[53] LIII. SENATULUS siue GUNAIKOSUNEDRION. CORNELIA, MARGARETA, PEROTTA, IULIA, CATHARINA. (CORNELIA) Quod felix faustumque sit huic ordini, totique Reipublicae foemineae et frequentes hodie conuenistis et alacres; unde spem optimam concipio, futurum, ut Deus propitius cuiquam ea suggerat in animum, quae ad communem omnium et dignitatem, et utilitatem pertinet. Scitis, opinor, omnes, quantum hinc commodis nostris decesserit, quod, cum uiri quotidianis conuentibus suum agant negotium, nos colo telaeque assidentes causam nostram deserimus. Itaque res huc deuenit, ut nec inter nos sit ulla Reipublicae disciplina, et uiri nos pene pro delectamentis habeant, uixque hominis uocabulo dignentur. Quod si, qua coepimus, pergamus, diuinate uos ipsae, quo tandem res sit euasura: uereor enim uerba sinistri ominis eloqui. Ut dignitatem nostram negligamus, certe incolumitas debet esse curae. At sapientissimus ille rex scriptum reliquit, Ibi demum esse salutem, ubi multa consilia. Habent episcopi suas synodos, habent monachorum greges sua conciliabula, habent milites suas stationes, habent fures sua conuenticula: denique habet et formicarum genus suos congressus. Solae omnium animantium mulieres nunquam coimus. (MARGARETA) Saepius quam decet. (CORNELIA) Nondum interloquendi tempus est; sinite me perorare; dabitur singulis dicendi locus. Neque nouum est quod facimus, uetus exemplum reuocamus. Siquidem ante annos mille trecentos, ni fallor, Heliogabalus Caesar laudatissimus. (PEROTTA) Quid laudatissimus, quem unco tractum in cloacam proiectum esse constat? (CORNELIA) Rursus interpellor. Si quem hac ratione probamus aut improbamus, malum dicemus Christum, quod in crucem suffixus sit: pium Domitium, quod domi sit mortuus. Atqui nihil obiicitur Heliogabalo atrocius, quam quod sacrum ignem, qui a uestalibus seruabatur, in terram abiecerit, quodque domi in larario Mosen habuerit et Christum, quem illi contumeliae caussa Chrestum uocabant. Is igitur Heliogabalus instituit, ut quemadmodum Imperator cum suis habebat senatum, in quo de rebus communibus consultaret; ita haberet et mater illius Augusta senatum suum, in quo de foemineae gentis negotiis tractaretur: quem uiri uel iocandi, uel discernendi gratia, Senatulum uocabant. Hoc exemplum tot iam saeculis intermissum res ipsa iam dudum monet nos instaurare. Nec ullam moueat, quod Paulus Apostolus uetat mulierem loqui in coetu, quam ille uocat Ecclesiam: de coetu uirorum loquitur; hic coetus est muliebris. Alioqui si semper tacendum erit foeminis, in quem usum natura dedit nobis et linguas non minus expeditas quam sunt uirorum, et uocem non minus sonoram quanquam illi sonant raucius, ac propius referunt asinos, quam nos. Verum illud oportet nobis omnibus esse curae, ut ea grauitate tractemus hoc negotium, ne rursus uiri Senatulum appellent; aut fortasse probrosius aliquod nomen excogitent, ut solent in nos libenter esse dicaces. Quanquam si liceat illorum comitia ueris aestimare, plus quam muliebria uideri possint. Videmus, monarchas tot iam annis nihil aliud quam belligerari: inter theologos, sacerdotes, episcopos, et populum nihil conuenire: quot homines, tot sententiae; et in his ipsis plus quam muliebris est inconstantia. Nec ciuitati cum ciuitate, nec uicino cum uicino concordia est. Si nobis essent traditae rerum habenae, aliquando, ni fallor, tolerabilius haberent res humanae. Non est fortasse foeminei pudoris, tantis proceribus tribuere stultitia: at fas est, opinor, recitare quod scripsit Salomon prouerbiorum capite decimo tertio: inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. Sed ne uos longiore morer prooemio, uti singula gerantur ordine, decenter et sine tumultu; primo loco tractandum erit, quae debent interesse concilio, quae submouendae sint. Nam immodica turba, tumultus est uerius, quam concilium: et paucorum consessus habet quiddam tyrannicum. Huc ego censeo