[2,0] LIBER SECVNDVS. [2,1] Anno trecentesimo sexagesimo quinto ab urbe condita, post captam autem primo, dignitates mutatae sunt, et pro duobus consulibus facti tribuni militares consulari potestate. Hinc iam coepit Romana res crescere. Nam Camillus eo anno Volscorum ciuitatem, quae per septuaginta annos bellum gesserat, uicit et Aequorum urbem et Sutrinorum atque omnibus deletis earundem exercitibus occupauit et tres simul triumphos egit. T- etiam Quintius Cincinnatus Praenestinos, qui usque ad urbis Romae portas cum bello uenerant, persecutus ad flumen Alliam uicit, octo ciuitates, quae sub ipsis agebant, Romanis adiunxit, ipsum Praeneste adgressus in deditionem accepit. Quae omnia ab eo gesta sunt uiginti diebus, triumphusque ipsi decretus. Verum dignitas tribunorum militarium non diu perseuerauit. Nam post aliquantum nullos placuit fieri et quadriennium in urbe ita fluxit, ut potestates ibi maiores non essent. Praesumpserunt tamen tribuni militares consulari potestate iterum dignitatem et triennio perseuerauerunt. Rursus consules facti. [2,2] L- Genucio et Q- Seruilio consulibus mortuus est Camillus. Honor ei post Romulum secundus delatus est. T- Quintius dictator aduersus Gallos, qui ad Italiam uenerant, missus est. Hi ab urbe quarto miliario trans Anienem fluuium consederant. Ibi nobilissimus de senatoribus iuuenis L- Manlius prouocantem Gallum ad singulare certamen progressus occidit, et sublato torque aureo colloque suo inposito in perpetuum Torquati et sibi et posteris cognomen accepit. Galli fugati sunt, mox per C- Sulpicium dictatorem etiam uicti. Non multo post a C- Marcio Tusci uicti sunt et octo milia captiuorum ex his in triumphum ducta. [2,3] Census iterum habitus est. Et cum Latini, qui a Romanis subacti erant, milites praestare nollent, ex Romanis tantum tirones lecti sunt, factaeque legiones decem, qui modus sexaginta uel amplius armatorum milia efficiebat. Paruis adhuc Romanis rebus tanta tamen in re militari uirtus erat. Quae cum profectae essent aduersum Gallos duce L- Furio, quidam ex Gallis unum ex Romanis, qui esset optimus, prouocauit. Tum se M- Valerius tribunus militum obtulit, et cum processisset armatus, coruus ei supra dextrum bracchium sedit. Mox commissa aduersum Gallum pugna idem coruus alis et unguibus Galli oculos uerberauit, ne rectum posset aspicere. Ita a tribuno Valerio interfectus. Coruus non solum uictoriam ei, sed etiam nomen dedit. Nam postea idem Coruinus est dictus. Ac propter hoc meritum annorum trium et uiginti consul est factus. Latini, qui noluerant milites dare, hoc quoque a Romanis exigere coeperunt, ut unus consul ex eorum, alter ex Romanorum populo crearetur. Quod cum esset negatum, bellum contra eos susceptum est et ingenti pugna superati sunt; ac de his perdomitis triumphatum est. Statuae consulibus ob meritum uictoriae in Rostris positae sunt. Eo anno etiam Alexandria ab Alexandro Macedone condita est. [2,4] Iam Romani potentes esse coeperunt. Bellum enim in centesimo et tricesimo fere miliario ab urbe apud Samnitas gerebatur, qui medii sunt inter Picenum, Campaniam et Apuliam. L- Papirius Cursor cum honore dictatoris ad id bellum profectus est. Qui cum Romam rediret, Q- Fabio Maximo, magistro equitum, quem apud exercitum reliquit, praecepit, ne se absente pugnaret. Ille occasione reperta felicissime dimicauit et Samnitas deleuit. Ob quam rem a dictatore capitis damnatus, quod se uetante pugnasset, ingenti fauore militum et populi liberatus est tanta Papirio seditione commota, ut paene ipse interficeretur. Postea Samnites Romanos T- Veturio et Sp- Postumio consulibus ingenti dedecore uicerunt et sub iugum miserunt. Pax tamen a senatu et populo soluta est, quae cum ipsis propter necessitatem facta fuerat. Postea Samnites uicti sunt a L- Papirio consule, septem milia eorum sub iugum missa. Papirius primus de Samnitibus triumphauit. Eo tempore Ap- Claudius censor