[52,0] COLLOQUIUM LII : g-Astragalismos siue talorum lusus. Personae : Carolus, Quirinus. {QUIRINUS} Disce, inquit Cato, sed a doctis. Cupio itaque, mi Utenhoui, te magistro discere, quamobrem prisci illi religionis antistites edixerint, ut clerici talaribus tunicis uterentur, hoc est, usque ad talos demissis. {CAROLUS} Duabus, opinor, de caussis. Primum uerecundiae gratia, ne quid nudi pateret oculis. Nam olim nec hoc caligarum genus fuit repertum, quod nunc ab ilibus usque ad imos pedes corpus tegit, neque subligaribus aut femoralibus uulgo utebantur. Eadem de caussa turpe est foeminis, breuioribus uti uestimentis, quo magis consultum sit sexus pudori. Deinde ut non solum moribus, uerum etiam habitu differrent a populo, in quo ut quisque est prophanissimus, ita breuissimis tunicis uti gaudet. {QUIRINUS} Non dissimile ueri est quod narras. Ceterum ex Aristotele Plinioque didici, nulli hominum esse talos, sed tantum quadrupedibus, non tamen omnibus, sed bisulcis plerisque, nec rursus nisi his in tibiis posterioribus. Unde igitur uestis dici talaris potest, quam gestat homo, nisi fuerunt homines olim quadrupedes, iuxta fabulam Aristophanis? {CAROLUS} Imo, si credimus Oedipo, et quadrupedes et tripedes et bipedes inueniuntur homines; nec raro nobis e bello redeunt unipedes, interdum apodes: sed quod ad tali uocabulum attinet, rectius mireris, si legas Horatium, qui fabulis quoque talos attribuit. Sic enim, opinor, scribit in Arte poëtica: "Securus, cadat, an recto stet fabula talo". {QUIRINUS} Poëtis licet, ut libet, loqui: apud quos Tmolus habet aures, et naues loquuntur, et saltant quercus. {CAROLUS} Quin et Aristoteles tuus hoc te docere poterat, esse talos dimidiatos, quos ille uocat g-hehmiastragalous, quales tradit esse lyncum generi. Addit, leonibus inesse quiddam uice tali, sed anfractuosum, quod ille uocat g-labyrinthohdes, Plinius uertit tortuosum. Denique ubicunque committuntur ossa ossibus ad flexus commoditatem, caua prominentibus inter se respondent, utrinque lubrica cartilagine communitis, ac uelut incrustatis partibus, ne mutuo attritu sese laedant, ut idem docet Aristoteles. In his fere est aliquid, quod a tali similitudine pariter et usu non discrepat; uelut in ima tibia iuxta calcaneum, ubi totius pedis flexus est, prominet quiddam talo simile, quod Graeci g-sphyron appellant. Rursus in flexura genu quod, ni fallor, g-ischion appellant, quidam uertebrum. Simile quiddam uidemus in coxendicibus, in humeris; postremo in commissuris digitorum, pedis, ac manus. Quod ne tibi mirum uideatur, Graeci tradunt g-astragalou uocabulum apud probatos auctores tributum etiam ossibus, quibus spina connectitur, praesertim in ceruice. Citant enim hoc carmen: g-Ek g-de g-moi g-auchehn g-astragalohn g-eageh Quoniam autem Aristoteles tradit, priores tibias animanti datas ad celeritatem, et ob id carere talis; posteriores ad stabilitatem, quod in eam partem uergat pondus corporis, quemadmodum ad robur iis, quae calcibus feriunt: Flaccus dum significare uult, fabulam non eiectam, sed ad finem usque peractam, dicit illam "recto stet fabula talo" nec aliter tribuit fabulae talum, quam nos libro tribuimus calcem, et uolumini umbilicum. {QUIRINUS} Nae tu probe grammaticum agis. {CAROLUS} At quo magis id credas, Graeci literatores g-astragalon dici uolunt a g-strephoh et g-a particula priuatiua, quod minime flectatur, sed immobilis sit. Quanquam alii malunt g-astragalon, interiecta litera g-r, dictum pro g-astragalon, quod lubrica uolubilitate stare nesciat. {QUIRINUS} Ad istum modum licet plura diuinare. Simplicius erat dicere, Nescio. {CAROLUS} Non usque adeo uidebitur absurda diuinatio, si cogites quantam habeat caliginem uocum primitiua origo: tum in re nullam esse contrarietatem: quod apparebit, si propius inspicias. Volubilis est talus, sed ita uolubilis, ut eam partem, cui innectitur, reddat