Dei utilitatibus tractata sunt, et definita nonnulla. Interea rex Ludouicus deprecatur regem Othonem, ut subsidium sibi ferat contra Hugonem et caeteros inimicos suos. Qui petita concedens, iubet ut Conradus dux cum exercitu Lothariensium in eius pergat auxilium. Interim uero dum congregaretur exercitus, rex Ludouicus cum ipso duce maneat, et episcopi, scilicet, Artoldus et Rodulfus, qui erant cum rege, ne quid in uia pateretur aduersi, degerent cum Lothariensibus episcopis. Mansimus itaque cum Rotberto Treuirensi, Rodulfus Laudunensis cum Adalberone Mettensi, hebdomadas fere quatuor. Exercitu denique collecto, Lotharienses episcopi Mosomum petunt, ipsumque obsidentes castrum atque oppugnantes, milites qui erant ibi cum Hugone ad deditionem compellunt, et acceptis ab eis obsidibus pergunt obuiam Ludouico regi et Conrado duci in partes Laudunensis pagi. Obsident igitur ibi dux et exercitus quamdam munitionem quam aedificauerat et tenebat Theobaldus in loco qui dicitur Mons acutus, qui et Laudunum contra regem retinebat. Hoc etiam oppidum expugnantes, tandem non sine mora capiunt, indeque Laudunum adeunt, et in ecclesia S. Vincentii congregati, episcopi praedictum Thetbaldum excommunicant; Hugonem uerum principem uocant litteris ex parte Marini legati sedis apostolicae et sua, uenire ad emendationem pro malis quae contra regem et episcopos egerat. Wido denique Suessonicae urbis episcopus ad regem Ludouicum ueniens, eidem sese committit, pacaturque cum Artaldo archiepiscopo, satisfaciens illi pro ordinatione Hugonis. Conradus quoque dux filiam Ludouici regis sacro de fonte suscepit. Sicque recepto Mosomo castro et euerso, Lotharienses reuertuntur in sua. CAPUT XXXVI. De obsessione uel incensione urbis Suessonicae ab Hugone comite. Igitur Hugo, nullam moram faciens, collecta suorum multa Nordmannorumque manu, Suessonicam aggreditur urbem, et obsidens oppugnat, ceditque nonnullos. Iniectis etiam ignibus domum matris ecclesiae succendit, simulque claustra canonicorum et partem ciuitatis; nec tamen ipsam capere ualens urbem reliquit, et ad quamdam munitionem, quam Ragenoldus comes Ludouici super Axonam fluuium, in loco qui dicitur Rauciacus, aedificabat, deuenit, ipsamque adhuc imperfectam castris uallauit. Sed nec ipsam cepit; uillas tamen Remensis ecclesiae castris suis contiguas deuastauit. Plures quoque colonorum praedones ipsius interemerunt, uiolantes ecclesias, et in tantum debacchantes ut in Culmiciaco uico tam infra quam circa ecclesiam fere quadringentos homines interfecerint, ipsumque templum rebus penitus exspoliarint. Multis ergo flagitiis tunc perpetratis, Hugo tandem cum suis regreditur grassatoribus. Itaque milites qui hactenus cum Hugone fuerant excommunicati, ad Artoldum praesulem reuertuntur. Qui nonnullos eorum, redditis eis rebus quas habuerant, recipit, quosdam uero reiicit. Post haec Treuiros proficiscitur ad synodum cum episcopis Widone Suessonico, Rodulfo Laudunensi, et Winefredo Morinensi. Quo peruenientes Marinum sese praestolantem reperiunt cum Rotberto archiepiscopo; caeterorum uero Lothariensium uel Germanorum praesulum illic inuenere neminem. Considentibus igitur illis, suscitari coepit Marinus uicarius quid egisset post praemissam synodum Hugo princeps erga ipsos uel regem Ludouicum. At illi referunt supra memorata quae ipsis, et ecclesiis eorum intulerat mala. Requirit ergo de uocatione ipsius principis Marinus, utrum perlatae ei fuissent litterae uocationis, quas ei perferendas delegauerat. Cui respondetur ab Artoldo archiepiscopo, quod quaedam earum perlatae sint, quaedam uero perferri nequiuerint, earum gerulo ab ipsius grassatoribus intercepto; uocatus tamen fuerit tam litteris quam quibusdam internuntiis. Requiritur itaque si adsit aliquis ex parte ipsius legatus. Ubi cum nullus fuisset inuentus, decernitur exspectandum si forte aduenturus esset in crastinum. Quod cum minime contigisset, et omnes qui aderant, tam clerici quam illustres laici, eum excommunicandum esse acclamarent, definitur ab episcopis hanc excommunicationem adhuc differendam usque ad diem synodi tertiam. Tractatur autem de episcopis qui uocati fuerant et uenire distulerant, uel his qui ordinationi Hugonis participes exstiterant. Et Wido quidem episcopus Suessonicus se culpabilem, prostratus coram Marino uicario et Artoldo archiepiscopo, confitetur. Intercedentibus autem pro eo apud Marinum Rotberto et Artoldo archiepiscopis, absolui ab hac noxa meretur. Wicfredus Morinensis immunis ab eadem ordinatione reperitur. Adest Transmari Nouiomensis episcopi legatus quidam presbyter, astruens eumdem praesulem ita graui languore detentum, ut ad eamdem synodum uenire non ualuerit. Id quoque nostrates qui aderant, attestantur episcopi. CAPUT XXXVII. De excommunicatione Hugonis comitis Tertia tandem die, insistente praecipue Luitdulfo legato et capellano regis Othonis, quoniam idem rex id omnino fieri praecipiebat, excommunicatur Hugo comes, inimicus Ludouici regis, pro supra memoratis malis ab ipso perpetratis, eo tamen modo donec resipiscat, ad satisfactionem coram Marino uicario, uel episcopis, quibus iniuriam fecit, deueniat. Quod si facere contempserit, Romam pro sui absolutione proficiscatur. Excommunicantur et duo pseudoepiscopi ab Hugone damnato ordinati, Tetbaldus et Iuo: prior post expulsionem ipsius in Ambianensi urbe; alter post damnationem eiusdem Hugonis, in Siluanectensi ab ipso constituti. Excommunicatur etiam quidam clericus Laudunensis, nomine Adelonus, quem accusauit Rodulfus episcopus suus, eo quod Tetbaldum excommunicatum in ecclesiam introduxerit. Vocatur Hildegarius Beluacensis episcopus litteris praefati Marini, ut ueniat coram ipso, uel eat Romam rationem redditurus coram domno papa, pro illicita ordinatione praedictorum pseudoepiscoporum, cui interfuerat. Vocatur et Heribertus Heriberti comitis filius, ad satisfactionem uenire pro malis, quae contra episcopos agebat. His ita gestis, episcopi reuertuntur in sua. Luitdulfus autem capellanus Othonis Marinum uicarium deducit ad regem suum in Saxoniam, ubi consecraturus erat ecclesiam Vuldensis monasterii. Post cuius consecrationem