[62,0] COLLOQUIUM LXII : Problema. Personae : Curio, Alphius. {CURIO} Lubens ex te rerum plurimarum perito discerem quiddam, si tibi non sit molestum. {ALPHIUS} Age, Curio, percunctare quod uoles, ne non respondeas tuo nomini. {CURIO} Equidem non grauabor dici Curio, modo ne addas animal illud monosyllabum, Veneri iuxta ac Mineruae inuisum. {ALPHIUS} Dic igitur quid uelis. {CURIO} Scire cupio quid sit quod appellamus graue et leue. {ALPHIUS} Eadem opera roga, quid sit frigidum et calidum. Quin tu istuc problema baiulis proponis potius, aut, si mauis, asinis, qui grauitatem oneris demissis auriculis indicant. {CURIO} At ego non asininam, sed philosophicam responsionem exspecto; praesertim ab Alphio. {ALPHIUS} Graue est quod suapte natura fertur deorsum; leue, quod sursum. {CURIO} Cur igitur Antipodes, qui infra nos sunt, non decidunt in subiectum coelum? {ALPHIUS} Pariter illi mirantur, quom ob rem tu non decidas in coelum non subiectum, sed imminens. Coelum enim est supra omnia, quae intus complectitur. Nec Antipodes sunt infra te nihilo magis, quam tu supra illos: contra nos esse possunt, infra nos non possunt, alioqui iustius admirareris, cur rupes, quas sustinet Antipodum terra, non decidant, coelumque perrumpant. {CURIO} Quae est igitur natiua sedes grauium, quae contra leuium? {ALPHIUS} Ad terram natiuo motu deferuntur omnia grauia, ad coelum leuia; de motu uiolento aut animali iam non loquimur. {CURIO} Est igitur motus aliquis, qui dicitur animalis? {ALPHIUS} Est. {CURIO} Quinam? {ALPHIUS} Is fertur iuxta quatuor corporis situs; prorsum, retrorsum, ad destram ac laeuam, et in circulum: et in principio ac fine celerior est, in medio lentior; nam in initio uigor addit alacritatem, in fine propinquo spes perueniendi quo tendit animal. {CURIO} Nescio quid aliis accidat animalibus; sed habeo famulam, quae lassa est prius quam incipit, delassata prius quam opus absoluat. Verum redi ad id, quod agere coepisti. {ALPHIUS} Natiuo, inquam, motu, quae grauia sunt, feruntur deorsum. Et quo quidque grauius est, hoc celeriore motu fertur ad terram; quo leuius, hoc maiore impetu rapitur in coelum. Contra fit in motu uiolento, qui celerior in initio, paullatim segnescit, quum contra fiat in motu naturali: ueluti sagitta in altum missa, et saxum ex alto decidens. {CURIO} Atqui ego putabam, homines sic per orbem terrae discurrere, quemadmodum minutissimae formicae cursitant in praegrandi sphaera, haerent undique, nec ulla decidit. {ALPHIUS} In causa sunt, sphaerae superficies, nonnihil habens asperum, tum scabrities quaedam in formicarum pedibus, quam habent insecta fere omnia, postremo corpusculorum leuitas. Id si non credis, fac sphaeram uitream bene leuem et glabram, uidebis solas formicas non decidere quae in summo uersantur orbe. {CURIO} Si quis Deus orbem terrae medium perterebret, hinc usque ad Antipodes perpendiculo per centrum demisso, quemadmodum solent Cosmographi, terrae totius situm in globis ligneis repraesentantes, tum si saxum coniicias in formam, quo perferetur? {ALPHIUS} Usque ad terrae centrum; ibi quies est omnium grauium. {CURIO} Quid si Antipodes quoque ex aduerso mittant lapidem? {ALPHIUS} Tunc lapidis occurret lapidi circa centrum: ibi conquiescet uterque. {CURIO} Age, si uerum est, quod dixisti, motum natiuum progressu magis ac magis incitari, si nihil obest, lapis aut plumbum coniectum in foramen ob motus uehementiam praetercurreret centrum, iamque praetermisso centro rursum