ad standum firmiorem: deinde os ossi connectit, ne facile luxari queat. {QUIRINUS} Tu uel sophistam agere possis, quantum uideo, si libeat. {CAROLUS} Sed nihil est, Talesi, quod nos torqueat etymologia uocis. Nam quod hodie Graeci uocant g-astragalon, prisci, quorum est Callimachus dixerunt g-astrion, cuius hoc refertur hemistichium; g-Deka g-d' g-astria g-ainuto g-lytron, unde quemadmodum g-astragalizein, ita et g-astrizein dicebant talis ludere. {QUIRINUS} Quale est igitur illud, quod proprie talum uocant? {CAROLUS} Est id quo nunc ludunt puellae, olim puerorum erat lusus, quemadmodum nuces. De quo est illud Graecorum: g-Amph' g-astragaloisi g-cholohtheis, quum iram leui de caussa susceptam indicant. Rursus Horatius in Odis: Nec regna uini sortiere talis. Item in Sermonibus: g-Te g-talos, Aule, nucesque, etc. Postremo dictum illud Lacedaemonii, ni fallor, Pueros esse fallendos talis, uiros iureiurando. Hunc talum negant in ullo animante inueniri, quod sit g-mohnuchon, hoc est, ungula solida, excepto asino Indico unicorno: aut quod sit g-polyschide, hoc est, pede in multos digitos ungulasue fisso; quod genus sunt leo, panthera, canis, simius, homo et auis, aliaque permulta. Quae uero g-dichehla sunt, hoc est, ungula bisulca, pleraque talum habent, idque, ut recte dicebas, in posterioribus cruribus. Uni homini duplici de caussa tali non sunt; primum quia bipes, deinde quia quinis digitis fissos habet pedes. {QUIRINUS} Ista frequenter audiui. Ceterum peruelim mihi situm ac formam tali describi. Nam istud lusus genus etiam puellis hodie fastiditum est: sed aleam, chartas, aliosque masculos lusus affectant. {CAROLUS} Non mirum, quum affectent et theologiam. Verum etiam si mathematicus sim, aut pictor, aut etiam plastes, non possim tibi melius tali formam exhibere, quam ipso talo: nisi mauis, ut tibi describam per literas, ut illi solent. {QUIRINUS} Habesne talum? {CAROLUS} En tibi ouillum e dextro crure. Vides quatuor dumtaxat latera, quum in cubo et alea seu tessera sint sex; in ambitu quatuor, in summo et imo duo. {QUIRINUS} Sic est. {CAROLUS} In talo, quoniam summa pars et ima curuatur, non sunt nisi quatuor latera: quorum unum uides uelut in dorsum intumescere. {QUIRINUS} Video. {CAROLUS} Quod est e regione, cauum habere. Illud Aristoteles uocat g-pranes, id est, pronum; hoc g-hyppion, id est, supinum. Velut in congressu uxoris et mariti, quum dant operam liberis, mulier supina est, uir pronus; et manus, si uola spectet terram, prona est; si inuertas, supina. Quanquam oratores et poëtae nonnunquam his uerbis abutuntur, quod ad hanc rem nihil attinet. {QUIRINUS} Isthuc quidem eleganter oculis subiecisti. Inter reliqua duo latera quid est discriminis? {CAROLUS} Alterum modice cauatum est, ut ossi, cui innectitur, congruat: alterum propemodum nihil habet concaui, minusque armatum est cartilaginea tunica, sed tantum neruo et pelle tegitur. {QUIRINUS} Video. {CAROLUS} Pronum latus nihil habet neruorum, sed supinae partis concauo adhaeret neruus, quemadmodum dextri lateris summo, laeui imo. {QUIRINUS} Pulchre narras; sed unde dignoscam dexterum a sinistro? {CAROLUS} Recte admones. Nam perperam docui, nisi dextri cruris talum intelligas. Dicam igitur melius simulque, quod uolebas, situm indicabo. Talus est in ipsa suffragine cruris infra coxam. {QUIRINUS} Complures arbitrantur iuxta pedem esse. {CAROLUS} Errant. Is qui proprie dicitur talus, est in suffraginibus, quas Graeci g-kampas uocant, sed crurum, ut dixi, posteriorum. Inter pedem tuum et genu tibia est. {QUIRINUS} Sic opinor. {CAROLUS} Post genu g-kampeh. {QUIRINUS} Assentior. {CAROLUS} Nam qui flexus est homini in brachiis, idem est quadrupedibus in cruribus posterioribus; simiam excipio semihominem. Itaque quod genu est in cruribus, id cubitus est in brachiis. {QUIRINUS} Animaduerto. {CAROLUS} Itaque flexus flexui