nullam recipienda uirginem, eo quod incident permulta, quae non decet illas audire. (IULIA) At quo signo dignoscas uirgines? An pro uirginibus habebuntur, quaecunque coronam gestant? (CORNELIA) Non. At nuptas tantum recipiendas censeo. (IULIA) Et inter nuptas uirgines sunt, quae maritos habent eunuchos. (CORNELIA) Sed tribuatur hoc honoris coniugio, ut nuptae pro mulieribus habeantur. (IULIA) Alioqui si non excludimus nisi uirgines, erit immensa turba, nec multo decrescet numero. (CORNELIA) Excludentur et plusquam ter nuptae. (IULIA) Quam ob rem? (CORNELIA) Quoniam illis uelut emeritis debetur missio. Idem censeo de septuagesimum annum egressis. Statuendum, ne qua nominatim de uiro suo loquatur petulantius: in genere fas sit; sed ea moderatione, ne quid nimis. (CATHARINA) Qui minus hic libere de uiris liceat dicere, cum ipsi de nobis nusquam non loquantur? Meus Titius si quando studet esse conuiua festiuior, narrat, quid mecum noctu egerit, quid dixerim; neque raro multa solet affingere. (CORNELIA) Si uelimus fateri uerum, nostra dignitas pendet a uiris: eos si traducimus, quid aliud quam nos ipsas dehonestamus? Quanquam autem habemus non paucas iustae querimoniae causas, tamen expensa rerum omnium summa, nostra potior, est, quam illorum conditio. Illi dum quaerunt rem, per omnes terras ac maria uolitant, non sine capitis discrimine: illi, si bellum incidat, excitantur buccina, ferrei stant in acie, dum nos domi sedemus tutae. Si quid committunt aduersus leges, grauius in illos animaduertitur; nostro sexui parcitur. Denique magna ex parte in nobis situm est, ut commodos habemus maritos. Restat ut de consessus ordine statuatur, ne nobis eueniat, quod frequenter usu uenit regum, principum ac pontificum oratoribus, qui in conciliis totos tres menses litigant, antequam possint considere. Itaque censeo, primum esse debere nobilium ordinem; et in his praecedent, quae quatuor habent nobilitatis partes: proximae, quae tres: deinde, quae duas: postremae, quae unam: postremo, quae dimidiatam. Et in singulis ordinibus locus ex antiquitate designabitur. Nothae in suo quoque ordine extremum tenebunt locum. Alter consessus erit plebeiarum. In hoc primas tenebunt, quae copiosiorem sobolem enixae sunt. Inter pares litem dirimet aetas. Tertius erit earum, quae nondum pepererunt. (CATHARINA) Quo mittis uiduas? (CORNELIA) Commode mones. Istis locus dabitur in medio matrum, si modo liberos habent, habuerintue. Steriles extremum obtinebunt locum. (IULIA) Quem locum designas sacerdotum ac monachorum uxoribus' (CORNELIA) De his proximo consessu deliberabimus. (IULIA) Quid de his, quae corpore faciunt quaestum? (CORNELIA) Non patiemur hunc senatum admixtu talium inquinari. (IULIA) Quid de concubinis? (CORNELIA) Istarum non simplex est genus; de quibus per otium tractabitur. Adiiciendum est, quomodo fieri debeat Senatusconsultum, punctisne an calculis, an suffragiis uocalibus, an porrectis digitis, an discessione. (CATHARINA) In calculis dolus est, quemadmodum et in punctis: si pedibus eatur in sententiam, quoniam uestes longas gerimus, nimium mouebimus pulueris: optimum igitur, uti uoce pronuntiet unaquaeque quod sentit. (CORNELIA) At difficile est numerare uoces. Deinde cauendum, ne fiat pro consilio conuicium. (CATHARINA) Nihil fiet absque notariis, ne quid possit excidere. (CORNELIA) Ita quidem consultum est numero. Sed quibus modis excludes conuicium? (CATHARINA) Ne qua loquatur nisi rogata, et suo ordine. Quae secus fecerit, e senatu mouebitur. Tum si qua quid effutierit eorum, quae heic aguntur, silentio plectetur triduano. (CORNELIA) Hactenus de ratione tractandi. Nunc accipite, quibus de rebus consultandum sit. Primam oportet esse curam dignitatis: ea potissimum sita est in cultu. Cuius rei tantus est neglectus, ut hodie uix agnoscas discrimen inter nobilem et plebeiam, inter nuptam et uirginem et uiduam, inter matronam