motus erit uiolentus. {ALPHIUS} Plumbum nunquam perueniret ad centrum, nisi liquefactum; sed lapis si praetereat centrum motu tam uiolento, primum segnius feretur, nec aliter redibit ad centrum quam lapis ui in altus proiectus redit in terram. {CURIO} Sed recurrens natiuo motu, rursus concitato impetu praeteruehetur centrum: itaque fiet, ut nunquam quiescat lapis. {ALPHIUS} Conquiescet tandem, praetercurrens, ac recurrens, donec peruentum fuerit ad aequilibrium. {CURIO} At si nihil est in rerum natura uacuum, oportet foramen illud aëre plenum esse. {ALPHIUS} Esto. {CURIO} Pendebit igitur in aëre corpus natura graue. {ALPHIUS} Quid ni? Quemadmodum chalybs in aëre pendet, undique librantibus magnetibus. Quid autem prodigii, si unicum saxum pendeat in meditullio aëris, cum tota terra tot rupibus onusta ad istum pendeat modum? {CURIO} Sed ubi est terrae centrum? {ALPHIUS} Ubi est circuli centrum? {CURIO} Id quidem est punctum indiuisibile. Si tantillum est terrae centrum, quisquis perforauerit mediam terram, auferet centrum, nec habebunt grauia quo ferantur. {ALPHIUS} Nae tu satis otiose nugaris. {CURIO} Nae quaeso succenseas: discendi studio loquor quidquid loquor. Si quis terrae sphaeram perterebret, non per ipsum centrum, sed a latere, puta ut absit a centro centum stadiis, quo tunc feretur coniectum lapis? {ALPHIUS} Non feretur recta per foramen; imo potius recta, sed ad centrum: itaque, priusquam perueniet ad medium, iam conquiescet in terra quae ad laeuam est, si centrum est ad laeuam. {CURIO} Sed quid est hoc, quod reddit corpus graue aut leue? {ALPHIUS} Ad istud respondeat tibi deus, cur ignem fecerit omnium leuissimum, aërem proxima leuitate, terram grauissimam, proxima grauitate aquam. {CURIO} Cur igitur nubes aquae pendent in sublimi aëre? {ALPHIUS} Quoniam a sole atrahente concipiunt naturam igneam, quemadmodum fumus e lignis humentibus uiolento calore excussus. {CURIO} Cur igitur tanto pondere decidunt, ut interdum montes in planitiem redigant? {ALPHIUS} Concretio densitasque addit pondus, alioqui possunt sic uideri sustineri ab aëre subiecto, quemadmodum tenui ferri lamina sustinetur summa aqua. {CURIO} Sic igitur putas, quod plurimum habet igneae naturae esse leuissimum; quod terrenae grauissimum. {ALPHIUS} Haud procul abes a scopo. {CURIO} Atqui nec quiuis aër pariter leuis est, nec quaeuis terra pariter grauis: idem de aqua fortasse sentiendum. {ALPHIUS} Nec mirum, cum ista quae nominasti, non sint elementa pura, sed ex uariis elementa temperata. Itaque probabile est, eam terram esse leuissimam, quae plurimum habet ignis aut aëris admixtum; eam aquam esse grauissimam, quae grauiorem terram habet admixtam; qualem arbitror esse marinam, et eam unde conficitur sal. Itidem aër, aquae terraeue proximus, grauior est, aut certe minus leuis est, eo qui procul abest a terra. {CURIO} Utrum habet plus terrenae naturae, lapis, an plumbum? {ALPHIUS} Lapis. {CURIO} Et tamen plumbum lapide grauius est, pro ratione portionis. {ALPHIUS} In caussa est densitas: lapis enim rarior est, eoque plus habet aëris quam plumbum. Hinc est quod uidemus, quoddam terrae genus desicatum, si coniiciatur in aquam, non subsidere, sed natare, eadem de causa uidemus totos agros natantes: sustinetur enim cauis radicibus arundinum aliarumque palustrium herbarum inter se connexis. {CURIO} Hinc fortassis et pumicum leuitas. {ALPHIUS} Quia pleni cauernis sunt, praeterea multo igni decocti: submittuntur enim e locis