[16,0] XVI. CONVIVIUM RELIGIOSUM. EUSEBIUS, TIMOTHEUS, THEOPHILUS, CHRYSOGLOTTUS, URANIUS. [16,1] (Eusebius) Quum omnia nunc uernent et rideant in agris, demiror esse, qui fumosis urbibus delectentur. [16,2] (Timotheus) Non omnes capiuntur aspectu florum, aut pratorum uernantium, aut fontium amniumue: aut, si capiuntur, est aliud, quod magis iuuet. Ita uoluptas uoluptate, ueluti clauus clauo, pellitur. [16,3] (Eusebius) Tu mihi fortasse foeneratores narras, aut his simillimos negotiatores auaros. [16,4] (Timotheus) Istos quidem, sed, non solos, o bone, imo cum his innumeros alios, usque ad ipsos sacerdotes ac monachos, qui fere quaestus gratia malunt in urbibus, iisque frequentissimis, uersari, dogma sequuti, non Pythagoricum aut Platonicum, sed caeci cuiusdam mendici, cui dulce erat, premi turbis hominum, quod diceret, illic esse quaestum, ubi esset populus. [16,5] (Eusebius) Valeant caeci cum suo quaestu: nos philosophi sumus. [16,6] (Timotheus) Et Socrates philosophus urbes praeferebat agris, quod esset discendi cupidus, et urbes haberent, unde disceret. In agris esse quidem arbores et hortos, fontes et amnes, qui pascerent oculos, ceterum nihil loquerentur, ac proinde nihil docerent. [16,7] (Eusebius) Est nonnihil, quod dixit Socrates, si solus obambules in agris. Quamquam mea sententia non est muta rerum natura, sed undiquaque loquax est, multaque docet contemplantem, si nacta fuerit hominem attentum ac docilem. Quid aliud clamitat illa tam amoena naturae uernantis facies, quam opificis Dei sapientiam bonitati parem? Sed Socrates in eo secessu quam multa docet Phaedrum suum, ac uicissim ab eo discit! [16,8] (Timotheus) Si tales adessent aliquot, nihil esse possit amoenius rusticatione. [16,9] (Eusebius) Libet igitur huius rei periculum facere? Est mihi praediolum suburbanum, non amplum, sed nitide cultum; eo uos in crastinum diem ad prandium uoco. [16,10] (Timotheus) Plures sumus; exederemus totum praedium tuum. [16,11] (Eusebius) Imo totum conuiuium apponetur herbaceum, ex dapibus, ut inquit Flaccus, inemptis apparatum. Vinum ipse locus suppeditat; pepones, melones, ficos, pira, mala, nuces ipsae pene arbores porrigunt, quemadmodum fit in insulis Fortunatis, si Luciano credimus. Accedet fortassis e corte gallina. [16,12] (Timotheus) Age, non recusamus. [16,13] (Eusebius) At suam quisque umbram secum adducat, quam uolet. Ita quum sitis quatuor, aequabimus numerum Musarum. [16,14] (Timotheus) Fiet. [16,15] (Eusebius) Unum illud uos praemonitos uolo, sibi quisque condimentum suum adferet. Ego cibos duntaxat apponam. [16,16] (Timotheus) Quod condimentum narras? piper an saccharum? [16,17] (Eusebius) Imo aliud uilius, sed suauius. [16,18] (Timotheus) Quodnam? [16,19] (Eusebius) Famem. Eam dabit hodie coena tenuis; cras acuet stomachum ambulatiuncula. Et hoc quoque commodi rusculo meo debebitur. Verum ad quam horam libet prandere? [16,20] (Timotheus) Ad decimam, priusquam inualescat aestus solis. [16,21] (Eusebius) Curabitur. [16,22] (Puer) Here, adsunt conuiuae pro foribus. [16,23] (Eusebius) Bonae fidei est, quod uenistis; sed bis gratum est, quod uenistis mature una cum umbris uestris longe gratissimis. Sunt enim quidam inciuiliter ciuiles, qui conuiuatorem mora sua torquent. [16,24] (Timotheus) Eo maturius uenimus, ut esset otium lustrandi uisendique regiam istam tuam, quam audimus undique miris deliciis uariam, nusquam non testari domini sui ingenium. [16,25] (Eusebius) Regiam spectabitis tali dignam rege. Mihi certe nidulus est quauis regia gratior. Et si regnat, qui libere uiuit ex animi sui sententia, hic plane regno. Sed praestat, opinor interim, dum culinae praefecta parat holusculum, et adhuc moderatus est solis calor, uisere hortos nostros. [16,26] (Timotheus) Est alius praeter hunc? Nam hic sane mire cultus blandissimo aspectu statim ingredientes salutat et comiter excipit. [16,27] (Eusebius) Hinc igitur decerpat sibi quisque flosculos ac frondes aliquot, ne quid offendat domus paedor. Non idem odor aeque gratus omnibus. Quare sibi quisque deligat. Ne parcite. Nam quicquid hic nascitur, pene publicum esse patior. Neque enim unquam clauditur ostium huius uestibuli, nisi noctu. [16,28] (Timotheus) En tibi in ostio Petrus. [16,29] (Eusebius) Hunc ego malo ianitorem, quam Mercurios, Centauros, aliaque portenta, quae quidam pingunt in foribus suis. [16,30] (Timotheus) Isthuc homine Christiano dignius est. [16,31] (Eusebius) Nec mutum habeo ianitorem; tribus linguis alloquitur ingredientem. [16,32] (Timotheus) Quid loquitur? [16,33] (Eusebius) Quin ipse legis? [16,34] (Timotheus) Interuallum aliquanto longius est, quam ut prospectus oculorum assequatur. [16,35] (Eusebius) En tibi perspicillum, quod te uel Lynceum reddet. [16,36] (Timotheus) Latina uideo. SI VIS AD VITAM INGREDI, SERVA MANDATA. [16,37] (Eusebius) Nunc lege Graeca. [16,38] (Timotheus) Graeca uideo quidem; at illa non uident me: quare lampadem hanc trado Theophilo, qui nunquam non cantillat Graeca. [16,39] (Theophilus) g-Metanoehsate g-kai g-epistrepsate. g-Praxeohn g-toh g-tritoh. [16,40] (Chrysoglottus) Hebraea mihi sumam: ---. [16,41] (Eusebius) An uobis uidetur incomis ianitor, qui statim monet, ut auertamur a uitiis, et conuertamus nos ad studium pietatis? Deinde uitam non contingere ex operibus Mosaicis, sed per fidem euangelicam? Postremo seruandis euangelicis praeceptis iter esse ad immortalem uitam? [16,42] (Timotheus) Et ecce mox ad dextram ingressus ostendit sacellum perquam elegans. In altari Iesus Christus, suspiciens in coelum ad Patrem et Spiritum sanctum illinc prospicientes, atque eodem dextram porrigens, laeua uelut inuitat et allectat praetereuntem. [16,43] (Eusebius) Nec is elinguis nos excipit: uides Latina? Ego sum uia, ueritas et uita. Graeca: g-Egoh g-eimi g-to g-alpha g-kai g-to g-oh. Hebraica: ---. [16,44] (Timotheus) Laeto nimirum omine nos salutauit Dominus Iesus. [16,45] (Eusebius) Sed ne uideamur inciuiles, fortassis par est, ut illum resalutemus precemurque, ut, quando ex nobis ipsi nihil possumus, ille sua inaestimabili bonitate non sinat nos unquam aberrare a uia salutis, sed, abiectis umbris Iudaicis et huius mundi praestigiis, per ueritatem euangelicam perducat nos ad uitam aeternam: hoc est, ipse per se trahat nos ad se. [16,46] (Timotheus) Aequissimum est, et ipsa loci species inuitat ad precandum. [16,47] (Eusebius) Multos hospites allicit huius porti amoenitas: sed ita fere apud omnes inualuit consuetudo, ut nemo praetereat Iesum insalutatum. Hunc ego, uice foedissimi Priapi, custodem posui, non solum horti mei, sed omnium, quae possideo, denique corporis pariter atque animi. Adest, ut uidetis, fonticulus saluberrimis aquis non inamoene scatens, utcunque repraesentans unicum illum fontem, qui coelesti latice refocillat omnes laborantes et oneratos, et ad quem anhelat anima delassata malis huius mundi, non aliter quam iuxta Psalmistam, ceruus aestuans siti, gustatis serpentium carnibus. Hunc gratis haurire licet, quisquis sitit. Nonnulli et religionis gratia sese aspergunt. Quidam etiam bibunt, non sitis, sed religionis causa. Video, uos inuitos auelli ab hoc loco. Sed interim hora monet, ut uisamus hunc cultiorem hortum, quem in quadrum cingunt muri regiae meae. Si quid erit uisendum intus, a prandio spectabitis, quum solis aestus nos, ueluti cochleas, domi cohibebit horis aliquot. [16,48] (Timotheus) Papae! Epicureos hortos mihi uidere uideor. [16,49] (Eusebius) Totus hic locus uoluptati dicatus est, sed honestae, pascendis oculis, recreandis naribus, reficiendis animis. Nihil hic nascitur praeter odoratas herbas, nec eas quaslibet, sed eximias duntaxat. Unumquodque genus suas habet areas. [16,50] (Timotheus) Nec herbae mutae sunt apud te, quantum uideo. [16,51] (Eusebius) Probe dicis: alii domus habent opulentas, ego loquacissimam habeo, ne quando solus uideri possim: id magis etiam dices, ubi totam uideris. Ut herbae sunt uelut in turmas digestae, ita singulae turmae singula habent uexilla cum inscriptione. Velut amaracus hic: Abstine, inquit, sus; non tibi spiro. Quum enim sit suauissimae fragrantiae, sues tamen hoc odore uehementer offenduntur. Itidem singula genera habent suos titulos, aliquid indicantes, quod ad peculiarem eius herbae uim pertinet. [16,52] (Timotheus) Nihil adhuc uidi hoc fonticulo festiuius, qui medius uelut arridet herbis omnibus ac refrigerium illis pollicetur aduersus aestum. Sed alueolus hic, qui tanta gratia totam aquam ostendit oculis hominum, hinc atque hinc aequis spatiis hortum dirimens, in quo sese utrinque herbae uelut in speculo contemplari gestiunt, num marmoreus est? [16,53] (Eusebius) Bona uerba; unde huc marmor? E contusis cementis factitium marmor est: coloris candor additus est incrustamento. [16,54] (Timotheus) Quo tandem sese condit tam amabilis riuus? [16,55] (Eusebius) Vide inciuilitatem humanam. Posteaquam hic satis exhilarauit oculos nostros, proluit culinam, eiusque sordes secum defert in cloacam. [16,56] (Timotheus) Crudele, ita me Deus bene amet. [16,57] (Eusebius) Crudele, ni et in hunc usum parasset aeterni numinis benignitas. Tum crudeles sumus, quum fontem diuinae scripturae longe hoc amoeniorem, recreandis simul ac purgandis animis nostris datum, conspurcamus uitiis nostris prauisque cupiditatibus, abutentes tam ineffabili dono Dei. Nam hac aqua non abutimur, si partimur in uarios usus, in quos illam dedit is, qui nihil non affatim suppeditat usibus humanis. [16,58] (Timotheus) Verissima sunt, quae narras: sed cur tibi uirent etiam horti septa manu facta? [16,59] (Eusebius) Ne quid hic non uireat. Quidam rubra malunt, quod is color additus uirentibus gratiam adiungat. Hic mihi magis arridet, ut est sua cuique