{159} SILENI ALCIBIADIS. g-Silehnoi g-Alkibiadou, id est Sileni Alcibiadis, apud eruditos in prouerbium abiisse uidentur, certe in collectaneis Graecorum prouerbii uice referuntur, {160} (5) quo licebit uti uel de re, quae cum in speciem et prima, quod aiunt, fronte uilis ac ridicula uideatur, tamen interius ac propius contemplanti sit admirabilis, uel de homine, qui habitu uultuque longe minus prae se ferat, quam in animo claudat. Aiunt enim Silenos imagunculas quaspiam fuisse sectiles et ita factas, ut diduci et explicari possent, et quae clausae ridiculam ac (10) monstrosam tibicinis speciem habebant, apertae subito numen ostendebant, ut artem scalptoris gratiorem iocosus faceret error. Porro statuarum argumentum sumptum est a ridiculo illo Sileno, Bacchi paedagogo numinum que poeticorum morione, quandoquidem habent et illi, principum nostratium exemplo, suos g-gelohtopoious. Proinde apud Athenaeum libro quinto (15) adolescens Critobulus irridens Socratem senem ac deformem dicebat illum g-polu g-tohn g-Seilehnohn g-aischioh, id est multo Silenis deformiorem. Locus autem est apud Xenophontem in Conuiuio. Socrates : g-Hohs -gar g-kalliohn g-ohn g-touto g-kompazeis, ( id est) Vt istud iactas quasi sis formosior. Critobulus : g-Neh g-Dia, g-eh g-pantohn g-Seilehnohn g-tohn g-en g-Saturikois g-aischistos g-an g-eiehn, id est Ita, per Iouem, aut (20) omnium Silenorum, qui sunt inter Satyros, turpissimus fuero. Et Alcibiades apud Platonem in Conuiuio Socratis encomium dicturus eum Silenis huiusmodi similem facit, quod is multo alius esset propius intuenti, quam summo habitu specieque uideretur. Quem si de summa, quod dici solet, cute quis aestimasset, non emisset {162} (25) asse. Facies erat rusticana, taurinus aspectus, nares simae muccoque plenae. Sannionem quempiam bardum ac stupidum dixisses. Cultus neglectus, sermo simplex ac plebeius et humilis, ut qui semper aurigas, cerdones, fullones et fabros haberet in ore. Nam hinc fere sumebat illas suas g-eisagohgas, quibus urgebat in disputando. Fortuna tenuis, uxor qualem ne uilissimus quidem (30) carbonarius ferre posset. Videbatur mirari formas adulescentulorum, uidebatur amare et zelotypia tangi, cum eum ab his affectibus g-gis g-dia g-pasohn abesse compererit etiam Alcibiades. Denique iocus ille perpetuus nonnullam habebat morionis speciem. Cum ea tempestate ad insaniam usque ferueret inter stultos profitendi sapientiam ambitio nec unus esset Gorgias, qui se nihil nescire (35) iactitaret, et ardelionibus huiusmodi nusquam non referta essent omnia, solus hic hoc unum scire se dictitabat quod nihil sciret. Videbatur ineptus ad omnia reipublicae munia, adeo ut quodam die, nescro quid apud populum adorsus agere, cum risu sit explosus. Atqui si Silenum hunc tam ridiculum explicuisses, uidelicet numen inuenisses potius quam hominem, animum ingentem, sublimem (40) ac uere philosophicum, omnium rerum, pro quibus caeteri mortales currunt nauigant sudant litigant belligerantur, contemptorem, iniuriis omnibus superiorem et in quem nullum omnino ius haberet fortuna et usque adeo nihil timentem, ut mortem quoque nulli non formidatam contempserit, in tantum ut cicutam eodem ebiberit uultu quo uinum solet, utque iam moriens (45) etiam in Phaedonem suum iocaretur, admonens ut uoto se liberans Aesculapio gallum persolueret, perinde quasi sumpto pharmaco iam sanitatis beneficium sentiret, cum exiret e corpore, unde omnes animi morbi scatent ac pullulant. Proinde non iniuria, cum id tempestatis plena sophis essent omnia, solus hic morio sapiens oraculo pronunciatus est et plus iudicatus est scire qui nihil (50) sciebat quam hi, qui nihil nescire se praedicabant, imo ob id ipsum iudicatus est plus caeteris scire, quod unus omnium nihil sciret. Huiusmodi Silenus fuit Antisthenes, baculo suo, pera pallioque maximorum regum fortunas antecellens. Huiusmodi Silenus fuit Diogenes, uulgo canis habitus. Verum in hoc cane diuinum quiddam animaduerterat Alexander (55) Magnus, principum ut uidebatur omnium g-koruphaios et alpha, cum animi magnitudinem admiratus optaturum se diceret, ut, ni Alexander esset, Diogenes esset, cum hoc magis optare debuerit Diogenis animum, quod Alexander esset. Huiusmodi Silenus fuit Epictetus, seruus, pauper, claudus, ut indicat illius epitaphium, sed idem (quod est felicissimum) charus superis, id quod sola (60) uitae praestat integritas cum sapientia coniuncta. Haec nimirum est natura rerum uere honestarum : quod habent eximium, id in intimis recondunt abduntque, quod contemptissimum, id prima specie prae se gerunt, ac thesaurum ceu uili cortice dissimulant nec prophanis ostendunt oculis. At uulgarium et umbraticarum longe diuersa ratio: summa specie blandiuntur {164} (65) quodque pulcherrimum habent statim obuiis ostentant; sin penitius introspicias, nihil minus sunt quam quod titulo specieque prae se ferebant. An non mirificus quidam Silenus fuit Christus? si fas est de hoc ad eum loqui modum, quem equidem haud uideo cur non omnes pro uirili debeant exprimere, qui Christiani nomine gloriantur. Si summam Sileni faciem 70 intuearis, quid iuxta popularem aestimationem abiectius aut contemptius? Tenues et obscuri parentes, domus humilis, ipse pauper et pauculos et pauperculos habuit discipulos, non e magnatum palatiis, non e pharisaeorum cathedris, non e philosophorum scholis, sed a telonio et retibus ascitos. Tum uita quam a uoluptatibus omnibus aliena per famem, per (75) lassitudinem, per conuicia, per ludibria, ad crucem denique peruenit. Hac illum parte contemplabatur mysticus ille uates, cum eum depingens "Non erat", inquit, "ei species neque decor. Vidimus eum et non erat aspectus et desiderauimus eum despectum ac nouissimum uirorum", caeteraque permulta, quae in hanc sequuntur sententiam. Iam si contingat apertum hunc Silenum propius intueri, hoc est si (80) cui dignetur ipse se purgatis animi luminibus ostendere, deum immortalem, quam ineffabilem reperies thesaurum, in quanta uilitate quale margaritum, in quanta humilitate