ADAGIA 2 (21). I,1, 2 (21). Hirundines sub eodem tecto ne habeas. g-Homohrophious g-chelidonas g-meh g-echein, hoc est Hirundines ne habeas sub eodem tecto. Diuus Hieronymus Aristotelis auctoritatem secutus interpretatur abstinendum a commercio garrulorum et susurronum. Verum hoc interpretamentum refellitur apud Plutarchum Symposiacôn decade octaua. Nam haud aequum uideri, ut auem domesticam et humani conuictus citra noxam amantem perinde ut sanguinariam et rapacem propellamus. Quod enim de garrulitate causantur, id esse friuolum, cum gallos, graculos, perdices, picas cumque hos alias complureis multo magis obstreperas non arceamus a domestico contubernio, imo nihil pene minus in 10 hirundinem conuenire quam garrulitatem. Ne id quidem accipiendum uidetur, quod quidam pythagoricum symbolum ad tragoediam, quae de hirundine fertur, referunt, quasi triste omen secum adferat. Nam hac ratione philomenam item eiici oportere, ut quae ad eandem pertineat tragoediam. Itaque uero propius uidetur ob id improbatam hirundinem, quod eidem malo uideatur obnoxia, quo infames habentur aues aduncis unguibus. Siquidem carnibus uictitat et cicadas, animal maxime uocale ac Musis sacrum, uenatur, praeterea humi uolans minutis animantibus insidiatur, deinde sola auium in tectis uersatur nullam adferens utilitatem. Nam ciconia cum ne tecto quidem utatur nostro, tamen haudquaquam mediocrem contubernii gratiam refert bufones, serpentes, hostes hominum, e medio tollens. Contra hirundo, postea 20 quam sub nostro tecto suos exucauit pullos, abit nulla relata gratia communicati hospitii. Denique (quod est omnium grauissimum) duo duntaxat animalia domestica sunt, quae nunquam humano conuictu mansuescunt neque tactum admittunt neque consuetudinem neque ullius rei aut disciplinae communionem. Musca semper pauitat ne quid mali patiatur, et ob hanc causam indocilis ac semifera. Hirundo item natura uidetur hominem exosum habere, proinde nec cicuratur, utpote diffidens semper semperque suspicans mali quippiam. His de rebus recte Pythagoras conuictorem ingratum parumque firmum hirundinis symbolo monuit ablegandum. Huiusmodi ferme Plutarchus eo quem ostendi loco. Quibus illud unum uidetur addendum Ciceronem, seu quisquis is fuit, in Rheroricis ad Herennium infidae amicitiae similitudinem ab hirundinibus mutuari, quae uere ineunte praesto sint, hyeme instante deuolent.