[395,1] SCARABEVS AQVILAM QVAERIT. [2] g-Kantharos g-aetou g-maietai, id est Scarabeus aquilam quaerit. [3] Cum imbecillior atque impotentior mali quippiam molitur struitque insidias inimico longe potentiori. [396,4] (5) Est et altera lectio atque ea meo quidam iudicio uerior: g-Ho g-Kantharos g-aeton g-maieuetai, id est Scarabeus aquilae obstetricatur. [5] Sensus ferme idem est, siue legas g-maietai siue g-maieuetai. [6] Competit enim in humilem et imbecillum, qui uiribus longe praepollenti maliciosis insidiis et clanculariis dolis perniciem machinatur. [7] Aristophanes in Lysistrata : (10) g-Hypercholoh g-gar, g-aieton g-tiktonta g-kantharos g-se g-Maieusomai, id est Supra modum irascor tibi, scarabeus aquilam ego te, Quando oua paries, obstetrix iuuabo. [8] Super hac re fertur apologus quidam apud Graecos non inelegans, quem (15) Lucianus indicat Aesopicum esse, cum ait in Icaromenippo fabulatum fuisse Aesopum, quemadmodum aliquando scarabei et cameli coelum conscenderint. [9] Porro quod ad fabulam scarabei et aquilae attinet, ad hunc habet modum. [10] Est iam olim aquilarum generi cum uniuersa scarabeorum gente uetus atque antiqua simultas ac bellum prorsus internecinum planeque, quod Graeci solent [398,10] (20) dicere, g-aspondos g-polemos. [11] Nam odio dissident plus quam Vatiniano, adeo ut ne Iuppiter quidem ipse, g-hoou g-kratos g-esti g-megiston et qui totum nutu tremefactat Olympum, rem inter eos componere ac dissidium finire potuerit, si modo uera narrant apologi. [12] Denique nihilo magis inter eos conuenit, quam hodie quoque conuenit inter deos istos aulicos et humilem obscuramque plebem. [13] Sed erit (25) fortassis, qui Aesopicarum fabularum rudis et g-anehkoos admiretur, quid tandem negocii sit cum aquila scarabeo, quae cognatio, quae uicinitas, quae affinitas usqueadeo dissimilibus intercedat; nam inter hos, qui uinculis eiusmodi copulantur, potissimum dissidia solent oriri, praesertim inter principes. [14] Ad haec, quaenam tam atrocis odii causae, postremo unde tantum animorum (30) scarabeo, ut cum aquilarum populo bellum suscipere non dubitarit. [15] Rursum, qua contumelia tantopere fuerit offensus aquilae g-Thumos g-agehnohr, ut hostem tam humilem non contempserit ac suo uel odio iudicarit indignum. [16] Videlicet argumentum ingens, longa est iniuria, longae ambages ac res omnino maior, quam ut humana facundia queat explicari. [17] Quod si Musae, quae grauatae non (35) sunt olim Homero dictare g-Batrachomuomachian, mihi quoque relicto tantisper Helicone dignentur adesse, rerum summam pro mea uirili conabor exponere. [18] Quid enim tam arduum esse possit, quod illis auspicibus non audeant homines? [19] Sed quo res cognitu fiat illustrior, prius quam ad ipsum negocii caput ueniam, ducis utriusque mores, formam, indolem, ingenium quam (40) potero paucissimis perstringam. [20] Primum igitur illud succurrit, admirari, quid olim Romanis uiris alioqui sapientibus uenerit in mentem, qui cum huius alitis symbolo sese praeter caeteras nationes iactent ac diis proximos ducant cumque huius auspiciis tot uictorias reportarint, tot egerint triumphos, tantum abest, ut benemeritae (45) gratiam referant, ut non toleranda etiam afficiant contumelia. [21] Nam auem unam omnium maxime masculam et inuicti roboris emasculant euirantque ac propemodum Tiresiam reddunt ipsi non admodum mares, siquidem apud Graecos plane mas est g-aetos. [22] Idque, ni fallor, longe magis quadrat in eum, cui summus ille pater et rex hominumque deumque (50) Regnum in aues uagas Permisit, expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flauo. [23] Tum ei, qui caeteris diis procul absistentibus solus irato Ioui trisulca tela porrigat, nihil etiam prouerbio deterritus g-Porroh g-Dios g-te g-kai g-keraunou. [24] Neque (55) uero sine graui ratione factum arbitror, ut inter tam multas auium nationes tamque numerosas tribus aquila potissimum sit uisa idonea, cui non solum auium g-phrehtrai, uerum etiam senatus populusque poeticus suffragiis omnibus monarchiam decerneret. [25] Nam quantum ad auium iudicium attinet, ad hanc partem pleraeque propendebant, ut pauoni rerum summam committerent. [26] (60) Siquidem huius pulchritudini, splendori, sublimitati fastuique plane regio regnum deberi uidebatur. [27] Ac prorsum in hanc sententiam itum fuisse, nisi [399,27] quaedam longo rerum usu callidae, cuiusmodi sunt cornices coruique, perpendissent futurum ut, si pauonem rebus praefecissent, eueniret, quod complures iam annos in monarchis quibusdam uidere datum est, nimirum ut solo nomine (65) strepituque regem ageret, aquila nihilo secius uel sine populi suffragiis regnum gereret. [28] Caeterum poetas, uiros sapientissimos, illud arbitror perspexisse, non alia magis imagine regum mores ac uitam effingi potuisse. [29] Loquor de plerisque, non de omnibus. [30] In quouis enim rerum genere semper fuit eritque bonorum paucitas. [31] Et aliud seculum alios gignit. [32] Sed paucis, si (70) uidetur, hinc atque hinc contentionem admoueamus. [33] Iam primum si quid ominis est in uocabulo, ut certe est, apte profecto Graecis g-aetos dicitur g-para g-to g-aissoh, quod est propemodum rapior impetu et concitus feror. [34] Quaedam aues natura placidae sunt ac mites, tum quae ferae sunt, tamen arte cultuque [400,34] cicurantur ac mansuescunt. [35] Sola aquila nec est habilis ad ullam disciplinam nec (75) ullo studio potest mansuescere. [36] Tantum impetu naturae praeceps fertur, et quicquid ualde libuit, idem postulat sibi licere. [37] Libetne spectare pullum animo uere aquilino? [38] Graphice depinxit Horatius: Qualem ministrum fulminis alitem Olim iuuentas et patrius uigor (80) Nido laborum propulit inscium Vernique iam nimbis remotis Insolitos docuere nisus Venti pauentem, mox in ouilia Demisit hostem uiuidus impetus, (85) Nunc in reluctantes dracones Egit amor dapis atque pugnae. [39] Melius intelligunt hoc aenigma regiones expertae, quantis malis sibi constiterint huiusmodi indomiti iuuenum principum impetus. [40] Philosophorum est moderari affectibus ac rationis ductum in omnibus sequi. [41] At nihil (90) est, ait Satyra, uiolentius aure tyranni. [42] Cui illud semper in promptu Sic uolo, sic iubeo, sit pro ratione uoluntas. [43] Deinde cum sex opinor aquilarum genera commemorentur, tamen illud inter omnes conuenit, quod rostro sunt uehementer adunco nec minus aduncis unguibus, ut uel ex ipso corporis habitu possis intelligere carniuoram esse (95) auem, quietis ac pacis inimicam, pugnis, rapinis ac praedationibus natam. [44] Et quasi parum sit carniuoras esse, sunt et quae ossifragae dicantur et sint. [45] Sed hic protinus tacite mihi dicis, optime lector, quid haec imago ad regem, cuius propria laus est clementia, cumque plurimum possit, nulli tamen uelle nocere ac solum aculeo carere seseque totum in populi sui commoditates (100) impendere, adeo ut Niloxenus ille sapiens rogatus, quid esset utilissimum, responderit "Rex", id esse proprium ueri principis indicans, ut, quantum in ipso sit, nemini noceat, prosit omnibus sitque magis optimus quam maximus. [46] Quanquam non alia ratione potest esse maximus, nisi ut sit quam optimus, hoc est beneficentissimus in omnes. [47] Equidem exemplar laudo non inscite depictum (105) a philosophis, et haud scio an eiusmodi principes administrent rempublicam in urbe Platonica. [48] Verum in annalibus uix unum aut alterum reperias, quem ausis cum hac imagine componere. [49] Porro si quis recentiorum temporum principes expendat, uereor, ne non ita passim reperiat, in quem non quadret foedissimum illud conuitium, quod apud Homerum Achilles torquet in Agamemnonem, (110) g-dehmoboros g-basileus. [50] Nam Hesiodus g-dohrophagous appellat, rectius tamen g-pamphagous appellaturus. [51] Et cum Aristoteles euidentissima nota distinxerit