[116,0] ERASMVS D- IOANNI SIXTINO S- D-. [116,1] Quam uellem nuper, ut expectaram, ita nostro illi conuiuio interfuisses; uero inquam conuiuio, non symposio. Mihi quidem omnino nullum unquam fuit suauius, lautius, mellitius. Deerat nihil. Belli, ut inquit ille, homunculi, tempus lectum, locus lectus, apparatus non neglectus. Iis lauticiis ut uel Epicurum ipsum, iis sermonibus conditum erat ut uel Pythagoram delectare potuerit. Homunculi non belli solum uerumetiam bellissimi, et eiusmodi qui Academiam possent facere, non modo conuiuium. Quinam, inquies ? Accipe, quo magis te doleas abfuisse. Primum Richardus prior, ille Charitum antistes ; tum Theologus is, qui eodem die Latinam habuerat concionem, uir tum modestus tum eruditus ; deinde Philippus ille tuus, homo lepidissimae festiuitatis. Praesidebat Coletus ueteris illius theologiae uindex atque assertor. Accumbebat dextro Prior, homo (ita me deus amet) non minus mirabili mixtura ex omnium literarum generibus omnibus quam ex summa humanitate summaque item integritate conflatus. Ad laeuam recentior ille Theologus, cui nos quidem laeuum latus clausimus, ne poeta conuiuio deesset. Ex aduerso Philippus, ne non adesset iurisperitus. Accumbit deinceps mixtum et sine nomine uulgus. [116,2] His ordinibus ita digestis statim bellum oritur inter pocula, non tamen ex poculis neque poculentum. Cum uarus de rebus parum conueniebat, tum de hac pugna erat acerrima. Dicebat Coletus Caym ea primum culpa Deum offendisse, quod tanquam conditoris benignitate diffisus suaeque nimium confisus industriae terram primus prosciderit, quum Abel sponte nascentibus contentus oues pauerit. Contra, nos pro se quisque niti, Theologus ille syllogismis, ego rhetoriis. Ne Hercules quidem contra duos, aiunt Graeci. At ille unus uincebat omnes ; uisas est sacro quodam furore debacchari ac nescio quid homine sublimius augustiusque prae se ferre. Aliud sonabat uox, aliud tuebantur oculi, alius uultus, alius aspectus, maiorque uideri, afflatus est numine quando. [116,3] Tandem cum et longius processisset disputatio, et esset quam ut conuiuio conueniret grauior atque seuerior, tum ego meis, hoc est poetae, partibus functurus, ut et eam contentionem discuterem et festiuiore fabella prandium exhilararem, "Res" inquam "per antiqua est et ex uetustissiinis autoribus repetenda, de qua quid ipse in literis repererim exponam, si prius detis fidem uos id quod sum narraturus pro fabula non habituros". Vbi promisissent, ` "Incidimus" inquam "olim in uetustissimum codicem, cuius et titulum et autorem aetas aboleuerat tineaeque bonis literis semper infestae deroserant. In eo unica tantum pagina nec erat carie uiciata nec a tineis aut soricibus arrosa, Musis credo quae sua sunt tutantibus. In ea hac ipsa de re, de qua decernitis, legere memini aut ueram aut, si uera non est, certe ueri simillimam narrationem ; quam si uultis recensebo". [116,4] Iubentibus illis "Erat" inquam "Caym ille homo quemadmodum industrius, ita famelicus et auidus. Is a parentibus persaepe audierat in uiridario illo unde fuissent depulsi, segetes sua sponte prouenire laetissimas spicis amplissimis, granis praegrandibus, culmis adeo proceris ut alnum nostratem aequarent ; eis nec lolium, nec spinam ullam aut carduum internasci. Haec quum ille probe meminisset uideretque eam tellurem quam tum uexabat aratro, uix malignam minutamque frugem producere, dolum addidit industriae. Angelum illum paradisi custodem adiit, eumque ueteratoriis technis adortus magnis promissis corrupit, ut sibi ex felicioribus illis segetibus uel paucula grana clam largiretur. Dicebat Deum iam olim huius rei securum ac negligentem esse ; tum si maxime rescisset, facile impune futurum, cum res esset nullius momenti, modo de pomis illis