[45,0] HERASMVS ROTERDAM- ROBERTO GAGVINO VIRO VNDECVNQVE DOCTISSIMO SALVTEM DICIT. [45,1] Quod Francorum regum principumque res gestas, idonei scriptoris desiderio hactenus in tenebris prope sepultas, pedestri hystoria in lucem efferre atque immortalitati consecrare institueris, Roberte Gaguine, precipuum Gallice academie decus, non possum equidem istum tuum laborem non magnopere probare. Sumpsisti enim, imo potius suscepisti, munus mea sententia pulcherrimum, et cum omnibus Latinarum litterarum studiosis incredibili uoluptati futurum, tum uero Gallie tue splendidum imprimis, magnificum ac (ut ita dixerim) triumphale, denique tua doctrina, tua eloquentia, tua pietate dignissimum. Neque enim ulla te alia causa (quandoquidem neque questus neque glorie uel leuis unquam tibi habita ratio est) ad istud negocii capessendum prouocatum esse facile crediderim quam singulari in patriam pietate ; quam et tu et optimus quisque semper fecit maximi. Dolebat nimirum tibi (quod ego quoque mecum interdum mirari soleo) Gallorum uirtuti gloriam tam maligne respondere, et qui olim cum Italis factis sepe contenderint, nunc etiam precesserint, eos tamen ob historici penuriam opinione ac fama tam longo interuallo consequi. Dabunt Itali michi ueniam, si nobis idem uidetur quod Franciscum Philelfum Italum natum non puduit fateri. Stat enim illius ad Karolum regem, huius (opinor) auum, epistola ; in qua preter multas laudes, quibus Francie regnum prosequitur, illud quoque ingenue fatetur, Romanos quidem olim pacis bellique artibus longe omnium amplissimum sibi peperisse imperium ; preterea non segnius ingeniis, quam prius fecerant armis, cum Grecis contendisse ; uerum antiquam illam imperii gloriam factionibus ac studiis prauis in deterius prolapsam esse. Contra uero Francie regnum prudentia regum, principum fide, ciuium concordia, eousque creuisse ut iam facile cum quouis alio Christiani orbis imperio possit contendere, uel opibus, uel imperii finibus, uel rerum gestarum magnitudine, uel regum nobilitate ; quos plurimos habuisse constat, non fortissimos modo, uerum etiam pientissimos. Quapropter in hoc regno non iniuria senatus Christianus contra Thurcorum uiolentiam potissimum atque unicum presidium sibi collocasse uidetur. [45,2] Sed tamen unum quiddam adhuc tanti imperii maiestas desiderare uidebatur. Cetera uel par uel inferior, Liuio atque Salustio uincebat adhuc Italia. Nam (ut scite cecinit Horatius) regum ducumque bene gesta, quantumuis alioquin preclara, aut intermoriantur aut obscurentur etate necessum est, nisi historici eloquentis opera litteris, unicis rerum custodibus, commendentur, perinde gloria apud posteros ualitura atque is qui scripsit ingenio ualuerit. Hanc tu supremam prouinciam, disertissime Gaguine, tanquam fatis tibi seruatam, uelut alter Scipio summo omnium applausu suscepisti, difficilimam plane atque immensi negocii, sed tamen Roberto prorsus aptissimam. Quid ita credam rogas? Cum multis de causis, tum duabus potissimum ita michi uidetur. Duo sunt enim precipua que in historico probato queri solent, nempe fides et eruditio. Nain ut scriptoris leuitas ueris quoque nonnunquam fidem abrogat, ita et grauitas historiographi priuata auctoritate rebus ipsis fiduciam quandam addere solet. Vt item narratoris imperitia (ut fidem faciat, quod ne ipsum quidem potest) tamen res plerumque per se satis illustres obscurat, imminuit, deturpat ; ita docti scriptoris ingenium obscura illustrat, humilia eleuat, splendidis lucem quandam ac decus apponit. Quoniam uero et fides et eruditio utraque tanta in te sunt quanta in alio nemine, nemo profecto fuit isti muneri aptior ; uel istud muneris nemini fuit aptius quam tibi uni, qui posses et pro singulari tua grauitate fidem facere et pro non uulgari eloquentia rem adornare. [45,3] Iam facile suspicor, humanissime Gaguine, te subirasci Herasmo tuo, qui laudum tuarum uel tantillum ausim attingere. Neque enim me clam est quam modesto, quam pudenti (ne dicam putidulo) sis ingenio preditus, quippe qui amicam etiam laudatiunculam multo molestius ferre soleas quam quispiam alius conuicium ferat. Sed obsecro te, dato hanc ueniam meo in te amori, ut que passim omnes predicant fas sit etiam amico meminisse. Cui enim tuorum incredibilis uite tue morumque integritas, innocentia, grauitas, non est spectatissima ? Vbi gentium non predicata ? Adeo ut non modo de scriptis sed ne de dictis quidem Gaguini ulla possit incidere suspicio uanitatis. Adde quod quom omnes norint te Francos reges tuo merito semper fecisse plurimi, seriis in rebus opera tua persepe usos, te