sententia, etiam in hortis. [16,60] (Timotheus) Sed horti per se amoenissimi iucunditatem propemodum obscurant ambulacra tria. [16,61] (Eusebius) In his uel studeo, uel obambulo, solus, aut cum amiculo confabulans, uel cibum capio, si uidetur. [16,62] (Timotheus) Columnae paribus interuallis sustinentes aedificium innitens, miraque colorum uarietate blandientes suntne marmoreae? [16,63] (Eusebius) Ex eodem marmore, quo factus est hic alueus. [16,64] (Timotheus) Lepida profecto impostura. Vel deierassem, esse marmor. [16,65] (Eusebius) Quare caue, ne uel credas, uel deieres quicquam temere. Non raro fallit species. Quod opibus deest, arte sarcimus. [16,66] (Timotheus) Non tibi sat erat hortus tam nitidus, tam excultus, nisi pingeres insuper alios hortos? [16,67] (Eusebius) Non capiebat omnes herbarum species unus hortus. Praeterea bis delectamur, quum pictum florem cum uiuo decertantem uidemus; et in altero miramur artificium naturae, in altero pictoris ingenium: in utroque benignitatem Dei, qui in usum nostrum largitur haec omnia, nulla in re non mirabilis pariter et amabilis. Postremo non semper uiret hortus, non semper uiuunt flosculi. Hic hortus etiam media bruma uiret et adblanditur. [16,68] (Timotheus) At non spirat. [16,69] (Eusebius) Sed rursum non eget cultura. [16,70] (Timotheus) Tantum pascit oculos. [16,71] (Eusebius) Verum; sed hoc perpetuo facit. [16,72] (Timotheus) Habet suum et pictura senium. [16,73] (Eusebius) Habet; nobis tamen est uiuacior, et illi fere gratiam addit aetas, quam nobis detrahit. [16,74] (Timotheus) Utinam hic uanus esses. [16,75] (Eusebius) In hoc ambulacro, quod spectat occidentem, sole fruor oriente; in hoc, quod spectat orientem, apricor interdum: in hoc, quod spectat austrum sed patet ad septentrionem, recreor ab aestu solis. Obambulabimus; si uidetur, quo spectetis propius. En uernat ipsum etiam solum: habent enim et tessellae colorum gratiam, et flosculis pictis adblandiuntur. Hoc nemus, quod uidetis hoc toto pariete depictum, exhibet mihi uarium spectaculum. Primum quot uidetis arbores, tot uidetis arborum genera, singulis ad natiuam imaginem non pessime expressis. Quot cernitis aues, tot uidetis auium species, praecipue si quae sint rariores, et insigni re quapiam nobiles. Nam anseres, gallinas et anates quid attinet pingere? Inferne sunt quadrupedum species, aut earum auium, quae uiuunt humi, more quadrupedum. [16,76] (Timotheus) Mira uarietas, nec quicquam est otiosum. Nihil est, quod non aut agat, aut loquatur aliquid. Quid nobis narrat noctua, pene latitans sub frondibus? [16,77] (Eusebius) Attice loquitur Attica: g-sohphronei, inquit, g-ou g-pasin g-histehmi. Iubet nos consulto agere, quod non omnibus feliciter cedat inconsulta temeritas. Hic aquila discerpit leporem, frustra obtestante scarabeo. Adstat scarabeo trochilus, et ipse capitalis inimicus aquilae. [16,78] (Timotheus) Haec hirundo quid gerit ore? [16,79] (Eusebius) Herbam chelidoniam. Nam hac restituit pullis exoculatis uisum. Agnoscitis herbae figuram? [16,80] (Timotheus) Quodnam hoc nouum lacertae genus! [16,81] (Eusebius) Non est lacerta, sed chamaeleon. [16,82] (Timotheus) Est hic ille longo nomine celebratus chamaeleon? Belluam esse credidi leone maiorem, quem uincit etiam uocabulo. [16,83] (Eusebius) Hic ille est semper hians, et semper ieiunus chamaeleon. Haec arbor est caprifìcus, apud quam solam saeuit, alias innoxius. Nam uenenum habet; ne contemnas hiantem bestiolam. [16,84] (Timotheus) At non mutat colorem. [16,85] (Eusebius) Verum; quia non mutat locum: ubi mutarit locum, uidebis et colorem alium. [16,86] (Timotheus) Quid hic sibi uult tibicen? [16,87] (Eusebius) Nonne uides in proximo camelum saltantem? [16,88] (Timotheus) Video nouum spectaculum; camelus cinaedus est, et simius choraules. [16,89] (Eusebius) Sed his singulatim ac per otium contemplandis alias dabitur uel totum triduum; nunc satis erit ueluti per transennam uidisse. In hac regione depictum est ad natiuam effigiem, quicquid est insignium herbarum quodque iure miremini, hic uenena quantumuis praesentanea tuto non solum spectantur, uerum etiam contrectantur. [16,90] (Timotheus) En scorpius, rarum in hisce regionibus malum, sed frequens Italiae. Quamquam color mihi parum respondere uidetur in pictura. [16,91] (Eusebius) Qui sic? [16,92] (Timotheus) Quia magis nigrent apud Italos, iste pallidior est. [16,93] (Eusebius) An non agnoscis herbam, in cuius folium incidit? [16,94] (Timotheus) Non satis. [16,95] (Eusebius) Nec mirum. Nec enim nascitur in hortis nostratibus. Aconitum est. Ei ueneno tanta uis est, ut scorpius ad huius contactum stupescat pallescatque, seseque uinci patiatur. Sed offensus ueneno, a ueneno petet remedium. Videtis in propinquo utrumque genus hellebori. Si scorpius sese potuerit explicare a folio aconiti, et album helleborum contingere, recipiet pristinum uigorem, diuersi ueneni contactu soluente torporem. [16,96] (Timotheus) Actum est igitur de isto scorpio: nam is se nunquam explicabit ab aconiti folio. Etiam loquuntur hic scorpii? [16,97] (Eusebius) Et quidem graece. [16,98] (Timotheus) Quid ait? [16,99] (Eusebius) g-Eure g-theos g-ton g-alitron. Hic praeter herbas uidetis omne serpentium genus. En uobis basiliscus, oculis igneis, ipsis etiam nocentissimis uenenis formidabilis. [16,100] (Timotheus) Et is loquitur aliquid. [16,101] (Eusebius) Oderint, inquit, dum metuant. [16,102] (Timotheus) Plane regia uox. [16,103] (Eusebius) Imo nihil minus regium, sed tyrannica uox est. Hic pugnat lacerta cum uipera. Hic dipsas insidiatur, tecta putamine oui struthiocameli. Hic uidetis politiam totam formicarum, ad quarum imitationem nos uocat Hebraeus ille sapiens, atque etiam Flaccus noster. Hic uidetis formicas Indicas, quae aurum egerunt ac seruant. [16,104] (Timotheus) Deum immortalem, cui possit obrepere taedium in hoc theatro uersanti? [16,105] (Eusebius) Alias, inquam, licebit uel ad satietatem usque spectare. Nunc procul tantum spectate tertium parietem. Is habet lacus, amnes et maria, et in his quicquid est insignium piscium. Hic est Nilus, in quo delphinum illum uidetis, hominum amatorem, cum crocodilo depugnantem, quo non alius hostis homini capitalior. In ripis ac littoribus uidetis ea, quae sunt g-amphibia, ut cancri, phocae, fiber. Hic est polypus captator, captus a concha. [16,106] (Timotheus) Quid loquitur? g-hairohn g-hairoumai. Mire pictor fecit aquam pellucidam. [16,107] (Eusebius) Aut hoc erat illi faciendum, aut nobis opus erat aliis oculis. In proximo est alter polypus, summa aequoris aqua uelificans, liburnicarum gaudens imagine. Videtis torpedinem prostratam in arena concolori, quam hic tuto uel manu contigeris. Sed alio properandum est. Haec pascunt oculos, at uentrem non explent: properemus ad reliqua. [16,108] (Timotheus) Etiamne amplius? [16,109] (Eusebius) Mox uidebitis, quid nobis praebeat posticum. Hic uidetis hortum satis spatiosum, in duas diuisum partes: in altera est, quicquid est herbarum esculentarum, in qua regnant uxor et famula mea: in altera, quicquid est medicarum, praesertim insignium. Ad laeuam est pratum liberum, praeter uirorem graminum nihil habens: septum est sepe perpetua, e spinis implexis, sed uiuis, contexta; illic nonnunquam uel ambulo, uel lusito cum sodalibus. Ad dexteram est pomarium, in quo, quum erit otium, uidebitis plurimas arbores peregrinas, quas paulatim doceo nostro coelo assuescere. [16,110] (Timotheus) Papae; nae tu uincis uel ipsum Alcinoum. [16,111] (Eusebius) Hic auiarium est in confinio adhaerens ambulacro superiori, quod uidebitis a prandio: uidebitis formas uarias, uariasque linguas audietis. Nec minus uaria sunt ingenia. Inter quasdam cognatio est, et mutuus amor; inter nonnullas simultas irreconciliabilis. Sunt autem omnes adeo cicures et mansuetae, ut, si quando coeno illic aperta fenestra, deuolent in mensam, cibumque uel e manibus capiant. Si quando ingredior in ponticulo pensili, quem uidetis, fabulans cum amico, assident, auscultant, insident humeris, aut brachiis, adeo dedidicerunt timere, quia sentiunt neminem laedere. In extremo pomario apum regnum est. Nec illud sane spectaculum inamoenum. In praesentia non sinam uos amplius contemplari, quo sit, quod nos posthac reuocet tanquam ad nouum spectaculum. A prandio cetera uobis ostendam. [16,112] (Puer) Uxor et famula clamitant, corrumpi prandium. [16,113] (Eusebius) Iubeto iIlas esse aequanimes; nos iam accurremus. Lauemus, amici, ut puris manibus et animis ad mensam accedamus. Etenim si ethnicis quoque religiosa erat mensa, quanto magis oportet esse sacram Christianis, quibus habet imaginem quandam illius sacrosancti conuiuii, quod Dominus Iesus postremum egit cum suis discipulis. Et ob id receptum est, abluere manus, ut, si quid odii, liuoris aut turpitudinis alicui forsitan resideat in animo, id eiiciat ante, quam accedat ad cibum capiendum. Sic enim opinor et corpori salubriores esse cibos, si sumantur animo defecato. [16,114] (Timotheus) Istud uerissimum esse credimus. [16,115] (Eusebius) Quoniam hoc exemplum nobis ab ipso Christo traditum est, ut ab hymno cibum auspicaremur [16,] (nam id arbitror, quod frequenter in Euangelio legimus, illum benedixisse, aut gratias egisse patri priusquam cibum frangeret) et rursum hymno finiremus: si uidetur, recitabo uobis hymnum, quem diuus Chrysostomus miris laudibus praedicat in homilia quadam, dignatus etiam interpretrari. [16,116] (Timotheus) Imo, ut uelis, rogamus. [16,117] (Eusebius) Benedictus Deus, qui me pascis a iuuentute mea, qui cibum praebes omni carni; reple laetitia et gaudio corda nostra, ut affatim, quod satis est, habentes abundemus in omne opus bonum, in Christo Iesu Domino nostro; cum quo tibi