quantam sublimitatem, in quanta paupertate quantas diuitias, in quanta infirmitate quam incogitabilem uirtutem, in quanta ignominia quantam gloriam, in quantis laboribus quam absolutam requiem, denique (85) in morte tam acerba perennem immortalitatis fontem. Cur sic abhorrent ab hac imagine qui titulo tamen illius se iactitant? Nimirum erat in procliui Christo totius orbis occupare monarchiam atque id possidere, quod olim Romani principes frustra affectarunt, satellitio superare Xerxes, opibus anteire Croesos, philosophis uniuersis silentium imponere et inane sophos detrahere. (90) Verum haec una forma placuit, quam suis discipulis et amicis, hoc est Christianis, proponeret, hanc potissimum delegit philosophiam a philosophorum decretis, a mundi ratione longe lateque diuersam, sed eam quae sola omnium praestaret, quod alii aliis uiis conantur assequi, nempe felicitatem. Huiusmodi quondam Sileni fuere prophetae, exules, errantes, in solitudinibus (95) cum feris exigentes uitam, uili holusculo uictitantes, ouium et caprarum amicti pellibus. Sed introspexerat hos Silenos ille qui dixit: "Quibus dignus non erat mundus". Huiusmodi Silenus fuit Ioannes Baptista, qui camelorum tectus pilis, zona cinctus pellicea, longe regum purpuras ac gemmas uicit, locustis uescens principum omnium delitias superauit. Nimirum cernebat, quid thesauri (100) lateret sub agresti pallio, qui miro illo elogio laudum eius summam complexus, "Inter natos", inquit, "mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista". Huiusmodi Sileni fuerunt apostoli, pauperes, inculti, illiterati, ignobiles, imbecilles, abiecti, omnibus omnium contumeliis expositi, irrisi, inuisi, execrabiles, ac pene publicum orbis simul et odium et ludibrium. Verum aperi mihi (105) Silenum, quis tyrannorum cum horum potentia possit aequari, qui dicto imperant daemonibus, nutu sedant saeuientia maria, uerbo uita defunctos in uitam reuocant? Quis non Croesus ad hos pauper esse uideatur, qui uel umbra {165} sui conferunt sanitatem aegrotis, qui solo manus contactu spiritum illum coelestem impertiunt? Quis non Aristoteles stultus et indoctus ac nugator cum (110) his collatus habeatur, qui ex ipso fonte coelestem hauserant sapientiam, ad quam omnis humana sapientia mera stultitia est? Quod quidem eorum pace dictum esto, qui nefas arbitrantur et impium, usquam Aristotelis autoritatem conuellere. Fateor illum esse uirum eximia doctrina, sed quod lumen tam excellens, quod Christo collatum non obscuretur? Tum uere (115) regnum coelorum grani sinapis imaginem habebat, specie pusillum et contemptum, {166} uirtute maximum, a quo prorsus, ut dixi, et g-ek g-diametrou quod aiunt dissidet huius mundi ratio. Huiusmodi Silenus fuit contemptus et irrisus ille Martinus episcopus. Tales fuerunt ueteres illi episcopi, humilitate sublimes, paupertate locupletes, gloria neglecta gloriosi. (120) Latitant et hodie boni quidam Sileni, sed heu nimium pauci. Bona pars hominum praeposterum Silenum exprimunt. Si quis rerum uim ac naturam penitus introspiciat, reperiet nullos a uera sapientia longius abesse quam istos, qui magnificis titulis, qui sapientibus pileis, qui splendidis cingulis, qui gemmatis anulis absolutam profitentur sapientiam. Adeo ut non raro plus (125) uerae germanaeque sapientiae deprehendas in uno quopiam homuncione, iuxta uulgi opinionem idiota simplici ac semifatuo, cuius mentem non subtilis ut uocant Scotus, sed coelestis ille Christi docuit spiritus, quam in multis theologorum tragicis personis ac ter quaterque magistris nostris, Aristotele suo turgidis, magistralium definitionum, conclusionum et propositionum (130) turba differtis. Non in omneis hoc dixerim, sed in heu nimium multos ! Item uideas in nullis minus esse uerae nobilitatis quam in Thrasonibus istis, qui uetustis stemmatibus, qui torquibus aureis, qui splendidis cognominibus summam iactitant nobilitatem. Nec alios a uera fortitudine longius abesse quam eos, qui ob temeritatem ac praeferoces animos uulgo (135) fortissimi iudicantur et inuicti. Nullos abiectius ac seruilius seruos quam hos, qui se diis ut aiunt proximos et omnium dominos putant. Nullos aeque calamitosos atque eos, qui uidentur felicissimi. Nullos pauperius esse pauperes his, quos hominum uulgus ut diuites adorat. Nullos esse minus episcopos, quam qui inter episcopos primas tenent. Etiam atque etiam te rogo, lector, (140) ne putes haec in cuiusquam dici contumeliam. Rem notamus, non homines. Optamus esse nullos, in quos haec congruant. Et si nunc tales nulli sunt, quod faxit Christus, tales olim fuerunt et in posterum fortasse futuri sunt. Atque utinam illud quoque falsum esset, saepenumero longissime semotos esse a uera religione, qui titulo, qui cultu, qui ceremoniis religionem absolutam (145) profitentur. Adeo quicquid in omni rerum genere praeclarum est, id minus in conspicuo est. In arboribus flores et folia blandiuntur oculis, ipsa se late moles ostentat. At semen, in quo uis est omnium, quam est res minutula, quam abdita, quam non lenocinans aspectui, quam non ostentatrix sui! Aurum et gemmas in (150) altissimas terrae latebras abdidit natura. In elementis quae uocant, quo quicque praestantius est, hoc longius a sensibus est remotum, uelut aer et ignis. In animantium genere quod est optimum et efficacissimum, id in intimis abditum habent. In homine quod est maxime diuinum et immortale, id solum cerni non potest. In quouis rerum genere materia pars uilior maxime patet (155) sensibus, formae uis et beneficium utilitate sentitur et tamen ipsa procul abest a sensibus. Rursum in corporis physici temperatura, cum phlegma et sanguis sensibus sit familiaris et pateat, et quod plurimum confert ad uitam minime patet, nempe spiritus. Demum in uniuerso quae maxime sunt, ea non uidentur, {168} ueluti substantiae quas separatas uocant. Et quod in his summum est, id a (160) sensibus quam maxime sepositum est, nempe deus, adeo ut nec intelligi nec cogitari possit, cum hic fons sit unicus omnium. Quin et in ecclesiae