regem et tyrannum, quod hic suum ac priuatum commodum spectat, ille populi rebus consulit, tamen quibusdam regis appellatio, quae priscis illis ac tantis principibus Romanis immodica uisa est et ob inuidiam refugienda, uix [401,51] (115) etiam satis est, nisi longam splendidissimorum mendaciorum addas coronidem: ut diui cognominentur, qui uix sunt homines; inuicti, qui nunquam non uicti discesserunt e praelio; augusti, quibus angusta sunt omnia; serenissimi, qui belli tempestatibus et insanis rerum motibus orbem concutiunt; illustrissimi, qui profundissima omnium bonarum rerum ignorantia caligant; catholici, (120) qui quouis spectant potius quam ad Christum. [52] Atque his diuis, inclytis, triumphatoribus si quid est ocii ab alea, a poculis, a uenatu, a scortis, id omne iam uere regiis cogitationibus dicant. [53] Nec est ullum aliud studium, nisi ut leges, aedicta, bella, paces, foedera, consilia, iudicia, sacra prophanaque eo conferant, ut omnes omnium fortunas in suum conuerrant fiscum, hoc est in (125) dolium pertusum congerant, et aquilarum in morem innoxiarum auium [402,53] uisceribus se suosque saginent pullos. [54] Age, si quis mihi iam physiognomon non omnino malus uultum ipsum et os aquilae diligentius contempletur, oculos auidos atque improbos, rictum minacem, genas truculentas, frontem toruam, denique illud, quod Cyrum Persarum regem tantopere delectabat in (130) principe g-grupon, nonne plane regium quoddam simulacrum agnoscet, magnificum ac maiestatis plenum? [55] Accedit huc et color ipse funestus, teter et inauspicatus, fusco squalore nigricans. [56] Vnde etiam quod fuscum est ac subnigrum, aquilum uocamus. [57] Tum uox inamoena, terribilis, exanimatrix, ac minax ille querulusque clangor, quem nullum animantium genus non expauescit. [58] (135) Iam hoc symbolum protinus agnoscit, qui modo periculum fecerit aut uiderit certe, quam sint formidandae principum minae uel ioco prolatae, et quantopere contremiscant omnia, quoties huiusmodi uox intonuit aquilina: g-Ei g-de g-ke g-meh g-dohohsin, g-egoh g-de g-ken g-autos g-helohmai, h-H g-teon g-eh g-Aiantos g-iohn g-geras, g-eh g-Odusehos (140) g-Axoh g-helohn g-ho g-de g-ken g-kecholohsetai, g-hon g-ken g-ikohmai. [59] Aut illa non minus g-basilikeh: g-Meh g-nu g-toi g-ou g-chraismohsin, g-hosoi g-Theoi g-eis' g-hen g-Olumpoh. [60] g-Asson g-ionth', g-hote g-ken g-toi g-aaptous g- cheiras g-epheioh. [61] Ad hunc, inquam, aquilae stridorem ilico pauitat omne uulgus, contrahit sese (145) senatus, obseruit nobilitas, obsecundant iudices, silent theologi, assentantur iureconsulti, cedunt leges, cedunt instituta: nihil ualet nec fas nec pietas nec aequitas nec humanitas. [62] Cumque tam multae sint aues non ineloquentes, tam multae canorae tamque uariae sint uoces ac modulatus, qui uel saxa possint flectere, plus tamen omnibus ualet insuauis ille et minime musicus unius (150) aquilae stridor. [63] Quanquam est unum aquilarum genus, quod impense placuit Aristoteli, fortassis ob id, quod talem optarit pullum suum Alexandrum, haud multo minus praedabundum ac uorax, at paulo tamen tum modestius tum taciturnius et omnino plusculum habens humanitatis, quippe quod pullos etiam suos educet; nam caeterae faciunt, quod impii solent parentes, qui (155) foetus suos exponunt, cum tigrides etiam catulos tollant suos. [64] Atque eam ob causam g-gnehsion appellant, quasi germanum ac uere ingenuum dicas. [65] Vidit hoc genus Homerus et oculis captus. [66] Nam g-melanohton appellat ac g-thehreutehn, id est nigro tergo ac uenatricem, uidelicet epithetis aptissime quadrantibus in tales principes, qualis fuit Nero, qualis Caligula aliique nimium multi. [67] At horum (160) aliquot quanto per Iouem g-gnehsiohteroi ac prope dixerim plus quam aquilini, qui cum diis proximi sint ob sceptrum ac maiorum imagines, tamen aliquoties plebeis etiam homunculis blandiri quoque sustinent ac prope dixerim parasitos agere, modo praedae spes sit non aspernandae. [68] Iam et uiuacem esse aquilam ab autoribus proditum est. [69] Ea tamen cum ad (165) extremam peruenerit senectutem, nihil adhuc sitit nisi sanguinem, cuius suctu uitam omnibus inuisam prorogat, nimirum rostro superiore adeo increscente, ut [403,69] carnes depasci non possit. [70] Atque hinc ortum est adagium illud notissimum g-Aetou g-gehras in senes aetate uinosiores, cum alioqui omne ferme genus hoc auium, quibus adunci sunt ungues, aut non bibant omnino aut certe perquam (170) raro, siquidem Aristoteli credimus. [71] Et tamen hae, si quando bibunt, aquam bibunt. [72] Sola aquila sanguinem sitit. [73] Ergo rostro intorto natura certe non semper nouerca reliquis animantibus utcunque consuluisse uidetur et inexplebili uoracitati modum aliquem imposuisse. [74] Quemadmodum et hac ratione prospexit, quod non sinat aquilam oua parere plura tribus nec pullos alere (175) plures duobus. [75] Atque adeo, si Musei uersiculo credimus, quem testem adducit Aristoteles, Excludit binos, aedit terna, educat unum. [76] Atque per hos ipsos dies, quibus incubat, incubat autem ferme tricenos, naturae prouidentia cibum illis negauit, inuersis interim et unguibus, ne uidelicet (180) omnium ferarum foetus raperentur. [77] Itaque per id tempus pennae albescunt inedia. [78] Atque hinc odium in foetus proprios. [79] Verum hoc in Romanis aquilis optare [404,79] magis licet quam cernere, quibus omnino nullus est compilandae plebis neque finis neque modus. [80] Nam et aetate crescit exigendi sitis, et nunquam incumbunt grauius, quam cum pullus exclusus est. [81] Tum uero populus alio atque alio (185) feritur munere. [82] Super haec omnia plurimos hostes opposuit uni, de quibus mox dicturi sumus. [83] Atque hanc naturae solicitudinem mirari desinet, cui persuasum sit esse uerum, quod scripsit Plinius, prodigiosum quidem illud et haud scio an uel Democrito autore credendum insatiabilis auiditatis argumentum, etiam si ceu compertum et confessum narrat Plutarchus, autor cum (190) primis grauis. [84] Nempe aquilarum pennas quoque, si caeterarum auium plumis admisceantur, eas deuorare ac paulatim extenuatas conficere. [85] Tanta uis natiuae rapacitatis. [86] Equidem arbitror idem euenturum, si tyrannorum ossa cum plebeiorum ossibus commisceantur, ne sanguinem quidem magis misceri posse quam aegithi et flori. [87] (195) Iam uero uide mihi, num illud satis quadret in quosdam principes. [88] Nam de piis ac bonis non loquor, quod semel dictum ubique uelim meminisse lectorem. [89] Aquilarum unicum par magno ad populandum tractu indiget, nec alterum in propinquo praedonem esse patiuntur, itaque spacia determinant. [90] Porro nostris aquilis quae non angusta ditio? [91] Quantum in immensum usque (200) propagandi regni studium ! [92] Quanta cum finitimis aquilis aut miluiis de regni, hoc est de praedandi terminis digladiatio! [93] Verum illud fortasse non perinde congruit, quod auis haec tantopere rapax non tamen praedatur in proximo, uidelicet ne uices iniuriarum in ipsius aliquando caput retorqueantur, sed e longinquo magis praedas in nidum conuehit, cum interim tyranni nec ab (205) intimis temperent nec a maxime cognatis ac domesticis rapaces abstineant ungues, imo hoc quisque magis sit obnoxius periculo, quo principi ceu Ioui ac fulmini propior. [94] Atque insitam hanc et a parentibus ingenitam rapiendi famem non nihil auget et educatio. [95] Quandoquidem aquilam ferunt pullos uixdum satis uolucres ad praedandum e nidis extrudere, quo statim et a teneris, ut (210) aiunt, unguiculis consuescant rapto suisque ipsorum unguibus uiuere. [96] At in nonnullis principibus, deum immortalem, quam multi accedunt ad rapacitatem stimuli: praeter corruptissimam educationem tantum assentatorum examen, tot officiales perditi, tot corrupti consultores, tot stultissimi familiares, tot nequissimi