gloria, honor et imperium, cum Sancto Spiritu in omne aeuum. [16,118] (Timotheus) Amen. [16,119] (Eusebius) Nunc accumbite, ac suam quisque umbram sibi adiungat. Caniciei tuae debetur primus locus, Timothee. [16,120] (Timotheus) Verbo dignitatem uniuersam meam complexus es. Hoc solo nomine sum ceteris anteponendus. [16,121] (Eusebius) Ceterarum dotium aestimator est Deus; nos ea sequimur, quae uidemus. Sophroni, adhaere corpori tuo. Tu Theophile et Eulali, dextrum mensae latus occupate. Chrysoglottus et Theodidactus occupabunt laeuum. Uranius et Nephalius, quod superest. Ego hunc angulum tuebor. [16,122] (Timotheus) Non patiemur: hospiti debetur primus locus. [16,123] (Eusebius) Tota domus haec mea est, simulque uestra: quod si mihi permittitur ius in regno meo, is locus debetur hospiti, quemcunque sibi delegerit. Nunc utinam Christus, ille exhilarator omnium, et sine quo nihil uere suaue est, dignetur huic nostro interesse conuiuio, suaque praesentia exhilarare animos nostros. [16,124] (Timotheus) Spero, dignabitur. Sed ubi sedebit, iam omnibus locis occupatis? [16,125] (Eusebius) Utinam ille se misceat omnibus et patinis, et poculis, ut nihil illum non sapiat; sed potissimum illabatur animis nostris. Id quo magis dignetur et nos tanti hospitis reddamur capaciores, si molestum non est, auscultabitis paululum e sacra lectione, sed ita, ut interim nihilo secius admoueatis manus ouis et lactucis, si libet. [16,126] (Timotheus) Id faciemus libenter, sed auscultabimus libentius. [16,127] (Eusebius) Is mos mihi multis nominibus uidetur amplectendus, quod hac ratione uitentur inanes fabulae, praebeaturque materia confabulationis frugiferae. Multum enim ab illis dissentio, qui putant, non esse laetum conuiuium, nisi quod scateat ineptis ac lasciuis fabulis, quod perstrepat obscoenis cantiunculis. Vera hilaritas nascitur e pura sinceraque conscientia: atque hi sermones uere laeti sunt, quos semper et dixisse iuuet aut audisse, et semper delectet meminisse: non quorum mox pudeat, quique conscientiam poenitudine discrucient. [16,128] (Timotheus) Utinam ista tam perpenderemus omnes, quam sunt uera. [16,129] (Eusebius) Haec praeterquam quod certam et insignem habent utilitatem, etiam iucunda fiunt, ubi uel mensem unum assueueris. [16,130] (Timotheus) Nihil igitur consultius, quam optimis assuescere. [16,131] (Eusebius) Recita, puer, distincte et clare. [16,132] (Puer) Sicut diuisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini; quocunque uoluerit, inclinabit illud. Omnis uia uiri recta sibi uidetur; appendit autem corda Dominus. Facere misericordiam et iudicium, magis placet Domino, quam uictimae. [16,133] (Eusebius) Sit hoc satis. Praestat enim pauca auide discere, quam multa cum taedio deuorare. [16,134] (Timotheus) Praestat sane, sed non hic tantum. Plinius scripsit, Officia Ciceronis nunquam de manibus deponenda; et sunt sane digna, quae quuum ab omnibus, tum praecipue ab his, qui destinati sunt administrandae reipublicae, ad uerbum ediscantur, mea quidem sententia: sed hunc prouerbiorum libellum semper dignum arbitratus sum, qui semper nobis circumferatur. [16,135] (Eusebius) Quoniam sciebam prandium fore dilutum et insipidum, idcirco hanc procuraui nobis condituram. [16,136] (Timotheus) Nihil hic est non lautissimum; et tamen si nihil esset praeter betas absque pipere, uino et aceto, talis lectio condiret omnia. [16,137] (Eusebius) Mihi tamen plus adderet gratiae, si, quod audio, penitus intelligam. Atque utinam adesset aliquis uere theologus, qui ista non intelligeret solum, uerum etiam saperet. Nobis idiotis, nescio, an fas sit, hisce de rebus confabulari. [16,138] (Timotheus) Ego uero puto uel nautis esse fas, modo absit definiendi temeritas. Fortasse et Christus, qui pollicitus est sese adfuturum, ubicunque duo conuenirent de ipso tractantes, aspirabit nobis tam multis. [16,139] (Eusebius) Quid si igitur partiamur inter nos nouem tres sententias? [16,140] (Conuiuae) Non displicet, modo a conuiuatore incipiat ordo. [16,141] (Eusebius) Non detrectarem prouinciam, sed uereor, ne hic uos peius accipiam, quam cibis accipio. Age, necubi uidear difficilis conuiuator, omissis uariis coniecturis, quae in hunc locum congerunt interpretes, mihi uidetur hic esse sensus moralis: alios mortales posse flecti monitis, increpationibus, legibus ac minis: regis animum, quoniam neminem metuit, si repugnes, magis irritari. Et idcirco quoties principes uehementer contendunt aliquid, suo animo relinquendos, non quod semper uelint optima, sed quod illorum stultitia malitiaue Deus nonnunquam abutatur ad emendandos eos, qui deliquerunt. Quemadmodum uetuit resisti Nabuchodonosor, quod illius ministerio decreuisset castigare populum suum. Fortassis illud est, quod ait Iob: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Atque huc fortasse pertinet, quod ait Dauid, deplorans peccatum suum: Tibi soli peccaui, et malum coram te feci. Non quod reges non peccent ingenti populi malo, sed quod non habeant hominem, cuius auctoritate condemnentur, quum Dei iudicium nemo, quamlibet potens, possit effugere. [16,142] (Timotheus) Non displicet interpretatio. Sed quid sibi uolunt diuisiones aquarum? [16,143] (Eusebius) Adhibita est similitudo, quae rem explanet. Violenta res et impotens est regis animus concitatus, nec huc aut illuc duci potest, sed impetu suo fertur, uelut oestro diuino percitus, quemadmodum mare sese spargit in terras, ac subinde cursum mutat, contemptis agris, aedificiis, et quicquid obstat; alicubi se condit sub terras: cuius impetum si coneris inhibere, aut alio deflectere, nihil agas. Idem accidit in magnis fluminibus, ueluti fabulae quoque narrant de Acheloo. Minus autem mali capitur, si commode obsecundes, quam si uiolenter repugnes. [16,144] (Timotheus) Nihil igitur remedii aduersus malorum regum impotentiam? [16,145] (Eusebius) Fortasse primum fuerit, leonem in ciuitatem non recipere: proximum, sic auctoritate senatus, magistratuum ac ciuium moderari potentiam illius, ut non facile erumpat in tyrannidem. Sed omnium potissimum, dum adhuc puer est, et se principem esse nescit, sanctis praeceptis formare pectus illius. Prosunt et preces, ac monita, sed blanda ac tempestiua. Extrema ancora est, uotis fatigare Deum, ut regis animum inclinet ad ea, quae Christiano rege digna sunt. [16,146] (Timotheus) Quid ais, idiota? Si baccalaureus essem Theologiae, minime puderet istius interpretationis. [16,147] (Eusebius) An uera sit, nescio; mihi satis est, quod sensus non sit impius, aut haereticus. Morem gessi uoluntati uestrae. Nunc, ut decet in conuiuiis, uicissim audire cupio. [16,148] (Timotheus) Si quid defertis his quoque canis, mihi uidetur hoc dictum et ad abstrusiorem sententiam accommodari posse. [16,149] (Eusebius) Credo, et audire cupio. [16,150] (Timotheus) Rex intelligi potest uir perfectus, qui domitis carnis affectibus, solo diuini spiritus impetu ducitur. Porro qui sit huiusmodi, hunc non conuenit fortassis humanis legibus in ordinem cogere, sed suo domino, cuius spiritu agitur, relinquendus est, nec iudicandus est ex hisce rebus, quibus imbecillitas imperfectorum utcunque prouehitur ad ueram pietatem: sed si quid secus facit, dicendum est cum Paulo: Dominus assumpsit illum: domino suo stat, aut cadit. Idem illud: Spiritualis homo omnia diiudicat; ipse uero a nemine iudicatur. Talibus igitur nemo praescribat, sed Dominus, qui praescripsit terminos mari et amnibus, habet cor sui regis in manu sua, et quocunque uoluerit, inflectit illud. Quid enim opus est praescribere illi, qui suapte sponte praestat meliora, quam exigunt humanae leges? Aut quae temeritas sit, illum hominem constitutionibus adstringere, quem certis argumentis constat diuini spiritus afflatu gubernari? [16,151] (Eusebius) Tu uero, Timothee, non solum canos habes capillos, sed pectus etiam habes eruditionis canitie uenerabile. Atque utinam inter Christianos, quos omnes oportebat esse reges huiusmodi, plures reperirentur hoc digni cognomine. Sed iam satis est ouatum, et oleribus praelusum: iubete haec tolli, et apponi, quod superest. [16,152] (Timotheus) Nobis affatim satisfactum est hac ouatione, etiam si nihil praeterea successerit uel supplicationis, uel triumphi. [16,153] (Eusebius) Verum quoniam, aspirante Christo, sicut opinor, successit res in prima sententia, uelim, ut umbra tua nobis enarret alteram, quae mihi uidetur aliquanto obscurior. [16,154] (Sophronius) Si boni uoletis consulere, quicquid dixero: sedulo dicam, quod mihi uidetur. Alioqui qui fieri potest, ut rebus obscuris lucem adferat umbra? [16,155] (Eusebius) Equidem recipio futurum omnium nomine; et tales umbrae lucem suam habent aptiorem oculis nostris. [16,156] (Sophronius) Idem docere uidetur, quod Paulus: Diuersis uitae rationibus contenditur ad pietatem. Alii placet sacerdotium, alii caelibatus, alii coniugium, alii secessus, alii respublica, pro uarietate corporum et ingeniorum. Rursus alius uescitur quibuslibet, alius distinguit inter cibum et cibum, alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem. In his Paulus uult, unumquemque suo frui affectu citra contumeliam alterius. Nec oportet quemquam ex huiusmodi iudicare, sed iudicium deferre Deo, qui expendit corda. Fit enim saepenumero, ut uescens gratior sit Deo, quam non uescens, et diem festum uiolans acceptior sit Deo, quam is, qui uidetur obseruare: et matrimonium huius gratius sit oculis Dei, quam multorum caelibatus. Dixi umbra. [16,157] (Eusebius) Utinam mihi saepe contingat cum talibus umbris colloqui. Rem, ni fallor, non acu, quod aiunt, sed lingua tetigisti. Sed adest qui caelebs uixit, non de numero beatorum, qui se castrauerunt propter regnum Dei: sed hic castratus