idem Marinus, exacta hieme Romam reuertitur. Nascitur regi Ludouico filius, quem praesul Artoldus de sacro fonte suscepit, patris ei nomen imponens. CAPUT XXXVIII. De quibusdam ecclesiis uel monasteriis urbis Remensis. Plures denique apud nos quondam sanctorum fuere basilicae, sed et monasteria infra uel circa Remensem hanc urbem, quae modo non haberi probatur. Duo tamen adhuc supersunt infra urbem puellarum monasteria: quorum unum (quod superius a situ scilicet loci nuncupatur) S. Baldericus presbyter cum sorore sua Boua, eiusdem coenobii postmodum abbatissa, in honore sanctae Mariae, uel sancti Petri construxisse traditur. Qui regali genere exorti fuisse referuntur, patre scilicet Sigeberto rege, habentes neptem, nomine Dodam, castissimam puellam, quae desponsata fuisse fertur cuidam magnati eiusdem regis Sigeberti; quamque praefata ipsius amita Boua instituens ad seruiendum Deo, seruandamque perpetuo uirginitatem, ab amore terreni auertit sponsi. Qui cum sibi aduersaretur, sponsam innitens eamdem corripere, ascenso equo, dum id conatur quoquo modo adimplere, furente lapsus ab equo, fractis ceruicibus, traditur interiisse. Beata denique Doda in castitatis proposito permanens, amitae suae in eiusdem monasterii successit regimine. Quae praeceptum quoque immunitatis, quod adhuc apud nos habetur, a principe Pippino eidem postmodum obtinuit fieri coenobio. Quarum corpora in ecclesia extra muros urbis, ubi primum puellarum fuerat monasterium, tumulata diu quieuerunt, donec postmodum, reuelationibus quibusdam eleuata, et ad hanc nouam sunt ecclesiam perlata, ibidemque uenerabiliter collocata, continua honorificantur inibi Deo famulantium reuerentia puellarum. CAPUT XXXIX. De sancto Balderico abbate. Sanctus autem Baldericus post huius monasterii constructionem, locum quaerens ubi suam quoque constitueret habitationem, in qua collectis secum uiris religiose conuersari, Deoque deuote ac quiete seruire ualeret, tandem reperit sibi placitum quem dicunt Montem Falconis locum. Qui locus tunc temporis inhabitabilis, densis operiebatur siluis, quas ipse succidens, proprio sibi labore condidit habitaculum. Fertur autem auem, quam nuncupamus falconem, praeuiam et quasi praeducem itineris, dum locum illum expeteret, habuisse, quae loco eidem insederit, ac per triduum illo rediens in loco, ubi nunc habetur altare in honore sancti Petri apostoli, sine permutatione resederit. Unde et coenobium ab hoc euentu sic uocitatum plurimi asserunt. Ubi cum Deo deuotius seruire coepisset, nonnulli Deum timentes res suas eidem contulere; sicque collectis secum monachis, coenobium sub regulari constituit institutione, atque idem sub honore beati Germani aedificauit monasterium. Quibus patratis, ad sororem suam reuersus Remis, ultimum sui cursus ibidem clausit diem, ubi et sepultus tempore non modico requieuit. CAPUT XL. De miraculis post obitum ipsius ostensis. Processu denique temporis diligentia clericorum praenotatum ipsius beati uiri monasterium incolentium, eius est illuc furtim corpus delatum, delusis fraude custodibus, Remis ablatum. Quos dum insequerentur quidam ciues Remenses, eo usque sunt persecuti donec eos uisu quidam deprehenderent. Dumque turbarentur horum aduentu sacri latores pignoris, inter utrosque densa dirimens nebula diuinitus creditur illata, qua sequentes obtenebrati, et errore in deuia rapti, uestigia praecedentium seruare nequiuerunt. Euectores autem sacri corporis in nocte splendor superne missus irradiauit, donec ad proximam coenobio possessionem, quae dicitur uilla Spanulfi, infatigabiles peruenerunt. Ubi quia sancta deposuere membra, in honore ipsius postea constructa est ecclesia. Quibus abinde cum sacro promouentibus pignore, ubi monasterio propinquare coeperunt, ecclesiae signa coenobii sponte, absque humano scilicet impulsu, sonuisse feruntur. Quod audientes fratres obuiam sunt egressi: sicque diu desiderata suscipientes munera, dum in ecclesiam sancti Germani ea conantur inferre, tanto persentiunt ante ipsius introitum basilicae defixa pondere, ut haec nequaquam potuerint ulterius emouere; cum per triduum id enitentes omni gestierint conamine perpetrare. Sic demum tecto super defixa condito membra confessoris, per triennium illic ita mansisse traduntur. Quo temporis peracto spatio, ad ecclesiam sancti Laurentii, ubi uiuens ipse sibi sepulcrum parauerat, celebrato per triduum ieiunio, uenerabile corpus eius perlatum, et in suo reuerenter est depositum sarcophago. Ibique constat uenerabili cultu seruatum, usque ad tempora Karoli regis, et Hincmari archiepiscopi, quando Nordmanni hoc coeperunt regnum depopulari. Quorum terrore compulsi canonici eiusdem loci, corpus huius patroni sui de sepulcro leuatum super altare sancti Laurentii posuerunt. Quod dum fieret, tres guttae sanguinis de capite ipsius defluxerunt, ita recentes et calidae, ac si de uiuente profluerent corpore. Sicque delatum est Virdunum. Unde relatum in ecclesia est sancti Germani locatum. Interim dum suo abesset monasterio, Nordmanni ad id peruenerunt: sed Domino illud protegente, nec ecclesias incenderunt, nec homines, nisi unam duntaxat mulierem, occiderunt. Ut autem recesserunt, altaria muneribus suis cumulata dimiserunt. Altera uice dum Nordmanni ad eumdem locum rursus accederent, quidam canonicus loci, nomine Ottradus, corpus sancti accipiens, reliquis fuga dilapsis, ipse cum sacro corpore in quamdam conscendit arborem. Quem insecuti pagani, usque ad ipsam peruenerunt arborem et respicientes sursum, neminem potuerunt eamdem conscendisse deprehendere. Idem uero frater per nouem dies inibi permanens, nihilque uictus, praeter unam solummodo sumens glandem, neque famem, neque sitim passus fuisse memoratur. Iterumque tunc locus idem meritis huius beati uiri a caedibus et incendio paganorum liberatus est. Postea contigit, ut quidam praedones, regiae maiestatis infideles, ad eumdem deuenirent locum, et non inuenientes ibi manum repugnantem sibi, desolatum praedari aggressi sunt locum. Quod dum peragerent, signa ecclesiae sancti Laurentii, nemine pulsante, sonare coeperunt, et duo cerei supero sunt igne diuinitus