congerrones, qui publicis incommodis uel gratis delectantur. [97] Adde (215) his fastum, uoluptates, luxum, delitias, quibus nullae rapinae satis esse possint. [98] Adde stultitiam et imperitiam, qua nihil intractabilius, si cum felicitate copuletur. [99] His itaque rebus cum uel benignissima corrumpi queant ingenia, quid censes futurum, si haec ad auidam et improbam naturam uelut oleum ad caminum accesserint? [100] (220) Sed parum g-basilikohs erat instructa aquila, si tantum adunco rostro, si tantum aduncis unguibus ad praedandum esset armata, nisi additi fuissent oculi plus quam Lyncei et nec ad clarissimum solem conniuentes, quo quidem experimento foetus suos, an legitimi sint, explorare dicuntur. [101] Itaque praedam quamuis e longinquo speculantur, quam destinent inuadere. [102] Quanquam [405,102] (225) auium regi bini duntaxat sunt oculi, rostrum unicum, ungues pauci, uenter item unicus. [103] At nostris aquilis, papae, quam multae sunt Corycaeorum aures, quot exploratorum oculi, quot officialium ungues, quot praefectorum rostra, quot iudicum et aduocatorum uentres fame prorsus inexplebili, ut neque satis esse quicquam nec tutum ab his esse possit, ne ea quidem, quae in intimis (230) penetralibus aut abditissimis etiam scriniis sunt abstrusa. [104] Veruntamen esset eadem fortassis aliquanto minus noxia, nisi ad arma dotesque corporis astus accederet ingenii, hoc est nisi nocens per se ferrum ueneno tingeretur. [105] Vngues suos, quoties ingreditur, contrahit, ne uidelicet aciem deterat minusque ualeant in praedando, id quod habet cum leonibus [406,105] (235) commune. [106] Neque quemuis impetit, sed eum duntaxat, quo se credat uiribus esse superiorem. [107] Neque se repente praecipitem dat in terram more caeterarum, cum praedam appetit, sed sensim demittit, ne impetu illisa offendatur. [108] Ne leporem quidem, nam hunc maxime petit, aggreditur, nisi uiderit in plana descendisse. [109] Neque quouis grassatur tempore, ne quis opprimat fatigatam; sed (240) a prandio ad meridianum ad praedandum prouolat, reliquis horis ociosa sedet, donec hominum conuentu fora compleantur. [110] Tum quod occiderit, non inibi statim deuorat, ne quis subitus hostium incursus incautam deprehendat in praeda, sed exploratis prius ac subinde refectis uiribus praedam in nidum uelut in castra deuehit. [111] Nam quibus artibus ceruum se praestantiorem capiat, mox dicetur. [112] (245) Illud in primis memorandum ingenii documentum : testudinem raptam ex alto speculata locum idoneum in saxum aliquod demittit, ut ad eum modum rupta testa carne uesci possit. [113] Quanquam in Aeschylo parum aquilinis fuit oculis, cum in huius albicantem caluariam, saxum esse rata, demissa testudine miserum occideret, ut uel ob hanc unam causam optimo iure poetis omnibus (250) conueniat inuisam esse. [114] Atque id quidem nunc assidue ueluti suo iure facit. [115] Caeterum primitus testudinem dolis ad id pellexit, dum persuadet illi futurum, uti sua opera uolandi artem perdisceret. [116] Atque hac spe sublatam in altum deiecit in saxum, ut illius calamitatem tyrannico more uerteret in suas delicias. [117] Atqui si quis secum perpenderit, quam uariis artibus, quot technis, quot (255) machinis, quot praestigiis improbi principes instructi sint ad expilandam plebem, quaestuosis legibus, mulctis, fucatis titulis, simulatis bellis, delationibus, affinitatibus, indignam propemodum fatebitur aquilam, cui regni nomen tribuatur. [118] Superest, ut, cum quibus potissimum hostibus huic generoso praedoni res (260) sit, paucis exponamus. [119] Nam uerum est illud, quod prouerbiis dicitur, aquilam non captare muscas nec aspicere thripas. [120] Negligit, si qua praeda uideatur regiis unguibus indigna, nisi si quae sint cognatae Vespasiano, cui uisus est lucri bonus odor ex re qualibet. [121] Sunt enim et degeneres aquilae, quae piscatu uiuunt et quas non pudeat cadauer alienum tollere. [122] Sed quae generosiores sunt, ueluti tyranni (265) quaedam piratis ac latronibus concedunt, a quibus, ut apud Alexandrum Macedonem nobilis ille dixit pirata, nihil differunt, nisi quod ipsi maiore classe maioreque manu magnam orbis partem suis diuexant latrociniis, minutulas illas praedas accipitribus ac Nisis relinquentes cum quadrupedibus belligerantur, nec id sane sine periculo nec rursum citra uictoriae spem, sicuti (270) strenuo duce dignum est. [123] Atque in his leporem potissimum, ut dixi, uenatur aquila, unde et leporariae cognomen additum uni generi, perinde quasi ducem Africanum aut Numantinum appelles. [124] Neque contemnit imbellem hostem, sed esculentum appetit, ut etiam si parum gloriae ueniat ex uictoria, non parum tamen auferatur emolumenti. [125] At fit aliquoties, ut, cum maxime leporem captat, (275) tum maxime capiatur, icta pennato iaculo, dicatque prouerbium, quod illi ferimus acceptum: g-Tois g-idiois g-pterois g-enapothnehskoh. [126] Audet et cum ceruo confligere, inferior tamen futura, nisi uulpinam adderet pellem. [127] Nam astu [407,127] supplet, quod uiribus est diminutum. [128] Commissura cum hoste prius in puluere uolutat sese. [129] Deinde cornibus insidens ceruinis, puluerem pennis collectum in oculos (280) spargit alis ora uerberans, donec exoculatum in rupes det praecipitem. [130] Sed est eidem acrior multoque magis anceps cum dracone pugna etiam in aere. [131] Draco maleficis artibus oua consectatur aquilae. [132] Illa uicissim hostem ubicunque uisum rapit. [133] Nam quod illi cum uulpe simultas est irreconciliabilis, nemo mirabitur, quisquis cognorit, quam olim regaliter illam acceperit. [134] Inierat cum uicina (285) necessitudinem, cumque incubanti pastus deesset, proximae catulos in nidum sustulit. [135] Reuersa uulpes cum spectaret indignam suorum laniationem, quod unum poterat, testata deos est atque inter hos praecipue Iouem g-philon amicitiae uiolatae uindicem. [136] Et audisse uidetur ista uota deus aliquis. [137] Pauculis post diebus euenit, ut aquila prunam carnibus e sacrificio raptis haerentem in nidum (290) deuexerit imprudens. [138] Igitur absente aquila igni paulatim uentis excitato nidus conflagrare coepit. [139] Pulli territi praecipites se dedere, nimirum adhuc inuolucres. [140] Vulpes delapsos excipit et in cauum delatos deuorat. [141] Ac post id quidem temporis nihil omnino conuenit inter aquilam et uulpem, quanquam id sane [408,141] non mediocri uulpinae gentis malo. [142] Quo tamen haud scio an dignae uideri (295) debeant, quae quondam leporibus g-summachian aduersus aquilam petentibus auxilium negarint, ut refertur in annalibus quadrupedum, ex quibus Homerus g-Batrachomuomachian est mutuatus. [143] Iam uero acre dissidium est et cum uulture, uelut homotechno et edacitatis aemulo, tametsi hoc quidem nomine ut crudelior ita et generosior aquila, quod (300) non deuorat animal, nisi quod occiderit, nec per ignauiam alienis insidit cadaueribus. [144] Nam sittam iure habet exosam, quae miris artibus aquilae oua frangere studet. [145] Pugnat et cum ardeolis, quod haec auis unguibus freta non uereatur eam aliquoties adoriri, adeo dimicans acriter, ut in conflictu emoriatur. [146] Neque uero iam mirum, quod illi parum conuenit cum oloribus, aue (305) nimirum poetica; illud mirum, ab iis saepenumero uinci tam pugnacem beluam. [147] Nec admodum gratum esse consueuit poeticum genus male sibi consciis monarchis, utpote liberum et loquax quodque nonnunquam cum Philoxeno in latumias reduci malit quam silere. [148] Nam si quid dolet, id chartis illinunt atris et regum mysteria ad ipsos etiam posteros euulgant. [149] Nec cum (310) gruibus satis conuenit (opinor ob id, quod illis impendio placeat democratia, uehementer inuisa monarchis), a quibus tamen ingenio superantur. [150] Etenim cum grues e Cilicia demigrantes montem Taurum aquilis plenum parant