et meretricem. Adeo sublatus est pudor, ut quiduis usurpet quaelibet. Videre est plus quam plebeias ac loci plane sordidi, uestibus holosericis, undulatis, florulentis, uirgatis, byssinis, aureis, argenteis, pellibus zebellinis, Madauricis, cum interim maritus domi consuat calceos. Digitos habent smaragdis et adamantibus onustos; nam uniones nunc uulgo fastidiuntur. Ne quid querar de succinis et coralliis et crepidis inauratis. Satis erat tenuibus, in honorem sexus cingulis uti sericis, ac fimbrias uestium serico limbo decorare; nunc geminum est malum, et res familiaris extenuatur, et ordo, qui dignitatis est custos, confunditur. Si pilentis et lecticis eboratis ac bysso tectis uehuntur plebeiae, quid relictum est nobilibus ac potentibus? Et si uix equiti nupta caudam trahit ulnarum quindecim, quid faciet Ducis aut Comitis uxor? Atque haec res hodie est intolerabilior, quod mira temeritate subinde mutamus cultum. Pridem e porrectis a uertice cornibus pendebant linteamina. Hoc ornatu foeminae principes discernebantur a plebeiis. Illae ne quid conueniret, sumpserunt pilea foris ostentantia pelles albas nigris maculis uariegatas. Statim uulgus arripuit. Rursus mutato cultu sumpserunt flammea nigra bysso. Id foeminarum uulgus non solum ausum est imitari, uerum etiam addiderunt fimbrias aureas, denique et gemmas. Olim nobilium erat, a fronte atque a temporibus reuulsis pilis in uerticem capillos cogere. Non diu licuit, mox quaelibet aemulatae sunt. Tandem demiserunt crines in frontem; protinus et hoc imitatae sunt plebeiae. Solae nobiles olim habebant laterones et ante ambulones; et ex his unum delicatum, qui surrecturae manum porrigeret, qui laeuam incedentis brachio dextro fulciret: nec hoc honoris concedebatur nisi bene nato. Nunc ut passim id faciunt matronae, ita quoslibet ad hoc officium recipiunt, quemadmodum ad gestandum a tergo caudam. Item olim solae nobiles salutabant osculo, nec quemuis ad osculum recipiebant, imo ne dextram quidem porrigebant quibuslibet. Nunc qui corium olent, irruunt ad osculum foeminae, quae scutum habet plenae nobilitatis. Nec in coniugiis quidem habetur ulla dignitatis ratio. Patriciae nubunt plebeiis, plebeiae patriciis: ita nascuntur nobis hybridae. Nec ulla tam obscuro loco nata est, quae metuit adhibere fucos omnes nobilium: cum plebeiis sufficere deberet, aut flos recentis ceruisiae, aut succus recens ab arbore detracti corticis, aut si quid aliud paruo parabile: purpurissam, cerussam, stibium, reliquosque colores elegantiores oportebat claris foeminis relinquere. Iam in conuiuiis, in publico incessu, quam nullus ordo! Saepe fit ut negotiatoris uxor dedignetur utroque parente nobili cedere. Res igitur ipsa iam dudum hortatur, ut hisce de rebus aliquid certi statuamus. Atque haec inter nos facile poterunt transigi, quoniam non nisi ad foemineum pertinent genus. Est autem et quod cum uiris agamus, qui nos summouent ab omni dignitate, ac tantum nos pro lotricibus et cocis habent, ipsi res omnes pro suo gerunt arbitratu. Concedemus igitur illis magistratus publicos, ac bellicae rei curam. Quis hoc ferat, quod in clypeo semper uxoris insignia laeuum habent latus, etiamsi tribus partibus superet uiri nobilitatem? Deinde par est, ut in elocandis liberis etiam mater habeat ius suffragii. Et fortassis hoc quoque euincemus, ut uicissim geramus officia publica; duntaxat, quae intra moenia, et sine armis geri possunt. Haec est summa rerum, de quibus mihi uidetur operae pretium consultare. Super his apud se quaeque deliberet, ut de singulis fiant senatusconsulta, et si cui uestrum aliquid quippiam in mentem uenerit, cras in medium conferat. Conueniemus enim diebus singulis, donec synodum absoluerimus. Adhibeantur notariae quatuor, quae notis excipiant, quidquid dicatur. Praeterea quaestoriae duae, quae loquendi facultatem uel faciant, uel adimant. Sit hic consessus diuinationis loco.