nihil attingeretur, de quibus solis fuerat interminatus Deus. `[116,5] "Eia" inquit "ne ianitor sis nimium diligens. Quid si ingrata etiam est illi nimia tua saedulitas? Quid si falli etiam cupit, magisque illum hominum callida industria quam iners ocium delectabit ? An uero tu tibi isto munere magnopere places ? Ex angelo carnificem te fecit, ut miseros nos et perditos crudelis arceres a patria ; te foribus cum romphaea alligauit, cui muneri nos canes nuper coepimus addicere. Nos quidem sumus miserrimi, at tu mihi uidere conditione non paulo afflictiore. Nos quidem paradiso caremus, quia pomum nimium dulce gustauimus. Tu ut inde nos arceas, pariter et coelo cares et paradiso ; hoc miserior, quod nobis quidem huc atque illuc, quo fert animi libido, uagari liberum est. Habet et haec nostra regio, si nescis, quibus exilium nostrum consolemur, nemora comis uirentibus, mille arborum genera et quibus uixdum inuenimus uocabula, fonticulos passim ex cliuis, ex rupibus scaturientes; flumina limpidissimis aquis ripas herbidas lambentia, montes aerios, ualles opacas, ditissima maria. Nec dubito quin in intimis illis suis uisceribus claudat tellus aliquid bonarum mercium; quas ut eruam, scrutabor omnes eius uenas, aut si mihi defuerit aetas, nepotes certe mei facient. Sunt et hic aurea mala, sunt fici pinguissimi, sunt frugum omniiuga genera. Multa adeo passim sponte nascuntur ut paradisum istum non magnopere desyderemus, si liceat hic aeternum uiuere. Infestamur morbis ; et huic rei inueniet remedium humana industria. Video herbas mirum quiddam spirantes. Quid si et hic inueniatur aliqua quae uitam faciat immortalem ? Nam scientia ista non uideo quid ad rem pertineat. Quid mihi cum his quae nihil ad me attinent? Quanquam in hac parte non cessabo, quando nihil est quod non expugnet pertinax industria. Ita nos pro uno hortulo mundum latissimum accepimus, tu utrinque exclusus nec paradiso frueris neque coelo neque terra, perpetuo his affixus foribus, romphaeam semper uersans, quid nisi ut cum uento pugnes ? Eia age, si sapis, tibi simul et nobis consule. Da quod sine tuo detrimento largiri potes, et accipe nostra uicissim quae tibi facimus communia. Miser faue miseris, exclusus exciusis, damnatis damnatior". `[116,6] "Persuasit pessimam causam uir pessimus, orator optimus. Paucula grana furtim accepta diligenter obruit, enata sunt non sine foenore, id foenus rursum terrae gremio commissum, iterumque atque iterum, aliud atque aliud. Nec sepius aestas recurrit, cum ille iam ingentem spatiosumque agrorum tractum hac semente occupauit. Quae res ubi euidentior esse coepisset quam ut superos latere posset, uehementer iratus Deus "Quantum intelligo," inquit "iuuat hunc furem labor et sudor. Eum ego illi magnifice cumulabo". Simulque cum dicto confertissimum undique agmen immittit in segetem, formicarum, gurgulionum, bufonum, erucarum, murium, locustarum, scropharum, auium aliarumque id genus pestium, quae segetem partim adhuc humo conditam, partim herbescentem, partim iam flauam, partim horreo compositam depascerentur. Accessit ingens coelo calamitas grandinis et uenti uis tanta ut quernis roboribus aequales culmi illi stipulae aridae in morem defringerentur. Angelus ille custos mutatus atque quod hominibus faueret, humano corpori inclusus. Caym, quum Deum incensis frugibus placare studeret, nec fumus subuolaret, certam illius iram intelligens desperat". [116,7] Habes fabulam, Sixtine, inter pocula dictam atque inibi inter pocula natam, atque adeo ex ipsis, si libet, poculis, quam uolui ad te perscribere ; primum ne nihil scriberem, quum meas esse partes agnoscerem ut scriberem, quippe qui tuas literas posterior accepissem, deinde ne tu eius conuiuii tam lauti prorsus expers esses. Bene uale. Oxoniae.