transmittere, ingentibus lapidibus, quo uocem cohibeant, in os sumptis noctu tacite transuolant atque ira deceptis aquilis tuto traiiciunt. [151] Sed peculiaris (315) quaedam cum trochilo, nam id est aui nomen, simultas intercedit, non ob aliud, ut autumat magnus ille deambulator, nisi quod huic quoque regis ac g-boulehphorou nomen tribuitur, idque potissimum apud Latinos. [152] Proinde ceu regni affectatorem extremo persequitur odio. [153] Quanquam non is hostis est, cuius uires metuat aquila. [154] Nam trochilus imbecillis est ac fugax, solertia tamen (320) et ingenio praeditus fruticetis et cauis abdit sese, ut quamuis a potentiore facile capi non possit. [155] Quin olim cum certamen uolandi cum aquila suscepisset, uicit astu magis quam uiribus. [156] Denique cum cybindo bellum gerit internecinum, adeo ut saepenumero cohaerentes prendantur. [157] Est autem cybindus nocturnus accipiter. [158] Nec tyrannis est ullum hominum genus magis inuisum quam horum, qui a uulgi (325) sententia longe lateque dissentientes nimium acute cernunt per tenebras. [159] Sed an non egregie stultus sim, si omnes eius hostes percensere pergam, quae cum nullo non gerat bellum? [160] Atque in reliquis animantium ordinibus aliis cum aliis partim bellum est, partim amicitia. [161] Multos habet inimicos uulpes, attamen coruum habet amicum, cuius auxiliis aduersus aesalon auem (330) catulos suos diuexantem adiuuatur. [162] Eidem bene conuenit et cum serpentibus, cum aeque cuniculis gaudeant. [163] Crocodilus hostem habet ichneumonem, sed cum trochilo familiaritas est, adeo ut illi liceat uel in ipsas beluae fauces impune penetrare. [164] Vni aquilae cum nullo prorsus animante nec amicitia nec affinitas nec sodalitas nec consuetudo nec foedus nec induciae. [165] Hostis est (335) omnibus et neminem non habet hostem. [166] Siquidem non potest non omnium esse hostis, qui omnium malo uiuit ac saginatur. [167] Proinde sibi conscia non [409,167] nidulatur in plano, sed in praeruptis et excelsis rupibus, aliquoties et arboribus, sed praealtis, uidelicet tyrannicum illud secum uoluens : "Oderint, dum metuant". [168] Proinde cum ciconiae sacrae sint Aegyptiis, adeo ut occidisse sit capitale, apud (340) Romanos sacri anseres, miluiis apud Britannos nemo noceat, suibus parcant [410,168] Iudaei, nec delphines uenabantur antiqui neque laedere fas erat, sed si quid in uenatu peccassent, pauculis modo plagis puerorum more castigabantur. [169] At in aquilas ubique gentium eadem lex est quae in lupos et tyrannos, ut praemium sit, qui communem omnium hostem occiderit. [170] Ergo nec amat ullum nec (345) amatur ab ullo animante aquila, non magis profecto quam mali principes, qui magno reipublicae malo sibi gerunt imperium. [171] Fortasse priuatorum sunt affectus istiusmodi; magni satrapae usqueadeo sunt ab his alieni, ut interdum nec liberos ament nisi emolumenti causa, saepenumero suspectos habeant et inuisos. [172] (350) Leonem, animal tam immane, retulisse gratiam homihi de se bene merito et uitam dedisse, a quo pedis sanitatem acceperat, prope creditum est ab omnibus. [173] Draconem seruasse nutricium suum et ad agnitam uocem accurrisse credunt permulti. [174] Quin et aspidem ad mensam cuiusdam quotidie uentitare solitam, ubi sensit ab uno catulorum suorum hospitis filium interemptum, eum (355) occidisse uiolatique hospitii poenam et de suo partu sumpsisse neque prae pudore deinde in eas aedes reuersam retulit Philarchus, neque desunt qui credant. [175] Scribendum existimauit Demetrius physicus, recensendum Plinius, item pantheram ob catulos eductos e fouea hominem officiose produxisse, donec egressus solitudines in uiam publicam redisse. [176] Aristophani grammatico (360) puellam stephanopolidem adamanti riualis erat elephantus, eamque rem ut omnibus notissimam et omnium sermone celebratam retulit Plutarchus. [177] Apud eundem draco quispiam perdite amat puellam Aetolidem. [178] Nam delphinum erga homines amor, erga Arionem seruatum, erga Hesiodum in littus deuectum et uirginem Lesbiam cum amatore seruatam, erga puerum uectum et (365) reuectum officium propemodum in confesso est. [179] At uirginem ab aquila adamatam nec hi credunt, qui credunt omnia. [180] Nam fatale quoddam huius et in homines odium uel hinc colligas licebit, quod Prometheo deorum omnium g-philanthrohpotatoh addita sit in Caucaso carnifex. [181] Et tamen in tam multis uitiis est, quod laudare possis. [182] Minime bibaces sunt minimeque salaces, quae (370) maxime sunt rapaces. [183] Nam quod Ganymedem rapuit aquila, Ioui rapuit, non sibi. [184] At uideas nonnullos nostros g-aetous, qui sibi rapiant, nec unum Ganymedem, sibi uirgines, sibi matronas abducant, ut hac parte propemodum intolerabiliores sint quam rapinis, quibus maxime sunt intolerandi. [185] Ergo cum innumerabiles sint auium species atque inter has aliae plumarum (375) opibus ac picturis admirandae sicuti pauones, aliae candore niueo insignes ut olores, aliae contra decenti nigrore lucentes ut corui, aliae corporum proceritate praeminentes ueluti struthiones, aliae fabulosis etiam miraculis celebres ut phoenix, aliae foecunditate commendatae ut columbae, aliae gratae lautorum mensis ut perdices ac phasides, aliae loquacitate iucundae ut psitaci, aliae cantu (380) mirabiles ut lusciniae, aliae fortitudine animi praestantes ut galli gallinacei, aliae deliciis hominum natae ut passerculi: tamen ex uniuersis una aquila uiris tam sapientibus idonea uisa est, quae regis imaginem repraesentet, nec formosa nec canora nec esculenta, sed carniuora, rapax, praedatrix, populatrix, [411,185] bellatrix, solitaria, inuisa omnibus, omnium pestis, quae, cum plurimum (385) nocere possit, plus tamen uelit quam possit. [186] Nec alio iudicio leoni mandatum est regnum inter quadrupedes, quo non alia belua uel immanior uel putidior. [187] Canes cum ad multa sunt usui, tum ad hoc praecipue, quod pro rebus hominum excubias agunt. [188] Boues agricolantur. [189] Equi et elephanti belligerantur. [190] Muli et asini gestandis oneribus sunt utiles. [191] Parasitatur simia. [192] Draco uel hoc (390) utilis nomine, quod usum marathri monstrarit ad oculorum aciem acuendam. [193] Leo nihil nisi tyrannus, hostis ac deuorator omnium nec nisi uiribus ac metu tutus planeque regium animal quemadmodum et aquila. [194] Quod uidentur perspexisse, qui nobiles illos clypeos leonibus quam maxime hiantibus et explicatis ad praedam unguibus insigniunt. [195] At plus apparet uidisse Pyrrhum, (395) qui sese aquilam uocari gaudebat, quam Antiochum, qui accipitris cognomine delectabatur. [196] Sed minus iam mirum leonem in quadrupedum genere regnare, cum diis etiam poeticis Iupiter administrando regno potissimum uisus sit idoneus, impius execto et exacto patre, incestus sororis coniugio, tot stupris, tot adulteriis, tot raptibus exornatus et post haec g-kuaneois g-ophrusi g-kai g-psoloenti (400) g-keraunoh territans uniuersa. [197] Nam apum politiam, in qua uni regi non licet [412,197] gestare aculeum, etiamsi laudatur a multis, nemo tamen imitatur, non hercle magis quam Platonis. [198] Sed ad aquilam redeo, cui ob dotes, quas commemoraui, tam g-basilikas, ob tam egregia in omne animantium genus merita senatus populusque poetarum (405) magno consensu decreuit primum, ut rex omnium atque etiam g-theios, id est diuinus, appellaretur. [199] Deinde satis honestum inter sydera locum dederunt ac stellulis aliquot insignierunt. [200] Postremo munus inter coelites honorificum mandarunt, ut solus arma ministret irato Ioui, quibus orbem commouet uniuersum. [201] Quoque id impune possit, illud quoque tribuerunt, ut una animantium (410) nec metuat fulmen nec laedatur a fulmine, sed iisdem oculis fulmen emicans obtueatur, quibus aduersum aspicit solem. [202] His addiderunt sapientissimi illi