est ui, quo magis placeret uentri, donec et hunc et escas destruxerit Deus. Capus est ex corte nostra. Elixis magis delector. Ius est non inelegans: quod in eo natat, lactucae sunt selectissimae. Sumat sibi quisque, quod gratum est animo. Sed ne quid uos fallam, succedit huic assi nonnihil, mox bellaria, deinde fabulae catastrophe. [16,158] (Timotheus) Sed interim excludimus uxorem e conuiuio. [16,159] (Eusebius) Ubi uos uenietis comitati uestris, accumbet et mea. Nunc quid aliud esset, quam muta persona? et illa suauius garrit mulier inter mulieres, et nos liberius philosophamur. Alioqui periculum sit, ne nobis accidat, quod accidit Socrati, cui quum essent conuiuae philosophi, quibus magis placent huiusmodi fabulae, quam cibus, et in longum proferretur disputatio, Xantippe commota mensam subuertit. [16,160] (Timotheus) Nihil minus a tua metuendum arbitror. Est enim mulier moribus placidissimis. [16,161] (Eusebius) Mihi certe talis, ut commutare non cupiam, etiamsi liceat: atque hoc nomine mihi uel praecipue uideor fortunatus. Nec enim mihi placet eorum sententia, qui fortunatum putant, uxorem habuisse nunquam: magis arridet, quod ait sapiens Hebraeus, ei bonam sortem obtigisse, cui obtigit uxor bona. [16,162] (Timotheus) Saepe nostro uitio malae sunt uxores, uel quia tales deligimus, uel quia tales reddimus, uel quia non, ut oportet, formamus et instituimus. [16,163] (Eusebius) Vera praedicas: sed interim exspecto tertiae sententiae enarrationem, et iam mihi dicturire uidetur g-theopneustos Theophilus. [16,164] (Theophilus) Imo mihi animus erat in patinis: dicam tamen, quando licet impune. [16,165] (Eusebius) Etiam cum gratia licebit errare; uel sic praebebis occasionem inueniendi. [16,166] (Theophilus) Mihi uidetur eadem sententia, quam protulit Dominus apud Osee Prophetam cap- 6- "Misericordiam uolui, et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta". Cuius uiuus et efficax interpres est Dominus Iesus in Euangelio Matthaei cap- 9- Quum enim conuiuium agitaret in domo Leui, qui erat publicanus, isque multos sui ordinis suique quaestus homines inuitasset ad conuiuium; Pharisaei, qui tumebant religione Legis, quum ea praecepta negligerent, unde tota Lex pendebat et prophetae, quo discipulorum animos alienarent a Iesu, rogabant illos, cur dominus admisceret se conuiuio peccatorum, a quorum consortio abstinebant Iudaei, qui uolebant haberi sanctiores, et si quando contigisset cum eiusmodi congredi, reuersi domum abluebant corpus. Quumque discipuli rudes adhuc non haberent, quod responderent; Dominus et pro se et pro discipulis respondit: Non est opus, inquit, medico ualentibus, sed male habentibus. Euntes autem discite, quid est: Misericordiam uolo, et non sacrificium. Non enim ueni uocare iustos, sed peccatores. [16,167] (Eusebius) Pulchre tu quidem collatione locorum rem explicas, id quod in diuinis literis praecipuum est: sed discere uelim, quid appellet sacrificium, quid misericordiam. Nam qui consistit, ut auersetur sacrificia Deus, quae sibi tot praeceptis iusserat exhiberi? [16,168] (Theophilus) Quomodo Deus auersetur sacrificia, docet ipse nos apud Esaiam cap- 1- Sunt enim quaedam praescripta Iudaeis in lege, quae significant magis sanctimoniam, quam praestant: quod genus sunt, dies festi, sabbatismi, ieiunia, sacrificia. Et sunt, quae semper praestanda sint, quae suapte natura bona sunt, non quia iussa. Iudaeos autem auersatur Deus, non quod obseruarent legis ritus, sed quod his stulte tumidi, negligerent ea, quae Deus maxime uult praestari a nobis: ac madentes auaritia, superbia, rapinis, odio, liuore, ceterisque uitiis, existimabant Deum ipsis multum debere, quod diebus festis uersarentur in templo, quod immolarent uictimas, quod abstinerent a cibis uetitis, quod illi nonnunquam ieiunarent: umbras amplectebantur, rem negligebant. Quod autem ait: Misericordiam uolo, et non sacrificium; opinor ex idiomate sermonis Hebraei dictum, pro eo, quod erat, misericordiam uolo potius quam sacrificium, quemadmodum illud interpretatur Salomon, quum ait: Facere misericordiam et iudicium, magis placet Domino quam uictimae. Porro, omne officium, quod impenditur subleuando proximo, scriptura misericordiam uocat et eleemosynam, quae et ipsa nomen duxit a miserendo. Victimas appellari puto, quicquid pertinet ad ceremonias corporales, et aliquid habet affine cum Iudaismo: quod genus sunt delectus ciborum, uestitus praescriptus, ieiunium, sacrificium, preces ueluti pensum absolutae, quies diei festi. Haec enim ut pro tempore non sunt omnino negligenda, ita Deo sunt ingrata, si quis obseruationibus huiusmodi confisus, negligat misericordiam, quoties fratris necessitas exigit officium charitatis. Habet speciem sanctimoniae etiam, colloquia uitare malorum. Sed hoc cessare debet, quoties aliud suadet charitas proximi. Obedientia est, quiescere diebus festis; sed impium sit, ob religionem diei sinere fratrem perire. Itaque seruare diem dominicum uictima est, ut ita loquar: reconciliari fratri, misericordia est. Porro iudicium, quamquam potest ad potentes referri, qui frequenter ui opprimunt imbecilles, tamen mihi uidetur non absurdum, si respondeat illi, quod est apud Osee: Et scientiam Dei plus quam holocausta. Non seruat legem, qui non seruat iuxta mentem Dei. Iudaei subleuabant asinum in foueam collapsum sabbatis: et Christum calumniabantur, qui seruaret totum hominem in sabbato. Hic erat praeposterum iudicium, et aberat scientia Dei: nesciebant enim, quod ista propter hominem essent instituta, non homo propter illa. Sed haec impudenter dicere uiderer, nisi uestro iussu dicerem. Malim ex aliis rectiora discere. [16,169] (Eusebius) Ista mihi uidentur adeo dicta impudenter ut existimem Dominum Iesum loqui per organum oris tui. Sed interim dum largiter pascimus animos nostros, ne negligantur collegae. [16,170] (Theophilus) Quinam? [16,171] (Eusebius) Corpora nostra, nonne collegae sunt animorum? Hoc enim malim, quam instrumenta, uel domicilia uel sepulchra. [16,172] (Timotheus) Hoc nimirum est affatim refici, ubi totus homo reficitur. [16,173] (Eusebius) Video uos segniter attingere: quare, si uidetur, iubebo proferri assa, ne pro lauto conuiuio longum praebeam. Videtis huius prandioli summam. Armus est ouillus, sed exquisitus, capus, et perdices quatuor. Has solas a mercatu sumpsi, reliqua suppeditat hoc praediolum. [16,174] (Timotheus) Epicureum prandium uideo, ne dicam Sybariticum. [16,175] (Eusebius) Imo uix Carmeliticum. Sed qualequale est, boni consuletis. Animus certe purus est; si parum lautum est conuiuium. [16,176] (Timotheus) Adeo non est muta tua domus, ut non solum parietes, sed et cyathus loquatur aliquid. [16,177] (Eusebius) Quid tibi loquitur? [16,178] (Timotheus) Nemo, nisi a seipso, laeditur. [16,179 (Eusebius) Cyathus patrocinatur uino. Nam uulgus febrim, aut capitis grauedinem e potu contractam, imputare solet uino, quum ipsi sibi malum accersierint immodice bibendo. [16,180] (Sophronius) Meus Graece loquitur: g-en g-oinoh g-alehtheia. [16,181] (Eusebius) Admonet non esse tutum sacerdotibus aut regum famulis indulgere uino, quod uinum fere transferat in linguam, quicquid latebat in corde. [16,182] (Sophronius) Apud Aegyptios olim nefas erat sacerdotibus bibere uinum, quum nondum illis mortales sua committerent arcana. [16,183] (Eusebius) Nunc licet quidem omnibus bibere uinum; an expediat, nescio. Eulali, quid libelli profers e crumena? perquam elegans uidetur; nam foris etiam totus aureus est. [16,184] (Eulalius) Sed idem intus plus quam gemmeus est. Sunt epistolae Paulinae, quas ut unicas delicias meas semper mecum circumfero: quas ideo profero, quod ex occasione sermonis tui uenit in mentem locus quidam, qui me nuper diu torsit, nec adhuc satis sibi facit animus. Is est in epistolae prioris ad Corinthios cap- 6- Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestatem. Primum, si Stoicis credimus, nihil est utile, quod non idem honestum. Quomodo igitur Paulus distinguit id, quod licet, ab eo, quod expedit? Certe scortari aut inebriari non licet, quomodo igitur licent omnia? Quod si Paulus de certo genere rerum loquitur, quarum omnium uult esse licentiam, non possum satis ex ipso loci tenore diuinare, quodnam sit illud genus. Ex iis, quae mox huic loco subiiciuntur, coniicere licet, eum loqui de ciborum delectu. Quidam enim abstinebant ab idolothytis, quidam a cibis per Mosen interdictis. Et de idolothytis agit cap- 8-. Rursus cap- 10- uelut explicans huius loci sententiam, ait: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius. Omne, quod in macello uenit, manducate. Hoc quod hic subiicit Paulus, congruere uidetur cum eo, quod supra dixerat: Esca uentri, et uenter escis, et hunc et has destruet Deus. Quod autem respexit hic etiam ad Iudaicum ciborum delectum, indicat clausula 10- cap-. Sine offensione estote Iudaeis et gentibus et ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant. Nam quod ait: gentibus, pertinere uidetur ad idolothytum; quod ait: Iudaeis, referre uidetur ad delectum ciborum; quod ait: ecclesiae Dei, pertinet ad infirmos ex utroque genere collectos. Licebat igitur uesci quibuslibet cibis, et omnia munda mundis. Verum incidit casus, ut non expediat. Quod omnia licebant, libertatis erat Euangelicae: sed charitas ubique spectat, quid conducat ad salutem proximi, eoque frequenter abstinet et a licitis, malens obsecundare commodo proximi, quam sua uti libertate. Sed hic mihi geminus obstrepit scrupulus: primum, quod in sermonis contextu nihil praecedat, aut sequatur, quod cum hoc sensu cohaereat. Nam obiurgarat Corinthios, quod essent seditiosi, quod scortationibus, adulteriis, atque etiam incestis impuri, quod litigarent apud iudices