[39,0] XXXIX. PEREGRINATIO RELIGIONIS ERGO. MENEDEMVS, OGYGIVS. [39,1] (MENEDEMVS) Quid hoc nouae est rei? Nonne Ogygium uicinum meum uideo, iam totos sex menses non uisum cuiquam? Interisse rumor erat. Ipsus est, nisi prorsus hallucinor. Adibo ac saluere iubebo. Saluus sis, Ogygi. [39,2] (OGYGIVS) Salue et tu, Menedeme. [39,3] (MENEDEMVS) Quae regio te nobis reddidit incolumem? Nam tristis rumor hic sparserat te nauigasse Stygiam paludem. [39,4] (OGYGIVS) Imo gratia superis, sic interim ualui, ut uix unquam antehac melius. [39,5] (MENEDEMVS) Ita semper uanitatis coarguas eiusmodi rumores. Sed quid isthuc ornatus est? obsitus es conchis imbricatis, stanneis ac plumbeis imaginibus oppletus undique, culmeis ornatus torquibus, brachium habet oua serpentum. [39,6] (OGYGIVS) Visi diuum Iacobum Compostellanum, et hinc reuersus Virginem Parathalassiam apud Anglos percelebrem, quin potius hanc reuisi. Nam ante annos tres inuiseram. [39,7] (MENEDEMVS) Animi gratia, ut arbitror. [39,8] (OGYGIVS) Imo religionis causa. [39,9] (MENEDEMVS) Istam, opinor, religionem docuerunt te Graecae literae. [39,10] (OGYGIVS) Mater uxoris uoto sese obstrinxerat, ut si filia peperisset masculum uitalem, ego diuo Iacobo praesens praesenti salutem dicerem et gratias agerem. [39,11] (MENEDEMVS) Salutasti diuum tuo duntaxat et socrus nomine? [39,12] (OGYGIVS) Imo totius familiae uerbis. [39,13] (MENEDEMVS) Equidem arbitror nihilo minus salutis futurum fuisse familiae, etiam si Iacobum insalutatum reliquisses. Sed, obsecro, quid respondit agenti gratias? [39,14] (OGYGIVS) Nihil, sed offerenti munus uisus est arridere et capite leuiter annuere, simulque porrexit hoc imbricatum putamen. [39,15] (MENEDEMVS) Quur ista potius donat quam alia? [39,16] (OGYGIVS) Quoniam his abundat, suggerente uicino mari. [39,17] (MENEDEMVS) O benignum diuum, qui et obstetricatur etiam parturientibus et operam dat hospitibus. Verum, quodnam isthuc nouum uouendi genus, ut ociosus aliis laborem imponat aliquis? Si tu te uoto astringeres, ut si quod ageres feliciter cederet, ego ieiunarem bis in hebdomade, an credis me facturum quod uouisses? [39,18] (OGYGIVS) Non credo, etiam si tu ipse tuo nomine uouisses. Nam tibi diuis os oblinere ludus est. At socrus est, mos gerendus erat. Nosti mulierum affectus, et mea quoque referebat. [39,19] (MENEDEMVS) Si non praestitisses uotum, quid erat periculi? [39,20] (OGYGIVS) Non poterat me diuus uocare in ius, fateor; sed poterat in posterum esse surdus ad uota mea, aut tacitus aliqud calamitatis immittere in meam familiam. Nosti principum mores. [39,21] (MENEDEMVS) Dic mihi, quid ualet agitque uir optimus Iacobus? [39,22] (OGYGIVS) Multo frigidius solito. [39,23] (MENEDEMVS) Quid est in causa? senium? [39,24] (OGYGIVS) Nugator, scis diuos non senescere. Verum haec noua persuasio, quae late per orbem diuagatur, facit, ut infrequentius salutetur solito. Et si qui ueniunt, salutant tantum, nihil aut quam minimum donant, dictitantes eam pecuniam rectius collocari in egenos. [39,25] (MENEDEMVS) Impia persuasio. [39,26] (OGYGIVS) Itaque tantus apostolus, qui solet totus gemmis et auro fulgere, nunc stat ligneus uix sebaceam habens candelam. [39,27] (MENEDEMVS) Si uerum est quod audio, periculum est ne reliquis item diuis idem ueniat usu. [39,28] (OGYGIVS) Imo circumfertur epistola, quam hac de re scripsit ipsa Virgo Maria. [39,29] (MENEDEMVS) Quae Maria? [39,30] (OGYGIVS) Quae cognomen habet a lapide. [39,31] (MENEDEMVS) Apud Rauracos, ni fallor. [39,32] (OGYGIVS) Ea est. [39,33] (MENEDEMVS) Cui scripsit? [39,34] (OGYGIVS) Nomen ipsa indicat epistola. [39,35] (MENEDEMVS) Per quem missa est? [39,36] (OGYGIVS) Haud dubie quin per angelum, qui posuerat scriptam in suggesto, unde concionatur is, ad quem scripta est. Et ne quid fraudis suspiceris, uidebis epistolam g-autographon. [39,37] (MENEDEMVS) Itane agnoscis manum angeli, qui est Virgini ab epistolis? [39,38] (OGYGIVS) Quid ni? [39,39] (MENEDEMVS) Quo tandem argumento? [39,40] (OGYGIVS) Legi epitaphium Bedae, quod ab angelo insculptum est: elementorum figurae per omnia congruunt. Legi et syngrapham Aegidio missam: congruunt. An non haec satis arguunt rem? [39,41] (MENEDEMVS) Fasne est inspicere? [39,42] (OGYGIVS) Fas, si deieres te taciturum. [39,43] (MENEDEMVS) Oh lapidi dixeris. [39,44] (OGYGIVS) Iam sunt et lapides hoc nomine infâmes, quod nihil celent. [39,45] (MENEDEMVS) Muto igitur dicito, si lapidi parum fidis. [39,46] (OGYGIVS) Hac lege recitabo, tu fac utranque arrigas aurem. [39,47] (MENEDEMVS) Arrexl. [39,48] (OGYGIVS) Maria mater Iesu Glaucopluto S- D-. Quod Luterum sequutus strennue suades superuacaneum esse inuocare diuos, a me quidem isto nomine bonam magnamque inisti gratiam, scito. Nam antehac tantum non enecabar improbis mortalium opplorationibus. Ab una postulabantur omnia, quasi filius meus semper infans esset, quia talis fingitur pingiturque in sinu meo, ut ex nutu matris adhuc pendeat neque quicquam ausit negare petenti, uidelicet metuens, ne si quid neget roganti, ego uicissim ipsi negem mammam sitienti. Et nonnunquam ea petent a Virgine, quae uerecundus iuuenis uix auderet petere a laena, quaeque me pudet literis committere. Interim negociator lucri causa nauigaturus in Hispaniam committit mihi pudicitiam suae concubinae. Et uirgo Deo sacra abiecto uelo fugam adornans deponit apud me famam integritatis suae, quam ipsa tendit prostituere. Occlamat mihi miles impius et ad lanienam conductus : Beata Virgo, da praedam opimam. Occlamat aleator: Faue, diua; pars lucri tibi decidetur. Et si parum faueat alea, me conuiciis lacerant maleque precantur, quae non adfuerim sceleri. Occlamat qui quaestui turpi semet exponit: Da prouentum uberem. Si quid negem, ilico reclamant: Ergo ne sis mater misericordiae. Aliorum uota non tam impia sunt, quam inepta. Clamat innupta: Maria, da mihi formosum ac diuitem sponsum. Clamat nupta: Da mihi bellos catulos. Clamat grauida: Da mihi facilem partum. Clamat anus: Da diu uiuere sine tussi sitique. Clamat senex delirus : Da repubescere. Clamat philosophus: Da nodos insolubiles nectere. Clamat sacerdos: Da sacerdotium opimum. Clamat episcopus : Serua meam ecclesiam. Clamat nauta: Da prosperos cursus. Clamat praefectus: Ostende mihi filium tuum, antequam moriar. Clamat aulicus: Da uere confiteri in mortis articulo. Clamat rusticus: Da tempestiuam pluuiam. Clamat rustica: Serua gregem et armentum incolume. Si quid renuo, ilico sum crudelis. Si relego ad filium, audio: Vult ille quicquid tu uis. Itane ego sola et mulier et uirgo dabo operam nauigantibus, belligerantibus, negociantibus, ludentibus aleam, nubentibus, parturientibus, satrapis, regibus et agricolis? Atqui quod dixi minimum est prae his quae patior. Sed his negociis nunc multo minus grauor, quo quidem nomine tibi gratias agerem maximas, nisi commodum hoc incommodum maius secum traheret: plus est ocii, sed minus est honorum, minus est opum. Ante salutabar regina coelorum, domina mundi, nunc uix a paucis audio : Aue Maria. Ante uestiebar gemmis et auro, abundabam mutatoriis, deferebantur aurea gemmeaque donaria; nunc uix tegor dimidiato palliolo, eoque corroso a muribus. Prouentus autem annui uix tantum est, ut alam miserum aedituum, qui accendat lucernulam aut