cascique Romani, ut in legionum suarum uexillis primas teneret aquila essetque uexillorum ipsorum ceu uexillifera, posthabitis etiam lupis, Romanae gentis nutriciis, posthabitis Minotauris et apris, non extremae (415) rapacitatis beluis, posthabitis denique et equis. [203] Nam his quatuor animantibus insignita uexilla quondam aquilam sequebantur. [204] Paulo post nec comites eos est passa, sed illis in castris relictis ipsa sola prodibat in praelium. [205] Hanc inquam unam dignam censuerunt, quae totius orbis monarchae sceptra, signa, clypeos, domos, uestes, uasa, ministeria decoret, cum tamen uulturum, ni fallor, (420) augurio conditum sit Romanum imperium, non aquilarum. [206] Addidit hoc augurum collegium, ut si cuius aedibus insederit aquila aut si pileum in caput alicuius immittat, imperium portendatur. [207] Habes e ducibus alterum, nunc ad scarabeum ueniam. [208] Est animal, ac uix etiam animal, quippe cui sensus aliquot desint, ex insectorum infima gente, (425) quod infami sane uocabulo Graeci g-kantharon, Latini scarabeum appellant, aspectu tetrum, odore tetrius, sonitu teterrimum, alis crustacea uagina obtectis. [209] Quin magis totus ipse scarabeus nihil est nisi crustum. [210] Nascitur in excrementis, hoc est animantium stercoribus, in iisdem uiuit, uersatur, oblectatur, deliciatur. [211] Praecipuum huic studium pilas quam maxime potest (430) ingentes componere, ceu pastillos, non ex odoribus, sed stercore, potissimum caprino; nam id illi prorsus amaracinum olet. [212] Eas miro conamine uoluit auersus, pedibus posterioribus, quos habet longiores, superne iniectis, capite in terram prono. [213] Quod si quando contingat, ut aduersus collem aliquem onus protrudant, elapsis subinde pilis ac deorsum recurrentibus, putes te Sisyphum (435) uoluentem saxum uidere. [214] Nec defatigantur nec conquiescunt. [215] Tantus operis ardor, donec in antrum suum deuexerint. [216] In his pilis, ut ipsi nati sunt, ita foetus etiam suos educant et teneros adhuc aduersus hyemis rigorem nidulantes fouent. [217] Equidem scio nulli non esse notum scarabeum, ut qui passim sit obuius, nisi sicubi nulla omnino sunt stercora. [218] Sed non est eadem omnium (440) species. [219] Etenim sunt, quibus nigro quodam uirore luceat crusta. [220] Plerique tetro nigrore horrent. [221] Sunt nonnulli grandiores, praelongis ac bisulcis armati cornibus, cacumine forcipibus dentato; ea, cum uisum est, ad morsum contrahunt stringuntque. [222] Sunt item rutili et iidem praegrandes, qui terram [413,222] aridam fodiunt atque illic nidos ponunt. [223] Sunt qui metuendo bombo formidabilique (445) strepitu prouolent, ut imprudentem non mediocriter territent. [224] Sunt et alia formarum discrimina. [225] Verum illud commune est omnibus: e stercore ortus, e stercore uictus, in stercore uita delitiumque. [226] Iam opinor futurum, ut aliquis Romanis ducibus impense fauens aquilae uicem deploret, cui cum tam humili tamque plebeio hoste res inciderit, aui tam (450) regali, quem uincere gloriosum non sit, a quo uinci turpissimum et cui abunde multum laudis contingat, quod cum aquila decertarit, etiamsi uictus discesserit. [227] Apud poetas pudet Aiacem Vlyssis aduersarii tam imbellis, et aquila cogitur cum scarabeo conflictari? [228] Rursum alius magis etiam demirabitur, unde huic insecto uilissimo tantum animorum, tantum audaciae, ut non sit ueritum (455) cum aue multo pugnacissima bellum suscipere. [229] Tum unde opes, uires, facultates, auxilia, ut tot iam annos bellum ducere potuerit. [230] Verum si quis hunc explicet Silenum et contemptum hoc animalculum propius ac ueluti domi contempletur, tam multas in eo dotes haud uulgares animaduertet, ut omnibus diligenter pensitatis propemodum scarabeum se malit esse quam aquilam. [231] Ne (460) uero mihi reclamet et obturbet quisquam, prius atque rem cognouerit. [232] Primum in hoc aquilae praestat etiam scarabeus, quod senectam quotannis [414,232] exuit ac subinde repubescit. [233] Iam hoc ipsum tanti est, ut existimem Romanos etiam pontifices aliquot, cum eis liceat recta in coelum immigrare, quippe cuius clauem gerunt, tamen, ubi peruentum est ad inamabilem illam senectutem, (465) quae uoluptatibus omnibus abdicat, malle cum scarabeis g-suphar abiicere quam pro triplici corona septemplicem accipere. [234] Deinde in tantulo corpore quantum animi robur, quam heroica mentis uis, quantus ad inuadendum impetus, ut nihil iam sit ad scarabeum Homerica musca. [235] Nam hinc, ni fallor, quibusdam scarabeis nomen etiam inditum, ut tauri dicantur. [236] At cum tauris nec leones (470) temere congrediuntur, tantum abest, ut id faciant aquilae. [237] Iam uero nec ingenium uulgare, nisi quis sine causa uel natum olim uel ubique celebratum existimet Graecum illud prouerbium g-Kantharou g-sophohteros, quo nimirum singularis quaedam et incomparabilis tribui uidetur sapientia. [238] Neque mea refert, si quis cauilletur eum parum bene habitare in domicilio (475) deformi. [239] Quanquam quod ad corporis quoque formam attinet, absit modo uulgaris et iudicium occupans imaginatio, non est quod contemni possit scarabeus. [240] Etenim si uere proditum est a philosophis eam figuram, quam uocant sphaericam, non modo pulcherrimam esse, uerum etiam modis omnibus optimam nec aliam magis demiurgo illi placuisse, qua coelum hoc, (480) rem omnium multo pulcherrimam, fabricaretur, cur non et formosus uideatur scarabeus, qui ad huius speciem longe propius accedit quam aquila? [241] Denique si equus in suo genere formosus est, si canis in suo, qui minus in suo placeat scarabeus? [242] Nisi omnes omnium formas nostra metimur, ut, quicquid ad hominis formam non accesserit, id continuo deforme iudicetur. [243] Nam colorem (485) scarabei nemo puto calumniabitur, ut qui gemmas etiam nonnullas commendet. [244] Porro quod animantium excrementis ad suam commoditatem abutitur, ingenii laus est, non crimen. [245] Quasi uero non idem faciant medici, qui cum multorum animantium tum hominis etiam excrementa non illinunt solum, uerum in potione ministrant in morbis. [246] Nec pudet alcumistas, uiros plane (490) diuinos, ad quintam illam essentiam eliciendam uti fimo, nec agricolas, quo quidem hominum genere nullum fuit olim honoratius, stercoribus arua saginare. [247] Sunt et populi, quibus ad incrustandos domiciliorum parietes fimus pro gypso est. [248] Eodem contuso et ad solem exiccato ad ignis alimentum utuntur lignorum uice. [249] Cyprii boues suos humano stercore saginant, nec saginant (495) tantum, sed etiam medentur. [250] Sed illi, inquis, res tam putida bene olet. [251] Stultum ueto sit nasum hominis in scarabeo desiderare. [252] Siquidem id homini peculiare, odore sui fimi offendi, nec idem accidit in ullo caeterorum animantium. [253] Felicior itaque nobis scarabeus, non immundior. [254] Quanquam homines quoque non tam res offendit quam (500) opinio; nam priscis illis mortalibus res ipsa non perinde atque nobis uisa est abominanda, quam auspicatissimo uocabulo laetamen appellarunt. [255] Nec dubitarunt Saturno deo Sterculei cognomen addere, nimirum honoris causa, siquidem Macrobio credimus. [256] Nam prodidit Plinius Stercuto Fauni filio hinc non nomen solum, uerum etiam immortalitatem contigisse in Italia. [257] Porro in [415,257] (505) Graecia res eadem duobus regibus summam peperit gloriam: Augeae qui excogitarit, Herculi qui diuulgarit. [258] Denique nunquam abolebitur regii senis memoria, quem Homerus, ut in Catone tradit Cicero, manibus suis laetificantem agros nec alia re quam qua delectatur scarabeus posteritati consecrauit. [259] Imperatorem Romanum nihil offendebat lotii putor cum emolumento (510) coniunctus : cur scarabeum a tantis commoditatibus tam leue deterreat incommodum, ut iam demus incommodum esse? [260] Denique cum uideamus scarabeum in