[999,0] ERASMVS ROTERODAMVS CLARISSIMO EQVITI VLRICHO HVTTENO S- D-. [999,1] Quod Thomae Mori ingenium sic deamas ac pene dixerim deperis, nimirum scriptis illius inflammatus, quibus, ut uere scribis, nihil esse potest neque doctius neque festiuius, istuc, crede mihi, clarissime Huttene, tibi cum multis commune est, cum Moro mutuum etiam : nam is uicissim adeo scriptorum tuorum genio delectatur ut ipse tibi propemodum inuideam. Haec uidelicet est illa Platonis omnium maxime amabilis sapientia, quae longe flagrantiores amores excitat inter mortales quam ullae quamlibet admirabiles corporum formae. Non cernitur illa quidem oculis corporeis, sed et animo sui sunt oculi ; ut hic quoque uerum comperiatur illud Graecorum, g-ek g-tou g-horan g-gignetai g-anthrohpois g-t' g-eran. Per hos fit aliquoties ut ardentissima charitate conglutinentur inter quos nec colloquium nec mutuus conspectus intercessit. Et quemadmodum uulgo fit ut incertis de causis alia forma alios rapiat, ita uidetur et ingeniorum esse tacita quaedam cognatio, quae facit ut certis ingeniis impense delectemur, caeteris non item. [999,2] Caeterum quod a me flagitas, ut tibi totum Morum uelut in tabula depingam, utinam tam absolute praestare queam quam tu uehementer cupis ! Nam mihi quoque non iniucundum fuerit interim in amici multo omnium suauissimi contemplatione uersari. Sed primum g-ou g-pantos g-andros g-estin omnes Mori dotes perspexisse. Deinde haud scio an ille laturus sit a quolibet artifice depingi sese. Nec enim arbitror leuioris esse operae Morum effingere quam Alexandrum magnum aut Achillem, nec illi quam hic noster immortalitate digniores erant. Tale argumentum prorsus Apellis cuiuspiam manum desyderat ; at uereor ne ipse Fuluii Rutubaeque similior sim quam Apellis. Experiar tamen tibi totius hominis simulachrum deliniare uerius quam exprimere, quantum ex diutina domesticaque consuetudine uel animaduertere licuit uel meminisse. Quod siquando fiet ut uos aliqua legatio committat, tum demum intelliges quam non probum artificem ad hoc negocii delegeris ; uereorque plane ne me aut inuidentiae incuses aut caecutientiae, qui ex tam multis bonis tam pauca uel uiderim lippus uel commemorare uoluerim inuidus. [999,3] Atque ut ab ea parte exordiar qua tibi Morus est ignotissimus, statura modoque corporis est infra proceritatem, supra tamen notabilem humilitatem ; uerum omnium membrorum tanta est symmetria ut nihil hic omnino desyderes. Cute corporis candida, facies magis ad candorem uergit quam ad pallorem, quanquam a rubore procul abest, nisi quod tenuis admodum rubor ubique sublucet. Capilli subnigro flauore, siue mauis sufflauo nigrore, barba rarior, oculi subcesii, maculis quibusdam interspersi : quae species ingenium arguere solet felicissimum. apud Britannos etiam amabilis habetur, cum nostri nigrore magis capiantur. Negant ullum oculorum genus minus infestari uitiis. Vultus ingenio respondet, gratam et amicam festiuitatem semper praeseferens, ac nonnihil ad ridentis habitum compositus ; atque, ut ingenue dicam, appositior ad iucunditatem quam ad grauitatem aut dignitatem, etiamsi longissime abest ab ineptia scurrilitateque. Dexter humerus paulo uidetur eminentior laeuo, praesertim cum incedit: id quod illi non accidit natura sed assuetudine, qualia permulta nobis solent adhaerere. In reliquo corpore nihil est quod offendat. Manus tantum subrusticae sunt ; ita duntaxat, si ad reliquam corporis speciem conferantur. Ipse omnium quae ad corporis