[18,0] XVIII. PROCI ET PUELLAE. PAMPHILUS, MARIA. [18,1] (Pamphilus) Salue crudelis, salue ferrea, salue adamantina. [18,2] (Maria) Salue tandem et tu Pamphile, quoties et quantum uoles, et quocunque libet nomine. Sed interim mihi uideris oblitus nominis mei; Maria uocor. [18,3] (Pamphilus) At Martiam dici oportuit. [18,4] (Maria) Quid ita, quaeso? Quid mihi cum Marte? [18,5] (Pamphilus) Quia quemadmodum illi deo pro ludo est, homines interficere, ita et tibi: nisi quod tu Marte crudelior occidis etiam amantem. [18,6] (Maria) Bona uerba. Ubinam strages ista mortalium, quos ego occidi? Ubi sanguis interfectorum? [18,7] (Pamphilus) Unum cadauer uides exanime, si modo me uides. [18,8] (Maria) Quid ego audio? Mortuus loqueris, et obambulas? utinam mihi nunquam occurrant umbrae formidabiliores! [18,9] (Pamphilus) Ludis tu quidem; tamen interim miserum exanimas, et crudelius occidis, quam si confoderes telo. Nunc longo cruciatu excarnificor miser. [18,10] (Maria) Eho, dic, quot grauidae ad tuum occursum abortierunt? [18,11] (Pamphilus) Atqui pallor arguit exsanguem magis, quam ulla sit umbra. [18,12] (Maria) Atqui iste pallor tinctus est uiola. Sic palles ut cerasus maturescens, aut uua purpurascens. [18,13] (Pamphilus) Satis procaciter rides miserum. [18,14] (Maria) Atqui si mihi non credis, admoue speculum. [18,15] (Pamphilus) Non optarim aliud speculum; nec arbitror esse clarius ullum, quam in quo me nunc contemplor. [18,16] (Maria) Quod speculum mihi narras? [18,17] (Pamphilus) Oculos tuos. [18,18] (Maria) Argutator, ut semper, tui similis es! Sed unde doces esse exanimem te? An cibum capiunt umbrae? [18,19] (Pamphilus) Capiunt, sed insipidum, qualem ego. [18,20] (Maria) Quibus igitur uescuntur? [18,21] (Pamphilus) Maluis, porris, et lupinis. [18,22] (Maria) Atqui tu non abstines a capis et perdicibus. [18,23] (Pamphilus) Verum; sed interim nihilo plus sapiunt palato meo, quam si maluis uescerer, aut betis absque pipere, uino et aceto. [18,24] (Maria) O te miserum! et tamen interim obesulus es. An et loquuntur exanimes? [18,25] (Pamphilus) Sic ut ego, uoce perquam exili. [18,26] (Maria) Atqui nuper quum audirem te conuiciantem riuali tuo, uox non erat admodum exilis. Sed obsecro te, num etiam ambulant umbrae? num uestiuntur? num dormiunt? [18,27] (Pamphilus) Etiam coeunt, sed suo more. [18,28] (Maria) Nae tu suauis nugator es. [18,29] (Pamphilus) Sed quid dices, si argumentis Achilleis euincam, et me esse mortuum et te esse homicidam? [18,30] (Maria) Absit omen, Pamphile: sed aggredere sophisma. [18,31] (Pamphilus) Primum illud mihi donabis, opinor, mortem nihil aliud esse, quam abductionem animae a corpore. [18,32] (Maria) Largior. [18,33] (Pamphilus) Sed ita, ut ne reposcas, quod dederis. [18,34] (Maria) Non fiet. [18,35] (Pamphilus) Tum haud inficiaberis, eum qui alteri adimit animam, homicidam esse. [18,36] (Maria) Accedo. [18,37] (Pamphilus) Concedes et illud, quod, a grauissimis auctoribus dictum, tot seculorum suffragiis comprobatum est, animam hominis non illic esse ubi animat, sed ubi amat. [18,38] (Maria) Istuc explana crassius: non enim satis assequor, quid uelis. [18,39] (Pamphilus) Et hoc sum infelicior, quod istuc non aeque sentis atque ego. [18,40] (Maria) Fac ut sentiam. [18,41] (Pamphilus) Eadem opera fac ut sentiat adamas. [18,42] (Maria) Equidem