[48,0] COLLOQUIUM XLVIII : Cyclops siue Euangeliophorus. Personae : Polyphemus, {CANNIUS}. [48,1] {CANNIUS} Quid hic uenatur Polyphemus? {POLYPHEMUS} Quid uener, rogas, sine canibus et uenabulo? {CANNIUS} Forte nympham aliquam hamadryadem. {POLYPHEMUS} Pulchre diuinasti. En tibi rete uenatorium. {CANNIUS} Quid ego uideo? Bacchum in exuuio leonis, Polyphemum cum codice? g-galeh g-krokohton. {POLYPHEMUS} Non croco tantum pinxi libellum, sed etiam minio lasurioque. {CANNIUS} Non loquor de croco, sed Graece dixi quiddam. Militaris uidetur libellus; nam nodis, laminis et circulis aereis armatus est. {POLYPHEMUS} Introspice. {CANNIUS} Video. Sane perquam bellus est: sed nondum ornasti satis. {POLYPHEMUS} Quid deest? {CANNIUS} Addere debebas tua insignia. {POLYPHEMUS} Quae? {CANNIUS} Sileni caput e dolio prospiciens. Sed quid tractat? artem potaticam? {POLYPHEMUS} Vide ne quam imprudens effutias blasphemiam. {CANNIUS} Quid igitur? estne sacri quippiam? {POLYPHEMUS} Est, quo nihil sacratius, Euangelium. {CANNIUS} g-Hehrakleis ! Quid Polyphemo cum Euangelio? {POLYPHEMUS} Quin ita rogas, quid Christiano cum Christo? {CANNIUS} Nescio, nisi quod te talem magis decet halbardacha. Nam si quis mihi ista specie ignotus occurreret in mari, piratam esse crederem; si in nemore, sicarium. {POLYPHEMUS} Atqui hoc ipsum nos docet Euangelium, ne quem iudicemus iuxta faciem. Quemadmodum enim saepenumero sub tunica cinericea latet animus tyrannicus, ita nonnunquam attonsum caput, circumtorta barba, torua supercilia, truces oculi, uertex plumam uentilans, sagum militare, caligae intersectae, tegunt euangelicum animum. {CANNIUS} Quidni? nonnunquam et sub pelle lupina latet ouis; et, si qua fides apologis, sub exuuio leonis latet asinus. {POLYPHEMUS} Imo ego noui, qui ouem gestat in uertice, uulpem in pectore; cui libens optarim, ut quam habet nigros oculos, tam habeat candidos amicos, tamque probe inauretur, quam colorem habet inauraturae congruum. {CANNIUS} Si ouem gestat in uertice, qui pileum gestat ouillum, quam tu incedis onustus, quum ouem simul et struthiocamelum gestes in capite! Tum an non absurdius facit, qui auem portat in capite, asinum in pectore? {POLYPHEMUS} Mordes. {CANNIUS} Sed belle res habuerit, si, quam tu decorasti uariis ornamentis Euangelium, tam te uicissim exornet. Ornasti coloribus; utinam exornet te bonis moribus! {POLYPHEMUS} Curabitur. {CANNIUS} Ut soles. {POLYPHEMUS} Sed omissis conuiciis; itane damnas eos qui circumferunt codicem euangelicum? {CANNIUS} Minime gentium. {POLYPHEMUS} Quid? an tibi uideor minimus gentium, uel asinino capite te procerior? {CANNIUS} Non arbitror tanto, si asinus arrigat auriculas. {POLYPHEMUS} Certe bubalino. {CANNIUS} Placet collatio, sed ego minime dixi, non minime. {POLYPHEMUS} Quid interest inter ouum et ouum? {CANNIUS} Quid interest inter medium digitum et infimum? {POLYPHEMUS} Medius est longior. {CANNIUS} Scite. Quid interest inter asininas auriculas et lupinas? {POLYPHEMUS} Lupinae sunt breuiores. {CANNIUS} Rem tenes. {POLYPHEMUS} At ego longa breuiaque palmo et ulna metiri soleo, non auribus. {CANNIUS} Age, qui Christum gestauit, dictus est Christophorus: tu qui Euangelium portas, pro Polyphemo dicendus es Euangeliophorus. {POLYPHEMUS} An sanctum non putas, portare Euangelium? {CANNIUS} Non, nisi tu fatearis esse sanctissimos asinos. {POLYPHEMUS} Qui sic? {CANNIUS} Quia unus sufficit gestandis tribus istiusmodi codicum milibus; nec te crediderim futurum imparem oneri, si probe sis clitellatus. {POLYPHEMUS} Nihil absurdi sic asino tribuere sanctimoniam, quia gestauit Christum. {CANNIUS} Istam sanctimoniam tibi non inuideo. Et, si uis, donabo tibi reliquias illius asini, cui Christus insedit, ut exosculeris. {POLYPHEMUS} Dabis munus gratissimum. Nam asinus ille contactu corporis Christi consecratus est. {CANNIUS} Sane