cultum attinent, semper a puero negligentissimus fuit, adeo ut nec illa magnopere curare sit solitus quae sola uiris esse curanda docet Ouidius. Formae uenustas quae fuerit adolescenti, nunc etiam licet g-ek g-tehs g-kalamehs coniicere : quanquam ipse noui hominem non maiorem annis uiginti tribus, nam nunc uix excessit quadragesimum. [999,4] Valetudo prospera magis quam robusta, sed tamen quae quantislibet laboribus sufficiat honesto ciue dignis, nullis aut certe paucissimis morbis obnoxia: spes est uiuacem fore, quando patrem habet admodum natu grandem, sed mire uirenti uegetaque senectute. Neminem adhuc uidi minus morosum in delectu ciborum. Ad iuuenilem usque aetatem aquae potu delectatus est, id illi patrium fuit. Verum hac in re ne cui molestus esset, fallebat conuiuas e stanneo poculo ceruisiam bibens, eamque aquae proximam, frequenter aquam meram. Vinum, quoniam illic mos est ad idem poculum uicissim inuitare sese, summo ore nonnunquam libabat, ne prorsus abhorrere uideretur, simul ut ipse communibus rebus assuesceret. Carnibus bubulis, salsamentis, pane secundario ac uehementer fermentato libentius uescebatur quam his cibis quos uulgus habet in deliciis : alioqui neutiquam abhorrens ab omnibus quae uoluptatem innoxiam adferunt etiam corpori. Lactariorum et eorum foetuum qui nascuntur in arboribus, semper fuit appetentior : esum ouorum in deliciis habet. Vox neque grandis est nec admodum exilis, sed quae facile penetret aures, nihil habens canorum ac molle, sed plane loquentis est ; nam ad musicam uocalem a natura non uidetur esse compositus, etiamsi delectatur omni musices genere. Lingua mire explanata articulataque, nihil habens nec praeceps nec haesitans. [999,5] Cultu simplici delectatur, nec sericis purpuraue aut catenis aureis utitur, nisi cum integrum non est ponere. Dictu mirum quam negligens sit ceremoniarum quibus hominum uulgus aestimat morum ciuilitatem. Has ut a nemine exigit, ita aliis non anxie praestat nec in congressibus nec in conuiuiis ; licet harum non sit ignarus, si lubeat uti. Sed muliebre putat uiroque indignum eiusmodi ineptiis bonam temporis partem absumere. [999,6] Ab aula principumque familiaritate olim fuit alienior, quod illi semper peculiariter inuisa fuerit tyrannis, quemadmodum aequalitas gratissima. Vix autem reperies ullam aulam tam modestam quae non multum habeat strepitus atque ambitionis, multum fuci, multum luxus, quaeque prorsus absit ab omni specie tyrannidis. Quin nec in Henrici octaui aulam pertrahi potuit, nisi multo negocio ; cum hoc Principe nec optari quicquam possit ciuilius ac modestius. Natura libertatis atque ocii est auidior ; sed quemadmodum ocio, cum datur, lubens utitur, ita quoties poscit res, nemo uigilantior aut patientior. [999,7] Ad amicitiam natus factusque uidetur, cuius et syncerissimus est cultor et longe tenacissimus est. Nec ille metuit g-poluphilian ab Hesiodo parum laudatam. Nulli non patet ad necessitudinis foedus. Nequaquam morosus in deligendo, commodissimus in alendo, constantissimus in retinendo. Si fors incidit in quempiam cuius uiciis mederi non possit, hunc per occasionem dimittit, dissuens amicitiam, non abrumpens. Quos synceros repperit et ad ingenium suum appositos, horum consuetudine fabulisque sic delectatur ut his in rebus praecipuam uitae uoluptatem ponere uideatur. Nam a pila, alea, chartis caeterisque lusibus, quibus uulgus procerum temporis taedium solet fallere, prorsus abhorret. Porro ut propriarum rerum est negligentior, ita