accensi. Praedonibus uero timore perculsis et aufugientibus, unus eorum prolapsus ad ipsam monasterii portam corruit, tamque ipso quam superbo eius equo ruina contrito, utres quoque, in quibus uinum deferebat ablatum, disrupti sunt. Caeteri hoc uidentes, donis ecclesiam munerauerunt, metuque affecti recesserunt. CAPUT XLI. De uilla Waslicia. Huius uenerabilis loci canonici famis quondam necessitate compulsi, sumptis a corpore uenerandi patroni sui reliquiis, ad suam quamdam uillam, supra ripam Rheni sitam, cognomento Wasliciam, quam quidam eorum abbas, nomine Adelardus, eidem contulerat coenobio, profecti sunt. Ubi dum pagenses, alma uenerantes pignora, sua dona deferre coepissent, abbas quidam monasterii, quod uocatur Bunna, pergens ad Willebertum Coloniensem praesulem, coepit hanc infamare deuotionem, nec reuera sancti alicuius pignora illuc astruens esse delata. Timentes autem canonici qui aduenerant, ne forte constringerentur et discuterentur ab episcopo, quoniam totum ipsius sancti corpus secum haberi ferebant, mox ut haec audissent, sub duobus diebus ad suum per leucas fere centum rediere monasterium; assumentesque cum integritate beati uiri membra, sub totidem diebus ad praenotatam remeant uillam. Cui dum propinquare coepissent, eis adhuc ab ipsa uilla spatio leucae fere distantibus, ecclesiae signa, nullo impellente, resonare coepere. At hi qui remanserant in eodem loco clerici hoc audientes, et patronum suum aduenire intelligentes, obuiam cum crucibus pergunt, et honore digno tutorem suum suscipiunt. Quibus missarum solemnia celebrantibus, tria inibi repente mira contigerunt. Contractus unus erectus, caecus quidam illuminatus, et loquelam mutus adeptus est. Iterum praefatus abbas blasphemare Dei non cessabat miracula, quos poterat a uisitatione sancti auertens. Quae dum gereret, febre correptus ita grauiter est uexatus, ut nec manducare, nec bibere, uel incedere posset. Ardoribus autem languoris huiusce coactus, tandem peccatum suum recognouit, et sella se gestatoria, usque ad Rhenum, indeque nauigio usque ad praedictam uillam, sicque ante corporis almi praesentiam perferri fecit; ibique culpam suam confessus, absolui se petiit, et quantitatem cerae sui corporis ponderi coaequans dedit; factisque uotis annuatim soluendis, per sex remoratus dies, sanitatem integerrimam recipere meruit, et sic pedibus suis ad sua sanus recessit. Demorantibus hic praefatis per anni spatium cum patrono suo clericis, nulla ut ferunt dies praeteriit, quo non ibidem Dei miracula patrarentur. In ipsis autem uigiliis sancti Ioannis Baptistae, confluentibus de Saxonia pluribus, et a longinquis etiam regionibus, decem et octo insignia probantur ostensa; uixque aliquis aeger accessit, qui non sospes alacerque recesserit. Ubi tanta rerum delata est copia, ut et ipsi clerici exinde uiuerent, et caeteros qui remanserant in monasterio sustentarent, ecclesiamque ipsius uillae amplificarent, uel decorarent. Postea contigit ut propter aquae indigentiam, foras extra monasterium suum, idem sacrum corpus efferretur, et obuiam sancti Iouini pignoribus portaretur. Cuius dum fuisset in occursum perlatum, mox ut simul uenerunt, obnubilato coelo cum magna siccitas existeret, copiosa pluuiarum uis effusa est; et dum humectarentur imbre omnium uestimenta, pallia duntaxat, quae supra sanctorum praefatorum ferebantur corpora, penitus intacta manserunt a pluuia. Ibi quidam luscus lumen amissi recipit oculi. Qui statim fugiens, nec Deum glorificans, ut erat iocularis, ingratus recessit; at ubi domum peruenit, lumen quod receperat iterum perdidit. Dum uero peruentum est ad monasterium cum utriusque sancti corpore, ita sancti Balderici pignus est aggrauatum, ut nullatenus moueri posset, donec sancti Iouini usque ad coenobium praecedere membra fecissent. Cum autem domnus Dado Virdunensis episcopus hanc a rege impetrasset abbatiam, et haec mira coepisset audire, constituit ut omnibus annis trium monasteriorum sacra pignora simul in quemdam medium deferrentur locum nomine Gaudiacum. De sede scilicet urbis Vindunensis sanctus Vitonus, et sanctus Agericus, sanctus uero Baldericus de monasterio suo, et sanctus Roduicus de Wasloio. In quo conuentu innumera postmodum sunt patrata miracula, ut uix praeterierit huiusmodi coitio, in qua non aliquis infirmorum fuerit sospitate redintegratus: maxime tamen illi, qui patrocinia beati Balderici sunt expetere uisi. Quodam tali conuentu quidam locutus est mutus, quem Virdunensis arripientes secum ducere coeperunt, asserentes quod sanctorum uirtus, quos detulerant, hoc miraculum perpetrasset. Sicque dum separati quique referrentur ad sua, tanto sancti Balderici pondere aggrauata sunt ossa, ut penitus manere uiderentur immobilia. Ad quem miraculi stuporem recurrentibus multis, dum quaeruntur sui, cur inibi uellet immorari, et quid ibidem disponeret operari, accidit ut requireretur ille qui locutus fuerat mutus. Tandemque reuocatus, ubi ad locum defixi perductus est pignoris, mox absque difficultate sublatum, et ad suum sacrum corpus gratanter est coenobium reportatum. Praefatus praesul Dado, postquam hanc sancti Balderici obtinuit abbatiam, res quasdam trans Rhenum sitas ab Adelardo abbate ad idem dudum monasterium datas, pro uilla Gerlani monte, super Mosellam coniacente, mutauit. Ad quam uillam, dum sanciendi sibi causa, proficisci fratres huius congregationis praecepisset, illi assumentes secum patroni sui, domni uidelicet Balderici membra, profecti sunt exsequi iussa. Qui dum ad uillam, quae Deua dicitur, peruenissent, tanto pondere sancta defixa sunt pignora, ut progredi nequaquam ualerent ulterius ea ferentes, initoque consilio, ut ad ecclesiam deferrentur ipsius uillae, sub honore sancti Martini dicatam, perferendi recipiunt possibilitatem. Quo perlatis pignoribus, ut post orationem ab ecclesia est perlatum, iterum sancti aggrauatur corpusculum; mirantibusque cunctis, et quod aliqua inibi Deus pro sancti sui glorificatione signa uellet ostendere quibusdam ferentibus, si qui adessent forte debiles, est requisitum. Aduenientibus autem laesis aliquibus, atque delatis quibusdam, uir quidam claudus