candelam sebaceam. Atque haec tamen poterant ferri, ni maiora etiam moliri dicereris. Huc tendis, ut aiunt, ut quicquid usquam est diuorum, exigas ex aedibus sacris. Etiam atque etiam uide quid agas. Non deest aliis diuis, quo suam ulciscantur iniuriam. Eiectus e templo Petrus potest tibi uicissim occludere regni coelestis ostium. Paulus habet gladium. Bartholomaeus cultro armatus est. Guilhelmus sub pallio monachi totus armatus est, non sine graui lancea. Quid autem agas cum Georgio et equite et cataphracto, hasta simul et gladio formidabili? Nec inermis est Antonius, habet sacrum ignem. Sunt item et caeteris sua uel arma uel mala, quae quibus uolunt immittunt. Me uero quantumuis inermem non tamen eiicies, nisi simul eiecto filio, quem ulnis teneo. Ab hoc non me patiar diuelli; aut hunc una mecum extrudes, aut utrunque relinques, nisi mauis habere templum sine Christo. Haec te scire uolui. Tu cogita, quid mihi respondendum censeas. Nam mihi plane res cordi est. Ex aede nostra lapidea, Calen- Aug- An- filii mei passi 1574. Beata Virgo mea manu subscripsi. [39,49] (MENEDEMVS) Minax profecto ac formidabilis epistola. Cauebit, opinor, Glaucoplutus. [39,50] (OGYGIVS) Si sapit. [39,51] (MENEDEMVS) Quamobrem non eadem de re scripsit huic optimus ille Iacobus? [39,52] (OGYGIVS) Nescio, nisi quod longius abest; et his temporibus intercipiuntur omnes epistolae. [39,53] (MENEDEMVS) Sed quis deus te redegit in Angliam? [39,54] (OGYGIVS) Ventus illuc inuitabat mire secundus, atque id propemodum eram pollicitus diuae Parathalassiae me post biennum ipsam reuisurum. [39,55] (MENEDEMVS) Quid petiturus ab illa? [39,56] (OGYGIVS) Nihil noui, nisi illa uulgaria: familiam incolumem, rem uberiorem, longaeuam laetamque uitam in hoc seculo et perennem felicitatem in futuro. [39,57] (MENEDEMVS) Non poterat eadem praestare Virgo mater apud nos? Habet Antuuerpiae templum longe augustius quam in Parathalasso. [39,58] (OGYGIVS) Haud nego posse, uerum aliis in locis alia largitur, siue sic uisum est animo illius, siue, ut est benigna, semet in hoc nostris affectibus accommodat. [39,59] (MENEDEMVS) De Iacobo frequenter audiui; sed, obsecro te, describe mihi regnum istius Parathalassiae. [39,60] (OGYGIVS) Equidem expediam quam potero paucissimis. Celeberrimum nomen est per uniuersam Angliam. Nec temere reperias in ea insula, qui speret res suas fore saluas, quin illam quotannis aliquo munusculo pro facultatum modulo salutarit. [39,61] (MENEDEMVS) Vbl habet? [39,62] (OGYGIVS) Ad extremum Angliae finem inter occidentem et septentrionem, haud procul a mari, passuum fere tribus milibus. Vicus est uix alia re uictitans, quam commeantium frequentia. Collegium est canonicorum, sed quibus a Latinis regulae cognomen additur, medium genus inter monachos et canonicos quos seculares appellant. [39,63] (MENEDEMVS) Amphibios mini narras, quod genus est fiber. [39,64] (OGYGIVS) Imo et crocodilus. Sed omissis cauillis, tribus uerbis expediam quod uis. In odiosis canonici sunt, in fauorabilibus monachi. [39,65] (MENEDEMVS) Adhuc mihi quidem aenigma refers. [39,66] (OGYGIVS) Quin addam apodixin mathematicam. Si Romanus Pontifex fulmine feriat omnes monachos, tutu canonici fuerint, non monachi. Sin idem permittat omnibus monachos uxorem ducere, tum fuerint monachi. [39,67] (MENEDEMVS) O nouos fauores, utinam abducant et meam. [39,68] (OGYGIVS) Sed ut ad rem: collegium hoc uix alios habet prouentus quam ex liberalitate Virginis. Nam maiora quidem donaria seruantur. Caeterum, si quid est nummorum aut leuioris precii, cedit in alimoniam gregis et praefecti, quem illi priorem uocant. [39,69] (MENEDEMVS) Probae uitae? [39,70] (OGYGIVS) Non illaudatae, pietate ditiores quam annuo censu. Templum est nitidum et elegans, uerum in eo non habitat Virgo, sed illud honoris gratia cessit filio. Illa suum habet templum, ut dextra sit filio. [39,71] (MENEDEMVS) Dextra? Quo igitur spectat filius? [39,72] (OGYGIVS) Bene mones. Quum occidentem spectat, dextram habet matrem; ubi se uertit ad solis exortum, sinistra est. Nec hic tamen habitat, nondum enim aedificium est absolutum, et locus est undique perflabilis, patentibus ostiis, patentibus fenestris, et in propinquo est oceanus, uentorum pater. [39,73] (MENEDEMVS) Durum, ubi igitur habet illa? [39,74] (OGYGIVS) In eo templo, quod inabsolutum dixi, est sacellum angustum ligneo tabulatu constructum, ad utrumque latus per angustum ostiolum admittens salutatores. Lumen est exiguum nec fere nisi ex cereis, fragrat odor naribus gratissimus. [39,75] (MENEDEMVS) Haec omnia congruunt religioni. [39,76] (OGYGIVS) Imo si introspicias, Menedeme, dicas diuorum esse sedem, adeo gemmis, auro argentoque nitent omnia. [39,77] (MENEDEMVS) Accendis animum, ut eo me conferam. [39,78] (OGYGIVS) Haud poenituerit itineris. [39,79] (MENEDEMVS) Nihil est illic olei sacri? [39,80] (OGYGIVS) Inepte. Oleum istud non resudat nisi e sepulchris diuorum, uelut Andreae et Catarinae. Maria sepulta non est. [39,81] (MENEDEMVS) Erraui, fateor. Sed absolue fabulam. [39,82] (OGYGIVS) Quo latius se spargat religio, alia aliis locis ostenduntur. [39,83] (MENEDEMVS) Et fortassis ut uberior sit largitio, iuxta illud: "Fit cito per multas praeda petita manus". [39,84] (OGYGIVS) Et nusquam non praesto sunt mystagogi. [39,85] (MENEDEMVS) Ex canonicis? [39,86] (OGYGIVS) Nequaquam, illi non adhibentur, ne per occasionem religionis alienentur a religione ac, dum obseruant Virginem, parum ipsi consulant suae uirginitati. Tantum in intimo sacello, quod dixi conclaue diuae Virginis, adstat altari canonicus quidam. [39,87] (MENEDEMVS) In quem usum? [39,88] (OGYGIVS) Vt recipiat seruetque quod datur. [39,89] (MENEDEMVS) An dant qui nolint? [39,90] (OGYGIVS) Minime, sed nonnullos pius quidam pudor huc adigit, ut dent astante quopiam, non daturi si testis abesset; aut largius dant aliquanto quam erant daturi. [39,91] (MENEDEMVS) Affectum humanum dicis, et mihi non inexpertum. [39,92] (OGYGIVS) Imo uero sunt quidam adeo dediti sanctissimae Virgini, ut dum simulant sese munus imponere altari, mira dexteritate suffurentur quod alius posuerat. [39,93] (MENEDEMVS) Fac nullum adstare, an non in tales ilico fulminaret Virgo? [39,94] (OGYGIVS) Qui magis id faceret Virgo, quam ipse Pater ethereus, quem non uerentur nudare suis ornamentis, uel perfosso templi pariete? [39,95] (MENEDEMVS) Non satis mihi constat, uirum magis debeam admirari, illorumne impiam confidentiam, an Dei lenitatem. [39,96] (OGYGIVS) Ad latus itaque septentrionale porta quaedam est, non templi, ne quid erres, sed septi, quo tota clauditur area templo adiacens. Ea ostiolum habet perpusillum, quale uidemus in ualuis nobilium, ut qui uelit ingredi, primum tibiam periculo exponere cogatur, deinde caput etiam submittat. [39,97] (MENEDEMVS) Profecto tutum non fuerit ad hostem ingredi per tale ostiolum. [39,98] (OGYGIVS) Recte coniectas. Narrabat mystagogus olim uirum equestris ordinis, equo insidentem, per hoc ostium elapsum e manibus inimici, qui iam fugienti imminebat. Ibi miser desperans sui, subita cogitatione salutem suam commendauit diuae Virgini, quae erat in proximo. Nam ad huius aram fugere decreuerat, si ualua patuisset. Et ecce rem inauditam: subito totus eques erat intra septa templi, altero