sacramentis reperire liceat nonnullam Silenorum imaginem. Absit inuidia uerbis. Aquam uides, salem et oleum uides, uocem audis ceu summum Sileni faciem; uim coelestem nec audis nec uides, (165) quae si non adsit, mera ludibria sint caetera. Iam habent et suos Silenos arcanae literae. Si consistas in superficie, ridicula nonnunquam res sit; si penetres usque ad anagogen, diuinam adores sapientiam. Etenim ut de ueteri loquamur instrumento, si praeter historiam nihil spectes et audias Adam e limo conditum, uxorculam e dormientis latere furtim subtractam, serpentem (170) illecebra pomi solicitantem mulierculam, deum ad auram inambulantem, romphaeam foribus praesidentem ne postliminio redirent exules, nonne putes ex Homeri officina profectam fabulam? Si legas Loth incestum, totam Sampsonis historiam, quam diuus Hieronymus e cortice aestimans fabulam appellat, Dauid adulterium et in senis frigidi gremio cubitantem puellam, (175) Oseae meretricium matrimonium, nonne qui uerecundioribus sit auribus ut obscoenam fabulam auersetur? At sub his inuolucris, deum immortalem, quam splendida latet sapientia! Euangelicas parabolas, si primum.aestimes corticem, quis non iudicet hominis esse idiotae? Si nucem frangas, nimirum reperies arcanam illam ac uere diuinam sapientiam planeque quiddam ipsi (180) Christo simillimum. Et ne singula persequens fiam prolixior, in naturae simul ac mysticis rebus, ut quicque praestantissimum est, ita quam maxime uidebis abstrusum et a prophanis oculis longissime semotum. Itidem in cognitione germana rerum ueritas semper altissime latet, quae nec facile nec a multis deprehenditur. Crassum uulgus, quoniam praepostere (185) iudicat, nimirum ex his quae maxime sensibus corporis obuia sunt aestimans omnia, passim et labitur et errat ac falsis bonorum et malorum simulachris deluditur inuersosque Silenos miratur ac suspicit. De malis loquar, bonos non laedam, imo ne malos quidem, quandoquidem generalis de uitiis disputatio ad nullius personae pertinet iniuriam. Atque utinam pauciores essent, in quos (190) haec competere possint. Cum sceptrum uides, cum insignia, cum satellitium, cum titulos audis serenissimum, clementissimum, inclytum, nonne principem adoras terrenum quoddam numen et quiddam homine maius intueri te putas ? Sed aperi Silenum praeposterum, tyrannum inuenies, interdum ciuium hostem, publicae concordiae osorem, discordiarum serendarum (195) artificem, bonorum oppressorem, legum pestem, urbium euersorem, ecclesiae compilatorem, latronem, sacrilegum, incestum, aleatorem, breuiter, ut est in Graecorum prouerbiis, g-Iliada g-kakohn. Surit qui titulo specieque prae se ferant magistratum et reipublicae custodem, cum re lupi sint et praedones ciuitatis. Sunt, quorum si consideres rasum uerticem, uenereris ut sacerdotes, (200) si Silenum introspicias, plus quam laicos reperies. Fortassis et episcopos aliquot reperias, quorum solennem illam consecrationem si spectes, si nouum {170} coelestem quempiam et homine maiorem uirum expectes. Inuerte Silenum, (205) nihil interdum inuenies nisi bellatorem, negociatorem, denique tyrannum, iamque magnifica illa insignia comoediam fuisse iudicabis. Sunt, atque utinam non tam passim obuii sint, quos si quis e barbae sylua, pallore, cucullo, inflexis ceruicibus, cingulo, supercilio uultusque truculentia uelit aestimare, Serapiones ac Paulos esse dicat; sin explices, meros inuenies balatrones, (210) helluones, planos, ganeones, imo praedones ac tyrannos, sed alia uia et haud scio an hoc pestilentiore quo tectiore, planeque quod aiunt g-anthrakas g-ton g-Thehsauron. Rursum admoneo neminem his offendi oportere, cum nullius designetur nomen. Si quis huiusmodi non est, nihil ad se pertinere cogitet ; sin agnoscit suum malum, admonitum se putet. Ille sibi gratuletur, hic mihi (215) gratias agat. Denique passim in omni mortalium genere sunt, quorum si formam contemplere corporis, homines et praeclaros homines dicas. Si Silenum explicueris, intus suem aut leonem aut ursum aut asinum fortassis inuenies. Ac diuersum quiddam eueniet ei, quod de Circes ueneficiis poetarum fabulis est (220) proditum. Apud hanc enim ferarum figuram habebant, mentem hominis, isti sub humana specie plus quam beluam tegunt. Contra sunt quos de specie, sicut dictum est, uix homines iudices, cum in animi penetralibus angelum occultent. In hoc igitur discrimen est mundani et Christiani, quod ille crassissima quaeque ac statim oculis obuia maxime suspicit et sectatur, quae secus habent (225) aut omnino negligit aut certe postremo loco ponit. Hic e diuerso quae minime cernuntur oculis quaeque longissime recesserunt a natura corporum, ea sola sectatur, caeteris aut praeteritis aut contemptius adhibitis, ab intimis illis omne rerum iudicium ducens. In bonis, sic enim uocat Aristoteles, quae non pertinent proprie ad hominem, extremae sunt opes. At apud uulgus, imo pene (230) apud omnes, is plurimi fit, qui has quacunque uia possidet, has "per saxa, per ignes" expetunt uniuersi. Proximum habet locum generis claritas, si nihil accedat aliud, ridiculum prorsus et inane nomen. Semideus habetur, qui sanguinis seriem ad Codrum Atheniensem aut ad Brutum Troianum, qui haud scio an unquam natus fuerit, aut ad fabulosum Herculem referre possit ; et obscurus (235) est, qui sibi literis et uirtute famam parauit? Illustris est, cuius tritauus in bello strennuum praestitit homicidam; et plebeius est atque imaginibus caret, qui bonis animi profuit orbi? In tertia classe sunt corporis commoda. Id cui contigerit ingens, robustum, formosum, praeualidum, eum non semouent quidem e numero felicium, sed ita ut nihilo secius primas teneant diuitiae, (240) proximas nobilitas, animi postrema cura est. Iam hunc ipsum, si iuxta Paulum in treis partes diuidas, carnem, animam et spiritum (utar enim illius uerbis), infimam, quae maxime in conspicuo est quamque prorsus damnat apostolus, uulgus potissimum amplectitur. Mediam, quam ita demum probat, si ad {172} spiritum accesserit, plures approbant. Porro