stercore purum esse semperque crusta nitida, contra aquilam etiam in aere putere, quaeso uter altero mundior? [261] Equidem hinc etiam nomen inditum arbitror, ut g-kantharos ueluti g-katharos sit appellatus, nisi si quis malit a (5I5) Centauris dictum cantharum. [262] Nam ne putes scarabeum ob naturam sordidam a lautitiis abhorrere, idem rosis impensissime delectatur easque unice appetit, siquidem Plinio credimus. [263] Quod si quis forte dotes has leues ac uulgares existimet, illud certe nemo non fatebitur magnificum et ingenti crista dignum, quod antiquitus inter (520) sacras imagines et in uatum mysteriis cum primis habitus est scarabeus, egregii bellatoris aptissimum symbolum. [264] Siquidem, ut refert Plutarchus in commentario de Iside et Osiride, in hieroglyphicis Aegyptiorum picturis regis simulacrum erat oculus addito sceptro, quo uidelicet uigilantia cum recta iustaque rerum administratione coniuncta significabatur. [265] Nam illis opinor temporibus (525) adhuc eiusmodi reges erant, multum aquilae dissimiles. [266] At Thebis ait idem [416,266] imagines quasdam fuisse repositas, quae manibus carerent; eae iudices repraesentabant, quos oportet ab omni munerum corruptela quam maxime seiunctos esse. [267] Atque inter has unam oculis quoque carentem, quae iudicii praesidem adumbrabat, quod hunc oporteat omni prorsus affectu uacare (530) tantumque rem ipsam spectare, personam non respicere. [268] Aderat non corchorus inter olera, quod prouerbio dicunt, sed inter sacras imagines scarabeus sigillo insculptus. [269] Et quid tandem per hoc nouum symbolum nobis innuebant sapientissimi theologi? [270] Rem uidelicet haudquaquam uulgarem, nempe belli ducem egregium et inuictum. [271] Nam hoc quoque Plutarchus indicat, ne quis sic (535) a me confictum existimet, quemadmodum allegorias aliquoties comminisci solent indocti theologi. [272] At dixerit imperitior aliquis: "Quid scarabeo cum duce belli"? [273] Permulta sane congruunt. [274] Principio uides, ut totus armis luceat scarabeus nullaque pars corporis sit non diligenter crustis ac laminis communita, ut non melius (540) armatus uideatur Mauors Homericus, cum illum maxime sua instruit panoplia. [275] Adde nunc militarem assultum cum horrendo ac Panico bombo cantuque uere militari. [276] Quid enim insuauius classicorum sonitu? [277] Quid g-amousoteron tympa- norum strepitu? [278] Nam tubarum uocem, qua nunc reges tantopere delectantur, olim Busiritae non ferebant, quod asino rudenti uideatur adsimilis. [279] At ei genti (545) inter abominanda habebatur asinus. [280] Adde laboris in uoluendis oneribus patientiam, inuictum animi robur ac uitae contemptum. [281] Ad haec negant in scarabeorum gente foeminam inueniri, sed omnes esse mares. [282] Quaeso, quid magis congruere potest in fortem imperatorem? [283] Quin et illud ad rem apte quadrat, ut idem indicat Plutarchus, quod in delicatis illis pilis, de quibus (550) dictum est, foetus suos aedunt, fouent, alunt, educant, nec alius est locus nascendi quam cibi. [284] Verum hoc mysterii mihi non facile sit interpretari. [285] Rectius exponent imperatorii milites, qui norunt, quid sit g-en g-aspidi g-xenizesthai, qui norunt g-chameunias, qui in obsidione nudi duras hyemes, duriorem famem saepenumero pertulerunt, qui uitam aegram non iam herbarum radicibus, sed (555) foedo uictu produxerunt, qui menses aliquot in nauibus exegerunt. [286] Si quis huius uitae sordes perpendat, mundus erit scarabeus; si quis miseriam, est quod scarabeo inuideat. [287] At haec est laudatissimorum imperatorum sors et conditio, ne quis forte contemnat. [288] Sed illud obiter demirari libet, quid acciderit nostris Pyrgopolynicis, ut in suis insignibus, in quibus totam nobilitatem sitam (560) esse putant, pardos malint aut leones aut canes aut dracones aut lupos aut aliud animal, quod uel casus obiecit uel ipsi sibi adoptarunt, cum proprium illorum symbolum sit scarabeus, arque id quidem cum accommodatissimum tum uero ab ipsa antiquitate, quae nobilitatis unica parens est, comprobatum dicatumque. [289] (565) Denique non usquequaque contemnendum existimabit scarabeum, quisquis secum reputarit magos ac medicos maximis hominum malis ab hoc animante remedia petere. [290] Siquidem cornua lucanorum, sic enim appellant hoc genus, non modo gestantur in crumena, uerum etiam de collo suspenduntur, [417,290] nonnunquam et auro inclusa, aduersus omnes infantium morbos. [291] Quid quod (570) in efficacissimis uixque credendis remediis, ni Plinius autor esset, parem cum aquila uim obtinebit scarabeus? [292] Siquidem g-ho g-deinos g-ekeinos scarabeus, smaragdo gemmae insculptus, nec enim e quouis ligno fingitur Mercurius iuxta prouerbium, nec quamuis gemmam se dignatur scarabeus, sed smaragdo gemmarum omnium nitidissima expressus, ut dixi, si de collo suspendatur, at non nisi (575) cynocephali capillis aut certe plumis hirundinis, aduersus omnia ueneficia praesentaneum adfert remedium nec omnino minus efficax quam moly, quod Vlyssi quondam dedit Mercurius. [293] Nec solum aduersus haec ualet, uerum etiam non uulgariter confert, si quis quocunque modo regem adire paret, ut huiusmodi anulus in primis gestandus sit his, qui constituerunt a rege (580) sacerdotium aliquod non ieiunum aut archidiaconatum aut episcopatum (sic enim uocant) petere. [294] Idem capitis grauedinem auertit, non mediocre per Iouem malum, praesertim potoribus. [295] In his igitur tam mirandis remediis sapientes illi magi nullum faciunt discrimen inter aquilam et scarabeum. [296] Proinde quis ipsum scarabeum despiciat, cuius et imago lapillis insculpta tantam habet uim? [297] (585) Admonet me gemmarum mentio, ut illud etiam adiiciam, si quid aquila sibi placet cognomine gemma aëtite, nec hac laudis portione cedere scarabeum. [298] Nam huic quoque nomen debet cantharias totam animantis speciem mire referens, ut non effigiem expressam, sed uiuum ac uerum scarabeum intra gemmam conditum dicas. [299] Postremo, si quid hoc ad rem (590) pertinet, non paucioribus adagiis nobilitatus est ille fimo prognatus scarabeus quam rex auium aquila. [300] Nam si quis aquilae factioni studens neget hac parte cum ea conferendum esse scarabeum, quod olim apud Thebanos crassos [418,300] homines inter numina habebatur, non admodum refragabor, modo meminerit hoc honoris aquilae cum crocodiles et cercopithecis, denique et cum cepis ac (595) uentris crepitu esse commune, quandoquidem apud Aegyptios haec omnia portenta diuinos honores inuenerunt. [301] Et si quo calculo dignum est in hac collatione numinis inane uocabulum, non defuerunt, qui scarabeo quoque tribuerint diuinitatem. [302] Vtrunque ducem utcunque depinximus. [303] Superest iam, ut tam atrocis belli (600) causas repetamus. [304] Olim in Aetna monte leporem quempiam insectabatur aquila iamque contractis unguibus praedae sic imminebat, ut afflatu propemodum exanimatum animal et alioqui timidum ad proximum scarabei cauum uelut ad asylum confugerit. [305] Quandoquidem in rebus desperatis extremoque discrimine praesidium undelibet et petitur et speratur. [306] Erat autem is scarabeus, (605) quemadmodum inquit Homerus, g-ehus g-te g-megas g-te. [307] Nam in eo monte scarabeorum natio felicissimae sobolis esse perhibetur, adeo ut hinc g-ho g-Aitnaios g-kantharos prouerbio sit nobilitatus, uidelicet ob insignem corporis magnitudinem. [308] Ad huius igitur antrum confugiens lepus supplex ad eius genua se prouoluit, obsecrans atque obtestans, ut ipsius penates sibi uitae praesidio sint (610) aduersus hostem immitissimum. [309] Iam primum hoc ipso sibi nonnihil placebat scarabeus, quod extitisset, qui ipsi suam uitam debere uellet quique rem tantam a se praestari posse crederet, denique cui suum antrum, quod omnes homines obturatis naribus execrantes praeterire solent, idoneum