frustra foris insaniente. [39,99] (MENEDEMVS) Et faciebat tam admirandae narrationis fidem? [39,100] (OGYGIVS) Maxime. [39,101] (MENEDEMVS) Id quidem non admodum facile apud te, hominem philosophum. [39,102] (OGYGIVS) Ostendebat in ostio laminam cupream infixam, quae habebat imaginem equitis seruati, eoque cultu quo tutu Anglica gens utebatur; quem et in uetustioribus picturis uidemus, quae, si non mentiuntur, frigebant id aetatis tonsores, et qui pannos tingunt ac texunt. [39,103] (MENEDEMVS) Qui sic? [39,104] (OGYGIVS) Quia barbatus erat non aliter quam caprae, et uniuersa uestis nullam habebat rugam; adeoque non erat maior corpore, ut strictu corpus ipsum redderet angustius. Erat et altera lamina, cellae 1iguram ac magnitudinem referens. [39,105] (MENEDEMVS) Iam dubitare fas non erat. [39,106] (OGYGIVS) Subter ostiolum erat cratis ferrea, quae peditem tantum transmitteret. Non conueniebat ut equus post eum calcaret locum, quem prior eques Virgini consecrasset. [39,107] (MENEDEMVS) Et merito. [39,108] (OGYGIVS) Hic ad orientem est sacellum prodigiis plenum. Eo me confero. Excipit alius mystagogus. Illic orauimus paulisper. Mox exhibetur nobis articulus humani digiti, e tribus maximi : exosculor. Deinde rogo cuius sint reliquiae. Ait sancti Petri. - Num apostoli, inquam? Aiebat. Deinde contemplans magnitudinem articuli, qui gigantis uideri potuerit: Oportuit, inquam, Petrum fuisse uirum praegrandi corpore. Ad hanc uocero e comitibus quidam in cachinnum solutus est. Id certe moleste tuli. Nam si is siluisset, aedituus nos nihil celasset reliquorum. Eum tamen utcunque placauimus datis aliquot drachmis. Ante aediculam erat tectum, quod aiebat hyberno tempore, quum nix obtexisset omnia, eo subito fuisse delatum e longinquo. Sub eo tecto putei duo ad summum pleni: fontis uenam aiunt esse sacram diuae Virgini, liquor est mire frigidus, efficax medicando capitis stomachique doloribus. [39,109] (MENEDEMVS) Si frigida medetur doloribus capitis et stomachi, posthac et oleum extinguet incendium. [39,110] (OGYGIVS) Miraculum audis, o bone. Alioqui quid esset miraculi, si frigida sedaret sitim? [39,111] (MENEDEMVS) Et ista sane est una pars fabulae. [39,112] (OGYGIVS) Affirmabant eum fontem derepente prosilisse e terra iussu sanctissimae Virginis. Ego cuncta diligenter circumspiciens, rogabam quot essent anni, quod ea domuncula fuisset eo deportata; dixit: Aliquot secula. - Alio qui parietes, inquam, non prae se ferunt aliquid uetustatis. - Non repugnabat. - Ne columnae quidem hae ligneae. - Non negabat esse nuper positas et res ipsa loquebatur. - Deinde haec, inquam, tecti culmea arundineaque materia uidetur esse recentior. - Assentiebatur. - Ac ne trabes quidem hae, inquam, transuersae nec ipsa tigna, quae culmos sustinent, uidentur ante multos annos posita. - Annuebat. - Atqui quum iam nulla casae pars superesset: Vnde igitur constat, inquam, hanc esse casulam illam e longinquo delatam? [39,113] (MENEDEMVS) Obsecro, quomodo sese ab hoc nodo expediebat aedituus? [39,114] (OGYGIVS) Scilicet incontanter ille ostendit nobis peruetustam ursi pellem tignis affixam, ac propemodum irrisit nostram tarditatem, qui ad tam manifestum argumentum non haberemus oculos. Itaque persuasi et tarditatis culpam deprecati uertimus nos ad coeleste lac beatae Virginis. [39,115] (MENEDEMVS) O matrem filii simillimam, ille nobis tantum sanguinis sui reliquit in terris, haec tantum lactis, quantum uix credibile est esse posse uni mulieri uniparae, etiam si nihil bibisset infans. [39,116] (OGYGIVS) Idem causantur de cruce Domini, quae priuatim ac publice tot locis ostenditur, ut, si fragmenta conferantur in unum, nauis onerariae iustum onus uideri possint. Et tamen totam crucem suam baiulauit Dominus. [39,117] (MENEDEMVS) An non tibi quoque mirum uidetur? [39,118] (OGYGIVS) Nouum fortasse dici possit, mirum nequaquam, quum Dominus, qui haec auget pro suo arbitrio, sit omnipotens. [39,119] (MENEDEMVS) Pie tu quidem interpretaris, at ego uereor ne multa talia fingantur ad quaestum. [39,120] (OGYGIVS) Non arbitror Deum passurum, si quis ipsum ad istum irrideat modum. [39,121] (MENEDEMVS) Imo quum a sacrilegis spoliatur et Mater et Filius et Pater et Spiritus, ne tantulum quidem sese commouent interdum, ut uel nutu uel crepitu deterreant scelestos. Tanta est numinis lenitas. [39,122] (OGYGIVS) Sic est, sed audi reliqua. Id lac seruatur in altari summo, in cuius medio Christus, ad dextram mater honoris gratia. Lac enim matrem repraesentat. [39,123] (MENEDEMVS) Conspicuum est igitur? [39,124] (OGYGIVS) Videlicet inclusum crystallo. [39,125] (MENEDEMVS) Liquidum igitur. [39,126] (OGYGIVS) Quid liquidum mihi narras, quum fusum sit ante annos mille quingentos? Concretum est: dicas cretam tritam alboque oui temperatam. [39,127] (MENEDEMVS) Quin igitur nudum ostentant ? [39,128] (OGYGIVS) Ne contaminetur uirorum osculis lac uirgineum. [39,129] (MENEDEMVS) Probe dicis. Nam sunt, opinor, qui os admoueant nec purum nec uirgineum. [39,130] (OGYGIVS) Vbi nos uidet mystagogus, accurrit, lineam uestem induit, sacram stolam addidit ceruici, procubuit religiose et adorauit. Mox nobis lac sacrosanctum osculandum porrexit. Hic in extremo altaris gradu religiose procubuimus et ipsi. Et Christo primum salutato, Virginem oratiuncula tali, quam in hoc ipsum pararam, appellauimus. Virgo parens, quae tuis uirgineis uberibus lactare meruisti coeli terraeque Dominum, filium tuum Iesum, optamus, ut illius sanguine purificati proficiamus et nos ad felicem illam infantiam rationabilem, quae nescia maliciae, fraudis ac doli, lac Euangelicae doctrinae concupiscit assidue, donec proficiat in uirum perfectum, in mensuram plenitudinis Christi, cuius felici consortio frueris in aeternum, cum Patre et Spiritu Sancto. Amen. [39,131] (MENEDEMVS) Pia sane deprecatio. Quid illa? [39,132] (OGYGIVS) Visus est uterque annuere, nisi me fallebant oculi. Nam subsilire uidebatur sacrum lac et candidior aliquanto affulgebat Eucharistia. Interim mystagogus ad nos accessit, tacitus quidam, sed tabellam porrigens, qualem apud Germanos offerunt, qui in pontibus telos exigunt. [39,133] (MENEDEMVS) Equidem saepenumero male precatus sum illis petacibus tabellis, quum per Germaniam iter facerem. [39,134] (OGYGIVS) Dedimus drachmas aliquot, quas ille obtulit Virgini. Mox per interpretem eius linguae pulchre peritum et iuuenem blandae cuiusdam eloquentiae, nomen erat, ni fallor, Robertus Aldrisius, percontatus sum quam potui ciuilissime, quibus argumentis cognitum haberet hoc esse lac Virginis. Id ego sane pio studio scire cupiebam, quo possem impiis quibusdam haec omnia ridere solitis os obturare. Primum mystagogus obducta fronte obticuit, iussi ut interpres instaret, sed blandius etiam. Ille uero blandissime, adeo ut si matrem ipsam nuper puerperam talibus uerbis appellasset, non fuerit aegre latura. Ille ueto tamquam afflatus numine quopiam, nos intuens oculis stupentibus ac ueluti horrore uocem blasphemam execrantibus. Quid opus, inquit, ista percontari, quum habeatis tabulam authenticam? Et omnino uidebatur nos ut haereticos eiecturus, nisi drachmae delinissent hominis ferociam. [39,135] (MENEDEMVS) Quid uos interim? [39,136] (OGYGIVS) Nos, quid censes? Non aliter quam fuste icti aut