erigitur, et femina quaedam brachiis ab octo retro annis contracta resoluitur, duaeque feminae caecae sunt illuminatae, et infans annorum septem mutus loqui coepit. In quo loco crux ab ipsius uillae hominibus posita est, ubi postea duae feminae lumen oculorum receperunt, et candelae diuinitus accensae, multique diuersis sunt ab infirmitatibus liberati. CAPUT XLII. De ecclesia sancti Romani, et miraculis in Gallani monte. Ecclesiam sancti Romani, in praefata uilla Gellani monte constructam, dudum Milo praepositus canonicorum huius loci ab eis auferebat: quam dum Bosone comite sibi eam reddente recepissent, et sancti Balderici membra illuc retulissent, audientes multi ad ipsius coeperunt confluere patrocinia. Inter quos duae caecae nobiles feminae deductae sunt, et quaedam perlata paupercula omnibus fere membris contracta. Nocte uero uigiliarum sancti Romani, dum de more peruigiles in ecclesia celebrarentur excubiae. subito tantum coelitus est lumen effusum ut omnia quae fuerant accensa uideretur luminaria superare. Altare tantum, supra quod sancti erant ossa deposita, densa tegi uidebatur nebula, ipsumque sacri pignoris quasi moueri cernebatur gestamen. Cum repente una caecarum primum, moxque altera sese uidere proclamant. Tum media iacens contracta, ubi coepit clamare, auxiliumque Dei, et sancti Balderici deprecari, paulatim resoluitur, primum brachiis, et inde poplitibus, donec erecta stetit in pedibus. Quae postmodum sana effecta, clericorum stipe huc usque sustentatur. Igitur dum praefato morarentur in loco clerici cum pignore sacro, contigit quadam uespera cum simul residerent, ut cuiusdam Milonis amici homo, ebrietate atque furore succensus, coepisset ad eos dicere, quid ibi facerent, et quare in uillam Milonis ingressi fuissent? Quibus respondentibus quod sancti Balderici non Milonis eaedem res essent; illoque contradicente quod non Balderici sed Milonis haberentur, comminantibus eum clericis recessit, et in eminentem uillae contiguam rupem conscendens sese in praeceps dedit, sicque attritus iacuit, ut mortuus uel morti uideretur proximus, indeque sublatus ante sancti corporis praesentiam est deportatus, ibique tandem se culpabilem reddens, insperate sanatus, et integrae in breui restitutus est sospitati. Item dum nuper ad praememoratam uillam Wasliciam huius sancti membra relata fuissent, quoniam Godefridus principis Henrici comes palatii eamdem peruaserat uillam, quidam clericorum sancti Balderici ad eumdem Godefridum pro hac causa perrexerunt; et cum nullam dignam potuissent apud eum percipere responsionem, nec magis se pro eis inde quam pro suo cane facturum respondisset, clericus quidam ex his intentando subiecit, quod calidum proinde sudorem sudaturus esset, nec canis suus adiuturus eum foret. Ille furibundus ad haec eos a suo praecipit eiici conspectu. Quibus recedentibus ipse mox diuina plectitur ultione, ualidaque correptus febre coepit grauissime uexari, nimiisque succendi ardoribus atque feruentissimis effluere sudoribus. Mittens igitur ad episcopum Coloniensem Wicfridum, hunc ad se uenire petiit, eique rem retulit atque id ab eo consilii percepit, ut ad praefatos clericos mitteret, eosque ad se uenire faciens, et errata corrigens, ab eis de sua infirmitate concilium et pariter auxilium quaereret. Quod ille obaudiens, et ad eos mittens, ad se uenire mandauit. At missus eius typho ceu uidebatur inflatus superbiae, coepit, ut ad suum dominum mox clerici pergerent, imperitando praecipere. Quibus renuentibus, sed eum charitatem secum facere rogantibus, ille contempsit, eoque recedente, in ipso egressu equus eius incitatus ab ipso prosiliens ruit, et collo fracto interiit. Sic ille humiliatus ad fratres rediit, charitatem quam spreuerat egit, et ita correctus recessit. Hinc iterum, tertioque uocati atque petiti, huius tandem uiri compertis incommodis, ad eum tum demum ueniunt, patientis compatiuntur cruciatibus, et confitentem peccatum suum, emendationemque promittentem precibus suis absoluere student. At ille statim se melius habero professus, ubi recessere fratres, conualuit, res quas inuaserat reddidit, ac deinceps ab earum se laesione continuit. Verum tanta domus eius affecta clade fuisse perhibetur, ut uix aliqui remanserint qui eisdem rebus usi fuerant; ipsi etiam equi et canes interierint, et ipse peruasor, perditis cum cute capillis, et ungulis, uix euaserit. CAPUT XLIII. De miraculo in Rheno flumine patrato. Tunc ob infestationem Hungarorum, quae primitus eo tempore in hoc emerserat regnum, concilio inito canonici sancti Balderici Rhenum cum domino suo transmeant. Inde quadam uespera remeantes, in fluminis medio nauem iactis defigunt anchoris. Relictisque paucis in naui cum sacro pignore custodibus, ipsi ad praedictam scapnam properant suae possessionis uillam. Tres uero quidam latrones, comperto quod pauci resedissent in naui custodes, ibique thesauros, uel ornamenta sancti remansisse rati, conscensa tendunt illo cymba. Sed, antequam pertingerent ad ipsam quam petebant nauem, caecati diuinitus, perditoque sensu remigare non ualentes, impetu fluminis ferri coeperunt. Sicque nauicula eorum naui, quae sancti corpus seruabat, impacta contritaque, mediis eos in fluctibus dereliquit. Quorum duobus fluuio mox absorptis, tertius, qui etiam famulus erat sancti Balderici, iacta manu nauem sancti arripuit, et taliter euadens mortem, clericorumque perductus in praesentiam, nihil eorum quae passus fuerat edicere ualuit, donec in crastinum refocillatus, sensuque recepto tandem quae gesta fuerant enarrauit. Postquam uero a praefato loco huius beati uiri ad suum monasterium sunt ossa relata, multa inibi feruntur ostensa miracula, quae prae multitudine non habentur scripta. Illuc nuper quidam pauper candelam deferens in circulo deuolutam, paulo ante horam uespertinam supra loculum sacrorum hanc posuit ossium. Qui dum data oratione recederet, subito candala, supero accensa igne, coepit ardere. Quae donec custos ecclesiae ad uespertinalia pulsanda uenit signa, pallio, cui superiecta iacebat, illaeso, deflagrauit, nec ullam pallio laesionem, cui adhaerebat, aggessit. Multa praeterea