puella sum, non lapis. [18,43] (Pamphilus) Verum: sed adamante durior. [18,44] (Maria) Sed perge colligere. [18,45] (Pamphilus) Qui corripiuntur afflatu diuino, nec audiunt, nec uident, nec olfaciunt, nec sentiunt, etiamsi occidas. [18,46] (Maria) Audiui sane. [18,47] (Pamphilus) Quid coniectas esse in caussa? [18,48] (Maria) Dic tu, philosophe. [18,49] (Pamphilus) Nimirum quoniam animus est in coelis, ubi habet quod uehementer amat, et abest a corpore. [18,50] (Maria) Quid tum postea? [18,51] (Pamphilus) Quid tum, dura? Illud consequitur, et me esse mortuum, et te esse homicidam. [18,52] (Maria) Ubi est igitur anima tua? [18,53] (Pamphilus) Illic ubi amat. [18,54] (Maria) Quis autem ademit tibi animam? quid suspiras? Dic libere, dices impune. [18,55] (Pamphilus) Crudelissima quaedam puella, quam ego tamen ne mortuus quidem odisse possum. [18,56] (Maria) Sed cur illi uicissim non adimis suam animam, par pari, quod aiunt, referens? [18,57] (Pamphilus) Nihil me felicius, si quidem liceat facere permutationem, sic ut illius animus uicissim demigret in pectus meum, quemadmodum meus animus totus demigrauit in corpus illius. [18,58] (Maria) At licetne mihi tecum uicissim sophistam agere? [18,59] (Pamphilus) Sophistriam. [18,60] (Maria) Num fieri potest, ut idem corpus sit animatum, et exanime? [18,61] (Pamphilus) Non eodem quidem tempore. [18,62] (Maria) Quum abest anima, tum mortuum est corpus? [18,63] (Pamphilus) Est. [18,64] (Maria) Nec animat, nisi quum adest? [18,65] (Pamphilus) Esto sane. [18,66] (Maria) Qui fit igitur, ut, quum ibi sit, ubi amat, animet tamen corpus, unde demigrauit? Quod si animat, etiam quum amat alibi, quomodo uocatur exanime corpus, quod animatum est? [18,67] (Pamphilus) Argutare tu quidem satis sophistice; sed me talibus pedicis non capies. Anima, quae moderatur utcumque corpus animantis, improprie dicitur anima, quum reuera sint tenues quaedam animae reliquiae; non aliter quam odor rosarum manet in manu, etiam rosa submota. [18,68] (Maria) Difficile est, ut uideo, uulpem capere laqueo. Sed illud responde: Nonne agit, qui occidit? [18,69] (Pamphilus) Maxime. [18,70] (Maria) Et patitur, qui occiditur? [18,71] (Pamphilus) Scilicet. [18,72] (Maria) Qui fit igitur, ut, quum qui amat, agat, quae amatur, patiatur, occidere dicatur, quae amatur, quum amans potius occidat seipsum? [18,73] (Pamphilus) Imo contra; qui amat patitur: quae amatur, agit. [18,74] (Maria) Istuc nunquam euinces apud Areopagitas Grammaticos. [18,75] (Pamphilus) At euincam apud Amphictyones Dialecticos. [18,76] (Maria) Verum ne graueris et illud respondere. Volens amas, an nolens? [18,77] (Pamphilus) Volens. [18,78] (Maria) Quum igitur liberum sit non amare, uidetur homicida, quisquis amat; praeterque ius accusat puellam. [18,79] (Pamphilus) Atqui puella non ideo occidit quod amatur, sed quod non amat mutuum. Occidit autem; quisquis seruare potest, nec seruat. [18,80] (Maria) Quid si iuuenis amet inconcessa, hoc est, uxorem alienam, aut uirginem Vestalem? num illa amabit mutuum, ut seruet amantem? [18,81] (Pamphilus) Sed hic iuuenis amat, quod amare fas piumque est, atque etiam aequum et bonum, et tamen occiditur. Quod si leue est homicidii crimen, et ueneficii ream peragam. [18,82] (Maria) Istuc prohibeant superi. An Circen quampiam ex me facies? [18,83] (Pamphilus) Aliquid