fulmine tacti nosmet illinc subduximus, suppliciter audaciae ueniam comprecati. Sic enim conuenit in rebus sacris. Inde proficiscimur ad aediculam, hospitium diuae Virginis. Huc euntibus aperit sese quidam mystagogus ex illis minoribus nosque ueluti noscitans intuetur, aliquantulum progressis occurrit alius itidem contemplans nos, post etiam tertius. [39,137] (MENEDEMVS) Fortasse cupiebant te pingere. [39,138] (OGYGIVS) At ego longe diuersum suspicabar. [39,139] (MENEDEMVS) Quld isthuc? [39,140] (OGYGIVS) Sacrilegum quempiam suppilasse nonnihil ex mundo sacrae Virginis et in me suspicionem intentam esse. Itaque sacellum ingressus tali precatiuncula saluto matrem Virginem: O sola foeminarum omnium mater et uirgo, mater felicissima, uirgo purissima, nunc te puram impuri uisimus, salutamus, donariolis nostris utcunque colimus, utinam donet nobis filius tuus, ut sanctissimos tuos mores imitantes mereamur et nos per Spiritus Sancti gratiam, spiritualiter Dominum Iesum intimis animi uisceribus concipere simulque conceptum nunquam amittere. Amen. Simulque exosculatus aram deposui drachmas aliquot et abii. [39,141] (MENEDEMVS) Quid hic Virgo ? Nullone nutu dedit signum auditae precatiunculae? [39,142] (OGYGIVS) Lumen, ut dixi, erat ambiguum et illa stabat in tenebris ad dextrum latus altaris. Postremo me sic deiecerat oratio prioris mystagogi, ut non auderem oculos attollere. [39,143] (MENEDEMVS) Istius igitur profectionis non erat admodum laetus exitus. [39,144] (OGYGIVS) Imo multo laetissimus. [39,145] (MENEDEMVS) Reddidisti animum, nam mihi quoque cor in genua deciderat, ut loquitur Homerus. [39,146] (OGYGIVS) A prandio repetimus templum. [39,147] (MENEDEMVS) Audebas suspectus sacrilegii? [39,148] (OGYGIVS) Fortassis, sed ipse mihi suspectus non eram. Nescit pauorem mens sibi bene conscia. Trahebat me tabulae uisendae cupiditas, ad quam mystagogus nos relegarat. Eam diu quaesitam tandem inuenimus, uerum in alto defixam, ut non a quibuslibet oculis legi posset. Mihi tales sunt oculi, ut nec Lynceus dici possim, nec omnino lusciosus. Itaque legentem Aldrisium oculis obiter assectatus sum, nec illi satis fidens in re tanta. [39,149] (MENEDEMVS) Excussa est omnis dubitatio? [39,150] (OGYGIVS) Puduit me mei, qui subdubitassem, adeo res tota illic ponebatur ob oculos, nomen, locus, res ut erat ordine gesta; breuiter, nihil omissum. Dictus est Guilhelmus Lutetiae natus uir pius, quum alias tum praecipue religiosus in conquirendis toto orbe diuorum reliquiis. Is peragratis regionibus plurimis, monasteriis ac templis undique lustratis, tandem peruenit Constantinopolim. Nam huius Guilhelmi frater illic agebat episcopum. Is iam adornantem reditum admonuit esse uirginem quandam Deo dicatam, quae lac haberet Virginis matris; abunde felicem futurum, si uel precario uel precio uel arte portionem aliquam posset nancisci. Nam caeteras reliquias omnes, quas hactenus collegerat, nihil esse ad tam sacrum lac. Ibi Guilhelmus non conquieuit, donec exorat dimidium eius lactis. Eo thesauro plusquam Croesus sibi uidebatur. [39,151] (MENEDEMVS) Quid ni, et quidem praeter spem? [39,152] (OGYGIVS) Recta domum properat; in itinere morbus occupat. [39,153] (MENEDEMVS) Vt nihil est in rebus humanis nec diu nec undiquaque felix. [39,154] (OGYGIVS) Vbi uidet periculum, accessit clam Gallum, fidissimum eius peregrinationis comitem. Et religiose stipulatus silentium committit illi lac hac lege, ut, si incolumis domum redeat, deponat eum thesaurum in ara diuae Virginis, quae colitur Lutetiae in augusto templo, utrinque Sequanam praeterlabentem intuens; et amnis ipse uidetur honoris gratia decedere numini Virginis. Vt rem in pauca conferam, sepultus est Guilhelmus, alter properat. Et hunc morbus corripit. Is desperans sui tradit Anglo comiti lac, sed multis obtestationibus astricto, ut faceret, quod fuerat ipse facturus. Moritur hic, recipit ille et in aram deponit lac canonicis eius loci praesentibus, qui tum temporis adhuc dicebantur regulares, quales adhuc sunt apud diuam Genouefam. Ab his impetrauit lactis dimidium. Id delatum in Angliam tandem in Parathalassum detulit, huc uocante mentem illius afflatu spiritus. [39,155] (MENEDEMVS) Pulchre certe sibi constat haec narratio. [39,156] (OGYGIVS) Imo ne qua residere posset dubitatio, ascripta erant nomina episcoporum a suffragiis, qui lac illud inuisentibus non absque munusculo tantum impartierunt relaxationis, quantum ex suo dimenso largiri possunt. [39,157] (MENEDEMVS) Quantum id est? [39,158] (OGYGIVS) Dierum quadraginta. [39,159] (MENEDEMVS) Etiam apud inferos dies est? [39,160] (OGYGIVS) Certe tempus est. [39,161] (MENEDEMVS) Vbi totum hoc dimensum semel fuerint elargiti, non superest quod largiantur? [39,162] (OGYGIVS) Minime. Subscatet enim subinde quod dent, ac plane diuersum quiddam accidit hic atque in dolio Danaidum. Illud enim quum continenter impleatur, semper tamen inane est. Hinc si semper haurias, nihilo tamen minus est in dolio. [39,163] (MENEDEMVS) Si centum hominum milibus largiantur quadraginta, singuli tantundem habent? [39,164] (OGYGIVS) Tantundem. [39,165] (MENEDEMVS) Et si, qui ante prandium acceperunt quadraginta, rursus sub coenam poscerent quadraginta, praestone esset quod daretur? [39,166] (OGYGIVS) Imo si hora eadem decies. [39,167] (MENEDEMVS) Vtinam mihi tale scriniolum esse domi, non optarim nisi tres drachmas, modo sic scateant. [39,168] (OGYGIVS) Quin optas, ut totus fias aureus, tantundem accepturus ex uoto? Verum ad tabulam redeo. Addebatur et illud pii cuiusdam candoris argumentum: lac Virginis, quod aliis compluribus in locis ostendebatur, satis quidem esse uenerandum, hoc tamen caeteris esse uenerabilius, quod illa abraderentur a saxis, hoc ex ipsis Virginis uberibus effluxisset. [39,169] (MENEDEMVS) Vnde id constabat? [39,170] (OGYGIVS) Oh, narrarat hoc uirgo, quae lac dederat. [39,171] (MENEDEMVS) Et illi fortasse communicarat diuus Bernardus. [39,172] (OGYGIVS) Sic arbitror. [39,173] (MENEDEMVS) Cui natu grandi contigit gustare lac ex eadem mamma, quam suxit puer Iesus. Vnde miror illum mellifluum dici potius quam lactifluum. Sed quomodo lac Virginis dicitur, quod non fluxit ex uberibus? [39,174] (OGYGIVS) Fluxit et illud, sed saxo, cui forte lactans insidebat, exceptum concreuit, deinde uolente Deo sic multiplicatum est. [39,175] (MENEDEMVS) Recte. Perge. [39,176] (OGYGIVS) His itaque peractis, dum paramus abitum obambulantes interim, et si quid offerretur spectatu dignum circunspectantes, rursum adsunt mystagogi: limis intuentur, digito subnotant, accurrunt, abeunt, recurrunt, nutant, uidebantur compellaturi, si fuisset audaciae satis. [39,177] (MENEDEMVS) Nihil ibi metuebas? [39,178] (OGYGIVS) Imo faciem illis obuerti sic arridens et intuens, quasi ad compellandum inuitarem. Tandem unus aggressus rogat quod mihi nomen esset. Edo. Num is essem, qui ante biennum affixisset uotiuam tabellam literis Hebraicis. Fatebar esse me. [39,179] (MENEDEMVS) Scribis Hebraice? [39,180] (OGYGIVS) Minime; sed isti, quicquid non intelligunt, Hebraicum uocant. Mox accersitus, ut coniicio, uenir illius collegii g-prohtos g-husteros. [39,181] (MENEDEMVS) Quod istuc dignitatis nomen est? Non habent abbatem? [39,182] (OGYGIVS) Non. [39,183] (MENEDEMVS) Quur