aquam Claudiam induxit et uiam Appiam strauit. [2,5] Samnites reparato bello Q- Fabium Maximum uicerunt tribus milibus hominum occisis. Postea, cum pater ei Fabius Maximus legatus datus fuisset, et Samnitas uicit et plurima ipsorum oppida cepit. Deinde P- Cornelius Rufinus M- Curius Dentatus, ambo consules, contra Samnitas missi ingentibus proeliis eos confecere. Tum bellum cum Samnitibus per annos quadraginta nouem actum sustulerunt. Neque ullus hostis fuit intra Italiam, qui Romanam uirtutem magis fatigauerit. Interiectis aliquot annis iterum se Gallorum copiae contra Romanos Tuscis Samnitibusque iunxerunt, sed cum Romam tenderent, a Cn- Cornelio Dolabella consule deletae sunt. [2,6] Eodem tempore Tarentinis, qui iam in ultima Italia sunt, bellum indictum est, quia legatis Romanorum iniuriam fecissent. Hi Pyrrum, Epiri regem, contra Romanos in auxilium poposcerunt, qui ex genere Achillis originem trahebat. Is mox ad Italiam uenit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicauerunt. Missus est contra eum consul P- Valerius Laeuinus, qui cum exploratores Pyrri cepisset, iussit eos per castra duci, ostendi omnem exercitum tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrro quaecumque a Romanis agerentur. Commissa mox pugna, cum iam Pyrrus fugeret, elephantorum auxilio uicit, quos incognitos Romani expauerunt. Sed nox proelio finem dedit; Laeuinus tamen per noctem fugit, Pyrrus Romanos mille octingentos cepit et eos summo honore tractauit, occisos sepeliuit. Quos cum aduerso uulnere et truci uultu etiam mortuos iacere uidisset, tulisse ad caelum manus dicitur cum hac uoce: se totius orbis dominum esse potuisse, si tales sibi milites contigissent. [2,7] Postea Pyrrus, coniunctis sibi Samnitibus, Lucanis, Brittiis, Romam perrexit, omnia ferro ignique uastauit, Campaniam populatus est atque ad Praeneste uenit, miliario ab urbe octauo decimo. Mox terrore exercitus, qui eum cum consule sequebatur, in Campaniam se recepit. Legati ad Pyrrum de redimendis captiuis missi ab eo honorifice suscepti sunt. Captiuos sine pretio Romam misit. Unum ex legatis Romanorum, Fabricium, sic admiratus, cum eum pauperem esse cognouisset, ut quarta parte regni promissa sollicitare uoluerit, ut ad se transiret, contemptusque est a Fabricio. Quare cum Pyrrus Romanorum ingenti admiratione teneretur, legatum misit, qui pacem aequis condicionibus peteret, praecipuum uirum, Cineam nomine, ita ut Pyrrus partem Italiae, quam iam armis occupauerat, obtineret. Pax displicuit remandatumque Pyrro est a senatu eum cum Romanis, nisi ex Italia recessisset, pacem habere non posse. Tum Romani iusserunt captiuos omnes, quos Pyrrus reddiderat, infames haberi, quod armati capi potuissent, nec ante eos ad ueterem statum reuerti, quam si binorum hostium occisorum spolia retulissent. Ita legatus Pyrri reuersus est. A quo cum quaereret Pyrrus, qualem Romam comperisset, Cineas dixit regum se patriam uidisse; scilicet tales illic fere omnes esse, qualis unus Pyrrus apud Epirum et reliquam Graeciam putaretur. Missi sunt contra Pyrrum duces P- Sulpicius et Decius Mus consules. Certamine commisso Pyrrus uulneratus est, elephanti interfecti, uiginti milia caesa hostium, et ex Romanis tantum quinque milia; Pyrrus Tarentum fugatus. [2,8] Interiecto anno contra Pyrrum Fabricius est missus, qui prius inter legatos sollicitari non potuerat, quarta regni parte promissa. Tum, cum uicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrri nocte ad eum uenit, promittens ueneno se Pyrrum occisurum, si sibi aliquid polliceretur. Quem Fabricius uinctum reduci iussit ad dominum Pyrroque dici quae contra caput eius medicus spopondisset. Tum rex admiratus eum dixisse fertur: "Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate quam sol a cursu suo auerti potest. " Tum rex ad Siciliam profectus est. Fabricius uictis Lucanis et Samnitibus triumphauit. Consules deinde M- Curius