et ista crudelius. Nam porcus aut ursus esse rnalim, quam id quod nunc sum, exanimis. [18,84] (Maria) Quo tandem ueneficii genere perdo homines? [18,85] (Pamphilus) Fascino. [18,86] (Maria) An igitur uis, ut posthac abs te deflectam noxios oculos? [18,87] (Pamphilus) Bona uerba. Imo magis afflecte. [18,88] (Maria) Si mihi sunt oculi fascinatores, qui fit, ut non contabescant et ceteri, quos obtueor? Itaque suspicor fascinum istud esse in tuis oculis, non in meis. [18,89] (Pamphilus) Non sat tibi erat iugulare Pamphilum, ni insultes insuper? [18,90] (Maria) O lepidum mortuum! Sed quando parabuntur exsequiae? [18,91] (Pamphilus) Opinione tua celerius, ni tu succurras. [18,92] (Maria) Egon' rem tantam possum? [18,93] (Pamphilus) Potes uel mortuum ad uitam reuocare, idque minimo negotio. [18,94] (Maria) Si quis mihi porrigat panacen. [18,95] (Pamphilus) Nihil opus herbis; tantum redama. Quid autem facilius, imo quid aequius? Non aliter absolueris ab homicidii crimine. [18,96] (Maria) Apud quod tribunal peragar rea? Areopagitarum? [18,97] (Pamphilus) Non; sed apud tribunal Veneris. [18,98] (Maria) Aiunt deam esse placabilem. [18,99] (Pamphilus) Imo nullius ira perinde formidabilis. [18,100] (Maria) Habet fulmen? [18,101] (Pamphilus) Non. [18,102] (Maria) Habet tridentem? [18,103] (Pamphilus) Nequaquam. [18,104] (Maria) Habet hastam? [18,105] (Pamphilus) Minime, sed est dea maris. [18,106] (Maria) Non nauigo. [18,107] (Pamphilus) Sed habet puerum. [18,108] (Maria) Non est formidabilis aetas. [18,109] (Pamphilus) Vindicem ac peruicacem. [18,110] (Maria) Quid is mihi faciet? [18,111] (Pamphilus) Quid faciet? Prohibeant omnes superi. Nolim enim illi malum ominari, cui bene uolo. [18,112] (Maria) Tamen effare; nulla mihi superstitio est. [18,113] (Pamphilus) Dicam ergo. Si hunc spreueris amantem non omnino mutuo indignum amore, nisi fallor, ille fortasse iussu matris immittet tibi pessimo ueneno tinctum iaculum, ut in sordidum aliquem depereas, qui te tamen non redamet. [18,114] (Maria) Supplicium narras abominandum. Ego sane uel mori praeoptarim, quam perdite amare deformem, nec amore mutuo respondentem. [18,115] (Pamphilus) Atqui nuper huius mali fuit exemplum insigniter editum in puellam quandam. [18,116] (Maria) Ubi locorum? [18,117] (Pamphilus) Aureliae. [18,118] (Maria) Quot anni sunt? [18,119] (Pamphilus) Quot anni? uix sunt menses decem. [18,120] (Maria) Puellae quod erat nomen? Quid haeres? [18,121 (Pamphilus) Nihil; noui tanquam te. [18,122] (Maria) Quin igitur edis nomen? [18,123] (Pamphilus) Quia non placet omen. Utinam alio quouis nomine dicta fuisset. Idem habebat nomen quod tu. [18,124] (Maria) Pater quis erat? [18,125] (Pamphilus) Viuit adhuc inter iureconsultos praecipui nominis, re splendida. [18,126] (Maria) Adde nomen. [18,127] (Pamphilus) Mauritius. [18,128] (Maria) Cognomen. [18,129] (Pamphilus) Aglaius. [18,130] (Maria) Viuitne mater? [18,131] (Pamphilus) Nuper reliquit superos. [18,132] (Maria) Quo morbo periit? [18,133] (Pamphilus) Quo morbo rogas? moerore. Et pater, tametsi uir cum primis fortis, periclitabatur. [18,134] (Maria) Licetne scire matris quoque nomen? [18,135] (Pamphilus) Maxime. Sophronam nemo non nouit. Sed quid sibi uult ista percunctatio? An me putas apologum comminisci? [18,136] (Maria) Egone de te suspicarer hoc? Haec