respondet. {QUIRINUS} Illud dicis, crurum posteriorum et priorum. {CAROLUS} Tenes. In ea igitur suffragine, quae respondet suffragini, quae est post genu, stat talus erectus, quum stat quadrupes, cuius summa et ima pars leniter incuruatur, quanquam non prorsus eodem modo. Nam superior replicatur in cornua quaedam, quas Aristoteles appellat g-keraias, Theodorus uertit antennas, iuxta quas se submittit pronum latus: ima tale nihil habet. {QUIRINUS} Plane uideo. {CAROLUS} Illud ergo latus, quod spectat tibias priores, Aristoteles uocat supinum: quod illi aduersum est, pronum. Rursum sunt duo latera, quorum alterum intus spectat tibiam posteriorem, puta laeuam aut dextram, alterum spectat foras. Quod introrsum spectat, Aristoteles appellat g-kohlon, quod foras, g-ischion. {QUIRINUS} Prorsus oculis rem uideo. Iam superest ut nobis indices, quae fuerit olim talis ludendi ratio. Nam qui lusus nostra memoria dicitur in usu fuisse, nihil conuenit cum iis, quae comperimus apud priscos auctores de hoc ludendi genere. {CAROLUS} Ac sane fieri potest, ut quemadmodum hodie chartis ac tesseris ad uarias ludendi formas abutimur, ita non fuerit eadem apud ueteres talis lusitandi ratio. {QUIRINUS} Probabile est quod dicis. {CAROLUS} Theodorus Gaza, siue, ut alii malunt appellare, Thessalonicensis, uertens Aristotelis librum de historia animalium secundum, ait tali latus, quod foras transuersum spectat, Canem uocari, quod introrsum ad alterum crus, Venerem. Ceterum hoc quidem de suo addidit. Nam Aristoteles haec tantum ponit: g-To g-men g-pranes g-exoh, g-to g-de g-hyppion g-eisoh, g-kai g-ta g-men g-kohla g-entos g-estrammena g-pros g-allehla, g-ta g-de g-ischia g-kaloumena g-exoh, g-kai g-tais g-kerais g-anoh. Ceterum quando constat ab aliis, Veneris iactum appellari, quoties ex quatuor talis nullus est, qui summam faciem habet cum alio congruentem, demiror quid sequutus Theodorus unum latus appellet Venerem. Erasmus noster, quem communem habemus amicum, huiusmodi obseruationum non admodum curiosus, in prouerbiis aliquot ex auctoritate ueterum indicat quaedam de ludo talorum; uelut in prouerbio, Non Chius, sed Cous, refert, Coum et Senionem eundem esse quem Graeci g-exitehn dicunt. Idem tradit in prouerbio, Chius ad Coum, (addens Chium eundem esse cum cane) Coi iactum fuisse felicem, Canis infelicem, teste Persio : "Quid dexter senio ferret, Scire erat in uotis, damnosa canicula quantum Raderet". Itidem Propertius: "Semper damnosi subsiluere canes". Et Ouidius libro de Tristibus secundo damnosos canes appellat. Addit ex Martiale, Senionem uideri per se felicem; ceterum infelicem fieri, si accedat Canis. Sic enim loquitur: "Senio nec nostrum cum cane quassat ebur". Iam Veneris iactum esse ut rarum, ita felicissimum, indicat Martialis in Apophoretis: "Quum steterit uultu nullus tibi talus eodem, Munera me dices magna dedisse tibi". Tot autem talis ludebatur, quot quisque habet latera. Nam tesseris non plus tribus ludi solet. Sed propius ad ludendi rationem facit, quod scribit Suetonius in Octauio Augusto, recitans ex illius quadam ad Tiberium epistola haec: "Inter coenam lusimus g-gerontikohs et heri et hodie. Talis enim iactatis ut quisque canem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat uniuersos qui Venerem iecerat". {QUIRINUS} Docuisti, felicissimum esse iactum, quum omnes tali quatuor ostenderint diuersum latus, quemadmodum in tesserarum ludo fortunatissimus est, qui dicitur Midas; at nondum declarasti, hunc iactum dici Venerem. {CAROLUS} Illud expediet tibi Lucianus, ita loquens in Cupidinibus: g-Kai g-balohn g-men g-epi g-skopou, g-malista g-de g-ei g-pote g-tehn g-theon g-autehn g-eubolehseie g-mehdenos g-astragalou g-pesontos g-isoh g-schehmati g-prosekynei, g-tehs g-epithymias g-teuxesthai g-nomizohn. Loquitur autem illic de Venere. {QUIRINUS} Si falsus est Theodorus, duo tantum latera suis