Dentatus et Cornelius Lentulus aduersum Pyrrum missi sunt. Curius contra eum pugnauit, exercitum eius cecidit, ipsum Tarentum fugauit, castra cepit. Ea die caesa hostium uiginti tria milia. Curius in consulatu triumphauit. Primus Romam elephantos quattuor duxit. Pyrrus etiam a Tarento mox recessit et apud Argos, Graeciae ciuitatem, occisus est. [2,9] C- Fabio Licinio C- Claudio Canina consulibus anno urbis conditae quadringentesimo sexagesimo primo legati Alexandrini a Ptolomaeo missi Romam uenere et a Romanis amicitiam, quam petierant, obtinuerunt. Q- Ogulnio C- Fabio Pictore consulibus Picentes bellum commouere et ab insequentibus consulibus P- Sempronio Ap- Claudio uicti sunt; et de his triumphatum est. Conditae a Romanis ciuitates Ariminum in Gallia et Beneuentum in Samnio. M- Atilio Regulo L- Iulio Libone consulibus Sallentinis in Apulia bellum indictum est, captique sunt cum ciuitate simul Brundisini, et de his triumphatum est. [2,10] Anno quadringentesimo septuagesimo septimo, cum iam clarum urbis Romae nomen esset, arma tamen extra Italiam mota non fuerant. Ut igitur cognosceretur, quae copiae Romanorum essent, census est habitus. Tum inuenta sunt ciuium capita ducenta nonaginta duo milia trecenta triginta quattuor, quamquam a condita urbe numquam bella cessassent. Et contra Afros bellum susceptum est primum Ap- Claudio Q- Fuluio consulibus. In Sicilia contra eos pugnatum est et Ap- Claudius de Afris et rege Siciliae Hierone triumphauit. Insequenti anno Valerio Marco et Otacilio Crasso consulibus in Sicilia a Romanis res magnae gestae sunt. Tauromenitani, Catinenses et praeterea quinquaginta ciuitates in fidem acceptae. Tertio anno in Sicilia contra Hieronem, regem Siculorum, bellum paratum est. Is cum omni nobilitate Syracusanorum pacem a Romanis impetrauit deditque argenti ducenta talenta. Afri in Sicilia uicti sunt et de his secundo Romae triumphatum est. Quinto anno Punici belli, quod contra Afros gerebatur, primum Romani C- Duillio et Cn- Cornelio Asina consulibus in mari dimicauerunt paratis nauibus rostratis, quas Liburnas uocant. Consul Cornelius fraude deceptus est. Duillius commisso proelio Carthaginiensium ducem uicit, triginta et unam naues cepit, quattuordecim mersit, septem milia hostium cepit, tria milia occidit. Neque ulla uictoria Romanis gratior fuit, quod inuicti terra iam etiam mari plurimum possent. C- Aquilio Floro L- Scipione consulibus Scipio Corsicam et Sardiniam uastauit, multa milia inde captiuorum adduxit, triumphum egit. [2,11] L- Manlio Vulsone M- Atilio Regulo consulibus bellum in Africam translatum est. Contra Hamilcarem, Carthaginiensium ducem, in mari pugnatum uictusque est. Nam perditis sexaginta quattuor nauibus retro se recepit. Romani uiginti duas amiserunt. Sed cum in Africam transissent, primam Clypeam, Africae ciuitatem, in deditionem acceperunt. Consules usque ad Carthaginem processerunt multisque castellis uastatis Manlius uictor Romam rediit et uiginti septem milia captiuorum reduxit, Atilius Regulus in Africa remansit. Is contra Afros aciem instruxit. Contra tres Carthaginiensium duces dimicans uictor fuit, decem et octo milia hostium cecidit, quinque milia cum decem et octo elephantis cepit, septuaginta quattuor ciuitates in fidem accepit. Tum uicti Carthaginienses pacem a Romanis petiuerunt. Quam cum Regulus nollet nisi durissimis condicionibus dare, Afri auxilium a Lacedaemoniis petiuerunt. Et duce Xanthippo, qui a Lacedaemoniis missus fuerat, Romanorum dux Regulus uictus est ultima pernicie. Nam duo milia tantum ex omni Romano exercitu refugerunt, quingenti cum imperatore Regulo capti sunt, triginta milia occisa, Regulus ipse in catenas coniectus. [2,12] M- Aemilio Paulo Ser. Fuluio Nobiliore consulibus ambo Romani consules ad Africam profecti sunt cum trecentarum nauium classe. Primum Afros nauali certamine superant. Aemilius consul centum et quattuor naues