ita? [39,184] (OGYGIVS) Quia nesciunt Hebraice. [39,185] (MENEDEMVS) Non episcopum? [39,186] (OGYGIVS) Nequaquam. [39,187] (MENEDEMVS) Quamobrem? [39,188] (OGYGIVS) Quia Virgo pauperior etiamnum est, quam ut emat pedum ac mitram nimio uenalem. [39,189] (MENEDEMVS) Non saltem praepositum? [39,190] (OGYGIVS) Ne id quidem. [39,191] (MENEDEMVS) Quid obstat? [39,192] (OGYGIVS) Quia praepositus dignitatis est nomen, non sanctimoniae. Et ideo canonicorum collegia nomen abbatis reiiciunt, praepositi libenter amplectuntur. [39,193] (MENEDEMVS) Atqui g-prohton g-husteron antehac audiui nunquam. [39,194] (OGYGIVS) Nae tu magnopere rudis es grammatices. [39,195] (MENEDEMVS) g-Husteroprohton noui in tropis. [39,196] (OGYGIVS) Tenes. Hic, qui priori proximus est, prior est posterior. [39,197] (MENEDEMVS) Suppriorem dicis. [39,198] (OGYGIVS) Is me salutauit satis humaniter. Narrat quantopere sudatum sit a multis, ut uersus eos legerent, quot frustra extersa conspicilla. Quoties aduenisset aliquis uetustus Theologiae aut Iuris Doctor, adductus est ad tabellam, alius dicebat esse literas Arabicas, alius fictitias. Tandem repertus est qui legeret titulum. Is descriptus erat uerbis ac literas Romanis, sed maiusculis; Graeci uersus erant descripti Graecis maiusculis, quae prima specie uidentur referre maiusculas Latinas. Rogatus descripsi sententiam carminum Latine, uerbum uerbo reddens. Huius opellae quum praemiolum oblatum constantes recusarem, affirmans nihil esse tam arduum quod in Virginis sanctissimae gratiam non essem cupidissime facturus, etiam si literas iuberet illinc perferre Hierosolymam. [39,199] (MENEDEMVS) Quid opus te grammatophoro, quum illi tot angeli adsint a manibus atque a pedibus? [39,200] (OGYGIVS) Ille protulit e crumena ligni fragmentum defectum e trabe, in qua Virgo mater uisa est consistere. Odor mirus protinus arguebat esse rem oppido sacram. Ego uero tam insigne munus pronus et nudato capite summa cum ueneratione terque quaterque exosculatus reposui in crumenam. [39,201] (MENEDEMVS) Licetne uidere? [39,202] (OGYGIVS) Per me quidem licebit; caeterum, si ieiunus non es aut si nocte proxima fuit tibi res cum uxore, non suaserim ut uideas. [39,203] (MENEDEMVS) Ostende, nihil periculi. [39,204] (OGYGIVS) En tibi. [39,205] (MENEDEMVS) O te beatum isto munere. [39,206] (OGYGIVS) Ego, ne sis insciens, non permutarim hoc tantillum fragmentulum cum uniuerso auro Tagi. Includam auro, sed sic ut per crystallum pelluceat. Tum hysteroprotus, ubi me uidet tam religiose gestientem eo munusculo, iudicans non indignum, cui maiora quoque committerentur, rogat, num quando uidissem secreta Virginis. Ea uox me nonnihil commouit, non tamen ausus sum percontari quae diceret secreta Virginis. Siquidem in rebus tam sacris etiam linguae lapsus non uacat periculo. Nego me uidisse, sed uidendi cupidissimum esse dico. Inducor iam uelut afflatus numine. Accenditur una atque altera teda cerata, ostenditur imaguncula nec magnitudine nec materia nec opere praecellens, sed uirtute pollens. [39,207] (MENEDEMVS) Moles non multum habet momenti ad aedenda miracula. Vidi Christophorum Lutetiae non hamaxiaeum aut colossaeum, sed monti iusto parem, nullis tamen illic miraculis nobilem, quod quidem audierim. [39,208] (OGYGIVS) Ad pedes Virginis est gemma, cui nondum apud Latinos aut Graecos nomen inditum; Galli a buffone dedere nomen, eo quod buffonis effigiem sic exprimat, ut nulla ars idem posset efficere. Quoque maius est miraculum, pusillus est lapillus, non prominet buffonis imago, sed in ipsa gemma uelut inclusa pellucet. [39,209] (MENEDEMVS) Fortassis imaginantur buffonis similitudinem, quemadmodum insecta filicis stirpe imaginamur aquilam. Et quemadmodum pueri quid non uident in nubibus? dracones ignem spirantes, montes igni candentes, armatos concurrentes. [39,210] (OGYGIVS) Imo, ne sis insciens, nullus buffo uiuus euidentius exprimit seipsum quam illic erat expressus. [39,211] (MENEDEMVS) Hactenus pertuli fabulas tuas, posthac alium quaere, cui persuadeas de buffone. [39,212] (OGYGIVS) Nihil mirum est, Menedeme, te sic affectum esse. Nec mihi quisquam persuasurus erat, etiam si totus ordo theologorum asseuerasset, nisi his oculis, hisce inquam oculis, uidissem, intuitus essem, comperissem. Sed interim mihi uideris satis incurius rerum naturalium. [39,213] (MENEDEMVS) Quamobrem? quia non credo uolare asinos? [39,214] (OGYGIVS) An non uides quam ludat artifex natura in omnium rerum coloribus ac formis exprimendis, quum aliis quidem in rebus, sed praecipue in gemmis? deinde quam admirandas uires gemmis illis indiderit, prorsus incredibiles, ni cominus experientia faceret nobis fidem? Dic mihi, crediturus eras chalybem intactum a magnete attrahi et rursus ab eodem depelli sine contactu, nisi uidisses oculis? [39,215] (MENEDEMVS) Profecto nunquam, etiam si decem Aristoteles hoc mihi deierassent. [39,216] (OGYGIVS) Ne protinus igitur fabulosum clames, si quid audis nondum experimento compertum. In ceraunia fulminis uidemus imaginem, in pyropo uiuum ignem, in chalazia grandinis et speciem et rigorem, etiam si coniicias in medium ignem; in smaragdo profundas ac pellucidas maris undas; carcinias cancri marini speciem imitatur, echites uiperae, scarites scari piscis, hieracites accipitris, geranites gruis collum effictum exhibet, aegophthalmus caprinum oculum ostendit; est qui suillum, est qui tres simul hominis oculos; lycophthalmus lupi pingit oculum quatuor coloribus, rutilo et sanguineo, in medio nigrum candido cingitur; cyameam nigram si aperias, fabam in medio reperies; dryites truncum arboris effingit et ligni in modum ardet quoque; cissites et narcissites hederam pingit, astrapias fulminis radios e medio candido seu cyaneo iaculatur; phlegontites incendium intus ostendit, quod non exeat; in anthracitide uideas scintillas quasdam discurrere, crocias croci colorera reddit, rhodites rosae, chalcites aeris, aetites aquilam exprimit, cauda candicante; taos pauonis picturam habet, chelidonia aspidis, myrmicites innatam habet formicae repentis imaginem, cantharias scarabeum totum exprimit, scorpites scorpium mire depingit. Sed quid ego haec persequor quae sunt innumera, quum nulla sit naturae pars uel in elementis uel in animantibus uel in plantis, quam illa ueluti lasciuiens non expresserit in gemmis? Miraris in hac gemma buffonem expressum? [39,217] (MENEDEMVS) Miror naturae tantum esse ocii, ut sic ludat omnium rerum imitatione. [39,218] (OGYGIVS) Voluit exercere curiositatem humani ingenii nosque uel sic ab ocio propellere. Et tamen quasi nihil sit quo fallamus taedium temporis, insanimus in moriones, in aleas, in praestigiarum ludibria. [39,219] (MENEDEMVS) Verissima praedicas. [39,220] (OGYGIVS) Addunt quidam non leues hoc gemmarum genus, si admoueas aceto, innatare, motis etiam membris. [39,221] (MENEDEMVS) Quur buffonem addunt Virgini? [39,222] (OGYGIVS) Quia haec spurcitiem omnem, uirulentiam, fastum, auariciam et quicquid est terrenarum cupiditatum uicit, calcauit, extinxit. [39,223] (MENEDEMVS) Vae nobis, qui tantum buffonem geramus in pectore. [39,224] (OGYGIVS) Puri erimus, si sedulo colamus Virginem. [39,225] (MENEDEMVS) Quomodo gaudet coli? [39,226] (OGYGIVS) Gratissimum illi cultum praestiteris, si fueris