uideretur, ad quod salutis causa uelut ad sacram aram aut principes statuam confugeret. [310] (615) Confestim igitur prouolat obuiam aquilae scarabeus et huiusmodi dictis furentem lenire conatur: "Quo maior est tua potestas, hoc magis conuenit te parcere innoxiis. [311] Noli lares meos innocentis animantis interitu funestos reddere. [312] Sic tibi tuus nidus semper ab huiusmodi calamitate sit immunis. [313] Generosi regiique animi est dare ueniam et indignis. [314] Prosit nihil commerito (620) domicilii reuerentia, quod cuique tutum et inuiolatum esse uult aequitas, sinunt leges, approbat consuetudo; prosit deprecantis si non autoritas, certe studium. [315] Quod si genus nostrum et scarabeia despicis arma, At sperato deos memores fandi atque nefandi. [316] (625) Si nihil te mouent penetralium uiolatorum uices, in tuum caput aliquando rediturae, certe Iouem maximum reuereare, quem in uno facto ter offendes. [317] Meus est hic hospes, offendes g-xenion, meus est supplex, et ipse pro illo tibi, uiolabis g-iketehsion. [318] Denique pro amico deprecor amicus, offendes g-philion. [319] Scis, quam certas iras concipere soleat irritatus Iuppiter, quam acriter uindicet (630) lacessitus, qui saeuienti ministras arma. [320] Nec omnia permittit suis nec omnia condonat affectibus". [321] Sed plura parantem dicere scarabeum aquila uexatum alis contemptim in terram praecipitat. [322] Leporem frustra supplicem sub oculis scarabei crudelissime iugulat laniatque, laniatum in immitem nidum deportat, neque uel tantillum ualuerunt apud eam nec preces nec minae scarabei. [323] Quem [419,323] (635) tamen haud aspernata fuisset, si quantum audacia uiribusque pollet, tantundem polleret prudentia, aut si in mentem uenisset olim leonem in extremo uitae discrimine a mure seruatum fuisse et omnium quadrupedum tyranno, quod dii uix dare poterant, id a tam infirmo contemptoque animalculo per occasionem datum esse, si cogitasset formicam beneficio prouocatam columbae uitam (640) dedisse admorso aucupis calcaneo. [324] Adeo nullus est tam humilis, tam abiectae sortis, qui non possit per occasionem et prodesse amicus et nocere inimicus uel potentissimo. [325] Verum id temporis nihil horum succurrebat aquilae, tantum praesenti praeda potitur fruiturque. [326] Ea contumelia descendit altius in pectus magnanimi scarabei, quam quisquam credidisset. [327] Stimulabat excelsum ac (645) titanicum animum hinc pudor, quod in causa tam aequa parum sua ualuisset autoritas, hinc misericordia, quod innoxium animal et imbelle tam immaniter esset laniatum, hinc dolor, quod ab aquila tam ferociter atque id tam impune contemptus esset, haudquaquam, ut ipsi uidebatur, contemnendus. [328] Siquidem nulli sua leuis est autoritas. [329] Iam succurrebat et illud, fore ut uniuersum (650) scarabeorum genus in contemptum ueniret, si semel id factum aquilae cessisset impune. [330] Ac tum quidem temporis, quoniam ulciscendi facultas non erat, omnino regium quiddam exhibuit scarabeus, nempe hoc ipsum, quod de Agamemnone caeterisque regibus dixit Calchas : [420,330] g-Eiper g-gar g-te g-cholon g-ge g-kai g-autehmar g-katapempseh. [331] (655) g-Alla g-ge g-kai g-metopisthen g-echei g-koton g-ophra g-telesseh, g-En g-stehthessin g-heoisi. [332] Omnes igitur artes, omnes dolos in pectus aduocat. [333] Nec uulgarem molitur poenam, internecionem ac plane g-panolethrian in animo uoluit. [334] At cum ipsa quidem aquila, hoste tam bellaci, Martem experiri non satis tutum esse (660) ducebat, non solum ob id, quod copiis esset inferior, uerum etiam quod Mars, stupidus deus ac uecors nec minus caecus quam ipse Plutus aut Cupido, plerunque faueat causae deteriori. [335] Quod si maxime par uiribus fuisset, si felicius pugnarent hi, quorum melior esset causa, tamen esse uidebat, in quo grauius excruciaret aquilam et odium suum pleniore uindicta satiaret, si (665) posteritate sublata uiuam etiam et sentientem aquilam longa morte exanimaret. [336] Nulla in re grauius discruciantur parentes quam in liberis, adeo ut, qui sui corporis saeuissimos negligunt cruciatus, filiorum tormenta non ferant. [337] Viderat asinos per ignes obiectos miro uitae contemptu pullis suis succurrere, uiderat exempla huius animi in animantibus permultis. [338] Existimabat ab his (670) communibus affectibus non esse alienam aquilam. [339] Denique suo generi tutius esse iudicabat, si inimicum tam pertinacem ab ipsa, quod aiunt, stirpe perdidisset. [340] Audierat, opinor, celebratum illud prouerbium: g-Nehpios g-hos g-patera g-kteinas g-paidas g-kataleipei. [341] Titillabat et blanda quaedam spes, si facinus successisset, futurum ut profligata (675) aquila ipse regno potiretur. [342] Atque ut dolor non solum fortes facit et intrepidos, uerum etiam sagaces, diligenter explorat, quo loco spem suae posteritatis hostis recondidisset. [343] Quo peruestigato Vulcanum adit, quicum illi nonnulla familiaritas est ob coloris similitudinem. [344] Exorat, ut arma sibi cudat, quae neque sint onerosa uolanti et tamen aduersus mediocrem uim tueantur. [345] Armat (680) a summo uertice ad imum usque calcaneum Vulcanus scarabeum his armis, quibus adhuc utitur; nam antea muscarum more inermis erat. [346] Nidus erat procul illinc semotus, in excelso praeruptoque scopulo, multa sarmentorum ac stipularum ui congestus et communitus. [347] Huc mihi protinus egregius scarabeus aduolaritne an adrepserit, parum liquet, certe peruenit. [348] Sunt qui dicant tum, (685) cum pennis aquilae feriretur, adhaerentem clanculum ab insciente aquila in nidum deportatum esse. [349] Et quo nec homines, quibus non est aliud animal insidiosius nec ad nocendum ingeniosius, peruenire potuissent, eo penetrauit scarabeus. [350] Inter stipulas in insidiis abdit sese ac tempus nactus idoneum aquilae oua protrudit e nido, aliud post aliud, donec nullum reliquum faceret. [351] (690) Ea delapsa comminuta sunt, ipsi pulli informes adhuc miserabiliter in saxa elisi prius orbati uita sunt, quam uitae sensum accepissent. [352] Nec hac tam atroci poena contentus fuit scarabei dolor. [353] Est gemma cum primis nobilis, quam ab aquilae nomine Graeci uocant aëtiten; non dissimilis est ouo, sexu quoque distinguitur, nam in foemina foetum inclusum inuenias [421,353] 695 pulli propemodum specie. [354] Mira uis ad eliciendum partum. [355] Quamobrem hodieque parturientibus admouetur, quo partum acceleret. [356] Huius itaque generis par aquila solet in nido suo ponere, alioquin nunquam positura oua aut certe non exclusura pullos. [357] Tantum etiam thesaurum deiicit e nido scarabeus, quo pariendi facultatem in posterum eripiat, lapides acutis excepti saxis (700) minutatim dissiliere. [358] Ne haec quidem adhuc satis uisa sunt irae scarabei. [359] Leuem calamitatem putat, nisi dolore quoque ac lamentis hostis frueretur, itaque rursum abdit se penitus in stipulis. [360] Redit aquila, nouam sui generis cladem conspicatur, uidet sua uiscera frustulatim discerpta, uidet nobilis gemmae non aestimabilem iacturam: queritur, clangit, fremit, stridet, eiulat, (705) obtestatur deos ac suis illis oculis, quos iam dolor etiam acuebat, hostem tam potentem circumspectat. [361] Atque omnia potius in mentem ueniunt reputanti quam scarabeus ille contemptus. [362] Dira minatur, dira precatur ci, quisquis tantae calamitatis fuisset autor. [363] Quantam interea uoluptatem animo persensisse credis scarabeum, dum haec audit? [364] Quid faciat misera? [365] Rursum in (710) fortunatas insulas illi deuolandum fuit (neque enim aliunde importatur g-aetitehs), alterum par inueniendum. [366] Nidus in locum multo semotiorem aeditioremque transfertur. [367] Rursus oua ponit, et huc nihilo secius ignotus hostis penetrat, populatur omnia, totam superiorem renouat tragoediam. [368] Rursum hinc in tutiorem arcem demigrat