impios. Cum his qui cohaeret, omnia mihi licent, sed non omnia expediunt? Et in his quae sequuntur, redit ad causam impudicitiae, quam repetierat et ante, intermisso negotio litium. Corpus autem, inquit, non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. Verum hunc quoque scrupulum possum utcunque discutere, quod paulo superius in catalogo uitiorum meminisset et idololatriae: Nolite errare, neque fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri. Porro esus idolothytorum uergebat ad speciem idololatriae. Et ideo mox subdit, Esca uentri, et uenter escis; significans pro necessitate corporis, pro tempore licere uesci quibuslibet, nisi aliud suaserit charitas proximi, sed impudicitiam semper et ubique detestandam esse. Quod uescimur, necessitatis est, quae tolletur in resurrectione mortuorum. Quod libidinamur, malitiae est. Sed alterum scrupulum non queo dissoluere, quomodo ad haec quadret illud: Sed ego sub nullius redigar potestatem. Ait enim, sibi potestatem esse omnium, se tamen in nullius potestate fore. Si is dicitur esse in potestate aliena, qui, ne offendat, abstinet, idem capite nono de se praedicat: Quum liber essem ab omnibus, omnium me seruum feci, ut omnes lucrifacerem. Hoc, opinor, offensus scrupolo sanctus Ambrosius, putat, hunc esse germanum Apostoli sensum, ut uiam praestruat illi, quod ait cap- 9- sibi quoque potestatem esse faciendi, quod ceteri faciebant, uel Apostoli, uel pseudapostoli, sumendi uictum ab his, quibus praedicabat Euangelium. Sed ab hoc, tametsi licebat, temperabat, quod sic expediret Corinthiis, quos de tam multis et insignibus uitiis obiurgabat. Porro quisquis accipit, fit quodammodo obnoxius ei, a quo accipit, et aliquid decedit de uigore auctoritatis. Siquidem, qui accipit, minus libere obiurgat: et qui dedit, non perinde fert obiurgari ab eo, cui benefecit. In hoc igitur Paulus abstinuit ab iis, quae licebant, ut consuleret apostolicae libertati, quam in hoc uolebat nulli esse obnoxiam, ut liberius, ac maiore cum auctoritate reprehenderet illorum uitia. Mihi sane non displicet Ambrosiana sententia. Attamen si quis mallet hunc locum ad cibos accommodare; mea sententia, quod ait Paulus: Sed ego sub nullius redigar potestatem, sic accipi posset: Tametsi nonnunquam abstineam a cibis immolatitiis, aut lege Mosaica uetitis, ut consulam saluti proximi ac profectui euangelico; tamen animus meus liber est, qui scit, sibi licere uesci cibis quibuslibet, pro necessitate corpusculi. At pseudapostoli conabantur hoc persuadere, quosdam cibos per se impuros esse, nec abstinendum per occasionem, sed semper ab his temperandum, tanquam natura malis, nec aliter quam abstinemus ab homicidio et adulterio. Hoc quibus erat persuasum, redacti erant sub alienam potestatem, et exciderant ab euangelica libertate. Solus, quod quidem meminerim, Theophylactus sententiam inducit ab his omnibus diuersam: Licet uesci quibuslibet cibis, sed non expedit immodice. Nam ex luxu nascitur impudicitia. Hic sensus, quanquam impius non est, tamen mihi non uidetur huius loci germanus esse. Ostendi, quae me torqueant: uestrae charitatis erit, me ex his scrupulis eximere. [16,185] (Eusebius) Nae tu probe tuo respondes nomini. Qui sic nouit proponere quaestiones, non opus habet alio, qui dissoluat. Sic enim proposuisti dubitationem tuam, ut ego dubitare desierim. Tametsi Paulus in ea epistola, quoniam multa simul decreuit agere, saepe ab uno argumento in aliud deuoluitur, et rursum, quod intermiserat, repetit. [16,186] (Chrysoglottus) Nisi uererer, ne uos mea loquacitate auocem a capiendo cibo, et si crederem fas esse tam sacris colloquiis admiscere quicquam ex profanis auctoribus, proponerem et ipse quiddam, quod hodie legentem me non torsit, sed unice delectauit. [16,187] (Eusebius) Imo profanum dici non debet, quicquid pium est, et ad bonos mores conducens. Sacris quidem literis ubique prima debetur auctoritas; sed tamen ego nonnunquam offendo quaedam uel dicta a ueteribus, uel scripta ab ethnicis, etiam poetis, tam caste, tam sancte, tam diuinitus, ut mihi non possim persuadere, quin pectus illorum, quum illa scriberent, numen aliquod bonum agitauerit. Et fortasse latius se fundit spiritus Christi, quam nos interpretamur. Et multi sunt in consortio sanctorum, qui non sunt apud nos in catalogo. Fateor affectum meum apud amicos: non possum legere librum Ciceronis de Senectute, de Amicitia, de Officiis, de Tusculanis quaestionibus, quin aliquoties exosculer codicem, ac uenerer sanctum illud pectus, afflatum coelesti numine. Contra quum hos quosdam recentiores lego de republica, oeconomica aut ethica praecipientes, Deum immortalem! quam frigent prae illis, imo quam non uidentur sentire quod scribunt, ut ego citius patiar perire totum Scotum cum aliquot sui similibus, quam libros unius Ciceronis, aut Plutarchi: non quod illos in totum damnem, sed quod ex his sentiam me reddi meliorem, quum ex illorum lectione surgam, nescio quomodo, frigidius affectus erga ueram uirtutem, sed irritatior ad contentionem. Quare ne uerere, quicquid istuc est, proponere. [16,188] (Chrysoglottus) Quum plerique libri M- Tullii, quos scripsit de philosophia, diuinitatis quiddam spirare uidentur, tum ille, quem senex scripsit de Senectute, plane mihi uidetur g-kukneion g-asma, quemadmodum Graecis est in prouerbio. Eum hodie relegi, atque haec uerba, quoniam prae ceteris arridebant, edidici : "Quod si quis Deus mihi largiatur, ut ex hac aetate repuerascam, et in cunis uagiam, ualde recusem: nec uero uelim quasi decurso spatio a calce ad carceres reuocari. Quid enim habet haec uita commodi? quid non potius laboris? Sed non habeat sane: habet certe tamen aut satietatem, aut molestiam. Non libet enim mihi deplorare uitam, quod multi, et hi docti, saepe fecerunt. Nec me uixisse poenitet, quoniam ita uixi, ut frustra me natum non existimem. Et ex uita ista discedo, tanquam ex hospitio, non tanquam e domo. Commorandi enim natura diuersorium nobis, non habitandi, dedit. O praeclarum illum diem, quum ad illud animorum concilium coetumque proficiscar, et quum ex hac turba et colluuione discedam!" Hactenus Cato. Quid ab homine Christiano dici potuit sanctius? Utinam talia essent colloquia monachorum omnium, uel cum sacris uirginibus, quale fuit illud ethnici senis colloquium cum ethnicis adolescentibus. [16,189] (Eusebius) Iam aliquis causabitur, colloquium esse confictum a Cicerone. [16,190] (Chrysoglottus) Isthuc mea non magni refert, siue hoc laudis tribuatur Catoni, qui talia senserit dixeritque: siue Ciceroni, cuius animus sententias tam diuinas cogitatione complexus sit, cuius calamus res egregias pari facundia depinxerit. Quanquam equidem arbitror, et Catonem, etiamsi non dixit eadem, tamen similia dicere solitum in colloquiis. Nec enim tam impudens erat M- Tullius, ut alium Catonem finxerit, quam fuerit: et in dialogo parum meminerit decori, quod in primis spectandum est in hoc scripti genere, praesertim quum eius uiri memoria recens adhuc haereret animis eius aetatis hominum. [16,191] (Theophilus) Vehementer probabile est quod narras: sed dicam, quid mihi uenerit in mentem, te recitante. Saepenumero mecum admiratus sum, quum omnes optent longaeuitatem, et mortem exhorreant, tamen uix quenquam comperiri tam felicem, non dico senem, sed prouectioris aetatis hominem, qui rogatus, an, si detur, uelit repuerascere, usurus per omnia iisdem bonis ac malis, quae illi iam contigissent in uita, responderit idem quod Cato dicit: praesertim si recolat animo, quicquid annis retroactis seu triste, seu laetum obtigisset. Nam frequenter et suauium rerum recordatio uel cum pudore uel cum conscientiae molestia coniuncta est, ut animus ab his etiam recolendis non minus abhorreat, quam a tristibus. Id opinor nobis indicarunt sapientissimi poetae, qui scribunt, tum demum animas capi desiderio corporum relictorum, posteaquam ex amne Lethaeo longa biberint obliuia. [16,192] (Uranius) Est isthuc profecto dignum admiratione, et mihi quoque compertum in nonnullis. Verum illud quam mihi blandiebatur: Nec me uixisse poenitet! At quotusquisque Christianorum sic moderatur uitam suam, ut huius senis uocem sibi possit usurpare? Vulgus hominum existimat, se non frustra uixisse, si per fas nefasque congestas diuitias relinquant morientes. At Cato ideo non putat se frustra natum, quod integrum et sanctum ciuem praestiterit reipublicae, quod incorruptum magistratum, quod posteritati quoque uirtutis et industriae suae monumenta reliquerit. Iam illo quid dici potuit diuinius? Discedo tanquam ex hospitio, non tanquam e domo. Hospitio tantisper uti licet, donec hospes iubeat exire. E domo sua nullus facile pellitur. Et tamen hinc quoque saepenumero propellit uel ruina, uel incendium, uel alius casus quispiam. Ut horum nihil accidat, tamen senio collabens aedificium admonet esse demigrandum. [16,193] (Nephalius) Non minus elegans est, quod apud Platonem loquitur Socrates, Animam humanam in hoc corpore uelut in praesidio positam esse, unde fas non sit discedere iniussu imperatoris, nec diutius in eo immorari, quam uisum sit ei qui collocauit. Illud significantius est in Platone, quod pro domo dixerit praesidium: siquidem in domo tantum commoramur, in praesidio destinati sumus functioni, quam nobis delegauit imperator noster: non abludens a nostris literis, quae uitam hominis nunc militiam, nunc certamen esse dicunt. [16,194] (Uranius) At mihi quidem oratio Catonis pulchre congruere uidetur cum oratione Pauli, qui scribens Corinthiis, coelestem mansionem, quam exspectamus post hanc uitam, g-oikian uocat, et g-oikehtehrion, hoc est domum, siue domicilium. Ceterum hoc corpusculum appellat tabernaculum, Graece g-skehnos. Nam et qui sumus, inquit, in