imitatus. [39,227] (MENEDEMVS) Numero dixisti, sed istuc perdifficile est. [39,228] (OGYGIVS) Est sane, sed idem pulcherrimum est. [39,229] (MENEDEMVS) Age, perge quod coeperas. [39,230] (OGYGIVS) Deinde commonstrat aureas argenteasque statuas: Haec, inquit, mere aurea est, haec argentea inaurata; addit singulis pondus, pretium ac doni autorem. Quum ad singula mirabundus gratularer Virgini tam beatam opulentiam; mystagogus : Quoniam, inquit, uideo te pium spectatorem, non arbitror aequum, ut te quicquam celem, uidebis quae Virginis sunt secretissima, simulque depromit ex ipso altari mundum rerum admirabilium, cuius singulas partes si pergam recensere, dies hic non suffecerit narrationi. Sic illa sane peregrinatio mihi felicissime cessit. Expletus sum affatim spectaculis et hoc inaestimabile donum mecum aufero, pignus ab ipsa Virgine datum. [39,231] (MENEDEMVS) Nullumne fecisti periculum, quid ualeat lignum tuum ? [39,232] (OGYGIVS) Feci. In diuersorio quodam ante triduum reperi quendam mente captum, cui iam parabantur uincula, lignum hoc suppositum est illius ceruicali clam ipso, obdormiit somno profundo pariter ac prolixo. Mane surrexit integrae mentis. [39,233] (MENEDEMVS) Non fuerat phrenesis, sed paroenia fortassis. Huic malo solet mederi somnus. [39,234] (OGYGIVS) Quum libebit iocari, Menedeme, fac aliam tibi quaeras materiam; in diuos iocis ludere nec pium est nec tutum. Imo uir ipse narrabat sibi in somnis apparuisse mulierem admiranda specie, quae poculum ipsi porrexerit. [39,235] (MENEDEMVS) Elleborum, opinor. [39,236] (OGYGIVS) Istuc incertum est, illud certissimum, hominem mentis esse compotem. [39,237] (MENEDEMVS) Praeteristi Thomam Cantuariensem archiepiscopum? [39,238] (OGYGIVS) Minime gentium. Nulla peregrinatio religiosior. [39,239] (MENEDEMVS) Audire gestio, nisi molestum est. [39,240] (OGYGIVS) Imo te quaeso, ut audias. Cantium dicitur ea pars Angliae quae Galliam et Flandriam spectat. Huius metropolis est Cantuaria. In ea sunt duo monasteria perte contingua, utrumque Benedictinos habet. Id quod habet diui Augustini titulum uidetur antiquius; hoc quod nunc appellatur diui Thomae, sedes Archiepiscopi fuisse uidetur, ubi cum paucis electis monachis uitam ageret; quemadmodum et hodie praesules habent aedes ecclesiae continguas, sed ab aedibus reliquorum canonicorum semotas. Olim enim fere tum episcopi tum canonici monachi erant, id arguunt manifesta rerum uestigia. Templum autem diuo Thomae sacrum tanta maiestate sese erigit in coelum, ut procul etiam intuentibus religionem incutiat. Itaque nunc suo splendore uicini luminibus officit et locum antiquitus religiosissimum uelut obscure. Turres sunt ingentes duae procul ueluti salutantes aduenas miroque nolarum aenearum boatu, longe lateque regionem uicinam personantes. In uestibulo templi, quod est ad austrum, stant saxo sculpti tres armati, qui manibus impiis uirum sanctissimum trucidarunt. Addita sunt gentis cognomina: Tusci, Fusci, Beri. [39,241] (MENEDEMVS) Quur tantum honoris habetur impiis? [39,242] (OGYGIVS) Videlicet idem honoris habetur iis quod habetur Iudae, Pilato, Caiphae, cohorti militum sceleratorum, quos operose sculptos uides in auratis altaribus. Adduntur cognomina, ne quis posthac usurpet gloriae causa. Ingeruntur oculis, ne quis aulicus posthac iniiciat manus uel in episcopos uel in possessiones Ecclesiae. Nam tres illi satellites a peracto facinore uersi sunt in rabiem, nec reddita mens est, nisi implorato Thomae sanctissimi fauore. [39,243] (MENEDEMVS) O perpetuam martyrum clementiam. [39,244] (OGYGIVS) Ingressis aperit sese spaciosa quaedam aedificii maiestas. Ea pars quoslibet recipit. [39,245] (MENEDEMVS) Nihilne illic uisendum? [39,246] (OGYGIVS) Nihil praeter structurae molem et libros aliquot columnis affixos, in quibus est Euangelium Nicodemi et sepulchrum nescio cuius. [39,247] (MENEDEMVS) Quid deinde? [39,248] (OGYGIVS) Cancelli ferrei sic arcent ingressum, ut conspectum admittant eius spatii, quod est inter extremam aedem et chori quem uotant locum. Ad hunc conscenditur multis gradibus, sub quibus testudo quaedam aperit ingressum ad latus septentrionale. Illic ostenditur altare ligneum diuae Virgini sacrum, pusillum nec ulla te uisendum, nisi monumento uetustatis, luxum hisce temporibus exprobrantis. Illic uir pius dicitur extremum uale dixisse Virgini, quum mors immineret. In ara est cuspis gladii, quo praefectus est uertex optimi praesulis ac cerebrum confusum, uidelicet quo mors esset praesentior. Huius ferri sacrum rubiginem amore martyris religiose sumus exosculati. Hinc digressi subimus cryptoporticum. Ea habet suos mystagogos. Illic primum exhibetur caluaria martyris perforata, reliqua tecta sunt argento, summa cranii pars nuda patet osculo. Simul ostenditur plumbea lamina, Thomae Acrensis titulum habens insculptum; pendent ibidem in tenebris indusia cilicina, cingula subligariaque, quibus antistes ille subigebat carnem suam, ipso aspectu horrorem incutientia nobisque mollitiem ac delicias nostras exprobrantia. [39,249] (MENEDEMVS) Fortassis et monachis ipsis. [39,250] (OGYGIVS) Istac de re nec affirmare possum nec negare. Ne refert quidem mea. [39,251] (MENEDEMVS) Vera narras. [39,252] (OGYGIVS) Hinc redimus in chori locum. Ad latus septentrionale reserantur arcana, dictu mirum, quantum ossium illinc prolatum sit, caluaria, menta, dentes, manus, digiti, integra brachia, quibus omnibus adoratis fiximus oscula, nec erat futurus finis, nisi qui mihi tum comes erat eius peregrinationis parum commodus interpellasset ostentandi studium. [39,253] (MENEDEMVS) Quis iste? [39,254] (OGYGIVS) Anglus erat nomine Gratianus Pullus, uir eruditus ac pius, sed minus affectus erga partem hanc religionis quam ego uolebam. [39,255] (MENEDEMVS) Vicleuita quispiam, opinor. [39,256] (OGYGIVS) Non arbitror, etiam si libros illius legerat, incertum unde nactus. [39,257] (MENEDEMVS) Is offendit mystagogum? [39,258] (OGYGIVS) Prolatum est brachium adhuc carnem habens sanguinolentam. Huius osculum exhorruit ac uultu quoque taedium quoddam prae se ferebat. Mox sua recondidit mystagogus. Hinc spectauimus altaris tabulam et ornamenta, mox quae sub altari fuerant recondita, opulenta omnia. diceres Midam et Croesum fuisse mendicos, si spectares uim auri atque argenti. [39,259] (MENEDEMVS) Hic nihil osculorum? [39,260] (OGYGIVS) Non, sed aliud uotorum genus tetigit animum meum. [39,261] (MENEDEMVS) Quodnam? [39,262] (OGYGIVS) Suspirabam domi meae nihil esse talium reliquiarum. [39,263] (MENEDEMVS) Sacrilegum uotum! [39,264] (OGYGIVS) Fateor, et supplex ueniam precatus sum a diuo priusquam pedem efferrem templo. Post haec ducimur in sacrarium. Deus bone, quae illic pompa uestium holosericarum, quae uis candelabrorum aureorum! Ibidem uidimus pedum diui Thomae, uidebatur arundo lamina argentea obuestita, minimum erat ponderis, nihil operis, nec altius quam usque ad cingulum. [39,265] (MENEDEMVS) Nulla crux? [39,266] (OGYGIVS) Nullam uidi. Ostensum est pallium, holosericum quidem, sed crasso filo, nullo auro gemmisue insigne. Aderat et sudarium sudoris ex collo contracti manifestasque sanguinis notas retinens. Haec uetustae frugalitatis monumenta libenter sumus exosculati. [39,267] (MENEDEMVS) Ista non ostenduntur