uocabulis designantur. {CAROLUS} Fortassis alicuius auctoritatem ille sequtus est, quae nos fugit: quod apud auctores compertum est, afferimus in medium. Nam sunt qui meminerunt de numero Stesichorio in talis, quem putant ogdoadem esse: item de Euripideo, qui continebat quadraginta. {QUIRINUS} Restat ut lusus leges praescribas. {CAROLUS} Non arbitror, pueros iisdem usos legibus, quibus se usum fuisse scribit Octauius. Nec probabile est, hoc ludendi genus quod commemorat, fuisse publicum. Id si fuisset, satis erat dixisse, Inter coenam lusimus talis. Sed mihi subindicare uidetur nouam ludendi conditionem inter illos repertam, uelut aptam senibus, minimeque torquentem animos sollicita cogitatione, quemadmodum faciunt hodie complures lusus, ut leuius sit intendere studiis. {QUIRINUS} Profer, obsecro te, reliquos talos, ut experiamur. {CAROLUS} Sed deest nobis turricula uoluendis talis, deinde tabula. {QUIRINUS} Suffecerit haec mensa ad qualecunque specimen exhibendum. Pro turricula suffecerit cyathus aut pileum. {CAROLUS} Imo complexus cauarum manuum. Iactus saepius ostendit supinam partem, quam pronam, et pronam saepius, quam senionem aut canem. {QUIRINUS} Videtur. {CAROLUS} Si inter quatuor talos extiterit unus canis, expones nummum; si duo, duos; si tres, tres; si quatuor, quatuor. Item quoties ieceris senionem, toties recipies unum e nummis. {QUIRINUS} Quid si senionem cum cane? {CAROLUS} Si uis, uterque nummum addet, neuter tollet; cui primum obtigerit Venus, is auferet aceruum. {QUIRINUS} Quid si talus ostendat partem supinam aut pronam? {CAROLUS} Is iactus erit irritus, et aut tu iactum repetes, aut iaciendi ius ad me deuoluetur. {QUIRINUS} Placet deuolutio. {CAROLUS} Nunc appone sortem. {QUIRINUS} Experiamur absque periculo. {CAROLUS} Vis tu tantam artem discere gratis? {QUIRINUS} Verum impar certamen est inter artificem et rudem. {CAROLUS} Atqui spes lucri et damni metus reddet te attentiorem. {QUIRINUS} Quanti certabimus? {CAROLUS} Si uis cito ditescere, centum ducatis. {QUIRINUS} Utinam sint quos deponam. Tutius paulatim ditescere. En tibi solidum assem. {CAROLUS} Age, addemus pusillum pusillo, quemadmodum monet Hesiodus; sic quoque fiet ingens aceruus. Conuolue ac mitte. Felix auspicium: canem habes; appone nummum et posthac agnosce damnosum latus. Da talos. {QUIRINUS} Felicius auspicium: treis habes canes; appone. {CAROLUS} Insidiatur tibi fortuna. Mitte, sed circumuolutos, o bone. Labor irritus, pronum habes et supinum. Succedo, trade talos. {QUIRINUS} O factum bene, rursum treis uideo canes. {CAROLUS} g-Meh g-pro g-tehs g-nikehs g-egkohmion. Illectat, inquam, te fortuna. Sed heus tu, ad hunc quidem modum edoctus sum. At mea sententia secus lusit Octauius. {QUIRINUS} Quo modo? {CAROLUS} Qui canem iecerat, apponebat denarium, ut diximus; qui senionem, nihil quidem auferebat, sed alter ponebat. {QUIRINUS} Quid si plures seniones exissent? {CAROLUS} Totidem nummos alter addebat. Bene cumulatum aceruum semel tollebat Venus. Et illud addas licebit: cui nec senio obtigerit nec canis, nihil aliud quam mittendi uicem perdet. {QUIRINUS} Non recuso. {CAROLUS} Mihi uidetur et hoc elegantius: si tertio quisque iactu defungatur, qui talos tenet, et mox alteri tradat uices. {QUIRINUS} Placet, sed quota Venus finiet ludum? {CAROLUS} Tertia, si uidetur. Deinceps liberum erit de integro pacisci; siquidem tum raro, tum paucis fauet Venus. Nunc aggrediamur bonis auibus. {QUIRINUS} Fiat, sed praestat occludere fores, ne nostrae culinae regina uideat nos puerorum more ineptientes. {CAROLUS} Imo seniliter potius. Adeone loquacem habes famulam? {QUIRINUS} Tam futilem, ut, si desint homines quibus narret quicquid domi geritur, longo sermone gallinis narret ac felibus. {CAROLUS} Heus puer, claude ostium et obde pessulum, ne quis subitus interueniat spectator, quo liceat ad satietatem usque ludere.