sanitatum, clarificationumque ibidem creberrime ad declaranda sancti sui merita Dominus ostendere dignatur miracula, ad honorem scilicet ac laudem nominis sui, quod est benedictum in saecula. CAPUT XLIV. De miraculis in monasterio sanctorum Bouae ac Dodae factis. In praememorato denique puellarum monasterio, in quo praefatarum sanctarum Bouae, ac Dodae translata praefati sumus corpora, nonnulla postmodum patrata probantur miracula. Ubi frigoritici atque diuersis aegritudinibus occupati uenientes, optata merentur sospitate donari maxime in die solemnitatis earumdem. In qua quaedam nuper puella, auditu frustrata, ui inualitudinis sensus huius obturatis meatibus, interuentu earumdem sanctarum Christi sponsarum, perdita dudum munia recipere meruit aurium. CAPUT XLV De uisione cuiusdam puellae. Habetur in hoc monasterio quaedam sanctimonialis uirgo, neptis quondam Guntmari religiosi presbyteri, nomine Ricuidis, cui apparuerunt olim per uisum beatus Petrus apostolus et beatus Remigius, significantes ei, quod iter Romae eidem, dum reuerterentur ad ipsam, praecepturi essent; asserueruntque se medio mense Septembri, scilicet Exaltationis sanctae Crucis die, reuersuros Qua exspectatione suspensa nihil inde alicui, prohibita scilicet ab eis, ausa est intimare. Die uero qua praedixerant redituros, iterum apparuerunt ei, iubentes ut accersiret fratrem suum Fredericum presbyterum, et exhortaretur eum sequi, prout magis potuisset, uestigia praemissi sacerdotis Guntmari, et ex ipsorum iussione praedictum iter iniungeret illi secum exsequi, tali uidelicet tenore, ut ab ea die nec ille, nec ipsa carnem comederent, aut uinum biberent, donec iter ipsum arriperent, nisi tantum uini, quantum emi potuisset ex pretio, quod super altare quoddam ab ipsis ei designatum repertura esset, ipsa duntaxat perciperet. Ut ergo inde magis crederetur, quasdam sorores, tres uidelicet sanctimoniales huius monasterii, ad id inquirendum sibi testes ascisceret, denominatis scilicet personis, quas aduocare debuisset. Sanctus autem Remigius hoc insuper addidit, ut diceret illa fratri suo quatenus esset memor, quod illi quondam apparuerat, et ei locutus fuerat. Addens etiam pro signo recognitionis, quod eum in palma de cultello uisus fuerat percussisse. At illa mox ad praefatum fratrem suum mittens, mandauit ei ut ad se festinanter ueniret. Qui ueniens sororem suam hora iam uespertina ieiunam adhuc, et de uisione ualde stupefactam inuenit. Quae aduocans denominatas sibi sanctimoniales, pariter ante denotatum altare septem psalmos poenitentiales decantauerunt, additis insuper litaniarum precibus, accesserunt ad altare, et exuentes operimentis, repererunt in cornu eiusdem altaris obolum paruum, quem assumentes cum gratiarum actione dederunt pro uino, quod tantummodo haec sanctimonialis bibit, non deinceps amplius uinum sumptura, donec iter iniunctum tam ipsa, quam praedictus frater suus, inirent. Quod fideliter et fiducialiter arripientes, prospere, Deo iuuante, et S. Petro et sancto Remigio suffragantibus, ut ipsis promiserant, peregerunt. Ac deinceps a carnibus illa (praeter Dominicam) abstinet, ac tribus diebus in hebdomada, usque dum signum sonet ad secundam, nihil operis agit, orationibus et psalmodiae uacans; quod sibi usque ad septem annos commemorat adimplere praeceptum. Fratri uero suo praememorato hoc a supradictis sanctis per ipsam mandatum est, ut quatuor diebus in hebdomada a carnibus, omni uero sexta feria a uino semper dum aduixerit, debeat abstinere. Quae et obseruare uisi sunt. CAPUT XLVI. De altero Remis puellarum monasterio. Alterum denique puellare monasterium Remis habetur situm ad portam, quae olim Collaticia, scilicet a conferendis mercibus, nunc Basilicaris uocatur, eo quod circa se basilicis dudum, prae caeteris portis, abundasse feratur; seu quod euntibus ad basilicam, in uico sancti Remigii consistentes, peruia fuerit. Supra quam domno Rigoberto habitaculum fuisse commemorauimus. Quod monasterium domnus Guntbertus uir illustris in honore sancti Petri construxisse traditur, quod regale, uel fiscale uocatur, eo quod in regali potestate usque ad moderna tempora fuerit habitum. Quod monasterium Ludouicus imperator Alpheidi filiae suae, uxori Begonis comitis, dono dedit, eidemque sacro loco immunitatis praeceptum delegauit, ut et pater ipsius Karolus imperator egerat olim. Quod coenobium postea per precariam ipsius Alpheidis, uel filiorum eius Letardi et Ebrardi, ad partem et possessionem Remensis deuenit ecclesiae. Hic haberi asseritur dens sancti Andreae apostoli: cuius beneficia multi, qui eum osculari promerentur frequenter experiuntur infirmi. Vidimus hic, in ecclesia scilicet huius coenobii, cereum igne coelesti ter quoque accensum; quem cereum collata cera fecerant quidam ciues Remenses, qui ad uisitanda nuper Apostolorum limina profecti fuerant. Vidimus in hoc quoque monasterio puellam quamdam sudasse sanguinem, quae tunc hebdomada plena iacuit immota, quasi mortua, et uisiones ei sunt ostensae nonnullae. CAPUT XLVII. De domno Guntberto, et ipsius uxore Berta. Praemissus itaque domnus Guntbertus huius instructor coenobii, relicta coniuge, maritima petens loca, ille etiam monasterium quoddam condidisse fertur. Ubi et a barbaris decollatus fuisse traditur. Relicta uero ipsius domna Berta coenobium puellare apud Auennacum, Domino sibi locum per angelum demonstrante, construxit. Et dum inibi aquam non haberet, impetrauit a possessoribus proximae siluae, argenti libra data, fontem quemdam, duobus fere millibus a suo monasterio distantem. Ex quo fonte mox riuus egressus, secutus est eam ad coenobium remeantem. Qui adhuc largiter affluens, pro eo quod tantumdem fuerit emptus, Libra uocitatur. Priuigni denique ipsius domnae Bertae, insurgentes contra eam, interemerunt illam. Qui statim traditi Satanae in interitum carnis, ab humano sensu in beluinam feritatem mutati, decessisse feruntur. Nepti uero domni Guntberti, nomine Montiae, quae sceleris huius consentanea fuerat, noctu uigilanti domna Berta fertur apparuisse, eique praecepisse, ut corpus domni Guntberti ad hunc locum referre satageret, ac iuxta suum