Christum contigerunt, et qui illi impegerunt alapas. {POLYPHEMUS} Sed age dic serio; nonne pium est circumferre codicem euangelicum? {CANNIUS} Pium, si absit hypocrisis, si uere id fiat. {POLYPHEMUS} Abeat hypocrisis ad monachos! quid militi cum hypocrisi? {CANNIUS} At primum expedi mihi quid sit hypocrisis. {POLYPHEMUS} Quum aliud prae te fers, quam lateat in animo. {CANNIUS} Sed quid praefert circumlatus euangelii codex? Nonne uitam euangelicam? {POLYPHEMUS} Opinor. {CANNIUS} Ergo ubi uita non respondet codici, nonne hypocrisis est? {POLYPHEMUS} Videtur. Sed quid est, uere codicem euangelicum circumferre? {CANNIUS} Quidam circumferunt manibus, quemadmodum Franciscani Francisci regulam: idem possunt et baiuli Lutetiani, et asini, et cantherii. Sunt qui circumferant ore, nihil crepantes nisi Christum et Euangelium: hoc est pharisaicum. Quidam circumferunt animo. Proinde uere circumfert, qui et manibus, et ore, et corde portat Euangelium. {POLYPHEMUS} Ubi sunt isti? {CANNIUS} In templis diaconi, qui portant codicem, pronutiant populo, et tenent corde. {POLYPHEMUS} Tametsi non omnes sancti sunt, qui animo gestant Euangelium. {CANNIUS} Ne mihi sophistam agas. Non gestat animo, nisi qui medullitus amat. Nemo penitus amat, nisi qui moribus exprimit Euangelium. {POLYPHEMUS} Istas subtilitates non assequor. {CANNIUS} At dicam crassiore Minerua. Si lagenam uini Belnensis gestes humeris, quid aliud est quam onus? {POLYPHEMUS} Nihil aliud. {CANNIUS} Si teneas faucibus, ac mox exspuas? {POLYPHEMUS} Haud profuerit; quanquam id quidem non soleo. {CANNIUS} Sin, ut soles, affatim haurias? {POLYPHEMUS} Nihil diuinius. {CANNIUS} Concalescit omne corpus, rubescit facies, hilarescit frons. {POLYPHEMUS} Prorsus. {CANNIUS} Tale quiddam est Euangelium: in animi uenas demissum innouat totum hominis habitum. {POLYPHEMUS} Videor igitur tibi parum euangelice uiuere? {CANNIUS} Istam quaestionem nemo te dissoluerit rectius. {POLYPHEMUS} Si bipenni res agatur. {CANNIUS} Si quis in os te uocet mendacem aut ganeonem, quid facias? {POLYPHEMUS} Quid faciam? sentiret pugnos meos. {CANNIUS} Quid si quis tibi impingat colaphum? {POLYPHEMUS} Amputarem illi collum pro colapho. {CANNIUS} Atqui codex tuus docet, ut pro conuicio referas benignum sermonem, et ferienti maxillam dextram porrigas et sinistram. {POLYPHEMUS} Legi; sed exciderat. {CANNIUS} Oras, opinor, frequenter. {POLYPHEMUS} Isthuc est Pharisaicum. {CANNIUS} Pharisaicum est, prolixe precari, sed fucate. At tuus codex docet semper orandum, sed ex animo. {POLYPHEMUS} Attamen oro nonnunquam. {CANNIUS} Quando? {POLYPHEMUS} Quum uenit in mentem, semel aut bis in hebdomade. {CANNIUS} Quid tum oras? {POLYPHEMUS} Precationem dominicam. {CANNIUS} Quoties? {POLYPHEMUS} Semel. Nam uetat Euangelium battologiam eadem iterantem. {CANNIUS} Potes attentus absoluere precationem dominicam? {POLYPHEMUS} Nunquam id tentatum est. An non satis quod uoce pronuntio? {CANNIUS} Nescio, nisi quod Deus non audit nisi cordis uocem. Crebro ieiunas? {POLYPHEMUS} Nunquam. {CANNIUS} At tuus codex probat precationem et ieiunium. {POLYPHEMUS} Probarem et ego, nisi aliud flagitaret uenter. {CANNIUS} At Paulus negat eos seruire Iesu Christo, qui uentri seruiunt. Vesceris carnibus quouis die? {POLYPHEMUS} Quum dantur. {CANNIUS} Atqui ista gladiatoria laterum firmitas uel foeno arborumque corticibus poterat ali. {POLYPHEMUS} Sed Christus dixit, non coinquinari hominem his, quae intrant in os. {CANNIUS} Ita, si modice, si praeter offendiculum. At Paulus Christi discipulus mauult fame mori, quam fratrem infirmum offendere suo cibo: nosque ad suum hortatur exemplum, ut omnibus per omnia placeamus. {POLYPHEMUS} Paulus est Paulus; ego sum ego. {CANNIUS} At Aegonis est capras pascere. {POLYPHEMUS} Malim esse. {CANNIUS} Pulchre tibi precaris: caper citius fies, quam