aquila, alia deponit oua, alios adhibet aëtitas. [369] (715) Rursum adest scarabeus. [370] Nec modus nec finis fugiendi atque insequendi, donec delassata tot cladibus ales constituit sacram mouere ancoram ac suis diffisa uiribus ad deorum praesidia confugere. [371] Iouem adit, exponit calamitatis suae tragoediam, hostem tam potentem eumque, quod esset grauissimum, ignotum, ut tanta passae [422,371] (720) facultas etiam ulciscendi eriperetur. [372] Addit hanc suam perniciem ad ipsum quoque Iouem pertinere, periturum imperii munus, quod ille donasset, mutandum armigerum, si quemadmodum instituit hostis, pergeret; esse nonnihil assuetis ac notis uti ministeriis, etiam si nouitas in suffecto Ganymede feliciter successisset. [373] Mouet Iouem satellitis sui periculum, praesertim cum (725) recens rapti Ganymedis offcium haereret animo. [374] Iubet, si uideatur, in suo ipsius sinu deponat oua. [375] Aut illic aut nusquam omnino in tuto futura. [376] Paret ales ac in summi Iouis sinu extremam gentis suae spem deponit, multum obtestata per felicissima illa oua, quae quondam illi Leda pepererat, ut sua bona fide tueretur. [377] Quid non efficit pertinax animi dolor? [378] Vereor, ne cui res (730) supra ueri fidem esse uideatur. [379] Ad ipsam summi Iouis arcem inuictus subuolat scarabeus, haud scio an numinis alicuius fauore adiutus. [380] Pastillum in hunc usum e stercoribus paratum in sinum illius demittit. [381] Iuppiter ut est sordium insolens, quippe in purissima mundi parte habitans et a terreno contagio longissimo semotus interuallo, dum offensus teterrimo odore fimum e sinu (735) studet excutere, oua aquilae deiicit imprudens, quae uidelicet ex alto delapsa perierunt, et prius quam terram contingerent. [382] Arque ira tandem cognitus est ille tot cladium artifex, et hoc ipsum uoluptatis cumulum addidit scarabeo : iuuit agnosci. [383] Contra aquilae, nam rem gestam ex ipso didicit Ioue, non mediocre doloris pondus adiecit tam contemptus suae calamitatis autor. [384] (740) Quandoquidem est et hoc nonnullum mali solatium, si quis a magno superetur hoste. [385] Hinc uelut de integro dirum inter eos coortum bellum: Aquila pro uiribus ubicunque conspectam scarabeorum gentem uexat, rapit, proterit, perdit; uicissim scarabeus in aquilae perniciem neruos intendit uniuersos. [386] Itaque praedandi, insidiandi, iugulandi nec mora nec requies nec ullus omnino (745) finis futurus uidebatur nisi utraque gente pariter sublata funditus, ut Cadmeam uictoriam diceres ; adeo gladiatoriis animis uterque in alterum affectabat uiam. [387] Nec uinci poterat aquila, neque cedere nouit scarabeus. [388] Tandem Iuppiter in tantis rerum periculis succurrendum putat, conatur priuatim inter eos rem componere. [389] Quo magis conatur, hoc magis horum (750) incrudescit odium, gliscunt irae, feruescunt pugnae. [390] Et erat ille quidem haud dubie propensior in aquilae partem; sed e diuerso mouebat exemplum longe perniciosissimum, si cui licuisset impune g-iketehsion g-philion aut g-xenion contemnere. [391] Proinde facit quod in extremo rerum discrimine solet : deos in concilium aduocat. [392] Pauca praelocutus rem, ut est gesta, proponit. [393] Praeconio Mercurii fit (755) dicendi potestas, rogantur ac dicuntur sententiae. [394] Variatum est studiis. [395] Dii contemptiores fere fauebant scarabeo, ex maximis etiam Iuno uehementer huic studebat, nimirum odio Ganymedis aquilae rebus infensa. [396] Tandem in hoc senatus consultum pedibus itum est, quod arguta uoce pronunciauit Mercurius, Vulcanus in aes incidit: uti bellum aeternum scarabeus et aquila suo (760) gerant arbitratu. [397] Quod cuique acciderit incommoda, ob id in ius uocare non liceat, bello imputetur. [398] Quod quisque rapuerit, id iure belli possessurum, tantum non placere diis internicionem ullius gentis. [399] Proinde triginta dies, per [423,399] quos incubat aquila, temperetur a manibus, seruentur induciae. [400] Nec fas sit scarabeis per id tempus in publicum prodire, ne uidelicet ad inediam ac (765) fouendi laborem belli quoque taedium accederet aquilae. [401] Addidit illud ex suo studio Iuppiter, idque reclamantibus nonnullis : "Aequum est", inquit, "ex tam immensis terrae spaciis uel exiguum angulum uelut asylum superesse meo satelliti, quo tutus sit a scarabeorum incursu. [402] Neque uero nouum exemplum induco. [403] Sunt loca, quae lupum nesciant; sunt, in quae non immigrent uenena; (770) sunt, in quibus non uiuant talpae. [404] Metabor et ipse in Thracia iugerum aliquot spacium apud Olynthum, in quod si quocunque modo prudens imprudens uolens nolens pedem intulerit scarabeus, capitalis esto; nec fas sit exire semel ingresso, uerum inibi torqueat sese, donec emoriatur. [405] Loco nomen tribuitor Cantharolethrus, ut uel ipso monitus uocabulo sciat scarabeus actum fore de (775) se, si contra nostrum senatus consultum non uereatur in eum locum irrumpere. [406] Rhodo exulat aquila, ne cui uideatur inhumanum Olyntho excludi scarabeum". [407] Sic ait et totum nutu tremefecit Olympum. [408] Adfremebat omnis deorum consessus. [409] Valet in hodiernum usque diem senatus consultum semperque ualebit. [410] Scarabeis et aquilis durat exitiale bellum; per (780) eos dies, per quos incubat aquila, nusquam apparent scarabeorum filii. [411] Locum eum, quem designauit Iuppiter, summo studio uitat; quod si quis importet, protinus exanimatur. [412] Eiusque rei, si quis forte requiret, testimonium perhibet Plinius libri undecimi capite XXVIII- atque hoc quoque grauior autor Plutarchus in commentario De animi tranquillitate. [413] (785) Sed iamdudum, sat scio, sic tecum cogitas, optime lector: "Quid isti uenit in mentem, ut tantum nugarum de nihilo nobis effutiat ac non quidem elephantum e musca, quod aiunt, sed e scarabeo gigantem reddat? [414] Quasi uero parum negocii sit tot adagiorum chiliadas euoluere, nisi fabulis insuper tam uerbosis nos enecet". [415] Dicam equidem. [416] Vt est sua cuique sententia, sunt quibus in [424,416] (790) explicandis adagiis inops uideor ac ieiunus. [417] Existimant enim id demum esse magnificum, si quis uolumen in immensum extendat. [418] Istis nimirum libuit ostendere me in caeteris data opera breuiorem esse; alioqui non defuturum fuisse, quo rem locupletarem, si ostentandae copiae quam iuuando lectori studere maluissem. [419] Sed ut ad prouerbiorum negocium redeamus, meminit (795) huius fabulae comicus Aristophanes g-en g-Eirehneh his quidem uersibus: g-En g-toisin g-Aisohpou g-logois g-exehuretheh g-Monos g-peteinohn g-eis g-theous g-aphigmenos, - g-Apiston g-eipas g-muthon, g-hoh g-g-pater g-pater g-Hopohs g-kakosmon g-zohon g-ehlthen g-eis g-theous. [420] (800) - g-Ehlthen g-kat' g-echthran g-aietou g-palai g-pote g-Oh g-ekkulindohn g-kantitimohroumenos. [421] Id est : In fabulis id est repertum Aesopicis, Adiisse diuos unicum e uolucribus. [422] Haud credibilem ais fabulam, pater pater, (805) Adiisse diuos animal obscoenum atque olens. [423] Peruenit olim, inquam, ob simultatem asperam, Quae illi fuit cum aquila, oua uoluens illius Et expetens poenas ab hoste mutuas. [424] Admonet autem apologus non esse cuiquam contemnendum hostem quamuis (810) infima fortuna. [425] Sunt enim homunculi quidam, infimae quidem sortis, sed tamen malitiosi, non minus atri quam scarabei neque minus putidi neque minus abiecti, qui tamen pertinaci quadam ingenii malitia, cum nulli omnino mortalium prodesse possint, magnis etiam saepenumero uiris facessant negocium. [426] Territant nigrore, obstrepunt stridore, obturbant foetore, circumuolitant, (815) haerent, insidiantur, ut non paulo satius sit cum magnis aliquando uiris simultatem suscipere quam hos lacessere scarabeos, quos pudeat etiam uicisse quosque nec excutere possis neque conflictari cum illis queas, nisi discedas contaminatior.