hoc tabernaculo, ingemiscimus grauati. [16,195] (Nephalius) Nec abludit a sermone Petri: Iustum autem, inquit, arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare uos in commonitione; certus, quod uelox est depositio tabernaculi mei. Quid autem aliud clamat nobis Christus, quam ut sic uiuamus ac uigilemus, tanquam illico morituri? sic incumbamus honestis rebus, tanquam semper uicturi? Iam illud quum audimus, O praeclarum diem! nonne uidemur audire Paulum ipsum loquentem, Cupio dissolui, et esse cum Christo? [16,196] (Chrysoglottus) Quam felices sunt, qui tali animo mortem exspectant! Sed in oratione Catonis, quanquam praeclara est, tamen fiduciam aliquis taxare posset, ut ab arrogantia profectam, quam multum oportet abesse ab homine Christiano. Proinde mihi nihil unquam legisse uideor apud ethnicos, quod aptius quadret in hominem uere Christianum, quam quod Socrates, paulo post bibiturus cicutam, dixit Critoni: An opera, inquit, nostra sit probaturus Deus, nescio: certe sedulo conati sumus ut illi placeremus. Est mihi tamen bona spes, quod ille conatus nostros sit boni consulturus: uir ille sic diffidit factis suis, ut tamen ob animi propensam uoluntatem obtemperandi uoluntati diuinae, bonam spem conceperit, fore ut Deus pro sua bonitate boni consulturus esset, quod studuisset bene uiuere. [16,197] (Nephalius) Profecto mirandus animus in eo, qui Christum ac sacras literas non nouerat. Proinde quum huiusmodi quaedam lego de talibus uiris, uix mihi tempero, quin dicam, Sancte Socrates, ora pro nobis. [16,198] (Chrysoglottus) At ipse mihi saepenumero non tempero, quin bene ominer sanctae animae Maronis et Flacci. [16,199] (Nephalius) At ego quot uidi Christianos, quam frigide morientes! Quidam fidunt in his rebus, quibus non est fidendum: quidam ob conscientiam scelerum et scrupulos, quibus indocti quidam obstrepunt morituro, pene desperantes exhalant animam. [16,200] (Chrysoglottus) Nec mirum, eos sic mori, qui per omnem uitam tantum philosophati sunt in ceremoniis. [16,201] (Nephalius) Quid isthuc uerbi est? [16,202] (Chrysoglottus) Dicam, sed illud etiam atque etiam praefatus, me non damnare, imo uehementer probare sacramenta et ritus ecclesiae; sed quosdam uel improbos uel superstitiosos, uel, ut mollissime dicam, simplices et indoctos, qui docent populum hisce rebus fidere, praetermissis his, quae nos uere reddunt Christianos. [16,203] (Nephalius) Nondum satis intelligo, quorsum eas. [16,204] (Chrysoglottus) Faxo ut intelligas. Si uulgus Christianorum spectes, nonne prora et puppis uitae illis in ceremoniis est? In baptismo quanta religione repraesentantur prisci ritus Ecclesiae! Commoratur infans extra fores templi, peragitur exorcismus, peragitur catechismus, suscipiuntur uota, abiuratur satanas cum pompis et uoluptatibus suis: tandem ungitur, consignatur, salitur, tingitur: datur negotium susceptoribus, ut puerum curent instituendum. Illi dato nummo redimunt libertatem. Et iam puer Christianus dicitur, et est aliquo modo. Mox rursus ungitur, tandem discit confiteri, sumit eucharistiam, consuescit quiescere diebus festis, audire sacrum, ieiunare nonnunquam, abstinere a carnibus. Et haec si seruat, habetur absolute Christianus. Ducit uxorem, accedit aliud sacramentum: initiatur sacris, rursus ungitur et consecratur, mutatur uestis, dicuntur preces. Atque haec quidem omnia quod fiunt, probo: sed quod haec fiunt magis ex consuetudine, quam ex animo, non probo: quod nihil aliud adhibetur ad Christianismum, uehementer improbo. Siquidem magna pars hominum, dum his fidit, nihilo secius interim per fas nefasque congerit opes, seruit irae, seruit libidini, seruit liuori, seruit ambitioni: sic tandem uenitur ad mortem. Hic rursus ceremoniae paratae. Adhibetur confessio semel atque iterum, additur unctio, datur Eucharistia, adsunt cerei sacri, adest crux, adest aqua sacra, adhibentur indulgentiae; expromitur, aut illic etiam emitur, morienti diploma Pontificis; ordinantur parentalia magnifice celebranda, fit rursus stipulatio solennis, adest qui clamet ad aurem morientis, imo nonnunquam occidit ante tempus, si contingat, ut saepe fit, uocalior, aut bene potus. Haec ut recte adhibentur, praesertim quae nobis tradidit Ecclesiastica consuetudo, ita sunt alia quaedam reconditiora, quae nobis hoc praestant, ut cum alacritate spiritus, ut cum Christiana fiducia migremus hinc. [16,205] (Eusebius) Pie tu quidem ista uereque concionaris, sed interim nullus admouet manum cibis. Caueat quisque, ne se fallat. Ego praedixi, nihil exspectandum praeter secundas mensas, easque rusticanas, ne quis sibi promittat Phasides auer aut attagenas, aut Attica bellaria. Haec amoueto, puer, et quod restat, apponito. Videtis non copiae sed inopiae nostrae cornu. Hic est prouentus hortulorum, quos uidistis. Ne parcite, si quid arridet. [16,206] (Timotheus) Tanta uarietas est, ut uel ipso recreemur aspectu. [16,207] (Eusebius) Atqui ne plane contemnatis frugalitatem meam, haec patina exhilarasset Hilarionem monachum Euangelicum, comitatum uel centum monachis illius secoli. Paulo uero atque Antonio uel menstruus commeatus esse potuisset. [16,208] (Timotheus) Imo nec Petrus ille princeps Apostolorum fastidisset, opinor, quum apud Simonem coriarium diuersaretur. [16,209] (Eusebius) Imo nec Paulus, opinor, quum coactus egestate sutoriam nocturnis horis exerceret. [16,210] (Eusebius) Debemus benignitati diuinae. Sed ego malim esurire cum Petro ac Paulo, modo quod deesset corporis alimoniae, abundaret in delicias animi. [16,211] (Theophilus) Imo discamus a Paulo, et abundare et penuriam pati. Quum deerit, gratias agamus Iesu Christo, qui nobis suppeditet et frugalitatis et patientiae materiam. Quum supererit, gratias agamus illius munificentiae, qui nos sua liberalitate inuitet ac prouocet ad amorem sui; ac modice parceque fruentes iis, quae largiter praebuit diuina benignitas, pauperum memores simus, quibus Deus deesse uoluit, quod nobis superest, ut utrisque per alteros sit occasio uirtutis. Siquidem nobis largitur, unde subuenientes egestati fraternae, misericordiam ipsius promereamur: et illi nostra liberalitate recreati, gratias agunt Deo pro bona mente nostra, nosque precibus suis illi commendant. Et recte uenit in mentem. Heus, puer; dic uxori, ut ex assis, quae superant, mittat Gudulae nostrae. Est uicina quaedam grauida, tenui fortuna, sed animo beatissima. Maritus nuper decessit, homo profusus et ignauus, qui nihil uxori reliquit praeter liberorum gregem. [16,212] (Timotheus) Christus iussit dare omni petenti: id si facerem, intra mensem ipsi mihi mendicandum esset. [16,213] (Eusebius) Opinor, Christum sentire de his, qui petant necessaria. Nam qui petunt, imo qui flagitant uel extorquent potius magnas summas, quibus exstruant coenationes Lucullianas, aut, quod peius est, quibus alant luxum ac libidinem suam, iis negare, quod petunt, eleemosyna est: imo rapina est largiri male usuris, quod debebatur praesenti necessitati proximorum. Unde mihi uidentur uix excusari posse a peccato capitali, qui sumptibus immodicis aut exstruunt, aut ornant monasteria, seu templa, quum interim tot uiua Christi templa, fame periclitentur, nuditate horreant, rerumque necessariarum inopia discrucientur. Quum essem apud Britannos, uidi tumbam diui Thomae gemmis innumeris summique pretiii onustam, praeter alia miracula diuitiarum. Ego malim ista, quae superflua sunt, elargiri in usus pauperum, quam seruare satrapis aliquando semel omnia direpturis; ac tumbam ornare frondibus ac flosculis: id opinor gratius esset illi sanctissimo uiro. Quum essem apud Insubres, uidi monasterium quoddam ordinis Carthusiani, non ita procul a Papia: in eo templum est, intus ac foris, ab imo usque ad summum, candido marmore constructum, et fere quicquid inest rerum, marmoreum est, uelut altaria, columnae, tumbae. Quorsum autem attinebat tantum pecuniarum effundere, ut pauci monachi solitarii canerent in templo marmoreo? quibus ipsis templum hoc oneri est, non usui, quod frequenter infestentur ah hospitibus, qui non ob aliud eo se conferunt, nisi ut spectent templum illud marmoreum. Atque illic cognoui, quod stultius est, illis legata in singulos annos tria millia ducatorum in structuram monasterii. Et sunt, qui putent esse nefas, eam pecuniam in pios usus auertere praeter mentem testatoris: maluntque demoliri, quod instaurent, quam non aedificare. Haec quoniam insignia sunt, uisum est commemorare: quamquam sunt passim in templis nostris exempla permulta similia. Haec mihi uidetur ambitio, non eleemosyna. Diuites ambiunt sibi monumentum in templis in quibus olim nec diuis locus erat. Curant se sculpendos ac pingendos, additis etiam nominibus, ac beneficii titulo: atque hisce rebus bonam templi partem occupant, olim opinor postulaturi, ut ipsorum cadauera in ipsis reponantur altaribus. Dicet aliquis an horum munificentiam existimas reiiciendam? Nequaquam, si templo Dei dignum sit, quod offerunt. Sed ego si sacerdos aut episcopus essem, hortarer crassos illos aulicos, aut negotiatores, ut, si uellent sua peccata redimere apud Deum, ista clanculum effunderent in subsidium eorum, qui uere pauperes sunt. Isti putant perire pecuniam, quae sic frustulatim et clanculum in praesentem egestatem tenuium subleuandam dissipatur, cuius nullum exstet apud posteros monumentum. Ego puto nullam melius collocari ea, quam ipse Christus sibi uult imputari certissimus debitor. [16,214] Timotheus) An non putas recte collocari, quod datur monasteriis? [16,215] (Eusebius) Et his darem nonnihil, si diues essem, sed darem ad necessitatem, non ad luxum: tum his, inter quos sentirem uigere studium uerae religionis. [16,216] (Timotheus) Multi iudicant non admodum belle