suspicio pronior est in sexum nostrum. Sed narra, quid acciderit puellae. [18,137] (Pamphilus) Puella erat honesto loco nata, ut dixi, re lauta, forma perquam eleganti: qui multis? digna principe marito. Huius nuptias ambiebat procus quidam illi non dissimilis. [18,138] (Maria) Quo nomine? [18,139] (Pamphilus) Hei mihi, offendor omine; Pamphilus et ille dictus est. Illa nihil non tentantem pertinacissime spreuit. Iuuenis dolore contabuit. Nec ita multo post illa deperire coepit in quendam, simium uerius quam hominem. [18,140] (Maria) Quid ais? [18,141] (Pamphilus) Adeo perdite, ut satis dici non queat. [18,142] (Maria) Tam elegans puella tam deformem? [18,143] (Pamphilus) Vertice acuminato, raro capillitio, eoque lacero et impexo, furfure ac lendibus oppleto: pleramque cranii cutem nudauerat alopecia; oculis refugis, naribus simis ac sursum hiantibus, ore sparso, dentibus putridis, balbutiente lingua, mento scabioso; scapulas deformabat gibbus; uenter prominulus, crura uara. [18,144] (Maria) Thersiten quempiam mihi depingis. [18,145] (Pamphilus) Imo aiunt, illi non fuisse nisi unam auriculam. [18,146] (Maria) Altera perierat illi fortasse in bello. [18,147] (Pamphilus) Imo in pace. [18,148] (Maria) Quis hoc ausus est? [18,149] (Pamphilus) Dionysius carnifex. [18,150] (Maria) Fortasse formae infelicitatem pensabat res ampla domi? [18,151] (Pamphilus) Imo decoxerat, ac plus quam animam debebat. Cum hoc marito tam insignis puella nunc degit aetatem, ac subinde uapulat. [18,152] (Maria) Rem miseram narras. [18,153] (Pamphilus) Sed ueram. Sic uisum est Nemesi iuuenis spreti contumeliam ulcisci. [18,154] (Maria) Ego citius optarem exstingui fulmine, quam talem ferre maritum. [18,155] (Pamphilus) Ergo ne prouoca Nemesim, et amantem redama. [18,156] (Maria) Si quidem istuc satis est, redamo. [18,157] (Pamphilus) Sed optarim istum amorem esse perpetuum ac proprium: coniugem ambio, non amicam. [18,158] (Maria) Neque me id fugit; sed diu deliberandum est in eo, quod semel coeptum rescindi non potest. [18,159] (Pamphilus) Apud me quidem nimium diu deliberatum est. [18,160] (Maria) Vide autem, ne tibi imponat amor, non optimus consultor. Nam caecum esse ferunt. [18,161] (Pamphilus) Sed oculatus est, qui ex iudicio nascitur. Non ideo mihi talis uideris, quod amem te; sed ideo te amo, quod talem te conspexerim. [18,162] (Maria) At uide, ne non satis me perspectam habeas. Si calceum induisses, tum demum sentires, qua parte te urgeret. [18,163] (Pamphilus) Iacienda est alea; quanquam ego multis auguriis colligo rem melius cessuram. [18,164] (Maria) Etiam augur es? [18,165] (Pamphilus) Sum. [18,166] (Maria) Quibus igitur auguriis colligis? An uolauit noctua? [18,167] (Pamphilus) Illa uolat stultis. [18,168] (Maria) An a dextris aduolauit iugum columbarum? [18,169] (Pamphilus) Nihil istiusmodi. Sed mihi iam annis aliquot perspecta est probitas tuorum parentum: ea primum auis est non pessima, e bonis prognatam esse. Neque me clam est, quam salubribus monitis, quam sanctis exemplis apud hos sis instituta. Et plus est bene institui, quam bene nasci. Habes alterum augurium. Ad haec meis maioribus non omnino malis, ni fallor, iam olim cum tuis amicitia non uulgaris intercedit: quin et nos inter nos a teneris, quod aiunt, unguiculis noti sumus; nec male conuenit geniis nostris. Iam