[7,0] COLLOQUIUM VII. MILITIS CONFESSIO. HANNO, THRASYMACHUS. [7,1] {HANNO} Unde redis nobis Vulcanus, qui Mercurius hinc abieras nobis? {THRASYMACHUS} Quos Vulcanos aut quos Mercurios mihi narras? {HANNO} Quia alatus uidebare quum abires, nunc claudicas. {THRASYMACHUS} Sic a bello rediri solet. {HANNO} Quid tibi cum bello, homo quouis dama fugacior? {THRASYMACHUS} Spes praedae reddiderat fortem. {HANNO} Multum igitur refers manubiarum? {THRASYMACHUS} Imo zonam inanem. {HANNO} Tanto minus grauare sarcina. {THRASYMACHUS} Atqui sceleribus onustus redeo. {HANNO} Grauis profecto sarcina, si uerum dicit Propheta, qui peccatum appellat plumbum. {THRASYMACHUS} Plus illic scelerum et uidi, et patraui, quam unquam antehac in omni uita. {HANNO} Ecquid igitur arridet uita militaris? {THRASYMACHUS} Nihil neque scelestius, neque calamitosius. {HANNO} Quid igitur in mentem uenit istis, qui nummo conducti, nonnulli gratis, currunt ad bellum, non aliter quam ad conuiuium? {THRASYMACHUS} Ego nihil aliud coniectare possim, quam illos agi malis furiis, seseque totos malo daemoni ac miseriae deuouisse, nec aliud, quam hic manes suos anticipare. {HANNO} Ita quidem uidetur. Nam ad res honestas uix ullo pretio conduci queant. Sed expone nobis, quomodo gestum sit praelium, et utro sese inclinarit uictoria. {THRASYMACHUS} Tantus erat strepitus, tumultus, tubarum bombi, cornuum tonitrua, hinnitus equorum, clamor uirorum, ut neque uidere potuerim, quid gereretur, adeo ut uix scirem ubi essem ipse. {HANNO} Unde igitur ceteri, qui ex bello ueniunt, sic depingunt singula, quid quisque dixerit aut gesserit, quasi nusquam non adfuissent otiosi spectatores? {THRASYMACHUS} Ego credo, istos mentiri splendide. In tentorio meo quid gestum sit, scio: quid in praelio, prorsus ignoro. {HANNO} An ne hoc quidem scis, unde tibi uenerit claudicatio? {THRASYMACHUS} Vix, ita me Mauors posthac male amet: suspicor aut saxo, aut equi calce laesum genu. {HANNO} At ego scio. {THRASYMACHUS} Scis? an tibi narrauit aliquis? {HANNO} Non, sed diuino. {THRASYMACHUS} Dic igitur. {HANNO} Quum fugeres pauidus, collapsus humi offendisti in silicem. {THRASYMACHUS} Dispeream, nisi rem acu tetigisti. Adeo uerisimile est, quod diuinasti. {HANNO} Abi domum, et uxori narra tuas uictorias. {THRASYMACHUS} Illa mihi occinet haud suaue encomium, qui nudus redeam. {HANNO} Sed unde restitues, quod rapuisti? {THRASYMACHUS} Iam pridem restitui. {HANNO} Cui? {THRASYMACHUS} Scortis, oenopolis, et iis, qui me uicerunt alea. {HANNO} Satis militariter. Par est, ut quod male partum est, peius dispereat. Verum a sacrilegiis, opinor, temperatum est. {THRASYMACHUS} Imo illic erat sacrum nihil. Nec profanis parcitum est, nec fanis. {HANNO} Quo pacto sarcies? {THRASYMACHUS} Negant oportere sarciri, quod in bello commissum sit: iure fit, quod illic fit. {HANNO} Iure belli fortassis. {THRASYMACHUS} Tenes. {HANNO} At istud ius summa est iniuria. Te non patriae pietas, sed praedae spes pertraxit in bellum. {THRASYMACHUS} Fateor, et arbitror paucos illuc ire sanctiore proposito. {HANNO} Est aliquid insanire cum multis. {THRASYMACHUS} Concionator e suggesto pronunciauit, bellum esse iustum. {HANNO} Suggestum illud non solet mentiri. Sed ut iustum sit principi, non continuo iustum est tibi. {THRASYMACHUS} Audiui ex Rabbinis, quod licet sua cuique arte uiuere. {HANNO} Praeclara ars, incendere domos, diripere templa, uiolare sacras uirgines, spoliare miseros, occidere innoxios. {THRASYMACHUS} Lanii conducuntur ad mactandum bouem; cur nostra ars reprehenditur, quod conducimur ad mactandos homines? {HANNO} Non eras sollicitus, quonam esset migratura anima tua, si contigisset in bello cadere? {THRASYMACHUS} Non admodum. Bona spes habebat animum meum. Nam diuae Barbarae me semel commendaram. {HANNO} Receperat illa tutelam tui? {THRASYMACHUS} Sic mihi uisa est annuere capite aliquantulum. {HANNO} Quando isthuc tibi uisum est? mane? {THRASYMACHUS} Non, sed a coena. {HANNO} Sed tum, ut arbitror, etiam arbores tibi uisae sunt ambulare. {THRASYMACHUS} Ut hic diuinat omnia! sed praecipua spes erat in diuo Christophoro, cuius imaginem quotidie contemplabar. {HANNO} In tentoriis? Unde illic diui? {THRASYMACHUS} Carbone pinxeramus illum in uelo. {HANNO} Nimirum haudquaquam ficulnum, ut aiunt, praesidium erat carbonarius ille Christophorus. Sed extra iocum; non uideo qui possis expiari a tantis flagitiis, nisi te conferas Romam. {THRASYMACHUS} Imo noui uiam breuiorem. {HANNO} Quam? {THRASYMACHUS} Ibo ad Dominicales; illic paullo transigam cum commissariis. {HANNO} Etiam de sacrilegiis? {THRASYMACHUS} Etiam si Christum ipsum spoliassem, ac decollassem etiam; tam largas habent indulgentias, et auctoritatem componendi. {HANNO} Bene habet, si uestram compositionem Deus ratam habuerit. {THRASYMACHUS} Imo magis metuo, ne diabolus non habeat ratam. Nam Deus natura placabilis est. {HANNO} Quem tibi sacerdotem deliges? {THRASYMACHUS} Cui cognouero quam minimum esse frontis ac bonae mentis. {HANNO} Ne non habeant similes labra lactucas. Ab illo purus abibis ad corpus dominicum? {THRASYMACHUS} Quid ni? Posteaquam semel effudero sentinam in illius cucullam, ego me exonerauero sarcina: ipse uiderit, qui absoluit. {HANNO} Qui scis, an absoluat? {THRASYMACHUS} Scio. {HANNO} Quonam indicio? {THRASYMACHUS} Quia manus imponit capiti, admurmurans, nescio quid. {HANNO} Quid si reddat tibi omnia peccata tua, quum manum imponit, haec admurmurans: absoluo te, ab omnibus benefactis, quae nulla in te comperio, et restituo te tuis moribus, talemque dimitto, qualem accepi? {THRASYMACHUS} Viderit ille, quid dicat: mihi satis est, quod me credo absolutum. {HANNO} Sed isthuc tuo periculo credis. Fortasse non fuerit satis Deo, cui debes. {THRASYMACHUS} Unde tu mihi obuius, qui mihi conscientiam e serena nubilam redderes? {HANNO} Felix occursus. Bona auis est obuius amicus, qui bene moneat. {THRASYMACHUS} Nescio quam bona, certe parum suauis.