collocari, quod datur istis mendicis publicis. [16,217] (Eusebius) Et istis nonnihil dandum est aliquando, sed cum delectu. At mihi consultum uideatur, si singulae ciuitates suos alerent, nec ferrentur errones huc et illuc circum cursitantes, praesertim ualidi, quibus opus suppeditandum sentio potius, quam pecuniam. [16,218] (Timotheus) Quibus igitur potissimum dandum censes, quantum, et quatenus? [16,219] (Eusebius) Hoc mihi ad unguem describere difficillimum sit. Primum animum adesse oportet, qui cupiat omnibus subuenire. Deinde pro mea tenuitate, quod possum, impertio, quoties sese offert occasio: praesertim his, quorum et paupertas et integritas mihi nota est: hortor et alios ad beneficentiam, si me defecerint facultates. [16,220] (Timotheus) Sed permittisne nobis hic in tuo regno libere loqui! [16,221] (Eusebius) Imo liberius quam si domi uestrae sitis. [16,222] (Timotheus) Non probas in templis sumptus immodicos; et has aedes multo minoris aedificare poteras. [16,223] (Eusebius) Equidem arbitror, has intra mundiciem consistere, aut, si mauis, elegantiam: certe absunt a luxu, ni fallor. Aedificant magnificentius, qui mendicato uiuunt. Et tamen hi ipsi horti mei qualesquales sunt, uectigal pendunt egenis: et quotidie sumptibus aliquid detraho, in me meosque frugalior, quo possim esse in pauperes munificentior. [16,224] (Timotheus) Si istum animum obtinerent omnes, permulti melius haberent, quos nunc egestas grauat indignos: et ex aduerso multi minus essent obesi, digni quos egestas doceat sobrietatem ac modestiam. [16,225] (Eusebius) Fortasse sic res habet. Sed uultisne, ut haec insipida bellaria re quapiam suaui condiamus? [16,226] (Timotheus) Plus satis est deliciarum. [16,227] (Eusebius) At ego hinc depromam, quod ne saturi quidem fastidiatis. [16,228] (Timotheus) Quid est? [16,229] (Eusebius) Codex est Euangeliorum, ut, quod lautissimum habeo, uobis depromam in fine conuiuii. Recita, puer, ab eo loco, ubi proxime destitisti. [16,230] (Puer) Nemo potest duobus dominis seruire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo seruire, et mammonae. Ideo dico uobis, ne solliciti sitis animae uestrae, quid manducetis, neque corpori quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam uestimentum? [16,231] (Eusebius) Redde codicem. In hoc loco mihi Iesus Christus uidetur bis idem dixisse. Etenim pro eo quod prius dixit, odio habebit, mox ponit, contemntet: et pro eo quod prius posuerat, diliget, mox uertit, sustinebit: commutatis personis existit eadem sententia. [16,232] (Timotheus) Non satis assequor quid uelis. [16,233] (Eusebius) Demonstremus igitur ratione mathematica, si uidetur. In priore parte pro uno pone A, pro altero B: rursus in posteriore pro uno pone B, pro altero A, uerso ordine. Aut enim A odio habebit, et B diliget: aut B sustinebit et A contemnet. Nonne hic palam est, A bis odio haberi, et B bis diligi? [16,234] (Timotheus) Perspicuum est. [16,235] (Eusebius) Atqui haec coniunctio, aut, praesertim repetita, habet emphasim sententiae contrariae, aut certe diuersae. Alioqui nonne absurde diceretur, Aut Petrus me uincet, et ego cedam, aut ego cedam, et Petrus me uincet. [16,236] (Timotheus) Lepidum, ita me Deus amet, sophisma. [16,237] (Eusebius) At tum demum mihi uidebitur lepidum, si hoc ex uobis didicero. [16,238] (Theophilus) Animus somniat ac parturit mihi nescio quid: si iubetis, quicquid est, proferam in medium, uos eritis uel oniropoli, uel obstetrices. [16,239] (Eusebius) Quamquam uulgo mali ominis habetur somniorum meminisse in conuiuio, et parum sit uerecundum, coram tot uiris foetum eniti, tamen nos istud somnium, siue mauis partum animi tui, libenter excipiemus. [16,240] (Theophilus) Mihi uidetur in hoc sermone res commutari potius, quam persona. Et hanc uocem, unum et unum, non referri ad A et B, sed utraque pars refertur ad utrumlibet, ut, utrumcunque delegeris, ei iam opponatur, quod significatur per alterum. Quasi dicas: aut excludes A, et admittes B: aut A admittes, et excludes B. Hic uidetis, manente persona, rem esse translatam. Atque hoc ita dictum est de A, ut nihil referat, si idem enuncies de B, hoc pacto: aut B excludes, et admittes A: aut admittes B, et excludes A. [16,241] (Eusebius) Sane argute tu quidem problema nobis explicuisti, neque quisquam mathematicus melius depinxisset in puluere. [16,242] (Sophronius) Illud me magis mouet, quod prohibet esse sollicitos de crastino, quum Paulus ipse laborarit manibus, uictus parandi causa, atque idem acriter increpet otiosos, et ex alieno uiuere gaudentes, admonens ut laborent, ac manibus operentur, quod bonum est, ut sit, unde tribuant aliquid necessitatem patienti. An non pii sanctique labores sunt, quibus maritus tenuis alit uxorem sibi charissimam, dulcesque liberos? [16,243] (Timotheus) Ista quaestio, mea sententia, uariis modis dissolui potest. Primum, ut ad illa tempora potissimum pertineat: Apostolis ob Euangelii praedicationem late uagantibus eximenda erat sollicitudo uictus undecunque suppeditandi, quibus non uacabat opera manuaria cibum quaerere, praesertim quum nullam artem scirent, praeter piscationem. Nunc alia ratio temporum est, et otium amplectimur omnes, laborem fugimus. Altera dissoluendi ratio est: Christus non interdixit industriam, sed sollicitudinem. Et sollicitudinem intelligit iuxta uulgarem hominun affectum, qui nulla de re magis anxii sunt, quam de parando uictu, ut omnibus rebus omissis, hoc solum agant, huic uni curae sint addicti. Id propemodum iudicat ipse dominus, quum negat eundem duobus dominis seruire posse. Seruit enim, qui toto pectore addictus est. Praecipuam igitur curam uult esse Euangelii propagandi, non solam. Ait enim: Primum quaerite regnum Dei, et haec adiicientur uobis. Non dicit solum, quaerite, sed, primum quaerite. Ceterum in uoce Crastini puto hyperbolen esse, quum significet, in longinquum; qui mos est auaris huius mundi, ut posteris etiam anxie parent et quaerant. [16,244] (Eusebius) Accipimus tuam interpretationem: sed quid sibi uult, quod ait: Ne solliciti sitis animae uestrae, quid edatis. Corpus ueste tegitur, at non edit anima. [16,245] (Timotheus) Animam, ut opinor, hic uitam appellat. Ea periclitatur, si cibum subduxeris: non item, si uestem detraxeris, quae magis datur pudori, quam necessitati. Et si quem affligit nuditas, non statim occidit: at inedia certissima mors est. [16,246] (Eusebius) Non satis uideo, quo modo cohaereat cum hac sententia, quod adiecit: Nonne anima plus est quam esca? et corpus plus est quam uestimentum? Nam si uita magni pretii est, tanto magis aduigilandum ne pereat. [16,247] (Timotheus) Hoc argumentum non adimit nobis sollicitudinem, sed auget. [16,248] (Eusebius) At non hoc sentit Christus, quod interpretaris, sed hoc argumento nobis addit fiduciam de patre. Si pater benignus gratis et de suo dedit id quod carius est: etiam adiiciet id quod uilius est. Qui dedit animam, non negabit alimoniam: qui dedit corpus, adiiciet alicunde uestem. Illius igitur benignitate freti, non est, quod discruciemur sollicitudine curaque rerum infirmarum. Quid igitur superest, nisi ut utentes hoc mundo, tanquam non utamur, totam curam ac studium nostrum transferamus in amorem rerum coelestium, atque reiecto mammona, imo toto Satana cum omnibus suis praestigiis, uni Domino toto et alacri pectore seruiamus, qui non destituet filios suos. Sed interim nullus attingit bellaria. His certe cum gaudio uesci licet, quae non magna cura nobis domi proueniunt. [16,249] (Timotheus) Abunde satisfactum est corpusculo. [16,250] (Eusebius) Vellem equidem et animo. [16,251] (Timotheus) Atque uberius etiam animo. [16,252] (Eusebius) Haec igitur tolle, puer, ac labrum appone. Lauemus, amici; ut si quid forte commissum est in hoc conuiuio, purgati canamus hymnum Deo. Perficiam, si uidetur, quod coeperam ex Chrysostomo. [16,253] (Timotheus) Rogamus. [16,254] (Eusebius) Gloria tibi, domine; gloria tibi, sancte; gloria tibi, rex; quoniam dedisti nobis escas. Imple nos gaudio et laetitia in Spiritu sancto, ut inueniantur in conspectu tuo acceptabiles; nec pudefiamus, quando reddes unicuique secundum opera sua. [16,255] (Puer) Amen. [16,256] (Timotheus) Profecto pius et elegans est hymnus. [16,257] (Eusebius) Hunc diuus Chrysostomus non dedignatur etiam interpretari. [16,258] (Timotheus) Quonam loco! [16,259] (Eusebius) In Matthaeum, homilia LVI. [16,260] (Timotheus) Non omittam quin hodie legam. Sed illud unum interim ex te cupio discere. Cur ter optamus Christo gloriam, idque triplici cognomine, domini, sancti, et regis? [16,261] (Eusebius) Quoniam illi debetur omnis gloria. Sed nobis triplici nomine potissimum est glorificandus. Quod suo sacrosancto sanguine redemerit nos a tyrannide diaboli, sibique asseruerit; unde et dominum illum uocamus. Deinde, quod non contentus gratis condonasse nobis omnia peccata, per spiritum suum contulit nobis et iustitiam suam, ut sectemur ea, quae sunt sanctimoniae. Atque ob id sanctum eum uocamus, quod sit sanctificator omnium. Postremo, quod ab eodem speramus praemium regni coelestis, ubi ille iam sedet ad dextram Dei patris; et hinc nobis rex dicitur. Atque hanc totam felicitatem illius erga nos gratuitae bonitati debemus, quod pro domino, uel tyranno potius, diabolo, dominum habemus Iesum Christum: pro immunditia et sordibus peccatorum, innocentiam ac sanctimoniam: pro gehenna, gaudia uitae coelestis. [16,262] (Timotheus) Pia profecto sententia. [16,263] (Eusebius) Quoniam nunc primum uos hic accepi conuiuio, non dimittam uos absque xeniis, sed talibus, qualis fuit apparatus. Heus, puer; profer apophoreta nostra. Siue sortiri placet, siue sibi quisque malit deligere, minimum refert; eiusdem fere pretii