aetas inter nos, res, dignitas, nobilitas, inter utriusque parentes paene paria sunt. Demum, quod est in amicitia praecipuum, tui mores mihi uidentur non pessime quadrare ad meum ingenium. Potest enim per se praeclarum esse, quod tamen non sit aptum. Quam mei uicissim tuo congruant, nescio. Hae uidelicet aues, mea lux, mihi promittunt fore inter nos felix, perpetuum ac laetum iucundumque connubium, modo ne tuus animus mali ominis cantionem nobis occinat. [18,170] (Maria) Quam cantilenam optas? [18,171] (Pamphilus) Ego praecinam: Sum tuus; tu succine: Sum tua. [18,172] (Maria) Breuis quidem cantiuncula; sed longum habet epiphonema. [18,173] (Pamphilus) Quid refert, quam longum, modo laetum? [18,174] (Maria) Adeo mihi es inuisus, ut nolim te committere, cuius in posterum poeniteat. [18,175] (Pamphilus) Desine male ominari. [18,176] (Maria) Fortassis alia tibi uidebor, ubi morbus aut aetas hanc formam immutarit. [18,177] (Pamphilus) Nec hoc corpus, o bona, semper erit aeque succulentum. Sed ego non contemplor tantum istud undique florens et elegans domicilium, hospitem magis adamo. [18,178] (Maria) Quem hospitem? [18,179] (Pamphilus) Animum istum tuum, cuius decor semper cum aetate crescet. [18,180] (Maria) Nae tu plus quam Lynceus es, si istum perspicis per tot tectoria. [18,181] (Pamphilus) Animum animo perspicio. Ad haec, in communibus liberis subinde repubescemus. [18,182] (Maria) Sed interim perit uirginitas. [18,183] (Pamphilus) Verum. Sed eho, dic mihi, si tibi esset elegans pomarium, optares illic nihil unquam gigni praeter flores: an malles, delapsis floribus, uidere arbores maturis pomis grauidas? [18,184] (Maria) Ut argutatur! [18,185] (Pamphilus) Saltem illud responde, utrum est elegantius spectaculum, uitis humi iacens et computrescens, an amplexa palum aut ulmum, eamque purpureis uuis degrauans? [18,186] (Maria) Responde tu mihi uicissim, utrum spectaculum amoenius, rosa nitens et lactea in suo frutice, an decerpta digitis ac paullatim marcescens? [18,187] (Pamphilus) Ego rosam existimo feliciorem, quae marcescit in hominis manu, delectans interim et oculos et nares, quam quae senescit in frutice: nam et illic futurum erat, ut marcesceret; quemadmodum felicius est uinum, quod bibitur antequam acescat. Quanquam non statim marcescit flos puellae, si nupserit: imo uideo, multas, quae ante nuptias pallebant, languebant, ac uelut extabescebant, ex congressu uiri sic enituisse, ut tum demum florere coeperint. [18,188] (Maria) Attamen fauorabilis ac plausibilis apud omnes est uirginitas. [18,189] (Pamphilus) Elegans quidem res puella uirgo: sed quid iuxta naturam prodigiosius anu uirgine? Nisi matri tuae defluxisset flos ille, nos istum flosculum non haberemus. Quod si, ut spero, non sterile fuerit nostrum coniugium, pro una uirgine multas dabimus. [18,190] (Maria) Attamen aiunt, rem Deo gratissimam esse castitatem. [18,191] (Pamphilus) Et ideo castam puellam mihi cupio nubere, ut cum illa caste uiuam. Magis erit animorum quam corporum coniugium. Gignemus Reipublicae, gignemus Christo. Quantulum aberit hoc matrimonium a uirginitate? Et fortasse olim sic conuiuemus, quemadmodum uixit cum Maria Ioseph. Sed interim discemus uirginitatem. Non enim statim peruenitur ad summum. [18,192] (Maria) Quid ego audio? Violanda uirginitas, ut discatur? [18,193] (Pamphilus) Quidni? Quemadmodum