quibuslibet? [39,268] (OGYGIVS) Nequaquam, o bone. [39,269] (MENEDEMVS) Vnde tibi tantum est habitum fidei, ut nihil arcani celaretur? [39,270] (OGYGIVS) Erat mihi nonnihil noticiae cura R- P- Guilhelmo Vuaramo archiepiscopo. Is me tribus uerbis commendauit. [39,271] (MENEDEMVS) Ex multis audio uirum singulari praeditum humanitate. [39,272] (OGYGIVS) Quin potius dicas ipsam esse humanitatem, si noris. lam ea doctrina, ea morum synceritas, ea uitae pietas, ut nullam absoluti praesulis dotem in eo desideres. Ab his igitur deducimur ad superiora. Nam post altare summum, rursus uelut in nouum templum ascenditur. Illic in sacello quodam ostenditur tota facies optimi uiri inaurata multisque gemmis insignita. Hic casus quidam inopinatus pene totam illam meam felicitatem interturbauit. [39,273] (MENEDEMVS) Expecto quid mali dicas. [39,274] (OGYGIVS) Hic minimum iniit gratiae comes meus Gratianus. Is a precatiuncula rogauit mystagogum assessorem: Heus, inquit, bone pater, uerumne est quod audio, Thomam dum uiueret fuisse benignissimum erga pauperes ? - Verissimum, inquit ille. Coepitque multa de illius erga tenues beneficentia commemorare. - Tum Gratianus : Non arbitror eum affectum in illo mutatum esse, nisi forte in melius. - Assensus est mystagogus. - Rursus ille: Quum igitur uir sanctissimus tam liberalis fuerit in egenos, quum adhuc pauper esset et ipse praesidiis pecuniarum egeret ob corpusculi necessitatem, an non putas aequo animo laturum nunc, quum tam opulentus sit nec ullius egeat, si qua mulier paupercula domi habens liberos famelicos aut filias ob dotis inopiam de pudicitia periclitantes aut maritum morbo decumbentem omnibusque praesidiis destitutum precata ueniam detrahat ex his tantis opibus aliquam particulam subleuandae familiae, uelut a uolente sumens uel dono uel mutuo ? - Ad haec quum nihil responderet assessor capitis aurei, Gratianus, ut est uehemens: Ego, inquit, plane confido sanctissimum uirum etiam gauisurum, quod mortuus quoque suis opibus subleuaret inopiam pauperum. - Ibi mystagogus corrugare frontem, porrigere labra, Gorgoneis oculis nos obtueri; nec dubito quin sputo conuiciisque nos eiecturus fuerit e templo, nisi cognouisset nos ab archiepiscopo commendatos. Equidem utcunque placaui blandis uerbis iram hominis negans Gratianum quicquam horum ex animo loqui, sed suo more ludere, simulque drachmas aliquot deposui. [39,275] (MENEDEMVS) Ego sane tuam pietatem uehementer approbo. Verum mihi nonnunquam serio uenit in mentem, quo colore possint excusari a crimine, qui tantum opum insumunt templis extruendis, ornandis, locupletandis, ut nullus omnino sit modus. Fateor in sacris uestibus, in uasis templi deberi cultui solemni suam dignitatem, uolo et structuram habere maiestatem suam. Sed quorsum attinent rot baptisteria, tot candelabra, tot statuae aureae, quorsum organorum quae uocant immensi sumptus? nec unicis interim contenti sumus; quorsum ille musicus hinnitus magno censu conducendus, quum interim fratres et sorores nostrae uiuaque Christi templa situ fameque contabescant? [39,276] (OGYGIVS) In his quidem nemo uir pius ac prudens modum non desiderat. Verum quoniam hoc uitium ex immodica quadam pietate nascitur, fauorem promeretur, praesertim quoties in mentem uenit diuersus morbus istorum qui templa suis opibus spoliant. Ista fere donantur a potentibus ac monarchis, deterius peritura in aleam aut bellum. Et si quid hinc alienes, primum habetur pro sacrilegio, deinde contrahunt manus suas qui dare solent, insuper et inuitantur ad rapinam. Igitur harum rerum magis illi custodes sunt quam domini. Denique malim uidere templum sacra supellectile luxurians, quam ut sunt quaedam nuda, sordida, stabulis equorum similiora quam templis. [39,277] (MENEDEMVS) At legimus olim laudatos episcopos, quod uasa sacra diuendiderunt eaque pecunia subuenerunt egenis. [39,278] (OGYGIVS) Laudantur et hodie, sed laudantur tantum; imitari nec licet nec libet, opinor. [39,279] (MENEDEMVS) Remoror tuam narrationem. Nunc expecto fabulae catastrophen. [39,280] (OGYGIVS) Accipe : paucis expediam. Inter haec prodiit summus ille mystagogus. [39,281] (MENEDEMVS) Quis nam? Abbas loci? [39,282] (OGYGIVS) Mitram habet, census habet abbaticos, solo nomine caret et prior dicitur ob id, quod archiepiscopus abbatis loco est. Nam antiquitus quisquis erat eius ditionis archiepiscopus, idem erat et monachus. [39,283] (MENEDEMVS) Equidem uel camelus appellari sustineam, si census esset abbate dignus. [39,284] (OGYGIVS) Mihi quidem uisus est uir pius iuxta et prudens neque Scoticae theologiae rudis. Is nobis aperuit thecam, in qua reliquum sancti uiri corpus quiescere dicitur. [39,285] (MENEDEMVS) Vidisti ossa? [39,286] (OGYGIVS) Id quidem fas non est, nec liceret nisi admotis scalis. Sed auream thecam theca contegit lignea. Ea funibus sublata opes nudat inaestimabiles. [39,287] (MENEDEMVS) Quid audio? [39,288] (OGYGIVS) Vilissima pars erat aurum : gemmis raris ac praegrandibus collucebant, nitebant ac fulgurabant omnia; quaedam superabant oui anserini magnitudinem. Ibi multa cum ueneratione circumstabant aliquot monachi. Sublato tegumento adorauimus omnes. Prior candida uirga demonstrabat contactu singulas gemmas, addens nomen Gallicum, pretium et autorem doni. Nam praecipuas monarchae dono miserant. [39,289] (MENEDEMVS) Oportuit illum esse praeditum insigni memoria. [39,290] (OGYGIVS) Recte coniectas, quanquam iuuat et exercitatio, frequenter enim hoc agit. Hinc reducit in cryptoporticum. Illic domicilium habet Virgo mater, sed subobscurum, semel atque iterum ferreis cancellis circumsepta. [39,291] (MENEDEMVS) Quid metuit? [39,292] (OGYGIVS) Nihil, opinor, nisi fures. Nec enim unquam uidi quicquam diuitiis onustius. [39,293] (MENEDEMVS) Caecas mihi diuitias narras. [39,294] (OGYGIVS) Admotis lucernis uidimus plusquam regale spectaculum. [39,295] (MENEDEMVS) Vincit opibus Parathalassiam? [39,296] (OGYGIVS) Specie longe superat, abstrusa nouit ipsa. Haec non ostenditur, nisi magnatibus aut praecipuis amicis. Postremo reducimur in sacrarium. Illic detractum est scrinium nigro contectum corio. Depositum est in mensam. Apertum est. Mox omnes flexis genibus adorarunt. [39,297] (MENEDEMVS) Quid inerat? [39,298] (OGYGIVS) Fragmenta quaedam linteorum, lacera, pleraque mucci uestigium seruantia. His, ut aiebant, uir pius extergebat sudorem a facie siue collo, pituitam e naribus, aut si quid esset similium sordium, quibus non uacant humana corpuscula. Ibi meus Gratianus rursum non optimum iniit gratiam. Huic et Anglo et noto nec mediocris autoritatis uiro prior benignus unum e linteolis obtulit dono, credens sese munus longe gratissimum offerre. Sed Gratianus hic parum gratus non sine fastidii significatione digitis contrectauit unum et contemptim reposuit, porrectis labiis uelut poppysmum imitans. Nam hic illi mos erat, si quid offenderet, quod tamen contemnendum esse iudicaret. Meum animum semel et pudor et timor discruciabant. Prior tamen, ut est homo non stupidus, dissimulabat hoc factum nosque post oblatum uini poculum humaniter dimisit. Quum rediremus Londinum. [39,299] (MENEDEMVS) Quid oportuit, quum iam non procul abesses a littore tuo? [39,300] (OGYGIVS) Sic est. Sed ego littus illud perquam lubens fugi, magis infame fraudibus ac