ardentibus. {CURIO} Unde tanta suberis leuitas? {ALPHIUS} Iam dictum est: raritas enim in causa est. {CURIO} Utrum est grauior, plumbum, an aurum? {ALPHIUS} Aurum, opinor. {CURIO} Aurum tamen uidetur habere plus igneae naturae. {ALPHIUS} Quia noctu uelut ignis lucet, ut ait Pindarus. {CURIO} Scilicet. {ALPHIUS} Sed densitas in auro maior. {CURIO} Unde id deprehenditur? {ALPHIUS} Respondebunt aurifices: nec argentum, nec plumbum, nec aes Cyprium, nec ullum simile genus latius diducitur malleo, quam aurum. Eadem ratione Philosophi deprehenderunt, nihil esse liquidius melle et oleo: quod si quis haec inunctione dilatet, et latissime diffunditur humor, et siccescit serius. {CURIO} Sed utrum grauius est, oleum, an aqua? {ALPHIUS} Si de oleo lini loqueris, arbitror oleum esse grauius. {CURIO} Cur igitur aquae supernatat oleum? {ALPHIUS} Leuitas non est in causa, sed ignea olei natura, tum peculiaris omnium pinguium uis ab aqua abhorrens, quae est in herba, quae dicitur ἄβαπτος. {CURIO} Cur igitur non natat ferrum igni candens? {ALPHIUS} Quia non est calor natiuus, et ideo citius penetrant aquam, quod caloris magnitudo dispellat obstantem liquorem. Sic cuneus ferreus citius petit ima, quam lamina. {CURIO} Utrum intolerabilius est, ferrum candens, an frigidum? {ALPHIUS} Candens. {CURIO} Grauius igitur. {ALPHIUS} Est, si commodius est gestare manu paleam incensam, quam silicem frigidum. {CURIO} Quid est in causa, quod lignum ligno leuius aut grauius est? {ALPHIUS} Densitas ac raritas. {CURIO} At ipse noui quendam e familia regis Britanniae, qui in conuiuio ostendit nobis lignum eius, ut aiebat, arboris, quae fert aloën: adeo solidus erat, ut lapis uideri posset: adeo manibus libranti leue, ut arundo uideri posset, et si quid sicca arundine leuius: impositum uino (putabat enim ira depelli uenena) mox properabat ad fundum, ut uix plumbum celerius. {ALPHIUS} Nec densitas, nec raritas semper in causa est, sed peculiaris et occulta in rebus cognatio, quae facit ut quaedam sese amplectantur, aut refugiant, ueluti magnes attrahit chalybem, uitis refugit brassicam, et flamma etiam e longinquo ad naphtam transuolat, aliquanto inferiore loco positam, cum naphta sit natura grauis, flamma leuis. {CURIO} Omne genus aeris innatat argento uiuo, solum aurum subsidit et circomuoluitur, cum argentum uiuum sit materia liquidissima. {ALPHIUS} Non habeo quod respondeam, nisi peculiarem naturae cognationem: ad hoc enim natum est argentum uiuum, ut purget aurum. {CURIO} Cum Arethusa fluuius subter mare Sicanum transit, ac non potius innatat; cum antea dixeris, marinam aquam fluuiatili esse grauiorem. {ALPHIUS} Naturale dissidium est in causa, sed arcanum. {CURIO} Cur natant cygni, cum homines eandem aquam ingressi pessum eant? {ALPHIUS} In causa est non tantum pennarum concauitas leuitasque, uerum etiam siccitas, quam aqua refugit; hinc est quod in panno linoue uehementer sicco si ponas aquam aut uinum, in globum se contrahit; sin in humidum, mox spargitur. Itidem si infundas liquorem in cyathum siccum, aut marginibus pingui oblitis, et infundas aliquanto plus, quam cyathus capit, liquor circa medium citius colligit sese in rotundum, quam transeat margines. {CURIO} Cur in fluminibus naues minus sustinent oneris, quam in mari? {ALPHIUS} Quia subtilior est fluuiatilis aqua. Eadem de caussa uolucres facilius sese librant in aëre crassiore, quam uehementer subtili. {CURIO} Cur non subsidunt Florae? {ALPHIUS} Quoniam cutis sole