spiritum, optimam nostri partem, (245) a quo ceu fonte felicitas omnis nostra proficiscitur quoque deo copulamur, adeo non habent in precio, ut nec illud inquirant, sitne aut quid sit spiritus, de quo tamen Paulus toties inculcat. Arque hinc praeposterum de rebus multitudinis iudicium, ut quibus primus debebatur honos, horum g-hohsper g-tohn g-Megareohn g-oudeis g-logos sit et quae summo studio fuerant expetenda, haec in (250) contemptissimis ducant. Hinc aurum anteponitur literis, generis antiquitas honesto, corporis dotes animi bonis, ceremoniis posthabetur uera pietas, Christi praecepta decretis hominum, persona ueritati, umbra rebus, fucata natiuis, fluxa solidis, momentanea aeternis. Deinde ex praeposteris opinionibus praepostera rerum uocabula. Quod (255) excelsum est humile uocant, quod amarum dulce, quod preciosum uile, quod uita mortem. Vtque nominatim obiter pauca delibem, amare dicuntur qui uel indulgentia corrumpunt uel pudicitiae simul ac famae insidiantur, cum hac re quid esse possit hostilius? Iustitiam appellant, cum malum malo, scelus scelere uincitur, cum iniuria accepta multo cum foenore reponitur. Parum aequus 26o matrimonio dicitur, qui illud incontaminatum et quam potest uirginitati simillimum, ganeis dissimillimum esse postulet. Proditorem appellant et principis hostem, qui nihil illi supra leges ac praeter aequum licere uelit, hoc est qui illum optet uere principem agere et a tyranni, qua belua non est alia tetrior, imagine quam maxime uelit abesse. Ille contra consultor, amicus, (265) fautor principum dicitur, qui illos peruersa educatione corrumpat, qui stultis inficiat opinionibus, qui assentatione ludat, qui malis consiliis in odium populi pertrahat, qui bellis et insanis rerum tumultibus inuoluat. Aiunt auctam principis maiestatem, ubi tyrannidis aliquid accessit, hoc est summi mali magna portio. Peculator est qui de extortis uectigalibus uelit nonnihil (270) circumcidi. At cum principis praecipua bona sint tria, quibus deum, qui uere solus est rex, quodammodo repraesentat, bonitas, sapientia, potentia, num is principi uidetur amicus esse, qui duobus praecipuis bonis illum spoliet, bonitate et sapientia, solamque potentiam illi relinquat et hanc non modo falsam, uerum ne propriam quidem? Siquidem potentia, nisi sit cum sapientia (275) bonitateque coniuncta, tyrannis est, non potentia, quam ipsam tamen populi consensus quemadmodum dedit ita potest eripere, cum interim depulsum ab imperio bonitas et sapientia ceu propria bona comitentur. Capitale est uiolare principis insignia, et praemium est his, qui animum illius uitiantes pro bono crudelem, pro sapiente uersutum, pro potente tyrannum reddunt? Parum est (280) una mors ei, qui principis calicem toxico tentarit inficere, et praemium fert, qui mentem illius pestilentissimis opinionibus corrumpit ac uenenat et ueluti publicum reipublicae fontem inficit, summo totius orbis malo? Principis munus dominium uocant, cum re uera nihil aliud sit agere principem quam rem communem administrare. Regum inter ipsos affinitates ac subinde (285) nouanda foedera Christianae pacis glutinum appellant, cum his fontibus omnia pene bella, plurimos rerum humanarum tumultus nasci uideamus. Iustum {174} bellum appellant, cum ad exhauriendam opprimendamque rempublicam principes inter se colludunt; pacem uocant, cum in hoc ipsum inter sese conspirant. Auctum ducunt imperium, cum unius aut alterius oppiduli (290) titulus accesserit principi, tanta ciuium expilatione, tanto sanguine, tot uiduitatibus, tot orbitatibus emptus. Ad eundem modum ecclesiam uocant sacrificos, episcopos ac summos pontifices, cum hi reuera nihil aliud sint quam ecclesiae ministri. Caeterum ecclesia populus est Christianus, quem Christus ipse maiorem uocat, ut cui (295) recumbenti ministrent episcopi, obsequio minores sed alia ratione maiores, si modo Christum ut successione muneris ita morum ac uitae referant imitatione, qui cum modis omnibus princeps ac dominus esset omnium, ministri partes suscepit, non domini. Omne fulmen torquetur in illos, hostes ecclesiae uocantur ac propemodum haeretici, qui sacerdotum crumenam nummulis (300) aliquot fraudarint. Equidem non adsum fraudatori, ne quis hoc interpretetur, uerum cedo, siquidem hostem ecclesiae iuuat odisse, num esse possit hostis ecclesiae perniciosior aut capitalior quam impius pontifex? Vbi nonnihil de sacerdotum praediis aut censu diminutum fuerit, clamatur undique opprimi Christianam ecclesiam. Vbi concitatur orbis ad bellum, ubi palam improba (305) sacerdotum uita tot animarum milia pertrahuntur in exitium, nemo deplorat ecclesiae uicem, cum uere iam affligatur ecclesia. Ornatam et cohonestatam uocant ecclesiam, non cum in populo gliscit pietas, cum uitia decrescunt, boni mores augescunt, cum sacra doctrina uiget, uerum cum auro gemmisque lucent altaria, imo cum his neglectis praediis, famulitio, luxu, mulis, equis, (310) sumptuosis aedium uel magis palatiorum substructionibus ac reliquo uitae strepitu satrapas aequant sacerdotes. Atque haec adeo uidentur recta, ut in ipsis pontificum diplomatibus inseratur huiusmodi elogium: Quoniam ille cardinalis tot equos, tot purpuratos alens domi uehementer ornat ecclesiam dei, concedimus illi quartam episcopi dignitatem. Et in ornamentum ecclesiae (315) iubentur episcopi, sacerdotes et clerici purpura sericisque uestiri. O miram ecclesiae dignitatem! Quid superest, posteaquam etiam uocabula honesti perdidimus ? Neque enim libet interim eorum meminisse, qui censum ecclesiasticum in impios usus magno plebis offendiculo profundunt. His si {176} quid accreuerit, gratamur et auctam Christi ecclesiam dicimus, cum uerum et (320) unicum ecclesiae lucrum sit christianae uitae profectus. Blasphemiam uocant, si quis parum reuerenter de Christophoro loquatur aut Georgio nec omnes omnium fabulas aequet euangelio. Verum Paulus blasphemiam appellat, quoties impiis Christianorum moribus fit, ut Christi nomen infametur inter ethnicos. Quid enim consentaneum est Christianae (325) religionis hostes dicere, cum in euangelicis literis uiderint Christum ad opum contemptum, ad uoluptatum abdicationem, ad gloriae neglectum hortantem, et e regione conspexerint primores etiam ac duces Christianae professionis ita uiuere, ut opum accumulandarum studio, ut uoluptatum amore, ut uitae splendore, ut belli ferocia caeterisque fere uitiis omnibus ipsos superent (330) ethnicos? Intelligit prudens lector, quid hic taceam ob honorem Christiani nominis et quid apud me suspirem. Quos cachinnos putas illos tollere, qui cum uideant in euangelio Christum non cultu, non ceremoniis, non cibis insignisse suos, sed hac nota dignosci uoluisse Christianos, si mutua charitate conglutinentur, postea conspiciant adeo nihil inter nos conuenire, ut neque (335) turpius neque perniciosius ulla gentilitas sit tumultuata? Princeps cum principe belligeratur, ciuitas cum ciuitate pugnat, nec scholae cum schola, nec religioni, ut nunc uocant, cum religione conuenit: rixarum, factionum, litium apud nos plena sunt omnia. Haec uera demum est blasphemia, cuius autores sunt, qui iustam ministrant occasionem. (340) Haeresim appellant, si quis dixerit aut scripserit aliquid, quod aliquo pacto cum magistralibus theologorum propositiunculis uel in re grammatica dissentiat; et haeresis non est, ubi quis ceu praecipuam felicitatis humanae portionem effert id quod ipse Christus ubique docet esse negligendum? qui uitae rationem inducit ab euangelicis praeceptis et apostolicis institutis longe (345) diuersam? qui contra sensum Christi apostolos ad euangelii praedicationem profecturos pro gladio spiritus (qui terrenis affectibus omnibus amputatis solus facit, ut gladio non sit opus) ferro armat, quo se aduersus persecutionem defendant? Neque dubium, quin sub gladii nomine balistas, bombardas, machinas ac reliquum belli apparatum uelit comprehendi. Tum pera onerat, in (350) qua gestent pecuniam, uidelicet ne quid usquam desit, ac sub perae nomine quicquid ad huius uitae prouisionem pertinet uult intelligi. Atque haec qui docet inter magnos theologos citatur. Sacrilegium est inexpiabile, si quis quidlibet e phano sustulerit; et leue crimen habetur pauperculos et uiduas, uiuum dei templum, expilare, fraudare, (355) opprimere? Id quod passim a principibus fit et optimatibus, interdum et ab episcopis et abbatibus. Prophanus est, qui pugna aut seminis profluuio sacram aedem contaminarit; et non execramur eum, qui puram et castam uirginem, "templum spiritus sancti", blandiciis, muneribus, pollicitis, lenociniis uiolat, corrumpit, prophanat? Atque haec qui facit, uulgo {178} (360) festiuus et elegans dicitur. Non patrocinor malefactis, sicut ante testatus sum ; illud ostendo, uulgus hominum multo pluris ea facere, quae cernuntur oculis, quam quae hoc uerius sunt, quo minus conspiciuntur. Saxei templi consecrationem uides, animi dedicationem quia non uides negligis. Pro tuendis illius ornamentis digladiaris: pro seruanda morum integritate nemo capessit (365) gladium illum euangelicum, quem Christus iubet etiam tunicae diuenditae precio parari. Summa pietas uocatur, si quis pro defendenda aut augenda ditione et pecunia sacerdotum sumat arma ac bellicis tumultibus sacra prophanaque misceat. Atque interea, dum sacrificorum pecunia nimirum res uilissima uindicatur, quam ingens totius pietatis diluuium admittitur admisso (370) bello? Quid enim est omnino mali, quod non secum trahat bellum? Sed forsitan obstrepet interim mihi tacita lectoris cogitatio, "Quorsum haec tam putida tendunt?" inquiens. "Num tu principem eiusmodi uis esse, cuiusmodi Plato facit in sua republica custodes? Num sacerdotes imperio, dignitate, gloria, diuitiis spoliatos ad apostolorum peram et baculum reuocas?" Bona (375) uerba. Non spolio, sed his potioribus locupleto, non deiicio de possessione, sed ad meliora prouoco. Quaeso te, uter nostrum de regis excellentia magnificentius sentit? Tu, qui uis illi licere quicquid libet, qui tyrannum uis esse, non principem, qui uoluptatibus exples, qui luxui prodis, qui cupiditatibus omnibus seruum ac dedititium facis, qui nihilo plus sapere uis quam quemuis e (380) media plebe, qui his oneras rebus, quas apud ethnicos quoque semper magnificum fuit contemnere; an ego, qui principem deo, cuius imaginem quandam gerit, quam fieri potest simillimum esse cupio, sapientia, quae propria regum laus, caeteris antecellere, ab omnibus sordidis affectibus animique morbis, quibus crassum et humile uulgus g-agetai g-kai g-pheretai, procul (385) abesse, nihil mirari plebeium, opibus esse superiorem, denique id esse in republica quod animus est in corpore, quod deus in uniuerso? Vter nostrum uerius perpendit episcopi dignitatem? Tu, qui illum terrenis opibus oneras, sordidis ac plebeiis implicas curis, bellorum procellis inuoluis; an ego, qui Christi uicarium et coelestis sponsae custodem ab omni terrae contagio (390) purissimum esse cupio et quoad licet ei, cuius loco munereque fungitur, quam simillimum? Stoici negant bonum uirum esse posse, nisi qui uacet animi morbis. Morbos autem animi cupiditates siue affectus uocant. Multo igitur magis Christianorum est ab his esse liberos, sed omnium maxime principem. Ac rursum plus quam maxime principem ac patrem ecclesiae, hoc est coelestis (395) illius populi coelestem principem. Volo regnare sacerdotum, sed mundanam istam ditionem indignam iudico, ut hac uir coelestis oneretur. Volo quam maxime triumphare pontificem, non his sanguinariïs triumphis, quos sceleratus Marius, quos impius egit Iulius, adeo uanis ut satyrarum iocis incessantur, quos si Democritus ille spectasset, risu crediderim emoriturum, {180} 400 sed uere magnificis et apostolicis, cuiusmodi Paulus bellator ac dux longe splendidior Alexandro Magno describit ac ueluti sui canens encomium iactat: "In laboribus", inquit, "plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui. (405) In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et erumna, in uigiliis multis, in fame et in siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate. Praeter illa, quae extrinsecus sunt instantia, mea quotidiana solicitudo omnium ecclesiarum.Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, (410) et ego non uror"? Rursum paulo superius: "In omnibus", inquit, "exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in uigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suauitate, in spiritu sancto, in charitate non ficta, in uerbo ueritatis, in uirtute dei, per arma iustitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et (415) ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et ueraces, sicut ignoti et cogniti, quasi morientes et ecce uiuimus, ut castigati et non mortificati, quasi tristes semper autem gaudentes, sicut egentes multos autem locupletantes, tanquam nihil habentes et omnia possidentes". Vides quae belli decora, quae uictoria, qui triumphus apostolicus. Haec est (420) illa gloria, per quam ceu sacram rem Paulus aliquoties deierat. Haec sunt egregia facinora, pro quibus sibi coronam immortalem esse repositam confidit. Non grauabuntur apostolorum ingredi uestigiis, qui locum et autoritatem sibi uindicant apostolorum. Cupio quam maxime diuites esse pontifices, sed euangelico margarito, sed coelestibus opibus, quas quo largius in omnes (425) effuderint, hoc ipsi magis abundabunt, nec periculum erit ne benignitas pereat benignitate. Volo quam munitissimos esse, sed armis apostolicis, nempe "scuto fidei, lorica iustitiae, gladio salutis quod est uerbum dei". Volo bellacissimos esse, sed aduersus ueros illos ecclesiae hostes, simoniam, superbiam, libidinem, ambitionem, iracundiam, impietatem. Hi Turcae sunt semper obseruandi, semper (430) oppugnandi Christianis. Ad huiusmodi bella dux sit et hortator episcopus. Volo cum primis suspiciendos esse sacerdotes, at non tyrannico strepitu, sed excellentia doctrinae sanctae, sed eximiis uirtutibus. Volo reuerendos esse, sed ob integritatem ac seueritatem uitae, non tantum ob titulos aut ornatum tragicum. Volo timeri, sed ut patres non ut tyrannos. Volo timeri, sed a (435) malis duntaxat, imo tales esse uolo, ut improbi reuereantur potius quam {182} formident oderintue. Denique uolo deliciis affluere, sed raris ac longe quam quas uulgus nouit suauioribus. Vis audire uere summi pontificis diuitias? Audi a pontificum principe proximum: "Aurum et argentum non est mecum, quod autem habeo, hoc tibi do. In (440) nomine Iesu surge et ambula". Vis audire apostolici nominis decus, quod omnes titulos, quod omneis superet fornices ac statuas? Audi Paulum illum uere inclytum: "Christi bonus odor sumus deo" in omni loco. Vis plus quam regiam audire potentiam? "Omnia possum", inquit, "in eo qui me confortat". Vis audire gloriam? "Gaudium meum et corona mea uos estis in domino". Vis audire titulos (445) episcopo dignos et ornamenta ueri pontificis? Paulus idem tibi depingit "sobrium, ornatum, prudentem, pudicum, hospitalem, doctorem, non uinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non lucri cupidum, non neophytum, qui bonum habeat testimonium et ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et in laqueum diaboli". Contemplare, quibus ornamentis honestet Aaron pontificem Moyses, (450) quibus ornet opibus, quibus picturet coloribus, quam uariis gemmarum stellis illustret, quanto auri fulgore decoret. Quae quid sibi uelint, si ex Origenis Hieronymique cognoueris interpretatione, nimirum intelliges, quae supellex paranda sit uere magnis episcopis. Quos potius exprimant uita pontifices quam quos exprimunt plumbo, quos titulis referunt, quorum uices (455) occupant? An magis conuenit lulios, Alexandros, Croesos et Xerxes, nihil aliud quam magnos latrones, imitari Christi uicarium quam ipsum Christum, unicum ecclesiae ducem et imperatorem? Quos iustius aemulentur apostolorum successores quam apostolorum principem? Christus palam negauit "regnum suum huius esse mundi", et tu conuenire putas, ut Christi successor (460) mundanam ditionem non solum admittat, uerum etiam ambiat proque hac omnem quod aiunt moueat lapidem? In hoc mundo ueluti duo sunt mundi modis omnibus inter se pugnantes, alter crassus et corporeus, alter coelestis, iam nunc pro uirili meditans id esse, quod aliquando futurus est. In illo primus est, qui a ueris bonis quam maxime 465 semotus est ac falsis oneratus. Veluti rex ethnicus libidine, luxu, uiolentia, superbia, fastu, diuitiis, rapacitate superat uniuersos et ita primus uidetur, si maxima huius sentinae portio in hunc influxerit, sapientiae, temperantiae, sobrietatis, iustitiae caeterorumque, quae uere sunt bona, quam minimum. Contra in hoc qui summus est, is ut plebeiis illis et crassis bonis minimum est (470) inquinatus, ita ueris illis ac coelestibus opibus est cumulatissimus. Proinde cur Christianum principem id esse uis, quod ethnici quoque philosophi semper damnarunt et contempserunt? Cur illius maiestatem in his collocas rebus, quas contempsisse pulcherrimum est? Cur angelum dei, sic enim in arcanis literis appellatur episcopus, his rebus oneras, quae uel homine bono sint indignae? (475) Cur eum his metiris opibus, quibus latrones sunt diuites, quibus tyranni sunt formidabiles? Coeleste quiddam est sacerdos et homine maius. Nihil huius sublimitate dignum nisi coeleste. Quid huius dignitatem uulgaribus rebus dehonestas? Quid huius puritatem mundanis sordibus contaminas? Cur non {183} sinis eum sua ditione potentem esse? Cur non pateris sua nobilem esse gloria? (480) sua maiestate reuerendum? suis diuitem opibus? Hunc e coelesti corpore, quod est ecclesia, coelestis ille spiritus ad res summas delegit. Cur eum ad satraparum furiosos tumultus pertrahis? Paulus segregatum sese gloriatur; cur tu meum praesulem in mediam infimae plebis sentinam immergis? Cur ad foeneratorum solicitudines deiicis ? Cur hominem diuinum ad negocia detrahis {184} (485) uix homine digna? Cur hisce rebus felicitatem Christianorum sacerdotum metiris, quas ut stultissimas risit Democritus, ut miserrimas fleuit Heraclitus, ut friuolas spreuit Diogenes, ut