rapinis, quam ullae sunt Maleae naufragiis. Dicam quod proxima uidi traiectione. Complures e littore Caletiensi deuehebamur ad nauem maiorem. In his erat Gallus quidam iuuenis, pauper ac pannosus. Ab hoc exigunt dimidium drachmae. Tantum enim extorquent e singulis ob breuissimam uectationem. Ille excusabat paupertatem, isti per iocum explorant scilicet, ac detractis calceis, inter suppactas soleas reperiunt decem aut duodecim drachmas, eas eripiunt palam ridentes et conuiciis ludentes in sceleratum Gallum. [39,301] (MENEDEMVS) Quid iuuenis? [39,302] (OGYGIVS) Quid aliud? Flebat. [39,303] (MENEDEMVS) Num ex autoritate faciebant ista? [39,304] (OGYGIVS) Prorsus eadem qua furantur sarcinas hospitum, qua tollunt crumenas, si quando datur opportunitas. [39,305] (MENEDEMVS) Mirum est istos tantum audere facinus, tot testibus consciis. [39,306] (OGYGIVS) Sic assueuerunt, ut recte fieri putent. Spectabant e maiore naui complures, in cymba aderant aliquot Angli negociatores, qui frustra obmurmurabant. Illi uelut in re faceta gloriabantur deprehensum sceleratum Gallum. [39,307] (MENEDEMVS) Ego istos maritimos fures ludens ac iocans subigerem in crucem. [39,308] (OGYGIVS) Atqui talibus scatet utrunque littus. Hic mihi coniecta, quid domini faciant, ausint quum talia fures. Proinde posthac quaslibet ambages malim quam illud compendium. Ad haec, quemadmodum ad inferos facilis descensus, sed reditus difficillimus, ita per hoc littus ingressus non admodum facilis, exitus difficillimus est. Haerebant Londini nautae aliquot Antuuerpienses, cum illis decreueram me mari committere. [39,309] (MENEDEMVS) Habet ea regio nautas adeo sanctos? [39,310] (OGYGIVS) Vt simia semper est simia, fateor, ita nauta semper est nauta; uerum si ad hos conferas, qui rapto uiuere didicerunt, angeli sunt. [39,311] (MENEDEMVS) Meminero, si quando me quoque libido ceperit eam insulam inuisendi. Sed in uiam redi, unde te deduxi. [39,312] (OGYGIVS) Ergo Londinum petentibus haud procul a relicta Cantuaria occurrit uia uehementer caua simul et angusta, praeterea decliuis, sic utrinque abrupto aggere, ut non possis effugere; nec uitari potest, quin hac facias iter. Ad eius uiae laeuum latus est mendicabulum aliquot seniculorum. Ab iis procurrit aliquis, simul atque sentiunt aduenientem equitem, conspergit aqua sacra; mox offert calcei summam partem, obuinctam aereo circulo, in quo uitrum est gemmae specie. Exosculati dant nummulum. [39,313] (MENEDEMVS) In eiusmodi uia malim mendicabulum seniculorum, quam gregem ualentium latronum. [39,314] (OGYGIVS) Gratianus equitabat mihi sinister, propior mendicabulo; conspersus est aqua, tulit utrunque. Vbi porrigeretur calceos, rogabat quid sibi uellet. Ait calceum esse sancti Thomae. Incanduit homo et ad me uersus: Quid, inquit, sibi uolant hae pecudes, ut osculemur calceos omnium bonorum uirorum? Quin eadem opera porrigunt osculandum sputum aliaque corporis excrementa? Miserebat me seniculi datoque nummulo consolatus sum tristem. [39,315] (MENEDEMVS) Mea sententia non omnino praeter causam incanduit Gratianus. Si calcei soleaeque seruarentur ut argumentum frugalis uitae, non improbarem; caeterum impudens est soleas, calceos et subligaria osculanda obtrudere. [39,316] (OGYGIVS) Praestabat ista non fieri, ne quid dissimulem. Verum ex his rebus, quae subito corrigi non possunt, soleo, si quid inest boni, decerpere. Delectabat interim animum meum illa contemplatio: uirum bonum esse similem oui, malum noxiae bestiae. Vipera, postea quam periit, mordere quidem non potest, odore tamen sanieque inficit. Ouis quum uiuit, lacte nutrit, lana uestit, foetura ditat; mortua porrigit utile corium totaque esculenta est. Itidem uiri feroces et huic mundo dediti, dum uiuunt, omnibus incommodi sunt, mortui strepitu nolarum, ambitiosa sepultura molesti sunt uiuis, nonnunquam et successorum inaugurationibus, hoc est, nouis exactionibus. Probi uero nulla non ex parte magnam omnibus de se praebent utilitatem. Velut hic diuus, dum in uiuis esset, exemplo, doctrina, monitis ad pietatem inuitabat, consolabatur destitutos, subleuabat egenos. Ac mortui pene maior utilitas. Extruxit hoc locupletissimum templum, sacerdotum ordini per uniuersam Angliam plurimum autoritatis conciliauit. Hoc denique calcei fragmentum alit egenorum conuenticulum. [39,317] (MENEDEMVS) Est quidem ista pia contemplatio. Sed demiror te, quum isto sis animo, nunquam inuisisse antrum sancti Patricii, de quo prodigiosa quaedam uulgo iactant nec mihi satis uerisimilia. [39,318] (OGYGIVS) Imo nulla hic tam prodigiosa potest esse narratio, quin res ipsa superet. [39,319] (MENEDEMVS) Ergo illuc quoque penetrasti? [39,320] (OGYGIVS) Enauigaui paludem uere Stygiam, descendi in fauces Auerni, uidi quicquid apud inferos geritur. [39,321] (MENEDEMVS) Bearis me, si non grauaberis referre. [39,322] (OGYGIVS) Sit hoc colloquii nostri prooemium satis, ut arbitror, prolixum. Eo domum, ut iubeam adornari coenam; nam adhuc impransus sum. [39,323] (MENEDEMVS) Quur impransus ? num religionis gratia? [39,324] (OGYGIVS) Minime, sed inuidiae causa. [39,325] (MENEDEMVS) Num inuides uentri tuo? [39,326] (OGYGIVS) Imo rapacibus cauponibus, qui quum nolint quod aequum est apponere, tamen non uerentur ab hospitibus quod iniquum est exigere. Eos sic ulcisci soleo. Si spes datur coenae lautioris uel apud notum uel apud pandocheum paulo minus sordidum, in prandio laborat mihi stomachus. Sin prandium obtulit fortuna quale uolo, sub coenam incipit dolere stomachus. [39,327] (MENEDEMVS) Non pudet uideri parcum ac sordidum? [39,328] (OGYGIVS) Menedeme, qui talibus in rebus pudoris impendium faciunt, crede mihi, male collocant sumptum. Ego meum pudorem aliis usibus seruare didici. [39,329] (MENEDEMVS) Iam sitio reliquum fabulae; quare me in coena expecta conuiuam, ibi narrabis commodius. [39,330] (OGYGIVS) Equidem habeo gratiam, quod ultro temet offers conuiuam, quum multi uehementer rogati pernegent; sed haec tibi conduplicabitur gratia, si hodie domi coenes. Nam mihi tempus hoc sumetur salutandae familiae. Sed habeo consilium utrique nostrum commodius. Cras mihi uxorique meae domi tuae adornato prandium. Tum uel usque ad coenam proferentur fabulae, donec te fatearis iam esse saturum. Et si uoles, ne in coena quidem te destituemus. Quid scabis caput? Tu para, nos bona fide ueniemus. [39,331] (MENEDEMVS) Malim inemptas fabulas. Verum age, prandiolum dabitur, sed insipidum, nisi tu bonis fabulis condias. [39,332] (OGYGIVS) Sed heus tu, nonne titillat te animus, ut has peregrinationes obeas? [39,333] (MENEDEMVS) Fortasse titillabit, ubi tu peroraueris, nunc ut affectus sum, sat habeo stationes obire Romanas. [39,334] (OGYGIVS) Romanas, qui Romam nunquam uideris? [39,335] (MENEDEMVS) Dicam. Sic domi obambulo, ingredior conclaue curoque ut salua sit filiarum pudicitia. Rursus hinc in officinam, contemplor quid agant famuli famulaeque. Inde in culinam, circunspiciens, si quid opus sit admonitu; hinc alio atque alio, obseruans quid agant liberi, quid uxor, sollicitus ut omnia sint in officio. Hae mihi sunt stationes Romanae. [39,336] (OGYGIVS) At ista pro te curaret diuus Iacobus. [39,337] (MENEDEMVS) Vt ipse curem ista, praecipiunt sacrae literae; ut diuis committam, nunquam legi praeceptum.