paulatim bibendo uinum parcius, discimus esse abstemii. Uter tibi uidetur temperantior, qui in mediis deliciis accumbens abstinet, an qui semotus ab his, quae prouocant intemperantiam? [18,194] (Maria) Arbitror eum fortius temperantem, quem parata copia non potest corrumpere. [18,195] (Pamphilus) Utri uerius debetur laus castitatis, eine qui semet exsecat, an qui membris integris, tamen abstinet a Venere? [18,196] (Maria) Equidem posteriori, meo calculo, tribuerim laudem castitatis, priori dementiam. [18,197] (Pamphilus) An qui uoto adstricti abiurant matrimonium, nonne quodam modo exsecant sese? [18,198] (Maria) Videtur. [18,199] (Pamphilus) Iam non est uirtus non coire. [18,200] (Maria) At non est? [18,201] (Pamphilus) Sic accipe. Si per se uirtus esset non coire, uitium esset coire. Nunc incidit, ut uitium sit non coire, coire uirtus. [18,202] (Maria) Quando hoc incidit? [18,203] (Pamphilus) Quoties ab uxore ius suum petit maritus, praesertim si prolis amore quaerit complexum. [18,204] (Maria) Quid si lasciuiat? non est fas negari? [18,205] (Pamphilus) Fas est monere, uel rogare potius blandius, ut temperet: pernegare instanti, far non est. Quanquam hac quidem in parte raras audio querelas maritorum de suis uxoribus. [18,206] (Maria) At dulcis est libertas. [18,207] (Pamphilus) Imo grauis est sarcina uirginitas. Ego tibi rex ero, tu mihi regina: imperabimus familiae nostro arbitratu: an tibi uidetur ista esse seruitus? [18,208] (Maria) Vulgus coniugium capistrum uocat. [18,209] (Pamphilus) Sed ipsi uero capistro digni sunt, qui sic uocant. Dic mihi, quaeso, an non animus tuus est alligatus corpori? [18,210] (Maria) Videtur. [18,211] (Pamphilus) Non aliter quam auicula caueae. Et tamen consule illum, an cupiat esse liber. Negabit, opinor. Quam ob rem? Quia libenter est alligatus. [18,212] (Maria) Res est utrinque modica. [18,213] (Pamphilus) Tanto tutior. Eam tu domi augebis parsimonia, quae non sine caussa dicta est magnum uectigal; ego foris industria. [18,214] (Maria) Innumeras curas secum adferunt liberi. [18,215] (Pamphilus) Sed iidem innumeras uoluptates, ac saepenumero multo eum foenore reponunt parentibus officium. [18,216] (Maria) Misera quaedam res est orbitas. [18,217] (Pamphilus) An nunc orba non es? Quid autem opus in re dubia male ominari? Dic mihi, utrum malles nunquam nasci, an nasci moritura? [18,218] (Maria) Equidem malim nasci moritura. [18,219] (Pamphilus) Sic miserior est orbitas, quae prolem nec habuit, nec habitura est quemadmodum feliciores sunt, qui uixerunt, quam qui nec nati sunt, nec nascentur unquam. [18,220] (Maria) Qui sunt isti, qui non sunt, nec erunt? [18,221] (Pamphilus) Quanquam qui recusat ferre casus humanos, quibus omnes ex aequo sumus obnoxii, siue plebeii sumus, siue reges, is e uita migret oportet; et tamen quidquid acciderit, tu non feres nisi dimidium, ego maiorem portionem in me transferam. Ita si quid acciderit laeti, gemina fiet uoluptas, si quid mali, societas adimet dimidium aegritudinis. Mihi uero, si fata uocent, dulce fuerit uel immori tuis complexibus. [18,222] (Maria) Facilius ferunt homines, quod iuxta communes naturae leges accidit; sed uideo, quanto plus molestiarum adferunt nonnullis parentibus liberorum mores, quam mortes. [18,223] (Pamphilus) Istius rei ne quid accidat, maxima