sunt omnia, hoc est, nullius. Non enim sunt sortes Heliogabali, ut huic obueniant equi centum, illi totidem muscae. Sunt libelli quatuor, horologia duo, lucernula, et theca cum calamis Memphiticis. Haec arbitror magis conuenire uobis, quam opobalsamum, aut dentifricium, aut speculum, si uos noui satis. [16,264] (Timotheus) Adeo bella sunt omnia, ut nobis difficilis sit electio: ipse magis pro tuo arbitratu distribuito; sic gratius etiam erit quicquid obtigerit. [16,265] (Eusebius) Hic libellus in membranis habet prouerbia Salomonis; sapientiam docet, et auro pictus est, quod aurum habeat sapientiae symbolum. Hoc dabitur cano nostro, ut, iuxta doctrinam euangelicam, habenti sapientiam detur sapientia, et exuberet. [16,266] (Timotheus) Certe curabitur, ut minus egeam. [16,267] (Eusebius) Sophronio congruet horologium, huc ex extrema Dalmatia profectum, ut uel sic commendem munusculum meum. Noui enim, quam ille sit parcus temporis, quam nullam omnino portionem rei pretiosissimae sinat abire sine fructu. [16,268] (Sophronius) Imo pigrum admones diligentiae. [16,269] (Eusebius) Hic libellus habet in membranis Euangelium secundum Matthaeum: gemma tegi merebatur, nisi nullum esset illi scrinium aut theca charior, quam pectus hominis. Illic igitur recondito, Theophile, quo magis hoc sis, quod diceris. [16,270] (Theophilus) Efficiam, ne prorsus male collocasse uidearis tuum munus. [16,271] (Eusebius) Hic sunt epistolas Pauli, quas tu libenter tecum circumfers, Eulali, qui Paulum semper habere soleas in ore: nec haberes in ore, nisi esset in pectore: posthac commodius erit etiam in manibus oculisque. [16,272] (Eulalus) Isthuc non est dare munus, sed dare consilium. Porro bono consilio nullum est munus pretiosius. [16,273] (Eusebius) Lucernula conueniet Chrysoglotto, anagnostae insatiabili, et, ut M- Tullius inquit, librorum helluoni maximo. [16,274] (Chrysoglottus) Bis habeo gratiam: primum pro munere non uulgariter eleganti: deinde quod somniculosum admones uigilantiae. [16,275] (Eusebius) Theca calamaria debetur Theodidacto, felicissime polugr£fJ, atque hos ego calamos felicissimos esse iudico, quibus celebrabitur gloria domini nostri Iesu Christi, tali praesertim artifice. [16,276] (Theodidactus) Utinam et pectus suppeditare possis, quemadmodum suppeditas instrumenta. [16,277] (Eusebius) Hic codex habet aliquot Plutarchi libellos de moribus, sed selectos, et a quodam Graecae literaturae peritissimo non inscite descriptos; in quibus tantum reperio sanctimoniae, ut mihi prodigii simile uideatur, in pectus hominis ethnici tam euangelicas potuisse uenire cogitationes. Hic dabitur Uranio iuueni, et g-philellehni. Superest horologium; id cedat nostro Nephalio, parcissimo temporis dispensatori. [16,278] (Nephalius) Habemus gratiam, non solum pro munusculis, ue-rum etiam pro testimoniis. Nam isthuc non tam est distribuere xenia, quam elogia. [16,279] (Eusebius) Imo ego uobis habeo gratiam duplici nomine. Primum, quod nostram exilitatem boni consulitis. Deinde, quod eruditis iuxta ac piis sermonibus refecistis animum meum. Ego uos, quomodo acceptos dimittam, nescio; certe uos relinquam melior ac doctior. Scio uobis non esse cordi fistulas, aut moriones, ac multo minus aleam. Quare si uidetur fallemus horulam spectandis reliquis regiae meae miraculis. [16,280] (Timotheus) Isthuc eramus abs te flagitaturi. [16,281] (Eusebius) Apud bonae fidei promissorem non est opus flagitatore. Hanc aulam aestiuam opinor uos iam satis contemplatos. Habet triplicem prospectum, et, quoquo uersum deflectas oculos, occurrit uiror hortorum gratissimus. Vitreis fenestris uolubilibus, si uideatur, licet excludere coelum, si nebulis aut uentis sit incommodius; licet et densis ualuis, foris admotis, ac tenuibus intus, escludere solem, si quid offendat aestus. Hic quum prandeo, uideor in horto prandere, non in domo. Nam et parietes uirentes suos habent inspersos flosculos. Sunt et picturae non inuenustae. Hic Christus supremam compotationem agitat cum electis discipulis. Hic natalitia celebrat Herodes funesto conuiuio. Hic Euangelicus ille diues epulatur splendide, mox descensurus ad inferos. Lazarus repellitur a foribus, mox excipiendus sinu Abrahae. [16,282] (Timotheus) Hoc argumentum non satis agnoscimus. [16,283] (Eusebius) Cleopatra est cum Antonio luxu decertans: iam unionem ebibit, alteri manum admouit detractura. Hic pugnant Lapithae. Hic Alexander Magnus hasta transuerberat Clitum. Haec exempla nos admonent sobrietatis in conuiuio, et a crapula luxuque deterrent. Nunc adeamus bibliothecam, non illam quidem multis instructam libris, sed exquisitis. [16,284] (Timotheus) Locus hic plane diuinitatem quandam prae se fert, adeo nitent omnia. [16,285] (Eusebius) Hic uidetis praecipuam partem opum mearum. Nam in mensa nihil uidistis nisi uitreum ac stanneum; nec est in tota domo uas ullum argenteum, praeter unum poculum inauratum, quod ob amorem eius, qui dono dedit, religiose seruo. Haec sphaera pensilis totum orbem ponit ob oculos. Hic in parietibus singulae regiones fusiore spatio depictae sunt. In reliquis parietibus uidetis insignium auctorum imagines. Nam omnes depingere, fuerat infinitum. Christus primum habet locum, porrecta manu sedens in monte. Capiti imminet pater, dicens: Ipsum audite. Spiritus sanctus expansis alis multa luce complectitur illum. [16,286] (Timotheus) Opus, ita me Deus bene amet, Apelle dignum. [16,287] (Eusebius) Adiunctum est bibliothecae museion quoddam angustum, sed elegans, quod submota tabula ostendit foculum, si quid offenderit frigus. In aestate uidetur solidus paries. [16,288] (Timotheus) Hic mihi gemmea uidentur omnia. Est et mira odoris gratia. [16,289] (Eusebius) Hoc mihi praecipue studio est, ut niteat domus, et bene oleat. Utraque res minimo constat. Habet bibliotheca suum ambulacrum pensile, spectans in hortum; et huic adhaeret sacellum. [16,290] (Timotheus) Locus numine dignus. [16,291] (Eusebius) Nunc adeamus illa tria ambulacra, quae imminent iis, quae uidistis ad hortum domesticum spectantia. In his superioribus utroque prospectus est, sed per fenestras, quae possunt occludi, praesertim in his parietibus, qui non spectant hortum interiorem, quo domus sit tutior. Hic ad laeuam, quia plus est lucis, et paries raris fenestris interruptus, ordine depicta est tota uita Iesu ex narratione quatuor Euangelistarum, usque ad missum Spiritum sanctum, et primam praedicationem Apostolorum ex Actis. Additae sunt et locis notae, ut agnoscat spectator, iuxta quod stagnum, aut in quo monte res gesta sit. Additi sunt tituli, paucis uerbis subnotantes totum argumentum: uelut illud, quod dicitur a Iesu, Volo, mundare. Ex aduerso respondent figurae et uaticinia Veteris Testamenti, praesertim e Prophetis et Psalmis, qui nihil aliud habent, quam Christi uitam, et Apostolorum, aliter narratam. Hic nonnunquam obambulo mecum fabulans, et animo contemplans illud ineffabile consilium Dei, quo per filium suum restituere uoluit genus humanum. Nonnunquam adest uxor comes, aut amicus quispiam, qui rebus piis delectetur. [16,292] (Timotheus) In hac domo cui posset obrepere taedium? [16,293] (Eusebius) Nulli, qui didicerit secum uiuere. In summa ora picturae, uelut extra ordinem, addita sunt capita Pontificum Romanorum cum suis titulis. Ex aduerso capita Caesarum, ob memoriam historiae. In utroque cornu prominet pensile cubiculum, ubi liceat interquiescere, et unde spectare licet pomarium, et auiculas nostras. Hic in extremo angulo prati uidetis aliud aedificiolum, ubi coenamus nonnunquam aestiuis mensibus et ubi curatur, si quem forte e familiaribus corripuerit morbus ob contagium formidabilis. [16,294] (Timotheus) Quidam negant huiusmodi morbos esse uitandos. [16,295] (Theophilus) Cur ergo uitant foueam, aut uenenum? An hoc minus timent, quia non uident? Nec basilisci uenenum uidetur, quod afflat oculis. Ubi res poscat, non dubitem pro necessariis uenire in uitae discrimen. Sine causa subire uitae periculum, temeritas est: alios in uitae periculum adducere, crudelitas. Sunt et alia quaedam non iniucunda spectatu: ea mandabo uxori, ut ostendat. Manete hic uel totum triduum, et hanc domum putate esse uestram. Pascite oculos, pascite animus. Nam me negotia quaedam alio uocant. Est equitandum in pagos aliquot uicinos. [16,296] (Timotheus) Ob rem pecuniariam? [16,297] (Eusebius) Ego tales amicos non relinquerem pecuniae gratia. [16,298] (Timotheus) Fortassis uenatio parata est alicubi. [16,299] (Eusebius) Plane uenatio est: sed aliud uenor, quam apros aut ceruos. [16,300] (Timotheus) Quid igitur? [16,301] (Eusebius) Dicam. In uno pago decumbit amicus quidam non sine pericolo uitae. Nam corpori metuit medicus, ego magis metuo animae illius; siquidem mihi uidetur parum recte compositus ad emigrandum, sicut dignum est Christiano. Huic adero meis hortatibus, ut, siue moriatur, siue reualescat, bono ipsius fiat. In altero dissidium acre natum est inter duos, non malos quidem illos, sed tamen peruicacis ingenii uiros. Quod si exasperetur, uereor ne plures secum trahat in consortium simultatis. Adnitar totis uiribus, ut hos redigam in gratiam. Nam utrique sum ueteri necessitudine iunctus. Haec sunt quae uenor. Quod si uenatio successerit ex animi sententia, simul hic celebrabimus g-epinikia. [16,302] (Timotheus) Pia uenatio. Precamur, ut tibi pro Delia Christus aspiret. [16,303] (Eusebius) Hanc praedam ego malim, quam obuenire mihi haereditate bis mille ducatos. [16,304] (Timotheus) Mox rediturus? [16,305] (Eusebius) Non nisi tentatis omnibus: quare certum tempus non possum praescribere. Vos interim meis perinde ac uestris fruamini, et ualete. [16,306] (Timotheus) Dominus Iesus te feliciter deducat ac reducat.