nemo diligentior in curandis amicorum negociis. Quid multis ? Si quis absolutum uerae amicitiae requirat exemplar, a nemine rectius petierit quam a Moro. [999,8] In conuictu tam rara comitas ac morum suauitas, ut nemo tam tristi sit ingenio quem non exhilaret, nulla res tam atrox cuius taedium non discutiat. Iam inde a puero sic iocis est delectatus ut ad hos natus uideri possit, sed in his nec ad scurrilitatem usque progressus est, nec mordacitatem unquam amauit. Adolescens comoediolas et scripsit et egit. Si quod dictum esset salsius, etiam in ipsum tortum, tamen amabat ; usqueadeo gaudet salibus argutis et ingenium redolentibus. Vnde et epigrammatis lusit iuuenis, et Luciano cum primis est delectatus ; quin et mihi ut Morias Encomium scriberem, hoc est ut camelus saltarem, fuit autor. [999,9] Nihil autem in rebus humanis obuium est unde ille non uenetur uoluptatem, etiam in rebus maxime seriis. Si cum eruditis et cordatis res est, delectatur ingenio ; si cum indoctis ac stultis, fruitur illorum stulticia. Nec offenditur morionibus, mira dexteritate ad omnium affectus sese accommodans. Cum mulieribus fere atque etiam cum uxore non nisi lusus iocosque tractat. Diceres alterum quendam esse Democritum, aut potius Pythagoricum ilium philosophum, qui uacuus animo per mercatum obambulans contemplatur tumultus uendentium atque ementium. Nemo minus ducitur uulgi iudicio, sed rursus nemo minus abest a sensu communi. [999,10] Praecipua illi uoluptas est spectare formas, ingenia et affectus diuersorum animantium. Proinde nullum fere genus est auium quod domi non alat, et siquod aliud animal uulgo rarum, ueluti simia, uulpes, uiuerra, mustela et bis consimilia. Ad haec si quid exoticum aut alioqui spectandum occurrat, auidissime mercari solet ; atque his rebus undique domum habet instructam, ut nusquam non sit obuium quod oculos ingredientium demoretur ; ac toties sibi renouat uoluptatem, quoties alios conspicit oblectari. Cum aetas ferret, non abhorruit a puellarum amoribus, sed citra infamiam, et sic ut oblatis magis frueretur quam captatis, et animo mutuo caperetur potius quam coitu. [999,11] Bonas literas a primis statim annis hauserat. Iuuenis ad Graecas literas atque philosophiae studium sese applicuit, adeo non opitulante patre, uiro alioqui prudenti proboque, ut ea conantem omni subsidio destitueret ; ac pene pro abdicato haberetur, quod a patriis studiis desciscere uideretur : nam is Britannicarum legum peritiam profitetur. Quae professio ut est a ueris literis alienissima, ita apud Britannos cum primis habentur magni clarique, qui in hoc genere sibi pararunt autoritatem. Nec {temere} apud illos alia uia ad rem ac gloriam parandam magis idonea ; siquidem pleranque nobilitatem illius insulae peperit hoc studiorum genus. In eo negant quenquam absolui posse nisi plurimos annos insudarit. Ab hoc igitur cum non iniuria abhorreret adolescentis ingenium melioribus rebus natum, tamen post degustatas scholasticas disciplinas sic in hoc uersatus est ut neque consulerent quenquam libentius litigatores, neque quaestum uberiorem faceret quisquam eorum qui nihil aliud agebant. Tanta erat uis ac celeritas ingenii. [999,12] Quin et euoluendis orthodoxorum uoluminibus non segnem operam impendit. Augustini libros De Ciuitate Dei publice professus est adhuc pene adolescens auditorio frequenti ; nec puduit nec poenituit sacerdotes ac senes a iuuene prophano sacra discere. Interim et ad pietatis studium totum animum