funus collocaret; sicque illi peccatum consciae necis suae Dominus indulgeret. Quae signum petens, quo sibi dimissum id esse sciret, audiuit quod mox ut iussa complesset, ex eius ore uel naribus erumperet sanguis. Quod et impletum est, dum corpus domni Guntberti iuxta pignus Bertae reconditur. Huius domnae Bertae corpus post centum circiter annos inuentum est integrum, et plagae ipsius ita tunc recenti affluxere sanguine, ac si eadem hora uiuenti fuissent ingestae. Ad horum denique sanctorum honorem et meritum demonstrandum, multa postmodum Dominus dignatus est operari miracula, quae causa negligentiae non habentur ascripta. De quibuslibet autem tribulationibus ipsorum congregatio Domini misericordiam, per eorum intercessionem expetiit, misericorditer impensam sibi consolationem percipere meruit. Quaedam praeterea mulier ab altera huius monasterii linteum nuper furata secum ferre uoluit, sed egredi ecclesiam nullo modo potuit, donec suum confessa reatum, sublatum restituit altari uelum. Hoc monasterium, uel abbatiam domnus Fulco praesul ab Odone rege concedi ecclesiae Remensi per paginam praeceptionis ipsius regis obtinuit, et pro confirmando eo huic ecclesiae, a Formoso papa priuilegium apostolicae sedis impetrauit. CAPUT XLVIII. De duabus ecclesiis sancti Hilarii Remis. Sunt hic Remis ecclesiae duae in honore sancti Hilarii: una infra ciuitatem, in qua nuper quaedam puella contracta, et paralytica diuina est erecta uirtute; altera, quae est antiquior ecclesia, ante portam Martis sita, quam sanctus Rigobertus pontifex antecessoribus nostris clericis ad sepulturam ipsorum dedit. Quae dudum, scilicet ante discessionem, uel expulsionem domni Artaldi episcopi, crebris illustrabatur miraculis. Unde et tunc ab eo, ciuibus quoque suffragia ferentibus, tectis ac nouis est reparata laquearibus. Nam quidam caecus, nomine Paulus, admonitus in somnis, ut ad eamdem pergeret ecclesiam, lumen ibi recepturus, aduenit, et recuperato lumine, nec mora, uidens abcessit. Quidam ex episcopi famulis cum ad ipsam pergeret ecclesiam, piscatorem cum piscibus ante fores ecclesiae obuium habuit; quos apprehendens uelut empturus abstulit. At pauper ille piscator, ut inde sibi cum sancto Hilario conueniret, deuotionum clamores lugubri mente in eum ingessit. At ille despiciens huiuscemodi uoces, ecclesiam, quasi missam auditurus, intrauit. Ubi dum staret, subito corruit, grauiterque uexatus eiicitur. De qua uexatione non paruo tempore laborauit. In huius ecclesiae coemeterio quidam Scotigena, Dei seruus, olim sepultus. Sed cum iam a nostris et nomen, et memoria ipsius sepulturae uideretur abolita, apertis sese coepit manifestare uisibus. Nam dum quidam ciuium non de inferioribus, sed pauper rebus, olim nostris diebus obisset, amici eius ad Hildegarium huius ecclesiae presbyterum accedentes, petunt ab eo ut locum sibi sepulturae impertiret, ubi sarcophagum reperirent in quo corpus ipsius recondere possent, quia de rebus ipsius unde emerent non haberent. Qui dum eis petita concessisset, sepulturam serui Dei aperuerunt; sed ipsum eius sarcophagum aperire nequiuerunt. Quo audito, presbyter accessit, et coopertorium sarcophagi leuare tentans, aliquantulum aperuit sepulcrum. Deo quo mox fragrantia tantae suauitatis emanauit, ut nunquam se delectabiliorem testatus sit hausisse odorem. Introspiciensque uidet corpus integrum sacerdotalibus infulis redimitum, recomponensque sepulcri pallam, non ausus est hanc amplius uiolare sepulturam; permisit tamen ut idem corpus, depositis quibusdam, superponeretur tabulis. Ipsa nocte uisus est ei auunculus suus presbyter in somnis, qui iam dudum decesserat, asserens quod ualde offendisset Deum praeterita die, maxime si sepulcrum sancti uiolare praesumpsisset. Idem quoque beatus uir quidam sub ipsis diebus apparuit, et quia ualde grauaretur prae pondere et indignitate superiecti sibi cadaueris intimauit, et ut indicaret presbytero iussit; quia nisi cito corpus id fetidum a sepultura sua repelleret, diuina quantocius ultione plectendus esset. His presbyter admonitionibus pauefactus, cadauer quod sepulturae sancti superpositum fuerat, eiici fecit cum festinatione, et aperta alibi sepultura recondidit. Visus est idem sanctus Domini postea cuidam rustico, praecipiens ei ut iret ad episcopum Artoldum, et indicaret ei ex uerbis eius, ut corpus ipsius, quod extra iacebat, intra ecclesiam transferret. Quod idem rusticus intimare timens, neglexit mandatum. Nec longe post iterum apparens euigilanti, duriter increpauit illum, quare praeceptum neglexit, et corripiens alapa eius percussit maxillam. Qui mox auditum amisit ipsius auris in qua percussus est parte, capitisque dolore per dimidium fere uexatus est annum. Deinde cuidam presbytero in eadem ecclesia, sub praemisso sacerdote seruienti, apparens in uisione quadam Dominica nocte, admonuit eum, ut episcopo indicaret, quatenus corpus ipsius in praedictam ecclesiam transferret; locum quoque ubi ponendum foret ostendere non omisit, intimans ei obitum, et causam obitus, uel aduentus sui, significans se Scotigenam fuisse, Romamque orationis gratia cum sociis petendi itinere occupatum, a latronibus super Axonam fluuium fuisse peremptum, indeque corpus suum a sociis huc delatum, ibique sepultum; propalans etiam nomen suum, quod uocaretur Merolilanus, iubens ut id nomen, ne forte memoria delaberetur, ascribere curaret, inclinansque se partemque cretae, quae fortuitu iacebat, apprehendens dedit ei, praecipiens ut illud continuo adnotaret in arca quae lecto ipsius adhaerebat. Quam ille cretam uisus est accepisse, nomenque descripsisse. In quo dum pro L littera, R scriberet, corrigere hoc eum monuit, et ita in crastinum hoc nomen ascriptum inuentum est, ut testaretur idem presbyter, quod uigilando per diem tam bene scribere nequiuisset. Quibus reuelationibus monitus episcopus, ecclesiam quidem restaurari fecit, sed corpus sanctum non transtulit. Nec diu postea sic ei contigit, ut in eadem ecclesia coram Hugone principe se abdicaret episcopii gubernatione. CAPUT XLIX. De ecclesiis in honore sancti Martini circumquaque per totum circiter episcopium constructis. In