regiis arcanis consiliisque sepenumero accitum, te regio nomine quom apud diuersas gentes, tum apud Italos crebro legatione functum esse, facile coniiciunt te unum Gallorum gesta et prisca curiosius relegisse et recentiora exploratius uestigasse. De eruditione porro tua quid ego commemorem? Ipsa (quod aiunt) abunde se predicat. Testis abunde est hoc celebratissimum gymnasium urbis Parisie ; cuius tu florentissima alioquin studia primus Latinarum litterarum opibus decorasti, pulcherrimoque incremento eloquentie, quam unam adhuc desiderare uidebantur, adauxisti. Ipsa testis est Italia, que te sepenumero maximis de rebus grauissime disserentem audiuit, non sine stupore, imo fortassis non sine dolore ; quod (ut de Cicerone dixit Appolonius) eloquentie laudem, quam unam adhuc sibi propriam habuisset, uideret per te Gallie communem fieri. Testes sunt litteratissimi quique nostre memorie scriptores ; qui certatim uno ore omnes tuum ingenium predicant efferuntque. Quorum nulla prope pagina est que sibi Gaguini nomen non habeat. Testes denique sunt uel locupletissimi, presul amplissime, tui libri qui iam per orbem disseminati passim summa cum studiosorum uoluptate lectitantur. In quibus omnibus tametsi uel oratione soluta uel carmine non eruditis solum uerum etiam curiosis auribus abunde satisfacias, in isto tamen scripti genere, id est in historia, (si quid ultra crepidam sutori permittis) singularem quendam ac mirificum artificem prestare uideris, atque in ceteris quidem plurimos, in historia teipsum superasse. Tanta est sermonis puritas, elegantia Salustiana, felicitas Liuiana, summa luculentia, uarietas iucundissima, in consiliorum, rationum, temporum, commoditatis, dignitatis, ac ceterorum id genus, que doctum historicum arguunt, obseruatione singulare artificium. Tanta est narrationis uiuacitas, ut res geri, non narrari uideatur. Nec deest uero dulcis quedam breuitas, que in historiis ut rara ita gratissima lectoribus est. Nam, bone deus, quam uastam rerum syluam quam breui uolumine quam absolute complecteris, et prolixe breuis et breuiter prolixus ! [45,4] Cui igitur non preclare cum Gallicis rebus actum uideatur, cui talis preco contigerit ? Alexander ille magnus qum ad Achillis sepulchrum peruenisset, O te fortunatum, inquit, Achille, qui Homerum tantum poetam laudum tuarum preconem sortitus sis ! Et quis Francium quoque non fortunatissimam censeat que Robertum suarum laudum preconem optimum nacta sit ? Quid tibi superum benignitate prestari potuit pulchrius, magnificentius, diuinius? Nichil profecto ; neque tu, Gaguine doctissime, insignem tuam erga patriam pietatem grauiore prorsus argumento potuisti declarare. Que tametsi antea quoque plurimum tibi deberet ut quam Latinis mercibus primus ditasses, hoc tamen inestimabili beneficio adeo deuinxisti ut, quantamuis habeat, parem tamen nunquam sit gratiam habitura. Que enim statua, qui tituli, quod monimentum ualeat istius beneficii magnitudini respondere ? Prisci illi maiores suos qui uel imperium parassent, uel auxissent rempublicam, uel alias de patria benemeriti essent, solebant diuinis afficere honoribus, titulis in aes incisis honorare, statuis donare aureis. Atqui longe prestantius est maiorum gloriam ab ortu ad occasum usque protendisse quam agrorum limites extendere. Minus est saxea menia edesque urbanas ab incendio tueri quam optimorum regum ac ciuium gloriam ab inuidis obliuionibus (sic enim appellat Horatius) et interitu uindicasse. Non paulo magnificentius michi uidetur patriam optimis litteris auxisse, locupletasse, decorasse quam spoliis, quam exuuiis, quam ceris, quam id genus monimentis phalerasse. Nulle enim tabule, nulle ceree, nulla numismata, nulle statue, nulle pyramides neque clarius indicant neque fidelius custodiunt regum gloriam quam hominis eloquentis littere. Posthac Gallorum gloria, que hucusque tanquam angustiis inclusa delituit, fulminis instar emicabit, et Gallo quidem cantore, sed (quo pulchrius est) Rhomana tuba decantata omnium regionum aures personabit. Omnibus illa terris, urbibus, gymnasiis legetur, celebrabitur, cantabitur, nec, Gaguini beneficio, unquam interire nouerit ; imo cum etate usque succrescet. Amplectere igitur, O Francia, immortale laudum tuarum monumentum ; Robertum Gaguinum, alumnum tuum, immortalitatis tue uindicem ama, cole, uenerare. Nos certe et quibuscunque egregia studia cordi sunt te, presul amplissime, non amare non poterunt, per quem id quod in litteraria supellectile prestantissimum habebant, hoc est historiam, adauctum esse intelligant. Vale decus litterarum et meum.