appulit, uigiliis, ieiuniis, precationibus aliisque consimilibus progymnasmatis sacerdotium meditans. Qua quidem in re non paulo plus ille sapiebat quarr plerique isti qui temere ad tam arduam professionem ingerunt sese, nullo prius sui periculo facto. Neque quicquam obstabat quo minus sese huic uitae generi addiceret, nisi quod uxoris desyderium non posset excutere. Maluit igitur maritus esse castus quam sacerdos impurus. [999,13] Tamen uirginem duxit admodum puellam, claro genere natam, rudem adhuc, utpote ruri inter parentes ac sorores semper habitam, quo magis illi liceret illam ad suos mores fingere. Hanc et literis instituendam curauit et omni musices genere doctam reddidit ; planeque talem pene finxerat quicum lubuisset uniuersam aetatem exigere, ni mors praematura puellam sustulisset e medio, sed enixam liberos aliquot : quorum adhuc supersunt puellae tres, Margareta, Aloysia, Cecilia, puer unus Ioannes. Neque diu celebs uiuere sustinuit, licet alio uocantibus amicorum consiliis. Paucis mensibus a funere uxoris uiduam duxit, magis curandae familiae quam uoluptati, quippe nec bellam admodum nec puellam, ut ipse iocari solet, sed acrem ac uigilantem matrem familias ; quicum tamen perinde comiter suauiterque uiuit ac si puella foret forma quantumlibet amabili. Vix ullus maritus a sua tantum obsequii impetrat imperio atque seueritudine quantum hic blanditiis iocisque. Quid enim non impetret, posteaquam effecit ut mulier iam ad senium uergens, ad hoc animi minime mollis, postremo ad rem attentissima, cithara, testudine, monochordo, tibiisque canere disceret, et in hisce rebus cotidie praescriptum operae pensum exigenti marito redderet ? [999,14] Consimili comitate totam familiam moderatur, in qua nulla tragoedia, nulla rixa. Si quid extiterit, protinus aut medetur aut componit ; neque quenquam unquam dimisit ut inimicum aut ut inimicus. Quin huius domus fatalis quaedam uidetur felicitas, in qua nemo uixit qui non prouectus sit ad meliorem fortunam, nullus unquam ullam famae labem contraxit. Quin uix ullos reperias quibus sic conuenerit cum matre ut huic cum nouerca—nam pater iam alteram induxerat ; utranque non minus adamauit ac matrem. Nuper induxit tertiam : hac Morus sancte deierat se nihil unquam uidisse melius. Porro erga parentes ac liberos sororesque sic affectus est, ut nec amet moleste nec usquam desit officio pietatis. [999,15] Animus est a sordido lucro alienissimus. Liberis suis semouit e facultatibus quod illis satis esse putat ; quod superest, largiter effundit. Cum aduocationibus adhuc aleretur, nulli non dedit amicum uerumque consilium, magis illorum commodis prospiciens quam suis ; plerisque solitus persuadere uti litem componerent : minus enim hic fore dispendii. Id si minus impetrabat, tum rationem indicabat qua possent quam minimo dispendio litigare : quando quibusdam hic animus est, ut litibus etiam delectentur. In urbe Londoniensi, in qua natus est, annos aliquot iudicem egit in causis ciuilibus. Id munus ut minimum habet oneris (nam non sedetur nisi die Iouis usque ad prandium), ita cum primis honorificum habetur. Nemo plures causas absoluit, nemo se gessit integrius ; remissa plerisque pecunia quam ex praescripto debent qui litigant : siquidem ante litis contestationem actor deponit treis drachmas, totidem reus, nec amplius quicquam fas est exigere. His moribus effecit ut ciuitati suae longe charissimus esset. [999,16] Decreuerat autem hac fortuna esse contentus, quae et satis haberet autoritatis, nec