honore quoque beati Martini multae circumquaque per totum circiter episcopium habentur ecclesiae, diuinis miraculis illustratae, ad quae neminem credimus enarranda sufficere. In uico denique sancti Remigii constat ecclesia huius beati confessoris, quae clericorum olim fertur habuisse congregationem, de qua tale apud nos refertur miraculum. Quidam uir illustris, cum duxisset uxorem, non longe post in expeditionem praecepto regis profectus, diuque moratus, postquam domum rediisset, significatum est illi quod uxor eius adulterio fuisset corrupta. Quam uir uxorem diligens, tali examinatione probare uoluit audita, ut supra sacra ecclesiarum quae in hac uico habentur uxor sibi iuraret altaria quod hoc crimine esset innoxia, sicque immunis sibi postmodum foret a noxa. Quod illa non abnuens, prompta suscepit, facturaque fidem dictis, cum marito ad uicum peruenit, et dans super quarumdam ecclesiarum altaria iusiurandum, tandem peruenit ad huius ecclesiae domum, accedens ad altare, dum falsa mente deierat improba, repente utero disrupto eius labuntur humo intranea, procidensque mortua ostendit quam uera essent quae de se marito fuerant intimata. Ille nutu Dei compunctus ad miraculum, uouisse traditur se ulterius mulierem non habiturum; familiamque uxori delegatam eidem addicens ecclesiae, hanc eis dedit legem, ut capitis censum ibidem dependerent, nullique praeter id obnoxii seruitio forent. Quae familia hac sibi lege seruata, ad duo millia, uel amplius excreuisse reperitur capita, ut olim, scilicet antequam uastaretur a barbaris, duodecim libras argenti partibus praestaret ecclesiae. CAPUT L. De miraculis sancti Martini Remis ostensis. Aliis etiam nonnullis beati Patris huius urbis nostra fertur insignita miraculis. Ex quibus ea quae sanctus Gregorius Turonensis in suis miraculorum libris enarrat hic indere placuit, ut si qui haec legentes, ea forte non legerint, hic reperire possint. Refert enim, quod transeunte se quondam per pagum Remensem, retulerit ei quidam Remensis, carcerem in quo famulus ipsius hominis inter reliquos uinctus tenebatur, beati Martini uirtute patefactum, uinctosque ab ergastulo absolutos, liberos abscessisse. Erat enim huiusmodi carcer, ut super struem tignorum axes ualidi superpositi pulpitarentur; ac desuper qui eumdem opprimerent, insignes fuerant lapides collocati. Nihilominus et ostium carceris sera ferro munita, obducto, claue pessulo, obserabatur. Sed uirtus antistitis, ut ipse relator asseruit, lapides pulpitaque disiecit, catenas confregit, trabem quae uinctorum coarctabat pedes aperuit, ac nec reserato ostio, homines per aera subleuatos foras, tecto patente, produxit, dicens: « Ego sum Martinus, miles Christi, absolutor uester, abscedite cum pace, et abite securi. Sed cum nos, inquit Gregorius, ad regem accedentes huius uirtutis miraculum diffamaremus, affirmauit rex quosdam ex his qui absoluti fuerant ad se uenisse, atque compositionem fisco debitam, quam illi fredum uocant, et se fuisse reis indultam. » Refert etiam idem Gregorius se quondam hanc urbem petisse, et in sacrario huius Remensis ecclesiae Sigonis aurem surdam referendarii Sigeberti regis, uirtute beati Martini, cuius habebantur apud se pignora, dum colloqueretur secum, subito patefactam atque sanatam fuisse. CAPUT LI. De sancta Macra uirgine. Passa est in hoc Remensi pago beata Macra uirgo sub Rictiouaro praefecto, quae post insuperabilem Christi confessionem grauissima tormenta perpessa, post mammillarum abscissionem, et repentinam curationem per angelicam in carcere uisitationem, dum super prunas et testulas accensas nuda uolutaretur cum precibus et gratiarum actionibus, immaculatum Deo reddens spiritum, ac triumphans aduersarium, inibi laeta petiit coelum. Corpus eius haud procul a loco ubi passa est, tunc exstitit tumulatum. Multa uero post annorum curricula cuidam bubulco per uisionem locus, quo beatissima uirgo condita fuerat, iuxta quamdam in honore beati Martini constructam ecclesiam, reuelatus est. In quo uisu admonetur, ut corpus sacratissimae uirginis intra praefatam ecclesiam reconderetur honorificentius, quatenus incolis eiusdem loci, prout decebat, innotesceret manifestius. Quod et mox a uiris Deo amabilibus magno constat peractum decore. In qua donec uenerabile corpus eius requieuit, insignia per ipsius intercessionem sunt patrata miracula. Ibi caeci uisum, claudi gressum, surdi auditum, Domino eius obtentu largiente promeruerunt. Procedenti uero tempore uir quidam strenuus sanctarum fundator et cultor aedium, nomine. Daugulfus, eius ubi nunc ueneratur, fundauit templum, in quo illius sacratissima transtulit membra, regnante magno imperatore Carolo; ubi non minima quoque Domino praestante, saepe miracula peraguntur . Quam nuper ecclesiam, tempore scilicet persecutionis Hungaricae, iidem barbari succendere cupientes, aceruos quosdam frugum magnos, qui parieti eiusdem adhaeserant, incendunt, exustisque segetibus, flamma licet ecclesiae tecta lambente, eamdem tamen accendere nequiuerunt. CAPUT LII. De sanctis Rufino et Valerio martyribus. Eodem tempore quo haec sacra uirgo passa est, lancinator eius Rictiouarus per urbem Remorum transiens, et quosdam Christianos ad culturam deorum compellens, ut eos superare nequiuit, trucidari praecepit. Et egressus inde reperit duos quosdam uiros Rufinum et Valerium, fide Christi robustos, regalium tamen horreorum custodes. Quos comprehensos, ubi comperit Christi dilectione et confessione firmissimos, plagis afflictos diuturna carceris macerauit retrusione: ubi angelica uisitatione ac consolatione releuati et confortati sunt. Sic inuicti tandem reperti, capitalem subire sententiam. Cumque non post longa temporis interualla ad urbem Remorum sacratissima deducerentur eorum membra feretris imposita, in loco illo, ubi nunc tumulata ipsorum requiescunt ossa, ita tunc feretra sunt aggrauata, ut nequaquam loco moueri ualerent. Et ita Deo iubente factum esse probatur, ut ubi pauperibus eleemosynae distribuerant largitatem, ibidem suorum corporum gratam perciperent requietionem. Sed dum nuper gens barbara Nordmannorum saeuitura se Galliis infudisset, ob