capra. {POLYPHEMUS} Esse dixi pro edere. {CANNIUS} Eleganter. Libenter succurris pauperibus? {POLYPHEMUS} Non est quod dem. {CANNIUS} At esset, si sobrie uiueres, si gnauiter laborares. {POLYPHEMUS} Dulce est otium. {CANNIUS} Seruas praecepta Dei? {POLYPHEMUS} Graue est. {CANNIUS} Agis admissorum poenitentiam? {POLYPHEMUS} Christus pro nobis dependit. {CANNIUS} Unde igitur declaras te amare Euangelium? {POLYPHEMUS} Dicam. Franciscanus quidam apud nos non desinebat e suggesto deblaterare in Nouum Testamentum Erasmi: conueni hominem priuatim, laeuam inieci capillis, dextra pugilem egi, suggillaui illum magnifice, totamque faciem tuber reddidi. Quid ais? non est hoc fauere euangelio? Deinde absolui illum a commissis, hoc ipso codice ter in uerticem impacto, fecique tria tubera, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. {CANNIUS} Satis quidem euangelice. Istuc nimirum est Euangelium Euangelio defendere. {POLYPHEMUS} Occurrit alter eiusdem sodalitii, qui nullum neque modum neque finem faciebat debacchandi in Erasmum. Accensus euangelico zelo minis hominem adegi, ut utroque genu flexo rogaret ueniam, fatereturque, se, quae dixerat, instigante diabolo dixisse: ni fecisset, iam halbardacha erat in ceruicem uibrata. Vultus erat qualis esse solet Martis irati. Hoc gestum est coram aliquot testibus. {CANNIUS} Miror hominem non fuisse protinus exanimatum. Sed ut pergamus. Viuis caste? {POLYPHEMUS} Id fortasse fiet, ubi senuero. Sed uis tibi uerum fatear, Canni? {CANNIUS} Non sum sacerdos: si confiteri libet, alium quaere. {POLYPHEMUS} Deo soleo confiteri; sed tibi fateor, me nondum esse perfectum euangelicum, sed unum e populo. Habemus quatuor euangelia; nos euangelici quatuor res potissimum uenamur: ut uentri bene sit; ne quid desit iis, quae sub uentre sunt; tum ut sit unde uiuamus; postremo ut liceat, quod lubet, agere. Haec si suppetant, inter pocula clamamus, Io triumphe, io Paean; uiuit Euangelium, regnat Christus! {CANNIUS} Ista quidem Epicurea uita est, non euangelica. {POLYPHEMUS} Haud inficior. Sed scis Christum omnipotentem esse; potest repente uertere nos in alios homines. {CANNIUS} Potest et in sues; quod quidem procliuius arbitror, quam in bonos uiros. {POLYPHEMUS} Utinam non essent peiores in mundo suibus, bubus, asinis, et camelis! Multos uideas leonibus truculentiores, lupis rapaciores, passeribus salaciores, canibus mordaciores, uiperis nocentiores. {CANNIUS} At iam tempus est, ut ex animante bruto in hominem incipias uerti. {POLYPHEMUS} Recte mones. Nam horum temporum prophetae dicunt instare supremum mundi diem. {CANNIUS} Tanto magis properandum. {POLYPHEMUS} Exspecto Christi manum. {CANNIUS} Vide ut tu manui ceream praebeas materiam. Sed unde colligunt, in propinquo esse mundi finem? {POLYPHEMUS} Quoniam, inquiunt, idem nunc faciunt homines quod faciebant imminente diluuio: epulantur, potant, comessantur, ducunt, nubunt, scortantur, emunt, uendunt, foenerant et foenerantur, aedificant: reges belligerantur, sacerdotes student augendis censibus, theologi nectunt syllogismos, monachi per orbem cursitant, populus tumultuatur, Erasmus scribit colloquia: denique nihil malorum abest, fames, sitis, latrocinia, bellum, pestilentia, seditio, rerum bonarum inopia. An non haec arguunt adesse finem rerum humanarum? {CANNIUS} Ex hoc malorum aceruo, quod tibi est molestissimum? {POLYPHEMUS} Diuina. {CANNIUS} Quod crumenam tuam obsident araneae. {POLYPHEMUS} Dispeream, nisi rem acu tetigisti. Nunc uenio recens a compotatione: alias sobrius tecum disputabo, si uoles, de euangelio. {CANNIUS} Quando te uidebo sobrium? {POLYPHEMUS} Quum fuero. {CANNIUS} Quando eris? {POLYPHEMUS} Quum uideris. Interim, mi Canni, sis felix. {CANNIUS} Tibi uicissim opto ut sis quod diceris. {POLYPHEMUS} Ne me uincas officio, precor ne Cannium unquam destituat unde cognomen sortitus est.