onerosas abiecit Crates, ut pestiferas semper fugere sancti? Cur Petri successorem his opibus aestimas, quas ipse Petrus se non habere gloriatur? Cur apostolicos principes eis ornamentis magnos uideri (490) uis, quibus calcandis magni fuerunt apostoli? Cur illud Petri patrimonium uocas, quod ipse Petrus se non habere gloriatus est? Cur Christi uicarios opibus irretiendos putas, quas ipse Christus appellauit spinas? Cur eum, cuius ut proprium ita praecipuum officium est diuini uerbi semen iacere, diuitiis obruis, quibus uel maxime iactum praefocatur? Cur aequitatis doctorem ac 495 iudicem iniquo uis seruire mammonae? Quid coelestium sacramentorum dispensatorem uilissimarum rerum facis procuratorem? Expectat ab hoc Christianus orbis sacrae doctrinae pabulum, expectat salutare consilium, expectat paternam consolationem, expectat uiuendi formam. Quid tu rebus tam praeclaris destinatum ac dicatum in uulgarium curarum ergastulum (500) detrudis, pariter et sua dignitate spolians episcopum et populum orbans episcopo ? Habet suum Christus regnum excellentius quam ut gentili regno uel ut uerius dicam tyrannide pollui debeat, suum habet splendorem, suas habet opes, suas uoluptates. Quid tam inter se pugnantia miscemus? Quid terrena (505) coelestibus, quid infima summis, quid ethnica Christianis, quid profana sacris confundimus ? Tam multa, tam magna sunt dona ditissimi simul et benignissimi spiritus, dona linguarum, dona prophetiae, dona sanitatum, dona scientiae, dona sapientiae, dona doctrinae, "discretio spirituum", exhortatio, consolatio. Cum his sacris donariis quid tu prophana mundi dona coniungis, ne dicam (510) extinguis? Quid cum mammona Christum, cum Christi spiritu Belial conaris iungere? Quid mitrae cum galea, quid sacrae pallae cum Mauortia lorica, quid benedictionibus cum bombardis, quid clementissimo pastori cum armatis latronibus? Quid sacerdotio cum bello? Quid machinis oppida subruit, qui claues habet regni coelorum? Qui conuenit autorem esse belli eum, qui pacis (515) omine salutat populum? Quonam ore docebit plebem Christianam opes esse contemnendas, qui puppim et proram rerum suarum constituit in pecunia? Qua fronte docebit, quod et docuit et exhibuit Christus, quod toties inculcant apostoli, non esse resistendum malo, sed malorum improbitatem bonitate superandam, iniuriam beneficio pensandam, inimicum benefactis obruendum, (520) qui propter oppiduli ditionem sut salinarum uectigal orbem bellorum tempestatibus commouet? Quo pacto dux erit ad regnum coelorum (sic enim {186} Christus suam uocat ecclesiam), qui totus sit in regno mundi? Sed impendio pius es, ornare uis ecclesiam harum etiam opum accessione. Probarem, nisi cum paululo commodi tantum secum ea tes traheret malorum. Cum imperium (525) dedisti, simul dedisti congerendae pecuniae curam, dedisti tyrannicum satellitium, ferratas copias, exploratores, equos, mulos, tubas, bellum, strages, triumphos, tumultus, foedera, pugnas, breuiter omnia sine quibus imperium administrari non potest. Vt animus adsit, quando futurum est ocium apostolico fungendi munere, quem tot curarum milia diuersum trahunt? Dum (530) scribitur delectus militum, dum panguntur et rescinduntur foedera, dum cohercentur qui detrectant imperium, dum in fide retinentur qui ad res nouas spectant, dum expugnantur hostes, dum muniuntur arces, dum audiuntur rationes, dum tractantur prophanae legationes, dum conuiuiis excipiuntur satrapae, dum ad honores prouehuntur amici, dum depelluntur qui (535) locum dare iubentur felicioribus, dum alia fiunt, quae nec meminisse libet et tamen fieri necesse est? An is tibi uidetur intelligere pontificis et cardinalium excellentiam, qui eos ab oratione, qua cum deo confabulantur, a sacra contemplatione, qua uersantur inter angelos, a uernantissimis diuinae scripturae pratis, in quibus felicissime spatiantur, ab apostolico euangelizandi (540) munere, quo Christum maxime referunt, ad has rerum sordes detrahendos esse censet? An eis bene uelle uidetur, qui a tanta felicitate uitaeque tranquillitate, qua fruebantur, ad has erumnas, ad hos rerum tumultus pertrahi cupit? Etenim cum per se regnum infinitis laboribus obnoxium est, tum uero longe minus feliciter cedit sacerdotibus quam laicis. Idque duabus fere de causis: (545) partim quod uulgus hominum libentius paret in hoc genere prophanis quam ecclesiasticis, partim quod illi ceu liberis suis relicturi ditionem student eam quam florentissimam reddere. Hi contra, quemadmodum serius ac plerunque iam senes ad imperium asciscuntur, ita, quoniam sibi gerunt non haeredi, magis expilant quam ornant, perinde quasi praeda sit obiecta non prouincia. (550) Ad haec ubi prophanus rerum potitur, ibi semel fortasse de regno digladiandum, semel euehendi locupletandique quibus fauet princeps. Vbi serus, ibi subinde noua digladiatio, deiiciendi de possessione quos prior euexerat, rursus alii atque alii noui homines populi malo locupletandi. Iam est et illud nonnihil, quod populus multo facilius fert imperium eius, cui iam assueuit, etiamsi (555) durius imperet. Qui si decesserit, tamen in haerede filio superstes esse uidetur ac plebes imaginatur principem non in alium esse mutatum, sed eundem sibi renouatum. Et solent liberi parentes utcunque referre moribus, praesertim ab his instituti. E diuerso, quum deo dicatis uiris commissum est imperium, subita plerunque rerum omnium commutatio. Adde his quod prophanus ille accedit (560) ad rem gerendam meditatus et ab incunabulis institutus. Illic saepenumero praeter omnem spem obuenit rerum summa, ut quem remis genuerat natura, fortunae ludus euehat ad regnum.. Postremo uix fieri potest ut, quemadmodum Hercules duobus monstris, ita unus duabus difficillimis rebus administrandis par sit. Omnium difficillimum est bonum praestare principem. At longe {187} pulchrius, sed idem longe difficilius, bonum agere sacerdotem. Quid tandem utrunque? An non est necesse fieri ut, dum utrunque munus in se recipiunt, neutri satisfaciant? His nimirum rebus fit