uitandam huius persecutionis procellam, eorum pignora ad urbem sunt Remensem delata, positaque in beati Petri ecclesia, et per dies plurimos ibidem sub honore seruata. At cum iam demum, barbaris recedentibus, in nos bacchata diu tempestas desedisset, rediissetque tandem, Deo iubente tranquillitas, presbyter, qui sanctis deseruiebat, et ad propria iam dudum redire cupiebat, accelerauit sanctorum martyrum glebas tollere, et ad dicatum sibi locum referre. Postque celebrata missarum solemnia leuantur a sacerdotibus sacrata Christo corpora, atque cum magna populorum referunt comitante caterua. Contigit autem diem illam, quae Dominica scilicet habebatur, uentorum flatu fuisse nimbosam, ita ut omnes candelae, quae ad obsequium sanctorum ferebantur, ui turbinis exstinguerentur. Cumque carpentes iter partem fluminis fuissent ingressi, cereus qui ante sanctorum pignora ferebatur exstinctus, repente coelitus accensus, omnibus mirum exhibuit spectaculum. Sicque inter commistos grandine nimbos, et uentorum flatus ad quatuor fere millia durauit ex miraculo flamma. Disposuit denique postea presbyter cereum ipsum in meliorem formam de eadem reficere cera. Cumque id a sacerdotibus sibi subiectis efficeretur, mirum dictu inter manus eorum mollis coepit crescere cera, et in magnam grandescere quantitatem. CAPUT LIII. De miraculis eorumdem sanctorum. Cumque illi stupentes, admirantesque perstreperent, ingressus presbyter, et uidens auctam sic fuisse ceram credidit eos aliam ceram illi, quod non praeceperat, adiecisse. Sed cognito tandem a sacerdotibus, quod acciderat, miraculo, Deo gratias egit, et ceram in ecclesia ad memoriam tantae rei reposuit. De qua cera Riculfus Suessionum uenerabilis episcopus reliquias sibi deferri iussit. Sed et uicinarum ecclesiarum religiosi presbyteri exinde ob deuotionem expetitas particulas in ecclesiis uenerabiliter condiderunt. Alia autem uice, cum de Suessonica ciuitate, in qua ob similem persecutionem delati fuerant, ad locum proprium referrentur, claudus quidam cum caeteris qui sanctorum corpora deuoto comitabantur obsequio, reptabundus annisu quo poterat, incedebat. Non quidem hunc natura claudum produxerat, sed ex tempore illi accesserat gressum dolenda debilitas. Cumque ad uillam, quae Vasneia dicitur, uenissent, mox natiuae rectitudini restitutus, proiectis adminiculis suis coepit uadere plantis, et Deum in sanctis suis mirabilem ore collaudare gratanti. Praeterea in eos qui sacrum locum uiolare et res sanctis martyribus delegatus peruadere nituntur, quam cito diuina ultio exeratur, uno exemplo sufficiat demonstrare. Tempore quo inter reges Odonem et Karolum graues agebantur Francorum in regno discordiae, per hanc occasionem licito rapinae et depraedationes fiebant, confusum erat fasque nefasque; nusquam Dei aut humanarum timor legum, sed ui et potentia uniuersa constabant; aliquando ad uillam, quae Basilica dicitur praedones adfuerunt, coeperuntque omnes pauperum substantiolas auferre. Tunc quaedam muliercula cum supellectili sua fugiens ad ecclesiam sanctorum martyrum, cursu rapidissimo tendebat. Quam quidam ex his qui ad praedandum uenerant, ita ut sedebat equo uelocissime insequi coepit, uolens eam capere, et seria sua illi auferre. Sed cum quidam de astantibus diceret: Noli miser, noli illam in atrium sanctorum insequi martyrum, ne tibi mali aliquid contingat. Ille nihil ueritus, admisso equo rapidissime fugientem insequebatur mulierculam. At ubi primis atrio pedibus equus institit, subito cernuatus cecidit. Sessor autem eius tam graui allisione uexatus est, ut a summo genu usquead pedem, disrupta tibia, caro uelut ferro incisa dehisceret, osque ipsum carnis tegimine nudatum, pateret; et qui superbus eques uenerat, iam humiliatus, nec suis pedibus incedere ualens, manibus alienis de atrio ecclesiae proiectus est. Tunc equo et quae habere potuit sanctis martyribus pro eo datis, morti quidem subtractus est; sed quod superuixit temporis inutilis et nulli operi aptus fuit, testimonium diuinae uirtutis in sua debilitate circumferens, et aliis quibusque salubrem timorem, exemplo patratae in se ultionis, incutiens, ne talia agentes similia patiantur. Illud quoque notissimum, et omnibus habetur peruulgatum, ad sanctorum martyrum sepulcra oleum aliquando creuisse. Siquidem presbyter uas quoddam fictile iuxta altare posuerat, ad seruandum oleum, quod ibidem ad fontem luminis, ardere debebat. In quo uase parum quidem olei remanserat, maiore eius parte in lychnorum lumine consumpta, cum repente coepit crescere, et nullo inspiciente in maius augeri, donec os uasis crescens oleum exaequaret. Quod, cum per dies aliquot fieret, nec iam se intra uasis angustias liquor diuinitus auctus caperet, ac guttatim in terram flueret, clericus ecclesiae ipsius custos hoc solus animaduertit, et subiecto uase altero, intra paucos dies ad unum sextarium collegit, furtimque abscondit; putans infelix diuinum miraculum cupiditatis suae fore compendium, et unde prouidebatur omnibus patrocinium, inde clandestinum se posse credidit perficere furtum. Sed Christus, qui sanctos suos mirificare apud omnes decreuerat, non diu permisit latere, uel illius pudendum facinus, uel quod ad suorum martyrum gloriam contulerat munus. Nam quadam die domum, quae basilicae adhaeret, in qua etiam Suessonicus episcopus, cum illuc accedit manere consueuit, presbyter nescio quid causae fuerit, ingressus, uidit uas illud oleo superfluere, et miratur unde illa esset olei copia, cum illic perraro huiusmodi inueniri possit liquor, coepit percunctari clericum tanti criminis conscium, cuius esset oleum, aut quis illud ibi deposuisset. Sed cum ille diceret, nescire se unde esset, pueri, qui ad discendos psalmos ibidem residebant et rem omnem nouerant, indicauerunt presbytero et factum miraculum et custodis furtum. Ille hoc audito cito ad uas quod iuxta altare stabat recurrit, et pauimentum adhuc olei exundatione madens inuenit. Cumque immensum in sanctis suis glorificaret Deum, alius quidam de custodibus aduenit et confessus est se magnam partem olei ipsius, nullo teste, tulisse, et ubi uoluit, et sicut uoluit expendisse.