ex parte in nobis situm est. [18,224] (Maria) Qui sic? [18,225] (Pamphilus) Quoniam fere boni nascuntur ex bonis, quod ad indolem attinet. Neque enim e columbis nascuntur miluii. Dabimus igitur operam, ut ipsi boni simus. Deinde curabimus liberos nostros ab ipso statim lacte sanctis praeceptis et opinionibus imbuendos. Plurimum refert, quid infundas rudi testulae. Ad haec curabimus, ut domi habeant exemplum uitae, quod imitentur. [18,226] (Maria) Difficile est quod narras. [18,227] (Pamphilus) Nec mirum; quia pulchrum est: atque ob hoc ipsum tu quoque difficilis es. At tanto studiis acrioribus huc enitemur. [18,228] (Maria) Habebis sequacem materiam; tu uide, ut me formes fingasque. [18,229] (Pamphilus) Sed interim pronuntia tria uerba. [18,230] (Maria) Nihil facilius; sed uerba simulatque semel euolarint, non reuolant. Dabo consilium utrique commodius. Ages cum tuis ac meis parentibus, ut utrorumque uoluntate res transigatur. [18,231] (Pamphilus) Ambire me iubes: tu potes tribus uerbis rem certam reddere. [18,232] (Maria) An possim, nescio: mei iuris non sum. Nec sine maiorum auctoritate olim coibant coniugia. Verum, utcunque est, arbitror, auspicatius fore nostrum coniugium, si parentum auctoritate coëat. Et uestrum est ambire, nobis decorum non est. Gaudet enim rapi uirginitas, etiamsi nonnunquam uehementius amemus. [18,233] (Pamphilus) Noli pigebit ambire, modo ne me frustretur tuum unius suffragium. [18,234] (Maria) Non frustrabitur; bono animo esto, mi Pamphile. [18,235] (Pamphilus) Tu mihi heic religiosior es, quam uellem. [18,236] (Maria) Imo tu tuum ipsius suffragium apud te prius expende. Nec affectum istum tuum adhibe in consilium, sed rationem. Quod affectus decernit, temporarium est: quod autem dictat ratio, perpetuo solet placere. [18,237] (Pamphilus) Nae tu pulchre philosopharis; itaque parere certum est tuis consiliis. [18,238] (Maria) Non poenituerit obsequii. Sed heus tu, incidit interim scrupulus, qui meum animum male habet. [18,239] (Pamphilus) Valeant scrupuli. [18,240] (Maria) Vin' me nubere mortuo? [18,241] (Pamphilus) Nequaquam sed reuixero. [18,242] (Maria) Amouisti scrupulum. Bene uale, mi Pamphile. [18,243] (Pamphilus) Istuc tu cura. [18,244] (Maria) Precor tibi laetam noctem. Quid suspiras? [18,245] (Pamphilus) Laetam noctem ais? Utinam largiare, quod precaris. [18,246] (Maria) Ne quid praepropere; adhuc tua messis in herba est. [18,247] (Pamphilus) Nihilne tui mecum auferam? [18,248] (Maria) Hunc pastillum, qui tibi cor exhilaret. [18,249] (Pamphilus) Adde saltem osculum. [18,250] (Maria) Cupio tibi uirginitatem integram et illibatam tradere. [18,251] (Pamphilus) An osculum aliquid decerpit uirginitati? [18,252] (Maria) Vis igitur, ut aliis quoque largiar oscula? [18,253] (Pamphilus) Nequaquam: mihi seruari uolo mea oscula. [18,254] (Maria) Tibi seruo. Quanquam est aliud, cur in praesentia nec ausim dare osculum. [18,255] (Pamphilus) Quid istuc? [18,256] (Maria) Ais, tuum animum paene totum demigrasse in corpus meum; in tuo quam minimum superesse: uereor itaque, ne in osculo hoc ipsum; quod in te superest, transiliat in me, tuque iam totus fias exanimis. Accipe igitur dextram, mutui amori symbolum, ac bene uale. Tu gnauiter rem gere. Ego interim Christum comprecabor, ut, quod agitur, utrique nostrum uelit esse felix ac faustum.