[35,0] COLLOQUIUM XXXV. Hippoplanus. Personae : Aulus, Phaedrus. [35,1] {AULUS} Deum immortalem, ὡς σεμνοπροσωπεῖ noster Phaedrus, et subinde in coelum suspicit. Adoriar. Quid accidit nouae rei, Phaedre? {PHAEDRUS} Quam ob rem istud interrogas, Aule? {AULUS} Quoniam e Phaedro mihi uideris factus Cato, tanta est in uultu seueritas. {PHAEDRUS} Non mirum, amice; modo confessus sum peccata mea. {AULUS} Phy, iam desino mirari. Sed dic age, bona fide confessus es omnia? {PHAEDRUS} Omnia quae quidem in mentem ueniebant, unico duntaxat excepto. {AULUS} Cur unum hoc reticuisti? {PHAEDRUS} Quia nondum potuit mihi displicere. {AULUS} Oportet esse peccatum suaue. {PHAEDRUS} An peccatum sit, nescio: sed tamen, si uacat, audies. {AULUS} Audiam equidem lubens. {PHAEDRUS} Scis quanta sit impostura apud nostros in his, qui uendunt, aut locant equos? {AULUS} Plus scio, quam uellem, non semel ab illis delusus. {PHAEDRUS} Nuper incidit mihi iter, cum satis prolixum, tum etiam accelerandum. Adeo quendam ex illis, quem dixisses eius generis minime malum; et intercedebat mihi cum homine nonnihil etiam amicitiae. Narro, mihi rem esse seriam; opus esse praestrenuo equo: si unquam praebuisset se mihi bonum uirum, nunc praestaret. Ille pollicetur, sese sic mecum acturum, ut ageret cum fratre suo carissimo. {AULUS} Fortassis et fratri impositurus. {PHAEDRUS} Inducit in stabulum, iubet, ut eligam ex omnibus equis quemcunque uellem. Tandem unus plus ceteris arridebat. Ille probat iudicium meum, deierans, eum equum frequenter a multis expetitum esse; se eum maluisse seruare amico singulari, quam ignotis addicere. Conuentum est de pretio: numeratur pecunia praesens: conscendo. Mira alacritate gestiebat equus in egressu: dixisses feroculum esse: nam erat obesulus et pulchellus. Ubi iam equitassem sesquihoram, sensi, plane lassum, ne calcaribus quidem impelli posse. Audieram, tales ab illis ad imposturam ali, quos e specie iudicares insignes, ceterum laboris impatientissimos. Ego continuo mecum: Captus sum. Age, par pari referam, ubi rediero domum. {AULUS} Quid heic consilii capiebas, eques absque equo? {PHAEDRUS} Id quod res dabat, deflexi in proximum uicum; illic clam apud quendam mihi notum deposui equum, et conduxi alterum: profectus sum quo destinaueram; reuersus sum, reddo conductitium equum, reperio meum sophistam, ut erat, obesum et pulchre requietum: eo uectus redeo ad impostorem: rogo ut in stabulo suo alat dies aliquot, donec repetiero. Percunctatur quam commode me gesserit. Ego uero deiero per omnia sacra, me nunquam in uita conscendisse tergum equi felicioris; uolasse potius quam ambulasse, nec tam longo itinere nunquam sensisse lassitudinem, nec pilo factum ob laborem macriorem. Haec cum illi persuasissem esse uera, tacitus secum cogitabat, equum illum alium esse, quam hactenus suspicatus esset. Itaque priusquam abirem, rogabat, num mihi uenalis esset equus: primo negabam; quod si incideret iter denuo, non facile foret nancisci similem, attamen nihil esse mihi tam carum, quod non esset uenale pretio largo, etiamsi quis me ipsum, inquam, cuperet emptum. {AULUS} Nae tu pulchre Cretensem agebas cum Cretensi. {PHAEDRUS} Quid multis? Non dimittit me, nisi pronunciata equi indicatura. Indicaui non paulo pluris quam emeram. Digressus ab homine, mox suborno, qui mihi partem agat huius fabulae, pulchre instructum atque doctum: is ingressus domum inclamat locatorem, ait sibi opus esse insigni equo, et laboris egregie patienti. Alter ostendit multus, et pessimum quemque maxime praedicat; solum illum quem mihi uendiderat, quoniam existimabat uere talem, qualem praedicaueram, non laudat. At alter illico rogat, num et ille uenalis esset: nam descripseram illi formam equi, et locum indicaram. Locator primum obticescere, atque alios ambitiose praedicare. Cum iste ceteris utcunque probatis semper ageret de uno illo, tandem locator apud se:Plane fefellit me iudicium de illo equo: siquidem hic peregrinus statim agnouit hunc inter omnes. Cum instaret ille tandem hic:Venalis est, inquit,sed pretio fortasse deterreberis.Non est, inquit ille,magnum pretium, si rei dignitas respondeat: indica. Indicauit aliquanto pluris, quam indicaram ipsi, captans et hoc lucri. Tandem conuenit de pretio, datur arrha satis magna, nempe regalis aureus, ne qua suspicio incideret simulatae emptionis. Emptor iubet equo dari pabulum; se mox ait rediturum, et abducturum: dat etiam stabulario drachmam. Ego simulatque cognoui pactionem esse firmam, sic ut rescindi non posset, rursus ocreis et calcaribus armatus redeo ad locatorem, anhelus clamo. Adest ille; rogat quid uelim.Illico, inquam,adornetur equus meus. Nam e uestigio proficiscendum est ob rem maxime seriam. Atqui modo, inquit,mandabas, ut aliquot dies alerem equum tuum. Verum, inquam,sed praeter exspectationem obiectum est negotium, idque regium, quod nullam patitur dilationem.Heic ille:Eliges ex omnibus, quem uoles: tuum habere non potes. Rogo quam ob rem?Quia uenditus est, inquit. Ibi ego simulata magna perturbatione:Prohibeant, inquam,superi quod dicis. Hoc obiecto itinere non uenderem eum equum, etiamsi quis numeret quadruplum. Incipio rixam; clamo me perditum. Tandem incaluit et ille:Quid opus, inquit,his iurgiis? Indicasti equum, ego uendidi, si numero pretium, nihil habes quod mecum agas; sunt in hac urbe leges: ad exhibendum equum me non potes compellere.Cum diu clamassem, aut equum exhiberet, aut emptorem, tandem iratus numerat pretium. Emeram quindecim aureis, extimaram uiginti sex. Ille aestimarat triginta duobus. Cogitabat apud se, praestat hoc lucri facere, quam equum reddere. Abeo dolenti similis, ac uix placatus etiam data pecunia. Ille rogat, ut boni consulam; se aliis in rebus pensaturum hoc incommodi. Sic impositum est impostori. Habet equum nullis pretii. Exspectat ut, qui arrham dedit, ueniat numeratum pecuniam. At nemo uenit, nec unquam uenturus est. {AULUS} Interim nunquam tecum expostulauit? {PHAEDRUS} Qua fronte, aut quo iure id faceret? Conuenit quidem semel atque iterum, conquestus est de fide emptoris. Verum ego ultro expostulaui cum homine, dicens, illum eo malo dignum, qui praepropera uenditione tali equo me spoliarit. Hoc est crimen tam bene collocatum, mea sententia, ut non possim inducere animum confiteri. {AULUS} Ego mihi statuam poscerem, si quid tale designassem; tantum abest, ut confessurus sim. {PHAEDRUS} An ex animo loquaris, nescio; mihi tamen addis animum, quo magis lubeat talibus facere fucum.