hostium demersit, triginta cum pugnatoribus cepit, quindecim milia hostium aut occidit aut cepit, militem suum ingenti praeda ditauit. Et subacta Africa tunc fuisset, nisi quod tanta fames erat, ut diutius exercitus expectare non posset. Consules cum uictrici classe redeuntes circa Siciliam naufragium passi sunt. Et tanta tempestas fuit, ut ex quadringentis sexaginta quattuor nauibus tantum octoginta seruari potuerint; neque ullo tempore tanta maritima tempestas audita est. Romani tamen statim ducentas naues reparauerunt, neque in aliquo animus his infractus fuit. [2,13] Cn- Seruilius Caepio C- Sempronius Blaesus consules cum ducentis sexaginta nauibus ad Africam profecti sunt. Aliquot ciuitates ceperunt. Praedam ingentem reducentes naufragium passi sunt. Itaque cum continuae calamitates Romanis displicerent, decreuit senatus, ut a maritimis proeliis recederetur et tantum sexaginta naues ad praesidium Italiae saluae essent. L- Caecilio Metello C- Furio Placido consulibus Metellus in Sicilia Afrorum ducem cum centum triginta elephantis et magnis copiis uenientem superauit, uiginti milia hostium cecidit, sex et uiginti elephantos cepit, reliquos errantes per Numidas, quos in auxilium habebat, collegit et Romam deduxit ingenti pompa, cum CXXX elephantorum numerus omnia itinera compleret. [2,14] Post haec mala Carthaginienses Regulum ducem, quem ceperant, petiuerunt, ut Romam proficisceretur et pacem a Romanis obtineret ac permutationem captiuorum faceret. Ille Romam cum uenisset, inductus in senatum nihil quasi Romanus egit, dixitque se ex illa die, qua in potestatem Afrorum uenisset, Romanum esse desisse. Itaque et uxorem a complexu remouit et senatui suasit, ne pax cum Poenis fieret; illos enim fractos tot casibus spem nullam habere; se tanti non esse, ut tot milia captiuorum propter unum se et senem et paucos, qui ex Romanis capti fuerant, redderentur. Itaque obtinuit. Nam Afros pacem petentes nullus admisit. Ipse Carthaginem rediit, offerentibusque Romanis, ut eum Romae tenerent, negauit se in ea urbe mansurum, in qua, postquam Afris seruierat, dignitatem honesti ciuis habere non posset. Regressus igitur ad Africam omnibus suppliciis extinctus est. [2,15] P- Claudio Pulchro L- Iunio consulibus Claudius contra auspicia pugnauit et a Carthaginiensibus uictus est. Nam ex ducentis et uiginti nauibus cum triginta fugit, nonaginta cum pugnatoribus captae sunt, demersae ceterae. Alius quoque consul naufragio classem amisit, exercitum tamen saluum habuit, quia uicina litora erant. [2,16] C- Lutatio Catulo A- Postumio Albino consulibus, anno belli Punici uicesimo et tertio Catulo bellum contra Afros commissum est. Profectus est cum trecentis nauibus in Siciliam; Afri contra ipsum quadringentas parauerunt. Numquam in mari tantis copiis pugnatum est. Lutatius Catulus nauem aeger ascendit; uulneratus enim in pugna superiore fuerat. Contra Lilybaeum, ciuitatem Siciliae, pugnatum est ingenti uirtute Romanorum. Nam LXIII Carthaginiensium naues captae sunt, CXXV demersae, XXXII milia hostium capta, XIII milia occisa, infinitum auri, argenti, praedae in potestatem Romanorum redactum. Ex classe Romana XII naues demersae. Pugnatum est VI Idus Martias. Statim pacem Carthaginienses petiuerunt tributaque est his pax. Captiui Romanorum, qui tenebantur a Carthaginiensibus, redditi sunt. Etiam Carthaginienses petiuerunt, ut redimi eos captiuos liceret, quos ex Afris Romani tenebant. Senatus iussit sine pretio eos dari, qui in publica custodia essent; qui autem a priuatis tenerentur, ut pretio dominis reddito Carthaginem redirent atque id pretium ex fisco magis quam a Carthaginiensibus solueretur. Q- Lutatius A- Manlius consules creati bellum Faliscis intulerunt, quae ciuitas Italiae opulenta quondam fuit. Quod ambo consules intra sex dies, quam uenerant, transegerunt XV milibus hostium caesis, ceteris pace concessa, agro tamen ex medietate sublato.