tamen esset grauibus obnoxia periculis. Semel atque iterum extrusus est in legationem ; in qua cum se cordatissime gessisset, non conquieuit serenissimus Rex Henricus eius nominis octauus donec hominem in aulam suam pertraheret. Cur enim non dicam pertraheret? Nullus unquam uehementius ambiit in aulam admitti quam hic studuit effugere. Verum cum esset optimo Regi in animo familiam suam eruditis, grauibus, cordatis et integris uiris differtam reddere, cum alios permultos, tum Morum in primis acciuit ; quem sic in intimis habet ut a se nunquam patiatur discedere. Siue seriis utendum est, nihil illo consultius ; sine uisum est Regi fabulis amoenioribus laxare animum, nullus comes festiuior. Saepe res arduae iudicem grauem et cordatum postulant ; has sic Morus discutit ut utraque pars habeat gratiam. Nec tamen ab eo quisquam impetrauit ut munus a quoquam acciperet. Felices respublicas si Mori similes magistratus ubique praeficeret princeps ! Nec interim ullum accessit supercilium. [999,17] Inter tantas negociorum moles et ueterum amiculorum meminit et ad literas adamatas subinde redit. Quicquid dignitate ualet, quicquid apud amplissimum Regem gratia pollet, id omne iuuandae reipublicae, iuuandis amicis impendit. Semper quidem adfuit animus de cunctis benemerendi cupidissimus mireque pronus ad misericordiam : eum nunc magis exerit, quando plus potest prodesse. Alios pecunia subleuat, alios autoritate tuetur, alios commendatione prouehit. Quos alioqui iuuare non potest, his consilio succurrit. Nullum unquam a se tristem dimisit. Diceres Morum esse publicum omnium inopum patronum. Ingens lucrum sibi putat accessisse si quem oppressum subleuauit, si perplexum et impeditum explicuit, si alienatum redegit in gratiam. Nemo lubentius collocat beneficium, nemo minus exprobrat. Iam cum tot nominibus sit felicissimus, et felicitatis comes fere soleat esse iactantia, nullum adhuc mortalium mihi uidere contigit qui longius abesset ab hoc uitio. [999,18] Sed ad studiorum commemorationem redeo, quae me Moro mihique Morum potissimum conciliarunt. Primam aetatem carmine potissimum exercuit, mox diu luctatus est ut prosam orationem redderet molliorem, per omne scripti genus stilum exercens. Qui cuiusmodi sit, quid attinet commemorare ? tibi praesertim qui libros eius semper habeas in manibus. Declamationibus praecipue delectatus est, et, in his, materiis adoxis, quod in his acrior sit ingeniorum exercitatio. Vnde adolescens etiamnum dialogum moliebatur, in quo Platonis communitatem ad uxores usque defendit. Luciani Tyrannicidae respondit ; quo in argumento me uoluit antagonistam habere, quo certius periculum faceret ecquid profecisset in hoc genere. Vtopiam hoc consilio aedidit, ut indicaret quibus rebus fiat ut minus commode habeant respublicae ; sed Britannicam potissimum effinxit, quam habet penitus perspectam cognitamque. Secundum librum prius scripserat per ocium, mox per occasionem primum adiecit ex tempore. Atque hinc nonnulla dictionis inaequalitas. [999,19] Vix alium reperias qui felicius dicat ex tempore : adeo felici ingenio felix lingua subseruit. Ingenium praesens et ubique praeuolans, memoria parata ; quae cum omnia habeat uelut in numerato, prompte et incontanter suggerit quicquid tempus aut res postulat. In disputationibus nihil fingi potest acutius, adeo ut summis etiam theologis saepe negocium facessat, in ipsorum harena uersans. Ioannes Coletus, uir acris exactique iudicii, in familiaribus colloquiis subinde dicere