nisi fallor ut, cum laicorum {188} regum urbes opibus, aedificiis ac uiris magis ac magis florere uideamus, sacerdotum oppida fere frigeant ac collabantur. (570) Quorsum igitur opus fuit harum accessione rerum, quas tot incommoditates comitantur? An uereris ne parum potens futurus sit Christus propriis opibus, nisi laicus tyrannus aliquid impertiat suae potestatis? Parum ornatum putas, nisi prophanus bellator aurum, phrygionem, candidos mannos et satellitium illi indulserit, hoc est aliquid de suo fastu asperserit ? Parum splendidus (575) uidetur, nisi his liceat insignibus uti, quae propter inuidiam ambitiosissimus recusauit Iulius? Humilem iudicas, nisi sit mundano onustus imperio, quod si sibi gerit, tyrannus sit, si reipublicae, negociosissimus? Habeant prophana prophani; in episcopo quod infimum est totius imperii superat fastigium. Quo plus addideris de mundi bonis, hoc minus de suis impertiet Christus. Quo ab (580) illis erit purgatior, hoc effusius hisce locupletabitur. Vides opinor ut tota res in diuersum exeat, si Silenum inuerteris. Qui principi Christiano maxime fauere uidebantur, hos proditores et hostes principis maximos deprehendis. Quos pontificum dignitatem tueri dixisses, ab his conspurcari comperis. Neque uero haec dixerim, quod sacerdotibus (585) eripiendum putem si quid quocunque modo contigit uel ditionis uel opum, tumultus enim nulli pio debet placere, uerum illos suae magnitudinis conscios ac memores esse uolo, ut ista plebeia, ne dicam ethnica, uel reiiciant ultro et infimis cedant uel certe contemptim possideant et iuxta Paulum sic habeant quasi non habeant. Denique sic eos Christi opibus ornatos esse uolo, (590) ut quicquid accesserit ex huius mundi splendore, aut meliorum obscuretur luce aut sordidum etiam ex collatione uideatur. Ita flet ut et quod possident hoc felicius possideant quo securius ; nec enim angentur metu, ne quis eripiat, nec pro rebus caducis et humilibus tanto tumultu dimicabunt, si quid alicunde decesserit. Postremo non orbabuntur suis bonis, dum alienis gaudent (595) ditescere. Nec euangelicum amittent margaritum, dum uitreas mundi gemmas consectantur. Vt illud interim omittam, haec ipsa quae contemni uolumus ita copiosius accessura, si fuerint contempta, et honestius sequentur fugientes, quam ab insequentibus arripiuntur. Siquidem unde tandem natae sunt opes ecclesiae nisi ab opum contemptu? unde gloria nisi a gloriae neglectu? (600) Libentius ista donabunt laici, si uiderint reiici ab his, quos plus sapere credunt. Fortasse nonnunquam tolerandi sunt et mali principes, deferendum aliquid eorum memoriae, quorum occupare uidentur locum, dandum nonnihil titulo. Non erit tentandum remedium, quod haud scio an infeliciter tentatum uertat in grauiorem perniciem. Verum quam male interim cum rebus humanis agitur, (605) si quorum omnis uita debebat esse miraculo, tales sunt ut applaudant pessimi, boni suspirent et ingemiscant, et quorum omnis dignitas uel ab improborum fauore uel a mediocrium modestia uel a simplicium imperitia uel a bonorum tolerantia pendet, imo quos incolumes reddit populi discordia, quos non alia res magnos facit quam dissidia ciuium, quorum felicitas publica infelicitate (610) alitur. {189} Quod si sacerdotes rem recta aestimarent uia, tantum incommodum secum trahit accessio ditionis prophanae, ut recusanda sit, etiam si ultro deferatur. Fiunt mancipia principum et aulae, impetuntur seditionibus, inuoluuntur bellis, in quibus interdum exhalant animam; breuiter fit ut monarchae (615) habeant honestum famulitium, sed ubi interim patres populi Christiani? ubi pastores? Quale uero iam est, abbates et episcopos eiusmodi titulos magnis summis a monarchis emere? Abbas honestus non uidetur, nisi idem sit comes. Ornasse sacerdotium uidetur, qui ducis titulum admercatus est. O pulchre coniuncta uocabula, abbas et satrapa, episcopus et bellator. Atqui multo (620) absurdius, quod hic quidem fortes uiros agunt, in eo, quod erat proprium ipsorum munus, umbrae sunt. Habent manus et gladios, quibus occidant corpora, sit haec sane iustitia; at iddem non habent linguam, qua sanent animos. Abbas nouit instruere aciem, at idem nescit esse dux ad religionem. Episcopus ad confligendum armis ac bombardis affatim instructus est, sed (625) idem ad docendum, ad exhortandum, ad consolandum mutus est. Armatus est iaculis ac balistis, diuinis scripturis prorsus inermis est. Et tamen interim {190} quicquid emolumenti, quicquid honoris debetur piis abbatibus, quicquid bonis episcopis, ad assem exigunt a suis, imo interdum non quantum debetur, sed quantum libet. Coronabit dominus populi tolerantiam, qui tales amore (630) quietis perpetitur, at uereor ne hoc duriorem experturi sint iudicem deum. Hi rerum tumultus quid aliud nobis clamant, quam omnibus iratum deum? Quid autem superest, nisi ut omnes, maximi pariter ac minimi, sacri simul ac prophani, submissis animis ad domini misericordiam confugiamus? Quanto id consultius, quam si, dum suam quisque culpam non agnoscit in alium reiiciens, (635) et numinis iram magis etiam exasperemus et mutuis nos morsibus non sanemus, sed grauius uulneremus. Populus obmurmurat principibus, principes nec prophanis parcunt nec sacris, uulgus oppedit sacerdotibus. Atqui non raro fit, ut deus offensus sceleribus populi tales immittat rectores, quales illi merentur accipere. Hactenus querimoniis, saeuitia, rixis, tumultibus nihil (640) profectum est. Quod unum superest, sit omnium communis confessio, ut sit omnibus parata dei misericordia. Sed quo me sermonis cursus abripuit, ut paroemiographum professus ecclesiastes esse coeperim? Nimirum in hanc tam sobriam disputationem ebrius Alcibiades suis Silenis nos induxit. Verum huius erroris non admodum (645) me poenituerit, si quod ad prouerbiorum enarrationem non pertinet, ad uitae pertineat emendationem, et quod ad eruditionem non confert, conducat ad pietatem, quodque ad operis instituti rationem g-parergon g-kai g-aprosdionuson uideur, ad uiuendi rationem fuerit accommodatum.