desiccata et leuior facta est, et humorem respuens. {CURIO} Cur ferrum diductum in amplam laminam natat, cum idem contractum sidat? {ALPHIUS} Partim siccitas est in causa, partim aër inter aquam et laminam mixtus. {CURIO} Utra res grauior, aqua an uinum? {ALPHIUS} Arbitror uinum non cedere aquae. {CURIO} Quam ob rem ergo qui ab oenopolis emunt uinum, aquam pro uino reperiunt in imo dolio? {ALPHIUS} Quia uinum habet pingue quiddam, quod aquae refugit liquorem, non aliter quam oleum. Argumentum in promptu est: quo uinum est generosius, hoc et difficilius admiscetur aquae, et incensum ardet uehementius. {CURIO} Cur in Asphaltite lacu nullum corpus animalis uiuum mergitur? {ALPHIUS} Non est meum ad omnia naturae miracula respondere. Habet illa quaedam arcana, quae nos mirari uoluit, scire noluit. {CURIO} Cur homo macilentus obeso grauior est, si cetera sint paria? {ALPHIUS} Quoniam ossa densiora sunt carne, et ideo grauiora. {CURIO} Cur idem homo ieiunus grauior est se ipso pranso, cum corpori onus accesserit? {ALPHIUS} Cibo potuque spiritus augentur, et ii addunt corpori leuitatem. Unde et hilaris leuior est moerente, et mortuus uiuo longe grauior. {CURIO} Sed qui fit, ut idem homo, cum uult, faciat se grauiorem, aut leuiorem? {ALPHIUS} Contento spiritu reddit se leuiorem, emisso grauiorem. Sic natat uesica inflata, et clausa, pertusa sidit. Sed quando Curio desinet nobis occinere, cur? {CURIO} Desinam, si mihi paucam etiam dixeris; coelum utrum graue sit, an leue. {ALPHIUS} An leue sit, nescio; certe graue non potest esse, cum sit naturae igneae. {CURIO} Quid igitur sibi uult uetus prouerbium: Quid si coelum ruat? {ALPHIUS} Quia rudis antiquitas Homerum secuta credidit coelum esse ferreum. Sed Homerus a coloris similitudine ferreum dixit, non a pondere: quemadmodum nos cineraceum dicimus quod cineris colorem prae se fert. {CURIO} Est igitur coelum coloratum? {ALPHIUS} Non uere, sed talis nobis uidetur propter aërem, et liquorem medium: quemadmodum sol nobis nunc rubet, nunc fuluet, nunc candicat, cum is nihil talium mutationum recipiat. Itidem et iridis pictura non in coelo est, sed in aëre humido. {CURIO} Verum, ut finiam, fateris coelo nihil esse sublimius, quacunque tegit orbem terrae? {ALPHIUS} Fateor. {CURIO} Et centro terrae nihil esse profundius? {ALPHIUS} Scilicet. {CURIO} Inter omnes rerum species quid est grauissimum? {ALPHIUS} Aurum, opinor. {CURIO} Heic abs te uehementer dissentio. {ALPHIUS} An scis aliquid auro grauius? {CURIO} Scio, et quidem multis partibus. {ALPHIUS} Proinde me uicissim doce, quando scis quod me nescire confiteor. {CURIO} Quod igneos illos spiritus e summo coeli uertice depressit in ima tartari (nam ea collocant in centro terrae) nonne oportuit omnium esse grauissimum? {ALPHIUS} Fateor: sed quidnam illud fuit? {CURIO} Peccatum, quod et hominum animas, quas Maro uocat auri simplicis ignes, eodem demergit. {ALPHIUS} Si libet ad istud philosophiae genus demigrare, fateor et aurum, et plumbum esse plumeae leuitatis, si cum peccato conferatur. {CURIO} Qui fiet igitur, ut qui hac sarcina sunt onusti, subuolent in coelum? {ALPHIUS} Profecto non uideo. {CURIO} At qui sese parant ad cursum, saltumue, non solum quidquid est oneris abiiciunt, uerum etiam contento spiritu sese reddunt leuisculos; et ad hunc cursum saltumque, quo ferimur in coelum, non studemus illum abiicere, quod omni saxo, omni plumbo grauius est. {ALPHIUS} Faceremus, si uel micae sanae mentis haberemus.