solet Britanniae non nisi unicum esse ingenium : cum haec insula tot egregiis ingeniis floreat. [999,20] Verae pietatis non indiligens cultor est, etiamsi ab omni superstitione alienissimus. Habet suas horas, quibus Deo litet precibus, non ex more, sed e pectore depromptis. Cum amicis sic fabulatur de uita futuri seculi ut agnoscas illum ex animo loqui, neque sine optima spe. Ac talis Morus est etiam in aula. Et postea sunt qui putent Christianos non inueniri nisi in monasteriis. [999,21] Tales uiros cordatissimus Rex in familiam suam atque adeo in cubiculum non solum admittit uerumetiam inuitat ; nec inuitat modo uerumetiam pertrahit. Hos habet arbitros ac testes perpetuos uitae suae, hos habet in consiliis, hos habet itinerum comites. Ab his stipari gaudet potius quam luxu perditis iuuenibus aut mulierculis, aut etiam torquatis Midis, aut insynceris officiis quorum alius ad uoluptates ineptas auocet, alius ad tyrannidem inflammet, alius ad expilandum populum nouas technas suggerat. In hac aula si uixisses, Huttene, sat scio rursum aliam Aulam describeres, et misaulos esse desineres : quanquam tu quoque cum eo Principe uiuis ut integriorem nec optare possis. Neque desunt qui rebus optimis faueant, ueluti Stromerus ac Coppus. Sed quid ista paucitas ad tantum examen insignium uirorum, Montioii, Linacri, Pacei, Coleti, Stocschleii, Latimeri, Mori, Tunstalli, Clerici atque aliorum his adsimilium ? quorum quemcunque nominaris, mundum omnium uirtutum ac disciplinarum semel dixeris. Mihi uero spes est haud quaquam uulgaris fore ut Albertus, unicum his temporibus nostrae Germaniae ornamentum, et plures sui similes in suam allegat familiam, et caeteris principibus graui sit exemplo, ut idem et ipsi suae quisque domi facere studeant. [999,22] Habes imaginem ad optimum exemplar a pessimo artifice non optime deliniatam. Ea tibi minus placebit, si continget Morum nosse propius. Sed illud tamen interim caui, ne mihi possis impingere quod tibi minus paruerim, neue semper opprobres nimium breues epistolas. Etiamsi haec nec mihi scribenti uisa est longior, nec tibi legenti, sat scio, prolixa uidebitur : id faciet Mori nostri suauitas. [999,23] Verum ne nihil ad postremam tuam epistolam respondeam, quam prius excusam legi quam scriptam, clarissimi Principis Alberti humanitatem ex ipsius etiam ad me literis intellexi. Sed qui, quaeso, factum ut patera prius ad omnes peruenerit tuis literis quam ad me? Certe per neminem certius mittere poteras quam per Richardum Paceum, serenissimi Angliae Regis oratorem, siue me haberet Brabantia, siue Britannia. Tu, quantum uideo, et calamo et ense gnauiter belligeraris, nec minus tamen feliciter quam fortiter. Nam apud reuerendissimum Cardinalem Caietanum audio te magnam etiam iniisse gratiam. Capnioni bene esse gaudeo. Francisci Cinglii nomen non sinent emori literae, nisi uelint ingratitudinis postulari. [999,24] De rebus nostris alias: nunc illud tantum. Res hic sordidissimis sycophantiis agitur ; quibus artibus ut imparem me fatear necesse est. Si quis est isthic qui cupiat artem sycophanticam discere, indicabo illi quendam huius disciplinae mirum artificem, quem huic rei plane natum dicas. Minus bonus orator Cicero quam hic sycophanta ; et repperit dociles multos apud nos. Nondum tempus est, uerum breui uobis hominem commendabo, ut, quo dignus est quodque misere ambit, omnium eruditorum literis celebretur, portentum uerius quam homo. Bene uale. Antuuerpiae. Decimo Cal- Augusti. ANNO M-D-IX-o.